Historia Scholastica/Ruth

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
RUTH.

Judici // I Regum

De Ruth[recensere]

Post Samsonem judicavit Israel Heli sacerdos, qui non tantum judex, sed sacerdos a digniori officio agnominatus est. Et translato sacerdotio a filiis Eleazari, hic primus de filiis Ithamar accepit sacerdotium (Ruth. I). In diebus ejus facta est fames in terra; et surrexit Elimelech, de Bethlehem Ephrathaeus cum uxore sua Noemi, et duobus filiis suis Mabalon, et Chelion. Et ingressus est regionem Moabitidem, ut pasceretur ibi. Quo mortuo, filii ejus duxerunt uxores Moabitidas Orpham et Ruth. Tamen Josephus dicit quod pater accepit filiis suis uxores, et manserunt ibi decem annis, et mortui sunt ambo sine liberis. Noemi vero vidua, et orbata filiis, surrexit ut rediret in patriam. Audierat enim quod Dominus dederat populo suo escas, et comitabantur eam nurus suae . Quae ait ad eas: Revertimini, filiae meae, in domum matris vestrae. Non enim ultra potestis sperare viros ex utero meo. Et nota quoniam apud Moabitas servabatur lex de semine suscitando, et acquievit Orpha, et reversa est. Ruth vero sequebatur eam. Cui Noemi: Audi, filia: Non est Deus noster, sicut dii gentium, nec populus noster secundum ritum gentium vivit; expedit tibi ut redeas ad populum tuum, et ad deos tuos. Et ait Ruth: Populus tuus, populus meus, Deus tuus, Deus meus. Profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethlehem, quae prius dicebatur Ephrata ab uxore Caleb ; haec fuit Maria soror Moysi, secundum quosdam, translata de Eremo, quae, postquam percussa est lepra, agnominata est Ephrata, id est furorem vidit, id est experimento iram Dei cognovit. Vel interpretatur speculum, quia plaga ejus omnibus est posita in exemplum; sed tunc primo propter incredibilem ubertatem sibi redditam cepit vocari Bethlehem. quod est domus panis. Percrebuit fama in Bethlehem, et dicebant: Haec est illa Noemi. Quibus illa: Nec vocetis me Noemi, quod est pulchram, sed vocate me Mara, quod est amaram. Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus, amaritudine plenam. Et tunc primo metebantur hordea. Erat autem ibi vir potens, et opulentus Booz consanguineus Elimelech (Ruth. II). Intrabat itaque Ruth agros illius de voluntate Noemi, et colligebat spicas post metentes. Accidit autem ut egrederetur Booz ad agrum, et ait messoribus: Dominus vobiscum. Et quaesivit cujus esset haec puella. Et dixerunt: Haec est Moabitis illa quae venit cum Noemi. Et ait Booz ad eam. Filia, ne vadas in alterius agrum. Nullus puerorum molestus erit tibi. Si sitis, vade ad sarcinulas puerorum meorum, bibe, et hora vescendi veni huc, et comede, et intinge buccellam in aceto . Reddat tibi Deus Israel mercedem, quoniam confugisti sub alas ejus. Pueris quoque suis dixit: Projicite de manipulis vestris de industria, ut absque rubore colligat. Cumque comedisset Ruth ad latus messorum, conjecit polentam, quam Josephus alphitam vocat, et conservabat eam socrui suae. In vespera autem quae collegerat virga excutiens, invenit hordei quasi ephi, id est tres modios. Cumque redisset ad socrum, indicavit ei quae fecerat sibi Booz. Et ait Noemi: Propinquus noster est homo, benedictus sit a Domino. Idipsum fecit Ruth sequentibus diebus, usque ad areae ventilationem. Mos erat in Israel quod in ventilatione areae dominus grande convivium parabat pueris suis et messoribus. Et dormiebat in area et quasi solemnizans abstinebat ab amplexibus. Idipsum fiebat in tonsione ovium. Si post vindemias fieret non legi. Et ait Noemi ad Ruth: Lavare, filia, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et ascende in aream cum aliis. Non te videat homo, donec inebriatus fuerit. Cumque obdormierit, projicies te a parte pedum ejus, et ibi jacebis (Ruth. III). Et fecit omnia, quae sibi socrus imperaverat. Et ecce media nocte evigilans homo expavit dicens: Quae es? Et illa: Ego sum ancilla tua. Expande pallium tuum super me, quia propinquus es. Cumque indicasset ei Booz in talibus derogationibus castitatem esse servandam, addidit: Alius propinquior me est. Si te voluerit retinere jure propinquitatis, bene res acta est, alioquin ego te suscipiam, vivit Dominus. Surrexit itaque Booz de loco ubi jacuerat juxta arconium manipulorum , antequam homines mutuo se cognoscerent, et implevit palliolum illius hordeo, quasi sex modiis, et rediens Ruth onusta ad socrum, indicavit ei quae dixerat Booz. Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit cum judicibus, et vocavit decem de senioribus civitatis, et advocavit propinquiorem illum, de quo dixerat, et ait ad illum: Partem agri patris nostri Elimelech disposuit vendere Noemi. Nos duo soli propinqui sumus, sed tu propinquior. Eme ergo, si placet. At ille; ego emam. Cui Booz: Ergo non ex media parte oportet te legum habere memoriam, habeas necesse est cum agro relictam Maalon, ut suscites nomen propinqui tui. At ille ait, cedo a jure propinquitatis; tu autem utere meo privilegio. Et ait Booz: Tolle ergo calceamentum tuum, ut firma sit confessio (Ruth. IV). Josephus tamen dicit: Booz itaque testificans seniores, jussit mulieri, ut ejus solveret calceamentum, secundum legem, et in faciem ejus spueret. Joannes vero ait: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere (Marc. I). Ex his tribus conjicitur quod secundum diversos casus, quandoque ipse repudians solvebat sibi calceamentum, quandoque vero mulier solvebat ei, quandoque vir qui suscipiebat eam. Sed quocunque modo fieret, in opprobrium refugii contra legem domus ejus dicebatur, domus discalceati. Et ait Booz astantibus: Hujus rei testes estis. Qui dixerunt: Testes sumus. Faciet Dominus hanc mulierem tibi sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israel. Accepit itaque Booz Ruth in uxorem. Et post annum natus est ei filius quem posuit Noemi in sinu suo, nutricis et gerulae fungens officio. Et dixerunt ad eam vicinae congratulantes: Ecce habes qui nutriat senectutem tuam, et serviat tibi plus quam septem filii. Ob hoc vocavit nomen ejus Obed, quod Hebraice interpretatur serviens. Hic est pater Isai patris David.