VII.
[recensere]URANTE adhuc hac regis profectione, Perkinus, videns tempus et moram quae (dum incoepta sua occulta fuissent, nec in lucem prodissent, et in Anglia satis prospere successisent) rebus suis conducebant, nunc vicissim, cum consilia sua patefacta essent, contra eum potius facere (propterea quod cum res in declivi positae sint, non facile sustinentur aut sistuntur absque novo impetu) constituit fortunam suam per novam in Angliam ipsam impressionem experiri, spem adhuc ponens in populi inclinatione et favore erga familiam Eboracensem. At corpus illud vulgi neutiquam similibus artibus tractari oportere ac personas eminentes iudicabat. Sed nullum aliud affectuum vulgi experimentum capi recte posse quam vexillo in campis expanso. Delegit autem ex locibus in quibus invasio fieri deberet oras Cantii.
- Interea vero regis prudentia et providentia ad tale opinionis et famae culmen ascenderunt, ut quicquid prospere evenerat de industria et ex compositio ab eo factum esse existimaretur. Itaque creditum est etiam hunc particularem Perkini de Cantio invadendo conatum regi praevisum et praecognitum fuisse. Ideoque, quo facilius Perkinum in Cantium alliceret, eum in partes septentrionales procul profectionem suscepisse, luctatorum more latus apertum Perkino ostendendo ut irrueret et incaute deiiceretur, cum rex eam Cantii provinciam iam antea sibi fidam et erga se bene animatam effecisset.
- Perkinus autem eo tempore colluviem quandam ex omnibus nationibus collegerat, nec numero certe nec animis aut fortitudine contemnendam, sed qui tali essent ingenio et fortuna ut non minus amicis quam hostibus essent formidabiles, cum plurimi eorum exleges erant et facinorosi, quique ex rapto vivere solerent. Hos in naves imposuit, iisque comitatus Sandwicum et Dealam oppida provinciae Cantii circa mensem Iulii appulit.
- Illic ancoras iecit, atque ut animos plebis tentaret aliquos ex suis in littus exposuit, multa iactando de copiis quae praesto essent statim subsecuturis. At populus Cantii (cum satis perspexissent in copiis Perkini neminem comparare ex Anglis melioris notae, sed exteros tantum eosque infimae conditionis homines ac fere latrones, longe magis idoneos ad oras maritimas depopulandas quam ad regnum domino suo recuperandum) ad primarios Cantii viros se contulerunt, studium suum et fidem versus regem professi et operam suam ultro offerentes, et praecipi sibi petentes quibus modis regi maxime utiles esse possint. Primarii illi viri, consilio inter se habito, iusserunt ut copiae nonnullae numero haud exiguo se circa littora ostenderent, aliquaeque ex ipsis copias Perkinianas signis allicerent tanquam se cum illis coniuncturae, aliique nonnulli a littore se in interiora recipere et aufugure simularent, quo Perkinum ad homines suos in terram exponendos animarent. At Perkinus (qui in partibus regis agendis iam peritus, aut fortasse a Friono secretario instructus, didicerat milites imperio parentes primo stare, postea ordine incedere, rebelles contra confuse omnia agere et miscere), omnia sedate et sine tumultu agi observans, rem in duriorem partem interprebatur. Itaque, quo erat ingenio subdolo, pedem e navi movere noluit priusquam omnia in tuta videret. Quamobrem copiae regis animadvertentes se plures allicere non posse quam eos qui primo in terram expositi fuerant, rebelles statim adortae sunt et consciderunt priusquam in naves se recipere potuissent. Qua pugna (praeter occisos et eos qui fuga se eripuerunt) capti sunt circiter centum quinquagenta homines, quos omnes (quoniam rex iudicabat morem illum paucos ad terrorem reliquorum supplicio afficiendi melioris notae hominibus competere, verum faecem populi protinus internecioni dandam, praesertim in principio rebellionis, simulque animo prospiciens copias Perkini posthac ex colluvie et sentina hominum proiectorum compositas iri) in patibulo suspendi iussit ad maiorem terrorem eiusmodo nebulonibus incudiendum. Omnes Londinum perducti sunt funibus utrinque alligati, ut equi in plaustro, et morte affecti, alii Londini et Wappingi, alii circa oras maritimas Cantii, Sussexiae, et Norfolciae, ut loco signorum nauticorum et lanternarum essent, quae Perkini asseclas a littoribus Angliae absterrere possent. Rex, cum primum de rebellium in Cantium impressione certior factus fuisset, profectionem suam abrumpere cogitavit, sed proximo die, nuncio accepto quod partim devicti, partim fugati fuissent, iter suum continuavit, et Richardum Guildfordum equitem auratum in Cantium misit. Qui populum convocans eos (ex parte regis) laudibus cumulavit quod non solum in fide permansissent, sed operam suam tam prompte et prudenter praestitissent, atque universis gratias egit, praemia etiam aliquibus privatim pollicitus.
- Decimo sexto Novembris, anno autem regis undecimo, electio servientium ad legem in aedibus episcopi Elisensis celebrata est, qua novem in eum ordinem cooptati fuerint. Rex solennitatem illam praesentia propria et reginae suae honoravit, utpote princeps qui semper lureconsultos ornare et decorare consueverat, id agens, ut subidos legibus suis, leges autem iureconsultis regeret et flecteret.
- Hoc etiam anno foedus iniit rex cum principibus Italis pro defensione Italiae contra Gallos. Carolus enim regnum Neapolitanumm subiugaverat et paulo post amiserat, quasi per somnium foelix. Universam longitudinem Italiae pervaserat, nusquam arma expertus. Adeo ut verum esset quod Alexander papa dicere solutus est, Gallos in Italiam venisse cum creta in manibus qua diversoria sua notarent, potius quam cum armis quibus pugnarent. Etiam ipso regno Neapolitano universo potitus est gladium vix stringendo. Verum statim post, tot et tantos errores cumulavit ut iis nulla fortuna, licet optima, par esse posset. Barones Neapolitanos partium Angeovinarum minime demeruit, sed praemia sua pro arbitrui quorundam famulorum suorum qui lucra captabant dispersit. Italiam universam contra se excitavit, eo quod Ostiam cepisset et tenuisset, et libertatem Pisanorum protexisset, quae suspicionem omnibus iniecerunt ambitionem eius ultra regnum Neapolitanum extendere. Nimis propere amicitiam cum Ludovico Sforza dirupit, qui revera claviger fuit, Gallumque introduxit et exclusit. Nonnullas etiam belli reliquas in regno Neapolitano adhuc fumantes extinguere neglexit. Postremo, quia Italiam sine oppositione pervaserat, arma Italorum nimis despicire coepit, unde regnum Neapolitanum Italorum copiis minus instructum reliquit. Ita ut, paulo post reditum eius universum regnum ad Ferdinandum iuniorem defecerit et Gallos expulerit. Nihilominus Carolus cum ingentibus minis et magno copiarum apparatu novam expeditionem in Italiam destinebat. Itaque ad instantiam statuum Italiae complurium (et maxime papae Alexandri) foedus ictum est inter eundem Alexandrum papam, Maximilianum Romanorum regem, Henricum regem Angliae, Ferdinandum et Isabellam reges Hispaniarum (ita enim in tractatu orginali nomina principum illorum constanter collocantur), Augustinum Bardicum ducem Venetiarum, et Ludovicum Sforzam ducem Medliolani, pro communi defensione statuum suorum singulorum. In quo tractatu, licet nomen Ferdinandi iunioris ut partis principalis non fuisset insertum, nihilominus regnum Neapolitanum proculdubio erat inclusum tanquam feodum ecclesiae Romanae.
- Mortua etiam est hoc anno Cecilia ducissa Eboraci, Edwardi Quarti mater, apud castrum suum de Barkhamsted, aetate extrema. Quaeque eo vitam produxerat donec vidisset tres principes ex sobole sua coronatos, quatuor autem trucidatos. Sepulta est apud Foderinghamiam iuxta ducem maritum suum.
- Hoc etiam anno rex comitia ordinum convocavit, in quibus complures leges latae fuerunt naturae magis privatae et vulgaris quam ut historiae lectorem detinere mereantur. Atque merito quis suspicari possit ex iis quae postea secuta sunt, regem, sicut in salubribus legibus ordinandis praecelleret, ita in secreto apud se constituisse ex legibus suis fructum percipere, non minus ad colligendas pecunias quam ad corrigendos mores, atque in hunc finem eas in maius accumulasse.
- Lex principalis quae his comitiis perlata est fuit mirae cuiusdam naturae, iusta potius secundum aequitatem naturalem quam ex norma iuris, et magnanima magis quam cauta. Statuit haec lex ut nemo qui regis partes tunc de facto regnantis secutus fuerat propter eiusmodi crimen unquam impeteretur aut condemnaretur, vel processu legis vel actum parlamenti. Atque insuper, si tale aliquod actum parlamenti condemnatorium fieri post contigisset, irritum et invalidum prorsus foret. Ista constitutio in hoc fundabatur, quod rationibus status magnopere conveniret ut subditi de iure regni mimime inquirerent, atque rursus conscientiae leges hoc postularent ut (quicunque belli exitus foret) subditi obedientiae suae poenas non darent. Genius huius legis pius et nobilis certe fuit, cum id in bello statueret quod David in peste a Deo petiit, qui dixit “Si peccavi, percute me; istae autem oves quid fecerunt?” Simul occulto sapiebat ista lex providentiam et prudentiam quandam profundam. Nam omnem occasionem sustulit cur subditi in regis titulum curiose inquiererent, cum ipsorum securitate, quaecunque esset belli fortuna, cautum iam esset. Praeterea, non potuit non corda et amorem subditorum sibi conciliare, quoniam magis videbatur prospicere illis quam regi ipsi. Attamen interea milites haec lex exuebat et exolvebat magno illo vinculo et calcari necessitatis (quae illis alias incumbebat) pugnandi, et non nisi parta victoria abscedendi, quandoquidem vitae militum et fortunae in tuto essent sive fortiter pugnarent sive terga verterent. Verum quoad partem legis secundam, vis ipsius plane vana fuit et illusioria, cum scilicet per statutum praecens statutum aliquod futurum frustrari posse quis cogitet. Absoluta enim et suprema potestas seipsam constringere non potest, neque, quod natura revocabile est, figi potest, non magis quam si quis testamento suo declaraverit quod si testamentum novum conderet illud irritum esse. Et quantum ad casum acti parlamenti, memorabile prorsus accessit exemplum temporibus Henrici Octavi, qui se durante minore aetate filii sui mortem obire posse praevidens statutum condi fecit, ut nullum statutum durante minore aetate regis latum regem aut successores eius teneret, nisi a rege, postquam ad plenam aetatem pervenisset, sub sigillo magno Angliae confirmatum foret. Verum primum statutum quod tempore regis Edwardi Sexti tunc minoris inactitatum fuit illud prius actum prorus rescidit. Verum res quae non sent peremptoriae ad obligandum possint tamen esse commodae pro tempore ad satisfaciendum populo.
- Lata est etiam lex in adminiculum et firmamentum contributionis eius quae dicta est benevolentia. Quae sancivit ut pecuniae summa in quam aliquis consenserat, neque tamen soluta esset, legis processu exigeretur. Quod statutum, sicut pecuniarum detentarum solutionem acceleravit, ita rei ipsi auctoritatem addidit. Lata autem lex est (ut praetendebatur) ad instantiam ipsorum qui diam antea solvissent.
- His etiam comitiis lata est lex illa bona quae breve de attincti vocatum introduxit, per quod iudicia iuratorum (quae veredicta vocantur) falsa rescindi posint, quae ante illud tempus evangelii cuiusdam instar erant, atque plane irrevocabilia. Ad caussas capitales haec lex se non extendit, tam quia plerumque regis nomine eae caussae agunatur quam quia illae (si per viam indictamenti, quod regis nomine semper procedit, tractentur) duplici veredicto transiguntur, nimirum eorum qui inquirunt et quorum qui quaestionem terminant. Unde fit ut non duodecim viri tantum, sed viginti quatuor viri de re pronuncient. Verum (ut videntur) non fuit id solum in caussa, quod a capitalia lex non extendretur. Ista enim ratio, ubi caussa capitalis a parte gravata peragitur, non tenet. Sed illud in primis in considerationem venerat, ne forte iuratores in caussis capitalibus timidius se gererent, si obnoxii essent novis litibus et periculis, ubi favor vitae contra eos faceret. Neque enim extenditur ista lex ad litem aliquam infra valorem quadraginta librarum, quia in litibus tam exigui valoris superaturae essent impensae summam principalem si retractarentur.
- Lex alia sancita est contra ingratitudinem foeminarum quae a maritis suis aut maritorum suorum parentibus aut cognatis ad terras promotae eas alienarent, in praeiudicium et exhaeredationem haeredum aut eorum ad quos post mortem ipsarum terrae illae redire deberent. Hic malo remedium porrigebat lex, ut scilicet liceret haeredibus et caeteris in terrarum possessionem nomine forisfacturae, non expectata morte mulieris, continuo venire.
- Lata est etiam illa lex charitatis plena, ut scilicet homines egeni lege agentes admitterentur in forma pauperis, hoc est, ut nihil solvant advocatis, procuratoribus, aut scribis. Unde tamen factum est ut homines egeni, sicut lege experiri melius possent, ita ad alios litibus vexandos promptiores essent. Fuerunt et aliae iisdem comitiis leges introductae bonae et sanae, ut prius dictum est, sed more nostro eas excerpimus quae naturae sunt minime vulgaris.
- Rex interim, licet comitiorum negotiis incumberet tanquam in plena pace, viderique vellet consilia Perkini (qui iam in Flandriam redierat) veluti floraliae quaedam despectui habere, tamen regis prudentissimi constitutionem nactus (foris animosi, intra providi) mandavit ut phari ad oras maritimas vigiliis custodirentur, et plures etiam phari erigerentur ubi nimium inter se distarent. Et diligenter observabat ubi tandem nimbus iste erraticus erupturus foret. Sed Perkinus, a suis monitus ut ignem suum (qui hactenus tantum in viridi ligno despasceret) vivum servaret follibus veluti assiduis, iterum in Hiberniam navigavit, unde prius propter spes praebitas a Gallis, potius quam propter aliquod impedimentum aut tepeditatem quam in illo populo expertus esset, discesserat. Verum tempus ipsum, cum regis ipsius diligentia et Poyningi prudente administratione ita res Hiberniae composita erat ut nihil reliquum fieret Perkino praeter turbulentos impetus sylvestrium et nudorum hominum, itaque qui res eius curabant consilium ei dederunt ut a rege Scotorum auxilia peteret, principe iuvene et animoso, et populo suo ac proceribus acceptissimo, et erga regem Henricum male affecto. Hoc etiam ipso tempore tam Maximilianus rex quam Carolus coeperunt a rege Henrico averso animo esse, alter in malam partem accipiens prohibitionem commercii cum Flandria, alter regi iam diffidens propter foedus nuper ictum cum Italis. Itaque praeter auxilia aperta ducissae Burgundae, quae tanquam velis et remis contendebat ut Perkini conatus promoverentur, non deerant secreti quidem favores a Maximiliano et Carolo. Adeo ut occultis literis et nunciis res eius regi Scotiae commendasse putentur.
- Perkinus igitur, huiusmodi fiducia fultus in Scotiam adveniens cum comitatu decente, a rege Scotiae (ad hoc antea bene praeparato) honorifice exceptus est, et paulo post adventum suum ad regis conspectum admissus ritu solenni. Etenim rex eum excepit in camera praesentiali, astantibus multis ex proceribus Scotiae. Perkinus autem cum satis splendido comitatu, tam eorum quos ipse adduxerat quam eorum quos rex ei advorsum miserat, ingressus est cubiculum ibi rex assiderat, et ad regem accedens, seque aliquantum incurvans eum amplexurus, retro se aliquot passus recepit, atque voce clara (ut a praesentibus omnibus exaudiretur) tali declaratione usus est:
- “Rex excelse et potens, celsitudo vestra, et proceres hi vestri qui asdunt, benigne (si placet) aures praebeatis tragicae narrationi adolescentis qui iure debuerat pilam regni in manu sua gestare, sed fortunae iniquitate factus est ipse pila de calamitate in calamitatem, et de regione in regionem iactatus. Conspicitis ance oculos vestros positam Plantagenistae effigiem, qui a gynecaeo abreptus fuit in asylum, ab asyli in dirum carcerem, a carcere in manum cruenti carnificis, atque ab eius manu expositus in desertum. Sic enim orbem terrarum nobis vocare par est. Ita ut ille, qui in spem et ius regni potentis natus est, ne palmam quidem terrae in qua pedem possideat praeter in qua pedem sistat possideat, praeter eam in qua nunc stat, regio vestro favore admissus. Edwardus Quartus, nuper Angliae rex (quod celsitudinem vestram fugere non potest), duos reliquit filios, Edwardum principem et Richardum ducem Eboraci, utrunque aetate tenera. Primogenitus in regnum patris successit, Edwardus Quintus dicatus. Verum Richardus dux Glocestriae patruus eorum crudelis, primo per ambitionem regnum, deinde nepotum sanguinem ad status sui securitatem sitiens, cuidam scelerato et sibi (ut putabat) fido mandavit ut utrunque iugularet. Verum carnifex ille, qui ad hoc facinus missus est, postquam Edwardum primogenitum crudeliter trucidasset, motus est, partim compunctione quadam, partim aliis modis (de quibus silemus) ut Richardum iuniorem filium servaverit, tyranno tamen referens se iussa eius in utroque interficiendo executum. Isti relationi a tyranno fides adhibita est, eademque publicis declarationibus est confirmata. Ita ut generalis invaluerit opinio utrunque sublatum fuisse, etsi veritas fere semper quosdam igniculos habeat, qui passim volant donec tempore suo manifestetur et emicet, quod etiam in hoc negotio contigit. Verum Deus omnipotens omniaque disponens, qui leonum ora obturavit parvumque Ioam conservavit a tyrannide Athaliae cum regis liberos neci mandasset, atque etiam Isaacum liberavit in ipso temporis ariticulo in quo manus ad eum iugulandum extensa est, fratrem iuniorem conservavit. Ille enim ego, qui coram adsum, verus sum Richardus dux Eboraci, infelicis principis Edwardi Quinti frater legitimusque haeres masculus inclyti illius regis Edwardi Quarti nuper Angliae regis. Quod ad modum emissionis meae e turri attinet, consentaneum est ut silentio praetermittatur, aut saltem relatione secretiore tradatur, quoniam nonnullorum adhuc superstitum interesse possit, atque etiam memoria aliquorum qui iam facto functi sunt. Satis sit memorasse me matrem eo tempore in vivis habuisse, reginam illam quidem, quaeque indies mandatum a tyranno de nece filiorum expectaverat. Hoc modo, aetete mea adhuc tenera, summa Dei misericordia e Londino migrans in partes transmarinas occulto transvectus fui, ubi qui mei curam habebat (utrum novis timoribus, aut animi inconstantia, aut aliorum artibus et sollicitatione adductus novit Deus) subito me deseruit. Unde huc illuc errare et tenues conditiones subire compulsus sum ad vitam sustentandam. Quare diversis passionibus distractus, ex altera parte metu ne re res palam fieret, tyrannique insidiis rursus exponerer, ex altera parte dolore et indignatione quod ignotus in tam vili et abiecta vitae conditione degerem, decrevi mecum mortem tyranni opperiri, et tunc me in manus sororis meae, quae proximi haeres esset, committere. Verum interea evenit ut quidam Henricus Tidderus, filius Edmundi Tidderi comitis Richmondiae, e Gallia appelleret in Angliam atque modis subtilibus et turpibus coronam Angliae acquireret, quae iure mihi debebatur. Adeo ut res meae non proveherentur in melius, sed tantum tyrannum mutarent. Henricus iste, hostis meus infensissimus et capitalis, quamprimum me vivere intellexerat, omnis viis et modis perniciem meam machinari caepit. Nam capitalis ille hostis meus non solum me falso et impudenter criminatus est, quod persona ficta et supposititia essem, mihi nomina imponens contumeliosa ut mundo illuderet, verumetiam ut reditus meus in Angliam prohiberetur, amplas obtulit pecuniarum summas quibus principes apud quos receptus fueram, aut saltem eorum ministros, corrumperet. Quinetiam importune cum quibusdam ex famulis meis interioribus egit ut veneno vel alio modo me a medio tolleret, cum aliis autem ut a caussa mea iusta desciscerent atque ex servitio meo abscederent, quemadmodum Robertus Cliffordus et alii a Tiddero seducti fecerunt. Ita ut quivis animi compos facile perspicere posset Henrici isti, se dicenti regem Angliae, non opus fuisse tantas pecuniarum largitiones et impensas profundere, neque tam indefesso labore et sollicitudine necem meam et ruinam moliri, si eiusmodi ficta persona fuissem. Verum caussae meae iustitia, tam liquido apparens, Christianissimum regem Carolum necnon nobilissimam heroinam ducissam dotariam Burgundiae, amitam meam charissimam, permovit ut non solum caussam meam probarent, sed etiam auxiliis benigne iuvarent. Verum (ut videtur) numini coelesti compla et (ad bonum commune insulae huius universae, quo haec regna potentissima Angliae et Scotiae melius et arctius amicitiae foedere ex tanto merito conglutinarentur) collocationem mei in solio avorum meorum regnum Angliae armis et auxiliis celsitudinis vestrae reservare. Neque hae primae visae sunt quibus rex Scotiae reges Angliae regno exutos restituit, sicut recente memoria factum est in persona Henrici Sexti. Itaque, cum celsitudo vestra iam pridem specimen egregium ediderit se nulla virtute regia progenitoribus suis esse inferiorem, ego, afflictus et calamatosus princeps, veluti divino nutu monitus ad vos accesi, meque fortunasque meas in manus vestras regias trado, opem vestram implorans qua in regnum meum Angliae restituar, fideliter vobis pollicitus me erga celsitudinem vestram non aliter affectum iri quam si frater vester essem germanus, atque post regni mei adeptionem grate omnia pro viribus meis praestiturum, quae tanta me obligatione exsolvere possint.”
- Postquam Perkinus hanc declarationem suam finiverat, rex Iacobus generose et prudenter respondit, quisquis tandem ille fuerit, fore ut eum nunquam poeniteret quod se in manus eius tradidisset. Atque ab illo tempore, etsi non deessent qui persuadere ei conarentur haec omnia meras esse praestigias, tamen, sive Perkini blandis obsequiis captus, sive in gratiam magnorum illorum principum exterorum, sive promptus ad arripiendam belli contra Henricum occasionem, eum excepit in omnibus, ac si verus fuisset dux Eboracensis, caussamque eius suscepit, atque (quo magis fidem faceret se pro magno principe eum habere, minime autem pro persona ficta) consensit ut dux iste Perkinus in matrimonium diceret dominam Catharinam Gordonam, praenobilem foeminam, comitis Huntleii filiam regique ipse sanguine coniunctam, virginemque in flore aetatis, eximilae formae et virtutis.
- Non diu post, rex Scotiae in persona propria, Perkinum secum ducens, Northumbriam exercitu magno invasit, licet ex limitaneis quos subito coegerat maxima ex parte conflato. Perkinus autum, pro suffitu quodam in locis ad quae venerat, promulgare fecit edictum, in tenorem sequentium, sub nomine Richardi Quarti Angliae regis:
- “Placuit Deo omnipotenti (qui potentes de solio eorum deiicit et humiles attolit, neque spes iustorum in exitu perire sinit) nobis tandem benigne indulsisse ut armatos nos, subiditis nostris Angliae ostenderemus. Verum absit ut eorum damnum aut nocumentum cogitemus, aut bello illos impetere in animo habeamus, aliter quam ut illos nobiscum una a tyrannide et oppressione vindicemus. Etenim capitalis hostis noster Henricus Tidderus, falsus coronae Angliae usurpator (quae iure naturali et haereditario ad nos devoluta est) satis sibi conscius de iure nostro indibutato (cum simus verus Richardus Quartus Angliae rex, utpote haeres masculus inclyti et gloriosi Edwardi Quarti nuper regis Angliae) non solum regno nostro nos deiecit, sed omnibus modis pravis et sceleratis nos prodere et vita privare conatus est. Attamen si tyrannis eius ad personam tantummodo nostram se extenderet (etsi sanguis noster regius iniuriarum sensum adaugeat), minus dolore afficeremur. Verum Tidderus iste, qui se de tyranno excidio iactat, nihil aliud fere ab introitu in regnum suum malefico usurpatum exercet et executus est praeter tyrannidem, et tyrannidis artes et facinora.
- “Richardus enim patruus noster impius, etsi regnandi cupiditas eum occoacaverit, tamen in alis rebus et actis suis (ut verus Plantagenista) generosi animi fuit, et honoroem gentis Anglicae adamavit, atque procerum et populi sui solatia et commoda procuravit. Verum capitalis iste hostis noster (pro generis sui ignobilitate) honorem gentis Anglicae conculcavit, foederatos nostros charissimos vendendo et mercaturuam quandam sanguinis et fortunarum nobilium et aliorum subditorum nostrorum exercendo per bella ficta et paces ignominiosas, non alium in finem quam ut arcas suas thesauris imperet. Neque dissimile extitit odiosum suum regimen et malae versationes domo. Primo enim (ut caussam suam iniustissimam crudelitate muniret) plures ex nobilibus regni quos suspectos habebat sibique infensos atrocissime necare iussit, veluti charissimum consanguineum nostrum Guilielmum Stanleium camerarium, Simonem Mountfortum, Robertum Ratcliffum, Guilielmum Dawbeneium, Humpredum Staffordum, et complures alios praeter eos qui vitas suas immani pretio redemerunt, ex quibus haud pauci iam in asylis degunt. Etiam diu in carcere detinuit, et ahduc detinet, excellentissimum et praecharissimum consanguinem nostrum Edwardum filium et haeredem patrui nostri ducis Clarentiae, et alios, eos possessionibus eorum spolians in eum finem, unt opibus destitui nobis in caussa nostra iustissima pro ligeantia et fidelitate ipsorum auxiliari non possint. Etiam per vim et minas aliquas ex sororibus nostras, necnon sororem praedicti consanguinei nostri comitis Warwici atque complures alias praenobilis foeminas sanguinis regii, nuptas dedit nullis ex cognatis et amicis suis, humilis conditionis hominibus. Atque, sepositis nobilibus quibus patria sua cordi est, nullos circa habet quibus fidit praeter Foxum episcopum, Smithum, Braium, Lovellum, Oliverum Kingum, Davidem Audoenum, Risleium, Turbervillum, Tilerum, Cholmleium, Empsonum, Iacobum Hobartum, Ioannem Cuttum, Garthum, Henricum Wiatum, et huiusmodi alios villanos et terrae filios, qui callidis inventis et expilatione populi praecipua extiterunt instrumenta consiliarii et caussae malorum et calamitatum quae nunc ubique regnant in Anglia.
- “Nos in memoriam revocantes praemissa, necnon immania et execrabilia malefica assidue perpetrata per hostem istum nostrum capitalem eiusque complices violando libertates et immunitates sanctae nostrae matris ecclesiae sub praetextibus mundanis et quae hominem mere animalem sapiunt, non sine summa omnipotentis Dei indignatione, cui accedunt multiplices proditiones, infanda murdra, homicidia, latrocinia, concussiones, extortiones, perpetuae populi expilationes per decimas, tributa, tallagia, benevolentias, et alias a lege prohibitas impositiones et graves exactiones, cum multis aliis factis odiosis quae ruinam et desolationem regno in propinquo minantur, gratia divini fulti atque ope et auxilio illustrium procerum regii nostri sanguinis, adhibitis etiam aliorum hominum prudentium consiliis, providebimus in posterum atque ut rempublicam ordinabimus, ut merces regni nostri nativae maximo cum lucro impendantur, commercia regni cum partibus exteris ita administrentur, ut in maius emolumentum cedant subditis nostris, et omnes illae (quas recensuimus) decimae, tributa, tallagia, benevolentiae, impositiones, et graves exactiones penitus aboleantur et in desuetudinem veniant, neque unquam posthac resuscitentur, nisi in allis casibus in quibus inclyti progenitores nostri reges Angliae ab antiquo subsidia et collationes subditorum et fidorum ligeorum recipere consueverunt.
- “Atque ulterius ex gratia et clementia nostra per praesentes simul promulgamus et promittimus omnibus subditis nostris plenam et gratuitam remissionem et condonationum omnium praeteritorum delictorum et offensarum cuiuscunque generis contra personam aut coronam nostram in adhaerendo hosti illi nostri capitali a quo satis scimus eo fuisse seductos, si infra tempus conveniens se nobis submittant. Quantum vero ad eos qui cum primis nobis se aggregaverint in defensionem et auxlium iuris nostri, eos tam ampliter sentire faciemus regiam nostram gratiam et munificentiam ut in magnum solatium cessurum sit, tam illis ipsis quam suis, et durante ipsorum vita et post mortem suam. Atque insuper, omnibus viis et mediis quae Deus in manus nostras dederit ita sceptra tractabimus ut omnibus hominum gradibus et ordinibus solatia et beneficia praestemus, immunitates sanctae ecclesiae illaesas conservando, honores, privilegia, et praeeminentias nobilitatis nostrae pro dignitate natalium eorum a contemptu et vilipendio vindicando. Item iuga solvemus subditis nostris universis onerum et gravaminum omnigenium. Civitatibus quoque nostris, burgis et oppidis, chartas suas et libertates confirmabimus et amplificabimus etiam si merebuntur. Denique in omnibus rebus subditis nostris occasionem praebebimus existimandi foelix illud et clementissimum Edwardi incylti patris nostri posteribus viae suiae annis regimen in nobis revixisse.
- “Quoniam vero mors aut captivitas praedicti hostis nostri capitalis multae sanguinis effusione parcere possit aliter proculdubio secuturae, si terrore aut promissis compures ex subiditis nostris in partes suas contra nos pertraxerit, quod protinus evitare cupimus (etsi pro certo informemur praedictum hostem nostrum decrevisse iamque in procinctu esse quo e regno aufugiat, magnis thesauris coronae nostrae in exteras partes iamdudum transmissis ut copiosius vitam in exilio sustentare possit) per praesentes edicimus si quis hostem illum nostrum ceperit aut afflixerit (qualiscunque demum fuerint conditionis qui hoc fecerit) eam remuneratum iri mille libris pecuniae in manus suas statim numerandis, atque insuper centum mercis redituum per annum sibi et haeredibus suis concedendis in perpetuum, praeterquam quod Deo et omnibus subditis bonis rem gratiam faciet eiusmodi tyrannum tollendo.
- “Postremo omnibus notum facimus Deumque omnipotentem testamur, cum Deus cor charissimi consanguinei nostri regis Scotiae excitaverit quo huic caussae nostrae iustissimae in propria persona sua adesset, hoc ab eo factum esse absque alio pacto et promissio, aut etiam postulato, in praeiudicium coronae aut subditorum nostorum, sed contra, fida data ex parte dicti consanguinei nostri se, quandocunquem nos invenerit satis virium habere ad hostem nostrum debellandum (quod speramus brevi futurum) confestim pacifice in regnum suum reversurum, gloria tantum tam egregii incoepti contentum, uno cum vero et fido nostro amore et amicitia. Quam (gratia divina aspirante) ita semper dispensabimus et fovebimus, ut magno solatio futura sit utriusque regni subditis.”
- Verum edictum Perkini populum Angliae parum permovit, neque gratior erat eius adventus propter consortium illius cum quo venerat. Itaque rex Scotiae animadvertens neminem ad Perkinum venire, neque alicubi in favorem caussae eius se armare, bellum in incursionem vertit, et provinciam Northumbriae gladio et incendiis vastavit et diripuit. Verum postquam audisset copias contra se venire, neque volens homines suos spoliis onustos et graves deprehendi, in Scotiam cum praeda ampla rediit, incoepti prosecutionem in aliud tempus differens. Traditum est Perkinum personam principis probe imitantem, cum videret Scotos regionem illam depopulantes, queribundum ad regem accessisse eumque obsecrasse ne bellum in eum modum reretur. Sibi enim nullam coronam tam charam esse ut eam patriae suae sanguine et ruina redimere vellet. Cui rex Scotiae fere per ironiam respondit se multum vereri quod de re non sua sollicitudinem susciperet, quodque ipse nimis providus villicus hosti futurus est, si regionem in usus eius servasset.
- Per hoc tempus, annum scilicet regis undecimum, interruptio commercii inter Anglos et Flandros coepit mercatores utriusque nationis graviter pungere. Maiorem igitur in modum commoti omnem lapidem moverunt ut principes suos respective flecterent ad commercium illud denuo aperiendum. Qua in re tempus iis favit. Coeperunt enim iam archidux et consiliarii sui cernere Perkinum erronem et cosmopolitam inventum iri, quodque puerorum esset circa pupas rixari. Quin et rex ipse Henricus post impressionas illas Perkini in Cantium et Northumbriam factas et frustratas Perkini negotium minus aestimare coepit. Adeo ut, aliquo consilio status eius rationem habere consentaneum non putaverit. Verum quod eum maxime movit illud fuit, quod cum rex esset thesauri et opum appetentissimus, pati non potuerit commercium tanquam apostrophia languescere, aut ullam manere obstructionem in vena porta per quam sanguis ille flueret. Attamen maiestatem suam eo usque tuebatur ut se rogari primum vellet. Quinetiam mercatores qui adventurarii dicebantur (quorum societas tunc opulentia floruit, et magno locupletum numero et bonis contributionibus corroborata erat) nihil humile fecerunt, sed nativas regni merces coemerunt, etsi in manibus suis veluti mortuae iacerent, exportatione cessante. Tandem Londini convenere delegati ex utraque parte qui de negotio tractarent. Ex parte regis Foxius episcopus privati sigilli custos, vicecomes Wellensis, Kendallus prior Sancti Ioannis, Warrhamus custos rotulorum, qui in regis gratia et bona opinione indies magnopere proficiebat, Urswicus qui in omnibus fere negotiis adhibitus est, et Risleius. Ex parte archiducis dominus Beverus admirallius eius, dominus Verunsellus praeses Flandriae, et alii. Hi tractatum ad exitum perduxerunt tam de amicitia quam de commercio inter regem et archiducem, articulos complectentem tum status tum commercii et liberae piscationis. Hic est ille tractatus quam Belgae in hodiernum diem vocant Intercursum Magnum, tam quia omnibus numeris suis is esset absolutus quam tractatus praecedentes tertii et quarti annorum regis, praecipue vero ad discrimen alterius tractus qui secutus est anno vicesimo primo regis, quem Intercursum Malum vocant. In hoc tractatu continebantur articulus expressus ne alteruter princeps alterius rebelles reciperet in hunc tenorem, “Ut si alter ex principibus a foederatio suo rebellem aliquem suum sibi tradi petiisset, statim foederatus ille eum e territoriis suis edicto iuberet. Cui nisi rebellis intra quindecim dies paruisset, statim pro proscripto esset.” Verum in isto articulo Perkinus nominatus non est, nec fortasse inclusus, quia rebellis non erat. Sed tamen per hoc alae eius succisae erant quatenus ad sequaces suos ex Anglia. Quin insuper in tractu disertis verbis insertum erat ut haec prohibitio ad territoria ducissae viduae extenderet. Post commercium redintegratum, mercatores Angli in sedem suam Antuerpiae redierunt, ubi solenni processione et insigni laetitia excepti sunt.
- Hyeme sequente, nimirum anno duodecimo regis, rex comitia sua iterum convocavit. In quibus maiorem in modum questus est de malitia regis Scotiae et de crudeli ac praedatorio bello quo Angliam invaserat. Regem illum, qui foedere sibi iunctus esset, et nulla re a se provocatus, tanto erga se odio arsisse ut faeces Perkini intoxicationis epotaret, quos iam caeteri omnes ubique abiecerant et despexerant. Cumque vidisset supra vires suas esse ut regi noceret, arma sua in inermes et imparatos vertisse, spoliando et depopulando agros contra iura et pacis et belli. Orationem autem suam se non posse absque honoris sui iactura et subditorum suorum periculo (quibus protectionem debebat) iniurias illas inultas pati. comitia quid rex sibi vellet satis intellexerunt, eique subsidium concesserunt, limitatum certe, sed tamen amplissimum, ad summam videlicet centum et viginti mille librarum, una cum quindecimis duabus. Bella enim regis Henrici ei semper fuerunt instar minerae cuiusdam admirabilis, quae ferrum habebat in summo, aurum vero et argentum in fundo. His comitiis (quia anno superiore tantum temporis in ferendis legibus impensum fuit, atque etiam quia haec comitia ob Scotiae bellum solummodo convocata erant) nulla leges memoria dia\gnae sancitae sunt praeter unam, quae perlata est ad instantatiam mercatorum adventurariorum per Angliam sparsorum contra mercatores adventurarios Londinenses propter monopolium quoddam et exactiones novas mercibus impositas. Quod, ut videtur, a Londinensibus factum st ut sibi paulum subvenirent post dura tempora quae sustinuerunt ob defectum exportationis. Verum novitates illae a parlamento sublatae sunt.
- Sed regi fatale erat pro pecuniis suis dimicare. Etsi enim pugnam cum hostibus exteris devitaret, tamen semper pugnare compulsus est cum rebellibus domi. Quamprimum enim coepit subsidium exigi in provincia Cornibiae, populus confestim murmura et verba odiosa iactare coepit, cum Cornubienses genus hominum essent animis obstinatum, corporis compage et viribus robustissimum, quique duriter in terra sterili degerent. Quinetiam complures ex iis (si necessitas postularet) sub terra vivere poterant, cum stannarii essent. Illi immaniter frendebant rem esse prorsus non tolerabilem, ut propter pusillos motus Scotiae cito dissipatos ipsi ad pulverem usque exactionibus permolerentur. Quin et vociferabantur solutiones eiusmodi iis competere qui haberent quod solvere possent, quique vivebant ociose. Se vero panem quem in sudore vultus parassant plane comesturos, neque quenquam eum ipsis erupturum. Quemadmodum autem accidit ut cum aestus populorum saevire incipiant, non desint plerunque venti turbidi qui eos maiorem in modum exagitent, ita populus iste in duos incidit antesignanos et rebelliones faces. Alter erat nomine Michael Iosephus, faber ferrarius es villa Bodmini, nebulo audax et loquax, et qui infimorum sermonibus celebrari gestiebat. Alter erat Thomas Flammockus iureconsultus, qui multum apud vicinos suos poterat, quia scilicet cum de iure consuleretur legem ab eorum parte stare fere semper responderet. Iste sciolus erudite loqui volebat, quasi modum tenerent quo rebellio possit iniri absque violatione pacis. Populum autem magno cum supercilio edocuit subsidia in hoc praesenti casu iure concedi non potuisse, hoc est, propter bella Scotiae (quia lex aliud excogitaverat remedium, nimirum servitium scutagii, pro huiusmodi expeditionibus), multo minus cum rebus satis pacatis bellum tantum praetextebatur ad expilandum populum. Itaque consentaneum esse ut neutiquam starent tanquam oves coram tonsore, sed se armarent et tela irriperent. Ita tamen, ut nulli creaturae nocumentum infligerent, sed tantum regi petitionem valida manu porrigerent, ut eiusmodi graves exactiones revocaret, atque eos qui consilii eius auctores fuerant aut suasores supplicio afficeret, quo caeteris metus incuteretur ne similia in tempus futurum auderent. Atque pro sua parte non videre se quomodo officio Anglorum fidelium et bonorum ligiorum satisfacere possent, nisi regem a tam perniciosis consiliariis liberarent, qui tam ipsum quam populum suum protinus eversuri essent. Innuebant cardinalem Mortonum et Reginaldum Braium, qui regi umbrellae in huiusmodi rebus erant.
- Postquam istu duo, Flammockus et faber ferrarius, garrulitate sua, partim publice partim secreto aures populi implessent, et animus vulgi inclinatos et promptos ad consilia sua invenissent, se pro ductoribus populo offerebant donec alii viri eminentioris gradus a partibus suis se declararent, quod brevi fore dixerunt. Se vero nihil aliud quam servos ipsorum futuros in periculis tantum primos. Minime vero dubitare quin fines extreme occidentales et orientales Angliae in tam iusta caussa concursuri sint, quidquie universa ista (si quis recte rem intelligeret) pro regis servitio et bono facerent. Populus huiusmodi seditiosis sermonibus instigatus arma sumpsit (plurimis eorum arcus et sagittas, et falces, atque huiusmodi agrestium tela gestantibus) et continuo sub imperio ductorum suorum (quod imperium in huiusmodi casibus semper tenetur ad bene placitum populi) e Cornubia per Devoniam usque ad oppidum Tauntoni in provincia Sommersettensi perrexerunt sine ulla caede, violentia, aut praeda. Apud Tauntonam autem oestro percito unum ex exactoribus subsidii rigidioribus, qui appellatus est praepositus Perni, trucidarunt. Inde profecti sunt Wellesiam, ubi baro Audleius (cum quo ductores rebellium consilia antea secreto miscuerant), vir nobilis ex antiqua prosapia sed ingenio turbido et in ruinam propriam aspirante, secum illis coniunxit, atque ab illis laetis clamoribus pro imperatore ipsorum agnitus fuit, animos iam novos sumentibus ipsis, cum senserint se ab uno ex proceribus duci. Dominus Audleius Wellesia Salisburiam, Salisburia Wintoniam eos duxit. Inde stultus populus (qui scilicet ductores suos ducebat) omnino in Cantium duci volebat, secum fingentes populum Cantii sibi haesurum, insulsissimo prorsus consilio, cum Cantiani nuper magnam fidelitatem et animi promptitudinem erga regem ostendissent. Verum fatuus ille populus audierat Flammockum dicere Cantium nunquam fuisse subiugatum, atque Cantianos fuisse homines inter Anglos in libertate asserenda accerrimos. Atque his frivolis sermonibus magna de iis sibi promiserant in caussa quam pro libertate subditorum susceptam credi volebant. Sed cum in Cantium venissent, provincia illa adeo bene composita ereat et sedata, tam recenti regis erga eos comitate, quam auctoritate et existimatione comitis Cantii, barnonis Abergavennii, et baronis Cobhami, ut ne unus quidem sive ex eminentioribus sive ex inferioribus ad eos accederet. Quod haud parum terruit et fregit multos ex iis qui minus erant contumaces. Adeo ut ab exercitu aufugerint et domum redierint. Verum pertinaciores, quique se promptissimos in caussa declaverint persistebant et superbiebant potius quam animos submittebant. Quemadmodum enim illud nonnihil eos terrebat, quod nemo se iis adiungeret, ita et spiritus addebat quod copiae regis minime eos invaserant, cum ab occidentali ad orientalem extremitatem Angliae pertransissent. Itaque profectionem suam continuarunt, et castrametati sunt super Blackheath inter Grenovicum et Elthamam, minantes se aut cum rege praelium conserturos (iam enim fluctus se altius quam ad Mortonum aut Braium extulerunt) aut Londinum in conspectu eius capturos, sperantes se in urbe inventuros non minus formidinis quam opulentiae.
- Sed ut ad regem revertamur, cum primum certior factus esset de insurrectione Cornubiensium propter levationem subsidii, maiorem in modum commotus est, non rei ipsius ergo, sed propter aliorum periculorum quae eodem tempore ei impendebant concursum. Metuebat enim ne bellum e Scotia, rebellio illa ex Cornubia, et coniuratio Perkini eiusque sequacium simul in eum ingruerent, satis gnarus periculosam esse eam monarchiae triplicitatem, cum bellum externum, rebellio intestina, et competitor titularis simul impenderent. Attamen occasio eum ex parte invenit paratum. Simulac enim comitia soluta fuissent, rex potentem exercitum coegerat quo Scotiae bellum inferret. Quin et rex Scotiae Iacobus similiter magnas copias instruxerat, vel quo regnum suum defenderet vel quo regnum Angliae iterum invaderet. Verum regis Henrici copiae non solum praeparatae erant sed plane in procinctu sub ducto Daubeneii camerarii sui. Sed audita rebellione Cornubiae, rex eas copias apud se tenuit ad praesidium suum proprium. Attamen interea Comitem Surriae in partes boreales celeriter misit ad defensionem et rober earum regionum, si forte Scoti aliquid molirentur. Verum quoad modum suum cum rebellibus procedendi, is longe diversus erat a praecedente sua consuetudine et practica, quae semper fuit cum magna alacritate et celeritate coniuncta. Solebat enim eis sine mora resistere, aut etiam eos adoriri. Hoc ei prius in more fuerat, verum nunc, praeterquam quod erat aetate provectior minusque periculorum appetens propter diutinam fruitionem regni, tempus eius generis fuit ut varia periculorum facies, diversae naturae, et a partibus diversis, eum in hoc consilium adduceret ad vires suas unitas conservandas in sede et centro regni, secundum vetus illud Indorum emblema in rebus tam tumidis, manum in medium vesicae imponere, ut neutrum latus insurgeret. Praeterea nulla ei incumbebat necessitas propter quam ab huius consilio decederet. Neque enim rebelles regiones depopulabantur, quo casu parum ei honorificum fuisset populo non succurrere. Neque ex altera parte eorum copiae ulla accessione augebantur quae eum moveret ut properaret et rem praecipitaret antequam in vires nimias excrescerent. Postremo et status et belli rationes ab hoc constare videbantur, quia motus populares plerunque magis furiosi sunt in principio. Atque insuper, hoc modo eos plus in arcto habebat et magis sibi obnoxios, cum longe a patria sua remoti essent, ideoque fieri non poterat ut domum se recipereunt et motus fortasse renovarent.
- Cum igitur rebelles (ut dictum est) super collem de Blackeheath castrametati essent, unde circumspicere possent urbem Londini et pulcherrimam vallem circumiacentem, rex secum reputans plurimum honoris sui interesse ut, quo magis in iis adoriendis rem hactenus distulisset, eo citius praelium consereret, ne cunctatio illa ex aliqua tepiditate, sed ex prudentia et opportuna temporis electione provenisse videatur, decrevit omni mora seposita cum iis congredi, hocque nihilominus ea cum providentia et circumspectione ut parum fortunae relinqueret. Cumque amplissimas copias coegisset quo magis omnia accidentia in ordinem redigeret, eaque veluti superior regeret, illas trifariam divisit. Atque exercitus primus a comite Oxoniae ut generali, cui subessent comites Essexiae et Suffolciae, ducebatur. His datum est in mandatis ut cum turmis aliquot equitum, et peditum cohortibus, et tormentorum firmo apparatu collem circumirent ubi rebelles castrametati fuerunt, seque ultra eos sisterent, omnesque collis fimbrias et declivia obsisterent praeter ea quae versus Londinum patebant, ut ferae istae tanquam indagine clauderentur. Secundum exercitum (qui maxime in pugnam venturus esset, in cuius manu fortuna praelii eius dei maxime sita foret) domino camerario attribuit, cui praeceperat ut a fronte rebelles invaderet, ex ea parte quae Londinum prospiciebat. Tertium exercitum, maximum certe et instructissimum, circa se retinuit, ut in omnes eventus paratus esset, vel ad pugnam instaurandam vel ad victoriam consummendam, atque interim ut urbs in securo esset. Atque in eum finem castrametatus est in campis S. Georgii, ut se medium poneret inter rebelles et urbem. Civitas autem Londini, praecipue sub initiis cum rebelles tam prope castrametatos cerneret, magno tumultu egit, ut fieri solet in opulentis et populosis civitatibus (praesertim iis quae regionum suarum tanquam reginae sint) quae raro admodum ex fenestris aut turribus ipsarum hostilem exercitum vident. Verum quod maxime eos pupugit illud erat, quod cum incondita turba rem habituri essent, cum qua nulla erat compositionis, aut conditionum, aut legitimi alicuius tractatus spes, si opus esset, sed quae in rapinas et praedam ruitura videbatur. Etsi enim audiissent rebelles in itinere suo se pacate et modeste gessisse, tamen male metuebant hoc ipsorum temperamentum non diu duraturum, sed potius hoc ipsum eos acuere posse ad spolia in fine captanda. Itaque populus Londinensis perpetuo huc illuc cursitabat, alii ad portas, alii ad muros, alii ad littora fluvii, sibi ubique metus et pannicos terrores iniiciendo. Nihilominus praetor civitatis Tatus, necnon Shauus et Haddonus vicecomites, officio strenue et fortiter functi sunt in populo armando et instruendo. Quibus rex adiunxit nonnullos ex viris militaribus qui cives consilio et opera iuvarent. Verum haud multo post, cum intellexissent cives regem ita rem administrare ut necesse foret rebelles ter victores evadere antequam ad civitatem appropinquarent, quodque personam suam propriam inter eos et rebelles mediam stitisset, quodque cura maior esset rebelles circumcludendi ne aliquis eorum effugeret, quam quod de victoria in ipsos omnino dubitatio subesset, tumultuari desisterunt et se in tuto esse credebant. Eo magis, quod magnam fiduciam habuerunt in tribus ductoribus, comitibus Oxoniae et Essexiae, et Daubeneio, qui omnes celebrati et gratiosi fuerunt apud populum. Quantum vero ad Iasparum ducem Bedfordiae (quem rex bellis suis praeficere solebat), tunc temporis aegrotabat, neque diu superstes fuit.
- Dies praelii insecuti fuit vicesimus secundus Iunii et dies Saturni (quem diem hebdomade rex pro fausto ducebat), etsi rex qua potuerat arte falsum diem in vulgus iecerat, ac si in animo haberet rebelles proximo die Lunae invadere, quo magis eos imparatos et ordinibus solutos deprehenderet. Nobiles illi, quibus ea pars belli assignata erat ut collem circumsepirent, aliquot ante dies in locis opportunis se stiterunt rebelles intercepturi. Tempora autem pomeridiano, die paulum declinante (quod factum est ut rebelles certius crederent se eo die non conflicturos) Daubeneius contra eos copias duxit. Ac primo cohortes aliquot a ponte Detfordiensi retro re recipere compulit, licet fortissime et acerrime pugnasserit. Sed cum numerus eorum haud magnus esset, se ad aciem ipsam quae in colle morabatur receperunt. At exercitus rebellium, audito quod copiae regis iam adessent, ordines suos instruebat, sed non sine magna confusione. Verum neque copias, ut ratio belli postulabat, in primo collis ascensu versus pontem collocaverunt, quae iis subsidio essent quae pontem custodirent, neque exercitum suum promoverunt ad acclivia collis, ubi iniquo loco a regis copiis pugnam conseri necessum fuisset, sed in planitie collis procul instruxerunt. Ita ut Daubeneius collem ascenderet, et aequo loco se sisteret antequam ei resisteretur. Daubeneius eos ferociter admodum adortus est, ita ut fortuna eius dei periclitaretur. Etenim cum fronte copiarum suarum oblitus salutis suae temere dimicaret, a rebellibus captus est, sed statim ereptus. Rebelles pugnam in breve tempus sustinebant, neque ignave rem gesserunt. Sed cum male armati essent et sub ducibus imperitis, neque ab equitatu aut tormentis instructi, absque difficultate magna devicti et in fugam coniecti sunt. Quantum vero ad tres illos ductores suos, Audleium scilicet, fabrum ferrarium, et Flammockum (ut fere popularium motuum auctores ignavi sunt et semifortes) illi se vivos capi sustinuerunt. Numerus occisorum ex parte rebellium fuit circa bis mille hominum, cum totus eorum exercitus numerum sedecim millium (ut dictum est) complesset. Reliqui plerique omnes capti sunt, cum collis undiquaque regis copiis obsessus esset. Ex regis parte trecenti circiter occubuerunt, plurimi eorum sagittis confixi. Quae sagittae,kut fama ferebat, longitudinis erant virgae scissoriae. Tam potentibus scilicet arcubus Cornubienses usi sunt.
- Victoria in hunc modum parta, rex complures equites banarettos creavit, tam in colli de Blackheath ubi locumtenens eius praelio vicerat (quo ipse equo vectus est ut ceremoniam illam praesens praestaret) quam in campis Georgianis, ubi ipse castrametatus fuerat. Quantum vero ad munificentiam aut donativa, edixit ut omnia praelio captorum bona iis, qui illos ceperant, cederent, sive in specie, sive per viam redemptionis. Honores et munificentiam severitas et supplicia secuta sunt. Baro Audleius a carcere de Porta Nova ad collem turris ductus est in tunica papyracea insignis suis depicta, insignibus autem reversis et tunica lacerata, ibique decapitatus est. Flammockus et faber ferrarius ad furcas de Tiburne super crates tracti, suspensi, et deartuati sunt, fabro etiam super cratem, ut ex verbis eius nonnullis perspicere licebat, gestiente se temporibus futuris memorabilem fore. Rex paulo ante constituerant Flammockum et fabrum in Cornubiam remittere, ut ibi in maiorem terrorem supplicio afficerentur. Sed certior factus provinciam illam adhuc intumescere, secunda usus cogitatione populum neutiquam irritare consultius putabat. Reliquis omnibus edicto rex veniam largitus est, cuius diplomata sub magno sigillo procurare poterat qui vellet. Ita ut, excepto sanguine quem praelium hauserat, rex sibi satisfieri passus sit trium tantummodo hominum supplicio ad tantae rebellionis expiationem.
- Erat prefecto res mira regis illa inaequalitas et alternatio in infligendis suppliciis et spargendis gratiis, ac primo quidum intuitu rem quis forte aut casu guberari putaret. Verum si magis a prope introspiciat, reperiet magna ratione factum fuisse, maiore fortasse quam post tantum temporis intervallum notari iam queat. Motu Cantanio (cum manipulus tantum rebellium esset) ad numerum centum et quinquaginta morte mulctati sunt, at in hac rebellione tam numerosa homines tres tantum, sive illud in caussa fuerat quod rex <se> satisfactum in parte putaret sanguine in acie effuso, sive quod in caussa populari severius agere inconsultum arbitraretur, sive quod populi istius innocentia quaedam (cum longitudinem Angliae emensi essent, vere absque maleficio vel praeda) cor regis aliquantum emollisset et ad misericordiam flexisset, sive denique quod res magni discriminis putaret rebellionem ex lascivia et rebellionem ex inopia.