Jump to content

Historia Scholastica/Tobias

Unchecked
E Wikisource
Historia Scholastica

eruditissimi Viri
Magistri PETRI COMESTORIS.
HISTORIA LIBRI
TOBIAE.

IV Regum // Ezekiel

Historia Tobiae exordium habuit in captivitate decem tribuum, quam fecit Salmanasar. Quo vero tempore terminum habuerit, non satis elucet. Videtur enim, secundum litteram historiae, Tobias vixisse post excidium Jerusalem et incendium templi. Ait enim in cantico suo: Jerusalem, civitas Dei, castigavit te Dominus, benedic Deum in saecula saeculorum, ut reaedificet tabernaculum suum in te, et revocet ad te omnes captivos (Tob. XIII). In diebus autem mortis suae, cum praediceret filiis de reditu captivorum, ait: Terra deserta replebitur, et domus Dei, quae in ea incensa est, iterum reaedificabitur (Tob. XIV). Si vero attendamus terminum vitae Tobiae, filii Tobiae (fuit enim terminus historiae, qui fuit ei terminus vitae) non inveniemus historiam descendisse ad plus ultra tempora Josiae. Ponamus enim filium cum patre captivatum sexto anno Ezechiae, et anniculum esse, nonaginta novem annis tantum vixit, circa vicesimum annum Josiae mortuus est. Hanc historiam transtulit Hieronymus de sermone Chaldaeorum in Latinum ad petitionem Chromatii et Heliodori episcoporum. Hanc historiam Judaei inter apocrypha ponunt . Hieronymus tamen in Prologo suo dicit inter agiographa, quod si esset, tamen esset in tertio ordine canonis Veteris Testamenti; sed, quia de nullo ordine est, dicemus quia Hieronymus diffusius accepit agiographa, ut includeret etiam apocrypha, et quia vicina est lingua Chaldaeorum Hebraico sermoni, utriusque linguae peritum loquacem habens Hieronymus, quidquid ille Hebraeis verbis expressit, Latino sermone exposuit, sub brevi et quasi unius diei labore.

De Tobia.

[recensere]

Porro Tobias ex tribu Nephtalim fuit (Tob. I). Cumque caeteri ad vitulos aureos, quos fecerat Jeroboam (III Reg. XII), irent, ipse ascendebat in Jerusalem, ut adoraret Deum Israel, primitiva et decimas fideliter offerebat, ita ut in tertio anno proselytis et advenis omnem ministraret decimationem, et in omnibus legem Dei puer observabat. Factus autem vir accepit sibi uxorem Annam de tribu sua, et suscepit ex ea filium, quem nomine suo vocavit Tobiam. Captus quidem cum uxore et filio, habitavit in Ninive, et custodivit animam suam ne contaminaretur in cibis gentilium, sed et contribules suos non custodientes se graviter arguebat et dedit illi Dominus gratiam in oculis Salmanasar. Qui dedit ei potestatem, quocunque vellet ire ad captivos, et circa eos facere quaecunque voluisset. Cumque ambularet per regionem cum concaptivis, monita dans salutis, devenit in Rages civitatem Medorum invenitque in ea quemdam contribulem suum, Gabelum egentem, et reliquit ei sub chirographo decem talenta argenti, quae habebat ex his in quibus fuerat a rege honoratus. Mortuo autem Salmanasar, cum filius ejus Sennacherib filios Israel haberet exosos, Tobias consolabatur eos, et egenis ministrabat. Cumque reversus esset Sennacherib a Judaea, multitudine exercitus nocte ab angelo percussa, fugiens manum Domini, iratus multos Hebraeorum fecit occidi, quorum corpora Tobias sepeliebat. Quod cum nuntiatum esset regi, tulit omnem substantiam ejus, et eum jussit occidi. Tobias vero fugiens cum uxore et filio, latuit, quia multi diligebant eum. Post quadraginta quinque dies cum esset occisus rex a filiis suis rediit Tobias in domum suam, et restituta sunt ei ablata. Porro in quodam die festo, cum paratum esset prandium apud Tobiam, dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra timentes Deum, ut comedant nobiscum (Tob. II). Qui reversus nuntiavit unum de Hebraeis jugulatum jacere in platea, et exsiliens Tobias jejunus, tulit occulte corpus in domum suam, et comedit panem in luctu et tremore, et cum sol occubuisset, sepelivit illud; et arguebant eum proximi sui dicentes: Hujus rei causa interfici jussus es, et iterum sepelis mortuos. Sed Tobias, magis timens Deum quam regem, sepulturae occisorum sollicitus instabat. Contigit autem ut, quadam die, fatigatus a sepultura domum rediens jactaret se juxta parietem, et obdormivit, et ex nido hirundinum calida stercora super oculos ejus inciderent, et factus est caecus. Haec autem permisit Deus fieri ad ejus probationem, et ad exemplum patientiae in posterum. Nam et in omnibus benedixit Deum, sicut beatus Job, et proximos suos insultantes ei increpabat dicens: Nolite ita loqui, filii enim sanctorum sumus, et vitam illam exspectamus quam Deus daturus est fidelibus suis. Anna uxor ejus ibat ad textrinum opus quotidie, et de labore manuum suarum, quod consequi poterat deferebat. Factum est autem ut haedum accipiens, detulisset domi, cujus balatum vir audiens, ait: Videte ne furtivus sit. Ad haec irata uxor respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynae tuae perierunt.---Et ingemuit Tobias cum lacrymis dicens: Et nunc, Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et praecipe in pace recipi spiritum meum. Expedit enim mihi mori, magis quam vivere. Eadem die contigit, ut Sara, filia Raguel, in civitate Medorum, audiret improperium ab una ancillarum suarum, quam increpabat, dicente sibi: Interfectrix virorum tuorum, nunquid occidere me vis, sicut occidisti septem viros? (Tob. III.) Fuit enim tradita septem viris, et daemonium nomine Asmodeus occidebat eos, mox ut ingressi sunt ad eam. Ascendit ergo Sara in superius cubiculum domus suae, et tribus diebus et noctibus non manducans, nec bibens in oratione persistens aiebat: Peto, Domine Deus patrum nostrorum, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe de super terram eripias me. In illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu Domini. Et missus est angelus Raphael, ut curaret eos.

Igitur cum Tobias putaret se exauditum, ut moreretur, dicebat ad filium suum: Audi, fili mi, verba mea, et ea quasi fundamenta in corde tuo constitue. Cum moriar sepelies me, et honorem habebis matri tuae, dum vixerit. Mortuam circa me sepelies eam; semper in mente habeto Dominum, fili mi, et serva mandata ejus, de substantia tua fac eleemosynas, quia eleemosyna ab omni peccato liberat, et magnam praestat fiduciam coram Deo omnibus facientibus eam. Attende, fili mi, ab omni fornicatione, et a superbia a qua sumpsit initium omnis perditio. Consilium a sapiente perquire, a peccatoribus declina. Merces mercenarii non maneat apud te. Noli timere, fili mi, quia pauperem vitam egimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum. Praeterea scito, quia dedi Gabelo decem talenta argenti in Rages, cujus chirographum penes me habeo. Perquire ergo tibi fidelem virum, qui tecum eat, salva mercede sua, ut restituas Gabelo chirographum suum, et ipse restituet tibi depositum (Tob. IV).---Tunc egressus Tobias, invenit juvenem succinctum, et quasi ad iter paratum, ignorans quod angelus Dei esset (Tob. V). Cumque accepisset ab eo quod omnem Medorum regionem novisset, et Rages civitatem, et Gabelum habitantem in ea, introduxit eum ad patrem suum, et salutavit eum juvenis, dicens: Gaudium sit tibi semper. Qui respondit: Quale gaudium erit mihi, qui lumen coeli non video? Cui juvenis: Forti animo esto; in proximo est ut a Deo cureris. Et ait Tobias: Poteris perducere filium meum ad Gabelum? Qui respondit: Ego ducam eum, et reducam ad te. Cumque quaereret Tobias ab eo tribum ejus, et domum, et nomen, respondit: Ex filiis Israel ego sum, Azarias, Ananiae magni filius; quod totum secundum interpretationem nominum verum erat. Erat enim de angelis videntibus Deum, et erat Azarias, id est adjutor, et filius Ananiae, id est gloriae Dei. Tunc paratis omnibus, quae erant opus in via, ambulaverunt ambo simul, et canis secutus est eos (Tob. VI). Mater autem flevit, dicens ad virum: Baculum senectutis nostrae tulisti: nunquam esset pecunia illa, pro qua misisti eum; sufficiebat nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus, quia videbamus filium nostrum. Et ait Tobias: Noli flere, filius noster revertetur ad nos salvus; credo enim, quod angelus Dei bonus comitetur eum (Tob. V).

Porro illi duo prima mansione manserunt circa fluvium Tigrim (Tob. VI). Et exivit Tobias, ut lavaret pedes suos, et piscis immanis egrediebatur, ut devoraret eum, et timens Tobias clamavit dicens: Domine, invadit me. Et ait angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te, et extraxit eum in sicco, et palpitabat ante pedes ejus. Super hunc locum dicit Beda quod, dum Christus in cruce lavaret pedes suos, qui ambulabant super terram, advenit diabolus, quaerens si quid peccati inveniret in eo. Unde: Pater, transfer calicem hunc a me (Marc. XIV). Tunc dixit angelus ad Tobiam: Exentera piscem hunc, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi, valent enim ad medicamenta. Tunc Tobias partem piscis assavit, et comederunt, partem vero salsam secum tulit. Cumque simul pergerent, ait Tobias: Azaria frater, quod remedium habent quae de pisce servari dixisti? Qui respondit: Particula cordis super prunas posita fumo suo extricat omne genus daemonum a viro vel muliere. Nec super hoc mirari debemus, cum fumus cujusdam arboris adustae eamdem vim habere perhibeatur. Cumque quaesivisset Tobias ubi manerent nocte illa, respondit angelus: Est hic Raguel propinquus tuus habens filiam unicam, quae debetur tibi cum omni substantia ejus. Et ait Tobias: Audio quia tradita est viris septem, et occisi sunt a daemone. Et respondit angelus: Noli timere; super petulantes, et Deum non timentes, potestatem daemonium habet. Tu autem cum acceperis eam, tribus diebus continebis ab ea, et de nocte vacabitis ambo orationibus. Prima nocte incenso jecore piscis precibus vestris fugabitur daemonium. Secunda nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris, id est orabitis Deum, ut in participium sanctitatis et pudicitiae patriarcharum admittat vos. Tertia nocte benedictionem consequeris, ut filii procreentur ex vobis sani et incolumes. Hanc benedictionem praestabat, vel sacerdos, vel aliquis major inter eos, vicem sacerdotis gerens. Quarta nocte accipies eam cum timore Dei, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris.---Tandem ingressi sunt ad Raguelem (Tob. VII). Cumque diceret Raguel uxori suae, quam simillimum esse juvenem hunc Tobiae consobrino suo, dixit ad eum angelus: Hic est filius illius. Et laetatus est Raguel, et instauravit convivium. Tunc ait Tobias: Non manducabo, neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. Quo audito expavit Raguel, et haesitanti de responso, dixit ei angelus: Noli timere dare eam sibi conjugem. Huic enim debetur, et propterea alius non potuit habere eam. Tunc ait Raguel: Scio quoniam a Deo venisti, et quod exaudivit Dominus preces, et lacrymas meas, ut conjungeretur haec filia mea cognationi suae secundum legem Moysi. Et apprehendens pater dexteram filiae, tradidit eam dexterae Tobiae dicens: Deus patrum nostrorum sit vobiscum, et conjungat vos, et impleat benedictionem suam in vobis. Et fecerunt conscriptionem conjugii, et comederunt benedicentes Deum. Post coenam vero introduxerunt juvenem in cubiculum virginis (Tob. VIII), et protulit Tobias de cassilide suo, partem jecoris, et posuit super prunas. Tunc Raphael apprehendit daemonium, et religavit illud in desertum superioris Aegypti. Tunc Tobias ait ad virginem: Sara, deprecemur Deum hodie, et cras, et secundo, id est tertio die. His enim tribus noctibus jungimur Deo, quarta nocte in nostro erimus conjugio; filii enim sanctorum sumus; non possumus ita conjungi, sicut et gentes quae ignorant Deum. Et oraverunt ambo dicentes simul: Miserere nobis, Domine Deus patrum nostrorum, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. Porro circa pullorum cantum fecit Raguel parari sepulcrum, ut sepeliret eum, prius quam illucesceret, et misit unam de ancillis ad videndum si jam obisset. Quae reversa, nuntiavit eos incolumes esse, et secum pariter dormientes. Et laudaverunt omnes Deum, et repleverunt servi foveam quam fecerant prius quam lucesceret, et paraverunt solemne convivium omnibus vicinis, et amicis suis. Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas maneret apud eum, et dedit ei mediam partem omnium quae possidebat, faciens scripturam, ut reliqua pars quae supererat, post obitum suum deveniret ad Tobiam. Tunc ait Tobias ad angelum, quem hominem aestimabat (Tob. IX): Azaria frater, tu nosti quam gravis sit mora nostra parentibus meis, obsecro ut eas ad Gabelum, et reddes ei chirographum suum, et recipies ab eo pecuniam, et monebis eum venire ad nuptias. Tunc assumens Raphael quatuor de servis Raguelis et duos camelos, venit ad Gabelum, et accepta pecunia, duxit eum secum ad nuptias. Et ingressus Gabelus invenit eos discumbentes, et benedixit eis. Cumque omnes dixissent, Amen, cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.

Porro cum Tobias moram faceret in nuptiis, sollicitus erat pro eo pater ejus, quod ad diem terminatam non redierat, mater vero lacrymis irremediabilibus flebat dicens: Heu me! fili mi, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, et baculum senectutis nostrae? (Tob. X.) Vir autem ejus consolabatur eam. Porro Raguel dicebat ad generum suum: Mane hic, et ego mittam nuntium salutis tuae ad patrem tuum. Cumque ille non acquiesceret, tradidit ei Saram, et dimidium substantiae suae, in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, in vaccis, in pecunia multa. Parentes vero monuerunt filiam suam honorare socerum suum, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, seipsam irreprehensibilem exhibere. Cumque reverterentur venerunt ad Charam, quae est in medio itinere. Et ait angelus ad Tobiam: Praecedamus nos duo, et sequentur nos lento gradu uxor tua et familia cum animalibus; et tolle tecum de felle piscis, et linies ex eo oculos patris tui, et recipiet visum. Porro Anna sedebat secus viam quotidie in supercilio montis, unde respicere poterat de longinquo. Et cognoscens a longe filium suum venientem, cucurrit ad virum suum dicens: Ecce filius tuus venit. Canis quoque, qui simul fuerat in via praecucurrit, et quasi nuntius blandimento caudae gaudebat. Tunc exsurgens caecus, data manu puero, processit obviam filio suo, et osculantes filium prae gaudio fleverunt. Cumque adorassent Deum consederunt. Tunc Tobias de felle piscis linivit oculos patris, et sustinuit quasi per dimidiam horam et coepit egredi albugo de oculis ejus, quasi membranum ovi. Quod apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit, et glorificabant omnes Deum. Et ait Tobias: Benedico te, Deus Israel, quoniam castigasti me, et sanasti me; et ecce video Tobiam filium meum. Ingressa est et post septem dies Sara uxor ejus cum omni substantia sua, et pecunia, quam receperat a Gabelo; et convenerunt contribules, et vicini ad Tobiam, et congratulabantur ei per septem dies epulantes cum gaudio (Tob. XI).

Cumque narrasset Tobias patri suo, per ordinem, bona, quae fecerat ei angelus in via, tulerunt angelum in partem, rogantes, ut dignaretur dimidiam partem omnium quae attulerant acceptam habere. Tunc dixit eis angelus occulte: Benedicite Deum coeli, et coram omnibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. Etenim sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Non abscondam a vobis sermonem occultum. Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna. Cumque orabas, et derelinquebas prandium, et abscondebas mortuos per diem, et nocte sepeliebas, ego obtuli orationem tuam Domino, et quia acceptus eras ei, necesse erat, ut tentatio probaret te, et misit me Dominus, ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem. Ego enim sum Raphael angelus, unus ex septem, id est universis, qui astamus ante Dominum. Qui cum audissent, trementes ceciderunt in facies suas. Et ait angelus: Pax vobis; nolite timere. Cum essem vobiscum, videbar ex necessitate vobiscum manducare, et bibere, sed ego cibo invisibili et potu utor, qui ab hominibus videri non potest. Tempus est ut revertar ad eum, qui misit me. Et haec dicens ab aspectu eorum ablatus est. Tunc prostrati per tres horas in facies suas benedixerunt Deum, et exsurgentes, narraverunt omnia mirabilia ejus (Tob. XII). Aperiensque Tobias senior os suum benedixit Dominum, et dixit: Magnus es, Domine, in aeternum, quoniam flagellas et salvas; deducis ad inferos et reducis. Non est qui effugiat manum tuam (Tob. XIII). Et hortatus est in hoc cantico Jerusalem, et captivum populum Dei, ut exemplo sui converterentur ad Dominum, et facerent justitiam coram eo, et crederent quod cum eis faceret misericordiam. Et prophetavit de Jerusalem dicens: Omnes fines terrae adorabunt te, nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt Dominum in te: Quod mystice de tempore gratiae dictum esse, ex his quae sequuntur apparet. Portae Jerusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur, et per vicos ejus alleluia cantabitur. Erat autem Tobias quinquaginta annorum, quando lumen amisit, sexagenarius vero illud recepit, et postea vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum, complevit annos centum et duos (Tob. XIV). Glossa tamen de mysterio videtur velle, eum postquam illuminatus est, quadraginta duobus annis supervixisse referens quasi mystice quadraginta ad labores abstinentiae, duos vero ad dilectionem Dei et proximi. Cumque videret obitum sibi imminere, vocavit filium suum ad se, et septem filios ejus, dixitque eis: Prope erit interitus in Ninive. Video quia iniquitas ejus finem dabit ei. Non enim excidet verbum Dei; et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israel, revertentur ad eam, et replebitur, et domus Dei, quae in ea incensa est, iterum reaedificabitur. Hoc tamen magis videtur prophetali certitudine per verba praeteriti temporis praedixisse, quam rem gestam narrasse. Adhuc enim stabat Jerusalem, et templum in ea. Cumque monuisset eos de dilectione Dei, et timore, et eleemosynis faciendis, et ut ipsi eadem mandarent filiis suis, addidit: Vos autem nolite manere hic; sed quacunque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulcro, ex eo dirigite gressus vestros, ut eatis hinc. Et mortuus est Tobias, et postmodum uxor ejus. Et abscessit Tobias ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et nepotibus, et reversus est ad soceros suos. Et invenit eos in bona senectute, et curam eorum gessit, et clausit oculos eorum, Raguelis scilicet et Annae. Et notandum quod in sacra Scriptura quinque dicuntur Annae: Mater Samuelis, uxor Tobiae, uxor Raguelis, mater beatae Mariae virginis, et Anna prophetissa. Mortuus est et Tobias minor completis annis nonaginta novem; et sepelierunt eum omnis cognatio ejus, et omnis generatio ejus. In sancta enim conversatione permansit, ita ut acceptus esset tam Deo quam hominibus.

Explicit historia Tobiae. Nunc ad historiam captivitatis Jerusalem revertemur, et post historiam Judith et Esther locis suis explicabimus.

De morte Godoliae.

[recensere]

Factum est autem cum praefecisset rex Babylonis Godoliam reliquiis terrae, venerunt ad eum omnes qui evaserant manus hostium, et inter finitimas gentes latuerant, vel quibuscunque latibulis salvaverant animas suas: multi quoque de decem tribubus, quibus gravis erat cohabitatio Samaritanorum (Jer. XL). Fuerunt etiam inter eos quidam de principibus terrae Johanan filius Caree, Sareias, et Jeconias. Et dixit Godolias ad eos: Nolite timere, habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. Ego habito in Masphat, ut respondeam praecepto Chaldaeorum, qui mittentur ad nos, ut in nullo vos gravemini. Cumque hoc juramento firmasset, dimisit eos ad provinciae loca, quae quisque sibi delegisset. Porro de genere regio erat quidam Ismahel vir malignus. Qui dum obsideretur Jerusalem ad regem evasit Ammonitarum, et ibi morabatur. Et ait Johanan filius Caree ad Godoliam secreto: Scio quia Ismahel insidiatur animae tuae, invidens tibi dimidium terrae. Vel rex Ammonitarum mittet eum percutere animam tuam, ut occupet terram desolatam. Ibo ergo, et percutiam Ismahel nullo sciente, ne interficiat te, et dissipentur, et pereant reliquiae Juda. Et ait Godolias: Non facias verbum hoc, ut occidas virum innocentem. Non enim verisimile est, ut in tali desolatione hujusmodi malitiam exerceat. Et factum est in mense septimo ejusdem anni, venit Ismahel, et decem viri cum eo ad Godoliam in Masphath, et splendide suscepit eos (Jer. XLI) Cumque post prandium versus esset Godolias in soporem, et convivae, percussit eos Ismahel, et egressus per noctem Judaeos qui erant in civitate, et quosdam milites qui erant a Babyloniis derelicti, trucidavit, et projecit cadavera eorum in lacum, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel. Altera vero die cum muneribus veniebant de provincia octoginta viri ad Godoliam; et egressus est Ismahel in occursum eorum dicens: Intrate ad Godoliam. Quibus ingressis, occidit eos Ismahel, praeter decem, qui dixerunt ei: Parce nobis, quia thesauros habemus in agro, frumenti, vini et hordei, olei et mellis, et dabimus eos tibi; et recesserunt ab eo. Tunc Ismahel duxit captivas reliquias populi, qui erat in Masphath, filias quoque regis, quas commendaverat Nabuzardan Godoliae. Quod cum audisset Johanan filius Caree, assumptis viris insecutus est Ismahel, et invenit eum ad aquas, quae sunt in Gabaon, et fugit Ismahel a facie ejus cum octo viris, et eduxit Johanan captivos, et praedam, quam duxerat Ismahel.


De descensu reliquiarum Judae in Aegyptum, et obitu Jeremiae.

[recensere]

Et convenerunt omnes reliquiae Juda ad Jeremiam a parvo usque ad magnum (Jer. XLII). Disponebant enim fugere in Aegyptum, timentes ne occiderentur a Chaldaeis pro morte Godoliae. Et dixerunt ad prophetam: Ora pro nobis Deum, ut indicet nobis verbum quod faciemus, et quidquid dixerit nobis per os tuum, faciemus. Post dies septem factum est verbum Domini ad Jeremiam, et convocans universum populum ait: Haec dicit Dominus: Si manseritis in terra hac, plantabo vos, et non evellam. Jam enim placatus sum super malum quod feci vobis; nolite timere a facie regis Babylonis, quia ego vobiscum sum. Sin autem descenderitis in Aegyptum, ut ibi habitetis, gladius Nabuchodonosor, quem formidatis, ibi comprehendet vos, et peribitis gladio, fame, et peste. Et non audierunt Jeremiam, sed dixerunt: Mentiris, non misit te Dominus. Sed Baruch incitat te adversus nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum (Jer. XLIII). Et descenderunt omnes cum mulieribus, et parvulis, et omni substantia sua in Aegyptum, et duxerunt secum Jeremiam et Baruch. Et desolata est terra et sabbatizavit multis annis sicut praedixerat Jeremias . Non enim transtulit in eam rex Babylonis colonos, sicut fecerat rex Assyriorum in terram Israel, et habitaverunt reliquiae Juda in Aegypto in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, et est nomen regis, a quo illa pars Aegypti sic denominata est. Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis dicens: Sume lapides grandes, et absconde eos in crypta, quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis, et dices ad Judaeos: Haec dicit Dominus: Ecce ego assumam servum meum Nabuchodonosor, et ponam thronum ejus super lapides istos, et percutiet terram Aegypti, et peribitis vos cum Aegyptiis. Porro mulieres Hebraeorum sacrificabant diis alienis, et reginae coeli, lunae scilicet, vel Junoni, vel Berecyntiae offerebant placentas et libamina. Cumque argueret eas Jeremias, dixerunt: Nunquid sine viris nostris haec fecimus? (Jer. XLIV.) Cumque ad viros durius loqueretur, dixerunt: Quando fecimus haec in urbibus Juda saturati sumus panibus, et bene erat nobis. Ex quo autem cessavimus indigemus omnibus, et gladio, et fame consumpti sumus. Et respondit Jeremias: Haec dicit Dominus: Ego juravi in nomine meo magno, quia omnes viri Juda, qui sunt in terra Aegypti gladio et fame peribunt, donec penitus consumantur. Et insurrexit populus adversus Jeremiam, et lapidaverunt eum lapidibus, quos absconderat sub muro latericio. Aegyptii vero honoraverunt prophetam sepelientes eum juxta tumulum regum, memores beneficiorum quae praestiterat Aegypto. Oratione enim sua fugaverat aspides et bestias aquarum, quas Graeci crocodilos vocant, quibus prius Aegyptus infestabatur. Tradunt etiam quidam quod adhuc de pulvere ejusdem loci aspidum percussura sanatur, et fugantur crocodili. De eodem ait Epiphanius: Audivimus a viris senioribus, qui ex seniorum Antigoni, et Ptolomaei stirpe descenderant, quod Alexander Macedo veniens ad sepulcrum prophetae, et cognoscens loci mysterium, transtulit ipsum in Alexandriam, et sepelivit gloriose, et ex tunc a terra illa prohibiti sunt crocodili et aspides penitus. Nam et idem Alexander prius introduxerat illuc serpentes quosdam, qui vice marsorum aspides fugabant, sed non poterant eas penitus exstirpare, quos quia ab Argis Peloponii advexerat, argones nominavit. Hic est Jeremias, qui regibus Aegypti signum dedit, quod eorum idola everti oporteret, cum virgo pareret. Unde et sacerdotes eorum in secreto templi loco, imaginem virginis et pueri statuentes, adorabant. Dum vero Ptolomaeus rex interrogaret eos, qua haec facerent ratione, dixerunt paternae traditionis esse mysterium, quod a sancto propheta acceperant majores, et credebant in rebus ita fore venturum. Hic est Jeremias, qui templum evertendum praenoscens, arcam testamenti cum his quae in ea erant, tulit, et precibus suis ea absorberi fecit in petra; petram vero digito designans, nomen Dei tetragrammaton impressit. Et factum est sigillum in similitudinem scripturae quae ferro cavatur; et ipsum Domini nomen nubis operimento ita celatum est, ut ex tunc nec locum quis recognoscere queat, nec ipsum nomen legere, usque in hunc diem et usque in finem. Et pristinae figurae instat illic saepe nubes, ut ignis fit nocturno tempore, eo quod gloria Dei ab ejus lege non desinat. Est autem petra illa in eremi terra inter duos montes, in quibus jacent Moyses et Aaron. Dixitque Jeremias praesentibus: Dominus ex Sion recessit ad coelos, inde rursus in virtute venturus, et erit signum praesentiae ejus, quando universae gentes adoraverint lignum. Dixitque quod hanc arcam nemo praeter Aaron producere poterit, et tabulas, quae in eis sunt nullus aperiet sacerdotum, nullusque prophetarum, nisi electus Dei Moyses; et in prima resurrectione in futuro, quando mortui resurgent, prima resurget haec arca, et exibit de petra, et ponetur in monte Sion, et omnes sancti congregabuntur ad eam, regressum Domini sustinentes, et adversarium qui eos quaesiturus est interimere, fugientes.

De captivitate reliquiarum Judae.

[recensere]

Factum est post mortem Jeremiae, anno quinto eversionis Jerusalem, ipse est vicesimus tertius regni Nabuchodonosor, descendit Nabuchodonosor in Syriam inferiorem, et obtinuit eam. Moabitas quoque et Ammonitas subjugavit sibi. Et tandem intravit in Aegyptum, eamque subvertit, et regem, qui tunc erat in ea occidit, aliumque in ea constituens, denuo Judaeos captivos duxit in Babylonem. Et ab hac ultima captivitate reliquiarum Judae, quidam numerant septuaginta annos, usque ad secundum annum Darii filii Histaspis. Hanc etiam captivitatem reliquiarum praedixerat Ezechiel in Chaldaea (cap. XXIV); de quo modo prosequentes, altius ordiemur.