Jump to content

Historia Regum Britanniae/Liber I

Unchecked
E Wikisource
Liber II 
INDEX

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17 - 18

ROBERTO COMITI CLAUDIOCESTRIAE EPISTOLA DEDICATORIA.

Cum multa mecum et de multis saepius animo revolvens, in historiam regum Britanniae inciderem: in mirum contuli, quod intra mentionem quam de eis Gildas et Beda luculento tractatu fecerant, nihil de regibus qui ante incarnationem Christi Britanniam inhabitaverant: nihil etiam de Arturo, caeterisque compluribus qui post incarnationem successerunt, reperissem: cum et gesta eorum digna eternitatis laude constarent, et a multis populis quasi inscripta jucunde et memoriter praedicentur. Talia mihi et de talibus multoties cogitanti, obtulit Walterus Oxinefordensis archidiaconus, vir in Oratoria arte atque in exoticis historiis eruditus, quendam Britannici sermonis librum vetustissimum, qui a Bruto primo rege Britonum usque ad Cadwaladrum filium Cadwalonis, actus omnium continue et ex ordine perpulcris orationibus proponebat. Rogatu illius itaque ductus, tametsi intra alienos hortulos falerata verba non collegerim, agresti tamen stylo propriisque calamis contentus, codicem illum in Latinum sermonem transferre curavi. Nam si ampullosis dictionibus paginam illevissem: taedium legentibus ingererem, dum magis in exponendis verbis quam in historia intelligenda, ipsos commorari oporteret. Opusculo igitur meo, Roberte dux Claudiocestriae, faveas, ut sic te ductore, te monitore corrigatur, ut non ex Galfredi Monumetensis fonticulo censeatur exortum, sed sale Minervae tuae conditum: illius censeatur editio, quem Henricus illustris rex Anglorum generavit; quem philosophia liberalibus artibus erudivit: quem innata probitas in militia militibus praefecit: unde Britannia tibi nunc temporibus nostris, ac si alterum Henricum adepta, interno gratulatur affectu.

DE PRIMIS BRITANNIAE INCOLIS.

Britannia insularum optima, in occidentali Oceano inter Galliam est et Hiberniam sita: octingenta millia in longum: ducenta vero in latum continens: quicquid mortalium usui congruit, indeficienti fertilitate ministrat. Omni enim genere metalli foecunda, campos late pansos habet, collesque praepollenti culturae aptos, in quibus frugum diversitates ubertate glebae temporibus suis proveniunt. Habet et nemora universis ferarum generibus repleta: quorum in saltibus et in alternandis animalium pastibus gramina conveniunt, et advolantibus apibus flores diversorum colorum mella distribuunt. Habet prata sub aëriis montibus amoeno situ virentia, in quibus fontes lucidissimi per nitidos rivos leni murmure manantes, suaves sopores in ripis accubantibus irritant. Porro lacubus atque piscosis fluviis irrigua est: et praeter meridianae plagae fretum quo ad Gallias navigatur, tria nobilia flumina, Tamesis videlicet et Sabrinae, necnon et Humbrae, velut tria brachia extendit: quibus transmarina commercia ex universis nationibus ejusdem navigio feruntur. Bis denis etiam bisque quaternis civitatibus olim decorata erat: quarum quaedam dirutis moenibus in desertis locis squalescunt: quaedam vero adhuc integrae templa sanctorum cum turribus perpulcra proceritate erecta continent, in quibus religiosi coetus virorum ac mulierum obsequium Deo juxta Christianam traditionem praestant. Postremo quinque inhabitatur populis: Romanis videlicet atque Britannis, Saxonibus, Pictis, et Scotis. Ex quibus Britones olim ante ceteros a mari usque ad mare insederunt: donec ultione divina ob ipsorum superbiam superveniente, Pictis et Saxonibus cesserunt. Qualiter vero et unde applicuerint, restat nunc praelibare, ut in sequentibus latius explicabitur.

BRUTUS, POST PARENTES OCCISOS EXUL, GRAECIAM PETIT.

Aeneas post Trojanum bellum, excidium urbis cum Ascanio diffugiens, Italiam navigio adivit. Ibi cum a Latino rege honorifice receptus esset, invidit Turnus rex Rutulorum, et cum illo congressus est. Dimicantibus illis, praevaluit Aeneas, peremptoque Turno, regnum Italiae et Laviniam filiam Latini est adeptus. Denique suprema die ipsius superveniente, Ascanius regia potestate sublimatus, condidit Albam supra Tiberim, genuitque filium, cui nomen erat Silvius; hic furtivae Veneri indulgens, quandam Laviniae neptem uxorem duxit, eamque fecit praegnantem. Cumque id patri Ascanio compertum esset, praecepit Magis suis explorare quem sexum puella concepisset. Certitudine ergo rei comperta, dixerunt Magi ipsam gravidam esse puero, qui patrem et matrem interficeret: pluribus quoque terris peragratis in exilium, ad summum tandem culmen honoris perveniret. Nec illos fefellit vaticinium suum. Nam ut dies partus accessit, edidit mulier puerum, et in nativitate ejus mortua est. Traditur autem ille nutrici, vocaturque Brutus. Postremo cum ter quini anni elapsi essent, comitabatur juvenis patrem in venando, ipsumque inopino ictu sagittae interfecit. Nam cum famuli cervos in occursum eorum ducerent, Brutus telum in ipsos dirigere affectans, genitorem sub pectore percussit. Quo mortuo expulsus est ab Italia, indignantibus consanguineis ipsum tantum facinus fecisse. Exulans ergo adivit Graeciam: invenitque progeniem Heleni filii Priami, quae sub potestate Pandrasi Graecorum regis in servitutem tenebatur. Pyrrhus etenim Achillis filius post Trojae eversionem, praedictum Helenum compluresque alios secum in vinculis adduxerat. Et ut necem patris in ipsos vindicaret, in captione teneri praeceperat. Agnitaque veterum concivium prosapia, moratus est Brutus apud eos. In tantum autem militia et probitate vigere coepit, ita ut a regibus et ducibus prae omni juventute patriae amaretur. Erat enim inter sapientes sapiens: inter bellicosos bellicosus: et quicquid auri vel argenti sive ornamentorum acquirebat, totum suis commilitonibus erogabat. Divulgata itaque per universas nationes ipsius fama: Trojani coeperunt ad ipsum confluere: orantes ut ipso duce a servitute Graecorum liberarentur: quod facile fieri asserebant, cum in tantum jam in patria multiplicati essent, ita ut septem millia (exceptis parvulis et mulieribus) jam computarentur. Praeterea erat quidam nobilissimus juvenis in Graecia, nomine Assaracus: qui partibus eorum quoque favebat. Ex Trojana namque matre natus erat: fiduciamque in illis habebat maximam: ut auxilio eorum inquietudini Graecorum resistere quivisset. Arguebat enim eum frater ejus propter tria castella quae ipsi moriens pater donaverat, quod ea auferre conabatur: quia ex concubina natus fuerat. Erat autem frater patre et matre Graecus: asciveratque regem ceterosque Graecos parti suae fautores. Inspiciens ergo Brutus et virorum multitudinem, et Assaraci castella quae sibi patebant; petitioni eorum securius acquievit.

BRUTUS EPISTOLAM AD PANDRASUM MITTIT.

Electus igitur in ducem convocat undique Trojanos et Assaraci oppida munit. Ipse vero et Assaracus cum tota multitudine virorum et mulierum quae eis adhaerebat, nemora et colles occupant. Deinde Brutus literas suas in haec verba regi derexit. “PANDRASO GRAECORUM REGI, BRUTUS RELIQUIARUM TROJAE DUX, SALUTEM.. Quia indignum fuerat gentem praeclaro genere Dardani ortam, aliter in regno tuo tractari quam serenitas nobilitatis expeteret: sese intra abdita nemorum recepit. Praeferabat namque ferino ritu, carnibus videlicet et herbis vitam cum libertate sustentare, quam universis deliciis refocillata, diutius sub jugo servitutis tuae permanere; quod si celsitudinem tuae potentiae offendit; non est ei imputandum, sed venia adhibenda: cum cujusque captivi communis sit intentio, velle ad pristinam dignitatem redire. Misericordia igitur super eam motus, amissam libertatem largiri digneris: et saltus nemorum quos, ut servitutem diffugeret, occupavit, eam incolere permittas. Sin autem, concede ut ad aliarum terrarum nationes cum tua diligentia abscedant.”

BRUTUS INOPINATO IMPETU PANDRASUM FUGAT, FRATREM PANDRASI ANTIGONUM CUM ANACLETO CAPIT.

Pandrasus ergo agnita literarum sententia, ultra modum admiratus est ipsos, quos in servitutem tenuerat, tanta audacia abundasse, ut ei talia mandata dirigerent. Convocato itaque procerum suorum concilio, exercitum colligere decrevit, ut ipsos persequeretur. Dum autem deserta in quibus eos esse autumaverat: et oppidum Sparatinum peteret, egressus est Brutus cum tribus millibus virorum, ipsumque nihil hujusmodi praemeditatum ex improviso invasit. Audito namque adventu ipsius, sese in praedicto oppido praecedenti nocte immiserat: ut in ipsos inermes et sine ordine ituros inopinam irruptionem faceret. Impetu itaque facto invadunt acriter Trojani, et stragem ingerere nituntur. Porro Graeci confestim stupefacti in omnes partes dilabuntur; et rege suo praecedente, fluvium Akalon, qui prope fluebat, transire festinant. At in transeundo intra voraginem fluctus periclitantur. Quos diffugientes, Brutus infestat, infestatos vero partim in undis, partim in ripa prosternit: et nunc hac nunc illac discurrens, duplicem necem illis ingestam esse laetatur. Quod ut Antigonus Pandrasi frater intuitus est, ultra modum doluit: vagantesque socios in turmam revocavit: celerique impetu in saevientes Troës reversus est. Malebat namque resistendo interire, quam ignavam fugam faciens, luteis gurgitibus submergi. Densa igitur acie incedens, socios viriliter resistere hortabatur: letiferaque tela totis viribus contorquet: sed parum vel minimum profecit. Nam Troës armis muniti erant: ceteri vero inermes. Unde audacius insistentes caedem miserandam inferebant: nec eos hoc modo inquietare desierunt donec cunctis fere interfectis, Antigonum et Anacletum ejusdem socium retinuerunt.

PANDRASUS URBEM SPARATINUM OPPUGNAT.

Brutus vero potitus victoria, oppidum sexcentis militibus munivit: petivitque nemorum abdita: ubi Trojana plebs praesidium illius expectabat. At Pandrasus ob fugam suam fratrisque captionem anxiatus: nocte illa populum dilapsum resociare vacavit. Et cum postera lux rediisset, obsidere oppidum cum resociato populo progressus est. Arbitrabatur enim Brutum se immisisse intra ipsum cum Antigono ceterisque captivis quos ceperat. Ut ergo ad moenia accessit, explorato castelli situ, distribuit exercitum suum per turmas: diversisque locis in circuitu locavit. Indixit etiam ut alii egressum inclusis abnegarent, alii cursus fluminum averterent, alii crebris arietibus ceterisque machinis murorum compagem dissolverent. Qui praecepta effectibus exequentes, omni nisu contendebant quibus modis obsessos crudelius infestarent. Superveniente autem nocte, audaciores eligebant, qui dum ceteri labori fessi quietem soporis caperent, castra et tentoria ab hostium furtiva incursione tuerentur.

CIVES SPARATINENSES AUXILIUM A BRUTO PETUNT.

At obsessi, in edito murorum stantes, totis viribus nituntur ut hostium machinationes contrariis machinationibus repellant, nunc tela, nunc sulphureas tedas ejicientes, sese unanimiter defendere intendunt. Cum autem parata testudine murus suffoderetur, Graeco igne atque calidarum aquarum aspergine hostes retrocedere cogebant. Cibi tamen penuria et quotidiano labore afflicti, legatum ad Brutum miserunt, postulantes ut eis in auxilium festinaret. Timebant enim ne in debilitatem redacti oppidum deserere cogerentur. Brutus ergo opem subvectare effectans, internis angoribus cruciatur, quia tot milites non habebat quot ad campestre praelium committendum sufficerent. Callido usus consilio, proponit castra hostium noctu adire, ipsosque soporatos, deceptis eorum vigilibus, interficere. Quoniam autem id fieri non posse sciebat absque alicujus Graeci assensu et auxilio, Anacletum socium Antigoni ad se vocavit: illumque evaginato gladio in hunc modum affatus est; “Egregie juvenis, finis vitae tuae Antigonique adest, nisi ea quae tibi praecipiam executus voluntari meae fideliter acquieveris. Affecto enim in hac sequenti nocte castra Graecorum adire, ut ipsos inopinata caede afficiam. Sed timeo ne eorum vigiles, comperto dolo, inceptum impediant. Quia ergo verti arma in illos prius oporteret: desiderarem illos per te decipere, ut ad ceteros tutiorem aditum aggrediendi haberem. Tu vero callide negotium hujusmodi agens, in secunda noctis hora vade ad obsidionem, et quemque fallacibus verbis demulcendo, dices te Antigonum a carceribus meis abduxisse usque ad convallem nemorum, et in eadem illum inter frutices delitere: nec longius abire posse propter pedicas, quibus eum simulabis impeditum; deinde duces eos ad exitum nemoris quasi eum liberaturos, ubi ego cum armata manu adero paratus illos perimere.”

ANACLETUS, PRAE MORTIS TIMORE, EXERCITUM GRAECORUM PRODIT.

Anacletus igitur viso gladio qui inter haec verba morti suae imminebat, continuo perterritus, jurejurando promisit sese praeceptum executurum, si sibi et Antigono diuturnior vita concederetur. Confirmato denique foedere, in secunda noctis hora quae jam instabat, versus, obsidionem jussum iter arripuit. Cumque tandem prope castra incederet, occurrunt undique vigiles, qui abdita locorum explorabant: quaeruntque ejus adventus causam: et utrum ad prodendum exercitum advenisset. Quibus ille ingentem laetitiam simulans, in haec verba respondit: “Non equidem gentis meae proditor venio, sed carcerem Trojanorum evadens ad vos diffugio, orans ut mecum ad nostrum Antigonum veniatis quem ex vinculis Bruti eripui. Illum quidem pondere compedum detentum paulo ante in exitu nemoris inter frutices delitere jussi: donec aliquos invenirem, quos ad eum liberandum ducerem.” Dubitantibus autem illis utrum verum diceret, supervenit unus, qui eum agnoverat, et salutato ipso, indicavit sociis quis esset. At illi nihil haesitantes, ceteros, qui aberant, ocius advocaverunt: et secuti sunt eum usque ad silvam, qua Antigonum delitere praedixerat. Illis denique inter frutices progredientibus, emergit Brutus cum armatis catervis et impetu facto in ipsos ocius perterritos dirissima caede affecit. Deinde profectus est ad obsidionem, et divisit socios suos per tres turmas, praecepitque ut singulae singulas partes castrorum sapienter et sine tumultu adirent: nec intromissae caedem alicui ingererent, donec ipse cum sua cohorte regis tentorio potitus, lituum suum in signum ipsis sonaret.

BRUTUS PANDRASUM VIVUM CAPIT.

Porro ut ipsos quicquid acturi erant edocuit: confestim mittunt se leviter intra castra, et jussas partes adepti, signum promissum expectant; quod Brutus eis dare non distulit, postquam stetit ante Pandrasi tentorium, quod super omnia aestuabat aggredi. Quo audito enses ocius evaginant, cubilia sopitorum ingrediuntur, letiferos ictus ingeminant: et nullam pietatem habentes, castra in hunc modum deambulant. Ad gemitus vero morientium evigilant ceteri, visisque laniatoribus, velut oves ex improviso a lupis occupatae, stupescunt. Nihil enim praesidii expectabant, cum neque arma capiendi neque fugam faciendi congruum spatium haberent. Discurrunt etiam sine armis inter armatos quo impetus eos ducebat. Sed irruentibus hostibus continuo dilacerantur. Qui semivivus evadebat, aviditate fugae festinans, scopulis vel arboribus et fruticibus allidebatur, et infelicem animam cum sanguine emittebat. Qui solo clypeo vel quolibet alio tegmine munitus, inter eosdem scopulos incidebat timore mortis, celer sub obscura nocte cadebat, cadentique vel brachia vel crura frangebantur. Cui neutrum horum contingebat, inscius quo fugam faceret, in prope fluentibus fluviis submergebatur. Vix aliquis illaesus abibat, quin aliquo infortunio periclitaretur. Oppidani quoque, agnito commilitonum adventu, egressi, cladem quae dabatur duplicabant.

QUID SIT A PANDRASO CAPTIVO PRAECIPUE PETENDUM, CONSILIUM CAPIUNT.

At Brutus tentorium regis (ut praedictum est) nactus, ipsum vincire et conservare vacavit. Sciebat enim sese magis vita regis quam morte adepturum quod affectaverat. Turma autem quae cum eo erat non cessabat stragem facere, quae partem quam adepta erat, usque ad internecionem deleverat. Ut igitur noctem in hunc modum consumpserat, et sub luce aurorae tanta patuit populi ruina, Brutus maximo gaudio fluctuans, sociis peracta caede spolia peremptorum juxta libitum suum tractare permisit; deinde cum rege oppidum ingreditur, expectaturus, dum gazas distribueret. Quibus impertitis, munivit iterum castellum, cadaveraque sepulturae dari praecepit: resociatisque catervis ad nemora cum laeta victoria remeavit. Quae ut tantam suorum animis infudit laetitiam, inclytus dux majores natu convocavit, quaesivitque ab eis quid a Pandraso petendum laudarent; nam cum in potestate eorum positus esset, per omnia petitioni eorum acquiesceret, si liber abire sineretur. Mox illi diversis affectibus diversa cupientes, pars regni partem ad inhabitandum petere hortabatur, pars vero licentiam abeundi et ea quae itineri suo utilia forent. Cumque diu in ambiguo extitissent, surrexit unus ex illis Mempricius nomine, rogatoque silentio, audentibus ceteris ait: “Ut quid haesitatis, patres, in his quae saluti vestrae reor accommoda? unum petendum est, videlicet licentia abeundi, si vobis posterisque vestris eternam pacem habere desideratis. Nam si eo pacto vitam concesseritis Pandraso, ut per eum partem Graeciae adepti inter Danaos manere velitis, nunquam diuturna pace fruemini, dum fratres, et filii, et nepotes eorum quibus hesternam stragem intulistis, vobis immixti vel vicini fuerint. Semper enim necis parentum suorum memores, eterno vos habebunt odio: quibusvis etiam nugis incitati vindictam sumere nitentur. Nec vobis, pauciorem turbam habentibus, ea vis erit, ut tot civium inquietationibus resistere queatis. Quod si decertatio inter vos accesserit, numerus eorum quotidie augebitur: vester vero minueter. Laudo igitur ut petatis ab eo suam filiam primogenitam, quam Ignogen vocant, Duci nostro conjugem et cum ea aurum et argentum, naves et frumentum: et quodcunque itineri nostro necessarium erit. Et si id impetrare poterimus licentia ipsius alias nationes petamus.”

BRUTUS IGNOGEN MATRIMONIO DUCIT, IN INSULAM DESERTAM EJECTUS EX ORACULO DIANAE DISCIT, QUAM TERRAM SIT HABITATURUS.

Ut his et consimilibus finem dicendi fecit, acquievit ei tota multitudo, atque suasit ut Pandrasus in medium adduceretur: et nisi huic petitioni faveret, saevissima morte damnaretur. Nec mora, adductus est, et in cathedra celsior positus: edoctus quoque quibus tormentis affligendus erat, nisi ea faceret quae jubebatur: in hunc modum respondit: “Quoniam adversi Dii me meumque fratrem Anacletum in manus vestras tradiderunt, parendum est petitioni vestrae, ne vitam quae nobis arbitrio vestro et adimi et concedi potest (si repulsam passi fueritis) amittamus. Nihil enim vita praestantius, nihil jucundius censeo: nec est mirandum si illam extremis rebus redimere velim. Quamvis autem invitus praeceptis vestris obediam; solatium tamen habere videor, quia filiam meam tantae probitatis adolescenti daturus sum, quem ex genere Priami et Anchisae procreatum, et nobilitas quae in ipso pullulat, et fama nobis cognita declarat. Quis etenim alter exules Trojae in servitutem tot et tantorum principum positos eorundem vinculis eriperet? Quis cum illis Graecorum genti resisteret, aut cum tam paucis tantam armatorum copiam ad prelium convocaret, initoque congressu regem eorum vinctum duceret? Quia ergo tantus juvenis tanta probitate mihi resistere potuit, do ei meam filiam Ignogen, do ei etiam aurum et argentum, naves, frumentum, vinum et oleum, et quicquid itineri ejus esse necessarium duxeritis. Et si a proposito vestro divertentes, cum Graecis permanere volueritis, tertiam regni mei partem vobis ad inhabitandum concedo. Sin autem, promissa mea effectu prosequar. Et ut securiores sitis, vobiscum quasi obses manebo dum omnia perfecero. Conventione itaque facta, diriguntur legati per universa Graeciae littora colligere naves. Quae ut collectae fuerunt, trecentae et viginti quatuor numero, praesentantur, omni generis farris onerantur: filia Bruto maritatur; et quisque, prout dignitas expetebat, auro et argento donatur. Peractis igitur cunctis, rex liber a carcere dimittitur: Troës ab ejus potestate secundis ventis abscedunt. At Ignoge in excelsa puppi stans, saepius inter Bruti brachia in extasi collabitur, fusisque cum singultu lacrymis parentes et patriam deserere conqueritur: nec oculos a littore avertit, dum littora oculis patuerunt. Quam Brutus blanditiis mitigans, nunc dulces amplexus: nunc dulcia basia innectit; nec coeptis suis desistit, donec fletu fatigata sopori submittitur. Inter haec et alia, duobus diebus et una nocte prospero ventorum flatu concurrerunt, applicueruntque in quandam insulam, vocatam Leogeciam, quae antiquitus ab incursione piratarum vastabatur, a nemine inhabitabatur. In illam ergo Brutus misit trecentos armatos ad explorandum qui eam inhabitarent. Qui neminem reperientes, feras diversi generis intra saltus et nemora inventas caede afficiunt: veneruntque ad quandam civitatem desertam, in qua templum Dianae repererunt. In eodem imago Deae responsa dabat, si forte ab aliquo peteretur. Onerati tandem reperta venatione revertuntur ad naves suas: patriaeque et situm et civitatem consociis praedicant: suggerunt duci templum adire, atque litatis donis a numine loci inquirere, quae patria eis sedem certae mansionis praeberet. Communicatoque omnium assensu, assumpsit secum Brutus Gerionem augurem, et duodecim majores natu: petivitque templum cum omnibus quae ad sacrificium necessaria erant. Quo ubi ventum est, circumdati tempora vittis ante adytum veterrimo ritu tribus Diis, Jovi videlicet, et Mercurio, nec non et Dianae tres focos statuerunt: singulis singula libamina dederunt. Ipse Brutus ante aram Deae vas sacrificii plenum vino et sanguine candidae cervae dextra tenens, erecto vultu ad effigiem numinis, silentium in haec verba dissolvit:—

Diva potens nemorum, terror silvestribus apris,
   Cui licet amfractus ire per aetherios,
Infernasque domos; terrestria jura resolve,
   Et dic quas terras nos habitare velis?
Dic certam sedem, qua te venerabor in aevum,
   Qua tibi virgineis dedico templa choris?

Haec ubi novies dixit, circuivit aram quater: fuditque vinum, quod tenebat, in focum: atque procubuit supra pellem cervae, quam ante aram extenderat: invitatoque somno tandem obdormivit. Erat autem quasi hora tertia noctis: qua dulciore sopore mortales premuntur: tunc visum est illi Deam adstare ante ipsum, et sese in hunc modum affari:

Brute sub occasu solis trans Gallica regna,
   Insula in Oceano est undique clausa mari:
Insula in Oceano est habitata Gigantibus olim,
   Nunc deserta quidem, gentibus apta tuis.
Hanc pete; namque tibi sedes erit illa perennis:
   Hic fiet natis altera Troja tuis.
Hic de prole tua reges nascentur: et ipsis
   Totius terrae subditus orbis erit.

Tali visione expergefactus dux, in dubio mansit an somnus fuerat quem vidit: an Dea viva fuerat, quae praedixerat terram quam aditurus erat. Vocatis tandem sociis indicavit per ordinem quod sibi dormienti contigerat. At illi maximo guadio exultantes hortantur ut adnaves repedarent; et dum secundus ventus flaret, citissimis velis occasum versus eant: ad inquirendum quod diva spoponderat. Nec mora, remeant ad socios, altumque ingrediuntur: et sulcantes aequora, cursu triginta dierum venerunt ad Africam: nescii adhuc quorsum proras verterent. Deinde venerunt ad aras Philenorum, et ad locum Salinarum: et navigaverunt intra Ruscicadam et montes Azarae, ubi ab incursione piratarum maximum passi sunt periculum: victoriam tamen adepti sunt, spoliisque eorum et rapinis ditati.

BRUTUS CUM CORINEO AQUITANIAM DEVEHITUR.

Porro flumen Malvae transeuntes, applicuerunt in Mauritaniam; deinde penuria cibi et potus coacti egressi sunt e navibus, et dispositis turmis populati sunt regionem illam a fine usque ad finem. Refertis vero navibus petierunt columnas Herculis: ubi apparuerunt eis monstra maris Sirenes vocata, quae ambiendo naves fere ipsas obruerunt. Utcumque tamen elapsi, venerunt ad Tyrrhenum aequor: ubi juxta littora invenerunt quatuor generationes de exulibus Trojae ortas, quae Antenoris fugam comitatae fuerant. Erat eorum dux Corineus dictus: vir modestus, consilio optimus, magnae virtutis et audaciae; qui si cum aliquo gigante congressum faceret, illico eum obruebat, ac si cum puero contenderet. Agnita itaque veteris prosapia originis, associaverunt sibi illum, nec non et populum cui praesidebat: qui de nomine ducis postmodum Cornubiensis vocatus, Bruto in omnibus decertationibus prae caeteris auxilium praestabat. Deinde venerunt ad Aquitaniam: et ostium Ligeris ingressi, anchoras fixerunt. Morati sunt ibi septem diebus, situmque regni exploraverunt. Regnabat tunc in Aquitania Goffarius Pictus, ejusdem terrae rex, cui ut fama indicavit externam gentem cum magna classe in fines regni applicuisse: misit legatos ad inquirendum, pacemne an bellum expeterent. Nuncii ergo classem petentes obviaverunt Corineo egresso jam cum ducentis viris, ut intra nemora venationem adquirerent. Mox eum allocuti quaerunt cujus licentia saltus regis ingressus, feras necaret. Statutum enim ab antiquo fuerat neminem sine jussu principis eas debere prosternere. Quibus cum Corineus respondisset: licentiam hujus rei nequaquam debere haberi: irruit unus ex illis, Imbertus nomine, et arcu curvato sagittam in eum direxit. Vitavit eam Corineus, concurritque ocyus in Imbertum, et arcu, quem tenebat, caput ei in frusta contrivit. Diffugerunt ergo caeteri vix e manibus ejus elapsi, atque Goffario necem socii nunciaverunt. Contristatus illico dux Pictavensium, collegit exercitum grandem, ut in ipsos mortem nuncii sui vindicaret. At Brutus divulgato ejus adventu naves munit: mulieres et parvulos in ipsis jubet manere: ipse autem, cum tota multitudine cuivires florebant, obvius exercitui progreditur. Inito tandem certamine, dira pugna utrobique committitur: et cum multum diei in agendo caedem consumpsissent, puduit Corineum Aquitanos tam audacter resistere: nec Trojanos cum triumpho insistere. Unde resumpta audacia sevocavit suos in dexteram partem praelii: et facto agmine celerem impetum in hostes fecit: et ut intra eorundem turmas sese densa acie intromisit, non cessavit hostes prosternere, donec penetrata cohorte cunctos in fugam coegit. Fortuna ei, amisso gladio, bipennem administraverat, cum qua quemcunque attingebat a summo usque ad imum dissecabat. Miratur Brutus, mirantur socii, mirantur et hostes viri audaciam et virtutem, qui bipennem inter fugientes cohortes librans, timorem non minimum cum his verbis inferebat: “Quo fugitis timidi! quo fugitis segnes! revertimini, ô revertimini, et congressum cum Corineo facite: proh pudor, tot millia me solum fugitis? At tamen habete solatium fugae, quod ego vos insequar, qui toties soleo Tyrrhenos gigantes in fugam propellere: et ternos atque quaternos ad tartara detrudere.”

BRUTUS GOFFARIUM FUGAT.

Ad haec verba illius revertitur quidam consul nomine Subardus cum trecentis militibus, et impetum fecit in eum: cujus ictum Corineus praetenso clypeo excipiens, non est oblitus bipennis quam tenebat, sed erecta illa percussit cum in summitate galeae, percussumque, a summo usque ad imum in ambas partes dissecuit. Sed et confestim irruens in caeteros, bipennem rotans, stragem acerrimam facit, et nunc hac nunc illac discurrens ictus recipere diffugit, nec hostes prosternere quiescit: huic brachium cum manu amputat: illi scapulas a corpore separat: alii caput uno ictu truncat: alteri crura a summo dissecat. Omnes in illum solum, et ipse solus in omnes irruebat. Quod Brutus aspiciens, motus amore viri, accurrit cum una turma ut ei auxilium subvectaret. Tunc oritur clamor inter diversas gentes, tunc crebri ictus inferuntur, tunc in utraque parte fit caedes durissima. Nec mora, victoria potiuntur Troes, et regem Goffarium cum Pictavensibus suis in fugam propellunt. Qui vix evadens, partes Galliarum adivit, ut a cognatis et notis succursum haberet. Erant tunc temporis duodecim reges in Gallia, quorum regimine tota regio pari dignitate regebatur. Qui benigne suscipientes eum, promittunt sese unanimiter expulsuros ex finibus Aquitaniae externam gentem quae advenerat.

BRUTUS ACQUITANIAM VASTAT.

Brutus ob praedictam victoriam laetus, peremptorum spoliis socios ditat, ditatos iterum in turmas resociat, resociatos per regionem ducit, affectans eam penitus desolari, et naves suas immensis divitiis replere. Accumulato igitur igne civitates incendit, et opes absconditas ab eisdem extrahit: agros etiam depopulatur: stragem miserandam civibus et plebanis infert, volens infelicem gentem usque ad unum delere. At dum tali clade omnem fere Aquitaniam affecisset: venit ad locum ubi nunc est civitas Turonorum, quam ut Homerus testatur, ipse postmodum construxit. Ut igitur loca convenientia refugio inspexit, metatus est ibi castra sua, ut, si opus esset, sese intra ipsa reciperet. Urgebatur namque timore propter adventum Goffarii qui cum regibus et principibus Galliae, et maxima armatorum copia prope eundem locum advenerat, ut cum illo bellum committeret. Peractis deinde castris expectavit ibi biduo Goffarium, confidens in prudentia sua atque audacia juventutis suae cui praesidebat.

BRUTUS CUM GOFFARIO MANUM CONSERIT.

Goffarius ergo audita ibidem Trojanorum praesentia, nec die nec noctu cessavit incedere, donec castra Bruti prope aspexit. Torvo igitur lumine intuens, paulisper subridens in haec verba prorupit: Proh fatum triste! Castra etiam sua in regno meo fecerunt ignobiles exules: armate vos viri, armate: et per densatas turmas incedite. Nulla mora erit quin semiviros istos velut oves capiemus: atque captos per regna nostra mancipabimus. Armaverunt se itaque omnes quos secum adduxerat: et per duodena agmina statuti, versus hostes suos incedunt. Contra quos Brutus etiam dispositis catervis non muliebriter graditur, sed turmas suas quid acturae essent sapienter docens, qualiter debeant invadere et resistere edicit. Ut ergo congressum inceperunt, praevaluerunt initio Troes, et caedem acerrimam ex hostibus faciunt. Ceciderunt namque ex iis fere duo millia hominum. Unde caeteri stupefacti, fere in fugam versi fuerunt. Sed ubi major numerus hominum abundat, ibi evenire solet triumphus. Galli igitur quoniam tricies plures erant caeteris, quanquam primo oppressi fuerant: tamen resociati impetum fecerunt undique in Troes: et illata strage ipsos in castra ingredi coegerunt. Victoriam igitur adepti, obsederunt eos intra castra: meditantes nequaquam prius illinc abscedere, quam ipsi inclusi vel colla vincienda catenis traderent, vel longa fame afflicti saevissima morte afficerentur. Sequenti interea nocte Corineus inivit consilium cum Bruto, se velle scilicet per quaedam divortia in eadem nocte egredi, et intra nemus quod prope erat, usque ad diem delitere. Et dum Brutus sub diluculo egressus eum hostibus dimicaret: ipse cum sua cohorte a tergo superveniret, et facto impetu stragem ingereret. Placuit itaque Bruto Corinei sententia: qui ut praedixerat, callide egressus cum tribus milibus, occulta nemorum petivit. Adveniente ergo postera die statuit Brutus suos per turmas, et apertis castris pugnaturus egreditur. Occurrunt igitur confestim Galli, et facto agmine cum ipso congrediuntur. Concidunt illico in utraque parte multa virorum millia, dum mutua vulnera dantur: quia nullus adversario parcebat. Erat ibi quidam Tros nomine Turonus Bruti nepos, quo fortior sive audacior nullus, excepto Corineo, aderat. Hic solus solo gladio suo sexcentos viros peremit. Sed ab irruentibus Gallis citius quam debuisset interfectus est. De nomine ipsius praedicta civitas Turonis vocabulum nacta est: quia ibidem sepultus fuit. Cum igitur utraeque turmae acrius pugnarent, supervenit ex improviso Corineus, et a tergo hostes celeriter invasit. Audaciores proinde insurgentes caeteri ex altera parte incumbunt, stragemque facere contendunt. Itaque Galli solo clamore Corineensium qui a tergo invaserant stupefacti sunt. Et arbitrantes plures advenisse quam advenerant, campum deserere festinant: quos Troes usque ferientes insequuntur: insequendo prosternunt: nec prosternere cessaverunt, donec victoriam habuerunt. Brutus itaque, licet tantus triumphus illi maximum intulisset gaudium, dolore tamen angebatur, quia numerus suorum quotidie minuebatur, Gallorum autem semper multiplicabatur. In dubio tandem existens, an diutius eos oppugnaret, praelegit naves suas salva adhuc majori parte suorum, nec non et victoriae reverentia adire, atque insulam, quam ei divinus praedixerat monitus, exigere. Nec mora, petivit suorum assensu classem suam, et replevit eam universis divitiis vel deliciis quas acquisiverat, et ipsam ingressus est: prosperis quoque ventis promissam insulam exigens, in Totonesio littore applicuit.

BRUTUS ET CORINEUS ALBION INTER SE PARTIUNTUR.

Erat tunc nomen insulae Albion, quae a nemine, exceptis paucis gigantibus, inhabitabatur, amoeno tamen situ locorum et copia piscosorum fluminum, nemoribusque praeelecta, affectum habitandi Bruto sociisque inferebat. Peragratis ergo quibusque provinciis, repertos gigantes ad cavernas montium fugant, patriam donante duce sortiuntur. Agros colere incipiunt, domos aedificare, ita ut brevi tempore terram ab aevo inhabitatam censeres. Denique Brutus de nomine suo insulam Britanniam, sociosque suos Britones appellat: volebat enim ex derivatione nominis memoriam habere perpetuam. Unde postmodum loquela gentis, quae prius Trojana sive curvum Graecum nuncupabatur, Britannica dicta est. At Corineus portionem regni quae sorti suae cesserat, ab appellatione sui nominis Corineam vocat, populumque Corineeinsem, exemplum ducis insecutus: qui cum prae omnibus qui advenerant electionem provinciarum posset habere, maluit regionem illam quae nunc vel a cornu Britanniae, vel per corruptionem praedicti nominis Cornubia appellatur. Delectabat enim eum contra gigantes dimicare, quorum copia plus ibidem abundabat quam in ulla provinciarum, quae sonsociis suis distributae fuerant. Erat ibi inter ceteros detestabilis quidam nomine Goëmagot staturae duodecim cubitorum, qui tantae virtutis existens, quercum semel excussam velut virgam coryli evellebat. Quadam die dum Brutus in portu quo applicuerat festivum Diis diem celebraret, supervenit ille cum viginti gigantibus, atque dirissima caede Britones affecit. At Britones tandem undique confluentes in eos praevaluerunt: omnesque praeter Goëmagot interfecerunt. Hunc Brutus vivum reservari praeceperat, volens videre luctationem ipsius et Corinei, qui ultra modum cum talibus aestuabat congredi. Itaque Corineus maximo fluctuans gaudio, succinxit se, et abjectis armis ipsum ad luctandum provocat. Inito deinde certamine hinc stat Corineus, hinc gigas, et alter alterum vinculis brachiorum annectens, crebris afflatibus aëra vexant. Nec mora, Goëmagot Corineum maximis viribus astringens, fregit ei tres costas: duas in latere dextro, et unam in sinistro. Unde Corineus in iram compulsus, suas revocavit vires, et imposuit illum humeris suis, et imposito, quantum velocitas pro pondere sinebat, ad proxima littora cucurrit. Deinde summitatem excelsae rupis nactus, excussit se, et praedictum letale monstrum quod super humeros suos ferebat in mare projecit, at elle per abrupta saxa cadens, in mille frusta dilaceratus est: et fluctus sanguine maculavit. Locus autem ille a praecipitatione gigantis nomen adeptus Lamgoëmagot, id est saltus Goëmagot, usque in praesentem diem vocatur.

BRUTUS TROJAM NOVAM CONDIT.

Viso tandem regno affectavit Brutus civitatem aedificare. Affectum itaque suum exequens, circuit totius terrae situm, ut congruum locum inveniret: perveniens autem ad Tamensem fluvium, deambulavit per littora, locumque nactus est proposito suo perspicuum. Condidit itaque civitatem ibidem, eamque Trojam novam vocavit: et hoc nomine multis postmodum temporibus appellata tandem per corruptionem vocabuli Trinovantum dicta fuit. At postquam Lud Cassibellauni frater, qui cum Julio Caesare dimicavit, regni gubernaculum adeptus est: cinxit eam nobilissimis muris necnon et turribus mira arte fabricatis: de nomine quoque suo eam Kaerlud dici jussit: id est civitas Lud. Unde postea maxima contentio orta est inter ipsum et Nennium fratrem suum: qui graviter ferebat illum nomen Trojae in patria sua velle delere. Quam contentionem quia Gildas historiographus satis prolixe tractavit, eam praeterire praeelegi, ne id quod tantus scribat tanto stylo paravit viliori dictamine videar maculare.

URBEM CONDITAM CIVIBUS DONAT.

Postquam igitur praedictus dux praedictam urbem condidit, dedicavit eam civibus jure victuris, deditque legem qua pacifice tractarentur. Regnabat tunc in Judaea Heli sacerdos, et arca testamenti capta erat a Philisteis. Regnabant in Troja filii Hectoris, expulsis posteris Antenoris. Regnabat in Italia Silvius Aeneas, Aeneae filius, avunculus Bruti, Latinorum tertius.

Liber II