Jump to content

Historia Regni Henrici Septimi/X

Checked
E Wikisource

X.

IRCA hoc tempus Isabella regina Castiliae decessit, foemina heroica ac ornamentum et sexui sui et temporum, quaeque magnitudinis regni Hispanica quae sectua est lapis angularis fuit. Hoc accidens, rex, non ut nova peregrina accepit, sed tanquam illud quod magnum haberet cum rebus suis consensum, idque duplici respectu praecipue. Nimirum tam propter exemplum quam propter consequentiam. Primo secum reputabat casum Ferdinandi Arragoniae post mortem Isabella eundum prorsus esse cum casu suo post mortem Elizabethae, casumque Ioannae haeredis Castiliae convenire cum casu filii sui principis Henrici. Etenim si uterque rex regnum   teneret in iure uxoris suae, descendabat utique ad haeredem, neque marito accrescebat. Et licet casus suus proprius magis quam ille Ferdinandi et ferro et membrana firmatus (hoc est, victoria in acie et actu parliamentario), nihilominus naturale illud ius sanguinis ita (etiam in animo viri prudentis) praeponderabat ut dubitationem iniiceret num reliquis duobus tuto et solide quis niti posset. Itaque diligentissime observabat quomodo cum rege Arragoniae actum foret in retentione regni Castiliae. Atque insuper, si forte retinuisset, utrum in iure proprio vel ut administrator bonorum filiae suae se illud tenere profiteretur. Secundo, animo volvebat statum Europae per hanc mortem conversionem quandam pati posse. Cum enim temporibus anteactis coniunctio sui ipsius cum Arragonia et Castilae (quae res una fuerant) amicitiaque Maximiliani et Philippi filius sui archiducis potentiam Gallarum longe superarunt, metuere iam coepit ne forte rex Gallus (qui in affectibus Philippi regis iuvenis Castiliae locum insignem obtinebat) et Philippus ipse iam Castiliae rex (cui inimicitiae intercedebant cum socero suo circa praesens regimen Castiliae), necnon et ipse Maximilianus Philippi pater (quo mobili esset ingenio, et de quo coniectura illa fere sola merito capi poterat, eum non diu eundum futurum qui paulo ante fuisset), hi tres potentissimi principes in arctum aliquam amicitiam et foedus inter se coirent. Quo facto, licet periculum minime sibi ab illis immineret, tamen amicitiae Arragoniae nudae relinqueretur. Unde fieret ut cum ipse prius velut arbite rerum Europae extitisset, iam potetaste minutus foret, et tanta coniunctione in ordinem redactus. Quin et rex Henricus (ut videtur) de nuptiis secundis coepit cogitare, et circumspicere quales conditiones matrimoniorum in Europa tunc se ostenderent. Inter alias audiverat de pulchritudine et moribus suavissimis reginae iuvenis Neapolitanae vidiuae Ferdinandi iunioris, tunc temporis matronali aetate, annorum circiter viginti septem. Per quas nuptias existimabat regnum Neapolitanum (de quo tam diu inter regem Arrgoniae et regem Gallum certatum ferat, quodque noviter tandem tranquillitatem sortitum est) posse saltem in parte deponi intra suas manus, qui pignus tam tuto tueri possit. Misit igitur tanquam legatos aut nuncios tres viros quibus multum fidebat, Franciscum Marsinum, Iacobum Braybrokum, et Ioannum Stilum, revera ad inquirendum potius quam negotiandum, idque super duas materias. Prima erat de persona et fortunis reginae iuvenis Neapolitanae, altera de omnibus rebus quae relationem quampiam habebant ad fortunam et consilia Ferdinandi. Cum autem ii commodissime observare possint qui ipse minime observantur, eos misit sub praetexitibus speciosis, tradens is in manus literas amoris et comitatis a Catharina principissa ad amitam suam et neptim, seniorem et iuniorem reginas Neapolis. Etiam commisit iis librum articulorum novorum circa pacem. Qui liber, licet antea datus fuisset doctori de Puebla legato Hispano in Anglia residenti, ab illo in Hispaniam mittendus, tamen visum est regi, quia plusculum temporis intercessarat ex quo nihil ab Hispania accepisset, ut illi nuncii, postquam duas illas reginas vitiasset, recta ad aulam Ferdinandi pergerent atque secum exemplar libri perferrent. Mandata circa reginam Neapolis iuniorem tam accurata erant et exquisita, cum articulos continerent adeo praecisos ut veluti tabulam quandam conficerent personae eius quoad complexionem, aspectum, lineamenti corporis, staturam, valetudinem, annos, mores, gestum, fortunas, ut si rex iuvenis fuisset eum quis facile amoribus deditum iudicaret. Cum vero aetate provectior esset, interpretari potius quis debeat eum proculdubio castum insigniter fuisse, utpote qui omnia in una foemina coniuncta desideraret quo affectus suos ab amoribus vagis contineret. Verum in his nuptiis rex cito refrixit postquam a legatis suis accepisset reginam istam iuvenem pulchris quidem et amplis reditibus in regno Neapolitano dotatam fuisse, quos integros recepit durante vita Frederici patrui sui, etiam durante tempore Ludovici regis Galli, intra cuius limites proventus illi iacebant. Verum postquam regnum ad regem Ferdinandum pervenisset omnes reditus regni exercitui et praesidiis assignatos fuisse, illam autem pensionem tantum aut exhibitionem ex arcis eius recipere.

  1. Alteri inquisitionis parti relatione gravi et diligenti satisfactum est, quae regem plene informabat de praesenti statu regis Ferdinandi. Ex hac relatione regi constitit Ferdinandum regimen Castiliae retinere in iure administratoris filiae suae Ioannae, adminiculo etiam testamenti Isabellae reginae defunctae et partem ex consuetudine regni, ut Ferdinandus praetexuit. Quodque omnia mandata et chartae regiae expediebantur nomine Ioannae filiae suae, suique ipsius tanquam administratoris, nulla facta mentione Philippi mariti eius. Quodque rex Ferdinandus, licet nomine regis Castiliae abstineret, constitueret tamen apud se regnum tenere absoluta potestate absque reddendis rationibus.

  2. Referebant etiam regem Ferdinandum se spe nonnulla pascere Philippum ei permissurum regimen Castiliae durante vita sua, quod Ferdinandus certe ei persuadere vehementer conatus est, tam opera consiliariorum quorundam ipsius Philippi quos Ferdinandus sibi devotos habuit, quam praecipue protestatione quod si Philippus in hoc non acquiesceret se iuvenem aliquam uxorem ducturum, unde eum successione in regna Arragoniae et Granadae privaret si forte ipsi filius natus foret, postremo intimando ei imperium Burgundorum ab Hispanis nullo modo toleratum iri antequam Philippus mora et tractu temporis factus esset tanquam Hispanus naturalis. Sed in iis omnibus rebus (etsi prudenter positis et captatis) Ferdinandus spe sua frustratus esset, nisi quod Pluto erga eum magis fuit propitius quam Pallas.

  3. Eadem autem relatione legati, qui homines erant mediocris conditionis ideoque maiore apud regem libertate gaudebant, rem tetigerunt de qua tutum vix videbatur apud regem disserere. Etenim non dubitarunt regi apertis verbis narrare subditos Hispaniae, tam proceres quam populum, melius affectos esse erga partes Philippi (si modo uxorem secum in Hispaniam adduxisset) quam Ferdinandi, et caussam simul adiunxerunt quoniam Ferdinandus magis exactionibus gravaret, quae certe simul reprasesentata ipsissimum casum exprimebant inter regem et filium suum.

  4. Complectebatur etiam ista relatio declarationem de propositione quadam matrimonii quam Amason Ferdinandi secretarius legatis intimavit (sed tanquam magnum secretum) inter Carolum principem Castiliae et Mariam filiam regis secundogenitam, regi pro certo referentes tractatum de matrimonio tunc agitatum inter principem praefatum et filiam regis Galli ruptum iri, filiamque Galli proculdubio nuptam iri Angolesmio, qui haeres erat apparens regni Galliae.

  5. Etiam dispersum erat quidpiam de matrimonio Ferdinandi cum domina de Fois foemina nobili ex sanguine regio Galliae, quod postea certe completum est. Verum hoc referebant tanquam rem quam in Gallia perdidicerant, in Hispania autem silientio cohibitam.

  6. Rex hac relatione, quae magnam suis rebus lucem praebebat, bene informatus et edoctus fuit quomodo se gereret inter Ferdinandum regem Arragoniae et Philippum generum eius regem Castiliae. Decrevit autem apud se omnem navare operam ut illi inter se bene congruerent. Sed utcunque hoc successit, moderatis consiliis et ad personam amici communis prae se ferendo neutrius amicitia se privare, ita tamen ut interiori affectu Ferdinandi rebus faveret, externis vero demonstrationibus et officiis Philippum magis demereretur. Sed ante omnia maxime delectatus est propositione matrimonii filiae suae Mariae cum principe Carolo, tum quod matrimonium esset inter omnia Europae Christianae celsissimum, tum quod ex utraque affinitate participaret.

  7. Verum ad corroborandam affinitatem suam cum Philippo, venti colloquium ei detulerunt. Etenim Philippus hyemem potius eligens ut regem Arragoniae imparatum offenderet cum magna classe e Flandria in Hispaniam solvit mense Ianuarii, anno regis Henrici vicesimo primo. Coorta utem est dum navigaret atrox tempestas quae naves eius in diversas Angliae oras disiecit. Navis vero in qua rex et regina vehebantur (cum duabus aliis naviculis solis) lacerata et vix a furore tempestatis elapsa Waimoutham appulit. Philippus ipse (utpote mari et navigationibus insuetus) defessus et aeger in terram prorsus ascendere voluit ut vires suas reficeret, licet consiliarii eius contrarium suaderent, moram metuentes cum res eius celeritatem potius requirerent.

  8. Fama classis potentis ad Angliae littora visae populum arma sumere adegit. Thomas autem Trenchardus eques auratus cum copiis quas subito coegerat nesciens quid rei esset Waimoutham venit. Ubi re intellecta summa cum humilitate et humanitate regem et reginam ad aedes suas invitavit, statimque equites expeditos ad aulam misit. Paulo post supervenit Ioannes Carous eques auratus cum magno comitatu armatorum, qui simile obsequium rege Philippo praestitit. Philippus autem merito dubitans hos equites, utpote subditos, non ausurus eum absque notitia et licentia regis sui dimittere, eorum postulatis annuit donec ex aula mandata acciperent. Rex quamprimum nova de hoc eventu accepisset iussit statim ut comes Arundeliae suo nomine regem Castiliae visitaret atque ei significaret se, sicut dolebat de infortunio eius, ita laetari quod periculum maris evasisset, quodque sibi occasio daretur eum honore debito prosequendi, et ab eo petere ut ipse se quasi in suo esse regno existimaret, ipsumque regem Henricum qua poterat celeritate in eius amplexus festinare. Comes insigni cum magnificentia ad regem accessit cum turma splendida equitum trecentorum, et ad maiorem pompam noctu taedis accensis regem adiit. Philippus postquam comes mandata retulisset regis animum satis perspiciens, quo citius abiret equis citatis ad Henricum Windesoriae perrexit, regina sua parvis itineribus subsequente. Reges duo in occursu suo summis amoris et charitatis indiciis se mutuo exceperunt. Rex Castiliae urbane Henrico dixit se poenas iam solvere quod intra munitum oppidum Caleti ingredi refugisset, cum prius collocuti essent. Cui rex respondit muros et maria pro nihilo esse ubi corda aperta essent, quodque hic ad nihil aliud adesset quam ut honore afficeretur. Post unius aut alterius diei intromissionem otio et levamento datae, reges sermones de renovando tractatu contulerunt, allegante Henrico quod, licet persona Philippi eadem esset, tamen fortuna eius et status altius evecta essent. In quo casu tractatuum renovationes in more apud principes erant. Verum dum ista tractarentur, Henricus opportunum tempus deligens regemque Castiliae in interius cubiculum adducens ubi nemo praeter ipsos reges aderat, manuque leniter super brachium Philippi postita vultuque nonnihil ad serium composito, ei dixit, “Rex optime, tu ad oras meas salutem reperisti. Spero te minime permissurum ut ad oras tuas ego naufragrium faciam.” Quaesivit ab eo rex Castiliae quid sibi vellet in sermo. “Loquor (inquit rex Henricus) de temerario illo et cerebroso subdito meo comite Soffolciae, qui in ditione tua protectus est, et partes fatui iam arripit cum alii omnes eas fastidierint.” Rex Castiliae respondit, “Putarem (domine mi) felicitatem tuam supra tales cogitationes sitam, verum si hoc molestum tibi sit, finibus meis eum eiiciam.” Replicavit rex huiusmodo crabrones in nido proprio minus damni facere, atque pessimos esse cum circumvolitent. Se autem postulare ut in manus suas traderetur. Rex Castiliae hoc postulato nonnihil confusus et tanquam in se descendens dixit, “Hoc salvo honore meo facere non possum, minus etiam salvo honore tuo. Videberis enim me tanquam captivum habuisse.” Cui rex Henricus subito respondit, “Tum vero res peracta est. Ego enim illam honores mei iacturam perferam, quo honor tuus illibatus servetur.” Rex Castiliae, qui regem plurimi faciebat, non immemor etiam in quo loco esset, neque sciebat quanto usui amicitia regis ei esse posset quandoquidem ipse in regno Hispaniae novus esset, atque nec socero suo nec populo ipsi adhuc gratus, vultu sedatu dixit, “Legem tu quidem mihi imponis, ego itidem vicissim tibi. Habebis eum, sed honorem tuum obligabis te vitam ei minime adempturum.” Rex Philippum amplexus dixit, “Assentior.” Addidit rex Castiliae, “Neque tibi displicebit, si ad eum mittam tali modo ut partim sponte redire possit.” Rex Henricus respondit regem Philippum rem bene disposuisse, seque, si ei placeret, in hoc cooperaturum et nuncium ad comitem in eum finem missurum. Ambo reges separatim miserunt, atque interea conviviis et triumphis tempus protrahebant, rege hoc agente ut comes in eius potestate esset antequam Philippus discederet, rege etiam Castiliae in hoc conveniente ut res manifestius a se extorta putaretur. Rex itidem Henricus multis prudentibus et egregiis monitis et argumentis Philippo suadebat ut soceri sui consiliis se regeret, principis scilicet tanta prudentia, tanta experientia, tanta felicitate. Rex Castiliae (qui a Ferdinando animo alieno erat) respondet, quod si socer eius ei permitteret ut regna sua, sicut par erat, regeret, ipse etiam ab illo libenter regi vellet.

  9. Confestim nuncii ab utroque rege missi sunt ad accersendum comitem Suffociae, qui blandis verbis facile incantatus fuit et in reditum suum libenter consentit, de vita sua securus et de libertate spem bonam habens. A Flandria Caletum adductus est, et inde Doroberniam appulit et, stipatus custodia conveniente, traditus et receptus in turrim Londinensem. Rex per hoc tempus regem Castiliae in fraternitatem periscelidis cooptavit, et reciproce filius eius Henricus princeps in ordinem aurei velleris admissus est. Et paulo post Philippus cum regina sua, rege comitante, ad urbem Londini venit, ubi excepti sunt omni magnificentia et apparatum quantum quidem temporis angustiae paterentur. Postquam autem comes Suffolciae ad turrim perductus esset (quod maxime Henricus expetebat) cessarunt triumphi, regesque mutuo sibi valedixerunt. Nihilominus durante mora Philippi in Anglia etiam conclusus est tractatus ille quem Belgae Intercursum Malum nominarunt, gerens datum apud Windesoriam, quoniam in eo continentur articuli nonnulli in favorem Anglorum potius quam Belgarum, praecipue quod articulus ille de libera Belgarum piscatione, qui in tractatu priore anno regis undecimo insertus erat, in hoc altero omissus est et minime confirmatus, omnibus quoque articulis qui ad priores tractatus confirmandos pertinernet praecise et caute limitatis, ut ad negotium commiercii tantum, nec ad alia extenderent.

  10. Observatum est eandem tempestatem quae Philippum in oras Angliae compulerat etiam aquilam auratam de spira templi D. Pauli deiecisse. Inter cadendum autem impegit in signum aquilae nigrae quod in coemiterio erat, illudque confregit et in terram coniecit, quod erat profecto mira quaedam et praeceps accipitris in alitem advolatio. Hoc interpretabatur populus mali ominis loco in familiam imperialem, quod etiam impletum est in Philippo imperatoris filio, non solum in infortunio illo tempestatis, sed et in iis quae secuta sunt. Philippus enim Hispaniam ingressus et regni Castiliae possessionem sine vi adeptus (adeo ut Ferdinandus, qui tam magnifice antea loquebatur, non sine difficultate ad colloquium generi sui admissus esset), paulo post morbo correptus est et diem suum obiit. Eo tamen ipso intervallo notatum est a prudentioribus quos si diutius vixisset Philippus, socer eius ita apud eum se insinuaturus fuisset ut, si minus in affectibus eius, at certe in consiliis et regimine magna apud eum auctoritate valiturus esset. Morte Philippi universum regnum Hispaniae ad Ferdinandum rediit statu pristino, praecipue per infirmitatem Ioannae filiae suae, quae maritum suum unice diligens (ex quo multos susceperat liberos), nec minus ab eo adamata (utcunque pater eius quo Philippo invidiam faceret apud populum Hispanae morose eum erge uxorem suam se gessise divulgaverat), mariti sui obitum impatienter ferebat, et inde in maniam plane cedidit. Cuius morbi curationi pater eius incuriose incumbere existimabatur, quo imperium in Castilia retineret. Ita ut, queamadmodum felicitas Caroli Octavi solita erat dici felicitas somnii, ita enim res adversae Ferdinandi somni res adversae dicerentur, utraque tam subito transierunt.

  11. Circa hoc tempus regem cupiditas incessit introducendi in familiam Lancastriae honores coelestes, unde papae Iulio supplicavit ut regem Henricum Sextum pro sancto canonizaret, inter alia argumento usus quod de rege ipso in regnum successuro tam clare vaticinatus esset. Iulius (pro more) rem cardinalibus quibusdam commisit, qui verificationem de sanctis eius operibus et miraculis examinarent. Verum res sub hac commissione extincta est. Generalis fuit opinio Iulium papam rem nimio pretio aestimasse, regemque noluisse eam tanti emere. Sed verisimilius est papam illum Iulium (qui honors sedis Romanae et actorum eius fuit studiosissimus), satis gnarum eundem Henricum ubique pro homine simplice et minus capaci habitum, metuisse ne honor is tali admissione vilesceret, nimirum si discrimen rite servatum non esset inter innocentes et sanctos.

  12. Eodem autem anno tractari coepit matrimonium inter regum ipsum et dominam Margaretam ducissam dotariam Sabaudae, unicam Maximiliani imperatoris filiam et Philippi regis Castiliae sororem, foeminam prudentem et famae intergerrimae. Huius rei mentio aliqua facta est inter duos reges quando convenerant, sed paulo post in deliberationem denuo venit. In quo negotio pro tyrocinio rex opera utebatur capellani sui Thomae Wolsae, illius qui postea ad tanti praelati culmen ascendit. Matrimonium hoc tandem conclusum est sub conditionibus in regis favorem amplissimis, sed firmatum tantum per verba de futuro. Fieri potest ut rex in hoc matrimonium eo magis inclinaret quod indies audisset procedere matrimonium inter veterem affinem et amicum suum Ferdinandum Arragoniae et foeminam de Fois, unde rex ille regi Gallo adhaerere coepi, a quo semper antea fuisset alienus. Adeo fatale est regum amicitias intimas et arctissimas citius aut tardius conversionem rotae experiri. Imo traditio quaedam invaluit (non certe apud nos, verum in Hispania) metuisse Ferdinandum, postquam accepissit matrimonium inter Carolum principem Castiliae et Mariam regis Henrici filiam secundogenitam abque impedimento procedere (quod matrimonium licet a rege Ferdinando primo propositum, postea tamen opera Maximiliani et amicorum eius praecipue promotum et ad exitum perductum fuisset), ne forte rex Henricus ad regimen Castiliae aspiraret ut administrator durante minori aetate generi sui. Videbantur enim futuri tres eius regiminis competitores, Ferdianandus avus ex parte matris, Maximilianus avus ex parte patris, et rex Henricus principis adolescentis socer. Certe non absimile vero est regimen Henrici (secum principem adolescentem adducentis) magis gratum futurum fuisse Hispanis quam reliquorum duorum. Etenim proceres Castiliae, qui regem Arragoniae tam recenter expulerant in favorem regis Philippi et sensa anima sui tam aperte protulerant, non poterant non habere pro suspecto et inviso regem Ferdinandum. Maximiliani autem ambitus propter caussas plurimas vanus proculdubio fuisset. Verum hoc regis inceptum quod iactatur nobis quidem videtur (regis mores reputantibus et consilia tuta et solida, nec cum vastis aut periculosis cogitationibus commista) minus probabile, nisi forte cupiisset spirare calidum, quod pulmones affectos haberet. Hoc matrimonium cum Margareta de die in diem procrastinatum fuit propter infirmam regis valetudinem, qui iam vicesimo secundo anno regni sui coepit laborare morbo arthritico. Verum catarrhus simul in pulmones delatus eos tabe infecit, adeo ut ter in anno (quasi perodis certis), praecipue autem vere, magnas experiretur accessiones et labores phthisis. Attamen negotiis se quantum umquam alias impertitus est, ita tamen ut his infirmitatibus monitus magis serio de vita futura meditaretur et seipsum consecraret, potius quam Henricum Sextum, thesauris melius erogatis quam si dati essent papae Iulio. Etenim hoc anno maiores consuetis eleemosynas distribuit. Etiam incarceratos omnes circa civitatem Londini redemit qui detenti erant pro debitis aut foedis ad summam quadraginta solidorum aut infra. Accleravit etiam fundationes religiosas, et anno sequente (qui fuit regni sui vicesimus tertius) illam Savoiae perfecit. Quinetiam acerbas populi sui queremonias contra exactiones et oppressiones Dudleii et Empsoni et eorum sequacium audiens, partim per homines probos et devotos qui circa eum erant, partim per conciones publicas (concionatoribus in hac parte munere suo libere fungentibus), magna circa eas res poenitentia et conscientiae morsibus, ut pius princeps, tactus est. Nihilomonus Empsonus et Dudleius, et si non potuissent non audire de regis in hac parte conscientiae scrupulis, tamen acsi regis anima et pecunia distinctis officiis attributae et assignatae essent ut nihil rei haberet una earum cum altera, nihilo lentius populum gravabant quam antea. Eodem enim anno vicesimo tertio crudelissime actum est cum Guilielmo Capello equite aurato iam secunda vice, praetextu quod se male gessisset in praetura sua Londinensi. Crimen autem non aliud erat quam quod in solutionibus quibusdam nummos aliquot adulterinos sciens accepisset, neque tamen de illis qui nummos adulterassent inquisitionem diligentem et exactam fecisset. Propter hoc crimen et alia quaedam ei imputata, condemnatus est in summa bis mille librarum, cumque vir esset animosus et prioribus vexationibus induratus, ne dodrantem quidem solvere voluit, et simul (ut videtur) verbis quibusdam contumacibus in eiusmodi prosecutiones invectus est. Unde turri commissus est ibique remansit usque ad mortem regis. Knesworthus quoque, nuper maior Londinensis, et uterque vicecomes eiusdem anni pro delictis quibusdam in administratione munerum suorum in iudicium adducti, incarcerati, et postea solutione mille et quadringintarum librarum redempti. Item Hawisus, unus ex aldermannis Londini, impetitus fuit, et dolore et anxietate animi antequam lis ad finem perducta esset mortuus. Laurentius etiam Ailmerus eques auratus, qui similiter maior Londinensis fuerat, et ambo eius vicecomites mulctam mille librarum subierunt. Laurentius autem, quod solvere mulctam recusavit, custodiae commissus est, ubi remansit usquedum Empsonus ipse loco eius incarceratus esset.

  13. Minime mirum erat (cum delicta tam levia, mulctae tam graves essent) si thesauri regis reconditi quos moriens reliquit, quorumque pars maxima in locis occultis sub clave et custodia sua propria Rinchmondiae reposita erat, ascendissent ad summam quinque millionum et dimidiae aureorum, massam certe grandem pecuniae etiam pro ratione temporum praesentium.

  14. Ultimum negotium status, quod regis huius felicitatem temporalem clausit, fuit conclusio gloriosissimum matrimonii inter filiam suam Mariam et Carolum principem Castiliae, postea imperatorem celeberrimum, utraque partae tenerae aetatis tunc existente. Qui tractatus consummatus erat per episcopum Foxum et alios regis delegatos Caleti anno proximo ante regis obitum. Qua affinitate (ut videtur) ita delectatus est et quasi raptus, ut in literis quas illa de re ad civitatem Londini scripsit (mandans ut omnia laetitiae et exultationis indicia exhiberent), gloriatur ac si muro aheneo regnum illud circumdedisset, cum generos sibi iam ascivisset regem Scotiae et principem Castiliae ac Burgundiae. Ita ut iam nihil videretur addi posse ad huius magni regis mundanam felicitatem usque ad summum fastigium evectum (sive quis intueatur excelsas illas liberorum suorum nuptias, sive famam eius longe lateque per orbem sparsam, sive divitias fidem fere superantes, sive successuum suorum perpetuam constantiam), praeter mortem opportunam quae eum ab aliquo fortunae impetu futuro subduceret. Qui certe (propter odia populi sui et titulum filii sui, tunc aetatem octodecim annorum implentis, principis certe audacis et liberalis, quique ipso aspectu et oris maiestate oculos populi in se trahebat) fortasse in eum irruere potuisset.

  15. Ad coronandum etiam vitae suae exitium, aeque ac regni sui initium, opus pietatis et misericordiae edidit eximium et imitatione dignum. Nam condonationem generalem promulgavit qualis in coronatione regum concedi solet, ut certus novae coronationis in regno meliore. Quin et testimonio suo declaravit se velle, ut restitutio fieret earum summarum pecuniae quae ab officiariis suis iniuste extorta fuissent.

  16. Hoc modo Salomon iste Anglorum (nam et Salomon ipse exactionibus populo suo gravis fuit), cum quinquaginta suos annos vixisset, atque viginti tres anno et octo menses regnasset, memoria integra et statu animae beatissimo in magna malacia morbi lenti ad coelum migravit vicesimo secundo Aprilis anno salutis 1508 apud palatium suum Richmondiae, quod ipse exaedificaverat.