Jump to content

Historia de preliis Alexandri Magni/III

Checked
E Wikisource
 II
LIBER TERTIUS

 

     1. Et cum audisset, quod Porus, Indorum rex, venisset in adiutorium Darii regis, coepit ire contra eum in Indiam ambulans per spatiosam terram desertam, et transivit per flumina inaquosa et per colles cavernosos et fatigatus est una cum militibus suis, qui etiam omnes principes sui dicebant sic: 'Sufficit, quia venimus pugnando usque Persidam; subiugavimus autem Darium, qui antea censum tollebat Macedonibus. Quid deficiemus, querendo Indiam in locis, in quibus bestiae habitant, et obliviscimur terram nostram? Hic Alexander nihil aliud optat facere nisi ire perliando et subiugando sibi gentes. Nos dimittamus eum; ille eat, quo vult.'

     Audivit hoc Alexander, stetit dixitque omnibus: 'Separamini abinvicem, Perses in una parte, Macedones et Greci in alia.' Intuens autem Macedones et Grecos dixit: 'O commilitones mei Macedones et Greci, Pers(id)es isti contrarii sunt mihi et vobis. Si posuistis in cordibus vestris, ut contrairetis mihi, redite postergum et ite in patriam vestram. Tamen recordamini hoc, quia et istos solus vici et, ubicumque iero facere pugnam cum barbaris, superabo illos. Scitote interim, quia, quando consiliatus sum vos, confortat[a]e sunt animae vestrae, quando venimus pugnaturi in campo. Numquid non steti ego solus ante omnes et solus pro omnibus pugnavi? Numquid non ego solus pro salvatione vestra et totius patriae nostrae abii missus ad Darium regem et tradidi me in multis periculis? Quod ergo si vultis pergere soli Macedoniam, pergite, quia ego vobiscum non venio, ut cognoscatis, quia nihil valet facere milicia absque consilio regis.' Haec dicente Alexandro erubescentes milites postulaverunt veniam dicentes: 'Amodo vita nostra in vestris manibus sit posita; quodcumque vis facere, fac.'

     2. Et post aliquantos dies venerunt in finibus Indi[a]e et obviaverunt ei missi deferentes ei epistolam a rege Poro continentem ita: 'Indorum rex Porus latroni Alexandro, qui latrocinando optinet civitates, precipio: Cum sis mortalis homo, quod prevales deo facere? Quod anxias persequendo homines, qui digni fuerunt sustinere angustiam? Cum mollibus hominibus et qui nullam habuerunt virtutem, pugnasti et, quia vicisti eos, speras te esse victorem omnibus hominibus. Victorialis et ego sum, et non solum homines obaudiunt mihi, sed etiam dii. Venit aliquando Dionisius, qui dicitur, diffamatus pugnaturus in India, sed terga vertit ante illos et fugit, quia sustinere virtutem Indorum non potuit. Quapropter antequam tupitudo tibi eveniat, dabo tibi consilium et precipio, ut festinanter revertaris terram tuam, quia, antequam Xerses fuisset, nobis dabant Macedones censum. Sed quemadmodum inutilis terra et placabilia esse videntur, dedignavimus illam. Omnis itaque homo plus desiderat amplam causam quam parvam. Ecce [tertio] te contestor, ut revertaris et, ubi dominationem habere non poteris, desiderium ibi non habeas.'

     Pervenit haec epistola Alexandro; relegit eam coram omnibus et dixit: 'Viri commilitones, fortem animum vestrum non conturbent iterum Pori regis epistolae. Recordamini verba epistolarum Darii regis, quomodo superbe et cum audatia locutus est. Veritatem dico vobis, quia omnes barbari communem sensum habent; adsimilati sunt bestiis videlicet tigri, pardo et ceteris aliis; bestiae itaque confidentes in agresti virtute sua habent exinde audaciam et raro occiduntur ab hominibus.'

     Haec loquente Alexandro scripsit epistolam tali modo: 'Rex Alexander Poro regi gaudium. Acuisti sensum nostrum et prebuisti nobis audatiam, qualiter pugnaremus contra vos. Dixisti iterum, quia in Macedonia nihil boni inveniretur, sed neque esset fertilis terra et omni bono atque dulcedine efflueret India. Proinde toto mentis conamine pugnamus, ut acquiramus ea. Quia dixisti, ut omnis homo plus diligeret amplam causam quam parvam, nos, qui parvi sumus, ad magnitudinem vestri culminis venire optamus, quam Greci non habent. Quod autem dicebat vestra epistola, quod non solum hominibus, sed etiam diis existeres imperator, ego ita pugnaturus venio quasi cum homine et barbaro et qui se multum extollit et non quasi cum deo, quia arma unius dei totus mundus sufferre non poterit, et non sine causa, quia, si elementa huius aÎris, videlicet tonitrua et fulgura et plenitudo aquarum, sustinere non potuerunt indignationem deorum, quanto magis homines? Quin immo scias, quia stuta elatio tua me non conturbat.'

     3. Relegit hanc epistolam Porus et iratus est congregataque multitudine militum suorum atque elefantos multos, cum quibus Indi pugnare soliti erant, exierunt illis obviam. Videntes Macedones atque Perses, qui cum Alexandro erant, preparationem atque multitudinem Indorum expavescentes turbati sunt non tantum plenitudinem hominum quantum ferarum. Ferebat enim secum Alexander statuas aereas et sapienter cogitans mittens eas in ignem, ut calefierent, faciensque receptaculum ferreum ignium, ut sustineret eas et portaret ante elefantos. Videntes autem elefanti cogitaverunt esse homines, tendentes rostra sua secundum consuetudinem, ut caperent eos, prenimio calore incensi sunt, redeuntes retro moriebantur. Aliae vero exturbatae nullomodo pergebant pugnaturi super homines. Videns autem Porus, quod de feris factum est, turbatus est valde. Perses vero impetum facientes super Indos cum sagittis et lanceis fugaverunt eos, quamvis ex his et illis maxima strages hominum facta fuisset. Videns autem Alexander iratus est, sedens caballum Bucefalon ingessus est pugnam, proeliavit fortiter, quin etiam adiuvans eum non modice ipse caballus. Et per continuos viginti dies pugnabant inter se.

     4. Videns autem Alexander, quia defecerat populus, stetit solus ante hostem et locutus est Poro regi: 'Non decet imperatori sic in vacuum perdere victorialem populum suum, sed oportet, ut per semet ipsum rex ostendat virtutem suam. Stet populus tuus in una parte et meus similiter; ego et tu solitarii pugnemus manu ad manum. Quod si me occideris, populus meus sit tuus; quod si econtra in manibus meis defeceris, populus uus computetur mihi.'

     Audiens haec Porus gavisus est et promisit se ita esse facturum, indignum ducens corpus Alexandri, confidens in altitudine sua; habens enim cubita quinque despiciens Alexandrum, quia habebat in altitudine cubita tria. Recedente vero et stante in suo ordine utroque hosti pugnatum est ab illis ambobus, et vociferaverunt milites Pori. Audiens Porus vociferationem suorum tornavit caput. Impetum faciens Alexander plicatis pedibus exiliens super eum percutiensque illum gladio et vitam finivit. Et tunc acriter pugnatum est ab his et illis. Stans autem Alexander dixit illis: 'Miseri, post mortem regis vestri utquid pugnatis?' Cui illi dixerunt: 'Quia nolumus subdere vobis terram nostram, ut depredetur.' Quibus Alexander: 'Cesset nunc pugnatio et ite liberi ac securi in domos vestras, quia non presumpsistis vos pugnare populum nostrum, sed rex vester.' Haec dicente castra metatus est et fecit sepelire Porum.

     Et inde congregato magno apparatu exercitus abiit Oxidracis. Oxidraces vero non sunt superbi homines neque pugnant cum aliquo. Nudi enim ambulant et dicuntur gymnosofistae. In tuguriis habitant non habentes civitatem neque habitaciones.

     5. Cum autem audisset rex gentis huius adventum Alexandri, misit ad eum honoratos suos cum epistolis dicendo sic: 'Corruptibiles gymnosofistae Alexandro homini scribimus. Audivimus, quod venias super nos. Quod si pugnaturus veneris, nihil lucri acquiris, quia, quod tollere aut quod auferre a nobis, nil invenies et illud, quod habemus, nullomodo audet quis inde aliquid tollere, nisi quantum divina providentia ei concesserit. Quod si pugnare vis, pugna, quia nos simplicitatem nostram non dimittimus.' Relegit hoc Alexander et mandavit illis dicendo: 'Et nos pacifici venimus ad vos.' Statim ingressus est ad eos intuens illos omnes ambulare nudos et habitare in abditis tuguriis et in speluncis. Filii vero et uxores eorum separati erant ab illiscum animalibus.

     6. Alexander vero interrogavit unum ex illis: 'Non sunt sepulcra vobis?' Ostendit ei(s) habitationem suam dicens: 'Hic, ubi habito, sufficit mihi.' Et dixit omnibus Alexander: 'Quaerite, quod vultis, et dabitur vobis.' Cui illi: 'Da nobis inmortalitatem.' Quibus Alexander: 'Mortalis cum sim, inmortalitatem vobis dare non possum.' At illi dixerunt: 'Et si mortalis es, quare vadis discurrendo et faciendo tanta ac talia?' Quibus ille: 'Ist[a]e caus[a]e non gubernantur nisi de superna providentia; ministri eius sumus facientes iussionem illius. Mare nullomodo turbatur, nisi cum ventus ingressus fuerit. Volo quiescere et recedere a pugnis, sed dominus sensus mei non me dimittit hoc facere. Si omnes unius intellegenti[a]e fuissemus, totus mundus sicut ager unus fuisset.'

     [7-16. vacant]

     17. Dicens hoc Alexander cepit ire et fatigatus est multum in ipso itinere, quia erant ibi loca inambulatoria. Scripsit epistolam Aristoteli de causa, quae ei acciderat:

     I. Alexander Aristoteli gaudium. Admirabiles causas, quae nobis acciderunt, dignum est, ut significentur vobis. Postquam percussimus Darium et subiugavimus Persidam et cepimus ire ad Caspias portas, venimus ad quendam fluvium, qui habebat in medio civitatem coopertam [cannis]. Barcellae erant in ipso fluvio.

     II. Applicavimus ibi hora diei tercia. Aqua ipsius fluvii erat amara nimis velut elleborum. In circuitu ipsius civitatis erat fluvius quasi stadia quattuor. Quidam audaces ex nostris iuvenes evaginatis gladiis nudi ingressi sunt fluvium triginta septem; sugentes besti[a]e ipsius fluvii, quid dicuntur yppopotami, et devoraverunt eos.

     III. Girantes autem fluvium ex alia parte perreximus superius et invenimus stagnum mellifluum ac dulcem. Applicavimus ibi et fecimus succendi focum. Hora vero tertia noctis exeuntes subito ferae silvestres venerunt ad ipsum stagnum bibere aquam. Erant ibi scorpiones longitudine cubiti unius mixti inter se albi et rubei. Videntes autem eos venit super nos maxima angustia, qui etiam quidam ex nostris mortui sunt. Venerunt ibi et leones mir[a]e magnitudinis et rinocerotes. Omnes istae bestiae exiebant ex arundineto ipsius stagni. Et erant inter eos porci silvatici magni vale forciores leonibus habentes dentes per longum cubitum unum. Erant ibi pardali et tigrides et scorpiones atque elefanti et homines silvatici habentes sex manus; similiter et feminae eorum. Inter haec habebamus maximas angustias, quia occurrerunt super nos; cum lanceis et sagittis eiecimus eas a nobis. Posuimus focum in ipsis silvis, ut fugerent ipsae ferae.

     IV. Venit super nos bestia mir[a]e magnitudinis fortior elefanto, odontotirannos, et fecit impetum veniendi ad nos; nos autem discurrentes huc atque illuc confortando milites, ut adiuvarent se; ex alia parte irruens bestia occidit ex nostris viginti sex. Quidam autem milites armati occiderunt eam.

     V. Sequenti vero nocte exeuntes vulpes ex arena et corcodili ex arundineto et comedebant corpora mortuorum. Volabant ibi et vespertiliones tam magni ut columbae; dentes eorum ut dentes homines; mordentes homines, tollentes illis nares et aures atque digitos manuum.

     VI. Movimus inde et venimus in campum, qui dicitur Actia, et applicavimus ibi. Erat in circuitu eius condensa silva, et erant ibi arbores fructifer[a]e, ex quibus nutriebantur homines argrestes, habentes formam ut gigantes induti vestimeno pellicio. Exeuntes cum longis contis occiderunt ex nostris. Videntes autem defecisse nostros precepimus nostris militibus, ut vociferarent. Nos autem magnis vocibus acclamantes, quia non erat illis cognitum audire vocem hominum, timuerunt et fugerunt in ipsam silvam. Nos autem insequentes illos occidimus ex eis sexcentos triginta quatuor. Ceciderunt ex nostris centum viginti septem. Stetimus ibi tres dies comedentes poma ipsarum arborum.

     VII. Deinde venimus ad quendam fluvium, in quo erat civitas locuples valde. Hora vero incumbente nona venit super nos quidam magnus homo agrestis, pilosus ut porcus. Precepi militibus meis, ut apprehenderent eum. Impetum autem facientes super eum neque timuit neque fugiit, sed stetit intrepidus. Precepi autem venire puellam et iussi eam expoliari atque mitter ante eum. Ille autem impetum faciens apprehendit eam et stetit in parte. Cucurrimus, ut tolleremus eam illi; mugiit ut fera et quamvis cum maxima angustia apprehendimus eum. Precepit illum ligari et occidi in ignem.

     VIII. Iterum movimus inde et venimus in alium campum, in quo ab hora diei prima exiebant arbores et crescebant usque in horam sextam. Ab [h]ora autem sexta usque ad occasum solis descendebant subtus terram. Ist[a]e arbores ferebant fructus odoriferos. Precepique quibusdam hominibus meis, ut tollerent ex liquore ipsarum arborum. Illi autem accedentes propius, exierunt demones et flagellarunt eos. Audivimus vocem de celo allatam precipientem nobis, ut ne unus quidem incideret aliquid ex ipsis arboribus, quia, si factum fuerit, moriemini. Erant ibi et mitissima volatilia. Qui autem volebant eos tangere, exiebat ignis et incendebat eos.

     IX. Venimus in fines Oceani maris, in quo sunt cardines caeli. Audivimus in ipso mari loquentes homines linguam Grecam. Quidam vero ex militibus nostris exuentes se vestimentis suis voluerunt ingredi per mare ad ipsam insulam. Surgentes besti[a]e, quae vocantur carcyni et apprehenderunt viginti milites et submerserunt eos in profundo maris.

     X. Abinde venimus ad quendam locum, in quo erat arbor, quae non habebat fructum neque folia, et sedebat super avis, quae habebat super caput suum lucentes radios sicut sol, quae vocabatur Fenix.

     XI. Deinde venimus ad montem, et erat sub eo ripa, in qua pendebat catena aurea, et habebat ipse mons grados duo milia quingenti ex saffiro. Ascendi aut(t)em ipsum montem cum aliquantis militibus meis et inveni ibi palacium habentem limitarem et superlimitarem et fenes[tras] et timpana et cymbala ex auro. Et erat templum ibi totum aureum et erat ibi lectus cum preciosa lectisternia. Iacebat ibi unus homo magnissimus atque clarissimus, indutus veste alba, bambicea, ornata ex auro et lapidibus preciosis. Vidi ibi et auream viniam ferentem botros ex lapidibus preciosis adoravique ipsum hominem et descendi.

     XII. Deinde perrexi per continuos quindecim dies et veni in terram, quae dicitur Prasiaca. Cognoscentes autem habitatores terr[a]e illius adventum nostrum adduxerunt nobis xenia, pelles ex piscibus, habentes figuras ex pelle pardoleonis, et pelles murenarum longitudine cubitorum sex.

     18. Erat ibi et civitas murata ex monte sine calce et precisis lapidibus. Primatum ipsius regni tenebat quaedam femina vidua, nomine Candacis, habebatque tres filios. Direxi illi epistolam: 'Rex Alexander Candacis regin[a]e gaudium. Dirigo tibi templum et statuam Ammonis, ut venias et eamus simul ad montes atque offeramu ei.' Rescripsit et illa mihi: 'Candacis, regina Merois, regi Alexandro gaudium. Revelatum tibi fuit ab Ammone, deo tuo, ut ires et pugnares Egyptum; concessum enim tibi fuit ab ipsis diis. Nos itaque claras ac lucidas habemus animas plus quam hi, quid apud te sunt. Dirigo tibi aureos vipedes centum, set et infantulos Et(t)hiopes centum et intelligibiles aves psittachos ducenti et spingas ducenti; Ammoni itaque deo dirigo coronam ex lapidibus preciosis videlicet ex smaragdine et margaritis, sd et insertas catenas decem ex preciosis lapidibus. Mandavimus et vobis cluvias decem ex auro; cantras aureas triginta et elefantos quadringenti quinquaginta, rinocerotes octoginta, pantheros tria milia; pelles pardoleonis quadrigenti; vectes ebenos mille quingenti. Et dirige nobis dicendo, si subiugasti totum mundum.

     19. Inter missos suos direxit peritissimum pictorem, ut diligenter consideraret et depingeret figuram illius atque adduceret eam illi. Quod et factum est. Unus ex filiis Candacis regin[a]e, cui nomen Candaulis, cum paucis equitibus abii ad tabernaculum Alexandri. Custodes autem, qui vigilabant super exercitum, apprehenderunt eum atque portaverunt illum Ptolomeo, qui secundus erat ab Alexandro. Cui Ptolomeus: 'Quis es tu?' Et ille: 'Filius Candacis regin[a]e sum.' At ille: 'Quare huc venisti?' 'Exivi cum uxore mea exercere me cum paucis equitibus. Rex Bebrecorum sciendo pulcritudinem uxoris meae venit super me cum valida manu, tulit mihi uxorem meam; etiam, quia volui defendere me, occidit plures milites meos.' Cui Ptolomeus: 'Expecta.'

     Interim exiliens de tabernaculo suo abiit ad tabernaculum regis, in quo dormiebat, excitans eum, referens illi omnia, quae audierat ab ipso iuvene. Quo audito surrexit tollens diadema capitis sui, coronavit Ptolomeum, cui et dixit: 'Revertere tabernaculum tuum, et sed in solio regali et dic: 'Ego sum Alexander rex' et praecipe homini tuo, ut faciat venire ad te quasi Antigonum hominem tuum, et veniad ad me et adducat me ante te quasi hominem tuum. Et dum venio ante te, recita mihi omnia ante ipsum iuvenem, quaecumque tibi dixit, et interroga me sub persona Antigoni(s) ut dem tibi consilium , quid exinde facere debeas.' Et ita factum est. Cui Alexander astante Candauli dixit: 'Domine, precipe mihi, et ego pergo hora noctis et supervenio ipsam civitatem ac succendam eam igni et facio, ut per vim reddant uxorem eius.'

     20. Et statim adoravit eum Candaulis et dixit: 'O sapientissime Antigone, optimum fuerat, ut tu fuisses res Alexander et non fuisses subiectus illi.' Quod et factum est: abiit hora noctis silentio et succendit ipsam civitatem igni. Evigilantes autem homines ipsius civitatis clamaverunt dicentes: 'Quid est hoc?' At illi dixerunt: 'Candaulis est cum plurimo hoste, ut reddatur uxor eius. Sin alias, moriemini omnes per ignem.' Irruentes autem homines ipsius civitatis fregentes portas palatii abstrahentes inde uxorem Candaulis reddiderunt eam illi. Volvens se Alexandro dixit: 'Mi karissime Antigone, crede mihi atque promitto tibi et rogo te, ut venias mecum ad matrem meam, quatenus reddat tibi dignum meritum et offerat tibi dona regalia.' Gaudens Alexander dixit: 'Eamus ad Alexandrum et postula me ab illo et ego venio tecum.' Significavit hoc antea Ptolomeo, et tunc abiit Candaulis et petiit eum ab illo. Accepta licentia abiit cum eo.

     21. Cum autem issent per viam et vidisset Alexander altos montes pertingere usque ad nubes, miratus est. Viditque excelsas arbores portantes poma grandia ut cedrus habentes et botros uvae magnos valde, quales portare non potuerat unus homo. Vidit et nuces sicut pepones. Erant et dracones in ipsis arboribus et scimiae multae. Et post paucos dies venimus in civitatem Candacis reginae.

     22. Exiit ad nos foras portans auream coronam, longa atque pulcra nimis. Visum est Alexandro, quod quasi matrem suam vidisset. Palatium vero eius erat optimum, et fulgebat tectum ipsius palatii, quasi aureum esset. Lectisternia eius erant ornata ex purissimo aero; fialae erant ibi ex lapidibus preciosis, sed elefantinas mensas vidimus ibi; triclinia vero ipsius palatii erant constructa ex lapide oni[c]hino; columnae ipsius palacii erant ex ebeno. Falcatos currus ibi vidimus sculptos in lapide porfiretico apparentes nobis, quasi currerent. Vidimus ibi et elefantos sculptos in eadem petra quasi conculcantes homines cum pedibus suis. Suptus ipsum palacium currebat fluvius habens claritatem aquae quasi auro. Vidi hoc et miratus sum. Illo namque die comedi cum fratribus Candaulis.

     Alio namque die apprehendit me Candacis regina per manum introducens me in cubiculum, quod erat constructum ex lapidibus habentes aureum colorem; lucebatque intus, quasi sol refulsisset ibi. Vidi et ibi triclinium ex lignis asiptis, qui non incenduntur ab igne. Vidi ibi et aliud cubiculum constructum super ligna maxima cum rotis et trahebant eum viginti elefanti. Dixique regin[a]e: 'Ist[a]e caus[a]e dign[a]e fuerant ammirari, si apud Grecos fuissent.' Irata est regina et dixit: 'Veritatem dicis, Alexander.' Qui ubi audivit nomen suum, expavit. Cui illa: 'Quare mutata est facies tua, quia vocavi te Alexandrum?' Cui ille: 'Domina, Antigonus nomen est mihi, non Alexander.' At illa: 'Ego ostendo tibi, quomodo Alexander es.' Introduxitque eum cubiculum suum et monstravit illi imaginem suam et dixit: 'Agnoscis hanc imaginem?' Cepit pallescere et contremiscere Alexander. Et illa: 'Quare mutatus est color tuus et expavescis, destructor tocius Persid[a]e, destructor et Indi[a]e, superans Indos atque Parthos? Modo sine militibus, sine aliquo conflictu cecidisti in manu regin[a]e Candacis. Unde scias, Alexander, quia nullomodo debet elevari cor hominis in elatione, qualiacumque sequantur eum prospera, et ne cogitet in corde suo, quod non inveniad alium hominem fortiorem sibi, qui eum super(h)abundet.'

     In hoc cepi stridere dentibus et tornavi me in aliam partem. At illa: 'Cur irasceris et quare conturbatus es? Quid nunc facere poterit imperialis gloria tua?' Et ille: 'Irascor, quia non habeo gladium.' Dixit et illa: 'Si habuisses gladium, quid facere potueras?' Et Alexander: 'Quia traditus sum per meam voluntatem, primum occidam te, postea memet ipsum.' Cui illa: 'Et hoc, quod dixisti, sicut sapiens imperator dixisti. Sed tamen, ne contristeris, quia, sicut tu adiuvasti et liberasti uxorem filii mei de manibus inimicorum suorum, sic et ego eruo et liberabo te de manibus barbarorum, ut non occidaris, quia, si notum fuerit illis de adventu tuo, occidunt te, quomodo tu occidisti Porum, Indorum regem, quia et uxor iunioris filii mei filia Pori est.'

     23. Et exiit foras iterum tenens me per manum et dixit filiis suis: 'O fili Candauli et tu, o filia Marpissa, demus aliquod bonum huic misso Alexandri.' Respondens alius filius eius, Carator, dixit: 'O mater, verum, quia Alexander direxit abstrahens uxorem fratris mei de manibus inimicorum et reddidit eam illi; set uxor mea compellit me hunc occidere Antigonum pro Alexandro, quia occidit Porum, patrem eius, ut recipiat pro eo dolorem Alexander.' Candacis dixit: 'Quod nomen acquirimus, si hunc occiderimus?' Ad hec respondit Candaulis: 'Me iste salvavit et uxorem meam mihi reddidit; salvum eum adduxi usque huc salvumque restituo usque ad locum suum.' Cui Carator: 'Quid est hoc, quod dicis? Modo in isto loco moriemur ambo?' Et Candaulis: 'Ego nolo hoc; quod si tu vis, paratus sum.'

     Videns autem Candacis, quia volebant se occidere filii sui, angustiata est. Apprehendit me portansque secreto dixit: 'Alexander, non ostendis in hoc aliquam sapientiam, ut non occidantur pro te filii mei?' Cui Alexander: 'Dimitte me ire loqui cum eis.' At illa dimisit eum. Abiitque et dixit: 'Carator, si me occidis hic, habet Alexander rex multos missos meliores mei. Si vultis, ut tradam vobis ipsum inimicum vestrum, date mihi, quod postulo, et iuro vobis, quia hic in palacio vestro adduco Alexandrum.' Pacificati sunt inter se fratres et crediderunt hoc atque promiserunt ei per singulos facturos mihi dona. Vocavit me iterum Candacis regina occulte et dixit: 'Beata fuissem ego, si cotidie potuissem te habere prae oculis quasi unum ex filiis meis, ut vicissem omnes inimicos meos.' Quando autem dimiserunt me ire, fecerunt mihi dona regalia et coronam ex precioso lapide adamantino seu et broniam et stellatam clamidem.

     24. Movi me inde et profectus sum et abii in criptam, quam monstravit mihi Candaulis dicens, quod ibi comedissent dii. Et antequam ingrederer ipsam criptam, feci diis offerationem et ingressus sum et vidi ibi caligines et inter ipsas caligines vidi lucentes stellas et apparitiones idolorum. Vidi et quidam recumbentes lucidos habentes oculos sicut lucernas. Unus autem ex illis dixit mihi: 'Ave, Alexander.' Et ego: 'Quis es tu, domine?' Et ille: 'Ego sum Sesonchosis, regnum mundi tenens et mundum subiugans, faciens omnes subiectos. Nomen autem mihi non est sicut tu habes, qui in tuo fabricaveris Alexandriam. Tamen ingredere amplius et tunc videbis.'

     Et vidi iterum aliam caliginem et quendam deum sedentem in sedio regali et dixit mihi: 'Quid est hoc?' adiungens: 'Nativitas sum ego dorum.' Ego: 'Te vidi in terra Libiae et modo huc esse videris.' Cui ego dixi: 'O Serapis, dic mihi, quantos annos adhuc victurus sum?' Et ille: 'Hanc causam, quam interrogas, oportet, ut nullus mortalium eam sciat, quia, si cognitum fuerit homini dies mortis suae, tanta tribulatio accidit ei, quasi omni die moriatur. Fabricaturus eris civitatem pergloriosam, quae exstat in toto mundo. Plurimi enim imperatores pugnaturi sunt eam, sed nullus ibi aliquid nocere poterit. ibi et fabricabitur sepulcrum tuum, ubi recondetur et corpus tuum.' Exiens inde venit ad milites suos et movit inde exercitum suum.

     25. Applicavit ad Amazones, dirigens eis talem epistolam: 'Rex Alexander ad Amazones gaudium. Pugnam, quam Dario fecimus, credimus, quia non est vobis incognita, et sicut pugnavimus Indiam atque alias gentes, quae resistere nobis nullomodo potuerunt. Quaproper scribimus vobis, ut persolvatis nobis datum, quia non veniemus super vos aliquod malum facere, sed bene.'

     Ad haec rescript sunt haec: 'Amazones, potentissim[a]e atque fortiores omnibus militiis, Alexandro gaudium. Scripsimus et signivicavimus, ut, antequam venias in fines nostras, cogites, quomodo venias, ne forte patiaris turpitudinem. Scias, quia habitatio nosta est ultra fluvium in quadam insula, cingens eam in giro ipse fluvius; et neque initium neque finem habet et ex una parte habemus angustum introitum. Et sumus numero habitancium feminarum ducenta quatuordecem milia, quae non sunt coinquinatae a viris. Viri nullomodo habitant inter nos, sed ultra fluvium in alia parte. ; Quod tollere a nobis nil invenies. ; Si vis scire conversationem nostram, talis est. Per unum quemque annum celebramus festivitatem Iovis et Ifesti; celebramus ipsas festivitates per triginta dies et sic transimus videre viros nostros et gaudent nobiscum per triginta dies. Qui vult manere in leticia cum sua uxore, tenet eam per unum annum. Quod si mulier parturiens peperit masculum, tenet eum secum pater et post septem annos reddet eam matri suae. Quod autem pugnaturae venimus cum aliquo, sum numero decies dena milia equitantes. Ali[a]e autem custodiunt insulam nostram et obviamus inimicis nostris usque ad ipsos montes. Viri autem nostri insequuntur posteriora nostra. Cum autem revers[a]e fuerimus ab ipso prelio cum victoria, adorant nos viri nostri, et si quis ceciderit ex nobis, hereditant nobis ill[a]e, quae supervixerint. Unde oportet, ut stemus nos et pugnemus monstrantes victoriam contra vos. Quod si vos viceritis nos, nullam habebitis laudem, quia feminas vicistis; cave, imperator, ne contingat tibi. Significavimus tibi consuetudinem, quam omni anno facimus. Tu autem considera et fac, quo facere debes, et scribe illud nobis, quia, si pugnare volueris, ad ipsos montes exiemus obviam tibi.'

     26. Relegit hanc epistolam Alexander et risit. Scripsit hance epistolam et misit eis: 'Tres partes huius mundi apprehendimus et victoriam contra illos fecimus; et si vobiscum non pugnamus, turpitudo est nobis. At tamen dabo vobis consilium, si vultis perire et dimittere terram vestram, ut non habitetur, sicut dixistis venite et exite obviam nobis in montibus. Et si non vultis perire, ingredimini fluvium et sic loquamur in unum; similiter et viri vestri veniant in campum et loquantur in unum. Iuro vobis per patrem meam et per Eram et Athenam, deas nostras, quia nullum malum patiemini a nobis. Datum autem, quod vultis, date nobis. Equites autem femineas, quantas vultis, mandate nobis, et per unam quamque feminam dabimus amnades quinque excepto quod eis fecerimus, et post tempus dimittemus eas venire in terram suam. Considerate et scribite nobis.' Ill[a]e enim cogitantes direxerunt mihi polletros decem et caballos blancos.;

     28. Et inde profectus sum ad palacium Xersen regis. Et invenimus in ipso palatio ammirabilia cubicula erantque coturnices tam magn[a]e sicut columb[a]e et loquebantur regibus linguam humanam atque dicebant illis, quantos annos viverent.

     29. vacat

     30. Vidi ibi et alia miracula, quae scribo Olimpiadi matri meae: Cum essem in Babilonia, antequam exissem de hoc seculo, vidi mulierem, quae genuit filium, qui erat ab umbilico et sursum ut homo, ab umbilico usque ad pedes erat bestia; similitudinem habebat canis. Cum autem peperisset haec filium mulier, cooperuit eum adduxitque eum Alexandro regi, mandans, ut loqueretur illi aliquid secretum. Ille autem erigens se a somno iussit eam venire. At illa: 'Iube exire omnes. Secretum habeo indicare tibi.' Discooperiens infantulum monstravit eum illi. Cum vidisset eum Alexander, miratus est. Et iussit vocari ariolos; dicens illi: 'Dic mihi, quod signum est hoc?' Suspirans dixit: 'O rex, appropinquabit tempus tuum, ut exeas de hoc seculo.' Cui Alexander: 'Dic mihi, quomodo?' Dixit illi: 'Potentissime rex, medietas corporis, quae habet aspectum hominis, tu es; pars autem, quae versa est in bestiam, homines sunt, qui post te veniunt. Ex qua re plora homines, quia pro te factum est hoc signum.' Audiens autem Alexander tristis effectus est et dixit: 'O Iuppiter, oportuerat enim, ut dies obitus mei in pace finiretur, ut hoc, quod consideravi, perficerem; et quia sic placet tibi, recipe me tercium mortalem.'

     31a. Mater vero illius multis vicibus scripserat Alexandro de Antipatro; et angustiabatur. Consideravit Antipater facere causam et fecit, offerens illi malum nomen. Dubitavit pro hac causa Antipater ad Alexandrum venire mittensque ad maleficum fecit eum venire ad se, rogans eum, ut daret ei venenosam potionem. Quod et factum est. Talem illi potionem dedit, qui non erat vas, quod susineret fortitudinem eius. Fecit cantrellam ferream et posuit eam intus et dedit eam Cassandro, filio suo, mandavitque eum in servitium Alexandri et ut loqueretur fratri suo Iolo et ordinaret, quomodo daret venenum bibere Alexandro. Accidit atuem illo in tempore, ut percuteret Alexander Iolum in capud non habentem culpam. Ex qua re ipse iuvenis dolore coactus consensit potionare eum recepitque potionem grato animo, ut potionet mirabilem Alexandrum, qui diligebat eum.

     33. Alexander autem consiliavit cum amicis suis et scripsit epistolam Aristoteli continentem ita: 'Precipimus tibi, Aristotele, ut ex thesauro regali mandes nobis auri talenta mille, ut tollant illud sacerdotes Egypti, qui serviunt in templo, in quo conditurum est corpus meum. Quia et in vita mea cogitavi, quis recturus sit vos post meam mortem, custos corporis mei et gubernator vestri Ptolomeus erit.

     Non sit in oblivione testamentum meum, quia dico et dispono hoc: Quod si Roxani, uxor mea, genuerit ex me filium masculum, erit verster rex et inponite illi nomen, quale vobis comparuerit; quod si filiam femina genuerit, eligant sibi Macedones regem, qualem voluerint. Arideus, filius Filippi, sit princeps in Arida terra; Simeon notarius sit princeps Cappadoci[a]e et Peflagoni[a]e; Niciot[a]e sint liberi et eligant sibi seniorem, qualem voluerint; Lici[a]e et Pamfili[a]e atque Frigi[a]e sit princeps Antigonus; Cari et Casandro teneant usque ad fluvium, qui dicitur Sol; Antipater Ciliciam; Siriam magnam Pithoni; Babiloniam Seleucio(n); Fenicis et Suriam Meneagro; Egyptum Ptolomeo; detur ei uxor Cleopatra et sit princeps super omnes satrapas Babiloni[a]e et usque Bactriam.' Quando autem hoc scripsit Alexander, facta sunt tonitrua et fulgora horribilia et contremuit totus hostis.

     271. Venerunt inde ad fluvium, qui dicitur Titan; obviaverunt ibi homines terr[a]e illius ferentes ei elefantos quinque milia et armatos currus centum milia.

     Aristotelis scripsit Alexandro regi ita: 'Regi Alexandro Aristotelis gaudium. Obstupesco et toto desiderio opto [invenire] laudem, quam tibi referam, testes sint mihi deus Iuppiter et deus Poseidon, quia ex precipuis et preclaris causis sis dignus. Quapropter inmensas diis referimus grates, qui tantas victorias ac talem virtutem tribuerunt tibi, et quia omnes victus es, te autem nullus vicit nec apprehendere potuit. Cum autem audissemus, quod cecidisses in maximis angustiis hiemalibus et estibus, et sicut diximus, ammirabilis est omnis operatio tua; beati principes, qui obaudierunt tibi et adiuvaverunt tibi; Scith[a]e et Ethiopes optemperaverunt tibi; tu autem, rex, equalis es diis.'

     Deinde perrexit Babiloniam. Exierent Babilonii et magno honore honoraverunt eum. Statim fecit offerationem diis.

     27II. 1. Est scripsit epistolam matri suae: 'Olimpiadi dilect[a]e matri gaudium. Quantum fecimus a principio usque dum venissemus Asiam, significatum est tibi. Iterum notum sit tibi, quantum fecimus inantea. A Babilonia cepi ire coadunato populo meo numero centum milia.

     2. Venimus ad columnas Eraclii. Invenimus columnas duas, unam auream et aliam argenteam, habentem in longitudine cubita duodecim et in latitudine cubita duo. Perforantes eas invenimus eas ex auro. Penituit me, quod perforavi eas, et clausi foramen illarum et posui ibi aurum pensante solidos mille quingenti.

     3. Movimus inde et ingressi sumus desertum; invenimus loca frigida atque obscura, ut pene non agnosceremus nos. Et exinde iteravimus septem dies et venimus ad fluvium calidum invenimusque ibi mulieres Amazonas speciosas nimis portantes [h]orrida vestimenta, tenentes argentea arma in manibus et equitantes. [A]es et ferrum non invenietur ibi. Iungentes non in venientur ibi. Iungentes nos ad ipsum fluvium minime transire potuimus, eo quod esset altitudo et latitudo illius magna valde; plenusque erat reptilibus et bestiis magnis valde.

     4. Abinde venimus ad mare rubrum. Et erat ibi mons altus; ascendimus eum et quasi essemus in celo.

     5. Cogitavi cum amicis meis, ut instruerem tale ingenium, quatenus ascenderem caelum et viderem, si est hoc caelum, quod videmus. Preparavi ingenium, ubi sederem, et apprehendi grifas et ligui eas cum catenas, et posui vectes ante eos et in summitate eorum cibaria illorum et ceperunt ascendere celum. Divina quidem virtus obumbrans eos deiecit ad terram longius ab exercitu meo iter dierum decem in loco campestri et nullam lesionem sustinui in ipsis cancellis ferreis. Tantam altitudinem ascendi, ut sicut area videbatur esse terra sub me. Mare autem ita videbatur mihi sicut draco girans ea et cum forti angustia iun[c]tus sum militibus meis. Videntes me exercitus meus acclamaverunt laudantes me.

     6. Venit iterum in cor meum, ut mensurarem fundum maris. Feci venire astrologos et geometricos precipique illis, ut construerent mihi vasculum, in quo valerem descendere in profundum maris et perquirere ammirabiles bestias, quae ibi habitant: 'Nisi tali modo: faciamus doleum olovitreum et ligetur catenis et regant eum fortissimi milites.' Hoc audito [Alexander] precepi cito talia facere et tali modo perquisivi profundum maris. Vidi ibi diversas figuras piscium atque ex diversis coloribus; vidi ibi et alias bestias habentes imagines terrenarum besti[ar]um ambulante per fundum maris quasi quadrupedia. Veniebant usque ad me et fugiebant. Vidi ibi et alias ammirabiles causas, quas recitare non possum. Gaude, mi karissima mater.' ;

     31b. Yolus, quem superius diximus, acquisivit sibi socios et confederatus est eis, ut venenum bibere daret Alexandro et moreretur. Cum autem sedisset Alexander in convivio cum principibus ac militibus suis, cepit letari atque iocundus esse ultra modum. Yolus autem, caput tanti mali, cogitavit in fiala porrigere venenum Alexandro, exspectavit, qua hora hoc faceret. In medio autem convivio factus est [h]ilaris et cepit amplius atque amplius letari. Et dum loqueretur militibus suis, subito petiit bibere. Yolus, infector tanti mali, porrexit ei venenum et dum bibisset, subito clamavit voce magna, quasi lanceam dedisset illi aliquis in iecore. Paululum continuit se atque sustinuit dolorem et surrexit a convivio et dixit principibus suis ac militibus: 'Rogo vos, sedete, comedite, bibite atque letamini.'

     32.1. Illi autem turbati sunt et surrexerunt a mensa et quamvis forinsecus steterunt, ut viderent finem. Alexander autem voluit vomere, quaesivit pennam, ut mitteret eam in guttur suum, ut vomeret. Yolus autem invenit pennam ac linivit eam veneno et porrexit illi et misit in guttur suum. Ex qua re coepit eum urgere venenum amplius atque amplius. Cum autem in tali dolore vexaretur Alexander, totam noctem duxit insomnem. Alia vero die, cum intellexisset Alexander dolorem suum et vidisset se positum esse in malo, qui etiam et lingua eius arescebat, fecit venire omnes milites suos et cepit monere eos, ut pacifice et bene inter se viverent. Cassander vero pergebat per homines ipsos, cum quibus coniurationem fecerat pro interitu Alexandri, confortans eos ac dicens: 'Scitote, quia male habet Alexander.' Et exspectabant adventum Yoli, ut intellegerent mortem Alexandri.

     2. Facta vero [h]ora noctis precepit omnibus exire de cubiculo suo, pariter et Roxani, uxorem suam. Cum autem exissent omnes, precepit cuidam familiari suo, ut aperiret regiam, quae erat super descensum fluvii Eufraten, et nemo stetit ibi. Erexit se media nocte de stratu suo et extinxit lucernam et, quia non valebat erectus ire, manibus pedibusque per terram cepit pergere ad ipsum fluvium, ut dimergeretur in eo et tolleret eum reuma ipsius fluvii. Abiens autem prope fluvium volvens caput suum vidit Roxani uxorem suam sequentem se cursu validissimo. Tunc enim illa vigilabat et vidit eum, quando exivit. Adproximans illi eiecit se super eum amplexans atque dicens: 'Heu me miseram, dimittis me, Alexander, et vadis temed ipsum occidere.' Cui ille: 'O Roxani, rogo te, ut non sciat aliquis finem meum, quamvis non fuisses digna gaudere mecum.' Quamvis reduxit eum ad lectum suum dicens illi: 'Si finis tua venit, ordina primum de nobis.'

     3. Statim fecit venire notarium et precepit scribere testamentum. Tunc erat ibi quidam homo Perdica nomine; vidit, quia moreretur Alexander. Cogitavit in corde suo, quod Ptolomeo dimitteret regnum, tradens illi in coniugium Olimpiadem matrem suam, quae vidua est. Abiit et dixit ei: 'Si facturus fueris rex in regno Alexandri, quid mihi bene facturus es?' At ille dixit: 'Facio,' dans illi sacramentum.

     4. Diffamatum est per cunctum populum mors Alexandri. Presentaliter erexerunt se cuncti Macedones et ceperunt vociferari dicentes: 'Scitote, quia omnes occidemus, si non monstratis nobis seniorem nostrum.' Ille autem in stratu suo, in quo iacebat, audivit turbationem eorum, interrogavit, quid hoc esset. Illi autem, qui erant cum eo, dixerunt: 'Congregati omnes Macedones cum armis volunt nos occidere dicentes: Ostendite nobis seniorem nostrum.' Quid fecit Alexander? Precepit militibus suis, ut tollerent eum cum ipso lecto et ponerent eum in eminentiore et spatioso loco, ut posset ab omnibus videri. Et tunc fecit introire omnes ante se cum uno vestimento. Introierunt per unam partem et exierunt per aliam, unusquisque osculans eum, suspirans ille fortiter. Fletus ingens ac ploratus magnus erat in eo loco quasi tonitruus. Credo interim, quia non soli homines ploraverunt ibi, sed etiam pro tam magno rege sol tristatus est. Quidam Macedonas, Pelucos nomine, manens in simplicitate sua stans prope lectum Alexandri dixit illi: 'Alexander, Filippus, pater vester, bene gubernavit regnum, quod tenuit; sed bonitates tuas quis estimare poterit?' Tunc erexit se Alexander et sedit. Percuciens pectus suum cepit flere amariter et voce magna lingua Macedonica coepit dicere: 'Heu me, Alexander moritur et Macedonia minuetur.' Tunc Macedones, qui astabant: 'Melius fuerat nobis omnibus mori tecum, quia post mortem tuam regnum Macedoniae non stabit. V[a]e nobis, ubi nos dimittis.' Alexander sepius suspirans et plorans dixit: 'O Macedones, nomen vestrum amodo super barbaros non dominabitur.'

     34. Tunc direxit Athena[m] in templum Apollinis peplon, id est trabe[a]m auream, et auream sedem. Similiter et omnibus templis direxit. Iussit afferri mel de nisiotia terra et praecepit, ut post mortem illius (ut) ex eo ungueretur corpus eius, et murram terrae Trocloditicae. Haec duae causae incorrupta servant corpora mortuorum. Cum autem mortuus fuisset, posuerunt eum in curru suo portantes eum a Babilonia usque ad Alexandriam. Tunc Ptolomeus pergebat ante currum suum clara voce plorando: 'O fortissime Alexander, non occidisti tantos in vita tua, quantos occidis post mortem tuam.'

     35. Fuerunt anni vit[a]e illius triginta tres ac decem et octo annis cepit committere bellum. Septem itaque annos pugnavit acriter, octo annos quievit et in [h]ilaritate et iocunditate vixit subiugans sibi gentes barbarorum viginti septem. Fabricavit civitates duodecim, quae usque [h]actenus habitantur. Natus est mense Tinbia primus, obiit mense Farmuthi ingrediente die quarta. Milites itaque sui habuerunt post mortem eius maximam tristitiam. Talis interim fuit vita magni Alexandri regis.

     Civitates itaque, quas fabricavit, haec sunt: Prima autem Alexandria, quae dicitur Iprosoritas, secunda Alexandria, quae dicitur Yepiporum, tercia Alexandria, quae dicitur Yepibucefalon, quarta Alexandria, quae dicitur Ycratisti, quinta Alexandria, quae dicitur Yaranicon, sexta Alexandria, quae dicitur Scithia, septima Alexandria, quae dicitur sub fluvio Tigris, octava Alexandria, quae dicitur Babilonia, nona Alexandria, quae dicitur apud Troadam, decima Alexandria, quae dicitur Masateugas, undecima Alexandria, quae dicitur Iprosxanthon, duodecima Alexandria, quae dicitur Egyptus.