Historia ascensionis Domini (Hrothsuita Gandersheimensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia ascensionis Domini
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137


Historia ascensionis Domini (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.HroGan.HiAsDo, cc_idno: 9547

ARGUMENTUM IN HISTORIAM ASCENSIONIS DOMINI. ¶

Posteaquam, ut apud evangelistas et apud Lucam in Actibus apostolorum est, Salvator mundi, Christus Jesus, omnia per miracula, et passionem, et mortem suam amarissimam, complevisset, quae de eo cecinissent sacri vates; a morte resurgens, plurimis diebus visus est inter discipulos docens, tandem ad Patrem vocatus, convocatis discipulis, laetissime in coelos Patris imperio ascendit, comitante eum universo coetu sanctorum Patrum et angelorum choro. Inter quos David citharam ante ingredientem et triumphantem in coelis Salvatorem pulsabat.

HISTORIA ASCENSIONIS DOMINI. Hanc narrationem Joannes episcopus e Graeco in Latinum transtulit. 137.1079|

137.1079C| Postquam corporeo Christus velamine tectus
Temporis implevit spatium sacri venerandum,
137.1080C| Quod cum terrigenis mansit dignanter homullis,
Qui solus maculis potuit sine vivere cunctis,
137.1081A| Ut per se modo demonstraret redimendo
Gaudia perpetuae, quondam male perdita, vitae,
Postque triumphalem, sanctamque, piam quoque mortem,
Quam nostri causa patienter pertulit ergo,
Dum victor magno fregit luctamine tela
99 Humani generis saevissima fortiter hostis,
Sanguinis et pretium proprii gratis dedit amptum,
Pro nobis animam deponens in cruce charam,
Nec non gloriola surgentis rite peracta
Atque quater denis diei spatii replicatis,
In queis, discipulis apparens sedulo charis,
Esse sua nostram, monstrat, cum morte peremptam,
Nec mortis vinclis se posse tenerier arctis,
Qui solus culpae fuerat sine sordibus Adae,
137.1081B| Postremo charis isdem monstratus amicis,
Montis Oliviferi praecelso vertice quidni,
Astans, astrigeram mox ascensurus ad aulam,
Affaturque suos cum tali voce ministros:
Ut Pater in mundum me promisit sibi charum,
Sic ego mitto meos dilectos vosmet amicos.
At vos, in gentes citius cunctas abeuntes,
Illas perpetuae vitae mandata docete,
Credentes sacra purgantes ocius unda,
In Patris, et Nati, pariter quoque Flaminis almi,
Nomine, quo veteris deponant crimina sordis.
Et virtute mea varios depellite morbos,
Nec non imperio praedones cogite vestro
Saevos, obsessum linquant ut pectoris antrum,
Illis praedulcem servantes mentis amorem,
137.1081C| Laedere vos odiis qui tentant semper amaris.
Ex hoc percerte possunt praenoscere cunctae
Gentes, discipulos vos esse satis mihi charos,
Si colitis vestros puris animis inimicos.
Finetenus memores persistite scilicet omnes,
Quae vestri causa passus fuerim sine causa
Nonne meam faciem cherubin non cernere talem
Possunt in regno, qualis nitet ergo, paterno?
Judaei spurcis hanc sed sprevere salivis,
Maxillisque meis alapas tribuere malignas,
Atque manus clavis ligno fixere cruentis
100 De limo pulchrum queis plasmavi protoplastum,
Cum quibus et coelos extendi denique celsos.
Nam, si respicio terram, pavitat tremefacta,
Nec mis terroris potis est inferre potentis.
137.1081D| Et praecedentes acriter caput atque moventes,
Me male Judaei deridebant scelerosi.
Haec cum damnandis paterer patienter ab illis,
Ipsos vindicta volui non perdere justa,
Sed, crucis in ligno mortem gratis patiendo,
Oravi Patrem clementius omnipotentem,
Illis continuo dimittere crimina tanta,
Suadens exemplo tali, quae sunt facienda,
Ut mea coelestis fieret doctrina fidelis,
Et ne quis fictis auderet dicere verbis,
Ecce, quod ipse pati respuit, nos ferre suasit,
Et, quod non fecit, faciendos nos fore dixit:
Sponte prior mortis subii discrimina tristis,
Ceu pastor verus, cordis bonitate fidelis,
137.1082A| Pro propriis animam ponens ovibus pie charam.
Nec non complevi multum pietate fideli,
Omnia, quae vates de me dixere priores,
Ac nunc ascendo, cinctus virtute paterna,
Ad Patrem victor summum, super aethra locatum.
Sed, non turbari cordis, rogitabo, fidelis
Vestri secretum, quia non vos forte relinquam,
Ceu desolatos in mundo namque pupillos,
Sacri gratiolam vobis sed Flaminis almam,
Emittam citius, quae vos verum docet intus,
Insuper ipse dies vobiscum scilicet omnes
Finetenus maneo, mundi per tempora cuncta.
Haec ubi dicta dedit, conversus denique dixit
Ad matrem propriam mansueta voce, Mariam:
Nec contristeris, rogito, virguncula casta,
137.1082B| Cum me praecelsos videas ascendere coelos,
Te quia praeclaram mundi non linquo lucernam,
101 Atque meum sanctum migrans non desero templum,
Nec incorruptam vitae dimitto coronam,
Inveni solam prae cunctis te quia castam,
Condignamque, meum corpus generasse sacratum
Certe, de mundo cum te discedere mando,
Ad te coelicolas non solum mitto catervas,
Ipse sed adveniens animam sumam benedictam,
Multum sole quidem rutilanti splendidiorem,
Nec non, angelicis deductam suaviter hymnis,
Ocyus astrigeram ponam veneranter in aulam,
At nunc, Joannem tecum remanere fidelem,
Impero, qui gemmis fulget bene virginitatis,
Ut tua vita magis praefulgeat inclyta, castis
137.1082C| Saepius obsequiis circumdata virginitatis.
Illicet angelicus dicentem talia, coetus
Ipsum dulcisonis laudans circumdedit hymnis,
Et mox contegitur subito cum nube serena.
Conveniunt illic veterum cunei quoque vatum,
Inter quos medius David, rex psallere doctus,
Cantans in citharis, hortatur talibus orsis,
Natum coelestis solium petiisse Parentis,
Exaltare super coelos, fortis Deus, altos,
Atque super totam mundi tua gloria terram.
Scilicet angelicis suadens ait ista catervis,
Exaltate Deum modulato carmine nostrum,
Orantes in monte suo crebra prece sancto,
Iste Deus Dominus noster, constat quia sanctus.
Et Christus Jesus, vultu ridente reversus,
137.1082D| Discipulis iterum verbis dicebat amicis:
Pax vobis, fratres, semper mihi rite fideles,
Velle meum qui fecistis, nec non facietis,
Ecce meam stabilem vobis do denique pacem,
Ac vobis ipsam pacem dimitto perennem.
Haec ait, et citius, propria virtute levatus,
Ascendit, diri victor super aethera lethi,
102 Obsequio nubis circumseptus rutilantis.
Quem sursum fixis cum respexisset ocellis
Plebs doctrix fidei, claustris coeli patefactis,
Pergentem sursum, cunctis famulantibus astris,
Mox duo nempe viri, stellato cardine lapsi,
Astiterant illis, induti vestibus albis,
Qui satis angelicis dixerunt talia verbis:
137.1083A| Dicite, posco, viri, cur suspicitis Galilaei,
Vultibus attonitis stantes, oculisque supinis?
Hic certe Jesus, vobis mirantibus, unus
Assumptus, coelos qui transcendit super altos,
Hac veniet Judex forma qua pergit ad aethra.
Hunc David Christum cernens super aethra levatum,
Commovit citharam, divina laude repletam,
Haec et laetitia cantavit congrue magna:
Ascendit Deus in jubilo magnus super astra,
Scandit inque tubae Dominus clangore sacratae
Post haec intonuit solio vox Patris ab alto,
Dicens ad proprium divino famine Natum:
Tu meus es charus percerte Filius unus,
Semper jure mihi qui multum complacuisti.
Tu sine principio, Verbum Patris quoque verum,
137.1084A| Et mea de coelo solus Sapientia vera.
At nunc in dextra victor requiesce paterna
Gaudens, usque tuos ponam cunctos inimicos
Sanctorum per saecla pedum tibi rite scabellum.
Postquam naturam, jam de busto redivivam,
Humanam, solio Christus Patris intulit alto,
Omnes angelicae sub missa voce catervae
Laudabant ipsum, qui, regnaturus in aevum,
Mortem devicit moriens, mundumque redemit,
Ut regnare suos faceret per saecula servos.
Haec quicunque legat, miserenti pectore dicat:
Rex pie, Hrosvitae parcens miserere misellae,
Et fac divinis persistere coelitus odis
Hanc, quae laudando cecinit tua facta stupenda.

(no apparatus)(no apparatus)