Historia Rerum Gestarum/XXII

E Wikisource
Sine Nomine
Liber XXII

 XXI XXIII 

INCIPIT LIBER VIGESIMUS SECUNDUS.[recensere]

[0847]

 

                       

 

                         CAPUT PRIMUM. Rex sororem suam, quae marchionis uxor fuerat, cuidam adolescenti, Guidoni videlicet de Liziniaco, uxorem tradit. Cum Salahadino, paribus conditionibus, praeter solitum, treuga firmatur. [0847B]

 

                         Eodem quoque tempore dominus Boamundus Antiochenorum princeps, et dominus Raimundus, cum militia in regnum ingredientes, dominum regem terruerunt, timentem, ne res novas moliri attentarent; videlicet ne rege, regno privato, sibi regnum vellent vindicare. Premebatur enim solito acrius rex aegritudine sua et singulis diebus leprae signum magis et magis evidens prominebat. Soror autem domini regis, quae marchionis uxor fuerat, adhuc in sua viduitate perseverabat, ducem, ut praemisimus, [0847C] exspectans. Cognoscens ergo rex illorum nobilium, et licet uterque esset ejus consanguineus, suspectum habens adventum, sorori maturat nuptias; et quamvis nobiliores et prudentiores, ditiores etiam in regno, tum de advenis tum de indigenis potuissent reperiri, penes quos multo commodius, quantum ad regni utilitatem, illa posset locari: non satis attendens, quod:

 

                         Male cuncta ministrat Impetus, tamen causis quibusdam intervenientibus, cuidam adolescenti satis nobili, Guidoni videlicet de Liziniaco, filio Hugonis Bruni, de episcopatu Pictaviensi, ex insperato traditur, infra paschalia, praeter morem, solemnia. Praedicti vero nobiles viri, videntes [0847D] quod eorum adventus, domino regi et suis suspectus habebatur, orationibus de more completis, domum reversi sunt. Medio tamen tempore, dum ambo apud Tiberiadem, per aliquot dies moram facerent, ignarus de eorum praesentia, in ipsam urbem impetum fecit Salahadinus; nihil tamen damni civibus irrogans, iterum in fines Paneadenses se recepit; dumque ibi moram cum suis exercitibus haberet, exspectans ut postea patuit, navalem exercitum, quem tota hieme praecedente, quinquaginta galearum parari fecerat, dominus rex suspectam ejus habens moram, nuntios mittit, qui de treuga haberent cum eo tractatum. Quod verbum ille, ut [0848B] dicitur, gratanter admisit; non quia de viribus suis diffideret, aut nostros, quos toties eo anno confuderat, aliquatenus haberet formidini; sed quia ariditate nimia et propter pluviarum inopiam, omne alimentorum genus, tam equis quam hominibus, in regione Damascena, per continuum defecerat quinquennium. Factae sunt igitur, tam per mare quam per terras, tam advenis, quam indigenis et hinc inde juramentis interpositis roboratae, humilibus satis quantum ad nos conditionibus induciae; quodque nunquam antea dicitur contigisse, paribus legibus foedus initum est, nihil praecipui nostris sibi in ea pactione reservantibus.

 

                       

 

                         CAPUT II. Salahadinus partes Tripolitanas hostiliter invadit; et segetes et terrae bona depopulatur. [0848C]

 

                         Eodem anno, aestate quae proxime secuta est, idem Salahadinus, locata Damascena et Bostrensi in tuto provincia, equitum copias omnes, versus partes dirigit Tripolitanas; ibique locatis castris turmas dispergit per universam regionem militares. Comes autem cum suis in urbem Archis se contulerat, operiens si ei daretur opportunitas cum hostibus absque gravi periculo committendi. Porro fratres militiae Templi, cum essent in eadem regione, in suis municipiis clausi tenebantur, exspectantes omni pene hora vallari obsidione; nec se congressionibus temere committere audebant. Identidem et fratres Hospitalis, timentes, in castrum suum, cui [0848D] nomen erat Crach, se contulerant; arbitrantes satis esse, si in tanto tumultu praefatum oppidum ab injuriis hostium possent vindicare. Erant ergo media hostium agmina inter praedictorum fratrum et domini comitis expeditiones, ita ut mutuum sibi non possent ministrare auxilium, nec etiam dirigere internuntios, qui de singulorum statu alterutros valerent instruere. At vero Salahadinus per campestria et maxime per loca culta passim obambulans, et nemine se opponente, libere cuncta perlustrans, fruges partim in areis jam congestas, partim per agros manipulatim collectas, partim adhuc solo haerentes, suppositis ignibus incendit, praedas abigit, depopulatur universa.

 

                       

 

                         CAPUT III. Classis Aegyptiorum ad insulam Aradum accedit. Comes Tripolitanus cum Salahadino foedus init. [0849A]

 

                         Dum haec in partibus illis geruntur, ecce circa Kal. Junias, navalis exercitus ejus in partibus subito apparuit Berythensibus; cujus exercitus primicerii, postquam pro certo constitit quod Salahadinus cum domino rege foedus inierat, reverentiam habentes ad leges pacis quas indixerat, timuerunt Berythensium finibus et infra totius regni terminos, jura foederis violare. Audientes quoque, quod eorum dominus in partibus Tripolitanis cum suis expeditionibus moram faceret, illuc properant, et insulam Aradum (quae urbi Antaradensi opposita est, vix tribus milliaribus ab ea distans) galeis in portu [0849B] commode locatis, occupant. Hanc insulam dicitur primus habitasse et in ea urbem munitissimam sui nominis aedificasse Aradius Chanaan filius, nepos Noe, unde Arados dicta est. Huic ab oriente vicina est civitas iterum olim valde nobilis, quae ex eo, quod praedictae civitati e regione opposita est, ut superius diximus, Antarados, hodie vero corrupta nuncupatione Tortosa dicitur; ubi apostolus Petrus Phoenicen circumiens, in honore Dei genitricis dicitur Basilicam fundasse modicam, quae multo populorum usque hodie frequentatur accessu; et ubi divinitus, per ejusdem semper virginis intercessionem, multa dicitur indigentibus fidelibus praestari beneficia. Hae urbes ambae Tyrensi metropoli suffraganeae, cum alia illis contermina, quae Maraclee, [0849C] provinciae Phoenicis dicitur portio, intelliguntur. Applicati ad praedictam insulam, regionem universam terrore concutiunt, ibique mandatum domini sui operientes, domum supra portum Antaradensem incenderunt, damna civibus majora, sed incassum inferre molientes. Interea Salahadinus regionem pro suo arbitrio depopulatus, classi mandat ut redeat; ipse quoque revocatis agminibus, in suos se recepit fines. Paucis tamen postmodum evolutis diebus, inito foedere cum domino comite, interius in regionem se contulit Damascenorum.

 

                       

 

                         CAPUT IV. Tyrensis archiepiscopus a Constantinopoli regreditur; dominus Ludovicus rex Francorum vita decessit.

 

                         [0849D] Per idem tempus, cum per menses septem continuos, cum illustris memoriae domino Manuele, Constantinopoleos imperatore magnifico, moram nobis et Ecclesiae nostrae perutilem fecissemus, quarta post Pascha feria, licentiam redeundi ad propria per multam obtinuimus instantiam. Qui commendatis nostrae devotioni legatis suis, viris nobilibus et magnificis, in galeis quatuor, quas nobis more imperiali liberaliter nimis concesserat, transcursis Tenedo, Mutilene, Chio, Samo, Delo, Claros, Rhodo, Cypro, insulis; a laeva autem relictis Phrygia, Asia minore, Lycia, Lycaonia, Pamphylia, Isauria, Cilicia provinciis, fauces Orontis fluminis, et Seleuciae portum, qui hodie dicitur Sancti Simeonis, IV [0850A] Idus Maias attigimus, propitia Divinitate, salvis rebus et corpore incolumes. Non videtur tamen praetereundum, sed erit praesentis historiae articulus non modicus, quod dum in urbe regia moram, ut praediximus, tum ingruentis hiemis necessitate, tum felicissimi domini imperatoris mandato faceremus, contigit eum paterna provisione, et mente quodammodo praesaga de maturo ex hac luce exitu, geminam sobolem suam, filium videlicet et filiam, matrimonii legibus alterum uxori, alteram viro copulare. Filio sane adhuc impuberi, vix annorum tredecim, Alexio nomine, avi paterni nomen referenti, illustris Francorum regis domini Ludovici filiam, vix annorum octo, Agnetem nomine, solemniter contulit, imperialibus insignibus utrique [0850B] collatis, in palatio domini Constantini senioris, in ea parte palatii quae dicitur Trullus; ubi et sancta et universalis synodus sexta, temporibus Constantini, filii Constantini, filii Heraclii, dicitur fuisse congregata. Filiam vero nuptui collocavit apud adolescentem nomine Reinerium, Willelmi senioris marchionis de Monteferrato filium, domini item Willelmi fratrem, cui nos regis nostri sororem contuleramus. Hunc, quasi annornm decem et septem, per suos apocrisiarios dominus imperator fecerat evocari, qui ante nostrum adventum in urbem regiam diebus circiter quindecim descenderat; factaque mora tam in urbe quam in expeditione cum domino imperatore, redeunte quoque domino imperatore circa Epiphaniarum dies in urbem, [0850C] mense Februario in palatio novo, quod Blachernas dicitur, convocata curia sua, cum imperiali magnificentia, per manum Theodosii ejusdem urbis patriarchae, eidem filiam suam nomine Mariam, uxorem dedit, et de nomine patris sui Joannem appellatum, Caesarem constituit. Hanc filiam, Hirene uxor ejus prior, imperatrix piae memoriae, quae ei de regno Teutonico in uxorem data fuerat, peperit; nam ex Maria, quam secundo duxit, solum Alexium, qui hodie imperat, suscepit. Verum si ludos Circenses, quos cives illius urbis Hippodromos vocant, et variorum gloriam spectaculorum populo per illos dies cum solemnitate exhibitam; si imperialem circa vestes, et proprii corporis indumenta in lapidibus [0850D] pretiosis et margaritarum pondere et numero excellentiam; si palatii supellectilem auream, argenteam, numero et pondere infinitam; si velorum ad ornatum dependentium pretium; si famulorum et curialium numerositatem scripto comprehendere tentemus; si apparatus, nuptiarum magnificentiam; si effusam in omnes, tam suos quam exteros immensae liberalitatis munificentiam, per singula velimus prosequi, immensitate materiae sermo succumberet, etiamsi specialis ad hoc deputaretur tractatus. Sed nunc ad historiam redeamus.

 

                         Completis ergo apud Antiochiam, injunctis nobis ab imperiali excellentia, cum domino principe, et cum domino patriarcha mandatis, domino rege apud Berythum invento, eoque terrestri itinere [0851A] Tyrum properante, nos propitia Divinitate, continua navigatione, pridie Nonas Julii, post annum et menses decem, ex quo ad synodum profecti eramus, ad Tyrensem reversi sumus Ecclesiam.

 

                         Anno septimo regni domini Balduini quarti, XIII Kal. Octobris piissimus et Christianissimus Francorum rex, vir virtutum et immortalis memoriae dominus Ludovicus, onere carnis deposito, coelis intulit animam, cum electis principibus praemia possessurus aeterna; filio uno superstite et haerede, Philippo nomine, ex Ala regina, filia Theobaldi senioris, sorore domini Henrici comitis Trecensium, Theobaldi comitis Carnotensium, Stephani comitis Sainsorensium, domini Willelmi Remensis archiepiscopi: mortuus est anno regni ejus quinquagesimo, [0851B] vitae vero sexagesimo. Sequenti mense, pridie nonas Octobris, anno pontificatus sui vicesimo secundo, dominus Amalricus bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, vir simplex nimium, et pene inutilis, viam universae carnis ingressus est. In cujus loco, dominus Heraclius Caesariensis archiepiscopus, intra dies decem substitutus est.

 

                       

 

                         CAPUT V. Rex sororem suam juniorem, Henfredo tertio uxorem tradit. Constantinopolitanus imperator vita defungitur.

 

                         Eodem mense, dominus rex sororem suam, vix annorum octo, cuidam adolescenti Henfredo nomine, despondit. Hic tertius Henfredus, junioris Henfredi filius fuit ex Stephania Philippi Neapolitani [0851C] filia: qui secundus Henfredus, senioris Henfredi de Torono regis constabularii, cujus supra saepius fecimus mentionem, fuit filius; cujus avus maternus, videlicet Philippus, dominus fuit Arabiae secundae, quae est Petracensis, qui locus hodie vulgo Crach et Syriae Sobal, qui locus hodie montis Regalis; quarum utraque est trans Jordanem. Hic postea conversus, factus est magister militiae Templi. Tractante ergo et plurimum elaborante principe Rainaldo, matris ejusdem pueri jam puberis, tertio marito, celebrata sunt Hierosolymis praedicti adolescentis et sororis domini regis sponsalia. Commutavit praeterea patrimonium suum, quod in finibus Tyri per mortem avi paterni haereditario [0851D] jure ad se fuerat devolutum, Toronum videlicet, et Castellum novum et Paneadem, cum pertinentiis suis, cum domino rege certis conditionibus; quarum tenor in Archivis regiis, nobis dictantibus, per officium nostrum, continetur introductus.

 

                         Eodem mense, tertia mensis die, vir eminentissimus et immortalis memoriae, omnium principum terrae munificentissimus, dominus Manuel Constantinopolitanus imperator, onere carnis deposito, animam coelo reddidit; cujus memoria in benedictione, cujus eleemosynas et beneficia largissima enarrabit omnis Ecclesia sanctorum. Defunctus autem dicitur anno imperii sui quadragesimo, vitae vero (quantum adhuc nosse datur) quadragesimo primo.

 

                       

 

                         CAPUT VI. Princeps Antiochenus occasione pellicis, quam uxori viventi superduxerat, anathemati subjicitur. In Alexium imperatorem conspiratur. [0852A]

 

                         Per idem quoque tempus dominus Boamundus, Antiochiae princeps, relicta domina Theodora uxore sua, domini imperatoris nepte, quamdam sibyllam, maleficiis utentem, ut dicitur, ecclesiastica severitate contempta, in uxorem ducere praesumpsit. Per idem tempus, cum dominus Joscelinus, regis avunculus et senescalcus, a domino rege missus pro quibusdam regni negotiis, in urbe Constantinopolitana, et dominus Balduinus de Ramis pro redemptione sua, a domino imperatore auxilium postulaturus, similiter in eadem civitate moram facerent, [0852B] mortuo jam domino Manuele, piae recordationis imperatore, Kal. Martii detecti sunt quidam nobiles, viri magni et illustres, res novas molientes, contra dominum Alexium imperatorem, filium domini Manuelis, conspirasse; quos comprehensos, tanquam majestatis reos, vinculis mancipari, tradi carceribus, licet ejus quidam ex eis essent consanguinei, praecepit imperator, matris adhuc tutelae, juxta patris arbitrium, suppositus. Inter quos erant, quasi totius factionis opifices, Manuel senioris Andronici (unde superius fecimus mentionem) filius; Alexius quoque Protostrator, Theodorae Calusinae neptis domini imperatoris, filius; item frater Logothetae, qui Canaclivi utebatur officio; et alii quidam magnates eximii, circiter duodecim. Sed [0852C] et ejusdem domini imperatoris soror, domina Maria, factionis ejusdem conscia, cum marito marchionis filio (cujus superius etiam fecimus mentionem) ad ecclesiam Sanctae Sophiae nocte confugiens, in pendulo sortis dubiae, septis Ecclesiae conservabatur; ubi cum marito contra imperatorem fratrem, eadem ecclesia armis et militibus communita, cum fautoribus suis, et ejusdem propositi complicibus, tentabat aliquid moliri, favente sibi ejusdem civitatis patriarcha. Sed tandem convalescentibus imperatoris partibus, Latinorum maxime fretis auxilio, illa confractis viribus de vita desperans, supplex per intercessores veniam postulat; et fratri, indulta gratia, reconciliata est.

 

                       

 

                         CAPUT VII. Hierosolymitanus patriarcha Antiochiam dirigitur, ut rei periclitanti tentet afferre remedium. Alexander papa vita decedit. [0852D]

 

                         Eodem tempore, occasione pellicis, quam abjecta uxore legitima, Boamundus princeps Antiochenus superduxerat, turbatus est Orientalium Latinorum status, et maxime Antiochenarum partium principatus. Nam commonitus semel et secundo idem princeps, ut a tam manifesto adulterii commisso recederet, et uxorem ad se revocaret legitimam: more peccatoris, qui cum in profundum venerit vitiorum contemnere solet; obturatis auribus, vocem noluit sapienter incantantium exaudire, sed obstinate in peccato perseverans, sententiam in se [0853A] excommunicationis, merito latam, suscepit. Cui tamen non multum deferens, sed delictum ingeminans, tam dominum patriarcham, quam ejusdem regionis episcopos et alios ecclesiarum praelatos, hostiliter persequi coepit, manus in eis injiciens violentas; et venerabilium locorum, tam ecclesiarum quam monasteriorum, septa violans, res sacras diripiens, et eorum, nefario spiritu et ausu temerario, perturbans possessiones; ipsum etiam dominum patriarcham cum clero, qui ad eum confugerat, in quodam ecclesiae municipio, firmo tamen, armis quoque et militia simul et victualibus sufficienter communito, dicitur obsidere; et frequentibus, more hostili, eos impugnare congressionibus. Unde quidam de magnatibus regionis illius, ejus [0853B] non ferentes insaniam, cognoscentes se plus debere Deo quam hominibus, ab eo mente et corpore recesserunt, ejus maleficia detestantes; inter quos vir nobilis et potens Rainaldus, cognomento Mansuetus, in praesidium suum inexpugnabile et munitissimum (adjunctis sibi quibus cordi erat causa honestior, et timor Dei ante oculos) se recepit, in eo praebens praesulibus a propriis ejectis sedibus et aliis indifferenter, ob eamdem causam profugis, tutum refugium. Ob quod factum tota regio in tantum descendit tamque periculosum discrimen, ut viris prudentibus et sensus habentibus exercitatos, procul omni dubio videatur, ut nisi nobis mature divina subvenerit clementia, hostibus, ad [0853C] nostram ruinam et Christiani nominis perennem injuriam, patere debeat introitus, et in eorum potestatem universa redire provincia; de quorum manibus, opitulante Domino, fidelium principum sollicitudine, et Christianae plebis multis laboribus et sumptibus, est erepta. Verus est enim Veritatis sermo, et omni acceptione dignus: Quia omne regnum in se divisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Matth. XII, 25). Dominus autem Hierosolymorum rex una cum domino patriarcha et aliis ecclesiarum praelatis, simul et laicis principibus, debitam gerentes sollicitudinem, convenientes apud se, et quid in tam periculoso rerum statu agendum sit, summa diligentia deliberantes, licet praedicti imprudentis et dissoluti principis merita [0853D] videantur exigere, vim inferre dubitant, ne forte, hostium viribus et rogatis auxiliis, volens resistere, Turcis exponat regionem, unde eos postmodum, etiam volens et enitens plurimum, non possit amovere. Item apud hominem insanum, et ad mala praecipitem, maleficiis praeoccupatum, precibus et salutaribus monitis locum non esse intelligentes; nam hoc esset surdo asino narrare fabulam, et verba ventis dare; mittere viros prudentes et exhortationis habentes gratiam, non praesumunt. Sustinent ergo malum hoc, ne deterius incurrant, ab eo exspectantes subsidium, qui solet convertere in profundo maris positos; et dare nivem sicut lanam, mittens cristallum sicut buccellam panis (Psal. CXLVII, 5 6); ut ille divina visitatione commonitus, et ad [0854A] cor rediens, ad frugem vitae melioris se erigat, et optimi moderatoris virtute induatur ex alto. Tandem videntes nostri malum illud ingravescere, et nullum in proximo sperantes remedium; jam enim non solum persona principis anathematis vinculo tenebatur astricta; verum universa regio, propter rapinas, incendia, quae in bonis venerabilium fiebant locorum, interdicto erat supposita, ita ut praeter baptisma parvulorum, nullum de sacramentis ecclesiasticis populo ministraretur; coeperunt nostri timere amplius, videntes rem in eum casum descendisse, in quo non sine universorum periculo diu stare posset. Ordinant itaque de communi consilio, ut dominus patriarcha, dominus quoque Rainaldus de Castellione, qui aliquando princeps Antiochenus [0854B] fuerat, hujus domini Boamundi junioris vitricus; magister quoque militiae Templi, frater Arnaldus de Toroge; magister quoque domus Hospitalis, frater Rogerus de Molins, ad partes illas properent, tentantes, si praevia Dei gratia, aut ad tempus, aut in perpetuum, tantis malis aliquod possint invenire et aptare remedium. Timebamus enim, ne forte a domino papa et transmarinis principibus, nobis ad negligentiam, vel potius ad malitiam imputaretur, si vicinis nostris tam misera sorte laborantibus, nullum daremus compassionis signum, nullum studeremus adhibere remedium. Dominus igitur patriarcha, assumptis ex Ecclesiarum praelatis domino Monacho Caesariensi electo, domino Alberto [0854C] Bethlehemita episcopo, domino Rainaldo abbate montis Sion, domino Petro ecclesiae Dominici Sepulcri priore, prudentibus viris et discretis, subsequentibus eum aliis ejusdem itineris consortibus, ad partes illas descendit; assumptoque sibi comite Tripolitano, eidem principi familiari admodum et accepto, ut eorum verbum facilius effectui posset mancipari, apud Laodiciam conveniunt; tandemque tam dominum principem, quam dominum patriarcham seorsim convenientes, diem utrique constituunt apud Antiochiam; ubi praetentato hinc inde verbo, pacem constituunt temporalem; ita videlicet ut, refusis tam domino patriarchae quam episcopis et locis venerabilibus quaecunque amiserant, cesset interdictum et populis ecclesiasticorum sacramentorum [0854D] restituantur munera. Ipse autem in propria persona, ab episcopis latam patienter ferat sententiam; aut si penitus quaerat absolvi, pellicem abjiciat, uxore legitima revocata. His ergo peractis, putantes se regionis incendium aliquantulum mitigasse, ad propria reversi sunt. Princeps vero nihilominus in eisdem sordibus obstinatus irrevocabiliter perseverat. Adjecit praeterea, et quod regioni periculosius est, eo solo quod eis factum ejus dicebatur displicere, fidelium suorum optimos, inclytos et nobiles viros, extra civitatem et omnem terram suam expellere; videlicet constabularium suum, camerarium quoque, et Guiscardum de Insula, Bertrandum quoque filium comitis Gisleberti, et Garinum Gainart; qui ad dominum Rupinum Armeniorum [0855A] principem magnificum de necessario declinantes, honestissime ab eo sunt suscepti, ita ut singulis statim daret munera ingentia et victum singulis sufficientem assignaret, Eodem anno, mense Augusto, vicesima septima die mensis, pontificatus ejus anno vicesimo tertio, dominus Alexander papa tertius, viam universae carnis ingressus est, et in Ecclesia Lateranensi sepultus; cui substitutus est dominus Lucius papa tertius, qui et Hubaldus, Ostiensis episcopus, natione Tuscus, patria Lucensis, vir grandaevus admodum et modice litteratus. Eodem quoque tempore, venerabilis in Christo frater noster, piae in Domino recordationis, dominus Raimundus, Ecclesiae Berythensium episcopus, idibus Septembris ex hac luce subtractus est, lucis [0855B] perpetuae, praevia Domini gratia, praemiis perenniter potiturus. Cui postmodum in eadem Ecclesia substitutus est vir honestus et litteratus magister, Odo, Ecclesiae nostrae archidiaconus, cui nos, in jejuniis Decembris, et sacerdotii gradum, et pontificalem, auctore Domino, contulimus dignitatem.

 

                       

 

                         CAPUT VIII. Noradini filius moritur, domino Mussulae consanguineo suo haereditate relicta.

 

                         Per idem tempus, mortuus est Melecshalah, Noradini filius, adolescens adhuc, cui de omni haereditate paterna, sola manserat Halapia, cum paucis admodum municipiis. Hic moriens testamento novissimo dicitur Halapiam et omnem haereditatem suam, ex asse, in quemdam patrui sui filium Hezedin [0855C] nomine, filium Thebeth, Mussulae dominum contulisse. Quo defuncto, principes ejus, nuntios ad praedictum dominum Mussulae, illustrem et magnificum Turcorum satrapam, dirigunt, monentes, ut non differat cum omni celeritate ad eos venire; qui, suscepta legatione, festinus adveniens, avita bona et sibi jure haereditario debita suscepit, timens ne Salahadinus, qui praedictum patruelem suum, ex parte plurima exhaeredaverat, ab Aegypto rediens, hanc etiam urbem invitis civibus violenter occuparet; praesertim cum quidam de majoribus, occultum ei praestarent favorem. Salahadinus vero, composita usque ad completum biennium nobiscum pace temporali, in [0855D] Aegyptum descenderat, ut sua ibidem studiosius procuraret negotia. Anxius enim plurimum sollicitabatur, eo quod audierat classem regis Siculi, cum ingenti apparatu et infinitis copiis in mare descendisse, et ad partes Aegyptias properandi habere propositum. Superfluam autem super eo articulo conceperat formidinem; nam praedicta classis in Occidentem iter arripuit, ad Baleares insulas, Hispaniae conterminas citeriori, quarum altera vulgari appellatione Majorica, altera vero Minorica dicitur, contendens; ubi infausta navigatione et sinistris acta flatibus, tota pene deperiit circa Sacuam Albenguenam; et viginti millia urbes maritimas, freto intumescente, littoribus allisa. Interea, dum regnum pace, ut praediximus, gauderet temporali, [0856A] natio quaedam Syriorum, in Phoenice provincia circa juga Libani, juxta urbem Bibliensium habitans, plurimam circa sui statum passa est mutationem. Nam cum per annos pene quingentos cujusdam Maronis haeresiarchae errorem fuissent secuti, ita ut ab eo dicerentur Maronitae, et ab Ecclesia fidelium sequestrati, seorsum sacramenta conficerent sua, divina inspiratione ad cor redeuntes, languore deposito, ad patriarcham Antiochenum Aimericum, qui tertius Latinorum nunc eidem praeest Ecclesiae, accesserunt; et abjurato errore, quo diu periculose nimis detenti fuerant, ad unitatem Ecclesiae Catholicae reversi sunt, fidem orthodoxam suscipientes, parati Romanae Ecclesiae traditiones cum omni veneratione amplecti et observare. [0856B] Erat autem hujus populi turba non modica, sed quasi quadraginta millium dicebatur excedere quantitatem, qui per Bibliensem, Botriensem et Tripolitanum episcopatus, juga Libani et montis devexa, ut praediximus, inhabitabant; erantque viri fortes et in armis strenui, nostris, in majoribus negotiis quae cum hostibus habebant frequentissime, valde utiles; unde et de eorum conversione ad fidei sinceritatem, maxima nostris accessit laetitia. Maronis autem error et sequacium ejus, est et fuit, sicut et sexta synodo legitur, quae contra eos collecta esse dignoscitur et in qua damnationis sententiam pertulerunt; quod in Domino nostro Jesu Christo una tantum sit, et fuerit ab initio, et voluntas et operatio. Cui articulo ab orthodoxorum Ecclesia [0856C] reprobato, multa alia perniciosa nimis, postquam a coetu fidelium segregati sunt, adjecerunt; super quibus omnibus ducti poenitudine, ad Ecclesiam, ut praediximus, redierunt Catholicam, una cum patriarcha suo et episcopis nonnullis, qui eos sicut prius in impietate praecesserant, ita ad veritatem redeuntibus, pium ducatum praestiterunt.

 

                       

 

                         CAPUT IX. Inter regem et Tripolitanum comitem simultas oritur periculosa, et usque ad odium manifestum procedit.

 

                         Porro dum ita regnum, ut praediximus, pace ad tempus inter dominum regem et Salahadinum inita, quadam tranquillitate frueretur, non defuerunt filii Belial et impietatis alumni, qui spiritum habentes [0856D] inquietum, turbas in regno moverent et mala intestina molirentur. Cum etiam comes Tripolitanus, quasi per continuum biennium circa partes Tripolitanas multiplicitate negotiorum impeditus, moram agens, in regnum non potuisset ascendere, accidit quod invitante sollicitudine, quam pro urbe gerebat Tiberiadense, quae uxoris erat haereditas, redire disposuit; cumque omnem ad iter prosequendum fecisset apparatum, et jam usque Biblium pervenisset, praedicti viri nequam regem nimis simplicem, maligna suggestione circumvenerunt, persuadentes praedictum comitem sinistra intentione in regnum velle introire, ut de ejus supplantatione tractaret occulte; unde factum est, quod eorum verbis seductoriis, rex aurem nimis credulam praebens, missa [0857A] legatione, regni aditum ei inconsulte nimis interdixit. Quo facto, comes, cui praeter meritum tanta irrogata erat injuria, confusus et justa succensus indignatione, desistens a proposito, licet invitus, sumptibus innumeris factis inutiliter, Tripolim reversus est. Erat autem praedictorum ea intentio seductorum, ut, absente comite, qui vir industrius erat, et ad omnia circumspectus, ipsi regia negotia pro libero tractarent arbitrio et regis infirmitatem ad suum traherent compendium. Inter quos regis mater, mulier plane Deo odibilis, et in extorquendo importuna; et ejusdem frater, regius senescalcus, cum paucis eorum sequacibus, viris impiis, regem ad hoc protervius impellebant. Quod factum postquam regni principibus innotuit, eorum qui sensus [0857B] magis habebant exercitatos, maxime corda molestavit; timebant enim ne tanti principis patrocinio regnum destitutum in praeceps rueret, et juxta Domini verbum, in se ipsum divisum desolaretur (Matth. XII, 25); maximeque cum rex, invalescente singulis diebus aegritudine, reddebatur impotentior, et ad procuranda regni negotia minus minusque fieret idoneus; imo vix in se ipso potens subsistere, totus dissolveretur. Videntes ergo regni majores periculum, quod ex praedicto facto certum erat imminere, ad revocandum comitem, et ejus mitigandam indignationem, omnimodam impendunt operam: et tandem post multos circuitus et diversa consilia, rege invito, sed tamen permittente, praedictum illustrem virum, injurias sibi illatas prudenter dissimulantem, [0857C] in regnum introduxerunt, pace inter eum et dominum regem plenius reformata.

 

                       

 

                         CAPUT X. Constantinopoli tumultus oritur; et praevalente viro nequam Andronico, Latinorum populus exturbatur.

 

                         Dum haec itaque in nostro sic geruntur Oriente, apud Constantinopolim grandis circa imperium facta est permutatio, et casus accidit universae Latinitati lugubris, et inauditam irrogans, cum enormi damno, contumeliam. Dolor enim, quem pridem fallax et perfida Graecia conceperat, edidit et peperit iniquitatem. Defuncto enim domino Manuele, inclytae recordationis imperatore felicissimo, successit [0857D] ei, tum ex testamento patris, tum ex jure haereditario, impubes filius, Alexius nomine, vix annorum tredecim. Quo sub matris tutela constituto, dum per Alexium Protosevasto, domini imperatoris senioris nepotem ex fratre se priore natu, imperialia procurarentur negotia, visum est tam majoribus quam populo civitatis illius, opportunitatem invenisse, ut quod adversus nostros maligne conceperant, possent effectui mancipare. Regnante enim Deo amabili praedicto imperatore, merito fidei et strenuitatis suae, tantam Latinus populus apud eum repererat gratiam, ut neglectis Graeculis suis tanquam viris mollibus et effeminatis, ipse tanquam vir magnanimus et strenuitate incomparabilis, solis Latinis grandia committeret negotia, de eorum fide merito [0858A] praesumens, et viribus. Et quoniam apud eum optime habebantur, et erga eos profusa liberalitate abundabat, ex omni orbe, ad eum, quasi ad benefactorem praecipuum, tam nobiles quam ignobiles concurrebant certatim. Quorum exigentibus obsequiis, magis et magis in nostrorum accendebatur amorem, et omnes amplius in statum promovebat meliorem. Unde Graecorum nobiles, et maxime ejus consanguinei, sed et reliquus populus odium insatiabile adversus nostros conceperant; accedente etiam ad indignationis cumulum, et odiorum fomitem et incentivum ministrante, sacramentorum inter nos et eos differentia. Arrogantes enim supra modum, et a Romana Ecclesia per insolentiam separati, haereticum omnem eum reputant, qui eorum [0858B] frivolas non sequitur traditiones; cum ipsi magis haereticorum sibi nomen adaptent, dum contra Romanam Ecclesiam et apostolorum Petri et Pauli fidem, adversus quam portae inferi non possunt praevalere (Matth. XVI), novas et pestilentes opiniones aut gignunt, aut sequuntur. Denique, his et hujusmodi, a multo retro tempore, simultatem hanc apud se conceperant, opportunitatem quaerentes, ut saltem post imperatoris obitum, invisum Latinorum populum, tam in urbe quam in imperii finibus commorantem, delerent penitus, odium inexorabile satiantes.

 

                       

 

                         CAPUT XI. Causae tumultus et dissensionis assignantur.

 

                         Praedicto igitur imperatore rebus humanis [0858C] exempto, dum, ut praediximus, Alexius Protosevasto imperium procuraret, visum est non satis commodam adhuc ad complendam malitiam suam reperisse opportunitatem; nam et ipse, imperatoris exemplo, nostrorum consilio utebatur et auxilio, eosque sibi quantum poterat, reddebat familiariores; in uno tamen tam nostris quam omnibus generaliter, se penitus exhibebat odiosum. Quod, licet Graecorum more mollis esset supra modum, et carnis curam toto studio in immundis perficere satageret desideriis, avarus tamen erat et thesauris parcebat imperialibus, tanquam si eos proprio sudore comportasset. Dicebatur etiam, quod cum imperatrice, licet vivente adhuc marito, sed in extremis [0858D] laborante, vitam sanctimonialem esset professa, stupri habere consuetudinem. Arrogans praeterea, et neminem prae se ducens hominem, aliis inconsultis principibus, cuncta pro suo disponebat arbitrio, ita ut de caeteris, aeque nobilibus et viris magnificis, nihil videretur curare. Unde factum est, quod per studium et operam principum palatii, qui ei plurimum ob ea quae praemisimus invidebant, evocatus est ex Ponto, cui praeerat Andronicus senior, domini imperatoris praedefuncti patruelis, ut ad complendam eorum malitiam cooperator accederet, et Alexium Protosevasto depelleret ab administratione quam gestabat. Erat autem praedictus Andronicus, domini imperatoris defuncti patruelis, vir perfidus et nequam, conspirationum seminator, [0859A] et erga imperium semper infidelis; unde ob multiplicia ejus scelera, tempore domini imperatoris vincula passus fuerat, et carceres; et exigentibus meritis, ignominiose tractatus, vagus et profugus super terram, Orientem circumierat universum; in ipsoque suo exsilio multa turpia commiserat, et animadversione digna; novissime tamen, vix tribus ante imperatoris obitum mensibus, reconciliatus in gratiam redierat. Et ne, more solito, circa urbem turbas posset excitare, et conspirationes moliri ut regno praeesset, missus est in Pontum sub honoris praetextu praesidialis. Hunc igitur, imperatoris et ipsius etiam Protesevasto consanguinei, et ii maxime in quibus majorem videbatur habere fiduciam, clandestinis evocaverunt legationibus, monentes ut [0859B] adversus eum armaretur, qui ejus filios et alios illustres quosdam, ignominiose conjecerat in vincula. Porro hic, ut praediximus, illustres quosdam in conspiratione deprehensos, carceri mancipaverat; unde ampliorem in se concitaverat invidiam. Vocatus ergo praedictus Andronicus, innumeras Barbararum nationum secum trahens copias, ad urbem accessit, et secus Hellespontum e conspectu civitatis castrametatus, universam occupavit Bithyniam; contra quem missi quidam potentes, ut ejus resisterent moliminibus, proditorum more ad eum se contulerunt; inter quos primi erant et praecipui, Andronicus Angeli, princeps militiae quae contra eum directa fuerat, et Alexius Megaducas qui classi erat praefectus, uterque imperatoris consanguineus. [0859C] Nec solum ii, qui ita manifeste ad eum transfugerant, partem nostrorum reddiderant debiliorem, verum omnes alii, tam illustres quam civium multitudo, jam non occulte, sed in propatulo suum Andronico praestabant favorem; et ejus in urbem desiderabant adventum, modis quibus poterant, ut mature transfretaret procurantes.

 

                       

 

                         CAPUT XII. Urbem et palatia, interfectis nobilibus, Andronicus occupat, et violenta dominatione populum opprimit.

 

                         Factum est itaque quod invalescente eorum conspiratione, captus est Protosevasto, et privatus oculis et argumentis virilibus decurtatus; unde nostri [0859D] plurimum mente consternati, timentes ne civium super eos repentina fieret irruptio, praemoniti a quibusdam qui conjurationis habebant conscientiam; qui validiores erant, alii in galeis quadraginta quatuor, quas in portu repererant, Graecorum effugerunt molimina; alii in navibus, quarum in portu maxima erat copia, omnem domum imponentes, mortis evaserunt discrimen. Qui autem seniores erant, vel infirmi reperti sunt, et ad fugam minus idonei, ii in domibus suis relicti, impietatis quam alii effugerant rabiem perpessi sunt. Nam parato clam navigio saepedictus Andronicus universas, quas secum trahebat, in urbem introduxit copias; quae vix ingressae, una cum civibus in eam urbis partem, quam nostri incolebant irruentes, residuum [0860A] populi, qui aliis abeuntibus aut noluerant, aut non potuerant exire, desaevientibus gladiis peremerunt; et licet pauci essent, qui ad arma possent sufficere, restiterunt tamen diu, et cruentam de se hostibus reliquerunt victoriam. Immemores igitur et foederis et obsequiorum quae plurima imperio nostri contulerant, peremptis iis qui resistere posse videbantur, ignem eorum domiciliis subjiciunt et universam eorum regionem subito convertunt in favillam; mulieribus et parvulis, senibus et valitudinariis incendio consumptis. Nec sufficiebat eorum impietati, in loca desaevire profana; verum ecclesias et loca, quaelibet venerabilia succendentes, qui ad ea salutis causa confugerant, cum ipsis pariter sacris aedibus concremabant. Nec erat differentia plebeiorum et [0860B] cleri, nisi quod atrocius in eos desaeviebant, qui religionis et honestatis habitum praetendebant. Monachis enim et sacerdotibus primas irrogabant injurias, et exquisitis perimebant cruciatibus. Inter quos virum venerabilem Joannem nomine, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconum, quem pro negotiis Ecclesiae, dominus papa illuc direxerat, comprehendentes, in contumeliam Ecclesiae decollaverunt, caput ejus ad caudam canis immundae religantes. Sed nec mortuis, quibus omnis parcere consueverat impietas, inter tam detestabiles et pejores parricidis sacrilegos, tuta erat quies, quos de monumentis extractos per vicos et plateas, quasi illatas sentirent injurias, distrahebant. Accedentes praeterea ad Xenodochium, quod dicebatur Sancti Joannis, quotquot [0860C] in eo repererunt languidos, gladio peremerunt. Qui autem, ex officio pietatis, oppressorum merito tenebantur afflictionem relevare, eorum videlicet sacerdotes et monachi, hi dato pretio, grassatores et sicarios, ad stragem invitabant, disquirentes secessus et domorum penetralia, ne qui in eis delitescerent, ut mortis discrimen declinare possent; inventosque et violenter extractos tradebant carnificibus; quibus etiam, ne gratis operam impenderent, pretium sanguinis pro miserorum interfectione porrigebant. Qui autem clementius cum eis videbantur operari, hi eos qui ad se confugerant et quibus spem dederant salutis, Turcis et aliis infidelibus populis, in perpetuam vendebant servitutem; [0860D] ex quibus promiscui sexus, aetatis et conditionis, plus quam quatuor millia, barbaris nationibus, pretio interveniente, distracta esse dicuntur. Sic ergo impius Graecorum populus, et genimina viperarum (Matth. XXIII), more serpentis in gremio, et muris in pera, nihil tale meritos, nihilque tale verentes, male remuneraverunt hospites suos; quibus tamen filias suas, neptes quoque et sorores, uxores dederant, et ex diutino convictu sibi reddiderant familiares.

 

                       

 

                         CAPUT XIII. Populus Latinorum, qui in galeis se receperat, insulas et loca maritima hostiliter depopulatur.

 

                         Verum non omnino, tantum et a saeculis inauditum facinus impune commisisse dicuntur. [0861A] Nam qui, ut praemisimus, in galeis exierant, et qui postmodum eos aliis navibus sunt subsecuti, habentes secum multitudinem maximam et classem non modicam, circa urbem, satis in vicino se collegerant, rei exspectantes exitum. Qui, postquam plenius cognoverunt quod ii qui in civitate tumultum excitaverant, eorum succenderant regiones; uxores quoque et liberos et omnem familiam partim gladio, partim consumpserant incendio, justa indignatione commoti, exarserunt in iram. Et cupientes vehementi fervore, ultum iri suorum sanguinem, circuierunt utrumque Hellesponti littus, ab ostio maris Pontici, quod ab urbe Constantinopolitana distat triginta milliaribus, usque ad ostium maris Mediterranei, quod ab eadem distat milliaribus [0861B] ducentis, urbes et quaelibet municipia in utroque sita littore, comprehendentes violenter, et eorum habitatores ferro perimentes universos; sed et monasteria, quae tam in utroque ejusdem maris littore, quam in insulis modicis, quae per illud mare dispersae sunt, sita erant, pervadentes, pseudomonachos et sacrilegos eorum sacerdotes, in ultionem fraterni sanguinis, gladio peremerunt, ipsa monasteria cum iis qui ad ea confugerant, succendentes. Ex quibus locis, infinitas auri, argenti, gemmarum et holosericorum dicuntur extraxisse copias; unde damnum rerum amissarum, et dispendia bonorum suorum multiplici fenore sibi poterant recompensare. Nam praeter monasteriorum divitias [0861C] innumeras et thesauros infinitos, quos a multis retro congesserant temporibus, cives Constantinopolitani ingentia ibidem deposuerant auri et caeterarum gazarum pondera; quae omnia secum deferentes, et maris illius deserentes angustias, inter Seston et Abydon, urbes antiquissimas et maritimas, mare ingressi sunt Mediterraneum; littora Thessaliae, et mari adjacentium provinciarum urbes et oppida perlustrantes diligentius, et cuncta incendio et rapinae tradentes, stragem innumeram operati sunt. Sed et galeas alias a prioribus circa Chrysopolim, urbem Macedoniae, dicuntur reperisse decem, aliasque in locis aliis quamplures: unde sibi classem maximam et Graecis omnino formidabilem, in eorum perniciem dicuntur ordinasse. Alii vero, qui [0861D] stragem et rapinam abominabantur operari, cum uxoribus et liberis, et residuo substantiolae suae, naves ingressi, quarum illis multus occurrebat numerus, a praedicto declinantes exercitu, ad nos in Syriam descenderunt. Andronicus interea urbem pro votis obtinens et nullum habens contradictorem, imperatorem cum futura uxore, regis Francorum filia in die festo Pentecostes, solemniter fecit coronari, omnem ei exhibens reverentiam; sororem quoque et sororis maritum, simul et matrem imperatoris, intra septa palatii, adhuc tractans humanius; ipse tamen tam in urbe quam extra, quaelibet imperii negotia, pro suo libere disponens arbitrio; timetur tamen, ne hanc fraude palliata, personis exhibeat humanitatem, quousque imperio paulatim [0862A] occupato et subjectis omnibus, liberius ostendat qualem circa eos gerat voluntatem. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1182, mense Aprili.

 

                       

 

                         CAPUT XIV. Salahadinus foedus quod cum domino rege inierat, rescindit; rex illi ultra Jordanem occurrit. Turci vicum Buriam effringunt, habitatoribus ejus in captivitatem redactis.

 

                         Interea, dum haec in Graecia sic geruntur, navis quaedam mille quingentos peregrinos deferens, apud Damiatam, in finibus Aegypti, flatibus acta sinistris, confracta est; passis tamen naufragium spes erat salutis, eo quod Salahadinus nobiscum, tam per terras quam per mare treugam diceretur habere [0862B] et pacem temporalem. Sed longe aliter accidit eis, quam vel pacis tenor, vel pactorum series exigeret. Salahadinus enim praedae victus cupidine, et tantam Christianorum turbam, occasione foederis, nolens de regno suo exire liberam, omnes conjecit in vincula, et eorum sibi bona confiscari praecepit; missaque legatione ad dominum regem, contra formam pactorum, et quae pene impossibilitatem continebant, ab eo coepit reposcere adjiciens: Quod nisi pro omnibus illis ei pro voto satisfieret, ipse navim praedictam sibi vellet in compensationem detinere, et praeterea renuntiare paci, de qua inter eos convenerat. Quod cum non obtinuisset ejus nuntius, quoniam calvas occasiones magis innectebat, ut [0862C] navem sub aliquo quaesito colore detinere posset, quam justas causas allegaret; soluto foedere, cogitare coepit, quomodo suo more, vetus exercens odium, regnum posset aggravare. Convocatis igitur expeditionibus et universis tam peditum quam equitum copiis, simul et eorum multitudine, qui a Damasco et adjacentibus ei finibus, annis praeteritis, famis acerbitatem declinantes, in Aegyptum descenderant, proposuit redire Damascum, ut inde quasi de vicino nos amplius molestaret. Adjecit etiam, ut in veniendo, regionem nostram quae est trans Jordanem, pro posse damnificaret; aut fruges succendendo, quae jam albae erant ad messem; aut unum vel plura de praesidiis nostris, quae in ea erant provincia, violenter expugnando. Id autem, eo maxime [0862D] dicebatur proposuisse intuitu, ut sibi satisfaceret, de principe Rainaldo, qui ei praeerat regioni, eo quod Arabes quosdam infra tempus foederis contra legem pactorum cepisse diceretur, et repetitos reddere negaverat. Cognito ergo per exploratores ejus adventu, et proposito, rex habita Hierosolymis curia generali, et super petitionibus Salahadini diligenti tractatu, de quorumdam consilio, cum totis regni viribus, in praedictam regionem, vallem pertransiens sylvestrem, in qua est mare Mortuum, pervenit, ut venienti Salahadino occurreret et se opponeret provinciam vastare volenti. Porro Salahadinus transcursa cum suis expeditionibus solitudine, quod iter, cum multa difficultate, vix diebus viginti confecerat, jamque terram habitabilem infinibus [0863A] nostris, juxta praesidium, quod dicitur mons Regalis, quasi ad decem milliaria castrametatus; exspectans ut de statu regionis, et ubinam esset rex cum suis expeditionibus, certificaretur. Rex vero juxta urbem veterem, cui nomen Petra deserti, in secunda sitam Arabia, castra locaverat, ab exercitu Salahadini triginta sex vix distans milliaribus; eratque ibi universum cum eo regni robur; sed et comes Tripolitanus ibi invitus detinebatur; contra cujus consilium rex illuc profectus erat, et reliquas regni partes inobservatas, et absque militia dereliquerat; favore enim praedicti Rainaldi principis, magis quam consideratione majoris compendii, quidam ad hoc regem impulerant, non multum attendentes quid interim regno viribus [0863B] destituto posset accidere; quod quam imprudenter factum fuerit, rei exitus subsequens statim declaravit. Nam qui circa Damascum, Bostrum, Baulbec et Emissam erant principes, videntes regni robur abesse, et militia destitutam regionem universam, convocatis clam et sine tumultu copiis, Jordanem secus mare Galileae, quod est Tiberiadis, transeuntes, fines nostros latenter ingressi sunt; et percurrentes ex parte Galilaeam, pervenerunt ad locum qui est sub monte Thabor, cui nomen Buria, juxta Naim urbem antiquissimam. Homines autem illarum partium de treuga praesumentes, quam nondum noverant defecisse, securi nimis, minus sibi providebant: unde factum est quod, clam et de nocte super eos irruentes, locum ex omni parte [0863C] vallaverunt, ita ut neque ad montem, qui loco imminebat, fuga non pateret obsessis. Luce igitur reddita, videntes loci habitatores infinitam circa se hostium multitudinem, in turrim quae suburbio praeerat, certatim se contulerunt; quam undique circumdantes, et cum summa instantia suffodientes, intra quatuor horarum spatium suffossam, solo dejecerunt; ante ruinam tamen, cum jam rimam duceret, et casum minaretur, eos qui in eam confugerant, in deditionem susceperunt. Colligentes igitur pro libero et sine contradictore arbitrio, tum illius, tum adjacentium locorum praedam universam, exceptis his qui in conflictu ceciderunt, pene quingentas animas secum detulerunt in vinculis. Nam [0863D] quia locus erat frugifer et messis tempus aderat, multi ex locis finitimis metendi gratia illuc se contulerant, quos omnes, ut praediximus, secum sine contradictore deducentes, iterum Jordane transito, sani et incolumes reversi sunt ad propria.

 

                       

 

                         CAPUT XV. Idem castrum nostrum in nostra regione Suicide, speluncam videlicet munitissimam, occupat violenter.

 

                         Accidit praeterea per eosdem dies, dum adhuc rex et exercitus in Syria Sobal detineretur Christianus, casus periculosus admodum, et nostris perpetuo lugendus. Erat enim nobis in regione Suicide, trans Jordanem, a Tiberiade sedecim distans milliaribus, praesidium munitissimum, et, ut dicitur, [0864A] inexpugnabile, ex quo nostris multa dicebatur provenire utilitas; nam cum praedicta regio hostium magis esset contermina finibus, quam nostris; et ipsi eam facilius pro suo possent tractare arbitrio, et ejus habitatoribus confidentius imperare, hujus tamen praesidii beneficio multis annis obtentum fuerat, et obtinebatur nihilominus in praesenti, quod nostris et illis ex aequo dividebatur potestas, et vectigalium par et tributorum fiebat distributio. Erat autem spelunca in latere cujusdam montis sita, cui subjectum erat immane praecipitium; a parte vero superiori nullus omnino accessus; ex altero vero latere, tantum arcta nimis semita, ut per quam homini libero, et ab omni onere expedito, vix absque periculo iter praeberetur. Erat autem [0864B] commissum fidei et diligentiae nobilis viri et ditissimi Fulconis Tiberiadensis. Ad hunc locum accedentes praedicti hostium principes, qui Buriam, ut praemisimus, effregerant, et nostrum captivaverant populum, repente ante praesidium astiterunt, et infra quinque dies obtinuerunt expugnatum. Super quo facto, non eadem omnium erat opinio; quibusdam asserentibus quod qui erant in praesidio, pecunia redempti, locum hostibus tradiderunt; aliis vero, quod ex latere speluncam effregerunt, quia lapis cretaceus erat, et facile solvebatur, et violenter ingressi stationem primam quae inferior erat, occupaverunt, dicentibus; unde postmodum eos qui erant in medio et in supremo coenaculo (nam ibi tres dicebantur esse mansiones) ad deditionem [0864C] compulerunt. Compertum est autem postmodum, quod culpa magistratuum, qui caeteris praeerant, municipium ad hostes pervenerit; nam aliis resistere volentibus, ipsi auctoritate qua praeminebant, inhibebant defensionem; et postmodum resignato municipio ad hostes se contulerunt. Dicebantur autem esse qui loco praeerant, Syri, qui apud nos effeminati et molles habentur. Unde major culpa in praedictum Fulconem refunditur, qui tales loco praefecerat tam necessario. Exiit ergo sermo iste, et longe lateque diffusus est per regnum; pervenitque usque ad nostros qui erant trans Jordanem, praepedire volentes transitum Salahadini, ex Aegypto ascendentis in Syriam et properantis Damascum; [0864D] quo comperto, consternati sunt animo universi, et maxime Tripolitanus comes ad cujus curam praedictum municipium respiciebat. Unde factum est ut qui regnum negligenter reliquerant, ibi negligentius se habentes, nihil Deo placitum, nihil regno utile operari possent; nam cum usque ad fines regionis nostrae, advenienti Salahadino debuissent occurrere, et regni praepedire introitum, imprudenter nimis usque ad locum cui Gerba nomen, eum permiserunt accedere, ubi aquarum, quibus maxime sitiens ejus indigebat exercitus, omnem reperit abundantiam; et inde missa expeditionum parte circa praesidium nostrum, cui nomen mons Regalis, vineta succiderunt, et alia quaedam oppidanis intulerunt damna. Quod si ad eum locum nostri pervenissent, [0865A] eum procul dubio oportuisset in Aegyptum redire; trahebat enim secum infinitam imbellis populi multitudinem, quibus et aqua jam defecerat in utribus et panis in cistarciis, quos omnes in solitudine oportuisset inedia deperire; nam procedere non poterat, et cum nostris erat periculosum committere. Audientes ergo, quod ad praedictum jam pervenisset locum, iterum decreverunt nostri ad aquas Rasel Rasit, illi occurrere; quod si factum fuisset, per ulteriorem solitudinem oportuisset eum iter coeptum agere, quod non nisi cum multa tam hominum quam jumentorum potuisset consummasse jactura. Quod propositum cum non fuisset effectui mancipatum, accessit ad praedictas sine difficultate aquas; et inde sine contradictore fines [0865B] suos cum omni incolumitate ingressus, Damascum pervenit. Quod nostri cognoscentes, iterum eadem via qua prius transierant, reversi sunt ad propria; timentes vero, ne a Damasco, in quam se cum omni suo comitatu receperat, regno aliquid insidiarum et damni moliretur, congregatus est universus regni populus ad fontem Sephoritanum, inter Sephorim et Nazareth; ubi habentes secum Dominicae crucis lignum, praesente rege et patriarcha, et aliis tam ecclesiasticis quam saecularibus regni principibus, de die in diem hostium exspectabant incursus.

 

                       

 

                         CAPUT XVI. Idem fines nostros violenter ingreditur; apud castrum Forbelet pugna committitur, ancipiti victoria. [0865C]

 

                         Salahadinus interea congregata ex universis finibus suis, super ea, quam ex Aegypto proficiscens secum transtulerat, militia, propositum habens ut fines nostros ingrederetur, ad eum locum accessit, qui dicitur lingua eorum Raseline, quod interpretatur caput aquae. Is autem locus a nostris finibus et ab urbe Tiberiadense modicum distare dicitur. Ubi cum per dies aliquot moram fecisset, subito fines nostros ingressus est, in loco qui dicitur Cavam, inter duo flumina, qui a Tiberiade vix distat quatuor milliaribus, castrametatus. Quod ubi nostris per exploratores cognitum est, ad urbem praedictam sub omni celeritate exercitum dirigunt, ut militares copias, quae ad ejus loci et finitimorum [0865D] municipiorum tuitionem, Saphet videlicet et Belveir, deputatae erant, secum assumerent, hostem protinus insecuturi. Porro comes Tripolitanus, vir prudens et in armis strenuus, et in re militari plurimam habens experientiam, duplici tertiana ibidem periculosissime laborabat; unde nostris, qui de ejus consilio et providentia plurimum praesumebant, multa accrevit moestitia, eo quod tanti principis solatio, in tanto necessitatis articulo, fraudarentur. Convocatis tamen ex locis finitimis auxiliaribus copiis, erectis vexillis hostem insecuti sunt. Salahadinus vero nostrorum audiens adventum, transito Jordane, cum suis expeditionibus in partes Scytopolitanas se contulit. Est autem Scytopolis tertiae Palestinae metropolis, inter montes Gelboe [0866A] et Jordanem, in campestribus et agro sita irriguo, quae alio nomine dicta est Bersan, cujus praerogativa Nazarena hodie, quae in eadem dioecesi sita est, gaudet ecclesia; nam urbs praescripta raro hodie incolitur habitatore, ad instar modici redacta oppidi. Ad quem locum pervenientes hostium cunei, praesidium modicum quod ibi est in paludibus situm, coeperunt fortiter impugnare; sed resistentibus viriliter oppidanis, videntes quod non proficerent, versus castrum novum, cui nomen est hodie Belveir, inter praedictam urbem et Tiberiadem in montibus situm, ut nostris occurrerent, acies direxerunt. Nostri vero Jordanis fluenta secuti, ubi ad praedictum pervenerunt locum, deserentes vallem, ascenderunt in montes; multa tamen immensi caloris, [0866B] qui supra modum proficiscentibus incubuerat, incommoditate fatigati; ubi noctem illam, vicinis hostibus suspectam, continuatis excubiis transegerunt: mane facto, descendentes in planitiem, quae inter praedictum oppidum et vicum, cui nomen Forbelet, hostes viderunt circumpositos, in tanta multitudine, quantam videre non consueverant. Dicebatur enim a senioribus regni principibus, quod a primo Latinorum in Syriam introitu, nunquam tantas vidissent hostium copias. Eratque numerus expeditorum ad pugnam, quasi ad viginti millia; nostri autem equites vix reputabantur septingenti. Erat autem Salahadino et principibus ejus, una et communis intentio, nostros ex omni [0866C] parte vallare, ut nec unus evadere posset; nam de jam dicta multitudine praesumentes et nostram contemnentes paucitatem, quod eis nostri possent resistere nullatenus arbitrabantur. Verum ei, cui non est difficile in paucis majorem superare multitudinem, aliter visum est. Nam praevia misericordis Dei clementia, licet eorum respectu, nostri nulli viderentur, tamen ordinatis juxta militarem disciplinam agminibus et in hostium cuneos, solita irruentes animositate et hostium impetus multa sustinentes constantia, in eo conflictu superiores inventi sunt; licet multi de nostris, quos nominatim tangere supersedemus, ignominiosissime, et cum perpetuo probro, bellicis sudoribus se subtraxerunt. Optime se habuerunt illa die, strenue et viriliter [0866D] decertantes, Balduinus Ramatensis et Balianus frater ejus. Sed et Hugo junior, domini comitis Tripolitani privignus, cum acie Tiberiadensium, memoriam ea die meruit in benedictione celebrandam; qui, licet esset adolescentior, tamen supra illius aetatis vires, cum acie supradicta, cui praeerat, tres hostium cuneos violenter effregit et convertit in fugam, ad suos, per Dei gratiam, rediens illaesus. Ceciderunt in eo conflictu de nostris, ex equestri ordine pauci, sed sanctorum adepti consortium; de popularibus vero, plures; hostium autem major facta est strages; sed et de principibus eorum ceciderunt aliquot, quorum caede consternata pars adversa, campum deseruere certaminis. Sed nec illud praetereundum est cum silentio, quod tanta [0867A] per eos dies praeter solitum fuit caloris inclementia, quod ex utroque exercitu non pauciores caumatis ceciderunt importunitate quam gladio. De numero autem interemptorum hostium, nihil certum colligere potuimus; nam, ut suorum casum nostris occultarent, eos qui in acie ceciderant, secum deportabant; quos sequenti nocte in castris occulte sepelierunt, ne eorum manifestatus interitus, nostros redderet fortiores. Dicimus tamen, utroque supradicto casu, de eis quasi ad mille cecidisse. Quo facto, videns Salahadinus, quod praeter spem ei acciderat, et quod duriores, quam esset arbitratus invenisset adversarios, confusus, transito iterum Jordane, reversus est ad propria, in eodem loco, unde egressus fuerat, denuo castrametatus. Nostri vero, [0867B] revocatis agminibus, ad fontem Seforitanum, unde prius egressi fuerant, reversi sunt. Quo itinere quidam. Dominici Sepulcri canonicus, Balduinus nomine, ecclesiae ejusdem thesaurarius et vivificae crucis bajulus, caloris immensitatem non ferens, delatus in lectica, sub monte Thabor, juxta torrentem Cyson, exspiravit. Sed et alter quidam ejusdem ecclesiae frater et canonicus, Gaufridus videlicet de Novo vico, qui praedicto Balduino in eo itinere deputatus erat ad solatium, dum alienis rapitur studiis, in praedicto conflictu sagitta confossus interiit; Dignum est enim, ut qui gladium accipit, juxta verbum Domini, gladio debeat perire (Matth. XXVI, 52).

 

                       

 

                         CAPUT XVII. Idem classe vocata ex Aegypto, urbem obsidet Berythensium. [0867C]

 

                         Domino igitur rege cum suis expeditionibus ad locum supradictum reverso, Salahadinus aegre ferens nimium, quod ita ejus et suorum evacuatus esset conatus, iterum convocat copias; iterum omnia percurrit argumentorum genera, anxie cum suis deliberans, quomodo iterum nostris recidiva posset inferre gravamina. Videns autem quod nulla via commodius nostros posset opprimere, quam si ex pluribus partibus nostros attentaret molestare, fratri quem suorum procuratorem negotiorum reliquerat in Aegypto mandat et districte praecipit, quatenus sub celeritate classem ab Alexandria [0867D] et universa Aegypto dirigat in Syriam, significans ei propositum, quod in votis haberet, classe recepta, Berythensium urbem, tam per mare quam per terras obsidione vallare; et ne regni populus ad ejus liberationem cum rege posset accelerare, eidem praecipit ut, collectis equitum viribus, quae in Aegypto erant residuae, ipse etiam ab austro ingrediens, omnem circa Gazam, et Ascalonam, et Darum, quae sunt regni nostri oppida novissima, Aegyptiacam respicientes dioecesim, regionem depopulaturus ingrediatur. Haec autem eo tractabat studio, ut dum regni pars illis qui ab Aegypto irrumperent, tentarent occurrere, debilitatis caeteris et factis paucioribus, ipse urbem obsessam acrius et liberius impugnaret. Factumque est juxta mentis [0868A] illius conceptum et mandati formam. Nam infra paucos dies et classis navium rostratarum triginta juxta condictum adfuit; et frater quas in universa Aegypto contrahere potuit, circa Darum introduxit copias. Ipse autem ut adveniente classe paratior inveniretur, in eam regionem quae vulgari appellatione dicitur vallis Bacar, expeditiones dirigit, constitutis exploratoribus super montes illos qui medii sunt inter regionem praedictam et agrum Berythensium, in mare prominentes, qui de adventu galearum ipsum redderent instructiorem. Ipse autem, hoc intervallo, ex locis adjacentibus pedestria convocabat auxilia, et quae ad futuram obsidionem arbitrabatur necessaria sollicitus procurabat. Nec mora, circa Augustales Kal. saepedicta classis in [0868B] littore appulit Berythensium; quod ut praedicto Salahadino, per deputatos ad hoc specialiter, nuntiatum est exploratores, illico sine mora, superatis mediis montibus, de quibus praemisimus, universas expeditiones suas demisit in campestria; et urbem saepe nominatam, prout diu ante destinaverat, undique vallat obsidione. Nostris autem qui ad Sephorum in castris erant, varius de Salahadini proposito rumor ferebatur, dicentibus aliis quod urbem Berythensium sicut pro certo patuit, obsidere decrevisset; aliis vero asseverantibus, quod circa obtinendam Halapiam, tota ejus anhelabat intentio; nonnullis etiam astruentibus quod domino Mussulae, magnifico et potenti Turcorum satrapae, qui ejus [0868C] quaedam oppida circa Euphratem obsidere dicebatur, tentabat occurrere. Verum, dum hic sermo tam dubius in castris verteretur, adfuit nuntius, verbi ambiguitatem dirimens, qui urbem Berythensium procul omni dubio asserebat obsessam. Adfuit nihilominus et a parte australi nuntius, qui ejusdem Salahadini fratrem, cum ingentibus copiis, fines nostros circa Darum invasisse, et triginta sex levis armaturae milites, quos Turcopulos appellant, interfecisse, et quaedam succendisse suburbana nuntiaret pro certo. Quo comperto, rex habita cum principibus deliberatione, eligit morbo periculosiori occurrere, et urbem obsessam ab ingruente molestia liberare; nam ei suae sufficere non videbantur copiae, ut utrumque hostem a suis finibus eodem [0868D] momento posset arcere.

 

                       

 

                         CAPUT XVIII. Rex ad ejus liberationem properans, usque Tyrum pervenit. Salahadinus obsidionem solvit.

 

                         Convocatis igitur expeditionibus et translato universo exercitu, rex usque Tyrum pervenit. Classem quoque nihilominus quam tum in Acconensi, tum in Tyrensi portu reperit parari praecipiens, subito et praeter spem omnium, intra dies septem, armatam optime, et viris fortibus instructam galearum triginta trium ordinavit. Interim tamen, dum haec apud nos studiose nimis et votis ardentibus praeparantur, Salahadinus, urbem, ut praediximus, obsidens, quantas poterat molestias, utroque circa id desudante exercitu, civibus inferebat; nam ordinatis [0869A] circa urbem legionibus et sibi vicissim suceedentibus agminibus, tantas per triduum continuum obsessis intulit angustias ut, negata requie, nec ad refectionem corporis necessariam ferias indulgeret aliquas. Machinas tamen seu jaculatorias, seu alterius generis, quibus solent ab hostibus expugnari praesidia, nullas secum detulerat, aut quia absque eorum adminiculo urbem subito et sine difficultate se arbitrabatur posse effringere, et obtinere violenter; aut quia nostrorum celerem exspectans adventum, tantam operam inutiliter consumere recusabat; quod tamen absque machinis poterat, diligenti studio et tota percurrebat sollicitudine. Nam, ut praediximus, infinitam multitudinem sibi per vices alternatim succedentem, seriatim circa urbem [0869B] collocaverat, quae tantam in eos, qui in muris erant et turribus, et ad tuitionem urbis desudabant, sagittarum immittebant multitudinem, quod instar grandinis et urbem replerent et moenia. Nec solum eo modo obsessos ab urbis tuitione nitebantur arcere, verum et fossores, qui ad hoc specialiter ut murum suffoderent, vocati fuerant, violenter laborabant intromittere, ut antemuralia murosque effringendo et aditus patefecerent, quibus armatorum copiae, invitis civibus ingrederentur; et ut ipsi liberius huic studio operam possent impendere, alii, ut praemisimus, arcubus instabant et balistis, et infinita telorum immissione; et tanta instabant protervia, quod vix sine mortis periculo, qui intus erant, digitum audebant exerere. Cives tamen, licet [0869C] pauci essent admodum, praefecti tamen urbis et episcopi maxime, quorum multa in eo facto merito commendatur virtus et constantia, monitis et exhortationibus acquiescentes, his omnibus argumentis, argumenta objiciebant contraria, et nullam resistendi artem relinquebant intentatam. Nam et contra exteriores sagittarios, tela et sagittas, arte non dispari vel studio retorquebant, unde hostibus dispendia longe multipliciora inferebant, et causas mortis illis irrogabant frequentius, qui cum majore protervia videbantur instare. Et his qui murum nitebantur suffodere, arte occurrebant eadem, ita ut ipso opere desudantibus plerumque aut mortem inferrent, aut fodiendi auferrent instrumenta. Nec [0869D] solum qui per terras advenerant, has tantas civibus obsessis inferebant molestias; verum et qui navigio accesserant, non minus proterve, non minus hostiliter obsessis instabant. Ipse autem Salahadinus non longe ab urbe in colle constitutus, et propria praesentia, et exhortationis verbo suos ad instantiam animabat; eaque tenus profecit, quod quidam de principibus ejus Choelinus nomine, scalas moenibus applicandas decerneret, et violenter ingrediendum esse denuntiaret. Turpe etenim ei videbatur et ignominiosum, quod tantae, tantorum virorum multitudini, populus tam modicus posset vel auderet resistere. In quo proposito dum perseveraret attentius; et alios ad id ipsum tum verbo tum exemplo animaret, subito sagitta juxta oculum in facie percussus, [0870A] et se et alios revocavit ab opere incoepto; cumque per triduum pene continuum, ita urbem impugnasset, videntes quod non proficerent, qui per mare advenerant, de mandato Salahadini in galeas se recipientes, circa noctis initium tertiae clam et de nocte reversi sunt. Salahadinus quoque, revocatis agminibus, ab urbe discedens aliquantulum, per campestria quae urbi praedictae adjacent, turmas coepit dividere, turres quae erant in adjacentibus suburbanis funditus dejici praecipiens; sed nec pomeriis et vinetis, quae in circuitu urbis erant plurima, parcentes, in securi et ascia cuncta dejecerunt. Ut autem in obsidione liberius tutiusque perseverare posset, viarum quasdam difficultates et angustias quae inter urbem praedictam et Sidonem positae, per [0870B] quas nostro exercitui ad urbis liberationem accedere volenti, de necessitate futurus erat transitus, non solum a suis pedestribus turbis occupari fecerat; verum ubi erant majores angustiae, siccis lapidibus absque coemento, usque in ipsum mare fecerat deduci maceriam; ut utroque impedimento nostrae retardatae legiones, eo minus libere ad eum possent accedere, ipseque interim non desineret urbem molestare. Cumque firmum fixumque prius diceretur habere propositum, ab urbis obsidione, nisi ea violenter effracta, non discedere, mutata voluntate, ut praediximus, reditum acceleravit ad propria. Cujus rei causa fuisse dicitur, quod quemdam litterarum bajulum, quae in urbem ab solidandos animos obsessorum, a quibusdam dirigebantur fidelibus, casu [0870C] ceperant, qui observabant transitus; quem ante Salahadinum deductum, gravissimis quaestionibus subjecerunt. Ubi tum ex ejus confessione violenter extorta, tum ex litterarum tenore cognoscentes, quod nostrorum uterque paratus erat exercitus, et infra triduum procul omni dubio adfuturus, mutato proposito, solverunt, ut praedictum est, obsidionem. Classis tamen nostra usque ad locum pervenit destinatum; sed urbem reperiens liberam, in portus unde prius exierat, non multo interjecto tempore, reversa est. Rex autem et universus exercitus ejus, cognito quod hostes ab urbe discessissent obsessa, cum apud Tyrum per dies aliquot moram fecisset, revocatis expeditionibus, Sephorim reversus est.

 

                       

 

                         CAPUT XIX. Salahadinus Euphratem transit, Mesopotamiam ingressus. [0870D]

 

                         Salahadinus interea, sicut erat vir vigilantissimus et toto mentis ardore ad dilatandam nominis sui gloriam et regni incrementum anhelabat, nostrorum vires quasi pro nihilo ducens et ad majora suspirans, ad partes transire disposuit orientales. Id tamen, nondum pro certo liquet utrum proprio ductus spiritu, et solita praeceps magnanimitate, sit aggressus; an a principibus illius regionis evocatus, rem adeo difficilem, et quae supra vires videbatur, attentaverit. Quacunque ergo fiducia, ingentes equitum collegit copias, et compositis pro locorum et temporum opportunitate sarcinis, et quae [0871A] ad tantum iter conficiendum sufficere posse videbantur, necessariis, versus Euphratem properat. Apud nos autem sermo divulgabatur frequens, quod versus Halapiam contenderet, ut eam sibi vindicare niteretur. Ea enim sola, cum paucis oppidis adjacentibus sibi, de tota Noradini haereditate supererat, quae nondum in ejus pervenerat ditionem. Mortuo enim Noradini filio, frater Cotebedini domini Mussulae, fratre permittente, ad quem jure haereditario, defuncto praedicto adolescente, devoluta fuerat, possidebat. Credebatur ergo, sicuti et erat verisimile, quod ut eam urbem obtineret, ad partes illas festinasset. Sed sicut rei patefecit exitus, longe sublimiora mente conceperat. Relicta enim post se urbe praedicta, et Euphrate transmisso, Mesopotamiae [0871B] urbes splendidissimas, Edessam, Carram, et alias quamplures cum oppidis suffraganeis, et universam pene regionem, quae sub potestate praedicti principis, domini videlicet Mussulae, prius jacuerat, tam viribus quam munerum interventione, intra paucos dies sibi vindicavit. Corruptis enim multa liberalitate regionum magnatibus, qui domino saepedicto fidelitate tenebantur astricti, receptisque eorum municipiis, in suum obsequium omnes converterat, ita ut saepedictus magnus et nobilis princeps suorum penitus destitutus auxilio, ei occurrere, aut resistere non posse diceretur, sed etiam publice dicebatur, quod corruptis ejus domesticis et familiaribus, potum ei mortiferum, unde vix postmodum [0871C] evasit, propinasset: unde liberius usque Mussulam, cum suis expeditionibus jam pervenisse (fama referente) credebatur. Varius tamen super eo facto apud nos disseminabatur sermo, dicentibus aliis, quod prospere incederet et omnia illi suppeterent ad votum; aliis e diverso asserentibus, quod per majores illarum regionum principes, contra illius insolentiam convenientes, ejus male tractatus esset exercitus.

 

                       

 

                         CAPUT XX. Rex fines Damascenorum hostiliter depopulatur.

 

                         Rex igitur et regni nostri principes, videntes regionem hostium, viribus destitutam militaribus, arbitrati, sicut et merito videri poterat, quod nocendi hostibus optata pateret occasio: eoque amplius indignati, [0871D] quod tantam ejus qui abierat, notabant superbiam, quod contemptis regni viribus, ut regna sibi vindicaret extera, proficiscens, cum rege nec treugam nec foedus inierat; communicato consilio, collectis regni viribus, assumpto sibi vivificae crucis ligno pretioso, domino quoque patriarcha eos prosequente, hostium fines ingressi sunt, regionem pro viribus depopulaturi. Pertranseuntes ergo Traconitidem regionem, quae Bostrensis dioeceseos pars est non modica, Syriam minorem, cujus caput est Damascus, ingressi, et ad orientalem ejus plagam contendentes, locum celebrem et famosum, Zora nomine, multis refertum habitatoribus, qui a Damascena non multum distat urbe, violenter effregerunt; et inde regionem perlustrantes ex parte plurima, [0872A] loca suburbana quae vulgo Casalia dicuntur, suppositis ignibus et aliis, quibus poterant, nocendi artibus dejecerunt. Regionis autem habitatores, praecognito nostrorum adventu, cum gregibus et armentis, cum liberis et uxoribus ad loca se contulerant munitiora. Unde factum est, ut praedae et manubiarum aut nihil, aut modicum secum nostri reportaverint; fruges tamen et caetera vitae necessaria, quae illi abeuntes secum transferre non poterant, nostri vel incendio, vel aliis quibus id modis fieri poterat; consumpserunt. Redeuntes vero depopulando universa quae occurrebant, juxta nobilem illius regionis metropolim, Bostrum nomine, quae vulgari appellatione dicitur Bosseret, habuerunt transitum. Ubi cum de effringendo ejusdem civitatis [0872B] suburbio, inter nostros tractatus haberetur, videntes quod id subito fieri non posset, sed moram exigeret diuturniorem, quam tamen non dabat aquarum inopia, ad redeundum se praeparant, sibi et equis et jumentis omnibus sitis formidantes importunitatem. Est enim regio praedicta, arens prorsus et inaquosa; fontes, rivos et flumina non habens penitus; hibernis enim mensibus lacunis solent aquas colligere pluviales, et eas tota conservare diligentia, ad usus necessarios per annum integrum, calore solis, et assiduitate limi cui superjacent, factas insipidas. Has etiam adventu nostrorum praecognito, effractis lacubus, aut emiserant, aut immissis corruperant immunditiis, ne pertransiens [0872C] exercitus moram ibi posset nectere; sed neque depopulationem quantam vellent exercere, temporis patiebatur pars illa; jam enim fruges, et caetera illa quae incendium solet consumere, congesserant in horrea, quae in specubus subterraneis regio illa habere consuevit; quas etiam terra coopertas et arte occultatas multa, difficile erat invenire; sed etsi quid reperiebatur in areis, id exutum stramine et mundatum a palea, non facile admittebat incendium, gravi solitudine ignem non admittente. Vixque aliud areis damnum poterant inferre, quam ut fruges dispergerent; et ad opus equorum, abeuntes secum deferrent. Multi tamen artem nocendi quaerentes, aliunde stramina, aliunde paleas frugibus immiscebant jam purgatis, ut facilius admittere [0872D] possent incendia. Residuum autem militiae, quam in eadem regione Salahadinus abiens dereliquerat, quoniam de viribus non praesumebant eatenus ut cum nostris auderent congredi, vel eis de proximo ministrare impedimentum, gregatim de remoto sequebantur, ut circa abeuntis exercitus posteriora, aliquid possent latenter moliri. Sed neque sic nostris impedimentum ministrare potuerunt, aut laedere totum vel partem exercitus.

 

                       

 

                         CAPUT XXI. Idem praesidium quod proxime Salahadinus occupaverat, obsidet; obsessum occupat, et Christianitati restituit.

 

                         Transcursa igitur regione, et ea quantum eis nocere dabatur damnificata, redeuntes, in ea ejusdem [0873A] provinciae parte, cui Suite nomen est, substiterunt. Haec autem est regio, in qua praesidium situm est, quod a nostris paulo ante, ut praediximus, hostes dum in Syria Sobal moram facerent, fraudulenter eripuerant. Est autem regio commoditatibus vini, frumenti et olei, simul et salubritate commendabilis et amoenitate praecipua; de qua fuisse traditur Baldad ille Job amicus, qui ab ea cognominatus est Suites. Ad hanc ergo pervenientes, honestum judicant, et ita fieri oportere decernunt, ut praedictum municipium obsideant; et quam nobis intulerant, in ejusdem captione fraudulenta, hostes injuriam, locum recipiendo, si eis concedatur divinitus, resarciant. Juxta ergo condictum, ante locum castra locant supra nominatum, omnem adhibentes operam [0873B] et studium, ut ii, qui intus erant, ad deditionem compellerentur. Et quoniam locus erat munitissimus et situs ejus hujusmodi, quod ei nullatenus, nisi a parte superiori, noceri posset, ibique non alias quam si rupes usque ad ipsam habitationem incideretur; decernunt a parte superiori caesores lapidum, eisque quotquot haberent ministros necessarios, simul et operum custodes, ut tute et sine irruentium periculo laborare possent, collocare. Erat enim spelunca in altissimo montis latere posita, non habens nisi cum multa difficultate accessum, in quo vix pediti iter esse poterat expedito, nam inferius, usque in profundum subjectae vallis, ingens est et horribile praecipitium; ex latere [0873C] autem, ad eam accedebatur itinere unius pedis vix habente latitudinem. Erant autem in eadem spelunca mansiones tres, sibi invicem superpositae, in quibus mutuus per quasdam scalas ligneas, et per quaedam angusta foramina interius ascensus erat et descensus. Sic ergo ea sola qua eis noceri poterat via, aggressi sunt speluncam desuper, ut praemisimus, incidere, tentantes si ad primam et superiorem speluncae habitationem, incidendo sic possent penetrare. Erat igitur in eo omnis nostrorum intentio, et totus in eo labor impendebatur. Ordinatis enim ad id operis exsequendum artificibus, quotquot erant necessarii, et cooperatoribus ministris, qui lapides incisos et lapidum fragmenta, per praeceps in vallem subjectam devolverent, ut [0873D] sine intermissione opus procederet, vicarias tam interdiu quam de nocte constituebant successiones, ut defatigatis prioribus, novi recentesque venirent, qui operis possent et scirent portare pondus. Proficiebat ergo labor impendio, tum ex frequentia et fervore eorum qui praedicto instabant operi, tum ex quadam habilitate quam ex se praebebat saxi, quod incidebatur, materia. Erat enim lapis cretaceus, et ad frangendum facilis; nisi quod venas durissimi silicis interpolatim habebat immistas, quae saepius et ferrea laederent instrumenta; et iis qui in opere fervebant, aliquoties ministrarent impedimentum. Porro quidquid fragmentorum, ut locus expediretur, in vallem subjectam, ut praediximus, devolvebatur, totum id qui in spelunca erant obsessi, contemplabantur [0874A] de proximo; unde eis timor incutiebatur amplior, tanquam qui singulis exspectabant horis, ut incisione perfecta ad eos violenter introiretur. Noster autem bipertitus erat exercitus; nam pars ejus, ut praediximus, in monte supremo, in quo erant spelunca, castra locaverat, ut eos qui erant in opere solliciti, ab hostium protegerent insidiis; pars vero inferius residebat in plano, quibus id specialiter erat propositi, ut obsessis introitum negarent et exitum. Hi etiam nonnunquam per illam arctam, unde praemisimus, semitam, ad inferiorem ejusdem speluncae stationem accedentes, eos qui intus erant, licet non proficerent, assultibus molestare nitebantur. Erant autem intus viri fortes et bellicosi, tam victualium quam armorum habentes [0874B] copiam, quasi ad septuaginta; quos tanquam virtute probatos, de quorum fide et constantia praesumebat plurimum Salahadinus, abiens intus dimiserat, eorum diligentiae commendans municipium. Et jam eo usque ventum erat, quod qui in spelunca erant, prae frequenti et pene continua malleorum percussione, intus quiescere non poterant; videbatur enim, ad omnem ictuum ingeminationem, spelunca tremiscere et universa concuti; ita ut jam non timerent, quod nostri ad eos irrumperent violenter, sed quod tota spelunca, repetitione malleorum fatigata, subito corruens, universos opprimeret. Denique quod eis subsidium ministraretur, omnino sperare non licebat; nam prius noverant, ad partes remotissimas, et unde facile redire non [0874C] poterat, demigrasse Salahadinum, et militares secum duxisse copias. Unde factum est, quod postquam obsidionem tribus vel modico amplius septimanis perpessi fuerant, missa legatione ad dominum regem, per interventum domini comitis Tripolitani obtinent, ut resignato praesidio, cum armis, quae ipsi intulerant, et propria supellectile, liber eis usque Bostrum indulgeretur transitus. Sic ergo illis abeuntibus, recepto praesidio, confusionem, quam ex eodem prius videbantur induisse, auctore Domino, et per ejus superabundantem gratiam, diluimus. Porro tam domino regi, quam aliis principibus curae fuit non modicae, statim, sicut expediens videbatur, ut locum resignatum et armis [0874D] communirent, et victualibus; et viris fidelibus, de quorum fide non dubitaretur et industria, committerent. Quo cum omni diligentia completo, noster ad propria reversus est exercitus. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1182, die mensis Octobris.

 

                       

 

                         CAPUT XXII. Rex iterum fines Damascenorum cum suis expeditionibus ingreditur.

 

                         Modico autem, post hoc, interjecto temporis intervallo, id est Decembre proxime subsecuto, videntes nostri quod Salahadinus non redierat, et adhuc majoribus negotiis impeditus, circa partes Mussulae detineretur occupatus; nolentes opportunitatem amittere, quam idem de sua absentia ministrabat, [0875A] iterum convenientes, communicato regni consilio, apud Caesaream urbem maritimam condicunt unanimiter, et communi decernunt voluntate, ut collectis regni viribus et praeparatis ad dies quindecim, tam ad usus hominum quam jumentorum necessariis, fines hostium iterum egrediantur, porrectam occasionem non neglecturi. Facta ergo expeditione occulta, in qua solos equites secum habuerunt, ab hostium finibus Bostro adjacentibus, sicut ab initio condictum fuerat praedam in gregibus et armentis, nec non a mancipiis quampluribus, secum traxerunt, cum omni incolumitate redeuntes ad propria. Cui negotio, quoniam a partibus Tiberiadensibus et profectum habuerunt, et ad easdem partes regressum, dominus comes Tripolitanus [0875B] praefuit. Quinta decima vero demum die, rex cum universis regni principibus, equitumque ac peditum copiis, quas regnum pro tempore ministrare potuit, assumpta secum cruce Dominica, juxta Tiberiadem, secus mare Galileae, in loco cui nomen Castelletum, adfuit, et exinde, per locum, cui nomen vadum Jacob, fluvium pertransiens, hostium regionem ingressus est. Unde progrediens exercitus, Libanum a sinistris deserens, et loca planiora secutus, prius locum cui nomen Bettegene, cum adjacentibus viculis, partim incendio, partim ruina dejecerunt funditus, universa ejus bona, modis variis tradentes exterminio. Consequenter vero continuato itinere, ad locum pervenerunt, cui nomen Daria, quae [0875C] ab urbe Damascena vix quatuor aut quinque distat milliaribus, quam etiam cum adjacentibus viculis eodem modo depopulati sunt. Regionis autem incolae, partim ad juga Libani se contulerant, partim confugerant Damascum. Unde in tota regione, vix unum de hostibus valuerunt comprehendere; de nostris tamen quosdam qui pabulatum egressi, incaute se habebant, amisimus. Egressi enim ab urbe Damascena equites nonnulli, de equorum velocitate fidentes, exercitum eminus aliquando praeibant, aliquando subsequebantur, exspectantes, si nocendi tempus aut locum invenirent; qui in nostros, de quibus praediximus, irruentes, more hostili in eos versati sunt, universos obtruncantes. Cives autem Damasceni ab urbe egressi, junctis agminibus circa [0875D] pomeria, quae urbi adjacent plurima, conglobati, nostrorum cohortes eminus contemplabantur, procedere non audentes. Factumque est ita, quod neque nostri in eos, neque ipsi in nostras expeditiones attentaverunt irruere; sed abeuntibus nostris, ipsi in urbem se receperunt. Nostri vero regione, ut praedictum est, decursa et damno illato, ut praediximus, sine difficultate et impedimento, reversi sunt ad propria, domino rege Tyrum, ut ibi Dominicae Nativitatis nobiscum solemnia celebraret properante

 

                       

 

                         CAPUT XXIII. Census in regno colligitur, quo contra futuros casus regnum se tueatur.

 

                         Interea de Salahadino, rumor incertus ferebatur, [0876A] dicentibus aliis, quod in Mesopotamia circa partes Mussulae multum proficeret, et sibi regionem subjugaret universam. Aliis autem dicentibus, quod universi Orientalis tractus principes convenerunt, ut eum ab illis regionibus expellerent violenter; et eas partes, quas ipse dolis et interventu pecuniae sibi vindicaverat, ab eo revocarent. Nobis autem valde suspectus erat ejus profectus; et ne majus susciperet incrementum, eramus plurimum solliciti, timentes ne multiplicatis viribus ad nos rediret fortior. Unde factum est, quod subsequente Februario, convenerunt regni principes universi, apud Hierosolymam, de rerum statu, qui praesens erat, consilium habituri. Multum enim, ut praedictum est, de ejus reditu timebatur: unde et anxie magis ad [0876B] omnia resistendi argumenta, se nitebantur attollere. Factum est igitur post multas deliberationum partes, quod de universorum placuit consilio, ut census de universis regni finibus colligeretur, unde necessitatis tempore, equitum peditumque copias habere possemus; ut rediens praedictus hostis, nos ad resistendum paratos inveniret. Rex enim et alii principes, in tantam descenderant egestatem, quod ad complenda debita munia, omnino erant insufficientes. Collecta est ergo de publico pecunia, cujus descriptionis quis fuerit modus, ex rescripti, quod super eo negotio factum est, serie, plenius innotescet, quod sic habet: Haec est forma colligendi census, qui de communi omnium principum, tam ecclesiasticorum [0876C] quam saecularium, et de assensu universae plebis regni Hierosolymorum, pro communi utilitate ejusdem regni, contra imminentes necessitates, colligi debet. Decretum est publice, quod in qualibet civitate regni, quatuor eligantur viri prudentes et fide digni qui et ipsi juramento corporaliter praestito, quod in praesenti negotio bona fide debent versari, primum pro se debent dare, deinde alios ad id ipsum compellere, de singulis centum Bizantiis, quos habent, vel eorum valens, sive in rebus penes se constitutis, sive in debitis quae sibi debentur, Bizantium unum; de redditibus vero, de singulis centum Bizantiis, Bizantios duos. Debent autem circa alios compellendos ita se habere, quod unumquemque de civibus, seu habitatoribus civitatum, vel locorum quibus praesunt, juxta [0876D] id quod eis videbitur bona fide, quod eorum substantia valeat, unicuique secundum possibilitatem suam injungere secrete, quid ad praedictam collationem solvat. Quod si ille cui injunctum est quantum debeat dare, dixerit, se gravatum esse, et supra vires ei injunctum esse, afferet juxta propriam conscientiam quantum ei videbitur, quod sua mobilia valeant, et praestito juramento, quod amplius non debeat dare, juxta dictam conditionem recedet quietus. Illi autem quatuor tenebuntur ex debito juramenti secretum tenere, quidquid a civibus eis oblatum fuerit, sive magnum, sive parvum; et divitias sive paupertatem eorum tenebuntur ex juramento non detegere. Hoc autem debent observare in his omnibus, qui habent valens centum Byzantiorum, cujuscunque linguae, cujuscunque [0877A] nationis, cujuscunque fidei, non habita differentia sexus, et sive sint viri, sive sint feminae, omnes huic legi subjacebunt. Si vero praedicti quatuor selecti, qui ad hoc deputati sunt, cognoverint pro certo, quod alicujus substantia non valeat centum Byzantios, accipiant super eum Foagium, id est pro foco, Byzantium unum; quod si non potuerint integrum, accipient dimidium; et si dimidium non potuerint, accipient Rabuinum, secundum quod bona fide videbitur eis faciendum. Huic autem conditioni subjacebunt omnes illi cujuscunque nationis, linguae, et fidei, et sexus sint, quorum mobilia non valent centum Byzantios. Decretum est etiam, quod singulae Ecclesiae, et singula monasteria, et barones omnes, quotquot sunt, et vavassores etiam, de singulis centum Byzantiis quos [0877B] habent in redditibus, sicut et alii, de regno quicunque redditus habent, debent dare duos Byzantios; solidarii vero de singulis centum Byzantiis, Byzantium unum. Quicunque vero casalia habent, tenentur jurare, quod de singulis focis quos habent in villis et casalibus suis praeter supradicta, bona fide dabunt unum Byzantium; ita quod si casale focos habuit centum, centum inde Byzantios persolvere, rusticos compellat. Erit autem postmodum domini casalis, inter rusticos ejusdem loci, praedictos Byzantios congruis portionibus dividere, ita ut juxta possibilitatem suam ad solutionem praedictam, unusquisque compellatur; ne ditiores levius transeant, vel graventur pauperiores. Idem autem erit, etsi plures vel pauciores habeat [0877C] casale focos. Hanc autem pecuniam sic collectam de singulis urbibus, quae sunt a Caïpha, citra versus Hierosolymam, illi qui, ut praediximus, praeerunt singulis urbibus et castellis, deferent Hierosolymam; et eam tradent sub certo numero et pondere, his qui Hierosolymis ad hoc opus praesunt et ipsi consignatam et seorsum, sicuti de singulis civitatibus vel locis aliis recipient, in saccis singulis sigillatam, praesente domino patriarcha, vel ejus nuntio, praesente quoque priore Dominici Sepulcri, praesente quoque castellano urbis ejusdem debent collocare in arcam, quae erit in thesauro Sanctae Crucis, quae habebit tres seras, et claves totidem, quarum primam habebit dominus patriarcha, secundam prior Sepulcri, et tertiam castellanus, et quatuor praedicti cives, qui ad colligendam pecuniam sunt deputati. [0877D] A Caïpha vero usque Berythum, qui urbibus praeerunt, collectam pecuniam similiter deferent ad Acconensem civitatem, et ibi tradetur sicuti de singulis civitatibus et castellis deferetur, sub certo numero et pondere illis quatuor qui in eadem civitate colligendae praesunt pecuniae, et reponetur in singulis saccis inscriptis et sigillatis in arcam, quae habebit seras tres, et totidem claves; quarum primam habebit dominus Tyrensis archiepiscopus, secundam Joscelinus regius senescalcus, tertiam vero praedicti quatuor cives, qui ad hoc opus urbi praesunt Acconensi. Recipient autem praedictum monetam isti, praesentibus dictis dominis qui claves habebunt. Haec autem sic collecta pecunia, expendi non debet in minutis regni negotiis, sed in descensione terrae tantummodo; et [0878A] quandiu haec pecunia supererit, cessare debebunt tam ab ecclesiis, quam a civitatibus exactiones, quae vulgo Taliae appellantur; fietque semel; et non reputabitur pro consuetudine inposterum.

 

                       

 

                         CAPUT XXIV. Salahadinus Halapiam obsidet; et obsessam quibusdam conditionibus interpositis obtinet. Princeps Antiochenus cum Rupino Armenorum duce Tarsum commutat.

 

                         Interea vir impiger, et per omnia strenuum principem agens, Salahadinus, in Mesopotamia Syriae regiones occupat, et praecipui nominis sibi violenter vindicat civitates; inter quas egregiam metropolim Amidam, quae et populi numerositate, et murorum validissimo ambitu, simulque loci situ, videbatur [0878B] inexpugnabilis, obsidet, obsessam expugnat et expugnatam tradit ex compacto cuidam Turcorum principi, Noradino nomine, filio Carassalem; cujus obsequiis et auxilio fretus, liberam in partibus illis moram egerat et subegerat regionem. Vere demum proxime subsecuto, revocatis expeditionibus et universa regione apud fideles suos in tuto collocata, remenso Euphrate in Coelesyriam revertitur, circa Halapiam disponens exercitum, et urbem modis omnibus satagens molestare. Qui autem eidem urbi praeerat, videns quod frater ejus, qui se multo erat fortior et potentior, videlicet Mussulae dominus, eumdem Salahadinum non potuerat a suis finibus arcuisse, sed eo invito omnes trans Euphratem subegerat provincias, timens ne simile sibi aliquid [0878C] contingeret, missa clam legatione, absque Halapiensium conscientia, cum Salahadino paciscitur, ut reddita sibi Semar, et quibusdam aliis oppidis. quorum nomina non tenemus, ipse Halapiam eidem resignaret. Quam legationem Salahadinus cum omni jucunditate suscipiens, quia nihil avidius ab initio sui principatus affectaverat, quam ut Halapiam, quasi totius regni robur, sibi modo quocunque vindicaret, grato concurrens assensu, conditionem amplectitur; et tradita civitate praenominata, cum adjacentibus pertinentiis, recepit Halapiam, in Nonis Juniis. Hic primum nostros geminatus corripuit timor; nam quod maxime verebantur, acciderat. Visum enim erat ab initio nostris, quod si saepe [0878D] nominatam urbem suo posset adjungere principatui, omnis nostrorum regio undique videretur, et quasi per circuitum, ejus potentia et viribus quasi obsidione vallata; unde rumore comperto, nostri in varia se attollunt argumenta, elaborantes circa urbium et oppidorum, maxime [quae] in confinibus hostium posita erant, munitionem; praecipue autem, circa Berythensium urbem, quae hujusmodi opera plurimum videbatur indigere. Sed et princeps Antiochenus de tanti hostis vicinitate sollicitus, videns sibi duriorem oppositum adversarium, cum modico comitatu, ne terram suam militaribus copiis relinqueret destitutam, assumpto secum comite Tripolitano regem adiit, qui per eos dies in urbe Acconensi moram faciebat. Ubi in praesentia regni principum, [0879A] contra praedictum Salahadinum auxilium postulans, juxta votum meruit exaudiri. Designati sunt enim et in optatum subsidium, de regni militia promiscuae conditionis, quasi equites trecenti; qui eum ad partes Antiochenas secuti, dum in ejus parati erant militare obsequio, infra modicum tempus, sumpta ab eodem licentia, reversi sunt. Ipse vero cum praedicto Salahadino pace temporali composita, visus est aliquam tranquillitatem assecutus. Utque minus sollicitudinis haberet, magisque circa fines Antiochenas invigilare posset, et curam impendere propensiorem, Tarsum primae Ciliciae metropolim, quam a Graecis receperat, Rupino Armeniorum satrapae potentissimo, qui ejusdem regionis urbes reliquas possidebat, multarum pecuniarum tradidit [0879B] interventu; consulte id faciens: nam, cum esset ab eo remota nimis, et praedicti Rupini terra in medio constituta, non nisi cum difficultate, et infinitis sumptibus ejus curam princeps gerere poterat, quod praedicto nobili viro erat facile. Salahadinus autem, in ea regione rebus pro voto compositis, Damascum cum suis legionibus se transtulit. Unde etiam priore multo vehementior nostros formido corripuit; eoque periculosior, quo de ejus proposito per exploratores nullatenus certificari poterant. Aliis enim videbatur, quod advocato navali exercitu, Berythensium urbem, sicut anno proxime praeterito fecerat, moliretur obsidere; alii vero nitebantur asserere, quod in montanis, qui Tyrensi prominent civitati; praesidia duo, Toronum et Castellum novum ejus [0879C] esset propositum expugnare; aliis vero videbatur, quod regionem trans Jordanem, videlicet Syriam Sobal, cordi haberet depopulari, et oppida quae in ea regione sunt, evertere. Nonnulli etiam erant qui persuadere nitebantur, quod diuturnis longisque expeditionibus fatigatus, pace ad tempus impetrata, propositum haberet in Aegyptum descendere, ut fatigatos exercitus repararet et sumptus iterum ad futuras expeditiones colligeret necessarios. Inter haec igitur tam ambigua, rex et regni principes universi, cum multa formidine tenebantur suspensi. Unde collectis regni viribus apud fontem Seforitanum, ubi convenire de prisca consuetudine solent exercitus residentes, rei eventum praestolabantur. [0879D] Vocatisque tam principe Antiocheno, quam Tripolitano comite, vires et subsidia corrogabant, undecunque de die in diem exspectantes, ut in aliquas regni partes subitus irrumperet, et legiones induceret solito multipliciores.

 

                       

 

                         CAPUT XXV. Rex apud Nazareth aegritudine correptus valida, Guidonem de Luziniano, comitem Joppensem, regni procuratorem constituit.

 

                         Dum igitur noster, apud fontem Seforitanum, ita suspensus detineretur exercitus, contigit regem apud Nazareth febre repentina gravissime laborare; morbo quoque elephantioso, quo ab initio regni sui, et a primis adolescentiae auspiciis molestari coeperat, praeter solitum ingravescente, lumen amiserat, [0880A] et corporis extremitatibus laesis et computrescentibus omnino, pedes manusque ei suum denegabant officium; regiam tamen dignitatem et administrationem nihilominus (licet a nonnullis ei suggereretur, ut cederet, et de bonis regiis sibi tranquillam seorsum eligenti vitam, honeste provideret) hactenus detrectaverat deponere. Licet enim corpore debilis esset et impotens, forti tamen pollebat animo, et ad dissimulandam aegritudinem et supportandam regiam sollicitudinem supra vires enitebatur. Febre igitur, ut praemisimus, est correptus; et de vita desperans, convocatis ad se suis principibus, praesente matre et domino patriarcha, Guidonem de Luziniano sororis suae maritum, comitem Joppensem et Ascalonitanum, de quo in superioribus [0880B] saepissimam fecimus mentionem, regni constituit procuratorem, salva sibi regia dignitate, retentaque sibi sola Hierosolyma cum reditu decem millium aureorum, annuatim solvendorum; reliquarum regni partium generalem et liberam ei contulit administrationem, praecipiens fidelibus suis et generaliter principibus omnibus, ut ejus vasalli fierent, et ei manualiter exhiberent fidelitatem; quod et factum est. Jurasse tamen prius de mandato domini regis perhibetur, quod eo vivente non aspiraret ad coronam; et quod de universis civitatibus et castellis quae rex inpraesentiarum possidebat, nihil transferret in alium, vel a fisco alienaret. Creditur autem id studiose, et de multa industria eidem injunctum fuisse, et ad id firmiter observandum jurisjurandi religione [0880C] in praesentia universorum principum obligatum fuisse, eo quod singulis eorum, fere de majoribus regni membris, portiones promiserat non modicas, ut ad id obtinendum quod petebat, eorum suffragiis juvaretur et studio; quibus, ut promissa compleret, simili vinculo, dicebatur astrictus. Nos vero id asserendo dicere non convenit, quia pro recto compertum non habemus; ita tamen fama frequente divulgabatur in populo. Erant tamen nonnulli, quibus haec mutatio non multum placuit, quorum alii familiaribus studiis et ex causis occultis ad id ut displiceret proclives se dabant; alii publicam agentes causam et de regni statu anxie solliciti, publice contestabantur, praedictum comitem, [0880D] tantae administrationis imparem oneri, ad procuranda regni negotia non posse sufficere; alii vero, quibus de ejus promotione spes suberat, ut suas meliores possent facere conditiones, utiliter factum asserebant. Eratque murmur, et vox dissona plurimum in populo, juxta id quod proverbialiter dici solet:

 

                         Quot homines, tot sententiae. Verumtamen hac diu desiderata et injuncta sibi pro votis administratione, qua in primis satis inconsiderate visus est gloriari, non diu laetatus est, sicut in sequentibus dicetur. Inconsiderate autem onus hujusmodi praefatum sibi assumpsisse comitem, ea diximus ratione, quod non satis diligenter vires suas cum eo quod injungebatur munere compensavit. [0881A] Impar enim et viribus et prudentia, pondus importabile humeris imposuit, parabola non satis edoctus evangelica, qua suggeritur ei qui turrim vult aedificare, ut sedens prius computet sumptus, et discutiat diligenter utrum pares cum assumpto proposito vires habeat, ne deficiens audiat: Iste homo coepit aedificare, et non potuit consummare.

 

                       

 

                         CAPUT XXVI. Salahadinus cum ingentibus copiis fines nostros ingressus, circa partes Scythopolitanas consedit; nostri occurrunt ei.

 

                         His ergo apud nos se ita habentibus, exercitu quoque nostro apud Sephorim in unum, ex parte plurima, congregato, saepedictus Salahadinus, post [0881B] multam deliberationem, accitis sibi viribus de regione quae trans Euphraten est, convocatis quas undecunque potuit asciscere equitum copiis, in multitudine gravi et ad unguem armata, novissimum fines nostros ingressus est. Subito enim transcursa Auranitide regione, secus mare Tiberiadis, in campestribus Jordanis, eo loco cui nomen est Cavan, cum suis legionibus apparuit, in partes varias distributo exercitu; unde profectus, secus Jordanis fluenta versus Scythopolim properat. Scythopolis autem, ut saepe dictum est, ea est quae hodie dicitur Bethsan, olim universae metropolis Galilaeae; cujus nobilitatis argumenta, ex aedificiorum ruina pristinorum, et multo marmore, quod in effractis [0881C] aedificiis invenitur, est colligere; nunc vero ad nihilum redacta, raro incolitur habitatore, solo oppidulo, quod in paludibus situm est, paucorum habitationi reservato. Hi vero, licet armis et victualibus pro suo numero, et loci capacitate satis abundarent, de praesidii tamen munitione diffidentes, antequam hostilis omnino accederet exercitus, castrum deseruerant, relictis impedimentis omnibus, Tiberiadem se transferentes. Unde factum est quod hostes ad praedictum accedentes locum et vacuum reperientes, eum pro arbitrio tractaverunt: quidquid armorum, quidquid victus, quidquid utilium denique intus erat, secum deferentes. Unde profecti, divisoque procedentes exercitu, pars quaedam circa fontem, cui nomen [0881D] Tubania, qui ad radices montis Gelboe oritur, secus urbem antiquitus nobilem, quae dicta est Jezrael, nunc autem vulgari appellatione dicitur parvum Gerinum, castra locaverunt, commoditatem aquarum secuti. Nostri autem qui apud fontem Sephoritanum (de quo saepissimam in his tractatibus nostris fecimus mentionem) adhuc detinebantur in castris, exspectantes suspensi, ex quanam parte hostiles in nostram regionem vellent irrumpere legiones; cognitoque quod campestria Bethsaniam tenerent, et multiformiter partitis legionibus jam occupassent illas partes, correptis armis unanimiter, vivificae crucis lignum regiaque vexilla secuti, transcursis montibus, in quibus sita est Nazareth, Domini civitas, descenderunt in campum magnum, [0882A] cui nomen vetus Esdrelon. Unde ordinatis aciebus, et juxta militarem disciplinam modo competenti dispositis, versus fontem Tubaniae, ubi saepe dictus Salahadinus, cum ingenti egregiorum et selectorum militum manu secus aquas se locaverat, cuneos dirigunt; quasi propositum habentes, hostibus expulsis, aquarum sibi vindicare commoditatem. Quo pervenientes, rati sunt, quod non sine difficultate et periculosis congressionibus aquas possent obtinere; subito Salahadinus castra solvens, ex insperato fontem deserit inferiusque versus Bethsan, fontis ejusdem fluenta sequens, vix unius milliarii spatio a nostris semotus, castrametatus est. Porro, antequam nostri ad eum pervenissent locum hostes turmatim se dividentes a majoribus [0882B] copiis, regionem adjacentem circuire, et more hostili tractare jam inceperant; ex quibus quidam vicum supra nominatum, videlicet parvum Gerinum, confregerant, cuncta quae in eo repererant, tradentes exterminio; de loci tamen habitatoribus paucos, aut nullos reperire potuerunt; nam hostium adventu praecognito, ad loca munitiora se contulerant. Quidam autem eum locum, qui vulgari appellatione dicitur Forbelet, adeuntes, vicum effregerunt, cuncta quae illis se dabant obviam tractantes hostiliter; alii vero vias secuti publicas, quibus ad nostrum, ex partibus diversis, tam equites quam pedites properabant exercitum, transeuntibus multiplicia inferebant pericula; ita ut non sine [0882C] discrimine et mortis dispendio, ad nostrum alicunde perveniretur exercitum. Nonnulli vero ex eisdem, in montem Thabor (quod prius fuerat inauditum) ascenderunt; et monasterium Graecorum, quod dicitur Sancti Eliae, pro libero tractantes arbitrio, ipsum etiam majus coenobium effringere tentaverunt; sed receperant se infra septa monasterii, quae muro et turribus erant vallata, tam monachi quam eorum universa familia, et de viculis nonnulli finitimis; qui eos qui in montem ascenderant hostes, ab universo monasterii ambitu viriliter abegerunt. Ascenderunt etiam, nihilominus ex eodem comitatu, in eum montem, super quem Nazarena sita est civitas; ita ut de prominentibus collibus universam infra se positam respicerent civitatem; [0882D] qui tantae fuerunt formidini mulieribus et parvulis, senibus, aut debilibus qui in urbe erant relicti, ut dum certatim in majorem ecclesiam inveniendae gratia salutis se conferre niterentur, multi a turba praefocati interiisse dicerentur. Armipotentium enim magna pars civium, aut castra secuti erant et expeditionem publicam; aut ad urbes maritimas, maxime Ptolomaïdam, cum suis se transtulerant famulis.

 

                       

 

                         CAPUT XXVII. Fames in exercitu oritur valida; tandem sine commisso praelio, tam nostri quam hostes ab invicem discedunt.

 

                         Sic igitur qui a majore hostium se diviserant exercitu, longe lateque per universam regionem [0883A] dispersi, volentibus ad nostras accedere legiones dura et gravissima inferebant pericula; quo terrore, jam nemo vel commerciorum gratia, vel auxiliarium more ad castra nostrorum audebat accedere: unde subito fames exorta est in exercitu. Nam, ut expeditius hostibus occurrerent, absque oneribus et impedimentis, nostrae illuc se transtulerunt acies, sperantes quod infra biduum, aut triduum saltem res esset finem habitura. Indigebant autem maxime pedites, et praesertim qui ab ora maritima instantissime vocati fuerant, Pisani, Januenses, Veneti, Longobardi, qui relictis navibus et transfretandi apparatu (instabat enim transitus, Octobre jam pene mediante) simul cum peregrinis quos referendos susceperant, nostris se adjunxerant castris. Hi autem [0883B] omnes, vix ad arma ferenda sufficientes, quia castrorum locus a mari quasi viginti distabat milliaribus, nihil omnino victualium intulerant. Mittuntur igitur legati ad urbes finitimas, qui earum praefectos, pro mittendis cibariis sub omni celeritate sollicitent; qui debita diligentia, regiae parentes jussioni, certatim et sine dilatione, quanta possunt, illuc dirigunt victualia. Quorum pars maxima ad castra perveniens, opulentiam intulit pro loco et tempore sufficientem; pars vero quaedam incautius delata, ad manus hostium pervenit, multam inferens commoditatem; nam et ipsi nihilominus inopia premebantur. Praemissi fuerant sane de nostris equites nonnulli, quibus id erat muneris specialiter [0883C] injunctum, ut iis qui cum alimentis ad exercitum accedebant, tutum procurarent accessum, qui quos repererunt sibi obviam, cum incolumitate perduxerunt ad castra; quibus autem hi tales non fuerunt praesidio, manus hostium incurrentes, aut gladio interempti sunt, aut hostibus perpetuo servire compulsi. Hic sane si nostra peccata, nobis Deum passa fuissent esse propitium, videbatur robur hostium facile in ruinam verti potuisse et intolerabilem superbiam descendisse in lubricum. Nunquam enim legitur tantam ex universo Orientali tractu convenisse, tam equitum quam peditum multitudinem; nec ab aliquibus traditur senioribus adeo armatam in unum coiisse manum, ex privati regni viribus. Erant enim eis equites ad mille [0883D] trecentos; peditum vero armatorum egregie, quindecim millium summam dicebatur numerus excedere. Praeterea magni et admirabiles praeerant exercitui duces, illustres genere et armorum experientia praeclari: dominus Raimundus comes Tripolitanus; dominus Henricus dux Lovaniae, nobilis de imperio Teutonicorum princeps; Radulfus de Maleine, inclytus de Aquitania vir, exceptis regni principibus, qui erant, Guido comes Joppensis, Rainaldus de Castellione, dominus terrae ultra Jordanem, qui aliquando fuit princeps Antiochenus, Balduinus de Ramis, Balianus Neapolitanus frater ejus, Rainaldus Sidoniensis, Galtherus-Caesariensis, Joscelinus regius senescalcus. Ex his omnibus videbatur satis probabile, hostes nostros, inconsiderate [0884A] nimis transisse Jordanem, et nostris finibus insedisse; sed peccatis nostris id merentibus, effusa est contentio super principes (Psal. CVI, 40), ita ut in publicis negotiis, quae tantam videbantur exigere diligentiam, non solum negligenter, verum etiam malitiose dicerentur versati. Nam qui negotia praesentia videbantur maxime promovere potuisse, hi, ut dicitur, comitis Joppensis odio, cui regni curam nudius tertius rex commiserat, indigne ferentes, quod homini incognito, indiscreto et penitus inutili tantorum negotiorum summam in tantis periculis, et tantae necessitatis articulo commisisset. Unde factum est quod per octo dies continuos, castra hostium circa se posita, et vix a nostris distantia spatio unius milliarii, patienter nimis, [0884B] imo probrose, quod nusquam alibi in regno accidisse legitur, passi sunt moram facere, et in regionem pro libero arbitrio desaevire universam. Mittebantur qui aderant viri simplices, et malitiae principum nostrorum expertes, quidnam esset, quod tanta opportunitate oblata non fieret cum hostibus congressio, neque de conflictu quidquam ordinaretur. Praetendebant tamen occasionem, ubi de his in publico tractabatur, quod Salahadinus hostilium princeps legionum, in loco resideret scopulis obsito, ita quod ad eum, non sine periculo gravi, nostrae possent acies accedere; praeterea et cohortes haberet validas, quasi in circuitu dispositas, quae in nostros propositum haberent undique [0884C] irruere, si cum Salahadino nostrae tentarent acies congredi. Dicebatur a quibusdam, quia vere sic erat, et juste a principibus sic allegabatur; alii vero asserebant, quia color quaesitus erat et fraudulenter fabricabatur belli fuga, ne comiti ascriberetur si quid prosperum in eo facto accideret, et sub ejus ducatu rem bene gessisse viderentur. Haec tam multipliciter a pluribus dicta, ita conscripsimus, nihil assertive ponentes, tanquam qui rei veritatem non sumus plenius assecuti. Certum est tamen, quod septem aut octo diebus continuis, circa Jordanem in finibus nostris hostes moram egerunt liberam, nostris quotidie impune damna irrogantes multiplicia. Octava tandem die, sive nona potius, revocatis expeditionibus suis, ad propria [0884D] reversus est indemnis. Nostri vero ad fontem iterum se contulerunt Sephoritanum, non penitus, quin adhuc rediret, securi. Accidit autem per eosdem dies, quibus ad fontem Tubaniam noster exercitus detinebatur, quiddam memoria dignum. Nam, cum hactenus tam fons supra nominatus quam qui ex eo rivus profluit, pisces aut nullos, aut rarissimos habere crederetur, illis diebus tantam dicitur copiam ministrasse, quae universo exercitui sufficere posset.

 

                       

 

                         CAPUT XXVIII. Salahadinus urbem Petracensem trans Jordanem obsidet; et obsessam impugnat hostiliter.

 

                         Accidit porro non multum ab eorum opinione secus; nam vix evoluto unius mensis spatio, renovatis [0885A] viribus, bella parat recidiva, revocat cohortes, congregat legiones, comportat machinas, et eorum omnium quae urbes obsidentibus usum solent praestare necessarium, curam gerit diligentem. Quibus rite dispositis, transcursis Basan et Galaad; Ammonitarum quoque et Moab, quae sunt ultra Jordanem regionibus, urbem cui nomen pristinum Petra deserti, modernum vero Crach, obsidere disponit. Quo per exploratores praecognito, Rainaldus de Castellione, qui regionis illius tanquam haereditatis uxoriae curam gerebat, trahens secum militiam, quae ad castri tuitionem sufficere posse videbatur, ad partes illas citus pertransiit. Erat autem ei ibidem et aliud negotium. Nam Henfredus tertius, junioris Henfredi filius, senioris Henfredi qui [0885B] cognominatus est de Torono, regii constabularii ex filio nepos, praedicti Rainaldi privignus, domini regis sororem juniorem, quam quadriennio pene ante desponsaverat, ducturus erat illis diebus in uxorem. Vix ergo ad locum pervenerat supra nominatum, vixque nuptiarum compleverant solemnia, cum ecce eadem die, ut dicitur, Salahadinus cum innumerabili adfuit multitudine, machinas et tormenta jaculatoria, quibus obsessa solent flagellari praesidia, secum deferens; et castris circumpositis locum obsidione vallavit. Fuit autem praedicta civitas in monte sita sublimi admodum, et vallibus ambitu profundis; jacuitque multis temporibus confracta, redacta penitus in solitudinem. Tandem vero regnante domino Fulcone Latinorum [0885C] Orientalium rege tertio, Paganus quidam qui cognominatus est Pincerna, regionis ultra Jordanem dominus, in eodem monte, in quo civitas sita fuerat, praesidium fundavit, in ea montis parte, qua idem mons minus clivosus est, et quae plano exterius adjacenti magis est contermina. Qui vero successerunt ei, Mauritius videlicet nepos ejus et Philippus Neapolitanus, locum praedictum vallo et turribus reddiderunt insigniorem. Extra praedictum autem praesidium, ubi olim civitas aedificata fuerat, suburbium nunc erat, in quo ejus loci habitatores quasi satis tuta sibi posuerant domicilia. Nam ab oriente erat eis oppidum, quasi pro munitione summa, ex reliquis vero partibus totus mons, ut praedictum [0885D] est, imis vallibus cingebatur: ita ut, si vel modico muro esset praecinctus, nullius hostilitatis formidaret accessus; duobus enim tantum locis, ad montis fastigium ascendendi patet opportunitas, qui a paucis facile contra hostium ingentes copias possunt defendi, reliquae vero partes omnino dicuntur imperviae. Videns ergo princeps Rainaldus, quod hostes advenerant, proposuit, improvide satis, sicut iis videtur qui circa hujusmodi sensum habent exercitatum, locum exteriorem et suburbium praesidio adjacens, tueri; inhibuitque habitatoribus loci, res suas in praesidium transferre volentibus, et suae providere saluti, ne sua desererent domicilia, nec aliquid de suis frivolis praesumerent asportare. Sed, dum tam equites quam peditum manipuli circa [0886A] hoc essent solliciti, et ad impediendum hostium ascensus desudarent, vicit hostium multitudo; et illis in fugam versis, qui eis iter praepedire moliebantur, montem obtinuerunt, ferro iter aperientes universum; ita ut paulo minus cum nostris in praesidium se recipere certantibus, hostes violentum habuerint ingressum; ita ut nisi unius equitis, cui nomen Ivenus erat, restitisset miranda probitas, qui jam de hostibus accesserant, per pontem et portam ponti conterminam, liberum suis et sine difficultate vindicassent introitum. Sic ergo miseri cives, imprudenti rectoris consilio, rerum suarum passi sunt dispendium, hostibus eorum lares obtinentibus, cum utensilibus omnimodis et supellectile universa. Qui autem in praesidium se receperant, [0886B] timentes hostium impetum, imprudenter nimis et inconsiderate penitus, pontem, qui super vallum erat unicus, quo iis qui obsessi erant, introitus patebat et exitus, dejecerunt. Erant autem intus promiscuae conditionis et sexus turba plurima et inutilis, quae obsessis potius oneri erant quam utilitati, histrionum videlicet, tibicinum et psaltriarum, quae ex omni regione ad diem nuptiarum convenerant; quibus praeter spem accidit; nam dum ludicra quaererent et lasciviam nuptialem, Martios invenerunt congressus, et longe suis studiis dissimiles praeliorum occupationes. Contulerant se praeterea in locum praedictum ex locis suburbanis. Suriani cum uxoribus et parvulis, locumque repleverant. Ita ut discurrere volentibus, [0886C] prae turbis non pateret via libera; essentque viris expeditioribus, et defensionis studio dantibus operam oneri et impedimento. Victualibus tamen dicebatur locus abundare; sed armorum non erat tanta copia, quantam loci tuitio videbatur exigere.

 

                       

 

                         CAPUT XXIX. Rex comiti Joppensi administrationem aufert; Balduinum nepotem suum regio diademate coronat.

 

                         Rex vero interea videns, quod in supradicto negotio apud fontem Tubaniacum comes Joppensis, cui, ut praemisimus, regni commiserat administrationem, minus strenue minusque prudenter se gesserat; quodque ejus imprudentia et omnimoda insufficientia regni status pene lapsus fuerat, saniore [0886D] usus consilio, revocat ad se suam quam illi commiserat administrationem. Dicuntur et aliae subesse causae. Nam, ut praediximus, ubi curam regni ei commiserat, urbem Hierosolymam cum decem millibus aureorum persolvendorum annuatim, pro expensis familiaribus, sibi retinuerat; postmodum, facti poenitens, pro Hierosolyma Tyrum eisdem conditionibus, eo quod munitissima totius regni esset civitas et suis commoditatibus aptior videretur, sibi voluit permutari. Quam ejus petitionem, quoniam comes aegre visus est suscepisse, rex praedictam dicitur mutasse sententiam. Factumque est merito ut, qui in modico erga eum qui sibi universa contulerat, noluit esse liberalis, ab universa summa rerum decideret. Nec solum [0887A] regni cura et administrationis honor ei subtractus est, verum etiam successionis spes est eidem penitus amputata. Nam de communi principum consilio, maxime domini Boamundi principis Antiochenorum, domini quoque Raimundi Tripolitani comitis, Rainaldi Sidoniensis, Balduini Ramatensis, Baliani fratris ejus, praesente ipso et contradicere non audente, suggerente hoc et ad id penitus hortante matre, Balduinus, adhuc puerulus, vix annorum quinque, prosequente eum universae plebis suffragio, cleri quoque qui praesens erat assensu, in ecclesia Dominicae Resurrectionis, regia decoratus est unctione, et solemniter coronatus; statimque sine dilatione exhibitae sunt eidem puero, universorum baronum cum solita juramentorum forma manualiter [0887B] fidelitates, honorque et gloria regiae debita majestati, cum omni plenitudine sunt depensa; solus tamen Joppensis comes, ut ei suum exhiberet hominium, a nemine est invitatus: quod factum prudentioribus, sicut erat procul dubio, conceptae simultatis, imo manifesti odii, evidens visum est argumentum, sicut ex post facto liquebit manifestius. Verum super hoc tantae mutationis articulo varia erat et multiplex virorum prudentium opinio, dicentibus aliis, quod in hac pueri promotione nihil compendii regno, nihil utilitatis rebus accessisset publicis: nam uterque regum, alter morbo, alter aetate praepediente, prorsus erat inutilis; magisque videretur expediens, si de communi [0887C] consilio procerum, alicui viribus strenuo, consilio pollenti, regiorum cura negotiorum, et reipublicae committeretur administratio; aliis autem videbatur, quod de puero factum erat, etsi non poterat usquequaque utile judicari, iu eo tamen publicae videbatur consultum esse utilitati, quod praedicto comiti ad regni successionem anhelanti, viro, ut dicebant, insufficienti, succedendi spes erat praecisa: in quo futurorum materia scandalorum, et periculosae seditionis quae post regis obitum timebatur, fomes, finem accepisse sperabatur. Omnibus tamen mens una erat et desiderium, ut gerendis publicis, maximeque educendis et reducendis exercitibus, contra hostium solito vehementiorem instantiam, praeficeretur procurator; idque soli [0887D] comiti Tripolitano convenire, eumque solum ad praedicta posse sufficere, pene omnium una erat sententia. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1183, indictionis I, mense Novembre, vicesima die mensis.

 

                       

 

                         CAPUT XXX. Rex congregatis copiis ultra Jordanem festinat, ut obsessis subveniat. Salahadinus obsidionem solvit.

 

                         At vero Salahadinus interim, dum haec Hierosolymis sic aguntur, obsessam urbem cura nihilominus propensiore et totis viribus fatigabat, iis qui intus erant obsessi, requiem importuna denegans instantia. Octo enim erectis machinis, sex ab interiori parte, ubi antiqua fuerat civitas, duabus vero ab exteriore, [0888A] in eo loco, qui vulgari appellatione dicitur Obelet, castrum tanta importunitate non minus nocte quam interdiu, immissis mirae magnitudinis molaribus flagellabat, quod vel manum exerere, vel respicere per cancellos, aut aliquo defensionis uti genere nemo illorum qui intus erant, praesumerent attentare; eoque ventum erat, quod eis prae nimio terrore confusis, nec audentibus comparere, hostes ad praedam, quam miseri cives in vallum, quod praesidio conterminum suberat, introduxerant, immissi funibus * impune occiderent, et divisa membratim animalia sibi extraherent ad cibum indemnes, omnino adversitatis nihil ab oppidanis perpessi. Sed et qui in exercitu hostium erant, coquorum vel pistorum habentes officium, quique rerum venalium [0888B] procurabant forum, hi in domibus civium omni commoditate refertis officinas locaverant suas, libere suis professionibus utentes. Repererant sane in eis frumenti, hordei, vini et olei pro votis abundantiam, quibus, invitis eorum dominis, violenter utebantur. Porro qui in praesidio erant, et ipsi machinam aliquando tentaverunt erigere; sed tanto artificio saxa dirigebant contorta, qui machinis praeerant exterioribus, quod prae assiduis ictibus et mortis formidine, quam singuli lapidum immissorum intentare videbantur, nostri a proposito deficientes, satius judicabant, patienter quidquid inferebatur portare, quam ad illud defensionis genus cum mortis se attollere periculo. Nec solum qui egrediebantur [0888C] de abditis, accedentes ad propugnacula, ut vel tela vel lapides in hostes jacularentur, vel ut obsidentes inspicerent legiones, tanto erant expositi periculo, terroreque quatiebantur ad desperationem compellente; verum et qui erant in conclavibus intimis, et qui ad loca secretiora se contulerant, accedentium fragore molarium et sonitu perterriti, videbantur quasi audire tonitrua, exspectantes quasi fulminum ictus, et suspensi semper, ne confracta super eos ruerent aedificia. Sollicitus erat rex interea, et tota procurabat diligentia quomodo subveniretur obsessis; quomodo eis desideratum maturaretur subsidium. Assumpto igitur secum vivificae crucis ligno salutari, et regni viribus ex omni parte congregatis, ad partes illas properat, opem [0888D] laturus obsessis; perveniensque ad mare Salis, quod alio nomine dicitur lacus Asphaltes, secus locum cui nomen Segor, qui hodie vulgari appellatione dicitur Palmer, post multas deliberationes, universo exercitui ducem ac praeceptorem, comitem instituit Tripolitanum. Salahadinus vero, cognito per exploratores, quod Christianus in proximo esset exercitus, et quod Tripolitanus comes praefectus esset legionibus, depositis machinis, et indicto suis reditu, obsidionem, qua per mensem continuum, locum afflixerat praedictum, solvit ad propria reversus. Rex tamen nihilominus cum omni exercitu ad locum perveniens destinatum, optatam civibus intulit consolationem; indictoque reditu et revocatis agminibus, sospes Hierosolymam reversus est.