Liber X | Liber XII |
INDEX |
1
[recensere]MODREDUS, CAESIS MULTIS EX ARTURI EXERCITU, TANDEM VICTUS WINTONIAM PETIT.
De hoc quidem, consul auguste, Gaufridus Monumetensis tacebit. Sed ut in Britannico praefato sermone invenit, et a Gualtero Oxinefordensi in multis historiis peritissimo viro audivit, vili licet stylo, breviter tamen propalabit, quae praelia inclytus ille rex post victoriam istam, in Britanniam reversus, cum nepote suo commiserit. Ut igitur infamia praenunciati sceleris aures ipsius attigit, continuo dilata inquietatione, quam Leoni regi Romanorum ingerere affectaverat: dimisso Hoelo duce Armoricanorum cum exercitu Galliarum, ut partes illas pacificaret: confestim cum Insulanis tantummodo regibus, eorumque exercitibus in Britanniam remeavit. Praedictus autem sceleratissimus proditor ille Modredus, Cheldricum Saxonum ducem in Germaniam direxerat, ut in illa quoscunque posset associaret sibi, et associatis quibuscunque, iterum citissimis velis rediret. Spoponderet etiam se ipsi hoc pacto daturum partem illam insulae, quae a flumine Humbro usque ad Scotiam porrigebatur, et quicquid in Cantia tempore Vortegirni Horsus et Hengistus possederant. At ille peracto ipsius praecepto, cum octingentis navibus plenis armatis Paganis applicuerat: et foedere dato, huic proditori quasi suo regi parebat. Associaverat quoque sibi Scotos, Pictos, Hibernienses, et quoscunque callebat habuisse avunculum suum odio. Erant autem omnes numero quasi octoginta milia, tam Paganorum quam Christianorum, quorum auxilio fretus, et quorum multitudine comitatus, Arturo in Rutupi portum applicanti obviam venit: et commisso praelio maximam stragem dedit applicantibus. Auguselus etenim rex Albaniae, et Walgainus nepos regis, cum innumerabilibus aliis in die illa corruerunt. Successit autem Auguselo in regnum Eventus filius Uriani fratris sui, qui postea in decertationibus istis, multis probitatibus claruit. Postquam tandem, etsi magno labore, littora adepti fuerunt, mutuam reddendo cladem, Modredum et exercitum ejus pepulerunt in fugam. Assiduis namque debellationibus usi, sapienter turmas suas disposuerant: quae partim pede, partim equo distributae, tali modo decertabant: quod cum pedestre agmen ad invadendum vel resistendum intenderet, equestre ilico obliquo irruens, omni nisu hostes penetrare conaretur, unde eos ad diffugiendum coegerunt. Perjurus ergo ille revocatis undique suis, insequenti nocte Guintoniam ingressus est. Quod ut Ganhumarae reginae annunciatum est, confestim desperans, ab Eboraco ad urbem Legionum diffugit, atque in templo Julii martyris, inter monachas ejusdem caste vivere proposuit, et vitam monachalem suscepit.
2
[recensere]MODREDUS OCCIDITUR: ARTURUS VULNERATUS REGNUM CONSTANTINO TRADIT.
At Arturus acriori ira accensus, quoniam tot centena comilitonum suorum amiserat: in tertia die datis prius sepulturae peremptis, civitatem adivit: atque intra eam receptum nebulonem obsedit. Qui tamen coeptis suis desistere nolens, sed ipsos qui ei adhaerebant pluribus modis inanimans, cum agminibus suis egreditur, atque cum avunculo suo praeliari disponit. Inito ergo certamine, facta est maxima caedes in utraque parte, quae tandem magis in partem illius illata, coegit eum campum turpiter relinquere. Qui deinde non multum curans, quae sepultura peremptis suis fieret: cito remige fugae evectus, Cornubiam versus iter arripuit. Arturus autem interna anxietate cruciatus, quoniam totiens evasisset, confestim prosecutus est eum in praedictam patriam usque ad flumen Cambula, ubi ille adventum ejus expectabat. Porro Modredus, ut erat omnium audacissimus, et semper ad invadendum celerrimus, confestim milites suos per catervas distribuit, affectans vincere vel mori potius, quam praedicto modo diutius fugere. Remanserant adhuc ei ex praedicto numero sociorum sexaginta milia, ex quibus fecit turmas tres: et in unaquaque posuit sex milia armatorum et sexcentos sexaginta sex. Praeterea vero fecit unam turmam ex ceteris qui superfuerant, et unicuique aliarum ductoribus datis, eam tutelae suae permisit. His itaque distributis quemlibet eorum inanimabat, promittens ceterorum possessiones eis, si ad triumphandum perstarent. Arturus quoque suum exercitum in adversa parte statuit, quem per novem divisit agmina pedestria cum dextro ac sinistro cornu quadrata: et unicuique praesidibus commissis, hortatur ut perjuros et latrones interimant, qui monitu proditoris sui de externis regionibus in insulam advecti, suos eis honores demere affectabant. Dicit etiam diversos diversorum regnorum Barbaros imbelles atque belli usus ignaros esse, et nullatenus ipsis virtuosis viris et pluribus debellationibus usis resistere posse, si audacter invadere et viriliter decertare affectarent. Ipsis itaque commilitones suos hinc et inde cohortantibus, subito impetu concurrunt acies, et commisso praelio crebros ictus innectere elaborant. Fiunt ilico in utrisque partibus tantae strages, tanti morientium gemitus, tanti invadentium furores, quantos laboriosum est describere et dolorosum audire. Undique etenim vulnerabunt et vulnerabuntur: perimebant et perimebantur. Postquam autem multum diei in hunc modum duxerunt, irruit tandem Arturus cum agmine uno, quo sex milia sexcentos et sexaginta sex posuerat, in turmam illam ubi Modredum sciebat esse, et viam gladiis aperiendo, eam penetravit, atque tristissimam caedem ingessit. Concidit namque proditor ille nefandus, et multa milia cum eo. Nec tamen ob casum ejus diffugiunt ceteri: sed ex omni campo confluentes, quantum audaciae dabatur, resistere conantur. Committitur ergo dirissima pugna inter eos, qua omnes fere duces qui in ambabus partibus affuerant, cum suis catervis corruerunt. Corruerunt etenim in parte Modredi, Cheldricus, Elafius, Egbrictus, Bunignus, Saxones: Gillapatriae, Gillamor, Gislafel, Gillarium, Hibernenses. Scoti etiam et Picti cum omnibus fere quibus dominabantur. In parte autem Arturi Olbrictus rex Norwegiae, Aschillius rex Daciae, Cador Limetiae Cassibellaunus, cum multis milibus suorum tam Britonum quam ceterarum gentium quas secum adduxerat. Sed et inclytus ille rex Arturus letaliter vulneratus est, qui illinc ad sananda vulnera sua in insulam Avallonis advectus, cognato suo Constantino, filio Cadoris ducis Cornubiae, diadema Britanniae concessit, anno ab incarnatione dominica quingentesimo quadragesimo secundo.
3
[recensere]REBELLANT SAXONES.
Constantino igitur diademate insignito, insurrexerunt Saxones, et duo filii Modredi nec in eum praevalere quiverunt: sed post plurima praelia diffugiendo, unus Londonias, alter vero Guintoniam ingressus, eas obtinere coeperunt. Tunc defunctus est sanctus Daniel Bangornensis ecclesiae religiosissimus Antistes, et Theonus Glouecestrensis episcopus in Archiepiscopatum Londoniarum eligitur. Tunc obiit sanctissimus urbis Legionum archiepiscopus David in Menevia civitate, intra abbatiam suam, quam prae ceteris suae dioecesis monasteriis dilexerat, quia beatus Patricius, qui nativitatem ejus prophetaverat, ipsam fundavit. Dum enim ibi apud confratres suos moram faceret, subito languore gravatus, defunctus est, et jubente Malgone Venedotorum rege in eadem ecclesia sepultus. Pro eo ponitur in Metropolitana sede Kincus Lampaternensis ecclesiae antistes, et ad altiorem dignitatem promovetur.
4
[recensere]CONSTANTINUS, POST FILIOS MODREDI INTERFECTOS, IPSE A CONANO INTERFICITUR.
At Constantinus insecutus est Saxones, et eos potestati suae subjugavit. Et praedictos filios Modredi cepit: et alterum juvenem Guintoniae in ecclesiam sancti Amphibali fugientem, ante altare trucidavit: alterum vero Londoniis in quorundam fratrum Coenobio absconditum, atque tandem juxta altare inventum, crudeli morte affecit. Exin tertio anno interfectus est a Conano, sententia Dei percussus, et juxta Utherpendragon intra lapidum structuram sepultus fuit, quae haud longe a Salesberia mira arte composita, Anglorum lingua Stanheng nuncupatur.
5
[recensere]CONATUS SOLIO POTITUR.
Huic successit Aurelius Conanus mirae probitatis juvenis, et ipsius nepos, qui monarchiam totius insulae tenens ejusdem diademate dignus esset, si non foret civilis belli amator: avunculum etenim suum, qui post Constantinum regnare debuit, inquietavit, atque in carcerem posuit: ejusque duobus filiis peremptis, regnum obtinuit, secundoque regni sui anno defunctus est.
6
[recensere]WORTIPORIUS CONANO SUCCEDIT.
Conano successit Wortiporius: in quem insurrexerunt Saxones, conducentes concives suos ex Germania maximo navigio. Sed ipse praelium cum ipsis inivit, et superavit: et monarchiam totius regni adeptus, populum quatuor annis gubernavit cum diligentia et pace.
7
[recensere]MALGO, REX FACTUS, PULCRITUDINEM CORPORIS SODOMITARUM PESTE DETURPAT.
Cui successit Malgo omnium fere Britanniae pulcherrimus, multorum tyrannorum depulsor, robustus armis, largior ceteris: et ultra modum probitate praeclarus, nisi Sodomitana peste volutatus, sese Deo invisum exhibuisset. Hic etiam totam insulam obtinuit: et sex comprovinciales Oceani insulas, Hiberniam videlicet, atque Islandiam, Godlandiam, Orcades, Norwegiam, Daciam, adjecit dirissimis praeliis potestati suae.
8
[recensere]BRITANNIA, SUB REGE CARETICO BELLIS CIVILIBUS AFFLICTA, PRAEDA FIT SAXONIBUS ET AFRICANIS.
Malgoni successit Careticus, amator civilium bellorum, invisus Deo et Britonibus. Cujus inconstantiam comperientes Saxones, iverunt propter Gormundum regem Africanorum in Hiberniam, in quam maximis navigiis advectus, gentem patriae subjugaverat. Exin proditione eorum, cum centum sexaginta sex millibus Africanorum ad Britanniam transfretavit, quam in una parte mentitae fidei Saxones, in alia vero cives patriae, civilia bella inter se assidue agentes, penitus devastabant. Inito ergo foedere cum Saxonibus oppugnavit Careticum regem et post plurima praelia inter eos, fugavit eum de civitate in civitatem, donec eum trusit in Cirecestriam, et obsedit. Ubi Isembardus nepos Ludovici regis Francorum venit ad eum, et cum eo foedus amicitiae inivit, et Christianitatem suam tali pacto pro amore ejus deseruit, ut auxilio ejus regnum Galliae avunculo eripere posset, a quo (ut aiebat) vi et injuste expulsus erat. Capta tandem praedicta civitate et succensa, commisit praelium cum Caretico, et eum fugavit ultra Sabrinam in Guallias. Mox depopulans agros, ignem cumulavit in finitimas quasque civitates: qui non quievit accensus, donec cunctam pene superficiem insulae, a mari usque ad mare exussit: ita ut cunctae coloniae crebris arietibus, omnesque coloni cum sacerdotibus ecclesiae, mucronibus undique micantibus, ac flammis crepitantibus, simul humi sternerentur. Diffugiebant ergo reliquiae tantis cladibus affectae, quocunque tutamen ipsis cedentibus patebat.
9
[recensere]AUCTORIS IN BRITONES EXPROBATIO.
Quid, ociosa gens pondere immanium scelerum oppressa: quid semper civilia bella sitiens, tete domesticis in tantum debilitasti motibus, quae cum prius longe posita regna potestati tuae subdideris, nunc velut bona vinea degenerata, in amaritudinem versa, patriam et conjuges liberosque nequeas ab inimicis tueri? Age ergo, age civile dissidium: parum intelligens Evangelicum illud: Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Quia ergo regnum tuum in se divisum fuit: quia furor civilis discordiae et livoris fumus mentem tuam hebetavit: quia superbia tua uni regi obedientiam ferre non permisit: cernis idcirco patriam tuam ab impiissimis paganis desolatam, domos etiam ejusdem supra domos ruentes, quod posteri tui in futurum lugebunt. Videbunt etenim barbarae leaenae catulos oppida, civitates, atque ceteras eorundem possessiones obtinere. Ex quibus misere expulsi, prioris dignitatis statum vel nunquam vel vix recuperabunt.
10
[recensere]LOEGRIAM SAXONES ITERUM OCCUPANT: BRITONES IN CORNUBIAM ET GUALIAS FUGIUNT.
Postquam autem (ut praedictum est) infaustus Tyrannus cum innumerabilibus Africanorum milibus totam fere insulam vastavit, majorem partem ejus quae Loëgria vocabatur, praebuit Saxonibus, quorum proditione applicuerat. Secesserunt itaque Britonum reliquiae in Occidentales regni partes, Cornubiam videlicet atque Gualias. Unde crebras et ferales irruptiones incessanter hostibus fecerunt. Tres igitur archipraesules, videlicet urbis Legionum, Theonus Londoniensis, et Thadioceus Eboracensis, cum omnes ecclesias sibi subditas, usque ad humum destructas vidissent: cum omnibus ordinatis, qui in tanto discrimine superfuerant, diffugiunt ad tutamina nemorum in Gualias cum reliquiis sanctorum, timentes ne barbarorum irruptione delerentur tot et tantorum veterum sacra ossa, si ipsa in imminenti periculo desererent, et sese instanti martyrio offerrent. Plures etiam Armoricanam Britanniam magno navigio petiverunt: ita ut tota ecclesia duarum provinciarum, Loegriae videlicet et Northanhumbriae, a conventibus suis desolaretur: sed haec alias referam, cum librum de exulatione eorum transtulero.
11
[recensere]ITA BRITONES REGNUM AMITTUNT.
Amiserunt deinde Britones regni diadema multis temporibus, et insulae monarchiam, nec pristinam dignitatem recuperare nitebantur: immo partem illam patriae quae eis adhuc remanserat, non uni regi: sed tribus tyrannis subditam, civilibus praeliis saepissime vastabant. Sed nec Saxones diadema insulae adhuc adepti sunt, qui tribus etiam regibus subditi, quandoque sibi ipsis, quandoque Britonibus inquietationem inferebant.
12
[recensere]AUGUSTINUS, A GREGORIO PAPA MISSUS, IN BRITANNIAM VENIT.
Interea missus est Augustinus a beato Gregorio papa in Britanniam, ut Anglis verbum Dei praedicaret, qui Pagana superstitione caecati in illa insulae parte quam habebant, totam deleverant Christianitatem. In parte autem Britonum adhuc vigebat Christianitas, quae a tempore Eleutherii papae habita, nunquam inter eos defecerat. Postquam autem venit Augustinus, invenit in eorum provincia septem Episcopatus et Archiepiscopatum religiosissimis praesulibus munitos, et abbatias complures: in quibus grex domini rectum ordinem tenebat. Inter ceteros, erat in civitate Bangor quaedam nobilissima ecclesia, in qua tantus fertur fuisse numerus monachorum, ut cum in septem portiones esset cum praepositis sibi Prioribus monasterium divisum, nulla harum portio minus quam trecentos monachos haberet: qui omnes labore manuum suarum vivebant. Abbas autem eorum Dinoot vocabatur: miro modo liberalibus artibus eruditus. Qui Augustino petenti ab episcopis Britonum subjectionem, et suadenti ut secum genti Anglorum communem evangelizandi laborem susciperent: diversis argumentationibus, ipsos ei nullam subjectionem debere respondit, nec suam praedictionem inimicis suis impendere: cum et suum Archipraesulem haberent, et gens Saxonum patriam propriam eisdem auferre perstarent. Unde eos summo habebant odio: fidemque et religionem eorum pro nihilo habebant: nec in aliquo Anglis magis quam canibus communicabant.
13
[recensere]ETHELFRIDUS, REX NORTHUMBRIAE, MONACHOS BRITONES INTERFICIT.
Ethelbertus ergo rex Cantiorum, ut vidit Britones dedignantes subjectionem Augustino facere, et eosdem praedicationem suam spernere: hoc gravissime ferens, Ethelfridum regem Northanhumbrorum, et ceteros regulos Saxonum instimulavit, ut collecto grandi exercitu, in civitatem Bangor abbatem Dinoot et ceteros clericos, qui eos spernerent, perditum irent. Acquiescentes ergo consilio ejus, collegerunt mirabilem exercitum, et provinciam Britonum petentes, venerunt Legecestriam, ubi Brocmail consul urbis adventum eorum expectabat. Venerant autem ad eandem civitatem ex diversis Britonum provinciis innumerabiles monachi et eremitae, et maxime de civitate Bangor, ut pro salute populi sui orarent. Collectis igitur undique exercitibus, Ethelfridus rex Northanhumbrorum praelium inivit cum Brocmail: qui pauciori numero militum resistens, ad ultimum relicta civitate, sed prius maxima strage hostibus illata, diffugit. At Ethelfridus civitate capta, cum intellexisset causam adventus praedictorum monachorum, jussit in eos primum arma verti, et sic mille ducenti eorum in ipsa die martyrio decorati, regni caelestis adepti sunt sedem. Deinde cum praedictus Saxonum tyrannus Bangornensium urbem peteret: audita ipsius insania, venerunt undique obviam illi duces Britonum, Bledericus videlicet dux Cornubiae, et Margadud rex Demetorum, Caduanus Venedotorum: et conserto praelio, ipsum vulneratum in fugam propulerunt: sed et tantum numerum exercitus ejus peremerunt, ita quod decem milia circiter, et sexaginta sex corruerunt. In parte etiam Britonum cecidit Bledericus dux Cornubiae, qui ducatum in eisdem praeliis praestabat.
Liber X | Liber XII |