Jump to content

Historia Langobardorum/Liber VI

Unchecked
E Wikisource
 Liber V

Incipit liber sextus.

1 Dum ista aput Langobardos trans Padum geruntur, Romualdus Beneventanorum dux, congregata exercitus multitudine, Tarentum expugnavit et cepit, parique modo Brundisium et omnem illam quae in circuitu est latissimam regionem suae dicioni subiugavit. Coniux quoque eius Theuderata eodem tempore foras muros Beneventanae civitatis basilicam in honore beati Petri apostoli construxit; quo in loco multarum ancillarum Dei coenobium instituit.

2 Romuald quoque, postquam sedecim annos ducatum gessit, ab hac luce subtractus est. Post quem eius filius Grimualdus tribus annis Samnitum populos rexit. Huic in coniugio sociata fuit Wigilinda, soror Cunincperti, filia Perctarit regis. Defuncto quoque Grimualdo, Gisulfus, eius germanus, ductor effectus est, praefuitque Benevento annis decem et septem. Huic sociata fuit Winiperga, quae ei Romuald peperit. Circa haec tempora, cum in castro Cassini, ubi beatissimi Benedicti sacrum corpus requiescit, ab aliquantis iam elapsis annis vasta solitudo existeret, venientes de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione Franci, dum aput venerabile corpus se pernoctare simulassent, eiusdem venerabilis patris pariterque eius germanae venerandae Scolasticae ossa auferentes, in suam patriam adportarunt; ubi Singillatim duo monasteria in utrorumque honorem, hoc est beati Benedicti et sanctae Scolasticae, constructa sunt. Sed certum est, nobis os illud venerabile et omni nectare suavius et oculos semper caelestia contuentes, cetera quoque membra quamvis defluxa remansisse. Solum etenim singulariter dominicum corpus non vidit corruptionem; ceterum omnium sanctorum corpora in aeternam postea gloriam reparanda corruptioni subiecta sunt, his exceptis, quae ob divina miracula sine labe servantur.

3 At vero Rodoald, quem aput Foroiuli praemisimus ducatum tenuisse, cum ab eadem civitate abesset, Ansfrit de castro Reunia ducatum eius absque regis nutu pervasit. Quo comperto Rodoald in Histriam fugiit ac deinde navigio per Ravennam Ticinum ad Cunincpertum regem pervenit. Ansfrit vero non contentus ducatum Foroiulanensium regere, insuper contra Cunincpertum rebellans, regnum eius invadere voluit. Sed conprehensus in Verona, ad regem deductus, evulsis oculis, in exilium trusus est. Foroiulano autem ducatui post haec Ado, frater Rodoaldi, lociservatoris nomine per annum et menses septem gubernavit.

4 Dum haec in Italia geruntur, heresis aput Constantinopolim orta est, quae unam in domino nostro Iesu Christo voluntatem et operationem adseverabat. Hanc autem heresem excitarunt Georgius patriarcha Constantinopolitanus, Macharius, Pyrrus, Paulus et Petrus. Quam ob causam Constantinus Augustus centum quinquaginta episcopos congregari fecit; inter quos etiam fuerunt legati sanctae Romanae ecclesiae missi ab Agathone papa, Iohannes diaconus et Iohannes Portuensis episcopus; qui omnes eandem heresem damnaverunt. Ea hora tantae haranearum telae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur; ac per hoc significatum est, quod sordes hereticae pravitatis depulsae sunt. Et Georgius quidem patriarcha correptus est, ceteri vero in sua defensione perseverantes anathematis sunt ultione perculsi. Eo tempore Damianus Ticinensis ecclesiae episcopus sub nomine Mansueti Mediolanensis archiepiscopi hac de causa satis utilem rectaeque fidei epistolam conposuit, quae in praefato sinodo non mediocre suffragium tulit. Recta autem et vera fides haec est, ut in domino nostro Iesu Christo sicut duae sunt naturae, hoc est Dei et hominis, sic etiam duae credantur esse voluntates sive operationes. Vis audire de eo quod deitatis est? Ego, inquit, et pater unum sumus. Vis audire quod humanitatis? Pater maior me est. Cerne secundum humanitatem eum in navi dormientem; cerne eius divinitatem cum euangelista ait: Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Haec est sexta sinodus universalis Constantinopoli celebrata et Greco sermone conscripta, temporibus papae Agathonis, exsequente ac residente Constantino principe intra septa palatii sui.

5 His temporibus per indictionem octavam luna eclypsin passa est. Solis quoque eclypsis eodem pene tempore, hora diei quasi decima, quinto nonas maias effecta est. Moxque subsecuta gravissima pestis est tribus mensibus, hoc est iulio, augusto et septembrio; tantaque fuit multitudo morientium, ut etiam parentes cum filiis atque fratres cum sororibus, bini per feretra positi, aput urbem Romam ad sepulchra ducerentur. Pari etiam modo haec pestilentia Ticinum quoque depopulata est, ita ut, cunctis civibus per iuga montium seu per diversa loca fugientibus, in foro et per plateas civitatis herbae et frutecta nascerentur. Tuncque visibiliter multis apparuit, quia bonus et malus angelus noctu per civitatem pergerent, et ex iussu boni angeli malus angelus, qui videbatur venabulum manu ferre, quotiens de venabulo ostium cuiuscumque domus percussisset, tot de eadem domo die sequenti homines interirent. Tunc cuidam per revelationem dictum est, quod pestis ipsa prius non quiesceret, quam in basilica beati Petri quae ad Vincula dicitur sancti Sebastiani martyris altarium poneretur. Factumque est, et delatis ab urbe Roma beati Sebastiani martyris reliquiis, mox ut in iam dicta basilica altarium constitutum est, pestis ipsa quievit.

6 Rex vero Cunincpert dum post haec cum stratore suo, qui lingua propria «marpahis» dicitur, consilium iniret in civitate Ticinensi, quomodo Aldonem et Grausonem vita privare deberet: repente in fenestra, iuxta quam consistebant, una de maiusculis musca consedit; quam Cunincpert cultello ut extingueret percutere volens, eius tantum pedem abscidit. Aldo vero et Grauso dum ad palatium regis consilium nescientes venirent, cum basilicae sancti Romani martyris, quae prope palatium sita est, propinquassent, repente eis obvius quidam claudus uno pede truncato factus est; qui eis dixit, quod eos Cunincpert, si ad eum pergerent, occisurus esset. Qui haec audientes, magno timore correpti, post altarium eiusdem basilicae confugiere. Moxque Cunincperto regi nuntiatum est, quod Aldo et Grauso in basilica beati Romani martyris confugissent. Tunc Cunincpert stratorem suum arguere coepit, ut quid suum consilium prodere debuisset. Cui suus strator ita respondit: «Domine mi rex, tu scis, quia, postquam hoc consiliati sumus, ego a tuo conspectu non exivi; et quomodo hoc alicui dicere potui?». Tunc rex [ad] Aldonem et Grausonem misit, interrogans eos, ut quid in locum sanctum confugium fecissent. Qui respondentes dixerunt: «Quia nuntiatum est nobis, quod nos dominus rex occidere vellet». Iterato rex misit ad eos, sciscitans, quis fuerit ille qui eis nuntiaverit, mandans eis, ut, nisi ei nuntiatorem proderent, eius gratiam invenire non possint. Tunc illi sicut factum fuerat regi mandaverunt, dicentes, claudum hominem obvium se habuisse, qui unum pedem truncatum habebat et genu tenus crure ligneo utebatur, et hunc fuisse sui interitus nuntium. Tunc intellexit rex, muscam illam cui pedem truncaverat malignum spiritum fuisse et ipsum sui secreti consilia prodidisse. Qui statim Aldonem et Grausonem in sua fide de eadem basilica suscipiens, eisdem culpam pepercit et in reliquum eosdem in loco fidelium habuit.

7 Eo tempore floruit in arte gramatica Felix, patruus Flaviani praeceptoris mei; quem in tantum rex dilexit, ut ei baculum argento auroque decoratum inter reliqua suae largitatis munera condonaret.

8 Per idem quoque tempus Iohannes episcopus Bergomatis ecclesiae vir mirae sanctitatis extitit. Qui cum regem Cunincpertum in convivio dum sermocinarentur offendisset, rex ei hospitium revertenti equum ferocem et indomitum, qui inmenso fremitu super se sedentes terrae allidere solebat, praeparari fecit. Cui cum episcopus supersedisset, ita mansuetus extitit, ut eum blando incessu usque ad domum propriam deportaret. Quod rex audiens, et episcopum ex eo die honore debito coluit, et ei ipsum equum, quem suae sessioni dedicaverat, dono largitus est.

9 Hac tempestate noctu stella iuxta Vergilias caelo sereno inter Domini Natalem et Theophaniam apparuit, omnimodo obumbrata, veluti cum luna sub nube est constituta. Post haec mense februario die media stella ab occasu exiit, quae cum magno fulgore in partes orientis declinavit. Dehinc mense martio Bebius eructuavit per dies aliquot, et omnia virentia circumquaque prae pulvere et cinere illius exterminata sunt.

10 Tunc Sarracinorum gens infidelis et Deo inimica ex Aegypto in Africam cum nimia multitudine pergens, obsessam Cartaginem cepit captamque crudeliter depopulata est et ad solum usque prostravit.

11 Inter haec Constantinus imperator aput Constantinopolim moritur, et eius minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit, cuius per decem annos gubernacula tenuit. Hic Africam a Sarracenis abstulit et cum eisdem pacem terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo, quam [apud] Constantinopolim fecerat, favere et subscribere noluit, misso Zacharia protospathario suo, iussit Constantinopolim deportari. Sed militia Ravennae vicinarumque partium iussa principis nefanda contemnens, eundem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et iniuriis pepulit.

12 Contra hunc Iustinianum Leo augustalem dignitatem arripiens, eum regno privavit; regnumque Romanorum tribus annis regens, Iustinianum exulem in Ponto servavit.

13 Rursumque Tiberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius invasit, eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit.

14 Hoc tempore sinodus Aquileiae facta ob imperitiam fidei quintum universalem concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa et ipsa huic cum ceteris Christi ecclesiis annuere consentit. Facta autem est haec sinodus Constantinopolim temporibus Vigilii papae sub Iustiniano principe contra Theodorum et omnes hereticos, qui, beatam Mariam solum hominem, non Deum et hominem genuisse, adfirmabant. In qua sinodo catholice est institutum, ut beata Maria semper virgo theotocos diceretur, quia, sicut catholica fides habet, non hominem solum, sed vere Deum et hominem genuit.

15 His diebus Cedoal rex Anglorum Saxonum, qui multa in sua patria bella gesserat, ad Christum conversus Romam properavit. Qui per Cunincpertum regem veniens, ab eo mirifice susceptus est. Is cum Romam pervenisset, a Sergio papa baptizatus Petrusque appellatus et adhuc in albis constitutus, ad regna caelestia migravit. Cuius corpus in basilica beati Petri sepultum est, et hoc super se epythapium descriptum habet:

Culmen, opes, sobolem, pollentia regna, triumphos,
Exubias, proceres, moenia, castra, lares,
Quaeque patrum virtus et quae congesserat ipse,
Cedoal armipotens liquit amore Dei,
Ut Petrum sedemque Petri rex cerneret hospes,
Cuius fonte meras sumeret almus aquas,
Splendificumque iubar radianti carperet haustu,
Ex quo vivificus fulgor ubique fluit;
Percipiensque alacer recidivae praemia vitae,
Barbaricam rabiem nomen et inde suum
Conversus convertit ovans, Petrumque vocari
Sergius antistes iussit, ut ipse pater,
Fonte renascentis quem Christi gratia purgans
Protinus albatum vexit in arce poli.
Mira fides regis, clementia maxima Christi,
Cuius consilium nullus adire potest!
Sospes enim veniens supremo ex orbe Brittani
Per varias gentes, per freta perque vias,
Urbem Romuleam vidit templumque verendum
Aspexit Petri, mistica dona gerens.
Candidus inter oves Christi sociabilis ivit,
Corpore nam tumulum, mente superna tenet.
Commutasse magis sceptrorum insignia credas,
Quem regnum Christi promeruisse vides.


16 Hoc tempore aput Gallias Francorum regibus a soli[ta] fortitudine et scientia degenerantibus, hi qui maiores domui regalis esse videbantur administrare regni potentiam et quicquid regibus agere mos est coeperunt; quippe cum caelitus esse(t) dispositum, ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Fuitque eo tempore maior domus in regio palatio Arnulfus, vir, ut postmodum claruit, Deo amabilis et mirae sanctitatis. Qui post gloriam seculi Christi se servitio subdens, mirabilis in episcopatu extitit, ac demum heremiticam vitam eligens, leprosis universa praebens obsequia, continentissime vixit. De cuius mirabilibus apud Metensem ecclesiam, ubi episcopatum gessit, liber existit, eiusdem miracula et vitae abstinentiam continens. Sed et ego in libro quem de episcopis eiusdem civitatis conscripsi flagitante Angelramno, viro mitissimo et sanctitate praecipuo, praefatae ecclesiae archiepiscopo, de hoc sacratissimo viro Arnulfo quaedam eius miranda conposui, quae modo superfluum duxi replicare.

17 Inter haec Cunincpert cunctis amabillimus princeps, postquam duodecim annos Langobardorum regnum post patrem solus obtenuit, tandem ab hac luce subtractus est. Hic in campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris monasterium construxit. Fuit autem vir elegans et omni bonitate conspicuus audaxque bellator. Hic cum multis Langobardorum lacrimis iuxta basilicam domini Salvatoris, quam quondam avus eiusdem Aripert construxerat, sepultus est. Regnumque Langobardorum Liutperto [700] filio adhuc puerilis aetatis reliquit, cui tutorem Ansprandum, virum sapientem et inlustrem contribuit.

18 Dehinc elapsis octo mensibus, Raginpertus [701] dux Taurinensium, quem quondam rex Godipertus, cum extingueretur a Grimualdo, reliquerat parvolum, de quo et superius diximus, cum valida manu veniens, adversus Ansprandum et Rotharit Bergomensium ducem apud Novarias conflixit, eosque in campo exsuperans, regnum Langobardorum invasit. Sed eodem anno mortuus est.

19 Tunc filius eius Aripert iterum bellum parans, pugnavit cum Liutperto rege aput Ticinum cumque Ansprando et Atone et Tatzone necnon et Rotharit ac Faraone. Sed omnes hos bello exsuperans, Liutpertum infantulum vivum in bello conprehendit. Ansprand quoque fugiens, in insulam se Commacinam conmunivit.

20 At vero Rotharit dux Bergamum civitatem suam rediens, regnum arripuit. Contra quem rex Aripert cum magno exercitu proficiscens, expugnata primum et capta Laude, Bergamum obsedit, eamque cum arietibus et diversis belli machinis sine aliqua difficultate expugnans mox cepit, conprehensumque Rotharit pseudoregem, eius caput barbamque radens, Taurinis in exilium trusit, quique ibidem post aliquot dies peremptus est. Liutpertum vero, quem ceperat, pari modo in balneo vita privavit.

21 Misit quoque exercitum adversus Ansprandum in insulam Commacinam. Quo conperto, Ansprand fugiit Clavennam; deinde per Curiam Retorum civitatem venit ad Theutpertum Baioariorum ducem, et fuit cum eo per annos novem. Exercitus vero Ariperti insulam in qua Ansprand fuerat invadens, eius oppidum diruit.

22 Rex igitur Aripert [701-712], confirmato regno, Sigiprandum, Ansprandi filium, oculis privavit omnesque qui ei consanguinitate iuncti fuerant diversis modis afflixit. Minorem quoque Ansprandi filium Liutprandum in custodia tenuit; quem quia despicabilem personam et adhuc adulescentulum esse perspexit, non solum in eius corpore vindictam aliquam minime ingessit, sed eum, ut ad patrem suum pergeret, abire permisit. Quod Dei omnipotentis nutu factum fuisse, qui eum ad regni gubernacula praeparabat, dubium non est. Igitur Liutprand ad patrem suum in Baioariam profectus, ei de suo adventu inaestimabile gaudium fecit. Uxorem vero Ansprandi Theodoradam nomine rex Aripert conprehendi fecit. Quae cum se voluntate feminea reginam futuram esse iactaret, naso atque auribus abscisis, decore suae faciei deturpata est. Pari etiam modo et germana Liutprandi nomine Aurona deformis effecta est.

23 Hoc tempore aput Gallias in Francorum regnum Anschis, Arnulfi filius, qui de nomine Anschise quondam Troiani creditur appellatus, sub nomine maioris domui gerebat principatum.

24 Mortuo quoque aput Foroiuli Adone, quem dixeramus lociservatorem fuisse, Ferdulfus ducatum suscepit, qui de partibus Liguriae extitit, homo lubricus et elatus. Qui dum victoriae laudem de Sclavis habere cupiit, magna sibi et Foroiulanis detrimenta invexit. Is praemia quibusdam Sclavis dedit, ut exercitum Sclavorum in eandem provinciam sua adhortatione inmitterent. Quod ita quoque effectum est. Causa autem magnae in eadem Foroiulana provincia perditionis ista fuit. Inruerunt latrunculi Sclavorum super greges et pastores ovium, quae in eorum vicinia pascebantur, et de eis praedas abigerunt. Subsecutus est hos rector loci illius, quem «sculdahis» lingua propria dicunt, vir nobilis animoque et viribus potens; sed tamen eosdem latrunculos adsequi non potuit. Cui exinde revertenti dux Ferdulfus obviam factus est. Quem dum interrogaret, quid de illis latrunculis factum esset, Argait ei - sic enim nomen habebat -, eosdem fugisse, respondit. Tunc ei Ferdulfus indignans ita locutus est: «Quando tu aliquid fortiter facere poteras, qui Argait ab arga nomen deductum habes?». Cui ille maxima stimulatus ira, ut erat vir fortis, ita respondit: «Sic velit Deus, ut non antea ego et tu, dux Ferdulfe, exeamus de hac vita, quam cognoscant alii, quis ex nobis magis est arga». Haec cum sibi invicem vulgaria verba locuti fuissent, contigit non post multos dies, ut exercitus Sclavorum, pro quorum adventu dux Ferdulfus praemia dederat, cum magnis viribus adventaret. Qui cum castra in summo montis vertice posuissent, et pene ex omni parte difficile esset ad eos accedere, Ferdulfus dux cum exercitu superveniens, coepit eundem montem circuire, ut per loca planiora super eos possit inruere. Tunc Argait, de quo praemisimus, ita Ferdulfo dixit: «Memento, dux Ferdulf, quod me esse inertem et inutilem dixeris et vulgari verbo arga vocaveris. Nunc autem ira Dei veniat super illum, qui posterior e nobis ad hos Sclavos accesserit». Et haec dicens, verso equo, per asperitatem montis, unde gravis erat ascensus, ad castra contendere coepit Sclavorum. Ferdulfus vero opprobrium ducens, si non ipse per eadem difficilia loca super Sclavos inruerit, eum per aspera quaeque et difficilia inviaque loca secutus est. Quem suus exercitus, turpe ducens ducem non sequi, subsequi et ipse coepit. Videntes itaque Sclavi eos per devexa loca super se venire, praeparaverunt se viriliter, et magis lapidibus ac securibus quam armis contra eos pugnantes, pene omnes deiectos equis perimerunt. Sicque victoriam non viribus, sed casu adepti sunt. Ibi omnis nobilitas periit Foroiulanorum; ibi Ferdulfus dux cecidit; ibi et ille qui eum provocaverat extinctus est. Tantique ibi viri fortes per contentionis malum et inprovidentiam debellati sunt, quanti possent per unam concordiam et salubre consilium multa milia sternere aemulorum. Ibi tamen unus e Lango bardis nomine Munichis, qui pater post Petri Foroiulani et Ursi Cenetensis ducum extitit, solus fortiter et viriliter fecit. Is cum de equo eiectus esset, et eum unus e Sclavis subito invadens eius manus fune conligasset, ipse manibus ligatis lanceam ab eiusdem Sclavi dextera extrahens, eum cum ipsa percussit, et ligatus per aspera se loca deiciens evasit. Haec ideo vel maxime in hac posuimus historia, ne quid aliquid per contentionis malum simile contingat.

25 Mortuo itaque Ferdulfo duce hoc modo, in eius loco ordinatus est Corvolus. Qui pauco tempore ducatum tenens, dum regem offendisset, evulsis oculis dedecorose vixit.

26 Deinceps vero Pemmo ducatum promeruit, qui fuit homo ingeniosus et utilis patriae. Hic patre genitus Billone, qui de Belluno fuerat, sed propter seditionem, quam illuc fecerat, in Forumiuli post veniens, ibi pacifice vixit. Hic Pemmo habuit coniugem Ratpergam nomine; quae cum esset facie rusticana, saepe maritum deprecata est, ut se dimissa aliam uxorem duceret, quam tanti ducis coniugem esse deceret. Sed ipse, ut erat vir sapiens, plus eius mores et humilitatem verecundamque pudicitiam quam corporis pulchritudinem sibi conplacere, dicebat. De hac igitur coniuge tres Pemmo filios, hoc est Ratchis et Ratchait et Ahistulfum, viros strenuos, genuit. Quorum nativitas humilitatem matris ad gloriam erexit. Qui dux, congregatis omnium nobilium qui in bello de quo diximus obierant filiis, sic eos cum suis natis pariter nutrivit, ac si et ipsi ab eo geniti fuissent.

27 Hac denique aetate Gisulfus Beneventanorum ductor Suram Romanorum civitatem, Hirpinum atque Arcim pari modo oppida cepit. Qui Gisulfus tempore Iohannis papae cum omni sua virtute Campaniam venit, incendia et depraedationes faciens, multos captivorum cepit et usque in locum qui Horrea dicitur castrametatus est, nullusque ei resistere potuit. Ad hunc pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis donariis, universos captivos de eorum manibus redimit ipsumque ducem cum suo exercitu ad propria repedare fecit.

28 Hoc tempore Aripertus rex Langobardorum donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quae quondam ad ius pertinuerat apostolicae sedis, sed a Langobardis multo tempore fuerat ablata, restituit et hanc donationem aureis exaratam litteris Romam direxit. His etiam diebus duo reges Saxonum ad vestigia apostolorum Romam venientes, sub velocitate, ut optabant, defuncti sunt.

29 Tunc quoque venit Benedictus archiepiscopus Mediolanensis Romam et causam egit pro ecclesia Ticinensi; sed victus est, eo quod a priscis temporibus Ticinenses episcopi a Romana fuerant ecclesia consecrati. Fuit autem isdem venerabilis Benedictus archiepiscopus vir egregiae sanctitatis, de quo per universam Italiam bonae opinionis fama flagravit.

30 Igitur defuncto Transamundo duce Spolitanorum, Farualdus, eius filius, in loco patris est subrogatus. Denique Wachilapus germanus fuit Transamundi et cum fratre pariter eundem rexit ducatum.

31 At vero Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat, auxilio Terebelli Bulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios occidit. Leonem quoque et Tiberium, qui locum eius usurpaverant, cepit et in medio circo coram omni populo iugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham Constantinopolitanum erutis oculis Romam misit Cyrumque abbatem, qui eum in Ponto exulem aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hic Constantinum papam ad se venire iubens, honorifice suscepit ac remisit; quem prostratus in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta eius ecclesiae privilegia renovavit. Qui cum exercitum in Pontum mitteret ad conprehendendum Filippicum, quem ibi religaverat, multum eum isdem venerabilis papa prohibuit, ne hoc facere deberet; sed tamen inhibere non potuit.

32 Exercitus quoque, qui missus contra Filippicum fuerat, ad partem se Filippici contulit eumque imperatorem fecit. Qui Constantinopolim contra Iustinianum veniens, cum eo ab Urbe miliario duodecimo pugnavit, vicit et occidit regnumque eius adeptus est. Imperavit autem Iustinianus cum filio Tiberio in hac secunda vice annos sex. Quem Leo in expulsione illius naribus detruncavit; qui post iterum adsumpto imperio, quotiens defluentem guttam reumatis manu detersit, pene totiens aliquem ex iis qui contra eum fuerant iugulari praecepit.

33 Mortuo denique his diebus patriarcha Petro, regimen Aquileiensis ecclesiae suscepit Serenus, qui fuit vir simplicitate praeditus et ad Christi servitium pronus.

34 At vero Filippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam in imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu eiecto, ad gubernandum monasterium suum Pontum redire praecepit. Hic Filippicus Constantino papae litteras pravi docmatis direxit, quas ille cum apostolicae sedis concilio respuit; et huius rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri, quae gesta sex sanctarum sinodorum universalium retinent. Nam et huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Filippicus iusserat auferri. Statuit populus Romanus, ne heretici imperatoris nomen aut chartas aut figuram solidi susciperent. Unde nec eius effigies in ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum. Hic cum annum unum et sex mensibus regnum gessisset, contra eum Anastasius, qui et Artemius dictus est, insurgens, eum regno expulit oculisque privavit, nec tamen occidit. Hic Anastasius litteras Constantino papae Romam per Scolasticum patricium et exarcum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei et sancti sexti concilii praedicatorem esse declaravit.

35 Igitur postquam Ansprand aput Baioariam iam novem expletis annis exulasset, promoto tandem Teutperto, decimo anno Baioariorum ducto exercitu, venit Italiam pugnavitque cum Ariperto, et facta est ex utraque parte multa strages populorum. Sed quamvis ad extremum nox proelium dirimisset, certum tamen est, Baioarios terga praebuisse et Ariperti exercitum victorem ad castra remeasse. Sed dum Aripert in castris manere noluisset, sed potius Ticinum civitatem introisset, et suis hoc facto desperationem et adversariis audaciam praebuit. Qui postquam in civitatem regressus est, et sensisset, quia pro hoc facto suum exercitum offensum haberet, mox accepto consilio ut in Franciam fugeret, quantum sibi utile duxit e palatio aurum sustulit. Qui dum fluvium Ticinum gravatus auro transnatare voluisset, ibique corruens, suffocatus aquis extinctus est. Cuius in crastinum diem corpus inventum, in palatio ordinatum ac deinde ad basilicam domini Salvatoris, quam antiquus Aripert construxerat, prolatum ibique sepultum est. Hic in diebus quibus regnum tenuit noctu egrediens et hac illacque pergens, quid de eo a singulis civitatibus diceretur, per semet ipsum explorabat, ac diligenter, qualem iustitiam singuli iudices populo suo facerent, investigabat. Hic, advenientibus ad se exterarum gentium legatis, vilibus coram eis vestibus sive pelliciis utebatur; utque minus Italiae insidiarentur, numquam eis pretiosa vina vel ceterarum rerum delicias ministrabat. Regnavit autem cum patre Ragimperto sive solus usque ad annum duodecimum. Fuit quoque vir pius, elymosinis deditus ac iustitiae amator; in cuius temporibus terrae ubertas nimia, sed tempora fuere barbarica. Huius germanus Gumpertus eo tempore in Franciam fugiens, ibidem usque ad diem suae mortis permansit. Huic fuerunt filii tres, quorum qui maior natu extitit Ragimpertus nomine nostris in diebus Aurelianensem civitatem rexit. Post cuius Ariperti funus Ansprand [712] Langobardorum regnum potitus, tres solummodo menses regnavit; vir per omnia egregius et cuius sapientiae rari aequandi sunt. Cernentes Langobardi huius interitum, Liutprandum [712-744], eius filium, in regali constituunt solio; quod Ansprand dum adhuc viveret audiens, valde laetatus est.

36 Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Sarracenos direxit. Cuius exercitus ad alium versus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit atque coactum in solio imperii confirmavit. Qui Theodosius aput Niceam civitatem Anastasium gravi proelio vicit. Datoque sibi sacramento, eum clericum fieri ac presbiterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, mox in regia urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae sinodus erant depictae et a Filippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit. His diebus ita Tiberis fluvius inundavit, ut [extra] alveum suum egressus multa Romanae fecerit exitia civitati, ita ut in Via Lata ad unam et semis staturam excresceret atque a porta sancti Petri usque ad pontem Molvium aquae se descendentes coniungerent.

37 His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu de Brittania Romam venire consuerunt. Aput regnum Francorum tunc temporis Pipinus optinebat principatum. Fuit autem vir mirae, audaciae, qui hostes suos statim adgrediendo conterebat. Nam supra quendam suum adversarium, Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo inruit eumque in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit. Bella quoque multa cum Saxonibus, et maxime cum Ratpoto Frisionum rege fortiter gessit. Hic et alios filios habuit; sed ex his praecipuus Carolus extitit, qui ei post in principatu successit.

38 At vero Liutprand rex cum in regno confirmatus esset, eum Rothari, eius consanguineus, perimere voluit. Is enim convivium ei in domo sua aput Ticinum praeparavit, in qua domo viros fortissimos, qui regem convivantem extinguerent, armatos abscondit. Quod cum Liutprando nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum evocari praecepit. Quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub veste indutum, eum ipse manu pertractans, repperit. Qui Rothari cum se detectum cognovisset, statim post se exiliens spatham evaginavit, ut regem percuteret. Econtra rex suum ensem vagina exemit. Tunc unus e regiis satellitibus nomine Subo Rothari a tergo conprehendens, ab eo in fronte vulneratus est. Super quem Rothari et alii insilientes, eum ibidem occiderunt. Quattuor vero eius filii, qui non aderant, ubi inventi, ibi et perempti sunt. Fuit autem rex Liutprand vir multae audaciae, ita ut, cum eum duo armigeri eius occidere cogitarent, et hoc ei perlatum fuisset, in profundissimam silvam cum eis solus ingressus, mox evaginatum gladium contra eos tenens, eisdem, quia eum occidere cogitaverunt, inproperavit; quod ut facere deberent, hortatus est. Qui statim eius pedibus provoluti, ei sunt quae machinaverant cuncta professi. Et de aliis quoque hoc similiter fecit; sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam pepercit.

39 Defuncto itaque Gisulfo Beneventano duce, Samnitum populum Romuald, eius filius, regendum suscepit.

40 Circa haec tempora Petronax, civis Brexianae urbis, divino amore conpunctus, Romam venit hortatuque tunc Gregorii apostolicae sedis papae huc Cassinum castrum petiit, atque ad sacrum corpus beati Benedicti patris perveniens, ibi cum aliquibus simplicibus viris iam ante residentibus habitare coepit. Qui eundem venerabilem virum Petronacem sibi seniorem statuerunt. Hic non post multum tempus, cooperante divina misericordia et suffragantibus meritis beati Benedicti patris, iamque evolutis fere centum et decem annis, ex quo locus ille habitatione hominum destitutus erat, multorum ibi monachorum, nobilium et mediocrium, ad se concurrentium pater effectus, sub sanctae regulae iugum et beati Benedicti institutione, reparatis habitaculis, vivere coepit atque hoc sanctum coenobium in statum quo nunc cernitur erexit. Huic venerabili viro Petronaci insequenti tempore sacerdotum praecipuus et Deo dilectus pontifex Zacharias plura adiutoria contulit, libros scilicet sanctae scripturae et alia quaeque quae ad utilitatem monasterii pertinent; insuper et regulam, quam beatus pater Benedictus suis sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit. Monasterium vero beati Vincentii martyris, quod iuxta Vulturni fluminis fontem situm est, et nunc magna congregatione refulget, a tribus nobilibus fratribus, hoc est [Tato Taso et Paldo], iam tunc aedificatum, sicut viri eruditissimi Autperti eiusdem monasterii abbatis in volumine, quod de hac re conposuit, scripta significant. Superstite sane adhuc beato papa Gregorio Romanae sedis, Cumanum castrum a Langobardis Beneventanis pervasum est; sed a duce Neapolitano noctu superveniente quidam ex Langobardis capti, quidam perempti sunt. Castrum quoque ipsum a Romanis est receptum. Pro cuius castri redemptionem pontifex septuaginta libras auri, sicut primitus promiserat, dedit.

41 Inter haec defuncto imperatore Theodosio, qui uno solummodo imperium rexerat anno, eius in loco Leo Augustus subrogatur.

42 Aput Francorum quoque gentem Pipino vita exempto, eius filius Carolus, de quo praemiseramus, licet per multa bella et certamina, de manu Raginfridi principatum sustulit. Nam cum in custodia teneretur, divino nutu ereptus aufugit, ac primum contra Raginfridum cum paucis bis terque certamen iniit novissimeque eum aput Vinciacum magno certamine superavit. Cui tamen unam, hoc est Andegavensem, civitatem ad habitandum concessit; cunctamque vero Francorum gentem ipse gubernandam suscepit.

43 Eo tempore Liutprand rex donationem patrimonii Alpium Cottiarum Romanae ecclesiae confirmavit. Nec multum post idem regnator Guntrut, filiam Teutperti Baioariorum ducis, aput quem exularat, in matrimonium duxit; de qua unam solummodo filiam genuit.

44 Per haec tempora Faroaldus Spolitanorum ductor Classem civitatem Ravennantium invasit; sed iussu regis Liutprandi eisdem Romanis reddita est. Contra hunc Faroaldum ducem filius suus Transamundus insurrexit, eumque clericum faciens, locum eius invasit. His diebus Teudo Baioariorum dux gentis orationis gratia Romam ad beatorum apostolorum vestigia venit.

45 Aput Foroiuli igitur sublato e rebus humanis patriarcha Sereno, Calistus, vir egregius, qui erat Tarvisianae ecclesiae archidiaconus, adnitente Liutprando principe, Aquileiensem ecclesiam regendam suscepit. Quo, ut diximus, in tempore Pemmo Foroiulanis praeerat Langobardis. Is cum iam nobilium filios, quos cum suis natis nutrierat, [eos] iam ad iuvenilem perduxisset aetatem, repente ei nuntius venit, inmensam Sclavorum multitudinem in locum qui Lauriana dicitur adventasse. Cum quibus ille iuvenibus super eosdem Sclavos tercio inruens, magna eos clade prostravit; nec amplius ibi aliquis a parte Langobardorum cecidit quam Sicualdus, qui erat iam aetate grandaevus. Iste namque in superiori pugna, quae sub Ferdulfo facta est, duos filios amiserat. Qui cum prima et secunda vice iuxta voluntatem suam se de Sclavis ultus esset, tercia vice, prohibente duce et aliis Langobardis, non potuit inhiberi, sed ita eis respondit: «Iam satis» inquit «meorum filiorum mortem vindicavi, et iam, si advenerit, laetus suscipiam mortem». Factumque est, et ipse solus in eadem pugna peremptus est. Pemmo vero cum multos inimicorum prostravisset, metuens ne aliquem suorum amplius in bello perderet, cum eisdem Sclavis in eodem loco pacis concordiam iniit; atque ex illo iam tempore magis ac magis coeperunt Sclavi Foroiulanorum arma formidare.

46 Eo tempore gens Sarracenorum in loco qui Septem dicitur ex Africa transfretantes, universam Hispaniam invaserunt. Deinde post decem annos cum uxoribus et parvulis venientes, Aquitaniam Galliae provinciam quasi habitaturi ingressi sunt. Carolus siquidem cum Eudone Aquitaniae principe tunc discordiam habebat. Qui tamen in unum se coniungentes, contra eosdem Sarracenos pari consilio dimicarunt. Nam inruentes Franci super eos, trecenta septuaginta quinque milia Sarracenorum interimerunt; ex Francorum vero parte mille et quingenti tantum ibi ceciderunt. Eudo quoque cum suis super eorum castra inruens, pari modo multos interficiens, omnia devastavit.

47 Hoc etiam tempore eadem Sarracenorum gens cum inmenso exercitu veniens, Constantinopolim circumdedit ac continuo per triennium obsedit, donec, civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame et frigore, bello pestilentiaque perirent, ac sic pertaesi obsidionis abscederent. Qui inde egressi, Vulgarum gentem, quae est super Danubium, bello adgrediuntur; et ab hac quoque victi, ad suas naves refugiunt. Quibus, cum altum peterent, inruente subita tempestate, plurimi etiam mersi sive contritis navibus perierunt. Intra Constantinopolim vero trecenta milia hominum pestilentia interierunt.

48 Liutprand quoque audiens, quod Sarraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, foedarent, misit, et dato magno pretio, accepit et transtulit ea in urbem Ticinensem ibique cum debito tanto patri honore recondidit. His diebus Narnia civitas a Langobardis pervasa est.

49 Eoque tempore rex Liutprandus Ravennam obsedit, Classem invasit atque destruxit. Tunc Paulus patricius ex Ravenna misit qui pontificem interemerent; sed Langobardis pro defensione pontificis repugnantibus, Spoletinis in Salario ponte et ex aliis partibus Langobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennantium dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator aput Constantinopolim sanctorum imagines depositas incendit Romanoque pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet, mandavit. Sed pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennae exercitus vel Venetiarum talibus iussis uno animo restiterunt, et nisi eos pontifex prohibuisset, imperatorem super se constituere sunt adgressi. Rex quoque Liutprand castra Emiliae, Feronianum et Montembellium, Buxeta et Persiceta, Bononiam et Pentapolim Auximumque invasit. Pari quoque modo tunc et Sutrium pervasit. Sed post aliquot dies iterum Romanis redditum est. Per idem tempus Leo Augustus ad peiora progressus est, ita ut conpelleret omnes Constantinopolim habitantes tam vi quam blandimentis, ut deponerent ubicumque haberentur imagines tam Salvatoris quamque eius sanctae genetricis vel omnium sanctorum, easque in medium civitatis incendio concremari fecit. Et quia plerique ex populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti ex eis capite truncati, alii parte corporis multati sunt. Cuius errori Germanus patriarcha non consentiens, a propria sede depulsus est, et eius in loco Anastasius presbiter ordinatus est.

50 Romoald denique dux Beneventi uxorem sortitus est Gumpergam nomine, quae fuit filia Auronae, Liutprandi regis sororis. De qua filium genuit, quem nomine sui patris Gisulfum appellavit. Habuit rursum post hanc et aliam coniugem nomine Ranigundam, filiam Gaidualdi Brexiani ducis.

51 Gravis sane per idem tempus inter Pemmonem ducem et Calistum patriarcham discordiae rixa surrexit. Causa autem huius discordiae ista fuit. Adveniens anteriore tempore Fidentius episcopus de castro Iuliensi, cum voluntate superiorum ducum intra Foroiulani castri muros habitavit ibique sui episcopatus sedem statuit. Quo vita decedente, Amator in eius loco episcopus ordinatus est. Usque ad eundem enim diem superiores patriarchae, quia in Aquileia propter Romanorum incursionem habitare minime poterant, sedem non in Foroiuli, sed in Cormones habebant. Quod Calisto, qui erat nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in eius diocesi cum duce et Langobardis episcopus habitaret et ipse tantum vulgo sociatus vitam duceret. Quid plura? Contra eundem Amatorem episcopum egit eumque de Foroiuli expulit atque in illius domo sibi habitationem statuit. Hac de causa Pemmo dux contra eundem patriarcham cum multis nobilibus Langobardis consilium iniit adprehensumque eum ad castellum Potium, quod supra mare situm est, duxit indeque eum in mare praecipitare voluit, sed tamen Deo inhibente minime fecit; intra carcerem tamen eum retentum pane tribulationis sustentavit. Quod rex Liutprand audiens, in magnam iram exarsit, ducatumque Pemmoni auferens, Ratchis, eius filium, in eius loco ordinavit. Tunc Pemmo cum suis disposuit, ut in Sclavorum patriam fugeret; sed Ratchis, eius filius, a rege supplicavit patremque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo fiducia, quod nihil mali pateretur, ad regem cum omnibus Langobardis, quibus consilium habuerat, perrexit. Tunc rex in iudicio residens, Pemmonem et eius duos filios Ratchait et Aistulfum Ratchis concedens, eos post suam sedem consistere praecepit. Rex vero elevata voce omnes illos qui Pemmoni adhaeserant nominative conprehendere iussit. Tunc Aistulfum dolorem non ferens, evaginato pene gladio regem percutere voluit, nisi eum Ratchis, suus germanus, cohibuisset. Hoc modo his Langobardis conprehensis, Herfemar, qui unus ex eis fuerat, evaginato gladio, multis se insequentibus, ipse se viriliter defensans, in basilica beati Michahelis confugit, ac deinde regis indulgentia solus inpunitatem promeruit, ceteris longo tempore in vinculis excruciatis.

52 Ratchis denique aput Foroiuli dux, ut dixeramus, effectus, in Carniolam Sclavorum patriam cum suis ingressus, magnam multitudinem Sclavorum interficiens, eorum omnia devastavit. Ubi cum Sclavi super eum subito inruissent, et ipse adhuc lanceam suam ab armigero non abstulisset, eum qui primus ei occurrit clava, quam manu gestabat, percutiens, eius vitam extinxit.

53 Circa haec tempora Carolus princeps Francorum Pipinum suum filium ad Liutprandum direxit, ut eius iuxta morem capillum susciperet. Qui eius caesariem incidens, ei pater effectus est multisque eum ditatum regiis muneribus genitori remisit.

54 Per idem tempus Sarracenorum exercitus rursum in Galliam introiens, multam devastationem fecit. Contra quos Carolus non longe a Narbone bellum committens, eos sicut et prius maxima caede prostravit. Iterato Sarraceni Gallorum fines ingressi, usque ad Provinciam venerunt, et capta Arelate, omnia circumquaque demoliti sunt. Tunc Carolus legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo contra Sarracenos auxilium poposcit; qui nihil moratus cum omni Langobardorum exercitu in eius adiutorium properavit. Quo conperto gens Sarracenorum mox ab illis regionibus aufugit; Liutprandus vero cum omni suo exercitu ad Italiam rediit. Insequenti quoque tempore Romani, elatione solita turgidi, congregati universaliter, habentes in capite Agathonem Perusinorum ducem, venerunt ut Bononiam conprehenderent, ubi tunc Walcari, Peredeo et Rotcari morabantur in castris. Qui super Romanos inruentes, multam de eis stragem fecerunt reliquosque fugam petere conpulerunt. Multa idem regnator contra Romanos bella gessit, in quibus semper victor extitit, praeter quod semel in Arimino eo absente eius exercitus caesus est, et alia vice, cum aput vicum Pilleum, rege in Pentapoli demorante, magna multitudo horum qui regi munuscula vel exenia vel singularum ecclesiarum benedictiones deferebant, a Romanis inruentibus caesa vel capta est. Rursus cum Ravennam Hildeprandus, regis nepos, et Peredeo Vicentinus dux optinerent, inruentibus subito Veneticis, Hildeprandus ab eis captus est, Peredo viriliter pugnans occubuit.

55 His diebus Transamundus contra regem rebellavit. Super quem rex cum exercitu veniens, ipse Transamundus Romam fuga petiit. In cuius loco Hildericus ordinatus est. Mortuo autem Romualdo iuniore Beneventanorum duce, qui viginti et sex ducatum tenuerat annis, Gisulfus, eius filius adhuc parvolus, remansit. Contra quem aliqui insurgentes, eum moliti sunt extinguere; sed Beneventanorum populus, qui suis ductoribus semper fidelis extitit, eos perimerunt, sui ducis vitam servantes. Qui Gisulfus dum adhuc propter aetatem puerilem idoneus ad tantum populum regendum non esset, Liutprand rex Beneventum tunc veniens, eum exinde abstulit et aput Beneventum suum nepotem Gregorium ducem ordinavit, cui in matrimonio uxor sociata Giselperga nomine fuit. Ita rex Liutprand rebus conpositis ad suum solium remeavit; Gisulfumque suum nepotem paterna pietate erudiens, ei Scaunipergam nobili ortam progenie in matrimonium iunxit. Ipse rex eo tempore in langorem decidens, morti adproximavit. Quem Langobardi vita excedere existimantes, eius nepotem Hildeprandum foras muros civitatis ad basilicam sanctae Dei genetricis, quae Ad Perticas dicitur, regem levaverunt. Cui dum contum, sicut moris est, traderent, in eius conti summitate cuculus avis volitando veniens insedit. Tunc aliquibus prudentibus hoc portentum visum est significari, eius principatum inutilem fore. Rex autem Liutprand cum hoc cognovisset, non aequo animo accepit; tamen de infirmitate convalescens, eum regni sui consortem habuit. Evolutis dehinc aliquot annis, Transamundus, qui Romam fugerat, Spoletium rediens, Hildericum extinxit rursumque contra regem rebellionis audaciam sumpsit.

56 At vero Gregorius dum aput Beneventum annis septem ducatum gessisset, vita exemptus est. Post cuius obitum Godescalcus dux effectus, annis tribus Beneventanis. praefuit; cui in coniugio uxor sociata nomine Anna fuit. Rex igitur Liutprand talia de Spoletio sive Benevento audiens, rursum cum exercitu Spoletium petiit. Qui Pentapolim veniens, dum a Fano civitate Forum Simphronii pergeret, in silva, quae in medio est, Spoletini se cum Romanis sociantes, magna incommoda regis exercitui intulerunt. Qui rex in novissimo loco Ratchis [744-749, 756-757] ducem et eius fratrem Aistulfum [749-756] cum Foroiulanis constituit. Supra quos Spoletini et Romani inruentes, aliquos ex eis vulneraverunt. Sed tamen Ratchis cum suo germano et aliquibus viris fortissimis omne illud pugnae pondus sustinentes viriliterque certantes, multisque trucidatis, se suosque exinde, praeter ut dixi paucis sauciatis, eximerunt. Ibi quidam Spoletinorum fortissimus Berto nomine nominative Ratchis adclamans, armis instructus super eum venit. Quem Ratchis subito percutiens, equo deiecit. Cumque eum eius socii perimere vellent, eum pietate solita fugere permisit. Qui manibus pedibusque reptans, silvam ingressus evasit. Super Aistulfum vero in quodam ponte duo fortissimi Spoletini a tergo venientes, unum eorum aversa cuspide feriens de eodem ponte deiecit, alterum vero, subito ad eum conversus, vita privatum post socium mersit.

57 At vero Liutprand Spoletium perveniens, Transamundum ducatu expulit eumque clericum fecit. Cuius in loco Agiprandum, suum nepotem, constituit. Cum vero Beneventum properaret, Gotscalcus, audito eius adventu, na vem conscendere atque in Greciam fugere molitus est. Qui postquam uxorem et cuncta supellectilem suam in navi inposuisset et novissime ipse ascendere vellet, inruentibus Beneventanis, Gisulfi fidelibus, extinctus est. Uxor sane illius cum omnibus quae habebat Constantinopolim perlata est.

58 Tunc rex Liutprandus Beneventum perveniens, Gisulfum, suum nepotem, iterum in loco proprio ducem constituit. Rebusque ita conpositis, ad suum palatium remeavit. Hic gloriosissimus rex multas in Christi honore per singula loca ubi degere solebat basilicas construxit. Hic monasterium beati Petri, quod foras muros Ticinensis civitatis situm est et Coelum Aureum appellatur, instituit. In summa quoque Bardonis Alpe monasterium quod Bercetum dicitur aedificavit. In Olonna nihilominus suo proastio miro opere in honore sancti Anastasii martyris Christi domicilium statuit, in quo et monasterium fecit. Pari etiam modo multa per loca singula divina templa instituit. Intra suum quoque palatium oraculum domini Salvatoris aedificavit, et quod nulli alii reges habuerant, sacerdotes et clericos instituit, qui ei cotidie divina officia decantarent. Huius regis temporibus fuit in loco cui Forum nomen est, iuxta fluvium Tanarum, vir mirae sanctitatis Baodolinus nomine, qui multis miraculis, Christi gratia suffragante, refulsit. Qui saepe futura praedixit, absentia quoque quasi praesentia nuntiavit. Denique cum rex Liutprand in Urbem silvam venatum isset, unus ex eius comitibus cervum sagitta percutere nisus, eiusdem regis nepotem, hoc est sororis eius filium, Aufusum nomine, nolens sauciavit. Quod rex cernens - valde enim eundem puerum amabat - cum lacrimis eius incommodum lamentari coepit statimque unum e suis equitem misit, qui ad virum Dei Baodolinum curreret eumque peteret, ut pro vita eiusdem pueri Christum supplicaret. Qui cum ad servum Dei pergeret, puer defunctus est. Cui Christi famulus ad se pervenienti ita dixit: «Scio, quam ob causam veneris; sed illud quod postulare missus es iam fier .i non potest, quia puer ille defunctus est». Quod cum is qui missus fuerat regi quod a servo Dei audierat renuntiasset, rex, licet doluerit, quod effectum supplicationis suae habere non potuit, tamen quia vir Domini Baodolinus prophetiae spiritum habuerit, aperte cognovit. Huic quoque non dissimilis aput Veronensem civitatem Teudelapius nomine fuit, qui inter miranda quae patrabat praesago etiam spiritu multa quae erant ventura praedixit. Eo quoque tempore floruit vita vel actibus Ticinensis ecclesiae episcopus Petrus, qui quia regis erat consanguineus, ab Ariperto quondam rege aput Spoletium exilio fuerat retrusus. Huic beati martyris Savini ecclesiam frequentanti isdem venerabilis martyr praenuntiavit, quod episcopus aput Ticinum futurus esset. Qui postea, cum factum fuisset, basilicam eidem beato martyri Savino in solo proprio aput eandem civitatem construxit. Hic inter reliquas optimae vitae quas habuit virtutes etiam virginitatis flore decoratus enituit. Cuius nos aliquod miraculum, quod posteriori tempore gestum est, in loco proprio ponemus. At vero Liutprand, postquam triginta et uno annis septemque mensibus regnum optenuit, iam aetate maturus huius vitae cursum explevit; corpusque eius in basilica beati Adriani martyris, ubi et eius genitor requiescit, sepultum est. Fuit autem vir multae sapientiae, consilio sagax, pius admodum et pacis amator, belli praepotens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator pervigil, elemosinis largus, litterarum quidem ignarus, sed philosophis aequandus, nutritor gentis, legum augmentator. Hic initio regni sui Baioariorum plurima castra cepit, plus semper orationibus quam armis fidens, maxima semper cura Francorum Avarumque pacem custodiens.

Finit liber sextus.

 Liber V