Liber III | Liber V |
INDEX 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18 - 19 - 20 |
1
[recensere]JULIUS CAESAR IN BRITANNIAM VENIT.
Interea contigit (ut in Romanis reperitur historiis) Julium Caesarem subjugata Gallia ad littus Rutenorum venisse. Et cum illinc Britanniam insulam aspexisset: quaesivit a circumstantibus, quae patria et quae gens inhabitasset. Dum ad Oceanum intueretur, cumque nomen regni didicisset et populi, dixit: “Hercle ex eadem prosapia nos Romani et Britones orti sumus, quia ex Trojana gente processimus. Nobis Aeneas post destructionem Trojae primus pater fuit: illis vero Brutus, quem Silvius Ascanii filii Aeneae filius progenuit. Sed, nisi fallor, valde degenerati sunt a nobis, nec quid sit militia noverunt, cum intra Oceanum extra orbem commaneant. Leviter cogendi erunt tributum nobis dare, et continuum obsequium Romanae dignitati praestare. Prius tamen mandandum est eis ut inaccessi a Populo Romano et intacti vectigal reddant, et ut caeterae gentes, subjectionem Senatui faciant: ne nos ipsorum cognatorum sanguinem fundentes, antiquam nobilitatem patris nostri Priami offendamus.” Quod cum literis suis regi Cassibellauno mandavisset: indignatus est Cassibellaunus: ipsique epistolam in haec verba direxit.
2
[recensere]CASSIBELLAUNUS AD CAESAREM EPISTOLAM MITTIT.
Cassibellaunus Britonum rex Caio Julio Caesari. Miranda est, Caesar, populi Romani cupiditas: qui quicquid est auri vel argenti sitiens, nequit nos intra pericula Oceani extra orbem positos pati: quin census nostros appetere praesumat, quos hactenus quiete possedimus. Nec hoc quidem sufficit, nisi postposita libertate subjectionem ei faciamus, perpetuam servitutem subituri. Opprobrium itaque petisti, Caesar, cum communis nobilitatis vena Britonibus et Romanis ab Aenea defluat, et ejusdem cognationis una et eadem catena praefulgeat: qua firma amicitia conjungi deberent. Illa igitur a nobis petenda esset, non servitus. Quia eam potius largiri didicimus quam servitutis jugum ferre. Libertatem namque in tantum consuevimus habere, quod prorsus ignoramus quid sit servituti obedire: quam si ipsi dii conarentur nobis eripere, elaboraremus utique omni nisu resistere, ut eam retineremus. Liqueat igitur dispositioni tuae, Caesar, nos pro illa et pro regno nostro pugnaturos, si, ut comminatus es, intra insulam Britanniae supervenire inceperis.
3
[recensere]CASSIBELLAUNUS CAESAREM PUGNA VINCIT.
His itaque visis, Caius Julius Caesar navigium suum parat, prosperosque ventos exspectat: ut quod Cassibellauno mandaverat, effectibus prosequeretur. Optato ergo vento instante, erexit vela sua, et in ostium Tamensis fluminis cum exercitu suo applicuit. Jamque rates ad tellurem appulerant: ecce Cassibellaunus cum tota sua fortitudine ei occurrit, et ad Dorobellum oppidum veniens, quaesivit ibi a proceribus suis consilium, qualiter hostes longius arceret. Aderat cum eo Belinus princeps militiae ejus, cujus consilio totum regnum tractabat. Aderant etiam duo nepotes ejus, Androgeus videlicet dux Trinovanti, et Tenuancius dux Cornubiae. Tres quoque reges subditi sibi, Cridious rex Albanioe, et Guerthaeth Venedociae, atque Britael Demetiae: qui ut ceteros in affectum pugnandi induxissent, consilium dederunt ut recenter castra Caesaris adirent: et antequam civitatem aliquam sive oppidum cepisset, ipsum expellere insisterent: nam si sese intra munitiones patriae immisisset, dicebant eum difficilius expellendum, cum sciret quo se et commilitones suos reciperet. Assensum ergo praebentes cuncti, petierunt littora, in quibus Julius castra et tentoria sua erexerat: ibi dispositis inutraque parte catervis dextras cum hostibus conserunt: pila pilis et ictus ictibus objicientes. Nec mora, hinc et inde corruerunt vulnerati telis intra vitalia receptis: madet tellus cruore morientium, ac si repentinus auster absorptum mare revomuisset. Concurrentibus ergo adversis catervis, obtulit casus Nennium et Androgeum cum Cantuaritis et civibus urbis Trinovantinae quibus praesidebant, agmini quo Imperator aderat. Ut ergo convenerunt, pene dissipata fuit imperatoria cohors, Britonibus densa acie invadentibus: et cum mixtim ictus ingeminarent, dedit casus aditum Nennio congressum cum Julio faciendi. Irruens ergo in illum Nennius ultra modum laetatur se posse vel solum ictum tanto viro ingerere. Quem Caesar ut impetum in se facientem aspexit: praetenso clypeo excepit, et quantum vires permiserunt, cum nudato ense ipsum super cassidem percussit. Erecto igitur gladio voluit exequi primum ictum, ut letiferum vulnus imprimeret: quod cum Nennius calluisset, interposuit clypeum suum, in quo mucro Julii a casside maximis labens viribus inhaesit: ita ut, cum irruentibus turmis diutius congredi nequirent, ipsum Imperator extrahere non potuerit. Nennius ergo gladium Caesaris praedicto modo adeptus, abjecit suum quem tenebat, et abstracto altero in hostes irruere festinat. Quemcunque cum ipso percutiebat vel ei caput amputabat, vel eum sauciatum praeteribat: ita ut nulla spes vivendi in eo maneret. Illi tandem in hunc modum saevienti obviavit Labienus tribunus, sed in primo congressu a Nennio peremptus est. Denique plurima parte diei emensa, irruentibus Britonibus densis turmis, et audaces impetus facientibus, victoria Deo favente provenit: et Caesar sese intra castra et naves laceratis Romanis recepit. Denique nocte illa resociatis ceteris, naves suas intravit, et Neptunum pro castris habere laetatur. Cumque ipsi dissuasissent socii praelia diutius ingerere: acquiescens eorum monitionibus, in Galliam reversus est.
4
[recensere]NENNIUS, A CAESARE ICTUS, MORITUR.
Cassibellaunus ergo ob receptum triumphum laetus, grates deo solvens, socios victoriae suae convocavit: et unum quemque juxta meritum probitatis maximis muneribus donavit. Angebatur tamen ex alia parte dolore, quia frater suus Nennius letaliter vulneratus in dubio vitae jacebat. Vulneraverat enim eum Julius in supradicto congressu et plagam immedicabilem intulerat: unde intra quindecim dies post praelium irrepente morte ab hac luce migravit, et in urbe Trinovanto juxta Aquilonarem portam sepultus est. Exequias autem regias facientes, posuerunt cum eo gladium Caesaris in sarcophago, quem intra clypeum suum pugnans retinuerat. Erat nomen gladii, Crocea mors, quia nullus evadebat vivus qui eo vulnerabatur.
5
[recensere]CAESAR SINE GLORIA GALLIAM REPETIT.
Terga igitur vertente Julio, et in Gallicanum littus appulso, rebellionem moliuntur Galli, dominium Julii abjicientes. Arbitrabantur namque ipsum esse debilitatum, ut nullatenus ejus vires amplius timori essent. Fama etiam apud omnes una et eadem erat totum mare jam navibus Cassibellauni fervere, fugam ipsius Julii insecuturi. Unde audaciores Galli insistentes cogitabant quomodo Caesarem a finibus suis expellerent. Quod Julius subolens, noluit anceps bellum cum feroci populo committere: sed apertis thesauris quosque nobiliores adire: ut singulos munificatos in concordiam reduceret. Plebi libertatem pollicetur, exheredatis amissas possessiones, servis etiam libertatem, qui prius leonina feritate fulminans ipsis omnia abstulerat: nunc mitis agnus humili balans voce, omnia posse reddere laetatur, nec ab his blandiciis quievit, donec pacificatis cunctis, amissam potestatem recuperavit. Nullus interim dies praeteribat, quin fugam suam Britonumque victoriam recoleret.
6
[recensere]CASSIBELLAUNUS PALOS FERRATOS IN FLUVIO CONTRA CAESARIS NAVES FIGENDOS PARAT.
Emenso itaque biennio, parat iterum Oceanum transfretare, et sese in Cassibellaunum vindicare. Quod cum Cassibellaunus comperisset: urbes ubique munivit, diruta moenia renovavit, armatos milites in singulis portubus statuit: praeterea alveo Tamensis fluminis, quo ad urbem Trinovantum Caesar navigaturus erat, palis ferreis atque plumbatis instar femoris grossis, subter amnem infixit, ut naves Julii superventurae illiderentur. Collecta etiam tota juventute insulae, mansionem juxta maritima fecit, adventum hostium expectans.
7
[recensere]CASSIBELLAUNUS CASAREM ITERUM FUGAT.
Julius autem cum omnia quae sibi necessaria erant paravisset, cum innumerabili multitudine militum mare ingressus est, optatam stragem populo qui eum devicerat inferre affectans. Quam proculdubio ingessisset, si illaesa classe tellure potiri potuisset: quod ad effectum ducere nequivit. Nam dum per Tamensem fluvium praedictam civitatem peteret, naves ejus praefatis palis infixae subitum passae sunt periculum. Unde ad multa milia submergebantur milites, dum ipsas naves perforatas ingrediens fluvius absorberet. Cumque id Caesari compertum esset, velis maxima vi retortis, ad terram reverti festinavit. Ipse quoque qui in tanto periculo superfuerant, vix elapsi, cum illo tellurem scandunt. Hoc igitur Cassibellaunus ex ripa qua aderat aspiciens, gaudet propter periculum submersorum: sed tristatur ob ceterorum salutem. Dato vero commilitonibus suis signo, impetum in Romanos facit. At Romani quanquam periculum in fluvio perpessi fuissent, ut terra potiti sunt, viriliter Britonum irruptioni restiterunt. Audaciam quoque pro muro habentes stragem non minimam fecerunt: sed tamen majorem patiebantur quam inferebant. Periclitati namque in fluvio, pauciores incedebant: Britones vero omni hora affluentia suorum augmentati, triplo majorem numerum habebant. Unde debilitatis ceteris potiti sunt triumpho. Caesar ergo cum sese devictum inspexisset, cum paucis ad naves diffugit, et tutamen maris ex voto nactus est: tempestivis etiam ventis instantibus, erexit vela sua, et Morinorum littus petivit. Ingressus est deinde quandam turrim, quam in loco qui Odnea vocatur construxerat, antequam Britanniam hac vice adivisset: timebat namque Gallorum fidem et instabilitatem, ne secundo in ipsum irruerent: sicut supra dictum est ipsos fecisse, quando primo Britonibus terga testatus est ostendisse. Ob hanc causam turrim sibi in refugium aedificaverat, ita ut rebelli populo resistere valeret, si in illum (at praedictum est,) insurrexisset.
8
[recensere]EVELINUS HIRELGLAM OBTRUNCAT, ANDROGEUS CAESAREM PETIT.
Cassibellaunus autem secundo triumpho adeptus, maximo gaudio fluctuans, edictum fecit, ut omnes proceres Britanniae in urbem Trinovantum cum uxoribus suis convenirent, debitasque solemnitates patriis diis celebrarent, qui victoriam sibi de tanto Imperatore concesserant. Cumque omnes postposita mora advenissent, diversa sacrificia facientes, occisioni pecudum indulserunt. Litaverunt ibi quadraginta millia vaccarum, et centum milia ovium: diversorumque generum volatilia, quae leviter sub numero non cadebant. Praeterea triginta milia sylvestrium ferarum cujuscunque generis collecta rum. Mox cum diis suis honores perfecissent, refecerunt se residuis epulis: ut in sacrificiis fieri solebat. Exin quod diei et noctis restabat, diversos ludos componentes transegerunt. Ludentibus ergo ipsis, contigit inclytos juvenes, quorum alter erat nepos regis, alter vero Androgei ducis, pariter in palaestra contendere, et ob dubiam victoriam litigare. Erat nomen nepotis regis Hirelglas: alterius vero Evelinus. Qui ut mutua convitia ad invicem intulissent, arripuit Evelinus gladium, nepotique regis caput amputavit: quo interfecto perturbata curia, et rumor ad Cassibellaunum volavit. Commotus igitur super casu amici sui Cassibellaunus Androgeo praecepit ut Evelinum in tertiam horam coram praesentia sua adduceret. Adductus quoque praesto esset sententiam quam proceres dictarent subire, ne Hirelglas inultus permaneret, si injuste interfectus fuisset. Cumque animum regis suspectum haberet Androgeus, respondit sese suam curiam habere, et in illa definiri debere quicquid aliquis in homines suos clamaret. Si ergo rectitudinem de Evelino decrevisset appetere: ipsum in urbe Trinovanto ex veterum traditione recepisset. Cassibellaunus itaque cum affectui suo satisfactionem nequivisset ingerere: comminatus est Androgeo, testans se ferro et flamma provinciam ejus populaturum, nisi petitioni suae acquiesceret. Indignatus ergo Androgeus distulit petitioni ejus parere. Indignatus autem Cassibellaunus, acceleravit provincias ipsius vastare. At Androgeus quotidie per cognatos et notos regem adibat, petebatque ut desisteret a coepta ira. Et cum furorem ejus nullatenus mitigare quivisset, diversas meditationes inivit qualiter ipsi resistere valeret. Denique ab omni alia spe decidens, auxilium Caesaris petere decrevit, literasque suas ei in hanc direxit sententiam: “Caio Julio Caesari Androgeus dux Trinovanti, post optatam mortem, optandam salutem. Poenitet me adversus te egisse dum praelia cum rege meo committeres. Si enim me a talibus ausis abstinuissem, devicisses Cassibellaunum: cui post triumphum suum tanta irrepsit superbia, ut me, per quem triumphavit, a finibus suis exterminare insistat. Haeccine ergo merita rependenda essent? Ego illum hereditavi, ipse me exheredare conatur. Ego illum in regnum secundo restitui, ipse me destituere affectat. Me etenim contra te pugnante, omnia ista largitus sum. Numina caelorum testor me non promeruisse iram ipsius, nisi promereri dicar, quia diffugio nepotem meum tradere, quem injusta nece damnare exoptat. Quod ut manifestius discretioni tuae liqueat, causam rei adverte. Contigerat nos ob laetitiam triumphi nostri solemnitates patriis diis celebrare: in quibus cum quae agenda essent peregissemus sacrificia, juventus nostra ludos mutuos componebat. Inter ceteros inierunt duo nepotes nostri palaestram, exemplo aliorum conducti. Cumque meus triumphasset, succensus est alter injusta ira, festinavitque eum percutere. At ille, vitato ictu, cepit eum per pugnum quo gladium tenebat, volens eum eripere. Interea cecidit nepos regis super mucronem confossusque morti subjacuit. Illud itaque cum regi nunciatum esset, praecepit mihi tradere puerum meum, ut pro homicidio supplicio plecteretur. Cui cum contradixissem, venit cum omni multitudine sua in provincias meas, maximam inferens inquietudinem. Unde misericordiam tuam implorans, auxilium a te peto ut per te dignitati meae restituar: et tu per me Britannia potiaris. De hoc autem nihil in me haesitaveris, quia omnis abest proditio. Ea enim conditione moventur mortales, ut post inimicitias amici fiant, et post fugam ad triumphum accedant.”
9
[recensere]CAUSIBELLAUNUS CIRCUMSESSUS PACEM IMPLORAT.
His igitur inspectis, consilium habuit Julius Caesar a familiaribus suis, ne verbis solummodo ducis invitatus Britanniam adiret, nisi tales dirigerentur obsides, quibus securius applicare quivisset. Nec mora, misit ei Androgeus Scaevam filium suum et triginti nobiles juvenes ex cognatione sua propinquos. Datis ergo obsidibus securus factus est Caesar, revocatisque catervis cum instante vento in Rutupi portum applicuit. Interea obsidere incipiebat Cassibellaunus urbem Trinovantum et villas provinciales vastare. Sed cum Julii adventum comperisset, deseruit obsidionem, et imperatori obviare festinavit. Ut ergo vallem prope Doroberniam intravit, aspexit in eadem Romanorum exercitum castra et tentoria ponentem. Adduxerat enim eos Androgeus ibidem ut illic occultum impetum urbi ingererent. Nec mora, advertentes Romani Britones supervenire, armaverunt sese ocyus, militesque suos per catervas statuerunt. Ex alia vero parte armis induuntur Britones, et sese per turmas consociant. At Androgeus cum quinque milibus armatorum in prope sito nemore delituit, ut in auxilium Caesari occurrens, furtivam et improvisam irruptionem Cassibellauno consociisque ejus faceret. Ut itaque hinc et inde convenerunt, non distulerunt mortalia tela emittere, nec letiferos ictus ingeminare. Concurrunt adversae catervae: et multum cruoris diffundunt. Concidunt in utraque parte vulnerati, quemadmodum in autumno arborum folia. Ipsis igitur irruentibus egreditur Androgeus ex nemore: et aciem Cassibellauni, ex qua totum bellum pendebat, a tergo invadit. Mox illa in una parte irruptione Romanorum paulo ante vastata: in alia vero a concivibus suis miro modo oppressa, nequivit stationem facere. Unde dissipatis sociis, arrepta fuga campum deserunt. Astabat prope quidam mons in cacumine saxosus densum habens coriletum: ad illum confugit Cassibellaunus cum suis, postquam in debiliorem partem ceciderat. Summitatem quoque ejus nactus sese viriliter defendebat, et insequentes hostes nece afficiebat. Insecuti namque fuerant ipsum Romani et Androgei catervae, fugientes turmas ejus lacerantes: montem quoque ascendentes crebros ictus faciebant, nec praevalebant. Saxa etenim montis ejusdem et cacuminis arduitas Britonibus erat defensio: ita ut a summo occurrentes hostibus stragem darent. Obsedit itaque Caesar montem illum tota nocte quae jam supervenerat, omnes exitus praecludens. Affectabat namque fame regem cogere, quem armis nequiverat. O admirabile tunc genus Britonum, qui ipsum bis in fugam pepulerunt, qui totum orbem sibi submiserat. Cui totus mundus nequivit resistere, illi etiam fugati resistunt, parati mortem pro patria et libertate subire. Hinc ad laudem illorum cecinit Lucanus de Caesare:
Territa quaesitis ostendit terga Britannis.
Emenso jam die secundo, cum jam non haberet Cassibellaunus quod comederet, timuit ne fame caperetur Caesaris carcerem subiturus. Mandavit ergo Androgeo ut sese cum Julio pacificaret, ne gentis dignitas ex qua natus fuerat capto ipso deleretur. Mandavit etiam ei se non promeruisse, ut ipsius mortem optaret: quamvis inquietudinem ipsi intulisset. Cumque haec retulissent nuncii, ait Androgeus: “Non est diligendus princeps, qui in bello mitis est ut agnus: in pace ferus ut leo. Dii coeli et terrae! orat me nunc dominus meus qui prius imperabat: Pacificarine nunc, et Caesari subsubjectionem facere desiderat, cujus pacem prius desideraverat Caesar? Proinde advertere debuerat, illum, per quem tantum imperatorem ex regno suo pepulit, posse ipsum iterum restituere. Non eram igitur inique tractandus, qui tunc illud obsequium, nunc istud inferre poteram. Insipientia obducitur, qui commilitones quibus triumphat, injuriis vel contumeliis infestat. Non enim est ullius ducis victoria: sed illorum qui sanguinem suum pro eo pugnando diffundunt: tamen pacificabo illum si potero, quia injuria quam mihi intulit satis in illum vindicata est, cum misericordiam meam imploret.
10
[recensere]ANDROGEUS CAESARI UT PACEM CUM CASSIBELLAUNO FACIAT PERSUADIT.
Post haec festinavit Androgeus ad Julium, amplexusque ejus genua, eum in hunc allocutus est sermonem: Ecce satis vindicasti te in Cassibellaunum. Misericordiam in illum habe: quid amplius agendum est, nisi ut subjectionem faciens, vectigal Romanae dignitati reddat?” Cumque nihil respondisset Caesar, ait iterum Androgeus: “Hoc solum pactus sum tibi, Caesar, ut solummodo submisso Cassibellauno Britanniam tibi subdere laborarem. Ecce victus est Cassibellaunus, et tibi Britannia meo subdita auxilio. Quid ultra tibi debeo? nolit creator omnium, ut dominum meum misericordiam meam orantem, rectumque de illata injuria mihi facientem, patiar unquam carcere vel vinculis vinciri. Non leve est interficere Cassibellaunum me vivente, cui auxilium meum reddere non erubescam, nisi consilio meo parueris.” Timore ergo Androgei mitigatus Julius, capit a Cassibellauno concordiam, cum vectigali singulis annis reddendo. Erat autem vectigal quod spopondit, tria milia librarum argenti. Exin amici facti adinvicem Julius et Cassibellaunus, mutuaque donaria alter alteri dederunt. Deinde hyemavit Caesar in Britannia: et redeunte vere in Galliam transfretavit. Succedente postmodum tempore, collectis undique ex omni genere militibus, Romam contra Pompeium perrexit.
11
[recensere]TENUANTIUS REX FACTUS EST.
Cumque postmodum septem anni praeteriissent, defunctus est Cassibellaunus, et in urbe Eboraco sepultus. Cui successit Tenuantius dux Cornubiae, frater Androgei. Nam Androgeus Romam cum Caesare profectus fuerat. Diademate igitur insignitus Tenuantius regnum cum diligentia obtinuit. Erat ipse bellicosus vir: et qui vigorem justitiae colebat. Post illum promotus est ad culmen regale Kymbelinus filius suus, miles strenuus: quem Augustus Caesar nutriverat. Hic in tantam amicitiam Romanorum inciderat ut cum posset tributum eorum detinere, gratis impendebat. In diebus illis natus est dominus noster Jesus Christus, cujus precioso sanguine redemptum est humanum genus: quod anteacto tempore daemonum catena obligabatur.
12
[recensere]CLAUDIUS IMPERATOR BRITANNIAM ADIT.
Kymbelinus ergo cum Britanniam decem annis gubernasset, genuit duos filios: quorum primogenito nomen Guiderius, alteri Arviragus. Deinde expletis vitae suae diebus, cessit regni gubernaculum Guiderio. Cum ergo tributum quod appetebant Romani, ipsis denegaret: supervenit Claudius qui in imperium subrogatus fuerat, Aderat cum eo princeps militiae ipsius, qui Britannico vocabulo dicebatur Levis hamo, cujus consilio praelia quae gerenda erant tractabantur. Hic itaque ut in civitatem Porcestriam applicuit, coepit portas ejus muro praecludere, exitumque civibus abnegare. Cupiebat namque ipsos fame affectos, vel ad deditionem compellere, vel sine clementia interimere.
13
[recensere]HAMO GUIDERIUM INTERFICIT.
Divulgato ergo Claudii Caesaris adventu, collegit Guiderius omnem armatum regni militem: et Romanum exertitum petivit. Conserto deinde praelio acerrime coepit hostes invadere: plus solus gladio suo quam major pars exercitus sui perimens. Jam Claudius naves patebat: Jam Romani pene dissipabantur: cum versutus Hamo projectis illis armis quibus indutus fuerat, arma Britannica cepit: et quasi Britannus contra suos pugnabat. Deinde hortabatur Britones ad insequendum: festinatum triumphum promittens. Didicerat enim linguam eorum et mores: qui inter Britannos obsides Romae nutritus fuerat: exin accessit paulatim ipse juxta regem, adituque invento ipsum nihil tale timentem mucrone suffocavit: elapsus deinde inter hostium cuneos, sese cum nefanda victoria inter suos recepit. At Arviragus ejusdem frater ut ipsum peremptum inspexit, confestim deposuit arma sua, armisque regis indutus hinc et inde Britones ad perstandum animabat: quasi ipse Guiderius fuisset, qui nescientes regis casum, monitu ejus resistebant, pugnabant, stragemque non minimam inferebant. Ad ultimum dilabuntur Romani in duas partes, campum turpiter deserentes. Caesar namque in una parte tutamina navium petebat: Hamo autem nemora: quia non habebat spatium naves adeundi. Arviragus ergo arbitrans Claudium cum eo diffugere, festinavit eum sequi, nec cessavit de loco in locum sequi donec illos occupavit super litus maris, quod nunc de nomine ejusdem Hamonis Hamtonia nuncupatur. Erat ibi portus applicantibus navibus congruus: navesque mercatorum appulsae quiescebant. Eas ergo cum ingredi affectasset Hamo, supervenit ex improviso Arviragus, ipsumque subito interfecit. Portus autem ille ab illo tempore usque in hodiernum diem portus Hamonis appellatur.
14
[recensere]ARVIRAGUS, REX FACTUS, CLAUDIO IMPERATORI SE SUBMITTIT.
Interea Claudius resociatis sociis oppugnabat praedictam civitatem, quae tunc Kaerperis, nunc autem Portcestria vocatur. Nec mora, moenia ejus diruit: civibusque subactis insecutus est Arviragum jam in Wintoniam ingressum. Postmodum obsedit civitatem, diversisque machinationibus illam opprimere nitebatur. Arviragus vero ut sese obsessum inspexit, consociavit catervas suas, et apertis portis ad praeliandum egressus est. Cumque irruptionem facere affectasset, direxit Claudius nuncios ad ipsum mandans ut concordiam inirent. Quippe timebat regis audaciam, Britonumque fortitudinem, praeferebatque ipsos sensu et sapientia subjugare quam dubium certamen inire. Mandabat ergo ei concordiam, daturumque se promittebat filiam suam, si tantummodo regnum Britanniae sub Romana potestate recognosceret. Postpositis ergo debellationibus, suaserunt majores natu Arvirago promissionibus Claudii acquiescere. Dicebant autem non esse ei dedecori subditum esse Romanis, cum totius orbis imperio potirentur. His vero et pluribus aliis mitigatus, consiliis eorum paruit: et subjectionem Caesari fecit. Mox Claudius propter filiam suam Romam misit, et auxilio Arviragi usus, Orcades et provinciales insulas potestati suae submisit.
15
[recensere]ARVIRAGUS CLAUDII FILIAM GENUISSAM MATRIMONIO DUCIT: CLAUDIUS ROMAM REDIT.
Emensa deinde hyeme, redierunt legati cum filia, eamque patri tradiderunt. Erat autem nomen puellae Genuissa, eratque tanta ejus pulchritudo, ut aspicientes in admirationem duceret. Et ut maritali lege copulata fuit, tanto fervore amoris succendit regem ita ut ipsam solam cunctis rebus praeferret. Unde locum quo ei primum nupserat celebrem esse volens, suggessit Claudio ut aedificaret in illo civitatem, quae memoriam tantarum nuptiarum in futura tempora praeberet. Paruit ergo Claudius, praecepitque fieri urbem quae de nomine ejus Kaerglou, id est Gloucestria nuncupata usque in hodiernum diem, in confinio Demetiae et Loegriae super ripam Sabrinae sita est. Quidam vero dicunt ipsam nomen traxisse a Gloio duce, quem Claudius in illa generavit, cui post Arviragum gubernaculum Demetici ducatus cessit. Aedificata igitur urbe, ac pacificata insula, rediit Claudius Romam, regimenque provincialium insularum Arvirago permisit. Eodem tempore Petrus Apostolus Antiochenam ecclesiam fundavit: Romamque deinde veniens, tenuit ibidem episcopatum: misitque Marcum Evangelistam in Aegyptum praedicare Evangelium quod scripserat.
16
[recensere]ARVIRAGUS BELLUM CONTRA ROMANOS RENOVAT: CONTRA QUEM VESPASIANUS PROFICISCITUR.
At Arviragus, ut Claudius recessit, coepit sensum et probitatem habere: civitates et oppida reaedificare: populumque regni tanta justitia coercere, ita ut longe positis regibus timori esset. Hinc autem subsequente superbia, despexit Romanam potestatem, neque senatui voluit diutius subjectionem tenere: sed sibimet omnia vendicavit. Quo audito, missus est Vespasianus a Claudio, ut Arviragum vel pacificaret vel Romanae subjectioni restitueret. Cum igitur in Rutupi portum applicare incoepisset Vespasianus, obviavit ei Arviragus, prohibuitque ne portum ingrederetur. Tantam namque multitudinem armatorum conduxerat, ut Romanis terrori esset, nec ob ejus irruptionem terram adire auderent. Retraxit itaque se Vespasianus a portu illo, retortisque velis in Totonesium littus applicuit. Nactus deinde tellurem, Kaerpen-Huelgoit, quae Exonia vocatur, obsessurus eandem adivit. Cumque eam septem diebus obsedisset, supervenit Arviragus cum exercitu suo, praeliumque commisit. Die illa valde laceratus fuit utrorumque exercitus, sed neuter victoria potitus est. Mane autem facto, mediante Genuissa regina concordes effecti sunt duces, et commilitones suos in Hiberniam ablegaverunt. Hyeme vere emensa Vespasianus Romam rediit, et Arviragus in Britannia remansit. Deinde in senectutem vergens, coepit senatum diligere, regnumque suum cum pace et tranquillitate tractare, leges etiam veteris traditionis confirmare, et novas invenire, maxima cuique probo donaria impertiens. Fama igitur ejus per totam Europam divulgata, diligebant eum Romani et timebant, ita ut prae omnibus regibus sermo de eo Romae fieret. Unde Juvenalis caecum quendam Neroni dixisse in libro suo commemorat, cum de capto rhumbo loqueretur, inquiens,
Regem aliquem capies aut de temone Britanno
Decidet Arviragus.
Nullus eo in bello ferocior fuit, nullus pace mitior, nullus jocosior, nullus in dandis muneribus profusior. At ut dies vitae suae explevit, sepultus est Claudio-cestriae, in quodam templo quod in honorem Claudii dedicaverat et construxerat.
17
[recensere]RODRIC, DUX PICTORUM A MARIO DEVINCITUR.
Successit ei in regnum filius ejus Marius, vir mirae prudentiae et sapientiae. Regnante postmodum illo, quidam rex Pictorum, nomine Rodric, de Scythia cum magna classe veniens, applicuit in Aquilonarem partem Britanniae, quae Albania appellatur, coepitque provinciam illam vastare. Collecto igitur populo suo petivit eum Marius, illatisque praeliis ipsum interfecit, et victoria potitus est. Deinde erexit lapidem in signum trimphi sui, in provincia, quae postea de nomine ejus Westimaria dicta fuit: in quo inscriptus titulus memoriam ejus usque in hodiernum diem testatur. Perempto vero Rodric, dedit devicto populo, qui cum eo venerat, partem Albaniae ad inhabitandum, quae Cathenesia vocatur. Erat autem deserta, nullo habitatore multis diebus inculta. Cumque uxores non habentes, filias et cognatas Britonum ab illis peterent, dedignati sunt Britones hujusmodi populo natas suas maritare: at illi ut repulsam passi fuerunt, transfretaverunt in Hiberniam, duxeruntque ex patria illa mulieres, ex quibus coadunata sobole multitudinem suam auxerunt. Sed haec hactenus: cum non proposuerim tractare historiam eorum, sive Scotorum, qui ex illis et Hibernensibus originem duxerunt. At Marius, cum totam insulam in summa pace composuisset, coepit amorem cum Romano populo habere, tributa solvens, quae ab ipso exigebantur: exemplo etiam patris incitatus, justitiam, legem, et pacem, et omnia honesta per regnum suum exercebat.
18
[recensere]COILLUS REGNEY SUSCIPIT.
Cum autem vitae suae cursum explevisset, filius ejus, nomine Coillus, regni gubernaculum suscepit. Hic ab infantia Romae nutritus fuerat, moresque Romanorum edoctus in maximam ipsorum amicitiam inciderat. Sed et ipse eis tributum reddebat, adversari diffugiens: quippe videbat totum orbem illis subditum, eorumque potestatem quosque pagos et quamque provinciam superare. Solvens ergo quod exigebatur, in pace quod possidebat obtinuit. Nullus in regibus majorem reverentiam nobilibus regni praestabat: quia ipsos aut in pace manere permittebat, aut assiduis donariis munerabat.
19
[recensere]LUCIUS REX PRIMUS CHRISTIANUS.
Natus es autem Coillo filius unicus, cui nomen erat Lucius: qui cum defuncto patre, regni diademate insignitus fuisset, omnes actus bonitatis illius imitabatur, ita ut ipse Coillus a cunctis censeretur. Exitum quoque suum praeferre volens principio, epistolas suas Eleutherio Papae direxit, petens ut ab eo Christianismum reciperet. Serenaverant enim mentem ejus miracula, quae tyrones Christi per diversas nationes faciebant. Unde in amorem verae fidei anhelans, piae petitionis effectum consecutus est. Siquidem beatus pontifex comperta ejus devotione, duos religiosissimos doctores, Faganum et Duvianum, ad illum misit, qui verba Dei incarnationem praedicantes, ipsum baptismate sacro abluerunt, et ad Christum converterunt. Nec mora, concurrentes undique nationum populi, regis exemplum insequuntur, eodem lavacro mundati, coelestique regno restituuntur. Beati ergo doctores cum per totam fere insulam paganismum delevissent, templa quae in honore plurimorum deorum fundata fuerant, uni Deo ejusque sanctis dedicaverunt, diversisque ordinatorum coetibus repleverunt. Fuerunt tunc in Britannia octo et viginti Flamines, nec non et tres Archiflamines, quorum potestati ceteri judices morum atque phanatici submittebantur. Hos etiam ex praecepto Apostolici idololatriae eripuerunt: et ubi erant Flamines, Episcopos, ubi erant Archiflamines, Archiepiscopos posuerunt. Sedes autem Archiflaminum in tribus nobilioribus civitatibus fuerant, Londoniis videlicet, atque Eboraci, et in urbe Legionum, quam super Oscam fluvium in Glamorgantia veteres muri et aedificia sitam fuisse testantur. His ergo tribus evacuata superstitione, octo et viginti Episcopi subduntur, diversis quoque parochiis, subjacuit Metropolitano Eboracensi, Deira et Albania, quas magnum flumen Humbri a Loegria secernit. Londoniensi vero Metropolitano submissa est Loegria et Cornubia. Has duas provincias sejungit Sabrina a Cambria, id est, Guallia, quae urbi Legionum subjacuit.
20
[recensere]EPISCOPI DUO, QUI IN BRITANNIAM VENERANT, ROMAM REDEUNT.
Denique restauratis omnibus, redierunt Antistites Romam: et quae fecerant a beatissimo Papa confirmari impetraverunt. Confirmatione vero facta, reversi sunt in Britanniam compluribus aliis comitati: quorum doctrina gens Britonum in fide Christi in brevi corroborata fuit. Eorum nomina et actus in libro reperiuntur, quem Gildas de victoria Aurelii Ambrosii inscripsit. Quod autem ipse tam lucido tractatu paraverat, nullatenus opus fuit ut inferiori stylo renovaretur.
Liber III | Liber V |