Jump to content

Historia Regni Henrici Septimi/VI

Checked
E Wikisource

VI.

UB hoc tempus rex rursus spiritibus malignis obsideri et infestari coepit, per magicam scilicet et artes curiosas ducissae Margaretae, quae ab inferis evocavit umbram Richardi ducis Eboraci, filii secundogeniti Edwardi Quarti, ut obambularet et regem vexaret. Gemma ista (licet adulterina) spendidiory tamen erat, oculosque fulgore magis perstringebat, et in digitis principum maiorum gestata est quam Lambertus Simnellus, quippe quam non solum ducissa Burgudiae, sed et rex Galliae, etiam et rex Scotiae in pretio habuerunt. In Simnello certe parum erat, nisi quod puer erat venustus, quemque vestimenta sua regalia non dedecerent. Verum adolescens iste (de quo nunc loqui occoepimus) tam versutus erat et veluti mercurialis ut similem vix fere reperias, isque qui, si forte in scena partibus suis excidisset, eas acumine proprio prompte supplere possit. Itaque cum inter exempla pseudoprincipum quae vel recentibus vel antiquis temporibus extiterunt, hoc ipsum emineat, narrationem certe pleniorem et accuratiorem meretur, etsi regis inveterata consuetudo res per obscuram lucem et partes divulsas et disiectas monstrandi hanc rem tanta caligine involverut ut ad hodiernum usque diem fere instar mysterii se habeat.

  1. Ducissa Margareta (quam regis amici Iunonem appellabant, quia talis erat versus eum qualis fuit Iuno versus Aeneam, superos et Acheronta movendo in perniciem eus) loco basis machinarum suarum quas contra regem extruebat perpetuo omnibus viis et modis alebat, confirmabat, et spargebat, famam volitantem nimirum Richardum ducem Eboraci, filium secundogenitum Edwardi Quarti, minime fuisset in turre Londonensi (prout ferebatur) necatum, sed vivum emissum quoniam carnifices illi, qui operam suam praestiterunt ad barbarum illud facinus, postquam primogenitum trucidatum vidissent horrore et misericordia perculsi Richardum istum clam emiserunt sortem suam experturum. Hanc escam et illecebram undique proiecit, credens huius rei famam et fidem (una cum recente exemplo Lamberti Simnelli) aliquas volucres forte aliquando tracturam, quae eam captarent. Alia quoque diligentia usa est, non omnia casui permittendo. Adhibuit enim occultos quosdam emissarios (similes Turcae ministris, qui puerorum tributum exigunt) qui adolescentulos venustos et formosos conquirerent, unde Plantagenistas et duces Eboraci effingeret. Tandem vero incidit in quendam in quo omnia quae requiri videbantur concurrebant ad ducem Eboraci repraesentandum.

  2. Iste fuit Perkinus ille Warbeckus, cuius facinora et labores iam narrabimus. Primo enim aetas in utroque bene conveniabat. Secundo, adolescentulus erat oris elegentia et corporis lineamentis cum dignitate quadam amabilis. Atque insuper mores et gestus eius tam erant vafri, et quasi veneficiis quibusdam obliti, tam ad misericordiam commovendam quam ad fidem imprimendam ut fascini cuiusdam et incantationis loco essent iis qui eum aut videbant aut audiebant. Tertio, tam egregius usque a pueritia erro fuerat, aut (ut rex eum appellare solebat) terrarum calcator, ut difficle admodum esset nidum eius aut parentes reperire. Neque etiam potuisset aliquis per diuturnum cum eo conversationem aut familiaritatem plene coniicere aut detegere quis esset, solum siquidem tam crebro mutabat. Postremo contigerat etiam res quaedam levis (a scriptore eiusdem temporis memoriae tradita) quam tamen probabile est ad quae postea gesta sunt nonnihil attulisse eisque tanquam ansam praebuisse. Ea fuit quod rex Edwardus Quartus compater huius Perkini fuisset. Quod sicut suspiciosum valde erat in rege lascivio, quod in familia tam ignobili compater esse non dedignaretur, atque opinionem cuivis facile iniicere poterat Perkinum sanguinis illegitimi familiae Eboraci aliquid in se habuisse. Ita (licet illud minime fuisset) occasionem saltem puero ministrare poterat (quod scilicet subinde regis Edwardi filius lustricus, aut ioco fortasse filius vocaretur) cogitationes tales arripiendi et fovendi. Tutorem enim nullum nactus est (ut Lambertus Simnellus) donec ad ducissam Margaretam venisset, quae eum in omnibus egregie instruxit.

  3. Ad hunc igitur modum haec fabula peracta est. Fuit oppidanus quidam in civitate Turnacensi qui magistratu in eo oppido perfunctus erat, cui numen erat Ioannes Osbeckus, Iudaeus ad fidem conversus, qui in uxorem duxit Catharinam de Faro, cuius negotiorum procurato eos traxit ut ad tempus Londini habitarent temporibus Edwardi Quarti. Hoc spatio filium ex ea genuit. Cumque in aula regis notus esset, rex aut pietate quadam notus, quod Iudaeus conversus esset, aut privata quadam notitia adductus, eo honore eum dignatus est ut filium eius e fonte susciperet eumque Petrum nominaret. Postea autem, cum puer delicatus et effoeminatus fuisset, vulgo vocatus est diminutivo nominis sui Peterkinus aut Perkinus. Etenim nomen Warbecki ei ex coniectura tantum impositum erat antequam examinationes de eo negotio habitae fuissent. Attamen ita invaluerat nomen Warbecki ut etiam post verum nomen eius cognitum retineretur. Dum adhuc infans erat parentes eum eo Tornacum reversi sunt. Paulo post commissus est cuidam ex cognatis suis Ioanni Stenbecko dicto, qui Antwerpiae habitabat, unde saepius Antwerpiam et Turnacum inter, et circa alia Flandriae oppida, cursitabat, ut plurimum cum Anglis versatus, quo pacto etiam linguam Anglicam ad unguem callebat. Tandem, paucis annis elapsis, postquam in adolescentem formosum crevisset, a quodam ex ducissae Margaretae exploratoribus ad eam deductus est. Quae eum accurate intuita et cernens eum vultu et corpore fortunam sublimem posse sustinere, ac simul perspiciens eum ingenii acumine et morum elegantia eminere, putabat se iam reperisse marmor quoddam pretiosum ex quo imago ducis Eboraci exculpi posset, eumque apud se diu detinuit, sed prorsus in occulto. Quo temporis spatio multis secretis colloquiis eum instruxit, primo quidem edocens quomodo personam principis, aspectu et gestu imitaretur, atque qualiter maiestatem suam cum sensu tmaen infortunii sui tueretur. Tum vero diligentissime eum informavit de omnibus circumstantiis et notis particularibus quae ad ducem Eobraci (cuius persona ei agenda esset) pertineret. Descripsit enim effigiem, faciem, et lineamenta corporis regis et reginae parentum suorum, etiam fratrum et sororum et famulorum et aliorum qui pueritiae eius praecipue affuerunt, una cum rebus multis, aliis vulgo notis, aliis secretioribus, quae duci obtigerunt (et tales videbantur quas puerili captui et memoriae inhaerere verisimile erat) usque ad mortem Edwardi Quarti. Addidit et particularia omnia qua a tempore mortis regis insecuta sunt, donec ipse et frater eius in turrim conclusi essent, tam cum libertate frueretur quam postea cum in asylo degeret. Quod vero ad tempus detentionis suae in turre, et modum fratris suis necis atque emissionis suae. Satis sciebat illa omnia tam clandestina fuisse ut pauci admodum quaecunque tandem ei confingere liberet arguere possent, itaque libero prorsus mendacio se uti posse. Quamobrem tersam Perkino et probabilem earum rerum narrationem contexuit, iubens ut ne hylum quidem ab ea abscederet. Convenit etiam inter eos qualis adolescenti ratio reddenda est peregrinationum suarum, miscendo multa vera, et quae alii abunde testari possint, cum falsis ad fidem faciendam, verum cavendo semper ut personae quam iam acturus esset omnia congruerent. Instituit eum insuper quomodo quaestiones quasdam captiosas et tentantes de quibus verisimile esset alios interrogaturos evitaret. Verum in hoc eum indole propria ita instar anguillae lubricum et elabendum promptum repperit ut ingenio eius et dexteritati facile confideret, ideoque minus in eo laboravit. Postremo animos ei nonnullis in praesentis praemiis et ingentibus in posterum promissis addidit, ante oculos illi proponens opes et gloriam regni si res successissent; sin secus evenissent, certissimum in sua aula refugium. Postquam eum documentis suis satis instructum perspexisset, coepit secum cogitare a qua coeli plaga cometa iste se primo ostendere deberet et quo tempore. Constituit autem hoc fieri oportere ab horizonte Hiberniae. Illic enim huiusmodi meteorum potentem antea emiserat influxum. Tempus autem apparitionis maxime opportunum fore cum rex bello Gallico implicaretur. Hoc autem satis noverat, quicquid a se profectum esset suspicionibus obnoxium futurum. Ideoque si Perkinus continuo e Flandria in Hiberniam pergeret, ipsa se ei rei immiscere putaretur. Praeterea tempus nondum maturam erat, quod reges duo tunc de pace tractarent. Itaque circumrotabat ducissa, atque ut omnes suspiciones tolleret, et metuens eum diutius apud se retinere (satis gnara arcana brevis aevi plerunque esse) clam eum misit in Lusitaniam cum domina Bramptona, Angla quae illo tempore in Lusitaniam navigavit, una cum homine fido ex famulitio proprio qui facta eius sedulo observaret, ubi morari eum voluit donec nova mandata ab ea acciperet. Interim non omisit ea parare et instruere, non solum in regno Hiberniae, verum etiam in aula Galliae. In Lusitania circiter annum unum mansit, quo tempore rex Henricus (ut iam dictum est) comitia sua convocaverat et bellum Gallis aperte indixerat. Iam itaque signum benevolum regnare et constellatio advenisse visa est, sub qua Perkinus oriri deberet. Itaque mandata a ducissa accepit ut in Hiberniam sine mora proficisceretur, secundum quod primo destinaverat. In Hibernia ad urbem de Corko appulit. Postquam illuc venisset (si quis propiae relationi et confessioni quam postea exhibuit credere velit,) Hiberni eum satis splendide vestitum reperientes, ad eum undique frequentes convolarant, ei imponentes quod dux Clarentiae esset, idem qui antea apud illos manserat, et postea mutata opinione quod filius esset nothus Richardi Tertii. Postremo, hanc etiam opinionem aspernati, eum pro certo Richardum ducem Eboraci, filium secundogenitum Edwardi Quarti esse volebant et affirmabant. Se vero (aiebat) ista omnia pro virili abnegasse, et iusiurandum tactis evangeliis obtulisse quod ipse nihil tale esset, donec in fine vi quadam ad quicquid illi vellent agnoscendum eum adegissent, unde iusserunt eum bono animo esse et sine metu. Sed revera compertum est quod ipse statim ab adventu suo in Hiberniam personam ducis Eboracensis in se suscepisset, sibi quibus potuit modis socios et conuratos adiunxisset. Adeo ut literas expressas ad comites Desmondie et Kildariae miserit, petens ut in auxilium suum properarent. Quarum literarum chartae originales adhuc extant.

  4. Circa idem tempus ducissa ad se pellexerat unum ex servis regis interioribus (cui nomen erat Stephanus Frionus) secretarium regis pro lingua Gallica, hominem industrium sed turbulentum et regi infensum. Frionus ille confugerat ad Carolum regem Gallum, seque in eius famulitium insinuaverat sub ipsum tempus quo bellum inter reges aperte pullulare coepisset. At Carlus, postquam de persona et incoeptis Perkini audiisset (satis ex sese promptus ad occasiones quascunque arripiendas in detrimentum regis Angliae, atque a Friono instigatus, et ante a ducissae Margaritae artibus allectus) statim misit quendam Lucam una cum Friono isto (de quo diximus) tanquam legatos ad Perkinum, qui eum de regis Caroli bono in eum animo certiorem facerent, quodque auxilia abunde mittere decrevisset ad recuperandum regnum suum e manibus Henrici, coronae Angliae usurpatoris et Galliae hostis, invitans eum ut ad se in regnum Galliae veniret. Perkinus se in coelo iam collocatum existimabat cum a tanto rege tam honorifica legatione accersitus est, atque amicis suis in Hibernia narrans quomodo a fortuna ipsa vocatus esset, quantaque spe ageret, continuo in Franciam navigavit. Cum ad aulam regis Galli pervenisset, rex magno cum honore eum excepit eumque salutavit et appellavit per nomen ducis Eboracensis, hospitium et alia ei assignans quae magnum principem decerent. Etiam quo magis ad principis magni imitationem accederet, satellitium ei circundedit, cuius dominus Congressallus erat praefectus. Aulici etiam (licet apud Gallos ludos facere in proclivi non sit) ad regis nutum se componebant, satis gnari rationes status ab ea parte stare. Eodem quoque tempore nonnulli ex Anglia viri primarii ad Perkinum profecti sunt, Georgius Nevillus, Ioannes Taylerus equites aurati, et circiter centum alii, et inter caeteros Frionus iste qui fortunis Perkini se totum tradit et tunc et diu post, et revera ei fuit praecipuus consiliarius et ad omnia instrumentum bene efficax. Verum haec omnia ex parte regis Galli artificiose tantum facta sunt, quo facilius Henricum ad pacem flecteret. Itaque a primo usque thuris grano super altare pacis apud Bononiam incenso, Perkinus veluti fumo abactus est. Attamen eum regi Henrico in manus tradere Carolus renuebat (licet ab eo de hoc interpellatus) honoris sui gratia, sed eum liberum dimisit. Etiam ex sua parte Perkinus discessum suum acceleravit, veritus ne subito et occulto interciperetur. Itaque in Flandriam ad ducissam Burgundiae properavit, narrans se variis fortunae fluctibus iactatam ad eius aulam veluti portum securum confugisse, dissimulans prorsus se unquam antea illic mansisse, sed tanquam iam primum se eo recepisset. Nec minus ab altera parte ducissa ipsa tanquam rem novam et miram eius adventum videri voluit, a principio egregia cum simulatione verba iniiciens quod edocta fuisset et prudentior facta ab exemplo Lamberti Simnelli, ne merces adulterinas reciperet, licet (ut aiebat) etiam de illo ipso Lamberto Simnello ei non plane adhuc constiterit. Praetendebat autem (verum huc semper fuit astantibus aliis) se contendere ut Perkinum interrogationibus satis captiosis tentaret et implicaret, ut experiretur num verus dux Eboraci fuisset. Verum quando responsis suis sibi magnopere satisfactum fuisse affirmaret, tum vero se quasi attonitam et in ecstasim raptam fingebat propter mirabilem adolescentis e periculis emersionem, eum amplexa acsi e morte in vitam rediisset atque argumentata Deum, qui modis tam miris eum ab interitu eripuisset, simul reservare eum constituisse ad prospera fortunae et magnum aliquod facinus. Quod vero ad eius e Francia dimissionem, nolebat eam interpretari acsi fraudes Perkini Gallis suboluisset, aut propter neglectum aliquem, sed contra hoc pro signo certo astruebat eum pro viro aliquo magno habitum fuisse, quoniam caussae eius destitutio et desertio revera tanti erat ut si quis recte animadvertat, pacem confecisset, immolando scilicet principis innocentis et calamitosi fortunas utilitati et ambitioni duorum potentium monarcharum. Neque sibi Perkinus ipse defuit, aut maiestate et comitate quadam regia, aut promptis et appositis responsis, aut se benignum et gratiosum praebendo favorem eius ambientibus, aut indignatione et vilipendio quodam modesto versus eos qui de feritate rerum suarum subdubitare videbantur, sed in omnibus mirabiliter se gessit. Ita ut, non solum apud eminentiores constanter creditum sit eum verum fuisse ducem Richardum, quin et ipse ex diuturna et assidua simulatione, et mendacium saepius narrando, versus fere est in habitum eius rei quam simulabat, quasi quae fingeret simul et crederet. Ducissa igitur tanquam in re explorata honoribus plurimis Perkinum cumulavit, eum perpetuo nepotem suum compellans, eique tribuens titulum illum delicatum alba rosae Angliae, et ad corporis eius custodiam satellites ei assignavit ad numerum triginta hominum cum bipennibus, tunicis variegatis ex purpureo et caeruleo indutos. Aulici quoque universi, et generaliter tam Flandri quam peregrini, eum magno honore prosequebantur.

  5. Haec nova veluti fulgura et tonitrua in Angliam pervenerunt, ducem scilicet Eboraci pro certo vivere. Nomen autem Perkini eo tempore incognitum fuit, sed rumores de duce Eboraci tantum volitarunt, eum in Hibernia agnitum, in Gallia venundatum, iamque in Flandria receptum et in magno honore esse. Rumores isti plurimum praevalebant, apud nonnullos quidem propter malevolentiam, apud alios propter ambitionem, apud aliquos propter levitatem et rerum novarum studium, apud paucos fortasse propter conscientiam et credulitatem, apud plurimos autem propter imbecillitatem iudicii, et apud haud paucos propter obsequium erga viros quosdam primarios qui his rumoribus in secreto favebant eosque alebant. Neque magno post intervallo secuta sunt hos rumores rerum novarum murmura et scandala contra regem et regimen suum, quae infamiam ei inurebant quod magnus esset exactor et nobiles regni deprimeret. Amissio Britanniae et pax cum Gallis facta neutiquam silentio praetermissa. Sed ante omnia iniuriam urgebant qua rex reginam suam afficiebat, quod in eius iure non regnaret. Dicebant igitur Deum iam tandem ramum masculum familiae Eboracensis in lucem produxisse, qui precario regnaturus non esset utcunque rex uxorem suam miseram regno spoliaret. Nihilominus (ut fieri solet in iis quae apud vulgus fidem obtinent, quaeque illi libenter audiunt) famae istae ita invalescebant ut auctores inter multitudinem loquentum caput conderent, similes herbis quibusdam serpentibus quae radicem certam non habent, aut vestigiis ultro citroque impressis quae sequi non licet. Sed paulo post maligni isti humores in ulcus confluxerunt, atque occulto in viris aliquibus magnae dignitatis, veluti in partibus nobilibus sedes repererunt. Quorum praecipui erant Guilielmus Stanleius hospitii regis camerarius, dominus Fitzwalterus, Simon Mountfortus, Thomas Thwaitus equites aurati, cum aliis. Hi in occulto coniurarunt, promittentes se ducis Richardi titulum promoturos. Nihilominus nemo coniuratorum parte fortuna suas periculo obiecit praeter duos, nempe Robertum Cliffordum equitem auratum et Guilielmum Barleium, qui duo in Flandriam traiecerunt, missi a coniuratis in Anglia, ut veritatem earum rerum quae in Flandria agitatae sunt diligenter inquirerent et explorarent, una cum bona pecuniae summa, sed sub conditione ne eam distraherent nisi illa quae ferebantur vera esse et sine fuco perspicerent. Adventus Roberti Cliffordi, quod ex magna familia oriundus et fama celebratus esset, gratus supra modum ducissae erat. quae postquam cum eo collocuta esset, eum in conspectum Perkini adduxit, cum quo sermones crebro conseruit. Adeo ut in fine (sive a ducissa adductus ut conatibus suis faveret, sive a Perkino ut fabulae crederet) rescripsit in Angliam se personam ducis Eboraci aeque nosse ac suam propriam, atque proculdubio adolescentem istum verum esse ducem. Hoc modo factum est ut omnia hic in Anglia ad defectionem et seditionem spectarent, et coniuratio foveri coepit mutuo tractatu inter Flandriam et Angliam.

  6. Rex ex sua parte non dormiebat, verum arma sumere aut copias cogere adhuc intempestivum putabat, ne metum proderet aut idolo isti cultum nimium exhiberet. Attamen portus regni clausit, vel saltem ministros praefecit qui commeantes ultro citroque observarent et suspectos examini subiicerent. Quoad reliqua vero, fraudem fraude propellere elegit. Duo autem erant quae animo destinaverat: unum, ut imposturam Perkini omnium oculis subiiceret, alterum, ut coniuratos inter se comitteret. Ad imposituram convincendam, duae tantummodo patebant viae: prima, ut liquido appareret ducem Eboraci revera trucidatum fuisse, altera, ut sive mortuus esset sive vivus, Perkinum utcunque impostorem esse omnibus constaret. Quantum ad primam, ita se res habebat. Quatuor tantum erant testes qui ex notitia propria de nece ducis Eboraci affirmare poterant. Ii erant Iacobus Tirrellus, qui a rege Richardo mandata de ea re acceperat, Ioannes Dightonus et Milo Forrestus, servi Tirelli, carnifices ipsi, et capellanus turris Londinensis, qui eos sepelivit. Ex quibus quatuor Milo et sacerdos iam mortui erant. In vivis autem superant solum Tirrellus et Dightonus. Hos duos in turre incarcerari iussit rex, et stricte examinari de nece principum illorum innocentium. Qui duo confessionem exhibebant (ut rex ipse publicabat) per omnem consentientem, in hanc sententiam, nimirum regem Richardum primo mandata dedisse Brackenburio locumtenenti turris Londinensis ut principes interficeret, eum autem munus illud recusasse; itaque Richardum similia mandata Iacobo Tirrello renovasse, nempe ut claves turris a locumtenente reciperet in una noctem ad obeunda regis iussa specialia; Tirrellum igitur noctu se ad turrim contulisse una cum duobus servis praenominatis, quos ad facinus delegerat; Tirrellum ipsum in imo graduum mansisse et servis suis negotium commisisse ut illi homicidium patrarent; illos autem in lecto decumbentes principes suffocasse; quo facto, dominum suum vocasse ut corpora mortuorum nuda, quae idcirco exposuerant, viderat; postea vero principes in terram defossos sub gradibus fuisse, et acervum lapidum in fossam iniectum; quando vero ad Richardum regem Tirrellus retulisset mandatum suum iam peractum esse, eum magnas eidem gratias egisse, locum solummodo sepulturae eorum improbasse, quod vilis nimium esset, cum a rege nati essent; unde nocte alia ex mandato regis per capellanum turris corpora eorum translata fuisse, et alio loco sepulta, qui (per mortem sacerdotis paulo post defuncti) penitus incognitus esset. Hanc examinationum earum fuisse summam in vulgus publicatum est. Rex tamen Henricus ipsarum examinationum et confessionum luce in nullis suis declarationibus quas edidit usus est, unde (probabile est) eas negotium reliquisse obscurum et perplexum. Quantum vero ad Iacobum Tirrellum, ei caput paulo post abscissum est in turre ipsa propter alia laesae maiestatis crimina. Ioannes autem Dightonus (qui, ut videbatur, ad regis votum optime locutus est) statim liber dimissus est, atque huius traditionis evulgandae principale erat organum. Itaque quanto hoc prius testimonium et probationis genus magis nudum et ieiunum apparebat, tanto maiorem adhibuit rex diligentiam in posteriore enucleando, de vita sclicet et vestigiis Perkini. Ad hunc finem in diversas partes, praecipue autem in Flandriam, nonnullos secretos et industrios exploratores misit, alios quasi ad Perkinum confugissent eique adhaerere constituissent, alios autem sub variis aliis praetextibus. Qui omnes speciales quasque circumstantias et eventus rimarentur circa Perkini parentes, natalia, persona, peregrinationes; ut verbo dicamus, qui diarium conficerent eius vitae et factorum. Hos exploratores suos liberaliter pecuniis instruxit, ut homines qui notitiam huiusmodi rerum haberent ad se traherent eosque remunerarentur, dans etiam eis in mandatis ut quae repererant sibi subinde significarent, et nihilominus in inquisitione pergerent. Et perpetuo evocante alium alio nuncio, novos homines adiunxit ubi negotii ratio hoc postulabat. Alios autem emisit cum interioribus mandatis et clariore consiliorum suorum participatione, qui in rebus quas interruptionem et dissipationem incoeptorum Perkini struebat operam navarent. His commissum est ut se in familiaritatem eorum qui a partibus Parkini stabant in Flandria penitus insinuarent, eoque modo expiscarentur quos iam socios et consiliorum participes illi sibi ascivissent, tam hic in Anglia quam foras, et quousque singuli eorum de se fidem aut pignus dedissent, quosque insuper tentare et allicere in animo haberent. Neque de personis tantummodo ut inquirerent, sed etiam de actionibus, spe, et machinamentis Perkini et coniuratorum, quantum fieri posset, si informarent. Hi exploratores pro fidelioribus habiti (aut saltem ex his aliqui) secretiora mandata receperunt, ut principales Perkini amicos et servos occulte ab eo abalienarent et averterent, proponendo et intimando eis quam futili et debili res eius niterentur fundamento, et quam prudente et potente cum rege illis res esset, eosque regi reconciliarent, venia promissa necnon praemiis prout mererentur. Ante alios autem omnes ut constantiam Roberti Cliffordi invaderent et subruerent, eumque ad reges partes, si possent, traherent, cum ille vir intima arcanorum adversae partes optime nosset, quique, si eas partes deseruisset, reliquos maxime deterrere et mutuis suspicionibus implere posset.

  7. Mirum etiam quiddam traditur, regem nimurum sylva immani suspicionum circundatum et involutum, neque cui fidem haberet satis certum, cum confessoribus et capellanis complurium virorum primariorum secreto egisse, ut ex iis de consiliis adversariorum suorum edoceretur. Quintentiam, quo exploratoribus suis transmarinis plus fidei apud exteros conciliaret, regem saepius iussisse illos ipsos exploratores inter caeteros suos, pro more illis temporibus usitato, in templo divi Pauli nominatim diris devoveri. Isti autem utriusque generis exploratores officio suo tam diligenter perfuncti sunt, ut rex Perkini licet vivi anatomiam iam reciperet, et simul de plurimis in Anglia coniuratis bene informatus esse, atque alia insuper mysteria ei essent revelata. Robertus autem Cliffordus imprimis in regis partes attractus fuit, atque ad res regis promovendas iam factus est minister industrius et officiosus. Rex igitur (diligentiae suae proventum largum metens, et de plurimus rebus quas eum scire intererat ampliter informatus) per universum regnum relationes de impostura et praestigiis Perkini cum omnibus quae eo spectabant fuse satis et plene divulgavit et sparsit. Hoc autem fecit non per edictum (quandoquidem examinationes nondum essent perfectae, ideoque magis et minus recipere possent), sed per famas aulicas, quae ut plurimum altius penetrant quam edicta typis excussa. Tempestivum quoque iam putavit legationem in Flandriam mittere ad archiducem Philippum, cum eo acturam ut Perkini causam desereret, ipsumque e territoriis suis dimittere vellet. In hac legatione usus est rex opera Edwardi Poyningi equitis aurati et Guilielmi Warhami, equitis item aurati et iuris canonici doctoris. Archidux tum in minore aetate erat, et a consiliariis suis regebatur. In quorum praesentia legati mandata sua declararunt et Warhamus in hunc modum locutus fertur:

  8. “Domini mei, rex noster aegre admodum fert quod, cum Anglia et ducatus vester Burgundiae habiti sunt tamdiu instar mariti et uxoris, iam regio ista vestra veluti scena facta sit super quam vilis praestigiator partes regis Angliae ageret, non solum ad celsitudinis suae molestiam et dedecus, verum etiam in contumeliam et opporobrium quotquot sunt regum et principum. Adulteratio imaginis regis alicuius in moneta sua capitale omnium legum consensu iudicatur. Verum regis vivi imaginem in persona adulterare super omnia imposturarum crimina merito palmam fert, nisi forte excipi debeat impostura Mahometi alicuius aut Antichristi qui maiestatem divinam simularunt. Rex dominus noster melior de concilio hoc gravissimo ominatur quam ut credere possit aliquem ex vobis hac fabula captum esse (etsi fortasse passio alicuius personae particularis vos aliquatenus inflectere possit). Res ipsa per se tam est incredibilis ut testimionia omittam de morte ducis Richardi, quae rex instrumentis authenticis descripta habet (quoniam ea in potestate regis propria esse quispiam putare putare possit) res ipsa pro se loquatur. Rationi enim et argumentis nemo imperat. An fieri posse creditis ut Richardus Tertius animam suam damnare et nomen suum maculare tam nefando homicidio vellet absque tamen ullo rerum suam in melius profectu? Aut etiam existimare potestis homines sanguinarios (qui carnifices ei erant) in medio facinoris ad misericordiam conversos? Cum contra in feris ipsis, nec minus in hominibus ferinae naturae, primum sanguinis gustus eos magis in furorem agere et rabidosos reddere soleat? An nescitis tyrannorum ministros cruentos ad huiusmodi scelera perpetranda veluti cum laqueis in collo semper missos? Adeo ut, si mandata non perfecerint, certae morti addicti sint. Et putatis hosce sceleratos vitae propriae periculo alienam salutem redimere voluisse? Verum esto ut duci pepercerint, ubi gentium eum exponerent? Numnam in plateas Londini immitterent, ut vigiles scilicet eum prehenderent et coram aliquo ex iusticiariis pacis sisterent, unde omnia quae egerant per examinationem proderentur? An autem secreto eum servarent? Atque hoc certae multae curae, sumptus, et assidui periculi res fuisset. Verum (domini mei) in re non dubia argumentis utor non necessariis. Rex prudentia adeo abundat, necnon amicis fidelibus in partibus exteris, ut iam ducem Perkinum etiam a cunabulis pernoverit. Et quoniam magnus profecto est princeps, si apud vos inveniatur aliquis poeta idoneus, memorias ei suppeditare possit ad vitam eius conscribendam, introducendo eum veluti parallelum Lamberto Simnello, nunc uni ex regis accipitariis. Quamobrem (ut nihil apud dominationes vestras dissimulem) omnem admirationem certe superat ducissam Margaretam (ignoscite obsecro si eam nominem, cuius in regem odii nulla est caussa, nullus finis) iam seniorem, aetate qua mulieres aliae a puerperiis cessare solent, duo eiusmodi monstra peperisse, non novem aut decem mensium, sed annorum complurium partus. Cumque aliae matres naturales infantes pariant infirmos, quique seipsos attollere et iuvare nequeant, illa contra adolescentes proceros pariat, qui non multo postquam in lucem prodierint cum regibus potentibus praeliari possint. Domini mei, non libenter huic parti immoror. Utinam tandem ducissa ista gustare sibi in animum induceret gaudia quae Deus omnipotens manu benigna ei porrigit, intuendo neptem suam tanto in honore regnantem et tam numerosa sobole regia beatam, quam (si ei placeret) possit illa pro propria ducere. Regis certe postulatum archiduci et dominationibus vestris iam a nobis exhibendum possit tale esse, ut, secuti regis Caroli exemplum, qui iampridem eum abegit, nebulonem istum e territoriis vestris eliminare velitis. Verum, quoniam rex maius quiddam expectare merito possit a foederato antiquo quam ab hoste nuper reconciliato, petit a vobis ut eum in manus suas tradatis, praestertim cum piratae et impostores huius generis pro communibus generis homani hostibus haberi debeant, nec iuris gentium praesidio inniti possint.”

  9. Post nonnihil temporis ad deliberandum interpositum, legati hoc breve responsum tulerunt: archiducem in Henrici gratiam nullatenus duci Eboraci praetenso auxilia aut favorem praestiturum, sed in omnibus amicitiam quae ei cum rege erat conservaturum. Quatenus vero ad ducissam dotariam, illam in terris dotis suae plenam habere potestatem, ideoque in manu archiducis non esse, quo minus re sua pro arbitruo suo utatur, eam impedire.

  10. Rex post reditum legatorum neutiquam sibi hoc responso satisfactum esse iudicavit. Satis enim sciebat dotem matrimonialem nihil quod absoluti imperii esset (quale est copiarum administratio) secum transferre. Quin et legati disertis verbis ei retulerunt ducissam in concilio archiducis magna auctoritate pollere. Et quod utcunque archidux ad res Perkini connivere tantum simularet, secreto tamen eiusdem incoepta promoveret. Itaque (partim animum explere cupiens, partim rationibus politicis inductus) statim Burgundos omnes e regnis suis exulare iussit, tam homines quam merces ipsorum, mandans subditis suis (et nominatim mercatoribus vulgo vocatis adventurariis) qui Antuerpiae residebant ut statim domum redierunt, emporium (quod plerunque pannos Anglicos sequebatur) Caletum transferens, omne etiam commercium in futurum cum Burgundis interdicens. Hoc rex faciebat partim ut nihil honore suo indignum fieri permitteret, qui haud parum perstringi posset si quis ad coronam Angliae praetensor eum ex tam propinquo lacesserit, atque interim ipse cum natione in quae praetensor ille se ostentaret amicitiam non interrumperet. Sed simul prudentissimo consilio secum reputabat subditos Flandriae tanta lucra ex commercio Anglorum percipere ut, eo interdicto publico, cito taedo rerum Perkini affici possint, quodque tumultus Flandriae tam recentes et graves fuisset ut principi populum irritare intempestivum esset. Nihilominus archidux, quasi per talionem quandam, Anglos etiam e Flandria exulare iussit, in quo, si quis rem recte introspiciat, solummodo actum agebat.

  11. Rex bene iam et certo informatus quod spes Perkini magis a coniuratis intra Angliam quam ab armis transmarinis penderent, iudicabat remedium mali eo optime applicari ubi fomes morbi erat. Itaque consultissimum existimavit in iudicum adducere praecipuos aliquos ex conuratis in Anglia, unde et malignos humores in Anglia expurgaret et spes in Flandria ebullientes redderet tepidiores. Iussit itaque apprehendi (eodem quasi temporis momento) Ioannem Ratcliffum dominum Fitzwaterum, Simonem Mountfortum, Thomam Thwaitum equites auratos, Guilielmum Daubeneum, Robertum Ratcliffum, Thomas Cressenorum, et Thomam Astwodum. Hi homines laesi maiestatis impetiti, convicti, et damni, quod Perkino adhaesissent eique auxilia policiti essent. Ex his dominus Fitzwaterus Caletum transvectus est ibique custoditus, spe etiam vitae ei facta donec paulo post (aut impatiens custodiae, aut astu proditus) cum custode suo de fuga egisset, unde statim decollatus est. At Simoni Mountforto, Roberto Ratcliffo, et Guilielmo Daubenio immediate post sententiam in eos prolatam capita abscissa sunt. Caeteris gratia facta est, tam clericis quam laicis, inter quos fuerunt duo fratres Domenicani necnon Guilielmus Worsleius ecclesiae D. Pauli decanus. Cleri autem examinationem quidem subierant sed in iudicium publicum adducti non fuerunt.

  12. Camerarius hospitis regii illo sane tempore intactus permansit, sive quod rex humores varios simul movere metuerit, more medicorum prudentium qui caput ultimo loco expurgant, sive quod Cliffordus (ex cuius literis plurima de coniuratis rex didicerat) hanc partem in adventum suum, ut rem maximi meriti reservavit, regi tamen interim significans suspicari se aliquos ex potentioribus huic coniurationi nomina dedisse, de qua re regi coram satisfacere in animo haberet.

  13. In vigilia omnium sanctorum, decimo autem regis anno, filius regis secundogenitus Henricus dux Eboraci creatus est, et simul tam dux ipse quam alii complures nobiles, equites aurati, et generosi eminentiores in ordinem equitum de balneo pro ritu usitato cooptati sunt. Crastino epiphaniae, rex a palatio suo Westmonasterii (ubi festum nativitatis domini celebraverat) ad turrim Londinensem se contulit. Hoc fecit simul ac audisset Cliffordum (in cuius sinu aut capsula plurima Perkini arcana reposita erant) in Angliam appulisse. Mansio autem regis apud turrim eo consilio delecta est ut, si Cliffordus ullos ex potentioribus accusaret, possint illi sine suspicione aut strepitu, aut mandatis huc illuc mittendis, statim comprehendi, qum tam palatium quam carcer unica muri cinctura clauderentur. Post diem unum aut alterum elapsum convocavit concilium secretum et electum, atque Cliffordum ad conspectum suum admisit. Qui primo pedibus regis advolutus humillime eius veniam et gratiam imploravit, quam rex ei tunc non gravate concessit, etsi occulto antea securitatem de vita sua accepisset. Tum iussus ut quae sciret referret, inter complures alios (ex motu proprio, neutiquam interrogatus) Guilielmum Stanleium camerarium impetivit.

  14. Rex ad nomen huius viri praenobilis visus est obstupescere, ac si de prodigio aliquo miro ac formidabili nuncium accepisset. Fieri non posse ut vir, qui eum tanto officio obligasset, quale fuit, vitam eius servasse, et coronam capiti imposuisse, vir qui tam splendida et copiosa fortuna frueretur favore eius, tam opibus quam honoribus auctus, vir qui etiam tam propinquo affinitatis gradu devinctus esset, cum frater eius germanus matri regis matrimonio iunctus esset, denique vir cuius fidei rex personam suam commiserat, eum constituendo camerarium suum, ut vir iste, adhuc apud regem gratia florens, nec ullo modo gravatus, nec etiam metu aliquo perculsus, sibi infidus esset. Cliffordus iussus est ut iterum atque iterum capita accusationis suae adversus Stanleium recenseret, admonitus subinde ut in re tam incredibili et quae tantum virum impeteret, veritatis limites nullo modo excederet. At rex, videns moderationem et constantiam eius in iis quae affarmabat asserendis absque haesitatione aliqua aut vacillatione, et cum iis protestatoinibus quae decebant, cum etiam testimonium suum vitae et animae suae periculo se defensurum recipiebat, eum semoveri iussit, et multum prius questus de fortuna sua apud consilium mandavit ut Stanleius in cubiculo eius proprio intra turrim quadratam, ubi prius manserat, custodiretur. Die autem sequente examinatus est Stanleius a consiliariis. In examinatione sua nihil fere eorum quae obiiciebantur negavit, neque delictum suum magnopere excusare aut extenuare conatus est. Ita ut (haud satis prudenter) dum culpam suam elevare speraret ingenue confitendo, ita rem in liquido ponebat ut ad condemnationem suam sufficeret. Opinio erat eum multum superioribus meritis suis confisum atque intercessioni fratris eius. Verum iis adiumentis praeponderabant complura quae contra eum faciebant, et in regis ingenio et animo praedominabantur. Primo, meritorum eius exuperantia: etiam regibus grata est meritorum mediocritas, quibus praemia paria esse possint. Deinde apprehensio potentiae eius: subiit enim regem ea cogitatio, ab eodem qui ipsum extulisset periculum sibi imminere ne rursus deiiceretur. Tertio, confiscationis magnae expectatio: etenim omnium regis subditorum Stanleius erat ditissimus, quod postea patuit, inventis in castello suo de Holt quadragina millibus mercarum in pecuniis signatis et vasis aureis et argenteis, praeter iocalia, supellectilem lautam, pecorum greges et armenta, et alia bona mobilia ingenti copia. Quod vero ad reditus attinet et terris et feudis, illi ad tria millia librarum antiqui census annuatim ascendabant, pro ratione temporum illorum res mira et fere inaudita. Postremo, temporis ipsius conditio: si enim rex a metu quoad statum proprius plane immunis fuisset, verisimile est regem Stanleio vitae gratiam fuisse facturum. Verum impendente tam atrocis rebellionis tempestate, securitati suae consulere necesse habuit. Itaque post sex hebdomadarum spatium elapsum (quam moram rex honorifice interposuit, tam ut fratris intercessioni spatium daret quam ut palam fieret se non sine conflictu quodam animi ad hoc compulsum) altae proditionis condemnatus est, et statim post decapitatus.

  15. Attamen usque ad hodiernum diem incertae memoriae est, tam crimen ipsum huius praenobilis personae propter quod morte mulctatus est, quam caussa defectionis suae a rege et infensi sui erga regem animi. Casus eius talis fuisse perhibetur, quod scilicet in colloquiis suis cum Roberto Cliffordo dixisset se, si exploratum sibi esset adolescentem illum verum fuisse Edwardi Quarti filium, nunquam contra eum arma gesturum. Casus iste videtur primo intuitu paulo durior, tam propter particulam conditionalem quam propter verba reliqua. Sed quantum ad clausulum illam conditionalem videntur iudices illius temporis (qui viri fuerunt in legibus apprime eruditi, quorum tres primarii a concilio sanctiori regi erant) censuisse periculosam admodum rem futuram si conditionalia admitterentur ad verba proditoria qualificanda. Fore enim ut cuivis liceret malitiam suam proferre, periculum vero vitare. Fuit autem casus ille non absimilis casui qui posterioribus temporibus emerserat Elisabethae Bartonae dictae sanctae virginis Cantii, quae dixerat si rex Henricus Catharinam repudiatam rursus ad se non recepisset, futurum ut a regno suo deiiceretur et mortem canis obiret. Possunt autem casus innumeri huius generis adduci. Quos (ut videtur) iudices illi gravissimi in memoriam revocantes noluerunt prorsus proditionibus cum clausula conditionali patrocinari. Quantum vero ad verba positiva illa, Stanleium nunquam contra regis Edwardi filium arma gesturum, etsi verba illa lene quidem sonarent, nihilominus hoc dixisse diserta et directa fuit oppugnatio et abnegatio tituli regis, sive per lineam Lancastrensem, sive per auctoritatam parlamenti. Quod proculdubio regem altius pupugit quam si Stanleius in acie hastam suam contra eum vibrasset. Si enim Stanleius eam opinionem defenderet, filium Edwardi aliquem titulo ad regnum regis titulo potiore inniti, cum ipse tanta auctoritate et gratia apud regem floreret, nihil aliud hoc fuit quam universae Angliae verbis praeire ut idem affirmarent. Itaque si quis temporum illorum conditionem recte introspiciat, verba illa ad vivum usque persecarunt. Verum scriptores nonnulli extra dubium rem ponunt. Aiunt enim Stanleium et promisso expresso et pecuniarum missarum pignore se Perkino obstrinxisse.

  16. Iam vero, quantum ad caussam defectionis suae a rege, verum est regem in praelo de Bosworth, turmis hostium undique circumseptum, in extremo vitae suae periculo fuisse, cum Stanleius iste a fratre missus fuit cum tribus millibus armatorum ad regem eripiendum, quod tam fortiter et foeliciter praestitit, ut rex Richardus in eo loco occisus esset. Adeo ut vita mortalium maius beneficium accipere nequeat quam rex a manu Stanleii acceperat, cum quodammodo Christi beneficio simile quiddam esset, simul et servare et coronare. Pro quo tam insigni merito rex ei maximam gratiam habuit, eiumque consiliarium et camerarium suum constituit. Atque etiam (nonnihil contra ingenium suum) ad spolia illa ingentia praelii de Bosworth conniverat, quae universa fere in huius viri commodum cesserunt, adeo ut inde supra modum ditaretur. Attamen tanto merito inflatior sibi gratiam a rege relatam minime existimavit, saltem non ex mensura pressa et redundante, ut expectabat. Itaque ambitio eius in tantum exorbitavit et modum omnem excessit ut a rege se comitem Cestriae creari peteret. Qui honor cum semper ut appennagium principatus Walliae reputaaretur, et filio regis primogenito ex more cedere soleret, petitio illa non solum a rege repulsam tulit, sed etiam animum eius secreto offendit, cum ex hoc rex satis perspiceret cupiditates Stanleii immoderatas esse et cogitationes eius vastas et irregulares, atque beneficia priora regis ei sordescere, nec prout decuit aestimare. Coepit itaque rex ei intra animum suum minus favere et, quemadmodum modicum fermenti totam massam corrumpere solet, regis sagacitas iam passioni suae ex nova offensa irritatae suggerere coepit Stanleium in praelio de Bosworth, licet satis celerikter advenisset ad vitam regis servandam, contra tamen satis diu moratum esse ut de vita rex periclitaretur. Nihilominus, cum nihil haberet accusatione in eum dignum, eum honoribus suis frui usque ad praecipitium istud extremum permisit.

  17. Post eum factus est camerarius hospitii regis Aegidius dominus Daubenius, vir magnae prudentiae et fortitudinis, quae virtutes magis in eo enituerunt quod simul humanus fuerit et moderatus.

  18. Invaluerat opinio quod Robertus Cliffordus (qui iam factus erat veluti delator regis) etiam ab initio fuisset emissarius et explorator regis, et quod in Flandriam confugisset non sine regis notitia et consensu. Verum hoc minus est probabile, tum quia nunquam mensuram illam gratiae apud regem recuperavit qua ante discessum suum fruebatur, tum praecipue quia delatio eius circa Stanleium (quod ei pro maximo merito erat) minime processit ex iis quae in Flandria didicerat, sed ei res illa ante discessum suum ex Anglia innotuerat.

  19. Supplicium Stanleii et caeterorum (praecipue vero Stanleii, qui robur fuerat partium) et defectio Cliffordi, qui omnium erat apud rebelles intimus, Perkini et coniuratorum incoepta miris modis turbavit, tam metum iniiciendo quam suspiciones et diffidentiam. Adeo ut iam instar arenae essent sine calce, male inter se cohaerentes, praecipue qui ex Anglis essent. Qui iam attoniti se mutuo oblique intuebatur incerte quis partibus suis fidus esset, quis secus. Sed existimabant plane regem, partim praemiis inescando, partim arte irretiendo, omnes qui alicuius essent pretii, in suas partes tracturum. Et revera factum est ut plurimi sigillatim recederent, alii post alios. Barleius (qui una cum Cliffordo missus fuerat) ex iis fuit qui diutissime in fide erga rebelles permansit, donec Perkinus fere attritus esset, attamen etiam regi ad extremum reconciliatus est. Sed ruina huius viri magni (Stanleii scilicet), quo tanta gratia et auctoritae (ut credebatur) apud regem floruerat, atque modus ipse quo rex negotium illud tractavit, unde liquido patebat inquisitionem occultam ei diu antequam in iudicium adductus fuisset incubuisse, simul et caussa propter quam supplicio affectus est, quae vix alia fuit quam quod affirmasset titulum familiae Eboracensis titulo familiae Lancastrensis fuisse potiorum, in quo casu omnes fere includebantur, saltem quoad opinionem internam, hae omnia (inquam) res fuerunt incredibilis terroris universis regis servis et subditis, adeo ut nemo fere tutum se reputaret. Quinetiam eo res processerat ut vix sermones inter se conserere homines auderent, sed universalis cunctos invaderent diffidentia. Ex quo factum st ut rex magis absolute certe sed minus tuto imperio frueretur. Nam sanguis in interiora fluens et vapores intus conclusi opprimunt et suffocant magis.

  20. Hic orti sunt innumeri famosi libelli (qui libertatis sermonis cohibitae eruptiones sunt, et seditionum quasi femellae) infinita in regem et aliquos ex consiliariis suis intimis scandala et invectivas eiaculantes. Pro quibus componendis et spargendis, post multam et diligentem inquisitionem quinque tantum tenuis conditionis homines apprehensi sunt et morte mulctati.

  21. Rex interea res Hiberniae non non neglexit. Is enim ager erat in quo fungi illi (qui nocte una se attollunt) maxime vigere solebant. Misit igitur ex Anglia (quo res suas in eo regno melius componeret et stabiliret) utriusque togae delegatos, priorem nempe de Lanthony, ut cancellarii munere ibi fungeretur, et Edwardum Poyningum equitum auratum, cum copiis militaribus et potestate imperatoria, atque una diploma dedit auctoritatem in eum conferens locumtenentis sui in regimine civili. In qua clausula erat ut etiam Kildariae comes, tunc Hiberniae deputatus, ei pareret. Verum Hiberni agrestes (qui maxime deliquerant) more suo in sylvas et paludes fugerant, quique in pacato Hiberniae similis criminis conscii sibi erant ad eos se receperunt. Adeo ut Poyningus erga erraticos Hibernos erraticam quandam expeditionem suscipere compulsus fuerit, in qua propter montes et saltus parum profecit, quod (sive ex melancholia quadam suspiciosa quod res ei male successerunt, sive ut conatus suos ab infamia vindicaret) imputari prorsus voluit favori quo comes Kildariae secreto rebelles prosequebatur, levissima quaque suspicione locum habente in eum propter Kildariae comitem illum qui Lamberto Simnello adhaeserat et in praelio Stokensi occubuerat. Itaque comitem comprehendi iussit et in custodiam dari, eumque in Angliam misit, qui examine debito facto ita se purgavit ut in munus pristinum deputati Hiberniae restitutus fuerit. Sed Poyningus (quo meriti sui in rebus bellicis exilitatem actis pacis compensaret) parlamentum convocavit. In quo lex lata est illa memorabilis, quae etiam hodie Lex Poyningi vocatur, per quam statuta Angliae universa etiam in Hibernia recipi et obtinere sancitum est. Antea siquidem Hibernos minime obligabant, neque similiter ullum statutum in Anglia ordinatum post tempora illa, scilicet annum decimum regis, Hibernos obligat.

  22. Circa hoc tempus coepit in rege notari inclinatio illa, quae postea a consiliariis et ministris pravis excitata et aucta macula plane facta est regiminis sui. Illa erat industria et artes pecunias a subditis suis emungendi per mulctas et forisfacturas ex legibus poenalibus, id quod hominum animos magis hoc tempore perculsit, quoniam facile erat cernere hoc in ingenio regis penitus insitum fuisse, cum nullae eum premerent rei pecuniariae angustiae, sed contra thesauro ubertim abundaret. Etenim pecunias a Gallo propter pacem nuper receperat, a subditis item eae, quae nomine benevolentiae collatae fuerant, solutae iam erant. His casualia amplissima ex confiscatione Stanleiana accesserant, praeter alia lucra diversa. Primus casus in hoc genere memorabilis fuit ille Guilielmi Capelli equitis aurati, aldermani civitatis Londinensis, qui vigore diversarum legum poenalium mulctatus est ad summam bis mille et septingentarum librarum, et pro mille sexingentis libris cum regi transegit. A quo tamen Capello diu post Empsonus novas pecunias extorquere annisus est, idque fecisset, nisi rex sub ipsum tempus mortuus est.

  23. Aestate sequente rex ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est, atque ut fidem apud omnes faceret severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem eius detraxisse, profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies, ibique moram nonnullam fecit.