Historia Wambae regis

E Wikisource

IN NOMINE DOMINI INCIPIT LIBER DE HISTORIA GALLIAE, QVAE TEMPORE DIVAE MEMORIAE PRINCIPIS WAMBAE A DOMINO IVLIANO TOLETANAE SEDIS EPISCOPO EDITA EST.

IN NOMINE SANCTAE TRINITATIS INCIPIT HISTORIA EXCELLENTISSIMI WAMBAE REGIS DE EXPEDITIONE ET VICTORIA, QVA REVELLANTEM CONTRA SE PROVINCIAM GALLIAE CELEBRI TRIVMPHO PERDOMVIT.

1. Solet uirtutis esse praesidio triumphorum relata narratio animosque iuuenum ad uirtutis adtollere signum, quidquid gloriae de praeteritis fuerit praedicatum. Habet enim ipsa humani moris instantia pigrum quendam internae uirtutis affectum, et inde est, quod non tam citatior ad uirtutes quam ad uitia proclibior reperitur. Quae nisi iugi exemplorum utilium prouocatione instructa perstiterit, frigida remanet et torpescit. Hac de re, ut fastidiosis mentibus mederi possit relatio praeritae rei, nostris temporibus gestum inducimos, per quod ad uirtutem saecula prouocemus.

2. Adfuit enim in diebus nostris clarissimus Wamba princeps, quem digne principari Dominus uoluit, quem sacerdotalis unctio declarauit, quem totius gentis et patriae communio elegit, quem populorum amabilitas exquisiuit, qui ante regni fastigium multorum reuelationibus celeberrime praedicitur regnaturus. Qui clarissimus uir, dum decidentis Recesuindi principis morte exequiale funus solueret et lamenta, subito una omnes in concordiam uersi, uno quodammodo, non tan animo quam oris affectu pariter prouocati, illum se delectanter habere principem clamant; illum se nec alium in Gothis principari unitis uocibus intonant et cateruatim, ne postulantibus abnueret, suis pedibus obuoluuntur. Quos uir omni ex parte refugiens, lacrimosis singultibus interclusus, nullis precibus uincitur nulloque uoto flectitur populorum, modo non se suffecturum tot ruinis imminentibus clamans, modo senio confectum sese pronuntians. Cui acriter reluctanti unus ex officio ducum, quasi uicem omnium acturus, audacter in medio minaci contra eum uultu prospiciens dixit: 'Nisi consensurum te nobis modo promittas, gladii modo mucrone truncadum te scias. Nec dehinc tamdiu exhibimus, quamdiu aut expeditio nostra te regem accipiat aut contradictorem cruentus hic hodie casus mortis obsorbeat'.

3. Quorum non tam precibus quam minis superatus, tandem cessit, regnumque suscipiens, ad suam omnes pacem recepit, et tamen dilato unctionis tempore usque in nono decimo die, ne citra locum sedis antiquae sacraretur in principe. Gerebantur enim ista in uillula, cui antiquitas Gerticos nomen dedit, quae fere centum uiginti milibus ab urbe regia distans in Salamanticensi territorio sita est. Ibi enim uno eodemque die, scilicet in ipsis Kalendis Septembribus, et decidentis regis uitalis terminus fuit et pro subsequentis iam dicti uiri praelectione illa quam praemisimus populi adclamatio extitit. Nam eundem quamquam diuinitus abinceps et per hanelantia pleuium uota et per eorum obsequentia regali cultu iam circumdederant magna officia, ungi se tamen per sacerdotis manus ante non passus est, quam sedem adiret regiae urbis atque solium peteret paternae antiquitatis, in qua sibi oportunum esset et sacrae unctionis uexilla suscipere et longe positorum consensus ob praelectionem sui patientissime sustinere, scilicet ne, citata regni ambitione permotus, usurpasse potius uel furasse quam percepisse a Domino signum tantae gloriae putaretur. Quod tamen prudenti differens grauitate, nono decimo postquam regnum susceperat die Toletanam urbem ingreditur.

4. At ubi uentum est, quo sanctae unctionis uexillam susciperet, in praetoriensi ecclesia, sanctorum scilicet Petri et Pauli, regio iam cultu conspicuus ante altare diuinum consistens, ex more fidem populis reddidit. Deinde curbatis genibus oleum benedictionis per sacri Quirici pontificis manus uertici eius refunditur et benedictionis copia exibetur, ubi statim signum hoc salutis emicuit. Nam mox e uertici ipso, ubi oleum ipsum perfusum fuerat, euaporatio quaedam fumo similis in modum columnae sese erexit in capite, et e loco ipso capitis apis uisa est prosilisse, quod utique signum cuiusdam felicitatis sequuturae speciem portenderet. Et haec quidem praemisisse otiosum forte non erit, quippe ut posteris innotescat, quam uiriliter rexerit regnum, qui non solum nolens, sed tantis ordinibus ordinate percurrens, totius etiam gentis coactus impulsu, ad regni meruerit peruenisse fastigium.

5. Huius igitur gloriosis temporibus Galliarum terra, altrix perfidiae, infami denotatur elogio, quae utique inextimabili infidelitatis febre uexata genita a se infidelium depasceret membra. Quid enim non in illa crudele uel lubricum, ubi coniuratorum conciliabulum, perfidiae signum, obscenitas operum, fraus negotiorum, uenale iudicium et, quod peius his omnibus est, contra ipsum saluatorem nostrum et dominum Iudaeorum blasfemantium prostibulum habebatur? Haec enim terra suo, ut ita dixerim, partu perditionis suae sibimet praeparauit excidium et ex uentris sui generatione uiperea euersionis suae nutriuit decipulam. Etenim dum multo iam tempore his febrium diuersitatis ageretur, subito in ea unius nefandi capitis prolapsione turbo infidelitas adsurgit, et consensio perfidiae per unum ad plurimos transit.

6. Huius enim caput tyrannidis Ildericum fama sui criminis refert, qui Neumasensis urbis curam sub comitali preasidio agens, non solum nomen, sed titulam et opus sibimet infidelitatis adsciuit, adiunctis sibimet prauitatis suae socios Gumildum Magalonensis sedis detestandum antestitem et Ranimirum abbatem. His igitur criminis caput, dum per diuersos ignem suae infidelitatis accenderet, Nemausensis urbis episcopum beatae uitae Aregium ad perfidiae notam trahere nitebatur. Quem casto ore constantique corde repugnantem suis consiliis cernens, et ordinis et loci dignitate pribatum, pondere uinculorum honustum, in Franciae finibus Francorum manibus tradidit inludendum. Dein in sublati pontificis locum perfidiae suae socium Ranimirum abbatem inducit episcopum. In cuius praeelectione nullus ordo adtenditur, nulla principis uel metropolitani definitio praestolatur; sed erecto quodam mentis superbae fastigio, contra interdicta maiorum ab externae gentis duobus tantum episcopis ordinatur. Peracto temeritatis tantae prouentu, trium horum hominum semina uirulenta perfidiae, Ildericus scilicet, Gumildus atque Ranimirus, terminos sibimet suae coniurationis statuunt et a loco ubi uocabulum fertur Mons Cameli usque in Neumasum terram Galliae diuidunt suaeque coniurationi adsciscunt, quo utique infidelitas a fidelitate secernitur. Collecta dein manu, ciues depopulant, labores exhauriunt, omnisque prouincia Galliae depraedatur.

7. Fama haec cucurrit ad principem, moxque ad extinguendum seditiosorum nomen exercitum per manum Pauli ducis in Gallias destinatur. Qui Paulus tepenti cursu cum exercitu gradiens, morarum intercapedine exercitum fregit. Ipse quoque bello abstinuit nec primos impetus in hostem direxit talique studio animos iubenum ab eo quo ardebant proeliandi furore submouit. Sicque Paulus in Sauli mente conuersus, dum pro fide noluit proficere, officere conatus est contra fidem. Regni ambitione illectus, spoliatur subito fide. Promissam religiosi principis maculat caritatem, praestationis oblibiscitur patriae et, ut quidam ait: tyrannidem celeriter maturatam secrete inuadit et publice armat. Agit haec arcano quodam consilio, ut affectatum fastigium regni ante queat uideri quam sciri, allectis sibi perfidiae suae sociis Ranosindum Tarraconensis prouinciae ducem et Hildigisium sub gardingatus adhuc officio consistentem. Quod uotum peruersi desiderii incredibili, ut ita dixerim, efficere celeritate intendens, collectis undique populis, simulate se pugnaturum contra seditiosos enuntiat. Diem statuit, locum proponit, quo Galliis pugnaturi accederent. Quod uir uitae uenerabilis et sollicitudine saluandae plebis idoneus Argebadus, cathedrae Narbonensis antistes, subtilissima quorundam relatione comperiens, utpote tyranno aditum illi ciuitatis intercludere nisus est. Sed nec haec quoque opinio latuit Paulum. Vnde priusquam antistes ille quae cogitauerat effectibus manciparet, subito praepropero cursu Paulus cum exercitu Narbonensem urbem ingrediens, insidias sui maturate praeuenit portasque ciuitatis sub delegato armatorum praesidio obserari praecepit. Vbi dum circumfusa omnis exercitus multitudo collecta est, uipereum caput perfidiae cum quibusdam sociis suis Paulus ipse in medio adstitit, obiurgans primum episcopum, cur illi ciuitatis aditum intercludere niteretur.

8. Post haec tyrannidis suae consilium proditurus, diuerso fraudis argumento fidem populorum degenerans et ad inrogandas iam fati Wambani principis iniuras animos singulorum inflammans, iurat ipse Paulus primum omnibus, illum se regem non posse habere nec in eius ultra famulatu persistere. Quin potius ait: 'Caput regiminis ex uobis ipsis eligite, cui conuentus omnis multitudino cedat, et quem in nobis principari appareat'. Cui unus ex coniuratis, maligni ipsius consilii socius, Ranosindus Paulum sibi regem designat, Paulum sibi nec alterum populis regem mox futurum exoptat. At ubi idem Paulus sui consilii adcelerationem inspexit, consensionem illico propriae uoluntatis adibuit, iurare etiam sibimet omnes coegit. Post haec regnum arripuit et nefaria temeritate coniuratorum caterbam illam, quam armorum utilitate non cepit, perfidiae opere ad se traxit. Nam Ildericum, Gumildum uel Ranimirum non difficili opere suae perfidiae sociauit. Quid multa? Omnis Galliarum terra subito in seditionis arma coniurat nec solum Galliae, sed etiam pars aliqua Tarraconensis prouinciae cuturnum rebellionis adtemptat. Fit tamen tota Gallia repente conuenticulum perfidorum, perfidiae speleum, conciliabulum perditorum. Vbi dum Paulus perfidiae suae socios numerosiores efficere uellet, prolatis promissisque muneribus, Francorum Vasconumque multitudines in auxilio sui pugnaturas allegit et intra Gallias cum multitudine hostium persistit, operiens euentum gratissimi temporis, quo posset in Hispanias pugnaturus accedere praereptumque regni fastigium uindicare.

9. Illo tunc tempore, cum haec Gallias agerentur, religiosus Wamba princeps feroces Vasconum debellaturus gentes adgrediens, in partibus commorabatur Cantabriae. Vbi cum de his, quae intra Gallias gerebantur, fama se ad aures principis deduxisset, mox negotium primatibus palatii innotuit pertractandum, utrumne possent exinde in Gallias pugnaturi accedere an reuertentes ad propria, collectis undique uiribus, cum multiplici exercitu tam longinqui itineris arriperent commeatum. In quo bicipiti consilio nutantes multos princeps ipse aspiciens, hac communi admonitione alloquitur: 'Ecce', ait, iubenes, exortum malum audistis et, quo se munimine incentor seditionis huius armauerit, agnouistis. Praeuenire ergo hostem necesse est, ut ante excipiatur bello, quam in suo crescat incendio. Turpe nobis sit, aut talibus dimicaturi in occursum non ire aut domos nostras, priusquam intereant, repedare. Ignominiosum nobis uideri debet, ut, qui rebelles nostros suis non potuit subicere armis, repugnare audeat tantae gloriae uiris, et qui abiectissimam unius hominis pellem deuincere pro patriae quiete non ualuit, hostem se praebere audeat genti, quasi effeminatos et molles nos usquequaque diiudicans, qui utique nullis armis, nullis uiribus nullisque consiliis eius tyrannidi resistere ualeamus. Quae est enim perituro illi uirtus, si Francorum uiribus nobiscum decertando confligat? Notissima eorum nobis nec incerta est pugna. Ergo turpe sit nobis eorum testudinem has acies expauescere, quorum nostis infirmiorem semper esse uirtutem. Si autem coniuratione Gallorum nititur uindicare tyrannidem, uile putandum est, ut gens sta extremo terrae angulo cedat, et hii, in quibus dilatatum regnum porrigitur, horum motibus perturbentur, quos praesidiali semper uice defendunt. Siue enim Galli siue Franci sint, tantae coniurationis, si placet, uindicandum existiment facinus; nos tamen armis ultricibus gloriae nostrae nomen uindicare debemus. Neque enim cum feminis, sed cum uiris nobis certandum est, quamquam notissimum maneat nec Francos Gothis aliquando posse resistere nec Gallos sine nostris aliquid uirtutis magnae perficere. Quod si alimentorum seu uehiculorum necessitudinem opponatis, gloriosius nobis erit, postpositis cunctis triumphum in necessitatibus conquisisse quam in habundantia bella exquisita conficere. Augustior enim semper, quem plus tolerantiae uires quam suffectus rei nouilitat. Exurgite iam ad uictoriae signum, nomen disperdite perfidorum! Dum calor est animi, nulla debet esse remoratio properandi. Dum ira animos urget in hostem, nulla nos debet retardatio inpedire; quin potius, si fieri possit sine intermissione proficiscendi susceptum iter aggredi, multo facillime poterunt hostium nostrorum castra subuerti. Nam, ut quidam sapiens ait: ira praesens ualet, dilata languescit. Non igitur opus est retro uerti militem, quem impiger accessus belligerandi facit esse uictorem. Directo ergo itinere frustrare non opus est. Abhinc ergo Vasconibus cladem inlaturi accedamus, deinde ad seditiosorum nomen extinguendem protinus festinemus.'

10. Ad quod dictum incalescunt animi omnium exoptantque fieri quae iubentur, mox cum omni exercitu Vasconiae partes ingreditur , ubi per septem dies quaqua uersa per patentes campos depraedatio et hostilitas castrorum domorumque incensio tam ualide acta est, ut Vascones ipsi, animorum feritate deposita, datis obsidibus, uitam sibi dari pacemque largiri non tam precibus quam muneribus exoptarent. Vnde, acceptis obsidibus tributisque solutis, pace composita, directum iter in Gallias profecturus accedit, per Calagurrem et Oscam ciuitates transitum faciens. Dehinc, electis ducibus, in tres turmas exercitum diuidit, ita ut una pars ad Castrum Libiae, quod est Cirritaniae caput, pertenderet, secunda per Ausonensem ciuitatem Perinei media peteret, tertia per uiam publicam iuxta ora maritima graderetur. Ipse tamen religiosus princeps cum multiplici bellantium manu praecedentes subsequebatur. Sed quia insolens quorundam e nostris motio non solum praedae inhiabat, sed etiam cum incensione domorum adulterii facinus perpetrabat, tanto disciplinae uigore iam dictus princeps in his et talibus patrarum uindicabat scelus, ut grauiora in his supplicia illum putares impendere, quam si hostiliter contra illum egissent. Testantur hoc praecisa quorundam adulterorum praeputia, quibus pro fornicatione hanc ultionis inrogabat iacturam. Dicebat enim: 'Ecce! iam iudicium imminet belli, et libet animam fornicari? Et credo, ad examen pugnae acceditis; uidete, ne in uestris sordibus pereatis. Nam ego, si ista non uindico, iam ligatus hinc uado. Ad hoc ergo uadam, ut iusto Dei iudicio capiar, si iniquitatem populi uidens ipse non puniam. Exemplum mihi praebere debet. Eli sacerdos ille in diuinis litteris agnitus, qui pro immanitate scelerum filios, quos increpare noluit, in bello concidisse audiuit, ipse quoque filios sequens fractis cerbicibus expirauit. Haec igitur nobis timenda sunt, et ideo, si purgati maneamus a crimine, non dubium erit, quod trumphum capiamus ex hoste'. Sub ista, ut praemissum est, disciplina iam dictus princeps exercitum gloriose producens moresque singulorum sub diuinis regulis tenens, prosperari sibi uidebat per incrementa dierum et dispositum belli et uictoriam proeliandi.

11. Prima enim ex rebellione omnium ciuitatum Barcinona in potestate principis religiosi adducitur, deinde Gerunda subicitur. Huius igitur memoratae ciuitatis uenerabili uiro Amatori episcopo Paulus idem pestifer sub isto sensu scriptam epistolam miserat: Audiui ego, quod Wamba rex cum exercitu ad nos uenire disponat, sed cor tuum ex hoc non conturbetur; neque enim hoc fieri puto. Et tamen, quem primum de nobis ambobus ibi tua sanctitas cum exercitu uiderit accedentem, ipsum se dominum credat habere et in eius debeat caritate persistere. Haec miser ipse scripsit nesciensque iustum contra se iudicium protulit. Vnde horum scriptorum uerba religiosus princeps sapienter coniciens, dixisse fertur: 'Non', ait, 'Paulus in his scriptis suis a semet ipso loquutus est? sed licet ignoranter, tamen prophetasse illum hic censeo'. Egressus igitur post haec princeps de ciuitate Gerunda, belligerosis incursibus gradiens, ad Pirinei montis iuga peruenit. Vbi duobus diebus exercitu repausato, per tres, ut dictum est, diuisiones exercitus Pirinei montis dorsa ordinauit castraque Pirenaica, quae uocantur Caucoliberi, Vulturaria et Castrum Libiae, mirabili uictoriae triumpho cepit atque perdomuit, multa in his castris auri argentique inueniens, quae copiosis exercitibus in praedam cessit. Nam in castrum quod uocatur Clausuras, missis ante se exercitibus, per duces duos inruptio facta est. Ibi quoque Ranosindus, Hildigisius cum cetero agmine perfidorum, qui ad defensionem castri ipsius confluxerant, capiuntur sicque, deuinctis post tergum manibus, principi praesentatur. Wittimirus tamen unus ex coniuratis, qui se in Sordoniam constitutus cluserat, nostros inrupisse persentiens, statim aufugiit et tantae cladis nuntium Paulo in Narbonam perlaturus accessit. Quae res granditer tyrannum pauidum reddidit. Princeps uero religiosus, praedictorum castrorum subiugato exercitu, in plana post transitum Pirinei montis descendens, duobus tantum diebus exercitum ad unum congregaturus expectat.

12. At ubi e diuersis partibus collecta in unum exercituum multitudo percrebuit, standi mora nulla fuit; sed statim per quatuor duces lectum numerum bellatorum ad expugnationem Narbonae ante faciem suam mittit, alium exercitum destinans, qui nauali proelio bellaturus accederet. Et quidem iam erant parui admodum dies, ex quo de Narbona rebellis Paulus seruiliter fugiendo excesserat, comperto, quod tam feliciori prouentu pars religiosi principis properaret. Quam ciuitatem Paulus ipse sui iuris potestati adstipulans, multiplici perfidorum praesidio sepsit summamque proeli Wittimiro duci suo commisit. Quem quum nostrorum exercitus blanditer exortaret, ut ciuitatem sine sanguinis effusione contraderet, prorsus abnuit, obseratisque ciuitatis ipsius portis, e muro exercitum religiosi principis detestatur. In principem quoque ipsum maledicta congeminat minisque exercitum proturbare conatur. Quod nostrae partis multitudo non ferens, subita cordium accensione incanduit et telorum iactu perfidorum ora petiuit. Quid multa? inmanis ab utrisque pugna conseritur, et uice sagittarum alternatim sibimet utraeque partes obsistunt. Sed ubi a nostris desperatum est, non solum in muro pugnantes seditiosos sagittis configunt, sed tantos imbres lapidum intra urbem concutiunt, ut clamore uocum et stridore petrarum ciuitas ipsa submergi aestimaretur. Vnde ab hora fere quinta diei usque ad horam ipsius diei octauam acriter ab utrisque pugnatum est. At ubi incalescunt nostrorum animi, uictoriae dilationem ferre non potuerunt, sed ad portas propius pugnaturi accedunt. Tunc uictoriosa per Deum manu portas incendunt, muris insiliunt, ciuitatem uictores ingrediuntur, in qua sibimet seditiosos subiciunt. Vbi dum Wittimirus armata adhuc manu ecclesiam peteret, accesu nostrorum turbatus, post aram beatae uirginis Mariae se uindicaturum non reuerentia loci miser, sed ultore gladio testabatur, dextra tenens gladium et mortem minitans singulorum. Ad huius ergo insaniae tumorem protinus comprimendum unus e nostris inter ceteros reiectis armis tabulam manu arripuit et ferocissimo ictu sese ad illum direxit. At ubi tabulam acriter nisus est super eum ingenti iactu percutere, mox in terram tremebundus prosternitur protinusque capitur, ferrumque illi de manu extrahitur. Moxque uiliter tractus, pondere uinculorum arctatur uerberibusque una cum sociis, cum quibus urbem nitebatur uindicare, afficitur.

13. Post haec, deuicta subiugataque ciuitate Narbona, ad insequendum Paulum, qui se in Neumaso uindicaturus contulerat, iter dirigitur. Deinde Beterris et Agate ciuitates illico subiugantur. In Magalonensi uero urbe Gumildus loci ipsius antistes, cum ad obsidionem sui circumfusum uideret exercitum urbemque ipsam non tam ab his, qui per terras pugnaturi accesserant, quam ab his cingi, qui nauale proelium acturi per maria commeauerant, huius rei clade perterritus, compendii uiam arripuit Neumasoque se cum Paulo socium contulit. Sed cum exercitus Hispaniae Gumildum effugisse persensit, ciuitatem mox Magalonensem non dissimili uictoria cepit. At ubi nostri directa acie Neumasensem urbem debellare contendunt, prima per quatuor duces proeliandi facies cum electo pugnatorum agmine destinata est, quorum lecta iuuentus triginta ferme milibus principem anteiret. Hii tamen nobili procursione in Neumaso, ubi Paulus cum Galliarum exercitu uel conuentu Francorum se ad dimicandum contulerat, seditiosorum praeuenientes insidias, cum nocte tota cursum festinati itineris confecissent, subito, cum uergentis diei lux orta prodiret, apparuere simul nostrurum acies, armorum pariter et animorum appartu dispositae. Quas ubi e ciuitate conspiciunt, utpote cum paucis dimicaturi, in patentes campos armis eos excepturos definiunt. Sed dolos suspicati insidiarum, eligunt potius intra urbem suis de muris bellum conficere quam extra urbem improuisos casus patentis periculi sustinere, operientes etiam ad auxilium sui aduentum gentium aliarum. Sed ubi sol refulsus est terris, consertum est bellum a nostris. Prima facies pugnae, crepitantibus tubarum sonis, saxorum nimbo conficitur. Mox enim tubarum sonus increpuit, confluentes undique nostri cum fragore uocum muros urbis petrarum ictibus petunt, misibilibus quibusque constitutos per murum spiculis sagittisque propellunt, cum tamen et illi in nostros ad resistendum multorum generum spicula iacerent. Sed quid dicam? Acrius ab utrisque pugna conficitur, aequa lance ab utrisque certatur, aequo etiam certamine proeliatur. Non a nostris, non ab illis conserto certamini ceditur. Pugnatum est igitur toto illo die sub ancipiti mucrone uictoriae.

14. Vnus de incentoribus seditionum acriter instare pugnam aspiciens, e muro nostris insultaturus, haec formans uerba commentat: 'Quid hic', ait, 'instanter pugnantes consistitis morituri? Cur lares proprios non repetitis? An forte casum mortis ante occasum uitae uestrae excipere uultis? Quin potius praerupta petrarum quaeritis, ubi uos abscondatis, quum facies auxilii nostri paruerit. Condoluisse igitur me credite uobis, sciens euenturum rei et occursum solatii superuenturi. Mihi enim res notissima manet, quam multiplicia nobis auxilia proeliandi occurrant. Tertia ergo dies est, quod exinde properans uenio. Proinde hoc noscens, miserabilis pompae uestrae occasum contristatus expecto. Principem illum uestrum, pro quo pugnaturi uenistis, alligatum uobis ostendam, conuiciis addicam, insultatione inludam. Non igitur pro eo uobis hic expedit tam immaniter decertare, quem forsam iam constat nostrorum insidiis interisse. Et quod grauius est, dum uictoria patuerit nostra, nulla uobis erit de reliquo uenia'. Haec dicens, nostrorum animus non solum non terruit, sed acrius in proeliandi furorem accendit. Propinquantur ad murum, acrius quam coeperant in bellando consistunt acriterque consertum innouant proelium.

15. His igitur peractis per spatia totius diei, nox tandem finem proelio dedit. In ipso tamen primi feruore diei, cum adhuc nostri infatigabili uirtute in proeliando persisterent, rem mandant ad principem sibique dirigi adiutoria petunt, non mediocri prouisione saluti propriae consulentes, scilicet ne aut externae gentis dolo praeuenti aut ab his, cum quibus decertabant, defatigatis uiribus subruerent morituri. Et bene res acta est. Nam ubi princeps cognouit Paulum principem tyrannidis decertare cum nostris, nulla de reliquo mora fit. Mira ergo in ordinando celeritate per Wandemirum ducem electos de exercitu fere decem milia uiros ad auxilium pugnantibus destinauit, qui nocte tota peruigiles maturatum iter conficerent et superuentu sui non tam hostem frangere quam nostrorum animus solaturi ocius praeuenirent. Sed ubi defatigae custodum uigiliae hostem inclusum diu teneri iam quodammodo desperarent, subito missa sibi auxilia uident; illico somnus ab oculis fugit, et gratulantibus animis, receptis uiribus pugnare definitur occursus.

16. Iam soli croceum liquerat Aurora cubile, et haec stipata per murum hostilis multitudo prospiciens, uidet per serenam aciem luminum multiplices, quam pridiana die uiderat, excreuisse acies pugnatorum. Iam tunc caput ipse tyrannidis Paulus ad tantae rei uisionem in quodam prominenti speculo conscensurus occurrit. Qui mox nostrorum acies dispositas uidit, illico, ut fertur, animo decidit, his uerbis enuntians: 'Recognosco', ait, 'omne hoc dispositum pugnae ab aemulo meo procedere; hic ipse est nec alium puto, in suis enim eum dispositionibus recognosco'. Haec et his similia dicens, animum reuocans ad uirtutem, suos ad bellandum accendit. 'Nolite', ait, 'pauore turbari. Haec est enim tantum Gothorum illa famosissima uirtus, quae se uenire ad superandos nos solita temeritate iactabat. Hic, hic principem, hic totum eius exercitum credite nunc adesse: nihil de reliquo est quod timeatis. Famosa siquidem uirtus eorum ante fuit et suis in defensionem et aliis gentibus in terrorem; nunc tamen omnis in illis uigor proeliandi emarcuit, omnis scientia pugnae defecit. Nullus illis bellandi mos, nulla conflictandi experientia subest. Vel si in unum conferti proelium conserant, ad definita illico euolabunt latibula, quia degeneres animi eorum pondus proelii sustinere non queunt. Quin potius haec quae dico, cum proeliari coeperitis, in meis uerbis ipsi probabitis. Nihil ergo est maius quod debeatis pauescere, quum et regem et exercitum ipsum hic uideatis adesse'. Ad haec plerique ex suis adstruebant, regem sine signis non posse procedere. Ad quod ille commentabat, ideo illum cum bandorum signis absconditis accessisse, ut intellectum suis hostibus daret, alium adhuc exercitum superesse, cum quo ipse adhuc, utpote cum multiplici quam prius uenerat manu post futurus accederet. 'Sed haec dum dicit, inlusionem agit, fraudem componit, ut, quos uirtute non ualet deuincere, dolo consilii humiliet ad pauorem'.

17. Necdum haec adhuc uerba compleuerat, et ecce! subito e nostris bellorum concrepant tubae, bellumque adorsi, pridiandi diei bellandi renouant faciem. Sed illi plus in muris quam in uiribus confidentiam uincendi locantes, intra urbem positi per murum spicula iactant et rediuiua cum nostris iterum certamina innouant. Efferbuit itaque ab utraque parte in centiuum belli, sed acrius a nostris uirtus patuit proeliandi. Cum enim totis uiribus decertarent et hostem intra urbem diuerso genere armorum confoderent, plerique de externae gentis hominibus acriter uulnerati, nostrorum uirtutem pariter et constantiam admirantes, Paulum adorsi sunt: 'Non illam quam dicebas in Gothis proeliandi segnitiam cernimus; multam enim in illis audaciam et uicendi constantiam uidemus. Haec quae excipimus uulnera docent inter cetera; tam ualidos iactus in hostem proiciunt, ut ante fragor ipse deterreat, quam percussio uitam extinguat. Quorum Paulus deterritus uerbis, multiplici iam iamque desperationis iaculo frangebatur.

18. Sed dum nostri constantius dimicantes uictoriam suam recrastinari dolerent, acriori animositate insurgunt, uictos se per omnia deputantes, si cito non uincerent. Vnde fericiori quam fuerant incensione commoti, usque in horam fere diei quintam continuis proeliorum ictibus moeniam ciuitatis inlidunt, imbres lapidum cum ingenti fragore dimittunt, subposito igne portas incendunt, murorum aditibus minutis inrumpunt. Deinde ciuitatem gloriose intrantes, uiam sibi ferro aperiunt. At ubi feroces nostrorum animos sustinere non possunt, intra arenas, quae ualidiori muro, antiquioribus aedaficiis cingebantur, se muniendos includunt. Sed ubi uisum est illis quosdam e nostris insequi, qui se in praedam inuoluerant, illico praeuenti, antequam se in castro illo arenarum reciperent, iugulati sunt. Plerique tamen et nostrorum e uulgo, qui praedae inhiantes extiterant, gladii praeuentione concisi sunt, non quo patenti uirtute inter plurimos hoc patrarent, sed quasi latrocinantium more, quos claustris arenarum ob praedam propinquasse cognouerant, eo illos facilius prosternerent, quos diuisos nec duos in unum pariter inuenissent.

19. Surgit etiam noua inter seditiosos ipsos seditio, et dum suspicionem proditionis ciues ipsi uel incolae ad suorum aliquos refuderunt, gladio uindice hos in quibus suspicio uertebatur interimunt, ita ut Paulus ipse, proprium quendam e suis e suorum manibus ante se iugulari prospiciens, suum esse uernulum lamentabili uoce clamaret nec sic morituro in aliquo subueniret. Iam tamen et ipse exsanguis ac tremebundus effectus, a suis ipsis contemnitur, ut obsecrare illum potius quam imperare ceteris extimares. Nam suspectus iam et ipse ab incolis cum ceteris qui de Hispania cum illo commeauerant habebatur, ne ille ad liberationem sui traditionem eorum excogitaret, Spani uero, ne inrogata ab incolis morte transirent ad principem. Quid multa? fit intra intra urbem miserabile spectaculum proeliandi. Vtrobique cadit pestilentiosorum caterua, utrobique prosternitur, utrobique etiam iugulatur, quando ipsi, qui nostrorum gladios effugebant, suorum gladio periebant. Repletur itaque ciuitas, permixto funere mortium, cadaueribus humanorum. Quocumque oculorum uisus excurreret, aut humanae strages aut subcisae patebant animalium greges. Compita uiarum plena cadauere, reliquum terrae concretum sanguine erat. Miserabile funus patebat in domibus, et ubi domorum abdita perlustrasses, patentes mortuos reperires. Per uias quoque urbis iacere hominum cadauera cerneres, minaci quodam uultu et ferocitate quadam immani, tamquam adhuc in ipsa bellorum acie positi; erat tamen color deformis, lurida pellis, horror inmanis, fetor intolerabilis. Quidam etiam de ipsis iacentibus mortuis, qui letalia exceperant uulnera, mortis speciem simulabant, ut mortis euaderent causam, quum tamen et uulneris iugulo et famis confecti clade nec ipsi mortem euaderent, excepto uno, cui simulare mortem uitam mercasse probatum est.

20. Sed haec et his similia Paulus, iam tyrannidis inmanitate deposita, cum magno cordis suspirio fieri deplorabat, cum nec hosti resistere nec suis posset ullo modo subuenire. Accesit tamen ad eum, insultaturus illi, uir quidam, e sua ortus familia: 'Quid hic', ait, ' adsistis? Vbi sunt consiliarii tui, qui te ad istud perduxerunt calamitatis Iudibrium? Quid tibi profuit contra tuos insurgere, cum nec tibi nec tuis nunc ualeas in tanta mortis clade prodesse?' Haec dicens insultabat illi, non tam conuiciandi uoto quam amaritudinis prouocatus studio. Sed cum ab illo blandis hortaretur sermonibus, ut dolori eius parceret et confusioni confusionem non adderet, tandem et ipse a gradibus marmoreis, consistens in quibus ista illi insultaturus aduenerat, descensum concitum fecit, sicque in oculis ipsius Pauli circumuentus a suis iugulatus obcubuit. Quibus Paulus: 'Quid huic quaeritis?' aiebat. 'Meus est' , inquit, 'non pereat'. Et ut reseruaretur, frequenti uocum lamentatione orabat; sed iam comtemptui habitus, quasi et ipse continuo moriturus, audiri non poterat. Tunc omnimoda desperatione permotus, regalia indumenta, quae tyrannidis ambitione potius quam ordine praeeunte perceperat, tabefactus desposuit, miro occultoque Dei iudicio id agente, ut eodem die perceptum tyrannus regnum deponeret quo religiosus princeps regnandi sceptrum a Domino percepisset. Erat enim dies illa Kalendarum Septembrium, in qua principem nostrum pridem constabat regale adsumpsisse fastigium. Haec ergo est dies, in qua, reuoluti anni orbita redeunte, inruptio patuit urbis. In hac praerupta a tyranno regalis deponitur uestis, in hac sanguinea infertur ultio inimicis.

21. Tertia igitur post haec iam dies aduenerat, quum Paulus ipse post noctis alta suspiria ultimum sui funus expectat. Facto enim mane cum his, quos adseclas perditionis suae habuerat, uerbum habere coepit, ut aut uale sibi ultimum dicerent aut, si possent, saluti suae adhuc in aliquo consulerent. Tunc Argebadus Narbonensis ecclesiae praesul communi consilio ad principem mittitur, qui uitam rogaret, qui offensis ueniam precaretur. Nam, oblatis Deo hostiis, iam in ipsis uestimentis quidam dominici corporis et sanguinis gratiam communionis sanctae perceperant, in quibus non tam mortis extrema damna exciperent, quam insepultos se obuolui curarent, quippe quibus sepultura pro merito negaretur, si suae patrationis exciperent iugulum. Iam Argebadus antistes rogatus ueniam ab eis exierat. Et ecce! progressum celerem principis cum inextimabili agmine pugnatorum quarto fere ab urbe miliario uidens, occursurus eidem principi de equo desiliuit, humo prosternitur, ueniam deprecatur. In cuius occursu princeps equum paulisper tenuit et, ut erat misericordiae uisceribus affluens, et ipse inlacrimans, sublebari episcopum a terra praecepit. Qui uir rursum erectus, lacrimarum singultibus interclusus, lamentabili uoce aiebat: ' Heu! peccauimus in caelum et coram te, sacratissime princeps. Non sumus digni, quibus euentus pietatis tuae occurrat, quibus uenia conlata subueniat, qui et promissam tibi maculauimus fidem et in tanto prolapsionis deuoluti sumus scelere. Parcat, oro, tua pietas cito, ne gladius uindex reliquias nostrorum semineces extinguat, ne plus quam coepit mucro animas petat. Iube iam exercitum cessare a sanguine, ciues ciuibus parcere. Paruissimi quidem euasimus gladio, sed pro paruis uenia deprecatur. Parce ergo nostris reliquiis, ut, quia iam in ceteros nostrorum emanauit iugulum mortis, saltim remaneant, quibus miserearis. Si enim prohibere cito nolueris caedam, nec ipsi quidem incolae remanebunt ad urbis tuitionem'.

22. His dictis commotus religiosus princeps in lacrimis, non fuit inexorabilis, quippe qui alto quodam cordis sui arcano sciret, sibi totum perire, quicquid dicebatur perisse, si precanti ueniam non praestitisset. Haec igitur princeps inprecanti uiro uerba respondit: 'Certum tene', ait, 'quod dixero. Victus precibus tuis, dono tibi animas quas petisti. Non illas ultore gladio perdam; non hodie cuiusquam sanguinem fundam nec quandoque uitam extinguam, quamquam talium offensa impunita non transeat'. Cui uenerabilis uir diutine insistebat, ut, quorum sibi uitam donasset, nullam in his iacturam ultionis exerceret. Sed princeps mox percito furore inclementior redditus: 'Iam ne', ait, 'alias atque alias conditiones mihi imponatis, quum uitam uobis donasse sit satis. Tibi ergo soli me ex toto pepercisse sufficiat, pro reliquis uero nihil horum promitto'. Ex hoc indignans quadam animi succensione efferbuit et concita progressione triumpho potiturus uictoriae properabat, excursus legationum ante se destinans, ut nostri tamdiu a bello abstinerent, quamdiu omne robur exercitus cum principe ad capienda interiora urbis accederet.

23. Festinato tandem profectionis itinere, peruenit princeps ad urbem cum terribilis pompae et exercituum admiratione. Erant enim ibi bellorum signa terrentia. Cumque sol refulsisset in clipeis, gemino terra ipsa lumine coruscabat; ipsa quoque radiantia arma fulgorem solis solito plus augebant. Sed quid dicam? Quae ibi fuerit exercituum pompae, quis decor armorum, quae species iuuenum, quae consensio animorum, explicare quis poterit? Vbi diuina protectio euidentis signi ostensione monstrata est. Visum est enim, ut fertur, cuidam externae gentis homini angelorum excubiis protectus religiosi principis exercitus esse angelosque ipsos super castra ipsius exercitus uolitatione suae protectionis signa portendere. Sed paulisper haec et talia sub silentio relinquentes, suscepti operis ordinem exequamur.

24. Cum enim congregatum in unum iam princeps sensisset exercitum, eminus ab urbe fere uno stadio positus, incredibili animi accensione permotus, disponit duces, subtexit plebes, diuidit acies, quibus modis pugnam conficerent, instruebat, prius tamen disposita, ut pridem fuerat, uirorum fortium acie per iuga montium et ora maritima, quae partibus Franciae coniuunguntur, ut libera et expedita bellantium manus eo tutius decertandi praecepta perficeret, quod nihil aduersum ab externis gentibus persensisset. Tunc electos quosque de ducibus mittit, qui et uiribus et animis praestantiores essent, ut Paulum ceterosque incentores seditionum eius a cauernis arenarum abstraherent, in quibus se mortem fugientes absconderant. Nec mora, cum iussa factis explerent, extrahitur subito Paulus ipse cum suis de abditis arenarum, sicque per murum depositus uiliter contrectatur. Dein omnis illa insolens multitudo Galliarum atque Francorum, quae hinc inde contra nostros pugnatura confluxerat, cum inmensis thesauris capta est et detenta. Cumque caterua illa perfida cum rege suo capta iam in uno consisterent, dextra laeuaque adstante exercitu, duo e ducibus nostris equis insidentes, protensis manibus hinc inde Paulum in medio sui constitutum, innexas capillis eius manus, tenentes, pedisequa illum profectione oblaturum principi deferunt.

25. Quo uiso princeps, protensis cum lacrimis ad caelum manibus, ait: 'Te, Deus, conlaudo, regem omnium regum, qui humiliasti sicut uulneratum superbum et in uirtute brachii tui conteruisti aduersarios meos. Haec et his similia fletibus interclusus princeps agebat. Sed mox tyrannus idem erectis oculis faciem principis uidit, statim se humo prostrauit sibique cingulum soluit, iam quidem exanimis et nimio pauore turbatus, quid sibi accideret, non adtendens. Spectabile quiddam oculis erat, quomodo de tam sublimi, licet praerepti ordinis culmine in hac subita humiliatione et plena iam contumelia uenisset. Cernere erat magnum aliquid, quam facile fuerat ipsa mutatio: tam cito uideres deiectum, quem pridem audieras gloriosum, et quem praeterita dies adhuc regem tenuerat, tam praecipiti lapsu concideret in ruinam. Impleta satis plene est in isto prophetalis illa sententia: Vidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani. Et transiui, et ecce! non erat: et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius. Quid multa? Cum iam ante equum principis Paulus ipse uel ceteri huiusmodae factionis capti producti consisterent: 'Cur in tanto' , ait, ' malo uesaniae prorupistis, ut pro bonis mala mihi responderetis? Sed quid immorabor? Ite et stote sub custodiis deputati, quousque censura de uobis agitetur iudicii. Vivere enim uobis donabo, etiamsi non mereamini'. Tunc diuisos per exercitum omnes deputatis sollicitis custodibus tradidit. Francorum tamen quique capti essent, digne tractari iubentur. Erant enim aliqui eorum nobilissimis parentibus geniti pro obsidibus dati ceteri uero aliqui ex Francis, aliqui ex Saxonibus erant, quos omnes in unum munificentia regali onustus post decimam octabamque diem qua capti fuerant remittit ad propria, non debere dicens uictorem inclementem uictis existere.

26. Primo quippe die pridie Kalendarum Septembrium contra Neumasensem urbem a nostris initum est bellum. Sequenti die Kalendarum Septembrium ciuitatis ipsius inruptio facta est. Tertio quoque die, quod fuit quarto Nonarum Septembrium, Paulus tyrannus celebri captus detentione deuincitur. Sed post haec religiosi principis animus de reparatione inruptae urbis sollicitus statim murorum caua reformat, incensas portas renouat, insepultis tumulum praestat, incolis ablatam praedam restituens et exulcerata quaeque publico aerario fouens. Iubet tamen thesauri omnem quam ceperant copiam diligentiori seruare custodia, non auaritiae quaestu inlectus, sed amore diuino prouocatus, scilicet ut res sacratae. Deo facilius possent secernere et cultibus diuinis restitui. Cumulauerat enim nefandissimus ipse Paulus peccato peccatum, dum tyrannidi adiungeret sacrilegium. Nam, ut quidam sapiens dicit: nisi sacris ecclesiis intulisset spolium, non esset, unde suum floreret aerarium. Vnde factum est, ut uasa argenti quam plurima de thesauris dominicis rapta et coronam illam auream, quam diuae memoriae Reccaredus princeps ad corpus beatissimi Felicis obtulerat, quam idem Paulus insano capiti suo imponere ausus est, tota haec in unum collecta studiosius ordinaret secernere et deuotissime, prout competebat ecclesiae, intenderet reformare.

27. Tertia iam post uictoriam uictoribus aduenerat dies, et Paulus ipse onustus ferro cum ceteris cosedenti in throno principi exibetur. Tunc antiquorum more curba spina dorsi uestigiis regalibus sua colla submittit, deinde coram exercitibus cunctis adiudicatur cum ceteris, quum uniuersorum iudicio et mortem exciperent, qui mortem principi praeparassent. Sed nulla mortis super eos inlata sententia, decaluationis tantum, ut praecipitur, sustinuere uindictam. Ferebatur tamen quorundam opinio, Francos quantotius ad ereptionem capti occurrere. Sed princeps occasionem cum Francis proeliandi operiens, nec solum istius causae, sed et praeteritas gentis suae cupiens uindicare iniurias, sustinebat, quotidie animo forti expectans occursum illorum, cum quibus decertari modis omnibus parabatur. Sed cum nullus e Francis ad bellandum accederet, ipse potius illis se occursurum deuouerat, nisi maturato sui cordis suorumque optimatum reuocaretur consilio, ne disrupta pactionis inter utramque gentem promissio inpetendi sanguinis esset occasio. Sed cum contra hos, ut dictum est, bellum conficere moliretur, iam quarta dies effluxerat, ex quo et Paulum ceperat et aduersae gentis occursum nihilominus sustinebat. Sed nulla hostis praesumptio, nullus euentus, nulla prorsus hostilis conuentio monstrabatur, quippe quum et Franciae munitissimae urbes iam ultimum sui, ut ferebatur, excidium deplorarent et ciues quique earum, ne a nostris praeuenirentur, relictis urbibus, longe lateque incertis sedibus uagarentur, latebrosis scilicet uitam compendiis munientes. Nam et religiosus princeps eminus a Neumasense urbe in plana cum exercitu consistebat. Illic castra posuit miraque celeritate muro firmissimo circumdedit. Vbi cum aduentum hostium sustineret, subito praecurrenti nuntio audit, unum e ducibus Franciae nomine Lupum in Beterrensi territorio hostiliter accessise. Vnde quinta iam, postquam Paulum ceperat, die de Nemausensi urbe egressus, concita uelocitate cum exercitu properans, delatas inimici nisus est praeuenire insidias. Sed Lupus ipse iuxta uillam cui Asperiano uocabulum fertur regressum principis audiens, ita terrificatus aufugiit, ut exercitus duci et dux exercitui uideretur deesse. Non enim fugiendo uel ipse suos sustinuit, uel sui eum potuerunt ullo modo adsequi, quippe quorum ita pauore dissoluta fuerant corda, ut non tam dispersis uiarum aditibus quam montium praeruptis elapsi pariter et currentes, utpote iam gladios suis imminere ceruicibus cernerent, de compendio fugae uitam se lucrasse monstrarent, multas scilicet praedas in hac turbatione nostris exercitibus relinquentes, tam de hominibus qui eos sequi non poterant quam etiam de iumentis siue substantiis, quae multipliciter et plaustris sibi adduxerant suffectura. Et utique iam lecta bellantium manus, a principe destinata, poterat eos belligerosis incursibus adesqui; sed tam sordida illorum extitit fuga, etiam tam citata finium suorum occurrerunt latibula, ut, quo fugierint, quo laterent atque consisterent, nullo omnino censerentur uestigio relinquisse.

28. Vnde comperto princeps, quod Lupum cum ceteris inuenire non posset, placida progressione Narbonam contendens, urbem uictor ingreditur. Ibi disrupta quaeque Narbonensis prouinciae, exessa atque depasta, quae eidem terrae magnis febribus hanelanti depraedatione nostrorum et incursione appulsa sunt, munere placata, dispositione reformat, consiliis instruit; statum quoque rerum mira pace componit. Lecta illic praesidia bellatorum dimittit, radices ab ea omnis rebellionis detersit, Iudaeos abegit, clementiores urbibus rectores instituit, per quos utique tanti mali placaretur offensa et constuprata tantis sordibus terra, nouo iudiciorum baptismate depurgata, remitteretur ad ueniam. Nam in eo, quod erecta Galliarum terra solito superbiae fastus cuturno sese adtollerat, ita inclementiori depraedatione detrita est et erasa nummis atque depasta substantiis, ut merito per hoc credatur, quidquid rubiginis seu nequitiarum contraxerat, caruisse.

29. Exhaustis dehinc princeps Gallis atque edomitis, securus directo ad Hispaniam itinere commeauit, nullos post se Gallorum motus formidans, nullas etiam Francorum pertimescens insidias, certo sciens neminem esse, qui aut de suis pugnas aut de externis gentibus patraret insidias. Tanta enim uirtute animi atque constantia circumpositas barbarorum gentes non solum non extimuit, sed contempsit, ut etiam adhuc intra Gallias positus in locum qui Canaba nuncupatur cuncto exercitui quod feliciter exissent relatione gratifica satisfaceret omnesque ab eo statim loco absolueret. Ipse quoque Helenam perueniens, duorum ibi dierum immoratione detentus est. Sicque exinde profectus, secundis potitus successibus, Hispaniam rediit sedemque sui solii sexto postquam inde commigrauerat mense repetiit. Et tamen, sub quo celebri triumpho regiam urbem intrauerit, de inimicis exultans, explicare necesse est, ut, sicut ingentis eius gloriae signum saecula sequutura clamabunt, ita seditiosorum ignominia non excidat a memoria futurorum.

30. Etenim quarto fere ab urbe regia miliario Paulus princeps tyrannidis uel ceteri incentores seditionum eius, decaluatis capitibus, abrasis barbis pedibusque nudatis, subsqualentibus ueste uel habitu induti, camelorum uehiculis imponuntur. Rex ipse perditionis praeibat in capite, omni confusionis ignominia dignus et picea ex coreis laurea coronatus. Sequebatur deinde hunc regem suum longa deductione ordo suorum dispositus ministrorum, eisdem omnes quibus relatum est uehiculis insedentes eisdemque inlusionibus acti, hinc inde adstantibus populis, urbem intrantes. Nec enim ista sine dispensatione isuti iudicii Dei eisdem accessisse credendum est, scilicet ut alta ac sublimia confusionis eorum fastigia uehiculorum edoceret sessio prae omnibus subiecta, et qui ultra humanum morem astu mentis excelsa petierant, excelsiores luerent conscensionis suae iniuriam. Sint ergo haec insequuturis reposita saeculis, probis ad uotum, improbis ad exemplum, fidelibus ad gaudium, infidis ad tormentum, ut utraque pars in contuitu quodam sese lectionis huius inspiciens, et quae rectis semitis graditur, prolapsionis casus effugiat, et quae iam cecidit, in horum se hic semper proscriptionibus recognoscat.


FINIT DE PAVLO STORIA