Jump to content

Historia abbatiae Vabrensis (Agio Narbonensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia abbatiae Vabrensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Historia abbatiae Vabrensis

Historia abbatiae Vabrensis (Agio Narbonensis), J. P. Migne 132.0786A

Historia abbatiae Vabrensis

132.0781D| Tempore, quando ex partibus Europae ab aquilonis cardine diffusa gens Marchomanorum saevissima atque barbarorum immanior, Galliamque introgressa, fortissimis ictibus sancta patiebatur Ecclesia, nam nullo ferente barbarorum vesaniam, erat non modica tribulatio, quia per omnes pene pagos juxta Gallicum Oceanum dispersae sunt Ecclesiae, urbesque depopulatae, atque monasteria abjecta. Tanta namque fuerat rabies persequentium, ut quos capere Christianos quivissent aut mucrone necarent, aut etiam quos horror necis innocentum invaserat, propter redemptionem servare nitebantur. Nonnulli equidem Christianorum 132.0782D| torvissimam experti persecutionem, relinquentes praedia, et paternos abjicientes fundos, partes Orientis se incolatus dedere. Multi denique legerant magis cuspidibus occumbere quam incolumes paternos linquere Lares. Alii nempe plures, quorum in cordibus fides minime radices ceperat, lavacrum sanctae regenerationis negligentes, sed paganorum latebrosas diligentes astutias, illorum se foederi et vitiis . . . . . Erantque saeviores crudelioresque barbaris, ut erant Christiani, prius indagare moliebantur eorum latibula, et utpote ipsorum gratia et crudelitas apud barbaros roboraretur, truculentis 132.0783A| manibus proximorum gaudebant fundere cruorem. Reliqui namque veram praestolabantur pacem, nullatenus cognoscentes sua peccamina cum nullis divina exercuisset ultio; quia priusquam accidisset hujus procella turbinis, alter alterius rodebat vitam, et dives egeno subdole quod possidebat auferre gestiebat. Ideo data est ei dira ac prolixa tribulatio; tandiu enim vero perstiterat saevissima atque truculentissima Marcomanorum atrocitas, quatenus ecclesiae quae nobili fuerant constructione editae, in eremum redigerentur, et summa cacumina parietis lucus densissimus cooperiret. Sed maxime vero juxta mare, tellus inculta manebat, accessusque hominum illo rarus inerat, nisi in tutissimis ac munitissimis castellis, quia sicuti supra taxavimus, incolae et clade 132.0783B| ingruente aut aliis regionibus transvexi sunt, aut qui remanserant pene omnes interfecti, aut videlicet barbaris sunt commisti. Caeteri qui evaserant in variis degebant praesidiis.

Erat igitur, eo tempore, monasterium in provincia Galliae in Petracorio pago, nomine Palmatus, in quo jugiter deicolae Christo famulabantur, nihil habentes proprium praeter quod norma sancti Benedicti cedebat. Alia namque plurima erant monasteria in eadem provincia oppido ditiora, quae jam fata ingruente peste, famis periculo multi monachorum sancti Benedicti normam negligere coeperunt, et contra illius ritum, proprium nisi sunt habere; quos illi devitantes, nefas et illicitum censebant, dogmata Pauli praedicatoris egregii pectore recolentes: Quis 132.0783C| nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? (Rom. VIII, 35.) Dicebant enim et ipsi, quod nullo modo foret monachus, qui in terra proprium quaereret, nec scilicet propriam voluntatem, nisi tantumdem propria culpa et proprium locum. Pauperes equidem erant in rebus, sed divites in fide: quibus praeerat abbas, Adalgasius nomine, veneranda canitie, moribus justis, alacer vultu, prosapia quidem nobili genitus, et ore eloquentissimus. Qui videns quod nullo modo illorum saevientium, propter praesentem necem . . . foret posse, coepit lustrare seu bonus pastor regiones omnes, si forte inveniret ubi ab ore saevientium suas pauperculas servare quivisset oviculas; quoniam quidem 132.0783D| minime illi opportunum erat suo degere solo, in quo creberrimas miserabiles ex dilectis suis alumnis cerneret strages. Ventum est igitur ad aures eximii marchionis Regimundi, qui illo tempore monarchiae Tolosae fungebatur regendi negotio, quod venerabilis Adalgasius abbas, paganorum incursione, foret una cum clientibus proprio exsulatus solo. Ille enim secum mente pertractans divinitus flante, salutiferum reperit consilium, uti viro Dei, cujus celeberrima per omnem provinciam roboat fama, ad degendum ex paternis fundis una cum discipulis suis ederet coenobium; quatenus per illorum suffragia, sua necnon et parentum suorum abolirentur crimina. Denique concite ad praefatum abbatem mittere non desinens, 132.0784A| rogare jussus est, quatenus ad loquendum cum eo Tolosam ne pigeret accedere. Sed ille extemplo ad eum pergere nequiens, quoniam ab urbe Tolosa fere sexaginta millia aberat et pro re incerta meare ad eum nolens, duos ad eum direxit discipulos, rogitans uti per illos rem panderet pro quo tanta terrarum spatia adire jussus foret. Illi equidem concite properantes, jussa implevere Patris. Igitur jam fatus marchio cum reperisset quod venerabilis abbatis praesentia omnino placito, quod ei constituerat, minime esset adfutura, sed et monachos ei adfore cognosceret ab eo missos, providens ne ei causam rei notaret accessus ejus, imo ne esset agilis Tolosam omne pene quod facere vellet, et ut tamen quod ei et suis monachis inferre optaret, viri Dei 132.0784B| missis propalare non omisit. Sed tempus et diem constituere mallens, quo venerabilis abbas Tolosam peragrare posset, metuens, ne ceu marchioni ex plurimis partibus oriri solent nimbosae procellae, sic inter nimium venerabilis Patris iter morosum, nascantur plurima adversa, ne permittant adimplere utile propositum. Ideo propinquum et opportunum placuit statuere placitum, ut exoneratus aliis rerum negotiis, cum eo ex amussim tractare quivisset de tantae utilitatis ope. At illi auditis sermonibus profecti sunt; cumque remeassent ad propria, cuncta ad reverendum Patrem retulerant. Ille equidem cum didicisset a discipulis quae a marchione fuerant delata, cunctipotentem Dominum consulens, profectus est Tolosam. Erat autem eo tempore eximius Helisachar 132.0784C| in eadem urbe pontificali fungens ministerio, quem magnificus marchio, cum Adalgasii abbatis sciret adesse praesentiam, accersiri jussit, abbates de suo pago convenire fecit. Tunc abiit gloriosus marchio ad imperatorem Carolum ob utilitatem monasterii, illique coenobium pia consideratione praeventus, ne incommoda parentibus suis paterentur post ejus decessum, subpraestitis per chartam tradidit possidendum, a quo mox munitatae percepit continentem.

Charta Caroli Calvi pro abbatia Vabrensi.

« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Carolus, gratia Dei, rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum.

« Maximum regni nostri in hoc augere credimus 132.0784D| munimentum, si beneficia opportuna loca ecclesiarum benevola devotione concedimus; haec, Domino protegente, stabiliter perdurare conscribimus. Igitur notum sit omnibus episcopis, abbatibus, comitibus, vicecomitibus, vicariis, centenariis, judicibus, ceu omnibus fidelibus praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis comes Raimundus, ex monasterio quod ipse novo opere jure proprietario a fundamento in honorem Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi, seu sanctae semperque Virginis Mariae, et sancti Dionysii praecellentissimi martyris, seu aliorum sanctorum aedificavit in loco nuncupante Vabro, in pago Curiense citra lympham Dordonis, ad nostram accessit clementiam, et 132.0785A| praedictum monasterium cum omnibus rebus et ornamentis ecclesiae suae, appenditiis vel adjacentiis suis, in manibus nostris, plenissima deliberatione, visus est delegasse; et ipsum sanctum locum sub nostra defensione atque dominatione ad regendum nobis visus est tradidisse. Idcirco ad ejus petitionem talem pro aeterna retributione beneficium ad ipsum sanctum locum visi fuimus indulsisse; ut in ecclesiis, vel locis, vel agris, seu aliis possessionibus, ipsius monasterii, quas moderno tempore per nostram donationem ac confirmationem, seu caeterorum fidelium juste possidere videtur, in quibuslibet locis quidquid ibidem propter divinum amorem collatum fuit, quaeque etiam deinceps in jure ipsius sancti loci aut per nos, aut per alios voluerit divina 132.0785B| pietas augeri, praecipientes jubemus atque anathematizamus, ut nullus comes, nec episcopus, nec abbas, aut nullus judiciaria potestate praeditus, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones, vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, nec homines istius monasterii tam ingenuos quamque servos, qui super terram memorati monasterii residere videntur, distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones perquirendas, aut ullum omnino censum inquirendum, ullo unquam tempore ingredi audeat vel exactare praesumat. Sed hoc ipse abbas, vel successores sui, aut monachi memorati loci, praesentes scilicet et futuri, propter nomen Domini, sub integrae immunitatis nomine, absque cujuslibet inquietate aut contrarietate 132.0785C| valeant dominare, et nulli unquam homini, pro qualicunque re, nullum omnino censum audeant impendere; sed ipsum sanctum locum sub nostra defensione atque dominatione volumus constare. Statuentes ergo atque jubentes, ut neque vos, neque juniores seu successores vestri, vel quilibet ex judiciaria potestate, in ecclesiis, locis, vel agris, seu reliquis possessionibus suprascripti monasterii, vel de omnibus quae supra scripta sunt, nunquam ullo tempore praesumatis. Sed quod propter nomen Domini, aeterna remuneratione ad jam fatum monasterium indulsimus, perpetuis temporibus proficiat in augmentum. Et quandoquidem divina vocatione suprascriptus venerabilis Adalgisus abbas 132.0786A| vel successores ejus de hac luce ad Dominum migraverint, qualem meliorem, et nobis per omnia fidelem ipsa sancta congregatio de supra scripto monasterio aut qualicunque loco voluerint eligere abbatem, qui ipsam sanctam congregationem secundum regulam sancti Benedicti regere valeat, per hanc nostram auctoritatem et praemissam indulgentiam habeant; et ubicunque voluerint ordinari, aut ipsi aut monachi ipsorum, vel a quolibet pontifice ex praecepto et consensu nostro potestatem habeant, quatenus ipsis servis Dei, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis ac conjuge proleque nostra, et stabilitate totius regni a Deo nobis commissi vel conservandi, hactenus Domini misericordiam exorare delectet. Signum Caroli regis. Adalguarius 132.0786B| notarius scripsit ad vicem Gisseni.

« Data XIV Kal. Augusti, indictione 10, anno 21, regnante Carolo rege gloriosissimo. Actum Parisiis civitate, in Dei nomine feliciter. Amen. »

Haec gloriosissimus rex Carolus venerabili marchioni per praeceptum contulit, sed et circumquaque utilia pecoribus, laboribusque apta per chartam imperialem ab eo loca suscepit. Honore autem magno ab imperatore donatus, scilicet argenti libras II, ad suum in pace rediit monasterium. Cognoscat, quisquis ille est, qui hanc cupit legere vel audire vitam cunctorum hoc caput esse coenobiorum, non solum quae Gothiae in partibus constructa esse videntur, verum etiam et illorum quae in aliis regionibus ea tempestate et deinceps, per hujus 132.0786C| exempla aedificata atque de thesauris illius ditata, sicut in antea narratum est. Sedulo considerare libet quanta numilitate ac reverentia isdem metuendus sit locus, qui tot principibus videtur esse munitus; siquidem Dominus Christus Princeps est omnium principum, Rex regum, et Dominus dominantium; beata vero Dei genitrix Maria cunctarum virginum creditur esse regina; Michael cunctis praefertur agminibus angelorum; Petrus et Andreas capita sunt apostolorum; Stephanus protomartyr principatum tenet in choro testium. Martialis vero gemma refulget praesulum; Benedictus cunctorum Pater est monachorum.