Historia Regum Britanniae/Liber II

E Wikisource
 Liber I Liber III 
INDEX

1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8 - 9 - 10 - 11 - 12 - 13 - 14 - 15 - 16 - 17

1[recensere]

BRUTO MORTUO, TRES FILII REGNUM PARTIUNTUR.

Cognoverat autem Brutus Ignogen uxorem suam: et ex ea genuit tres inclytos filios, quibus erant nomina, Locrinus, Albanactus, et Kamber. Hi, postquam pater vigesimo quarto anno sui adventus ab hoc seculo migravit, sepelierut eum intra urbem quam condiderat, et diviserunt regnum Britanniae inter se, et secesserunt unusquisque in locum suum. Locrinus, qui primogenitus erat, possedit mediam partem insulae, quae postea de nomine ejus apellata est Loëgria. Kamber autem partem illam quae est ultra Sabrinum flumen, quae nunc Guallia vocatur, quae de nomine ipsius postmodum Kambria multo tempore dicta fuit: unde adhuc gens patriae lingua Britannica sese Kambros appellat. At Albanactus junior possedit patriam, quae lingua nostra his temporibus appellatur Scotia: et nomen ei ex nomine suo Albaniam dedit. Illis deinde concordi pace diu regantibus, applicuit Humber rex Hunnorum in Albaniam: et commisso praelio cum Albanacto, interfecit eum: et gentem patriae ad Locrinum diffugere coegit.

2[recensere]

LOCRINUS HUMBRUM VINCIT, ESTRILDEM AMORE PROSEQUITUR.

Locrinus igitur rumore audito, associavit sibi fratrem suum Kambrum: et collegit totam juventutem patriae, et ivit obviam regi Hunnorum circa fluvium qui nunc vocatur Humber. Inito ergo congressu compulit Humbrum in fugam, qui usque ad fluvium fugiens, submersus est in eo, et nomen suum flumini reliquit. Locrinus ergo victoria potitus, hostium spolia sociis largitur: nihil sibi ipsi retinens praeter aurum et argentum quod intra naves invenit. Retinuit quoque sibi tres puellas mirae pulcritudinis, quarum una cujusdam regis Germaniae fuerat filia, quam praedictus Humber cum duabus rapuerat puellis, dum patriam vastaret: erat nomen illi Estrildis, et tantae pulcritudinis erat, quod non facile reperiebatur quae ei conferri poterat: candorem carnis ejus nec nitidum ebur, nec nix recenter cadens, nec lilia ulla vincebant. Amore illius Locrinus captus, ejus cubile inire voluit, ipsamque sibi maritali teda copulare. Quod cum Corineo compertum esset, indignatus est ultra modum: quoniam Locrinus pactus fuerat sese filiam ipsius ducturum.

3[recensere]

CORINEUS SUAM FILIAM ESTRILDI POSTPOSITAM INDIGNATUR.

Adivit ergo regem, et bipennem in dextra manu librans, illum hoc modo allocutus est: “Haeccine rependis mihi, Locrine, ob tot vulnera quae in obsequio patris tui perpessus sum, dum praelia committeret cum ignotis gentibus: ut filia mea postposita, te connubio cujusdam barbarae submitteres? Non impune feres, dum vigor huic inerit dextrae, quae tot gigantibus per Tyrrhena littora gaudia vitae eripuit.” Hoc iterum, iterumque proclamans, librabat bipennem quasi eum percussurus: cum amici utrorumque sese interposuerunt. Sedato vero Corineo, Locrinum quod pepigerat exequi coegerunt.

4[recensere]

LOCRINUS GUENDOLAENAM, CORINEI FILIAM MATRIMONIS DUCIO.

Duxit itaque Locrinus filiam Corinei Guendolaenam nomine, nec tamen Estrildis amoris oblitus est: sed facto in urbe Trinovanto subterraneo, eam in ipso inclusit, familiaribusque suis honorifice servandam tradidit. Volebat saltem furtivam Venerem cum ea agere. Timore namque Corinei anxiatus, non audebat eam patenter habere, sed, ut praedictum est, eam occuluit, frequentavitque septem annis integris nemine comperiente, exceptis illis qui ejus familiaritati proximiores erant. Nempe quotiescunque eam adibat, fingebat se velle occultum sacrificium diis suis facere. Unde quosque falsa credulitate movebat idipsum existimare. Interea gravida facta est Estrildis ediditque filiam mirae pulchritudinis, quam Sabren vocavit. Gravida etiam facta est Guendoloena, genuitque puerum, cui impositum est nomen Maddan. Hic Corineo avo suo traditus, ipsius documenta discebat.

5[recensere]

LOCRINUS INTERFICITUR: ESTRILDIS ET SABRE IN FLUVIUM PRAECIPITANTUR.

Subsequente tandem tempore, defuncto Corineo, deseruit Locrinus Guendoloenam, Estrildemque in reginam erexit. Itaque Guendoloena ultra modum indignans adivit Cornubiam, collectaque totius regni illius juventute coepit inquietationem Locrino ingerere. Conserto tandem utrorumque exercitu, commiserunt praelium juxta Sturam fluvium ubi Locrinus, ictu sagittae percussus, gaudia vitae amisit. Perempto igitur illo, cepit Guendoloena regni gubernaculum paterna furens insania. Jubet enim Estrildem et filiam eius Sabren praecipitari in fluvium, qui nunc Sabrina dicitur. Fecitque edictum per totam Britanniam, ut fluvius nomine puellae vocaretur. Volebat etenim aeternitatis nomen illi impendere, quia maritus suus eam generaverat: unde contigit quod usque in hunc diem appellatum est flumen Britannica lingua Sabren, quod per corruptionem nominis alia lingua Sabrina vocatur.

6[recensere]

GUENDOLAENA MADDAN REGEM FACIT, CUI MEMPRICIUS SUCCEDIT.

Regnavit autem Guendoloena quindecim annis post interfectionem Locrini: qui decem annis regnaverat. Et cum vidisset Maddan filium suum aetate adultum, sceptro regni eum insignivit: contenta regione Cornubiae, dum reliquum vitae deduceret. Tunc Samuel propheta regnabat in Judaea, et Silvius Aeneas adhuc vivebat, Et Homerus clarus rhetor et poëta habebatur. Insignitus sceptro Maddan, ex uxore genuit duos filios Mempricium et Malim. Regnumque cum pace et diligentia quadraginta annis tractavit. Quo defuncto, orta est inter praedictos fratres discordia propter regnum: qui auterque totam insulam possidere aestuabat. Mempricius autem affectum suum adimplere desiderans, colloquium inivit cum Malim, quasi concordiam facturus. Sed face proditionis inflammatus, ipsum inter prolocutores interfecit. Deinde regimen totius insulae nactus, tantam tyrannidem exercuit in populum, quod fere quemque nobilissimum perimebat. Sed et totam progeniem suam exosus, quemcunque sibi in regno posse succedere timebat, vel vi vel proditione opprimebat. Relicta quoque propria uxore sua, ex qua inclytum juvenem Ebraucum genuerat, sese Sodomitanae libidini dedidit non naturalem Venerem naturali voluptati praeferens. Vigesimo tandem regni sui anno, dum venationem exerceret, secessit a sociis in quandam convallem, ubi a multitudine rabiosorum luporum circumdatus, miserrime devoratus est. Tunc Saul regnabat in Judaea, et Eurystheus in Lacedaemonia.

7[recensere]

EBRAUCUS GALLOS DEVINCIT, KAEREBRAUC ATQUE ALIAS QUASDAM URBES CONDIT.

Defuncto itaque Mempricio Ebraucus filius ejus, vir magnae staturae et mirae fortitudinis, regimen Britanniae suscepit, quod quadraginta annis tenuit. Hic primus post Brutum classem in partes Galliarum duxit, et illato praelio affecit provincias caede virorum atque urbium oppressione: infinitaque auri et argenti copia ditatus cum victoria reversus est. Deinde trans Humbrum condidit civitatem, quam de nomine suo vocavit Kaerebrauc, hoc est urbem Ebrauci. Et tunc David rex regnabat in Judaea, et Silvius Latinus in Italia, et Gad, Nathan et Asaph prophetabant in Israel. Condidit etiam Ebraucus urbem Alclud versus Albaniam, et oppidum montis Agned: quod nunc castellum puellarum dicitur, et montem Dolosorum.

8[recensere]

EBRAUCI FILII VIGINTI AD GERMANIAM, VIGINTI FILLAE AD ITALIAM NAVIGANT.

Genuit autem viginti filios ex viginti conjugibus quas habebat, necnon et triginta filias: regnumque Britanniae sexaginta annis fortissime tractavit. Erant autem nomina filiorum ejus, Brutus, Viride-scutum, Margadud, Sisillius, Regin, Moravid, Bladud, Lagon, Bodloan, Kincar, Spaden, Gaul, Darden, Eldad, Juor, Gangu, Hector, Kerin, Rud, Assarach, Buel. Nomina autem filiarium, Gloigni, Ignogni, Oudas, Guenliam, Gaudid, Angarad, Guendoloe, Tangustel, Gorgon, Medlan, Methahel, Ourar, Malure, Kambreda, Ragan, Gael, Ecub, Nest, Cheun, Stadud, Gladud, Ebren, Blagan, Aballac, Angaes, Galaes omnium pulcherrima quae tunc in Britannia sive Gallia fuerant, Edra, Anaor, Stadial, Egron. Has omnes direxit pater in Italiam ad Silvium Albam qui post Silvium Latinum regnabat. Fuerunt ibi maritatae nobilioribus Trojanis, quorum cubilia et Latinae et Sabinae diffugiebant. At filii duce Assaraco fratre direxerunt classem in Germaniam: et auxilio Silvii Albae usi, subjugato populo adepti sunt regnum.

9[recensere]

BRUTUS, LEIL, HUDIBRAS, ORDINE REGES FIUNT.

Brutus autem cognomento Viridescutum cum patre remansit, regnique gubernaculo potitus post patrem, duodecim annis regnavit. Huic successit Leil ejus filius, pacis atque aequitatis amator. Qui ut prosperitate regni usus est, in Aquilonari parte Britanniae civitatem aedificavit, de nomine ejus vocatam Kaerleir. Tunc Salomon coepit aedificare templum Domini in Hierusalem: et regina Saba venit audire sapientiam ejus: et tunc Silvius Epitus patri Albae in regnum successit apud Latinos. Vixit deinde Leir post sumtum regnum viginti quinque; annis, sed regnum tepide in fine rexit. Quocirca segnitia insistente, civilis discordia subito in regno orta est. Post hunc regnavit filius ejus Hudibras triginta novem annis: qui populum ex civili dissidio in concordiam reducens condidit Kaerlem, hoc est Kantuariam. Condidit etiam Kaerguen hoc est Guintoniam, atque oppidum montis Paladur, quod nunc Sefovia dicitur. Ibi tunc aquila locuta est, dum murus aedificaretur: cujus sermones si veros esse arbitrarer sicut cetera, memoriae tradere non diffugerem. Tunc Capys filius Epiti regnabat: et Aggeus, Amos, Joel, Azarias prophetabant.

10[recensere]

BLADUD ARTEM MAGICAM EXERCET.

Successit deinde Bladud filius, tractavitque regnum viginti annis. Hic aedificavit urbem Kaerbadum, quae nunc Badus nuncupatur, fecitque in illa calida balnea ad usus mortalium apta. Quibus praefecit numen Minervae: in cujus aede inextinguibiles posuit ignes, qui nunquam deficiebant in favillas, sed ex quo tabescere incipiebant, in saxeos globos vertebantur. (Tunc Elias oravit ne plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex.) Hic admodum ingeniosus homo fuit, docuitque necromantiam per regnum Britanniae: nec praestigia facere quievit, donec paratis sibi alis ire per summitatem aëris tentavit, ceciditque super templum Apollinis intra urbem Trinovantum, in multa frusta contritus.

11[recensere]

LEIR, FILIUS DEERAT, REGNUM INTER FILIAS DIVIDIT.

Dato igitur fatis Bladud, erigitur Leir filius ejusdem in regem, qui sexaginta annis patriam viriliter rexit. Aedificavit autem super fluvium Soram civitatem quae Britannice Kaerleir, Saxonice vero Leir-Cestre nuncupatur. Cui negata masculini sexus prole, natae sunt ei tantummodo tres filiae, vocatae, Gonorilla, Regau, Cordeilla. Qui eas miro amore, sed magis natu minimam, videlicet Cordeillam, diligebat. Cumque in senectutem vergere coepisset: cogitavit regnum suum ipsis dividere: easque talibus maritis copulare qui easdem cum regno haberent. Sed ut sciret quae illarum majori regni parte dignior esset, adivit singulas ut interrogaret quae ipsum magis diligeret. Interrogante ergo illo, Gonorilla prius numina caeli testata est, patrem sibi plus cordi esse quam animam quae in corpore suo degebat. Cui pater: “Quoniam senectutem meam vitae tuae praeposuisti, te, carissima filia, maritabo juveni quemcunque elegeris, cum tertia parte Britanniae.” Deinde Regau, quae secunda erat, exemplo sororis suae, benivolentiam patris allicere volens, jurejurando respondit se nullatenus conceptum exprimere aliter posse, nisi quod ipsum super omnes creaturas diligeret. Credulus ergo pater, eadem dignitate quam primogenitae promiserat, cum alia tertia parte regni eam maritavit. At Cordeilla ultima, cum intellexisset eum praedictarum adulationibus acquievisse, tentare illum cupiens, aliter respondere perrexit: “Est uspiam, mi pater, filia quae patrem suum plusquam patrem diligere praesumat? non reor equidem ullam esse quae hoc fateri audeat: nisi jocosis verbis veritatem celare nitatur. Nempe ego dilexi te semper ut patrem: et adhuc a proposito meo non divertor. Etsi a me magis extorquere insistis, audi certitudinem amoris, quem adversus te habeo: et interrogationibus tuis finem impone. Etenim quantum habes, tantum vales, tantumque te diligo.” Porro pater ratus eam ex abundantia cordis dixisse, vehementer indignans, quod responsurus erat manifestare non distulit: “Quia in tantum senectutem patris tui sprevisti, ut vel eo amore quo me sorores tuae diligunt dedignata es diligere, et ego dedignabor te, nec usquam in regno meo cum tuis sororibus partem habebis. Non dico tamen, cum filia mea sis, quin te externo alicui (si illum fortuna obtulerit) utcunque maritem. Illud autem affirmo, quod nunquam eo honore quo sorores tuas te maritare laborabo. Quippe cum te hucusque plusquam ceteras dilexerim: tu vero me minus quam ceterae diligas. Nec mora: consilio procerum regni dedit praedictas puellas duas duobus ducibus, Cornubiae videlicet et Albaniae, cum medietate tantum insulae: dum ipse viveret. Post obitum autem ejus, totam monarchiam Britanniae concessit habendam. Contigit deinde quod Aganippus rex Francorum audita fama pulchritudinis Cordeillae, continuo nuncios suos ad regem direxerit, rogans ut Cordeilla sibi conjugali teda copulanda traderetur. At pater in praedicta adhuc ira perseverans respondit, se illam libenter daturum, sed sine terra et pecunia. Regnum namque suum cum omni auro et argento Gonorillae et Regau, sororibus Cordeillae distribuerat. Cumque id Aganippo nunciatum suisset, amore virginis inflammatus, misit iterum ad Leirum regem, dicens se satis auri et argenti, aliarumque possessionum habere: quia tertiam partem Galliae possidebat: severo tantummodo puellam captare, ut ex illa haeredes haberet. Denique confirmato foedere mittitur Cordeilla ad Galliam, et Aganippo maritatur.

12[recensere]

LEIR, A FILIABUS REGIA POTESTATE PRIVATUS, GALLIAM PETIT.

Post multum vero temporis, ut Leir torpere coepit senio, insurrexerunt in eum praedicti duces, quibus Britanniam cum duabus filiabus diviserat, abstuleruntque ei regnum regiamque potestatem, quam usque ad illud tempus viriliter et gloriose tenuerat. Concordia tamen habita retinuit eum alter generorum Maglaunus dux Albaniae cum sexaginta militibus, ne secum inglorius maneret. Elapso deinde biennio, moram ipso apud generum faciente, indignata est Gonorilla filia ob multitudinem militum ejus, qui convicia ministris inferebant, quia eis profusior epinomia non praebebatur. Proinde maritum suum affata, jussit patrem obsequio triginta militum contentum esse, relictis ceteris triginta quos habebat. Unde rex iratus, relicto Maglauno, petivit Hernuinum ducem Cornubiae cui alteram natam Regau maritaverat. Et cum a duce honorifice receptus fuisset, non praeteriit annus quin inter eorum familias discordia orta fuerit: quamobrem Regau in indignationem versa, praecepit patri cunctos milites suos deserere praeter quinque qui ei obsequium praestarent. Porro pater ultra modum anxius, reversus est iterum ad primogenitam, sperans se posse eam in pietatem commovere, ut cum familia sua retineretur. At illa a coepta indignatione nequaquam reversa est, sed per numina caeli juravit, quod nullatenus secum remaneret, nisi postpositis ceteris, solo milite contentus esset. Increpabat etiam eum senem, et nulla re abundantem, velle cum tanta militia incedere. Cumque illa assensum voluntati ejus nullatenus praebuisset: paruit ille, et relictis caeteris cum solo milite contentus remansit. At cum in memoriam pristinae dignitatis reductus fuisset, suam detestando miseriam in quam redactus erat: cogitare coepit minimam filiam trans Oceanum adire. Sed dubitabat nihil ipsam sibi velle facere, quoniam tam ingloriose, ut praedictum est, eam habuisset. Indignans tamen miseriam suam diutius ferre, in Gallias transfretavit. Sed transfretando cum se vidisset tertium inter principes qui aderant: in haec verba cum fletu et singultu prorupit: “O irrevocabilia factorum decreta, quae solito cursu iter fixum tenditis! Cur unquam me ad instabilem felicitatem promovere voluistis: cum major poena sit ipsam amissam recolere, quam sequentis infelicitatis praesentia urgeri. Magis enim aggravat me illius temporis memoria, quo tot centenis milibus militum stipatus et moenia urbium diruere, et provincias hostium vastare solebam: quam calamitas miseriae meae, quae ipsos, qui jam sub pedibus meis jacebant, debilitatem meam deridere coegit. O irata fortuna! venietne dies unquam qua ipsis vicem reddere potero: qui sic tempora mea sicut paupertatem meam diffugerunt! O Cordeilla filia, quam vera sunt dicta illa quae mihi respondisti, quando quaesivi a te, quem amorem adversus me haberes: dixisti enim, Quantum habes, tantum vales, tantumque te diligo: dum igitur habui quod dare potui, visus fui valere eis qui non mihi sed donis meis amici fuerant. Interim dilexerunt me, sed magis munera mea. Nam abeuntibus muneribus, et ipsi abierunt. Sed qua fronte, carissima filia, te audebo adire, qui ob praedicta verba iratus putavi te deterius maritare quam sorores tuas, quae post tot beneficia quae eis impendi, me exulem et pauperem esse patiuntur.” Ut tandem haec et his similia dicendo applicuit, venit Karitiam, ubi filia sua erat. Expectans autem extra urbem, misit ei nuncium suum qui indicaret ipsum in tantam miseriam collapsum, et quia non habebat quod comederet aut indueret, misericordiam illius petebat. Quo indicato, commota est Cordeilla, et flevit amare, quaesi vitque quot milites secum haberet: qui respondit, ipsum neminem habere, excepto quodam armigero qui foris cum eo expectabat. Tunc illa cepit quantum opus erat auri et argenti, deditque nuncio, praecipiens ut patrem ad aliam civitatem duceret, ibique ipsum infirmum fingeret et balnearet, indueret et foveret. Jussit etiam ut quadraginta milites bene indutos et paratos retineret, et tunc demum mandaret regi Aganippo et filiae suae sese advenisse. Nuncius illico reversus, direxit Leirem regem ad aliam civitatem, absconditque eum ibi, donec omnia quae Cordeilla j usserat perfecisset.

13[recensere]

CORDEILLA PATREM BENIGNITER ACCIPIT.

Mox ut regio apparatu et ornamentis et familia insignitus fuit, mandavit Aganippo et filiae suae, sese a generis suis expulsum esse e regno Britanniae, et ad ipsos venisse ut auxilio eorum patriam suam recuperare valeret. At illi cum consulibus et proceribus obviam venientes honorifice susceperunt illum, dederuntque ei potestatem totius Galliae donec eum in pristinam dignitatem restaurassent.

14[recensere]

LEIR REGNUM RECAPERAT.

Interea misit Aganippus legatos per universam Galliam ad colligendum in ea omnem armatum militem, ut auxilio suo regnum Britanniae Leiro socero reddere laboraret. Quo facto, duxit secum Leir Aganippum filiamque suam et collectam multitudinem in Britanniam, pugnavitque cum generis, et triumpho potitus est. Deinde cum omnes in potestatem suam redegisset: tertio post anno mortuus est. Mortuus est etiam Aganippus. Cordeilla vero regni gubernaculum adepta, sepelivit patrem in quodam subterraneo quod sub Sora fluvio intra Legecestriam fieri praeceperat. Erat autem subterraneum illud conditum in honorem bifrontis Jani. Ibi omnes operarii urbis adveniente solemnitate diei, opera quae per annum acturi erant, incipiebant.

15[recensere]

CORDEILLA SE IPSA INTERFICIT: MARGAN NOVARUM RERUM CUPIDUM CUNEDAGIUS VITA PRIVAT.

Cuum igitur Cordeilla per quinquennium pacifice regnum tractasset, coeperunt eam inquietare duo filii sororum suarum, Marganus videlicet et Cunedagius, quae Maglauno et Henuino ducibus conjugatae fuerant. Ambo juvenes praeclarae probitatis formam habebant: quorum alterum videlicet Marganum Maglaunus generaverat: Cunedagium vero Henuinus. Hi itaque cum post obitum patrum in ducatus eisdem successissent, indignati sunt Britanniam foeminae potestati subditam esse. Collectis ergo exercitibus in reginam insurrexerunt, nec a saevitia sua desistere voluerunt, donec quibuscumque provinciis vastatis, praelia cum ipsa commiserunt, eamque ad ultimum captam in carcerem posuerunt: ubi, ob amissionem regni dolore obducto, sese interfecit. Exin partiti sunt juvenes insulam, cujus pars illa quae trans Humbrum extenditur versus Cathenesiam Margano cessit. Alia vero quae ab altera parte fluvii ad occasum vergit, Cunedagio committitur. Emenso deinde biennio, accesserunt quibus turbatio regni placebat, ad Marganum, animumque illius subducebant, dicentes turpe dedecus esse ipsum, cum primogenitus esset, toti insulae non dominari. Cumque his et pluribus aliis modis incitatus fuisset: duxit exercitum per provincias Cunedagii, ignemque accumulare incepit. Orta igitur discordia, obviavit ei Cunedagius cum omni multitudine sua, factoque congressu, caedem intulit non minimam, et Marganum in fugam propulit: deinde secutus est eum fugientem a provincia in provinciam, et tandem intercepit eum in pago Kambriae, qui post interfectionem Margani, ejus nomine, videlicet Margan, hucusque a pagensibus appellatus est. Potitus itaque victoria Cunedagius, monarchiam totius insulae adeptus est, eamque triginta tribus annis gloriose tractavit. Tunc Esaias et Osee prophetabant: et Roma condita est undecimo Calendas Maii, a geminis fratribus Remo et Romulo.

16[recensere]

PORREX ET FERREX FRATRES BELLUM INTER SE CONSERUNT. FERREX MORITUR.

Postremo, defuncto Cunedagio successit ei Rivallo filius ipsius, juvenis pacificus et fortunatus, qui regnum cum diligentia gubernavit. In tempore ejus tribus diebus cecidit pluvia sanguinea, et muscarum affluentia: quibus homines moriebantur. Post hunc vero successit Gurgustius filius ejus: cui Sisillius; cui Lago Gurgustii nepos; cui Kinmarcus Sisillii filius: post hunc Gorbogudo. Huic nati fuerunt duo filii: quorum unus Ferrex, alter Porrex nuncupabatur. Cum autem in senium vergeret pater, orta est contentio inter eos, uter eorum in regno succederet. At Porrex majori cupiditate subductus, paratis insidiis Ferrecem fratem interficere parat. Quod cum illi compertum fuisset, vitato fratre, in Gallias transfretavit. Sed Suardi regis Francorum auxilio usus, reversus est et cum fratre dimicavit. Pugnantibus autem illis, Ferrex est interfectus, et tota multitudo quae eum comitabatur. Porro eorum mater, cui nomen Widen, cum de filii nece certitudinem habuisset, ultra modum commota, in alterius odium versa est. Diligebat namque illum magis altero. Unde tanta ira ob ipsius mortem ignescebat, ut ipsum in fratrem vindicare affectaret. Nacta ergo tempus quo ille sopitus fuerat, aggreditur eum cum ancillis suis, et in plurimas sectiones dilaceravit. Exinde civilis discordia multo tempore populum afflixit, et regnum quinque regibus submissum est, qui sese mutuis cladibus infestabant.

17[recensere]

DUNWALLO MOLMUTIUS REGNO POTITUR; A QUO LEGES MOLMUTINAE.

Succedente tandem tempore suscitavit probitas quendam juvenem qui Dunwallo Molmutius vocabatur: erat enim filius Clotenis regis Cornubiae, pulchritudine et audacia omnes reges Britanniae excellens. Qui ut regimen patriae post patris obitum suscepit, surrexit in Ymnerem regem Loegriae, et facto congressu eum interfecit. Deinde convenerunt Rudaucus rex Kambriae atque Staterius rex Albaniae, confirmatoque inter se foedere duxerunt exercitus suos in provincias Dunwallonis, aedificia et colonos depopulaturi. Quibus obviavit ipse Dunwallo cum triginta milibus virorum, praeliumque commisit: cumque multum diei, dum pugnarent, praeterisset, nec ipsi victoria provenisset, sevocavit sexcentos audacissimos juvenes, et cunctos arma defunctorum hostium sumere praecepit et indui. Ipse etiam projectis illis quibus armatus erat, similiter fecit. Deinde duxit illos inter concurrentes hostium catervas incedendo quasi ex ipsis essent: nactus quoque locum quo Rudaucus et Staterius erant, commilitonibus indixit, ut in ipsos irruerent. Facto igitur impetu, perimumtur duo praedicti reges, et plures alii cum ipsis. At Dunwallo Molmutius, timens ne a suis opprimeretur, revertitur cum sociis suis, et sese exarmavit. Resumptis deinde armis quae projecerat, socios hortatur in hostes irruere: ipsosque acriter invasit. Nec mora, potitus est victoria, fugatis ac dispersis hostibus. Denique per patrias supradictorum peremptorum vagando subvertit urbes et oppida: populumque potestati suae submisit. Et cum totam insulam omnino subj ugasset, fecit sibi diadema ex auro: insulamque in pristinum statum reduxit. Hic leges quae Molmutinae dicebantur, inter Britones statuit, quae usque ad hoc tempus inter Anglos celebrantur. Statuit siquidem inter cetera quae multo tempore post beatus Gildas scripsit: ut templa deorum et civitates talem dignitatem haberent, ut quicumque fugitivus sive reus ad ea confugeret cum venia ab inimico suo abiret. Statuit etiam ut viae quae ad praedicta templa et ad civitates ducebant; nec non et aratra colonorum eadem lege confirmaretur. In diebus itaque ejus latronum mucrones cessabant: raptorum saevitiae obturabantur: nec erat usquam qui violentiam alicui ingereret. Denique ut inter talia quadraginta annos post sumptum diadema explevisset, defunctus est, et in urbe Trinovanto prope templum Concordiae sepultus, quod ipse ad confirmationem legum construxerat.

 Liber I Liber III