Historia Regni Henrici Septimi/XI

E Wikisource

HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE

CAPITULUM UNDECIMUM

XI. REX iste (ut verbis utamur quae merita eius exaequent) fuit instar miraculi cuiusdam: euius scilicet generis quod prudentes attonitos reddit, imperitos leviter percellit. Plurima siquidem habuit in virtutibus suis et in fortuna quae non tam in locos communes cadunt quam in observationes prudentes et graves. Vir certe fuit pius et religiosus, et affectu et cultu, sed ut erga superstitionem, pro modo temporum suorum, satis perspicax, ita interdum politicis rationibus et consiliis nonnihil occoecatus. Personarum ecclesiasticarum promotor, erga asylorum privilegia (quae tanta ei mala pepererant) non durus. Haud pauca religiosorum coenobia fundavit, dotavit, quibus accedit memorabile illud hospitale Savoya dictum. Magnus nihilominus eleemosynarius in secreto, quod luculenter indicat etiam publica illa opera Dei gloriae, non suae, data. Pacem se summopere et amare et pro viribus procurare prae se tulit. Atque illud in foederum praefatiobus illi frequens fuit, pacem cum Christus in mundum venerit angelos praecinuisse, cum e mundo excedere ipsum dominum legasse. Neque hoc ei timori aut animi mollitiei imputare poterat (quippe qui animosus fuerit et bellator), sed virtuti vere Christianae et morali. Neque tamen illud eum fugit, a via pacis aberrare illum qui eam nimio plus videatur appetere. Itaque famas et rumores et apparatus belli saepe excitabat, donec pacis conditiones in melius flecteret. Etiam illud notatu non indignum, quod tam sedulus pacis amator in bellis tam felix extiterit. Siquidem arma et expeditiones eius neque in bellis externis neque in civilibus unquam ei improspere cesserunt, neque noverat ille quid clades bellica esset. Bellum in adeptenione regni, necnon comitis Lincolniae et baronis Audlaei rebelliones, terminavit victoria. Bella Gallica et Scotica pax, sex pax ab hostibus ultro petita. Bellum illud Britanniae casus, mors nimirum Britanniae ducis. Tumultus baronis Lovelli, item Perkini, tam ad Exoniam quam in Cantio, fuga rebellium antequam praelium tentarent, adeo ut propria ei fuerit armorum felicitas atque inviolata. Cuius re causa haud parva, quatenus ad seditiones intestinas compescendas proculdubio fuit quod in iis restinguendis personam suam nunquam subtraxerat. Prima quandoqe pugnae per duces suos transegit, cum ipse ad suppetitas ferendas praesto esset, sed aliquam belli partem semper ipse attigit. Neque tamen hoc ipsum omnino propter alacritatem et fortitudinem, sed partim ob suspiciones, quod aliis parce fideret.

2. Leges regni in magno honore semper habuit, easque auctoritate sua munire videri voluit, licet hoc ipsum non minimo quidem ei esset impedimento ad ea quae voluit pro arbitrio suo exequenda. Ita enim commode earum habenas tractavit, ut ne quid de proventibus suis aut etiam praerogativa regia intercideret. Attamen tali usus est temperamento ut, sicut interdum leges suas ad praerogativae suae iura traheret et prope torquet, ita rursus per vices praerogativam suam ad legum aequabilitatem et moderationem consulto demitteret. Etenim et monetarum regimen, et belli ac pacis tractatus et consilia, et rei militaris administrationem (quae omnino absoluti iuris sunt) saepenumero ad comitiorum regni deliberationes et vota referebat. Iustitia temporis suis recte et aequabiliter administrata fuit, praeterquam cum rex in lite pars esset, praeterquam etiam quod consilium privatum communibus casibus circa meum et tuum se nimis immisceret. Etenim consessus ille mera erat tum curia et tribunal iustitiae, praesertim sub regni sui initiis. Enimvero in illa iustitiae parte quae fixa est et tanquam in aere incisa (hoc est prudentia legislatoria) prorsus excelluit. Iustitiam etiam suam misericordia et clementia temperavit, utpote sub cuius regno tres tantum ex nobilitate poena capitali affecti sunt, comes nempe Warwicensis, aulae regiae camerarius, et baro Audleius, quamvis priores duo instar multorum essent quatens ad invidiam et obloquia apud populum. At ne auditu quidem cognitum erat tantas rebelliones tam parca sanguinis per gladium iustitiae missione expiatas fuisse, quam fuerunt duae illae insignes rebelliones, Exoniae et prope Grenovicum. Severitas autem illa satis cruenta qua in primos illos infimae conditionis homines qui Cantium appulerunt animadversum est, ad faecem quandam populi tantum pertinebat. Diplomata autem illa generalia quae gratiam praeteritorum rebellibus faciebant perpetuo arma sua et praeibant et sequebantur. Videre autem erat apud eum miram quandam et inusitatam gratiae larga manu praebitae et plane inexpectatae cum suppliciorum severitate alternationem. Quod quidem, si tanti principis prudentiam cogitemus, minime inconstantiae aut consiliorum vacillationi imputari poterit, sed aut causae alicui secretae quae iam nos latet, aut regulae cuidam quam sibi praescripserat, ut rigoris et mansuetudinis vias per vices exeriretur. Sed quo minus sanguinis, eo plus pecuniae haurire solebat, atque, ut nonnulli satis malevole interpretabantur, in altero fuit continentior ut in altero premeret magis: utrunque enim intolerabile plane fuisset. Natura proculdubio erat ad accumulandos thesauros pronior, et divitias plus quam pro fastigio sua admirabatur. Populus certe, quibus hoc natura inditum est ad conservandas monarchias ut principes suos excusent, licet saepenumero minus iuste in consiliarios eorum et ministros culpam reiiciant, hoc ipsum Mortono cardinali et Reginaldo Braio consiliario imputabat. Qui tamen viri (ut postea luculenter patebat) utpote qui pro veteri ipsorum apud eum auctoritate et gratia plurimum pollebant, ita ingenio eius obsecundabant ut id tamen nonnihil moderarentur, ubi contra qui sequebantur Empsonus et Dudleius, viri nullius apud eum auctoritatis nisi quatenus cupiditatibus illius servilem in modum ministrabant, viam ei non tantum praeberent, verum etiam sternerent, ad eas oppressiones et concussiones pro pecuniis undique excutiendis, quarum et ipsum sub finem vitae suae poenituit, quibusque successor eius renunciavit; quin et easdem diluere et expiare connixus est. Iste autem excessus tunc temporis complures nactus est interpretationes et glossas. Nonnulli in ea opinione erant perpetuas rebelliones quibus toties vexatus fuit eum ad hoc redegisse, ut odio populum suum haberet. Alii iudicium favebant hoc eo tendisse ut ferocitatem populi remprimerit, eumque propter inopiam humiliorem redderet. Alii eum filio suo vellus aureum relinquere cupiise. Alii denique eum cognitationes secretas de bello aliquo externo animo agitasse. Verum illi forsitan ad veritatem propius accedent qui caussas huius rei minus longe petunt easque attribuunt naturae suae, aetati ingravescenti, paci quae opes alit, animoque nulla alia ambitione aut opere occupato. Quibus illud addere placet eum, quod quotidie per occasiones varias inopiae mala et difficiles pecuniarum conquisitiones in aliis principibus observaret, ex comparatione quadam plenarum arcarum felicitatem melius agnovisse. Quatenus ad modum quem servabat in thesauris impendendis hoc habuit, ut nunquam sumptui parceret quem negotia sua postulabant, in aedificando magnificus, in remunerando tenacior, ita ut liberalitas sua potius se applicaret ad ea quae ad statum suum proprium aut memoriam nominis sui pertineret quam ad praemia benemeritorum.

3. Fuit ille alti et excelsi animi, propriae sententiae, proprii consilii amator, utpote qui seipsum revereretur, et ex se revera regnare vellet. Si privatae conditionis fuisset, superbus proculdubio habitus esset. Sed in principe prudente nihil aliud hoc fuit quam ut intervallum et spatium iustum et debitum inter se et subditos suos tueretur, quod certe erga omnes constanter tenuit, nemini propinquum permittendo aditum, neque ad auctoritatem suam neque ad secreta. A nullo enim ex suis regebatur. Regina, consors eius, licet eum compluribus pulcherrimis liberis, quinetiam corona ipsa (utcunque illud fateri non sustineret) beasset, parum apud eum potuit. Matrem magna sane reverentia prosecutus est, sed ad participationem consiliorum suorum raro admovit. Qui vero grati ob conversationem ipsi forent (qualis fuit Hastingus apud regem Edwardum Quartum, aut Carolus Brandonus postea apud Henricum Octavum) nulli fuerant, nisi forte inter tales numeramus Foxum episcopum, et Braium, et Epsonum, quod eos tam frequenter secum habuit. Sed non alio modo quam sicut instrumentum plerunque secum habet artifex. Gloriae inanis, si in aliquo alio principe, minimum in illo suit, ita tamen ut de maiestate, quam ad summum fastigium usque semper attolebat, nihil remitteret, haud ignarus maiestatis reverentiam populum in obsequio continere, inanem autem gloriam (si quis recte rem aestimet) reges populari aurae prostituere.

4. Erga foederatos suos iustum se et constantem praebuit, tectum tamen et cautum. Sed contra, tam diligenter in eos inquirebat, se interim ita velans et reservans ut illi aspicerentur tanquam in lumine positi, ipse veluti in tenebris collocatus lateret, absque specie tamen hominis se occultantis, sed potius libere et familiariter communicantis negotia sua et de illorum rebus vicissim percontantis. Quantum autem ad pusillas illas invidias et aemulationes (quae inter principes haud parvo rerum suarum detrimento intercedere solent) nihil tale in eo cernere erat, sed suas res sedulo et solide agebat. Atque certissimum est existimationem eius domi magnam, in externis partibus adhuic maiorem et illustriorem fuisse. Exteri enim, qui negotiorum eius ductus et vias particulares cernere non poterant, sed summas tantum et exitus eorum intuebantur, eum perpetuo conflictari et perpetuo superiorem esse animadvertebant. Partim etiam in causa erant literae et relationes legatorum exterorum qui in comitatu aulae suae magno numero erant. Quibus non tantum comitate, muneribus, et colloquiis familiaribus satisfaciebat, verum in colloquiis illis suis haud parva admiratione illos perstrinxit, cum viderent universalem eius rerum Europaearum notitiam. Quam licet ex ipsis legatis eorumque informationibus maxime ex parte hauserat, nihilominus quod ab universis colligerat admirationi erat singulis. Ita ut magna semper conscriberent ad superiores suos de prudentia eius et artibus imperandi. Imo post reditum eorum in patrias suas, per literas de rebus omnimodis scitu dignis eum frequenter certiorem faciebant. Tantae fuit dexteritatis in conciliandis sibi principum externorum ministris.

5. Omnibus profecto modis sollictus erat de procuranda sibi et obtinenda rerum ubique occurrentium notitia. Quam ut assequeretur, non tantum exterorum ministrorum qui apud se residebant industria usus est, atque pensionariorum suorum quos tam in cura Romana quam alibi in aulis principum fovebat, verum etiam sui ipsius legatorum qui apud exteros perfungebantur. Quem in finem mandata eius usque ad curiositatem diligentissima erant et per articulos ordine digestos, inter quos plures erant plerunque quae ad inquisitionem quam quae ad negotiationem pertinerent, exigendo responsa particularia et articulata ad quaestiones suas respectiva.

6. Quantum vero ad emissarios suos, quos tam domi quam foras ad explorandas machinationes et coniurationes contra se initas subornabat, sane hoc, quo loco res suae erant, apprime necessarium fuit. Tot in eum veluti talpae subterraneae perpetuo operam dabant quo statum eius labefactarent et subfoderent. Neque hoc illicitum habendum est. Etenim si in bello exploratores probantur adversus hostes legitimos, multo magis adversus coniuratos et proditores. Verum ut fides huiusmodi exploratoribus concilietur per iuramenta et per execrationes atque anathemata contra illos tanquam hostes fulminata, defensionem iustam non capit. Sacra enim ista vestimenta larvis non conveniunt. Veruntamen habebat illud in se boni industria ista emissarios adhibendi ut, quemadmodum opera eorum multae coniurationes detectae, ita etiam fama eorum et diffidentia inde nata plurimae ne tentarentur proculdubio cohibitae fuerint.

7. Maritus erat minime uxorius, ne indulgens quidem, sed comis et consortio blandus, et sine zelotypia. Ergo liberos suos itidem paterno plenus affectu, magnam suscipiens curam de iis optime educandis, ad hoc etiam animi quadam altitudine aspirans ut conditiones eis dignas et sublimes procuraret. Honores quoque quales amplitudinem eorum condecerent ab omnibus deferri curavit, sed non admodum cupidus ut in oculis populi sui extollerentur.

8. Ad sanctius consilium suum plurima negotia referebat, ubi frequenter et ipse praesidebat, satis gnarus hoc pacto se via recta et solida insistere tam ad auctoritatem suam roborandam quam ad iudicium suum informandum. Ad quem etiam finem patiens fuit libertatis eorum tam in suadendo quam in suffragia ferendo donec animi sui sensum, quem ad finem deliberationum reservare solebat, declarasset. Nobilitati suae aliquantum gravis fuit, et ad negotia sua potius ecclesiasticos et iurisconsultos evehebat, qui magis ad obsequium parati et apud populum minus gratiosi erant, quod quidem ut imperiose regnaret profuit, in tuto non item. Adeo ut mihi persuasissimum st hunc eius morem fuisse causam non exiguam crebrarum perturbationum quae sub regimine suo contigerunt, propterea quod proceres regni, licet fidi et obedientes, non tamen alacriter cum eo cooperabatur, sed vota eius magis eventui permittebant quam ad effectum urgebant. Nunquam sibi metuit a servis et ministris elatioribus ingeniis et virtutibus praeditis, id quod in moribus erat Ludovico Undecimo Galliae regi, sed e contra ad sua negotia admovit viros qui suis temporibus maxime eminebat. Quod ni fecisset, fieri non potuit ut res suae tam prospere cedere potuissent. Hi erant, nimirum in rebus bellicis, dux Bedfordiae, comites Oxoniae et Surriae, barones Daubeney et Brookus, et Poyningus eques auratus. In rebus autem civilibus Mortonus, Foxus, Braius, prior de Lanthony, Warhamus, Urswicus, Frowicus, et alii, Neque ei curae erat quam vafri et callidi essent quibus negotia commitebat. Putabat enim sui ipsius artes eorum artibus posse praedominare. Sicut autem in ministris deligendis summo iudicio agebat, ita et in iis quos delegerat protegendis haud minore utebatur constantia. Mirabile enim quiddam est quod, licet princeps esset occulti et reconditi sensus et maiorem in modem suspicax, tempora quoque sua turbulenta et coniurationum plena, spatio tamen viginti quatuor annorum quibus regnavit nunquam consiliarium aliquem suum aut interiorem ministrum deiecit aut discomposuit, excepto solo Stanleio aulae suae camerario. Quatenus vero ad subditorum suorum erga eum affectus, ita res erat ut ex tribus illis affectibus qui corda subditorum erga principes suos divinciunt, amore scilicet, metu et reverentia, ultimo horum eximie gauderet, secundo mediocriter, tertio autem tam parce ut reliquis duobus securitatem suam deberet.

9. Princeps erat subtristis, serius, et cogitabundus, quique secretas in animo suo observationes et curas foveret. Cui etiam commentarioli et memoriae manu propria scriptae praesto semper erant, praecipue circa personas, quos nimirum ex subditis suis ad munia destinaret, quibus praemiorum debitor esset, de quibus inquirendum, a quibus cavendum, qui itidem essent inter se maxime aut factione aut meritis colligati, et veluti in partes descendissent, et similia, veluti diaria quaedam cogitationum suarum componens et servans. Traditur etiam hodie narratio quaedam faceta cercopithecum suum (ab aliquo ex suis cubiculariis, ut creditum est, impulsum) die quodam praecipuum ex diariis suis, tunc forte incuriose positum, in frustra innumera discerpsisse. Ad quod aulici, quibus anxia illa diligentia minime complacebat, risu prope disrumpebantur.

10. Quamvis autem esset apprehensionum et suspicionum plenus, attamen sicut facile eas admittebat, ita rursus dimittebat, easque iudicio suo subiiciebat. Unde potius sibi ipsi molestae quam in alios periculosae existebant. Fatendum est tamen cogitationes suas tam fuisse numerosas et complicatas ut simul stare saepius non possent, sed quod in aliquibus prodesset ad alia obesset, neque fieri potuit ut adeo ultra mortale prudens esset aut felix ut rerum pondera iusta perpetuo exciperet. Certe rumor ille qui tot et tantas ei turbas concitavit, nempe quod dux Eboraci dimissus et adhuc superstes fuit, sub principiis vires et fidem ab ipso nactus est, quia scilicet hoc credi volebat ut mollius ei imputaretur quod in iure proprio et non in uxoris iure regnaret. 11. Affabilis fuit et blanda quadam eloquentia pollens, magnaque prorsus uti consueverat verborum dulcedine et illecebris cum aliquid suadere aut perficere vellet quod enixe cupiebat. Studiosus magis erat quam eruditus, libros plerunque qui Gallica lingua conscripta erant legens, licet Latinae linguae rudis non esset, quod ex eo patet quod Hadrianus cardinalis et alii, quibus lingua Gallica satis familiaris erat, nihilominus Latine ad eum semper scriberent.

12. Quatenus ad delicias et voluptates huius reges, muta prorsus est earum memoria. Nihilominus apparet ex mandatis illis quae Marsino et Stilo circa reginam Neapolitanam dedit eum de forma et pulchritudine eiusque partibus perite admodum interrogare potuisse. Cum voluptatibus sic agere solebat ut reges magni cum mensis bellariorum, paulisper eas inspicientes et statim terga vertentes. Neque enim unquam regnavit princeps qui magis negotiis suis deditus esset, totus in illis, et totus ex sese. Ita ut in hastiludiis et turneamentis et aliis pugnarum simulacris, necnon saltationibus personatis et huiusmodi celebritatibus potius cum dignitate quadam et comitate spectator esse videretur quam iis magnopere capi aut delectari.

13. In eo proculdubio, ut in caeteris mortalibus universis (ac praecipue in regibus), fortuna influxum quaedam habebat in mores, et mores vicissim in fortunam. Ad culmen regni ascendit non tantum a fortuna privata, quae moderatione eum imbuere posset, verumetiam a fortuna exulis, quae stimulos ei industriae et sagacitatis addiderat. Tempora autem regiminis sui, cum essent potius prospera quam tranquilla, confidentiam ex successibus addiderant, naturam interim suam assiduis vexationibus fere perverterant. Prudentia autem eius per frequentes e periculis emersiones (quae subitis eum remediis fidere docuerant) versa est potius in dexteritatem quandam seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providentiam illa ex longinquo arcendi et summovendi, sed et indole propria oculi mentis eius non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad obiecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi. Prudentia enim eius occasione ipsa subito suscitabatur, atque eo magis si occasioni accesserit periculum. Atque haec fortuna in naturam suam potuit. Nec deerant rursus quae natura sua fortunae suae imposuit. Nam sive hoc tribuendum sit providentiae eius defectui, aut in rebus quas decreverat pertinaciae, aut suspicionibus quae aciem mentis eius perstringebant, vel quicquid aliud in caussa fuit, certum est fortunae suae perturbationes continuas (praesertim nulla violenta occasione subnixas) exoriri non potuisse absque magnis aliquibus in natura sua impedimentis, et erroribus in constitutione animi sui radicali, quae necesse habuit salvare et emendare per mille pusillas industrias et artes. Verum illa omnia apertius se produnt in historia ipsa. Veruntamen, intueamur licet eum cum defectibus suis omnibus, si quis eum cum regibus in Gallia et Hispania contemporaneis suis conferat, reperiet eum Ludovico Duodecimo Galliarum regi prudenti civili, et Ferdinando Hispaniarum fide et candore anteponi debere. At si Ludovicum Duodecimum demas et Ludovicum Undecimum, qui paulo ante regnavit, substituas, magis convenient exempla, fierentque verius parallela. Illi enim tres, Ludovicus, Henricus, et Ferdinandus, pro tribus magis censeri possunt inter illius aetas principes. Ut verbo concludamus, si rex iste res maiores non gessit, in caussa ipse fuit sibi. Quicquid enim suscepit perfecit.

14. Corpore erat Henricus decoro, statura iusta paulo procerior, erectus, et membrorum compage bona, sed gracilis. Vultus erat talis quae reverentiam incuteret, et aspectum viri ecclesiastici aliquantum referret. Et sicut minime erat obscuras aut superciliosus, ita neque blandus aut conciliatur, sed tanquam facies hominis animo compositi et quieti, sed non commoda pictori, gratiosior scilicet facta cum loqueretur.

15. Huius regis dignitas praecellens pati possit, ut memorentur narrationes quaepiam quae ei divinum aliquid imponant. Cum matris eius Margaretae, foeminae raris virtutibus ornatae, nuptias multi proci ambirent, visa est videre in somniis virum quendam episcopo similem habitu pontificali tradere ei in manum Edmundum comitem Richmondiae, Henrici patrem, pro marito. Neque illa liberos unquam alios concepit praeter regem, licet tribus maritis nupta. Quodam etiam die festu cum Henricus Sextus (cui innocentia sanctitatem astruebat) a prandio lavaret, oculosque in Henricum tunc adolescentulum coniiceret, dixit "Adolescens iste coronam pro qua nos confligamus pacifice tandem possidebit." Sed quod vere in eo divinum censeri possit, hoc fuit, quod non minus fortunam boni Christiani quam magni regis sortitus sit, vita excercitata, morte poenitenti. Ita ut non magis in mundanis quam spiritualibus victor triumphaverit, et militia ei in conflictibus tam peccati quam crucis prospere cesserit.

16. Natus est apud castrum Pembrochiae, sepultus apud Westmonasterium in monumento inter opera Europae pulcherrimo et elegantissimo, sive capellam spectes sive sepulchrum. Adeo ut magnificentius iam in sepulchri sui monumento habitet mortuus quam vivus aut Richmondiae aut in alio quopiam palatio suo habitaverat. Optaverim ut item ei contigisset in hoc famae suae monumento.

FINIS