Migne Patrologia Latina Tomus 135
Historia ecclesiae Remensis
Historia ecclesiae Remensis (Flodoardus Remensis), J. P. Migne 135.0327B
PRAEFATIO AD LECTOREM.
135.0023C| Benevole lector, quid a nobis praestitum sit in hujus auctoris editione paucis accipe. Collatio facta est in universum ad septem exemplaria. Tria enim inter se contulit piae memoriae dominus Nicolaus Chesneau, decanus et canonicus S. Symphoriani in urbe Remensi, qui hanc historiam, seu verius historiae hujus bonam partem in Gallicam linguam transtulit, et eadem lingua edidit Remis excusam, anno 1581, per Joannem Foygni. Hujus decani exemplar Latinum manuscriptum, ex quo ille vertit in Gallicum, attulit ad me Thomas Witus J. U. licentiatus, tradente ei R. viro domino Antonio Beauchesne Remensis ecclesiae canonico et succentori, qui testamenti praedicti domini Chesneau fuerat exsecutor. 135.0023D| Hoc notamus littera c. Porro collatum est ad exemplar 135.0024C| monasterii S. Remigii, quod littera r designamus, ad exemplar ecclesiae metropolitanae B. Mariae, et ad tertium, quod particulari nomine non designat, sed credo fuisse Igniacense. Ex his secundum diversum fuit ab eo quod ad me postea transmissum est, de quo infra. Nam saepe notat in margine aliter legi in exemplari B. Mariae quam habeatur in eo quod nos habuimus ut exempli gratia lib. I, c. 20, in codice metropolit. dicit legi secus amnem Saram, cum in eo quod habuimus legatur Faram. Lib. III, c. 4, notat legi Algardis abbatissa, uti et in codice S. Remigii, cum in nostro sit Adalgardis. Ibidem, c. 7, dicit legi in codice S. Mariae et S. Remigii cum palmis, in alio autem exemplari cum psalmis, quomodo etiam habebat 135.0024D| nostrum B. Mariae. Hoc igitur exemplar domini 135.0025A| Chesneau curavi meis sumptibus describi, et postea exacte relegi. Verum deprehendens quibusdam locis nonnulla deesse, quaerere coepi alia exemplaria ex quibus impleri possent istae lacunae. Tum mihi opportune, opera dicti domini Witi, duo alia exemplaria integra Remis transmissa sunt, unum ex archivis ecclesiae metropolitanae B. Mariae, in membrana antiqua manu exaratum, quod signamus littera m, alterum recenti, anno videlicet 1596, descriptum in charta, ex eodem veteri exemplari per dominum Georgium Montgerard priorem coenobii S. Martini Sparnacensis, partim correctis, partim mutatis hic et ibi verbis quibusdam. Signamus littera s, et utrumque fere semper junctis notis ms. quandoquidem et pro uno exemplari habenda sint haec duo, eo 135.0025B| quod posterius ex priori sit desumptum. Duo tamen numeramus, quia multis locis correctio aut mutatio facta est. His acceptis integris exemplaribus, deprehendi in exemplari dicti Domini Chesneau facile deesse quartam partem operis. Quapropter descriptis locis singulis quae deerant, novo labore totum, exemplar meum ita suppletum contuli, et integre relegi cum praedictis duobus integris exemplaribus, et postmodum quam fieri potuit accuratissime dispunxi. Ad haec pro majori luce etiam ad exemplar Gallicum omnia recensui, et ex eo plerumque patria lingua obscuriora nomina propria in margine adnotavi, lectori gratum id fore non dubitans. Ex omnibus autem correctius visum est exemplar monasterii S. Remigii, ex quo exemplar metropolitanae ecclesiae, 135.0025C| alioqui satis correctum, multis locis suppleri debuit, non tantum in verbis, sed etiam integris sententiis, quae omissae fuerant. Sciebam Parisiis et alibi plura exstare calamo descripta exemplaria. Commemorat enim Papirius Massonus lib. II suorum Annalium, se aliquot ejus exemplaria vidisse Lutetiae. Sed quia puriores ex ipso fonte hauriri solent aquae, idcirco ex archivis Remensibus ea potius petenda esse judicavi, pro quibus magnas ago gratias thesaurariis et archivorum dictae metropolitanae ecclesiae magistris, qui ea duorum annorum spatio mihi utenda communicarunt. Praedictis exantlatis laboribus, prodiit hoc opus sine ullis tamen notis aut scholiis. Parisiis anno 1611, cura et studio R. P. Jacobi Sirmondi Soc. Jesu presbyteri. Quod exemplar 135.0025D| nactus denuo, a capite ad calcem, omnia cum eo relegi: et sicut illius ope non paucas mendas sustuli, sic ibi complures esse derelictas deprehendi, et nonnunquam integras lineas deesse. Hoc exemplar notamus littera I.
Caeterum nihil est a nobis immutatum, vel in textu positum, quod non erat in exemplaribus, vel in originalibus in iis quae aliunde citantur, nisi idipsum expresse in margine, vel in scholiis significaverimus, vel ubi exploratum erat mendum esse, et lapsum scriptoris, unam litteram pro alia scribentis. Ubi diversa erat lectio, nec certo constabat quae vera esset, probabiliorem in textu retinuimus, alteram plerumque ad oram relegavimus.
135.0026A| In orthographia nihil etiam mutavimus, nisi eas, quae insolentes et depravatae censentur, ut dompnus, dampnatio, sompnus, contempnet, solempnitas, ebdomas, parrochus, parrochia, carta, summittere, Nicholaus, Nichasius, subiciens, adiciens, exenium, et similes. In aliis placuit scripturam illo tempore usitatam relinqui in gratiam antiquitatis, ut Karolus, Karlomannus, Pippinus, Theodulfus, Rodulfus.
Omnia Scripturae loca quae citantur, plerumque etiam ea ad quae respicitur, margini adjecimus. Similiter et ea quae ex aliis citantur auctoribus, quae omnia ad originalia contulimus, et saepius ex iis emendavimus. Quaedam tamen reperiri non potuerunt. Qua ratione nonnulla sunt emendata, quae alioqui 135.0026B| vix emendari potuissent, cum exemplaria auctoris multis locis fuerint depravata, et prae vetustate, legentium oculos fugientia.
Quae tertio libro habentur (qui totus est de gestis et scriptis Hincmari) contuli ad opuscula et epist. ejusdem Hincmari, tam a R. P. Joanne Busaeo, quam a Joanne Cordesio Ecclesiae Lemovicensis canonico edita.
Ad haec collatio facta est ad tomos Conciliorum et epistolas Romanorum pontificum, ubi de conciliis agitur. Item cum Annalibus ecclesiasticis Caesaris Baronii, et praecipuis Galliae ac Belgii historiographis, Gregorio Turonensi, Aimoino, Sigeberto, Christiano Massaeo, Jacobo Meyero, Papirio Massono, et aliis. Ex quibus auctoribus plerumque certa 135.0026C| temporis cujusque rei gestae nota est adjecta in margine, vel in scholiis post calcem operis adpositis.
Haec enim scholia omnino necessaria esse judicavimus: tum quod auctoris dictio ob hoc frequenter obscura sit, quod longas texat periodos, quae implicantur varietate et multitudine eorum quae congerit et interserit; tum etiam quod interdum utatur vocabulis illo quidem aevo tritissimis, sed quae jam abierunt in desuetudinem. Haec indice separato recensuimus. Denique per hoc multam auctori lucem attulisse credimus, quod in his scholiis quaecunque possent in dubium verti explicuerimus; pleraque etiam auctoris dicta aliorum testimonio firmaverimus, et unde plura in eam rem de qua agitur peti possint, 135.0026D| indicaverimus.
Postremo catalogum omnium Remensium archiepiscoporum adjecimus, non sola nomina recensentes, sed et tempus sessionis eorum et decessus, quam potuimus certa fide, et principalia eorum gesta. Si tamen in tempore, in tanta vetustate, scriptorum raritate, et opinionum diversitate, scopum ubique non attigimus, veniam dabit aequus lector et candide emendabit. In hoc catalogo plurimum adjuti sumus iis quae nobis communicare dignatus est Claudius Despretz Atrebas, dominus de Queant, J. U. L. consultissimus, depromptis ex variis antiquitatibus locorum Galliae, partim mss., partim excussis. Qui etiam nobis suppeditavit statuta synodalia per dominum 135.0027A| Sonnacium, epistolam Adelagi ad Flodoardum, et nonnulla alia de eodem testimonia. Juvit praeterea catalogus ad calcem exemplaris ecclesiae metropolitanae B. Mariae Remensis diversa manu ascriptus. 135.0028A| Qui etsi usque ad quinquagesimum quartum archiepiscopum non habeat nisi nuda nomina, in sequentibus est copiosior.
PROLOGUS AUCTORIS AD R. EPISCOPUM. 135.0027| 135.0027A| Domino venerabili, et in Christi charitate admodum 135.0027B| diligibili, praeclaro praesuli R. FLODOARDUS, tantae benignitatis famulus, omne sanctarum virtutum in Christo gaudium.
Creberrimis admonitionum vestrarum stimulis instigatus, discusso tandem desidiae pigritantis torpore, abjectisque diversarum curarum occupationibus, relego ferventis studii vestri solertiae quadrifidum, nostri laboris opus undecunque collectum, et capitulatim, prout jubere dignati estis, dispositum, nostrae scilicet Ecclesiae Remensis historiarum librum. Haud mirari vel cumque potens sanctitatem culminis vestri super hac rememoratione obsequii nostri, utpote diversis occupationibus praepediti, hiemali quoque glacialis gelu rigoris obstricti, charaxatorum insuper indigentia coarctati. Neque mirum, me minimum 135.0028A| in correctione meorum terere moras opusculorum, 135.0028B| cum veterum nonnulli scriptorum magis in retractatione suorum, quam meditatione demorati ferantur librorum. Sed nec adhuc omnes ad perfectum me puto eliminasse mendas; et si qua reperientur scriptoris forte vitia, industriae vestrae poterunt expurgari sagacia. Non enim me ita perfectum reor ad unguem fore perscrutatorem, ut ferre nolim si quem diligentiorem in eliminandis vitiis invenero correctorem. Igitur quia sanctitatis vestrae circa tantitatem nostram profusa videtur exuberasse dilectio, hunc studii nostri fructum, vestri dignum duxi tutaminis delegare patrocinio, ut quae a nostra sunt dicta in tenebris humilitate, ab industriae vestrae sublimitate dicantur in lumine.
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. De conditione urbis Remensis. 135.0027C|
Fidei nostrae fundamina proditurus, ac nostrae Patres Ecclesiae memoraturus, moenium nostrorum locatores vel instructores exquisisse, non ad rem adeo pertinere videbitur, cum ipsi salutis aeternae nil nobis contulisse, quinimo erroris sui vestigia lapidibus insculpta reliquisse doceantur. De urbis namque nostrae fundatore, seu nominis inditore, non omnimodis a nobis approbanda vulgata censetur opinio, quae Remum Romuli fratrem, civitatis hujus institutorem ac nominis tradit auctorem, cum urbe Roma geminis auctoribus, Romulo Remoque, fundata, fratris militibus Remum certis accipiamus scriptoribus, 135.0027D| interfectum; nec illum prius a fratre recessisse, dum uno partu editi, et inter pastores educati, latrociniisque dediti, urbem constituisse reperiantur; ortaque simultate ac Remo fratre interfecto, civitati Romulus ex nomine suo nomen dedisse legatur. Nam ut Titi Livii verbis utamur (decad. I, lib. I): « Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in his locis ubi expositi ubique educati erant, urbis condendae, et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent, parvam Albam, parvum Lavinium, prae ea urbe quae conderetur, 135.0028C| fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen facere posset ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatinum Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt. Priori Remo augurium venisse fertur sex vultures: jamque nuntiato augurio, cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat tempore illi praecepto: at hi numero avium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi, a certamine irarum ad caedem vertuntur. Ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior autem fama est, ludibrio fratris 135.0028D| Remum novos transiluisse muros. Inde ab irato Romulo (cum verbis quoque increpitans adjecisset: Sic deinde, quicunque alius transiliet mea moenia) interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus, condita urbs conditoris nomine appellata. » Ita Livius. Probabilius ergo videtur, quod a militibus Remi patria profugis urbs nostra condita, vel Remorum gens instituta putatur, cum et moenia Romanis auspiciis insignita, et editior porta Martis Romanae stirpis, veterum opinione, propagatoris ex nomine vocitata, priscum ad haec quoque nostra cognomen reservaverit 135.0029A| tempora. Cujus etiam fornicem, prodeuntibus dexterum, lupae Remo Romuloque parvis ubera praebentis fabula, cernimus innotatum; medius autem duodecim mensium, juxta Romanorum dispositionem, panditur ordinatione desculptus; tertius, qui et sinister cygnorum vel anserum figuratus auspicio. Nautae siquidem cygnum bonam prognosim prodere ferunt, ut ait Aemilius: Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales. Hunc optant nautae, quia se non mergit in undas. Anseres quoque nocturnas excubias celebrant, quas cantus assiduitate testantur. Denique Romana etiam capitolia Gallo servasse traduntur ab hoste.
Nec mirum tamen, urbis nostrae conditionem vel originem non in propatulo dari, cum de ipsius gentium, 135.0029B| vel orbis dominae Romae conditione, Isidoro teste (l. XV Originum, cap. 1), oriatur plerumque dissensio, ut ejus diligenter agnosci non possit origo. Nam Sallustius ( In Catilin. ): « Urbem, inquit, Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habitavere initio Trojani, qui, Aenea duce, sedibus incertis vagabantur. » Alii dicunt ab Evandro secundum quod Virgilius (Aeneid. VIII): Tunc rex Evandrus Romanae conditor arcis.
Eutropius quoque in libro Historiarum sic loquitur dicens: « Romulus, cum inter pastores latrocinaretur, octo decem annis natus, urbem exiguam in Palatino monte constituit, conditam civitatem ex nomine suo Romam vocavit. Post hunc Tullus Hostilius eam, adjecto Coelio monte, ampliavit. Indeque caeteri 135.0029C| diversis diversi temporibus principes, ejus editores vel amplificatores exstitere. » Urbis autem nostrae nomen Durocortorum quondam dictum, Caesaris astruitur Historia, in qua libro sexto sic legitur: « Vastatis regionibus, exercitum Caesar Durocortorum Remorum reducit, concilioque in eum locum Galliae indicto, de conjuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit. » Aethicus etiam in Cosmographia sic memorat: « A Mediolano per Alpes Cottias Viennam M. P. CCCCIX. Inde Durocortorum, M. P. CCCXXXIII, quae fiunt leugae CCXXI. Item a Durocortoro Divodorum usque, M. P. LXII. Item alio itinere a Durocortoro Dividorum usque M. P. LXXXVIII. Item a Durocortoro Treveros usque leugae XCIX. Item a Bagaco Nervicorum Durocortorum 135.0029D| Remorum usque, M. P. LIII. »
CAPUT II. De amicitia Romanorum atque Remorum. Constat itaque Remorum populum populo Romanorum tenacissima priscis olim temporibus amicitia junctum, praelibatae Julii Caesaris Historiae libris (l. II init.) hoc ipsum astipulantibus, ubi legitur: « Eo, scilicet ad fines Belgarum, ipso Caesare de improviso, celeriusque omnium opinione, perveniente, Remos, qui proximi Galliae ex Belgis sunt ad eum legatos Iccium et Andebrogium, primos civitatis suae, misisse, et se suaque omnia offerentes in fidem atque amicitiam populi Romani omnino conjurasse, paratosque esse et obsides dare, et imperata 135.0030A| facere, et oppidis recipere, et frumento caeterisque rebus juvare. Reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque, qui ripas Rheni incolunt sese cum his conjunxisse, tantumque esse eorum omnium furorem, ut ne Suessones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem jure, eisdem legibus utantur, unumque magistratum cum illis habeant, deterrere potuerint, quin cum his consentirent. » Item (Ibid.): « Caesar, postquam omnes Belgarum copias in unum locum coactas ad se venire vidit, neque jam longe abesse, ab his, quos miserat, exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam ( Aisne ), quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. Quae res et latus unum castrorum 135.0030B| ripis fluminis munitum et post eum quae erant, tuta ab hostibus reddebat, et commeatus ab Remis, reliquisque civitatibus, ut sine periculo ad eum portari possent, efficiebat. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit, et in altera parte fluminis Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus reliquit. Castra in altitudinem pedum duodecim fossamque pedum octodecim munire jubet. Ab ipsis castris oppidum Remorum, nomine Bibrax, quod aberat millia passuum octodecim ( Orig., octo) ex itinere, magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die sustentata est Gallorum atque Belgarum oppugnatio haec. Ubi circumjecta multitudine hominum totis moenibus, undique in murum lapides jaci coepti sunt, murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portis 135.0030C| succedunt, murumque subruunt, quod ( ms., aditu) tum facile fiebat. Namque tanta multitudo lapides ac tela conjiciebant, ut in muro consistendi potestas esset nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et gratia inter suos, qui tum oppido praefuerat, unus ex his, qui legati de pace ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi mittatur, sese diutius sustinere non posse. Eo de media nocte Caesar, iisdem ducibus usus, qui nuntii ab Iccio venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio oppidanis mittit. Quorum adventu et Remis cum spe defensionis studium propugnandi accessit, et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi discessit. Itaque paulisper apud oppidum merati, agrosque 135.0030D| Remorum depopulati, omnibus vicis, aedificiisque, quo adire poterant, incensis, ad castra Caesaris omnibus copiis contenderunt, et a millibus passuum minus duabus castra posuerunt. » Et post pauca: « Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse etiam post nostra castra demonstratum est. Ibi vadis repertis, partem copiarum suarum transducere conati sunt, eo consilio, ut, si possent, castellum, cui praeerat Quintus Titurius legatus, expugnarent pontemque interciderent ( Orig., inter scinderent). Si minus potuissent agros Remorum popularentur, qui magno nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatusque nostros sustinebant. Caesar, certior factus a Titurio, omnem aequitatem 135.0031A| et lenis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit, atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine aggressi, magnum eorum numerum occiderunt. Per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes, multitudine telorum et audacia repulerunt: primos qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt. » Item in eadem Historia libro tertio: « Caesar Labiennum legatum in Treviros, qui proximi Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic mandat Remos reliquosque Belgas adeat, atque in officio contineat. » Item in V: « Tantam omnium voluntatis commutationem, Caesar scilicet, attulit, ut praeter Heduos et Remos quos praecipuo semper honore Caesar habuit; alteros pro vetere ac perpetua erga populum 135.0031B| Romanum fide; alteros pro recentibus belli Gallici officiis nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. » Item in VI: « Carnutes legatos, obsidesque mittunt, usi deprecationibus Remis, in quorum erant clientela. Eadem ferunt responsa, quae videlicet Senones, obsidibus imperatis. »
Principatum quoque Remos antiquitus inter sibi finitimos tenuisse constat. Sed et apud Romanos id ipsum obtinuisse, auctumque sibi legitur in praemissa, tam jus, quam decus, historia, ut in eodem libro VI: « Sequani principatum dimiserant; in eorum locum Remi successerant. » Semper enim, et in omnibus bellis Remi fidem Romanis servaverant. Et in VII, etiam quando totius pene Galliae populi adversus 135.0031C| Romanos conspirasse, conciliumque Bibracte habuisse leguntur, illi nullatenus adesse voluere, quod amicitiam Romanorum sequebantur. In necessitatibus autem copias eos Romanorum sustentasse proditur, ut in quinto hujus historiae libro: « Quo anno frumentum propter siccitates angustius provenerat, coactus est, » Caesar scilicet, « aliter ac superioribus annis, exercitum in hibernis collocare, legionesque in plures civitates distribuere. Ex his unam in Morinos ducendam, C. Fabio Legato dedit; alteram in Nervios Q. Ciceroni; tertiam in Essuos L. Roscio; quartam in Remis cum T. Labieno in confinio Trevirorum hiemare jussit. » Item in VII: « C. Fabium et L. Minutium cum legionibus duabus in Remis collocat. » Insuper et usque ad internecionem pene Remos pro 135.0031D| salute Romanorum certasse, Orosius etiam libro VI, astipulatur, eo praelio quod Bellovaci, post caeterorum Gallorum, qui arma contra Romanos tulerant, devictum exercitum, instauraverant, magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat asserens trucidatam. Remos denique praeliis fortes, optimosque fuisse jaculatores: sed et ad bella civilia quibus Pompeio superato, monarchiam totius, ut fertur, orbis obtinuit, Caesare invitante profectos, Lucanus libro primo testatur his versibus:
Rura Nemetis
Qui tenet et ripas Satyri, qua littore curvo
Molliter admissum claudit Tarbellicus aequor,
Signa movet, gaudetque amoto Santonus hoste.
Et ( ms. j, Bitures) Biturix, longisque leves Axomes in armis,
Optimus excusso Leucus Remusque lacerto.
135.0032A| Optima gens flexis in gyrum Sequana frenis,
Et docilis rector rostrati Belga covini. LUCAN. De Bello civili, lib. I.
CAPUT III. De primis hujus urbis episcopis.
Nec solum apud ethnicos tunc temporis tanti habitum Remorum populum, quin et apud primos Ecclesiae Dei propagatores, atque per Evangelium in Christo patres, primae hujus provinciae nostrae sedis pontifices constat semper honore decoratos, adeo ut ipse beatissimus Ecclesiae Christi princeps, Petrus apostolus, urbi nostrae beatum Sixtum a se archiepiscopum ordinatum, cum suffraganeorum auxilio censuerit delegandum, idoneos ei ac necessarios in eadem provincia destinans socios, sanctum Sinicium videlicet, Suessonicae sedis primo, nostrum postea 135.0032B| praesulem, ac beatum Memmium, Catalaunicae urbis rectorem. Sanctus vero Sixtus Remorum primus episcopus, etiam Suessonicam fundasse fertur ecclesiam, et beatum Sinicium collaboratorem et cooperatorem suum inibi constituisse; quique post ejusdem sancti Sixti decessum, nepote suo, ut ferunt, sancto Divitiano Suessoni a se pontifice ordinato, quoniam noviter instituta Remensis ecclesia, lacte adhuc, tenera forte fovebat pignora, necdum ad onus pontificale perferendum robusta, Remis archiepiscopalem (ea cogente necessitate) subiit cathedram. Ubi pro animarum salute fideliter elaborans, bonumque certamen decertans, cum decessore, ut in coelis, ita etiam meruit in terris habere consortium, unius 135.0032C| ejusdemque templi tumbaeque sortitus cum beato Sixto sepulcrum. Quorum postmodum meritis basilicae domus ipsorum claris illustrata miraculis, nonnullis dotata ditatur muneribus, agris quoque domibusque ac vineis locupletata, clericorum pariter enituit ministeriis decorata. Quorum nonnunquam duodecim, nonnunquam decem, ut domni Sonnatii praesulis tempore, ibidem reperitur congregationem fuisse, donec moderno tempore, abundante iniquitate et refrigescente charitate, deficere Deo inibi militantium chorus, et unius ipsum coepit esse templum presbyteri [ al., presbyterii] titulus. Quocirca etiam ipsorum nuper abinde ossa translata, in ecclesia beati Remigii post altare sancti Petri, eorumdem praeceptoris, servantur recondita. Nec eos Ecclesiam nostram tantummodo ab urbe 135.0032D| Roma constat habuisse patres vel fundatores, quae martyribus etiam redimita, eorumque sacrata sanguine atque triumphis, sub ipso Neronianae persecutionis articulo, decorata probatur.
CAPUT IV. De primis ejusdem martyribus urbis. Beatus siquidem Timotheus, ab Orientis partibus ad hanc Remensem urbem perveniens, Jesu Christi Domini publice non veritus est praedicare veritatem. Unde et a praeside Lampadio, qui tunc praeerat huic populo, tentus et, quod novae legis propositum hominibus suaderet, conventus. Hinc minis principum legumque severitate vexatus, opum quoque pollicitatione tentatus, responsum quod olim ab Ecclesiae principe didicerat, improbo incussum supernae nundinatori 135.0033A| gratiae, rependere non timuit, divitiae, inquiens, tuae tecum sint in perditionem, et ibis cum ipsis in ignem aeternum (Act. VIII, 20). Dominus enim meus Jesus Christus Filius Dei, ipse te judicaturus est. Tunc praeses ira repletus, jussit eum torqueri. Et dum Christum constanter inter ipsa cruciatum confiteretur tormenta, inferens inter caetera, quod illi, quos praeses pro Christi nomine se putabat occidere, ipsi poenaliter eum judicaturi essent: et praeses diceret: Ergo tu judex eris mei? Ego te occidam; et quis erit qui te eripiat de manibus meis? Sanctus Timotheus respondit: Dominus meus cui credo, potest liberare me; in te autem debita tormenta immittet. Iterum, dum per supplicia multa cruciari jussus fuisset, ait ad judicem: Quanto tu mihi ampliora 135.0033B| tormenta intuleris, tanto amplius refrigerium praestabit Dominus, cui credo. Et cum caederetur a ministris, exclamavit voce magna, dicens: Aspice, Domine, et vide quae infert diabolus servo tuo, ne me derelinquas, ne dicant homines: Ubi est Deus ejus? Praeses denique jussit calce viva et aceto aspergi plagas ipsius. Sanctus vero Timotheus dixit: Ago tibi gratias, Domine Jesu Christe, qui mihi das tolerantiam ut haec possim sufferre. Ita istud factum est in corpore meo, tanquam oleo perunctus sim. Unus autem de ipsius caedentibus, nomine Apollinaris, vidit duos angelos stantes ad latus ejus, et dicentes illi: Confortare, Timothee; missi autem sumus ad te, ut ostendamus tibi Dominum Jesum Christum, pro cujus nomine sustines poenas, ut videas quae aguntur 135.0033C| in coelis: Erige caput tuum, et vide. Aspiciens autem sanctus Timotheus vidit coelos apertos, et Jesum ad dexteram Patris coronam tenentem ex lapidibus pretiosis, ac dicentem sibi: Timothee, haec quam vides, tibi parata est. Accipies illam tertia die imminente de manibus meis. Et Angeli dixerunt ei: Confortare Timothee, et abierunt in coelos. Apollinaris vero cum haec vidisset, procidens ad pedes ejus, dixit ei: Domine Timothee, ora pro me: Ego enim libentissime torquebor pro nomine Christi, quia vidi tecum loquentes viros splendidissimos, dum tecum loquerentur magnalia Dei illius qui regnat in coelo. Tunc praeses, ut vidit se esse confusum, dixit: Sistatur Apollinaris: afferte autem mihi plumbum bulliens, et effundite in os ipsius, ut non talia verba loquatur. Cumque 135.0033D| allatum fuisset plumbum bulliens, et missum in ore ejus, factum est frigidum tanquam glacies. Viso autem hoc miraculo, multitudo magna credidit in Dominum Jesum Christum. Tunc praeses iracundia plenus et confusione dixit: Ducite illos in carcerem, usque dum ego petractem quo supplicio interficiantur. Cum autem ducerentur, plurima turba sequebatur eos flens et dicens: O injustum judicium quod incidit in civitatem istam! Perducti sunt vero in carcerem, et multi erant circa eos, desiderantes consolari a sancto Timotheo. Ipsa autem nocte adveniens quidam presbyter, nomine Maurus, multitudinem hominum baptizavit in nomine Domini nostri Jesu Christi. Apollinaris vero cum baptizaretur, vidit 135.0034A| coelos apertos, et audivit angelum dicentem sibi: Beatus es, Apollinaris, qui credidisti, beati omnes qui tincti sunt in aqua, in qua tu purificatus es. Quicunque hac nocte hic baptizatus fuerit, crastina die in paradiso suscipietur. Hoc autem dictum omnes qui ibidem aderant audierunt, et genua flectentes, dixerunt: Parce nobis, Domine Deus noster, et praesta misericordiam tuam his qui diligunt nomen tuum. Altera autem die jussit praeses adduci eos ante tribunal suum. Astantibus autem illis praeses dixit: Stulti homines, quae res vos circumvenit, ut credatis in hominem crucifixum, qui sub Pontio Pilato multa perpessus est, novissime autem crucifixus asseritur? Tunc illi responderunt, dicentes: Vidimus in hac nocte angelum Dei loquentem cum sanctis quos tu 135.0034B| tenes in carcere: et ipsi angeli dixerunt nobis, hodie ituros esse in paradisum, et accepturos coronas quas tui oculi videre non merebuntur. Praeses vero iracundia plenus, jussit cunctos [ ms. j, singulos] decollari. Cumque ducerentur sancti extra civitatem, signaverunt se signaculo Christi, et sic martyrizati sunt, confitentes Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. Fuerunt autem omnes qui decollati sunt quinquaginta viri sub die undecimo Kalendas Septembris.
Altera autem die procedens praeses, sedit pro tribunali, sanctum vero Timotheum et Apollinarem adduci praecepit. Astantibus autem illis, ait ad eos praeses: Infelicissimi hominum, consentite praeceptis Imperatorum, et adorate eos quos illi adorant. Timotheus 135.0034C| et Apollinaris dixerunt: Nos daemones non adoramus, sed solum Dominum Jesum Christum, qui est Deus vivus et verus, ipsum oportet confiteri nos. Tu ergo ne putes nos artibus tuis separari a charitate et a regno Dei. Hoc autem tibi notum sit quia, qua hora nos putas mortificari, tunc vivificamur, sicut illi qui a te hesterna die interfecti sunt, et vivunt in coelis. Te ergo vere percutiet Jesus Christus ulcere pessimo. Iratusque praeses, dixit: Istos si non mortificavero, alii multi ad novam sectam venturi sunt. Sic dedit adversus eos sententiam, ut gladio interficerentur. Illi autem cum magna fiducia perducti sunt extra civitatem, in via quae appellatur Caesarea, in locum qui Buxitus dicitur, ibique martyrizavit eos, sub die decimo Kalendas Septembris, et coronati 135.0034D| sunt ab angelis, et vox audita est, dicens: Venite, Timothee et Apollinaris, dilectissimi mei, et ostendam vobis quanta mirabilia meruistis pro animabus vestris, quas obtulistis pro nomine meo; et scitote quae facturus sum Lampadio praesidi. Statimque jaculum igneum descendit de coelo multis videntibus, et ingressum est humerum ejus dextrum, et a daemonio arreptus vitam finivit. Corpora vero sanctorum sepulta sunt a Christianis die nono Kalendas Septembris. Eusebius quidam vir spectabilis, qui et ipse per verbum ipsorum credidit, fabricavit illis basilicam, in qua multa signa et remedia ostenderunt. Caecis visum, claudis gressum reddiderunt, et qui a daemonibus vexabantur curati sunt in nomine Domini 135.0035A| nostri Jesu Christi. Eorum vero corpora donus Tilpinus archiepiscopus veteri promovens tumulo, sepulcrum ipsorum decenter argento decoravit et auro. Altare denique quod ante tumbam eorumdem stat medium, sancti Mauri fertur reliquiis et honore dicatum, qui eodem quo praefati tempore, pro Christo caesus capite, ipsorum meruit consortio renitere. Cujus ossa in ecclesia beati Celsini servantur deposita. Caput autem infra civitatem intra beatae Dei genitricis Mariae basilicam in arca secus altare veneratur reconditum. Ipsa etiam praemissorum ecclesia martyrum pignoribus complurium traditur insignita sanctorum. In cujus dextera parte sanctorum Silvani et Silviani [ j, Silviniani]; in sinistra vero sancti Tonantii et sancti Jovini feruntur reservari corpora. 135.0035B| Hic etiam in eadem sanctorum basilica beatus Remigius tumulum sibi parari praecepisse reperitur, ut post conditam testamenti sui continentiam subintulit, addens: « Post conditum testamentum, imo signatum, occurrit sensibus meis, ut basilicae domnorum martyrum Timothei et Apollinaris missorium argenteum sex librarum ibi deputem, ut ex eo sedes futura meorum ossium componatur. » Sed et in ipso testamento suo, duodecim solidos ad ipsius basilicae cameram struendam jusserat dari. Diversi quoque diversis idem locupletavere dotibus templum; ubi domnus Gondebertus, vir clarissimus, cum uxore sua Bertha, villam in pago Vontinse sitam, Perthas nomine, dedit. Reperitur autem congregationem ibidem nonnunquam viginti, nonnunquam duodecim 135.0035C| fuisse clericorum, ut in tempore Theoderici regis, quando ad eamdem basilicam praediorum donaria plura leguntur tradita. Et usque ad recentia nuper tempora (quibus religione deficiente, ad unius est redacta presbyteri titulum) Deo servientium coetu, dignoscitur insignita virorum. Nonnullis etiam aliis templa locis, eorum splendent honore decorata, quoniam signis pluribus eis olim coruscantibus, amatores Christi memoriis ipsorum suas excolere studuerunt atque munire possessiones. Quorum quidam, ceu Gregorius Turonensis episcopus in libro Miraculorum refert, eorum reliquias, aedificata horum honore basilica, devotus expetiit. Quas pontifice loci per presbyterum honorifice dirigente, dum iter idem presbyter ageret, ab obvia quadam muliere 135.0035D| salutatus, obnixe importuneque ab ea rogatus est, ut horum sibi quiddam pignorum condonaret. Qui diu nutatim differens, mulieris improbitate tandem devictus, sacrorum cinerum particulam tradit roganti. Ascensoque caballo, injunctum sibi moliens iter expedire, nullatenus eum percussis admodum lateribus, valet itineri promovere. Insuper ipse quoque sic interim praegravatus opprimitur, ut vix valeret attollere caput. Ita demum animadvertens virtute se detineri martyrum, motus poenitentia recepit opportune, quod largiri praesumpsit incongrue, redhibitaque sacrorum quam dempserat portione, liber ad jussa relaxatur abire. Apud Duodeciacum quoque 135.0036A| vicum horum constructa decore sanctorum basilica martyrum, magnorum praedicatur radiare nitore magnalium, optabilique refulgere gratia sanitatum.
Beati denique Timothei ossa, rex Otho, concedente Artaldo archiepiscopo, transferri fecit in Saxoniam, et monasterium monachorum in ejus instituit honore. In qua translatione multa mira feruntur ostensa. Nam ut Anno tunc abbas, nunc episcopus, mihi retulit, a quo eadem sacra pignora translata sunt, praeter alia plura remedia, duodecim inter claudos et caecos fuere curati. Beatus quoque Apollinaris, ossibus suis in Orbacense [ Orbay vel Orbé ] monasterium translatis, nonnullis inibi florere spectatur gratiarum insignibus.
CAPUT V. De successoribus praemissorum praesulum. 135.0036B|
Frequentibus igitur persecutionum procellis intonantibus, Ecclesiae puppis nostrae jactata, diversisque oppressa fluctibus, quoniam caput vix attollere poterat, quanto sedes ipsa tempore rectore vacua digno resederit, haud facile panditur, adeo ut post praemissos nostrae fidei Patres, beatum Sixtum atque Sinicium, unum duntaxat praesulem inveniamus Amansium ad imperium usque. Constantini, sub quo Betausius reperitur, qui cum Primogenito diacone suo, primus ex hac Belgica provincia legitur Arelatensi primae interfuisse synodo relatae per Marinum episcopum beatissimo papae Silvestro, Volusiano et Aniano consulibus. Post quem Aper, inde Maternianus, cujus reliquias ossium domnus Hincmarus archiepiscopus 135.0036C| Ludovico regi Transrhenensi, se direxisse commemorat in epistola pro ejusdem, aliorumque sanctorum pignoribus ad eumdem regem transmissa. Hinc Donatianus exstitit episcopus, cujus etiam pignora maritimas in partes episcopii Noviomagensis vel Tornacensis perlata, vario signorum memorantur splendore decorata. Quem beatus Viventius tam celsus illustris vitae meritis, quam claro pontificalis sequitur ordine culminis. Cujus etiam sacra membra domno Ebone antistite nostro deferente, super fluvium Mosam translata, Braquis instructa ecclesia, dispositaque famulariorum caterva clericorum, debito deponuntur honore servanda. Ubi etiam pluribus olim renituisse praedicatur insignibus, claudis gressum, caecis quoque 135.0036D| reformans aspectum, cui successit Severus.
CAPUT VI. De sancto Nicasio.
Post praemissos praesules beatus Nicasius cultu sequitur pontificatus, magnae vir charitatis, magnaeque constantiae, sub Vandalica in Galliis persecutione, sanctae sibi commissae validissimus rector Ecclesiae, in pace quidem nobilitator ac decorator, in periculis vero moderator et tutor, piis populum doctrinis et exemplis instituens, decoremque coelibis sponsae Christi Ecclesiae, fabricis et ornatibus attollens. Is namque sedis hujus sanctae basilica in honore perpetuae virginis Dei genitricis Mariae, divina 135.0037A| traditur admonitus revelatione fundasse, quam proprio quoque consecravit sanguine. Cathedra siquidem pontificalis antiquitus in ecclesia, quae ad Apostolos dicitur, exstitisse fertur. Hic beatus antistes angelica praemonitione instructus, futuram longe ante praescisse docetur internecionem, peniciosamque prosperitatis redarguendo securitatem, imminentem divini praedixisse verberis ultionem. Portabat autem charitatis humeris anxius peccatorum crediti sibi gregis pondus, mori paratus pro omnibus, ut iram indignationis Dei a populo averteret, aut in ipsa certe vindicta, coelestem clementiam humilitatis spiritu et animo contrito placaret, ne usque ad animam, licet temporalis, at non aeternalis perveniret gladius. Sed quia verbi Dei semen in spinis divitiarum 135.0037B| suffocatur consitum, prosperantesque, et in vanitate saeculi gloriantes, monita salutis, aure cordis ad fructificandum non admittunt: imo perituris impliciti occupationibus, nec vera vitae, quin lethifera peccati, mortisque stipendia sequentes, quoniam perfecte mala non oderant, vera sectari bona digne non valebant. Piam insuper religionem negligere, divinitatis praecepta postponere, vanitatibus inservire, concupiscentiae vitiis inhaerere, schismatica scandala suscitare, Deumque, proh dolor! in his omnibus haud metuebant offendere. Et ecce subito ejusdem prosperitatis temporibus, animositas dirissimarum gentium commota, Dei offensionis iram in diversas vindicatura provincias, intentione truculenta, Wandalorum multitudo properanter accelerat, 135.0037C| subversis multarum munitionibus urbium, gladioque interemptis utriusque sexus progenitoribus cum filiis, non aliam dignitatis gloriam, non aliud aliquid in temporalibus lucris tam desideranter concupiscere cernebatur, quam humanum haurire ac fundere sanguinem, et Christianorum duntaxat sitire internecionem. Sub hujus vero tempestatis turbine, gloriosi renitebant in Galliis inter episcopos viri, sanctissimus Remorum praesul Nicasius, et beatissimus Aurelianensium pontifex Anianus, sanctus quoque Lupus Trecassinus, et beatus Servatius Tungrensis antistes, aliique nonnulli virtutibus insignes, qui hanc indignationis Dei, suis meritis ac precibus, iram diu differre certaverunt, ut omnibus haeresibus et pravitatibus populi restinctis, ad catholicam religionem 135.0037D| et verum Dei cultum per poenitentiam revocarent, ac tantae persecutionis et divinae animadversionis gladium ab Ecclesiae cervicibus avocarent. Sed, proh nefas! Impius, ut scriptum est, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit (Prov. XVIII, 3), salutaribus eorum praeceptis nullatenus obtemperabant. At vir beatissimus Nicasius praesul, instantibus studiis, continuisque doctrinis ac precibus, populum Dei ad poenitentiam seu patientiam, et triumphum martyrii provocabat, ut quos incauta prosperitas ad offensionis impulerat foveam, adversitatis devota tolerantia, non judicium damnationis, sed gratiam purgationis, causamque salutis efficeret. Interea castrametantur agmina Wandalorum circa 135.0038A| urbem Remorum, universaque regione depopulata, neces tantum inibi habitantium ferventissime pertractantes Christianorum. Hos veluti deorum suorum inimicos, et moribus paganorum contrarios, interimere, penitusque de terra delere ambiebant. Beatus itaque Nicasius animam suam pro fratribus, Christi sequens exemplum, ponere paratus, elegit, obnixeque proposuit, sibi commissum nullatenus omittere gregem, prorsus instituit, aut cum eis pariter vivere, aut pariter, quod eos paterfamilias perpeti vellet, sufferre, ne fugiendo, Christi videretur (sine quo non possunt homines vel vivere vel fieri Christiani) deserere ministerium. Unde et juxta beati Augustini sententiam (epist. 80), majorem charitatis reperit fructum quam qui non propter 135.0038B| fratres, sed propter seipsum fugiens, atque comprehensus non negavit Christum, suscepitque martyrium. Metuebat enim potius antistes sanctissimus, ne se deserente, lapides vivi exstinguerentur, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum, se praesente, incenderentur, magis timens, ne destituta Christi corporis membra spiritali victu necarentur, quam ne membra corporis sui hostili oppressa impetu torquerentur. Paratus ad utrumque, ut, si non posset hic calix transire, fieret voluntas ejus (Matth. XXVI, 42), qui mali aliquid non potest velle. Nec requirebat quae sua sunt, sed imitans eum qui dixit: Non quaero quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Et ne magis fugiendo obesset exemplo, quam vivendo prodesset officio, nulla 135.0038C| ratione consensit esse fugiendum. Neque temporalem mortem (quae quandoque ventura est, etiamsi caveatur), sed aeternam (quae potest si non caveatur venire, et potest si caveatur etiam non venire) formidans; non sibi placens, nec personam suam in tantis periculis fuga digniorem, utpote gratia excellentem, judicans, ne ministerium in his maxime periculis necessarium, ac debitum, subtraheretur Ecclesiae. Non, ut mercenarius videns lupum venientem, dimissis ovibus fugit, sed ut pastor bonus, pro grege sibi credito animam paratissimus obtulit (Joan. X, 11, 12). Et quod melius agendum invenire potuit, sedulas ad Dominum pro se suisque fundere preces elegit. Fatigatis igitur tandem praeliatoribus impugnatione continua, excubiis et inedia, furentibusque 135.0038D| circumquaque hostibus, ac fortiter bello concutientibus urbem, nimio terroris taedio civitas universa perculsa, ad sanctissimum Nicasium in orationibus prostratum decurrunt, futuram paganorum victoriam pertimescentes, et auxilium consolationis ab eo velut a patre filii, requirentes. Interrogant quid utilius consilii faciendum decernat, aut servituti gentium sese tradere, aut ad mortem usque pro salute urbis dimicare. Beatus autem Nicasius coelitus divina praesciens revelatione, Remorum subvertendam civitatem, consolans eos, infatigabiliter Domini supplicabat clementiae, quatenus haec tribulatio mortis temporariae, non ad judicium, sed ad indulgentiam, persistentibus in vera fidei confessione 135.0039A| proficeret; pro animae pugnare salute, non armis visibilibus, sed probis docens moribus, non corporalium fiducia virium, sed spiritalium exercitatione virtutum. Hanc supernam justo Dei judicio, peccantium sceleribus excitatam demonstrans indignationem. Certum salutis id praedicans esse consilium, si ad divina compuncti flagella converterent animum, suscipientes haec non inviti aut desperantes, ut iniquitatis filii; quin patientes ac mansueti, ceu filii pietatis, promissa regni coelestis praemia percepturi. Exhortans eos, spe salutis aeternae praesentem devotissime sufferre tribulationem, ultroque seipsos ad hanc offerre momentaneam necem, quo debitam reatibus perpetuae damnationis evadere mererentur ultionem, quatenus eis mors praesens, 135.0039B| non supplicium, sed animarum fieret perenne remedium. Pro inimicis eos etiam admonens exorare, ut tandem aliquando resipiscerent ab iniquitatibus suis, et qui ministri tunc videbantur impietatis, possent cultores nonnunquam pietatis, sectatoresque fieri veritatis. Seipsum paratum esse depromens, ut bonum decet pastorem, pro ovibus animam ponere (Joan. X, 11), praesentemque vitam contemnere, quatenus ipsi peccatorum veniam et salutem secum mererentur aeternam accipere. Aderat etiam germana sua beata Eutropia, virgo Christi sacratissima, quae ob castitatis munitionem, sanctissimum semper imitando et adhaerendo sequebatur episcopum, ut et ab spiritalibus aliena nequitiis a Domino servaretur puritas mentis, et a carnalium corruptione 135.0039C| delectationum tegeretur immunis integritas corporis. Ambo itaque plebem Dei pro viribus ad coronam martyrii piis exhortationibus animabant, et agonem victoriae suae Domino precibus commendabant. Dei tandem decreto judicio irruptionis die, dum paganorum furibundum beatus praesul Nicasius irruere comperit impetum, sancti Spiritus virtute roboratus, alma comitante sorore, cum hymnis et canticis spiritalibus ad ostium basilicae sanctae Dei genitricis Mariae, quam ab codem in hujus urbis arce fundatam memoravimus, traditur occurrisse, dumque divinae deditus psalmodiae, versum Domino Davidicum pia voce decantat, inquiens: Adhaesit pavimento anima mea (Psal. CXVIII, 25), mox, insequente gladio cervicem caesi, verbum pietatis ab ore non defecit, 135.0039D| capite in terram cadente, immortalitatis (ut traditur) sententiam prosecuto: Vivifica me secundum verbum tuum (Ibid.), inferendo [ms. addit Domine ].
Sancta vero Eutropia videns impietatem circa se quasi mitigatam, et pulchritudinem suam ceu paganorum litibus reservatam, super eumdem sacerdotis interfectorem insiliens, magnoque clamore increpitans, et ad martyrii sui bellum provocans, sacrilegi alapa faciem percussi, oculos, divini virtute numinis evulsos, in terram proditur effudisse. Quae mox insanientium ferro jugulata, sacro fuso sanguine, palmam victoriae cum germano suo pontifice Christi, caeterisque 135.0040A| triumphatoribus sanctis, adipisci promeruit. Fuere siquidem nonnulli, tam ex clero, quam ex laicali coetu, constantiae hujus consectatores ac comites, qui per praesentis tolerantiae participationem, aeternae beatitudinis cum hoc beatissimo Patre suo consequi certavere communicationem. Inter quos Florentius diaconus, et beatus Jocundus exstitisse clarissimi referuntur; quorum capita Remis post altare sanctae Dei genitricis Mariae tumulata servantur. Barbaros igitur de constantia virginis, et profani speculatoris subitanea mulctatione stupefactos, expleta caede, sacro mundante cruore, terribilis omnes horror invasit, quasi coelestes acies dimicantes, tanti sceleris vindices aspicientes, ipsa quoque horrendo reboante basilica sonitu. Relictis ergo 135.0040B| passim spoliis, territa Wandalorum agmina, dum divinam metuunt ultionem, irrevocabiliter per diversa fugientes, invasam trepidi deserunt civitatem. Qua diu sic manente solitaria, Christianis qui ad munitiones montium fugerant, incursiones paganorum trepidantibus, paganis vero coelestes quos ibi pertulerant horrores pertimescentibus, sub divina duntaxat angelicaque custodia, sanctorum servabantur inibi martyrum corpora; ita ut in noctibus a longe coelestia cernerentur lumina, et suavissimi sidereis supernarum soni virtutum choreis dulciter reboantibus, audirentur a nonnullis carmina. Unde et coelestis victoriae revelatione confortati tandem concives, qui ad sepelienda sanctorum corpora, divina remanserant providentia, cum precum votis ad 135.0040C| urbem regredientes, inaestimabilem suavitatis odorem, ubi sanctorum decorabantur funera, hauriunt, gaudioque permiscentes gemitum, lacrymosis Dominum laudibus magnificant, et ad tumulandum sacra se praeparantes pignora, congruis ea circa civitatem locis veneranter recondunt. Beatissimi vero Nicasii praesulis ac sororis ejus, sacratissima solemniter in coemeterio sancti Agricolae, templo quondam a Jovino, Christianissimo Romanae militiae magistro, longe scilicet ante fundato, magnificeque decorato, collocant membra, ut appareat, instinctu divinae procurationis, ad celebritatis istorum dignitatem magis, quam ad primae praeparatam fuisse conditionis auctoritatem. Hanc autem basilicam praefatus vir Jovinus, his versibus, aureo praetitulavit 135.0040D| decore.
Felix militiae sumpsit devota Jovinus
Cingula, virtutum culmen provectus in altum:
Bisque datus meritis equitum, peditumque magister,
Extulit aeternum saeculorum in saecula nomen,
Sed pietate gravi tanta haec praeconia vicit,
Insignesque triumphos relligione dicavit,
Ut quem fama dabat rebus superaret honorem,
Et vitam factis posset sperare perennem.
Conscius hic sancto manantis fonte salutis,
Sedem vivacem moribundis ponere membris,
Corporis hospitium laetus metator adornat,
Reddendos vitae salvari providet artus.
Omnipotens Christus judex venerabilis, atque
Terribilis, pie, longanimis, spes fida precantum,
Nobilis eximios famulis non imputat actus.
Plus justo fidei ac pietatis praemia vincant.
135.0041A| Ubi posteaquam sunt horum deposita sanctorum martyrum corpora, innumerabilibus eadem Ecclesia constat miraculorum signis redimita, ut et eorum meritis ac precibus, multitudo languentium recuperationis inibi percipiat alacritatem, et exemplis ipsorum plebs ad coelestem [ C., devota] discat properare sublimitatem. Meminit hujus barbaricae persecutionis beatus Hieronymus (epist. 11) scribens ad quamdam adolescentulam viduam Aggerunchiam nobilem, et exhortans eam de perseverantia viduitatis, ita memorando inter caetera: « Innumerabiles et ferocissimae nationes universas Gallias occuparunt. Quidquid inter Alpes et Pyrenaeum, quod Oceano et Rheno includitur, Quadus, Wandalus, Sarmata, Alani, Gepides, Heruli, Saxones, Burgundiones, 135.0041B| Alamanni, et, o lugenda respublica! hostes Pannonii vastaverunt. Etenim Assur venit cum illis (Psal. LXXXII, 9). Magontiacus, nobilis quondam civitas, capta atque subversa est, et in ecclesia multa millia hominum trucidata. Wangiones longa obsidione deleti. Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrabates, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemetes, Argentoracus translatae in Germaniam. Aquitaniae, Novemque populorum Lugdunensis, et Narbonensis provinciae, praeter paucas urbes, cuncta populata sunt, quas et ipsas foris gladius, intus vastat fames, » etc. In praefata denique basilica beatus Remigius morandi traditur habuisse consuetudinem, quatenus sanctorum martyrum meritis, ut erat spiritu semper, ita proximus redderetur et corpore. 135.0041C| Monstratur adhuc aedicula secus altare ubi secrete Domino vacare, et inspectori summo, beatissimae speculationis hostias, turbis remotus popularibus, devotissime consueverat immolare. Istuc enim intentus his degebat officiis, quando comperto urbis incendio, cum divinitatis invocatione deproperans, sanctorum fultus suffragio, lapidibus ecclesiae graduum deinceps expressa reliquit vestigia.
CAPUT VII. De miraculis ipsius ecclesiae.
Diversis etiam multimoda clarificatione fertur haec illustrata temporibus aedes. Sed nos unum tantum, quod nostris fere diebus actum, referentibus nostris qui interfuere patribus, agnovimus, propalandum putavimus. Solemnitas hiemali tempore praefatorum 135.0041D| agebatur martyrum quae solito XIX Kal. Januarias celebrari consuevit. Ad cujus celebritatis vigilias fratres temperius exsurgentes, custodes ipsius ecclesiae dormientes, ostia quoque diligenter obserata reperiunt. Quaeque diutius obterendo pulsantes, dum neminem responsa dantem deintus accipiunt, domum presbyteri petunt portamque crebris incutientes ictibus, et tecta lapidibus verberantes, ubi nullum sibi qui pandat excitare praevalent templi januam repetunt; quam sponte patentem reperientes, accensa luminaria cuncta vident; sed auctorem facti neminem intus aspiciunt. Sicque post orationem Christo 135.0042A| gratias agentes, nocturnas ineunt laudes. Quibus jam magna parte decursis, ad horum voces presbyter excitatur, rem cum suis admiratus, hymnos dicturus cum caeteris stupefactus approperat. Nullumque demum accensionis hujus, vel reserationis reperire queunt administrationem, nisi summum divini duntaxat muneris largitorem, qui sanctorum suorum jugi mirorum splendore, propagare non desistit honorem. Hujus autem beati pontificis et martyris pignora quaedam Noviomagensium episcopus quidam obtenta, suam pertulit ad civitatem. Quae tam apud Noviomum, quam et apud Tornacum castrum (ubi nunc quoque servari perhibentur) claris, multisque referuntur illustrata miraculis. Postea vero caetera corporis ejusdem martyris Fulco archiepiscopus, 135.0042B| simul cum corpore beatae sororis ejus Eutropiae intra Remensia transvexit moenia, retroque post altare sanctae Dei genitricis Mariae, ubi ea modo veneramur, juxta beati papae Callisti membra, debita recondidit reverentia.
CAPUT VIII. De sancto Oriculo et sororibus ejus. Sub eadem Wandalorum, vel Hunnorum persecutione, quidam Dei servus, Oriculus nomine, Deo vacabat, cum sororibus suis Oricola [ ms. i, Oricula], et Basilica, in hoc eodem episcopatu Remensi, in pago Dulcumensi, vico Sinduno in ecclesia quam construxerat, ubi fertur quoque peremptus a barbaris cum praedictis sororibus suis. Traditur etiam caput suum, postquam decollatus est, ipse in quodam 135.0042C| fonte lavisse. De sanguine quoque suo signum crucis (quod adhuc manifeste parere dicitur) in quadam petra digito figurasse suo, et proprium manibus caput ferens, sepulcrum, quod sibi construxerat, [ ms. i, condiderat] expetisse; ad quod multa miracula referuntur ostensa. Erat olim quidam rusticus ibi manens, cui revelatio in somnis facta est, ut fontem de quo caput sibi sanctus Dei, ceu diximus, laverat, tecto cooperiret. Qui postquam bis admonitus facere id distulit, in infirmitatem decidit, in qua integro anno aegrotans decubavit. Post haec votis, ut jussa compleret, promissis, convaluit, et fontem ligneis tabulis circumdans, operuit; ex quo fonte potantes, a diversis multi curantur languoribus. Presbyter ejusdem loci, nomine Betto, balneum 135.0042D| ex ipsius puteo, quem infra ecclesiam hic sanctus martyr edidisse traditur, sibi parari praecepit, quo postquam ablutus est balneo sic elanguit, ut usque ad anni terminum aegrotus jacuisse, nec adhuc perfecte postea reviguisse constiterit. Quorum sanctorum corpora uno dudum sarcophago recondita tempore Seulfi archiepiscopi levantur e terra, humo prius sponte patefacta, et loculo, in quo jacebant, ultro sursum mirabiliter elevato.
CAPUT IX. De successoribus beati Nicasii. Post praememoratam Wandalorum discessionem, 135.0043A| beatae Nicasio Baruc [ ms. Baructius] episcopali sede traditur successisse, quem Barucius, inde Barnabas subsecuti feruntur; tum Bennadius, cujus tamen Bennagius nomen in testamento suo, propria ipsius manu (velut inibi legitur) perscripto, reperitur caraxatum. Hujus enim ipse testamenti auctoritate, rerum suarum haeredem Remensem fecit Ecclesiam cum fratris sui filio, quem in sacro fonte, sub gratiae sempiternae traditione, se commemorat suscepisse. Inter caetera vero vas argenteum ab antecessore suo sanctae recordationis episcopo Barnaba, sibi, ut meminit, testamento collatum, Ecclesiae suae delegat haeredi, quod ad ipsius ornamentum (cum illud proprios distrahere potuisset in usus) se asserit reservasse. Deputat et solidos viginti ad ejusdem Ecclesiae 135.0043B| reparationem, cum agellis et sylvis; presbyteris ipsius ecclesiae solidos octo: diaconibus solidos quatuor; ad captivos solidos viginti; subdiaconibus solidos duos; lectoribus solidum unum; ostiariis et exorcistis solidum unum, sanctimonialibus et in matricula positis solidos tres. Haeredem suam subinferendo alloquens ecclesiam, ut in se ducat esse collocatum, quidquid presbyteris, diaconibus, ac diversis clericorum scholis, captivis quoque et pauperibus, pro refrigerio sui fuisset in commemoratione devotum.
CAPUT X. De sancto Remigio.
Praefato Bennagio beatissimus succedens Remigius, imbuendis ad fidem praefulgidum surrexit lumen 135.0043C| gentibus. Quem divina pietas, ut Fortunatus quoque poeta noster asserit ( initio Vitae S. Remigii ), non solum priusquam nasceretur, sed et antequam conciperetur, elegit; in tantum, ut Montanus quidam monachus, dum levissimo sopore quiesceret, tertio fuisset [ Or., fuerit] admonitione pulsatus, ut matri suae benedictae Ciliniae, quod masculum conceptura esset, veridica relatione praediceret, et nomen ejus vel meritum designaret. Hic itaque Montanus in reclusione solitariam vitam ducens, jejuniis, vigiliis et orationibus assidue vacans, caeterarum quoque virtutum insignibus divinitati se commendabilem reddens, dum supernam Christi clementiam pro pace sanctae ipsius Ecclesiae, quae variis apud Galliarum provincias vexabatur afflictionibus, indefessis 135.0043D| precibus exoraret; ubi quadam nocte carnis compellente fragilitate, membra permittit sopori, quiete reparanda, angelicis subito per divinam gratiam choris, sanctarumque sibi videtur animarum coetibus interesse, celeberrimum quoque haurire colloquium, eosque de Gallicanae dejectione vel restitutione Ecclesiae conferentes, et quia jam tempus esset miserendi ejus, percensentes, audire. Interea vocem a superioribus atque secretioribus suavissime intonantem excipit: « Quod Dominus de excelso sancto suo prospexit, de coelo in terram aspexit, ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum, ut annuntietur nomen ejus in gentibus, in conveniendo populos in unum et reges, ut serviant 135.0044A| ei (Psal. CI, 20-23). » Et quod Cilinia in utero concipiens, filium pareret, nomine Remigium, cui salvandus foret populus committendus. Vir igitur iste venerabilis tanto percepto solamine, post tertiam divinae super his praeceptionis admonitionem, visionis aethereae nuntiat oraculum Ciliniae. Haec autem beata genitrix in flore dudum juventutis, ex unico viro suo Aemilio pepererat Principium, Suessorum civitatis postea sanctum episcopum, et patrem beati Lupi, ejusdem Principii successoris. Miratur beata Cilinia, utpote jam provecta, quonam pacto sit anus paritura, vel sobolem lactatura. Et quia tam vir ejus, quam ipsa diebus jam multis processerant, effeti et carne infecundi, nec spes eis ulterius procreandi, nec appetitus inerat pignoris. Beatus vero Montanus, 135.0044B| ut meritis accresceret patientiae, corporalium privatus oculorum ad tempus exstiterat lumine. Qui dictis ut fidem faceret, oculos sibi lacte ipsius asserit perungendos, moxque lumen amissum, pueri sibi fotu recipiendum. Gavisis ergo de tanta consolatione parentibus concipitur futurus Christi pontifex; cujus adminiculante gratia feliciter editus, nomen sacro sumit e fonte Remigius. In cujus lactatione promissum pridem vati gaudium, veraciter adimpletur, dum ejus oculis beatae matris illius lacte tactis, lumen olim perditum reparatur. Ortus est autem puer iste, praeconiis declaratus antequam natus, in pago Laudunensi, alto parentum sanguine, jam tamen senum, diuque sterilium resplendens, insigne mirificatus in ortu, qui magnifice disponebatur 135.0044C| mirificandus in actu. Nomen illi digne divina imponitur jussione Remigius, utpote qui Ecclesiam Dei, specialiterque Remorum, in hujus fluctuantis vitae salo remis erat doctrinae recturus, et ad portum salutis aeternae, meritis et orationibus perducturus. Remedium tamen eum fuisse vocatum in veteribus quibusdam reperitur scriptis. Quod et merita vel acta ipsius attendentes, rite crederemus, nisi gestis emendatioribus, oraculo illum divino, Remigium nuncupari debere cognosceremus. In versibus etiam ab eo compositis, et ejus praecepto in vase quodam per eumdem Deo dicato sculptis, ita lectum asseritur: Hauriat hinc populus vitam de sanguine sacro, Injecto aeternus quem fudit vulnere Christus: 135.0044D| Remigius reddit Domino sua vota sacerdos.
Quod vas usque ad moderna tempora perduravit, donec fusum, Nordmannis dudum in redemptionem datum est Christianorum. Hujus beatissimi Remigii nutrix beata Balsamia fuisse traditur, quae mater exstitisse sancti Celsini memoratur; qui et ipse beati Remigii discipulus fuisse familiaris asseritur, miraculis quoque postmodum claruisse dignoscitur, et aequorum maxime votis adhuc insignis habetur: in cujus et ipsa beata genitrix ejusdem requiescit ecclesia. Traditus a parentibus scholae beatus Remigius litteris imbuendus, brevi coaevis, sed et natu majoribus doctrina eminentior est effectus. Cunctos superans condiscipulos, morum maturitate ac benevolentiae 135.0045A| charitate, populorum studens turbas vitare, atque solitarius in reclusione Domino deservire, quod et obtinuit, habitaque, sanctae conversationis studiis adolescens pius, inclusione, Lauduni Christo militavit.
CAPUT XI. De ordinatione ipsius ad episcopatum Remensem.
Ast ubi vicesimum secundum aetatis subiit annum, defuncto praefato venerabili Bennadio archiepiscopo, in hac urbe Remensi, omnium generaliter votis ad apicem pontificatus non tam electus, quam raptus fuisse dignoscitur. Fit siquidem populi concursus, diversi quidem sexus, conditionis, dignitatis et aetatis, una eademque sententia, hunc vere Deo dignum, et qui populis praefici deberet, acclamantis. 135.0045B| Sanctissimus igitur adolescens his depressus angustiis, quoniam nec fugae locus ei uspiam patebat, nec populo ut ab intentione coepta desisteret, ullo modo satisfacere poterat, super aetatis infirmae coepit conqueri tempore, et quod ecclesiastica regula hanc aetatem ad tantam non admitteret dignitatem, voce publica praedicare. Sed cum irrevocabiliter populi acclamaret frequentia, et vir Dei magna retineretur constantia, placuit omnipotenti Deo manifestissimis indiciis propalare, quod ipse de eo judicium dignabatur habere. Traditur enim coelestis radii lumen super ipsius sanctum subito descendisse verticem, et cum ipso lumine coelitus ejus infusum capiti unguinis divini liquorem, cujus sacri nectaris, ejusdem totum videretur caput infusione delibutum. 135.0045C| Omni ergo posthabita dubitatione, praesulum Remensis unanimitate provinciae, pontificali consecratur benedictione. Ad quod officium mirifice mox devotus et aptissimus apparuit exsequendum; largus in eleemosynis, sedulus in vigiliis, attentus in orationibus, in humanitate profusus, in charitate perfectus, in doctrina praecipuus, in conversatione sanctissimus. Mentis purissimae sinceritatem, pii vultus praeferebat alacritate, clementissimique cordis benignitatem sermonis indicabat tranquillitate. Salutis aeternae munia non minus implens opere, quam edocens praedicatione; reverendus aspectu, venerandus incessu, metuendus severitate, amplectendus benignitate, censuram districtionis permistione 135.0045D| temperabat mansuetudinis. Minari quidem frontis videbatur austeritas, sed cordis blandiebatur serenitas; ut erga devotos Petrus appareret in vultu contra delinquentes Paulus videretur in spiritu; sicque gratiarum diversitate in unum conveniente, illius pietatis, hujus erat imitator auctoritatis, neglector quietis, refuga voluptatis, appetitor laboris, patiens abjectionis, impatiens honoris, pauper in pecunia, dives in conscientia, humilis ad merita, superbus ad vitia. Et ut ante nos de ipso praedicatum legitur (HINCMARUS in libr. De Vita ipsius ), sic in se diversas excoluit gratiarum virtutes, ut vix ita pauci tenerent singulas, quomodo ille implevit universas. Semper in sancti operis exercitio, semper in compunctionis affectu, nulla illi ex omnibus propensior 135.0046A| cura, nisi aut de Deo in lectione, atque sermone, aut cum Deo in oratione loqui; sicque attenuato continuatis jejuniis corpore, de persecutore certabat inimico, jugi triumphare martyrio. Inter haec tamen omnia intendebat vir beatissimus, ut etiam ab aliis de ipso jamdudum praedicatum legitur (HINCMARUS ibid. et FORTUNATUS): Jactantiam virtutum fugere, in quo non poterat gratia celsa latere. Praeeminebat enim ad admirationem omnium, veluti civitas supra montis verticem sita: nec sub modio voluit Dominus hanc occuli lucernam, quam supra candelabri constituerat eminentiam (Matth. V, 14-15), igne divinae tribuens eam charitatis ardere, claraque splendidarum Ecclesiae suae virtutum lumina ministrare.
CAPUT XII. De diversis ab eo patratis miraculis, et de doctrina ipsius. 135.0046B|
Ad cujus sanctitatis innocentiam, non solum rationabilium, sed etiam irrationabilium consueverant] agrestia corda mansuescere, adeo ut dum inter domesticos secretius cum contigisset habere convivium, et delectaretur in hilaritate charorum, passeres ad eum sine trepidatione descenderent, et mensae reliquias ab ejus manu colligerent, discederent alii saturi, accederent alii saturandi. Quod ab eodem nequaquam jactantia propalabatur meritorum, sed id Dominus agi certa disposuerat utilitate convivantium, ut hoc aliisque frequentissimis per hunc Christi famulum visis miraculis, sese 135.0046C| dominicis ferventius studerent mancipare servitiis.
Hic vir beatissimus, cum ex more, quodam tempore pastorali solertia parochias circumiret, ut si negligenter aliquid in divinis cultibus ageretur, fidelis Christi servus agnosceret, in vicum, Calmiciacum nomine, ipsius accessit studii devotione. Ubi, dum quidam caecus ab eo misericordiae postulasset opem, coepit, qua dudum captus exstiterat infestatione daemonis, vexatione torqueri corporis. Tunc sanctus Remigius in oratione, qua Deo semper sancta intentione vacabat, corporea se dejectione prostravit, statimque pristinum caeco lumen redhibens, immundi quoque pestem spiritus effugavit, triplici remedio, nimirum victu solans egenum, 135.0046D| munerans visu caecatum, restituens libertati captivum.
Alio quoque tempore, dum pontificali sollicitudine parochiam peragraret, rogatus a quadam sobrina sua, nomine Celsa, Deo sacrata, villam ipsius, vocabulo Celtum (Gal., Cernay ), adiit. Ibi dum beatus vir, spiritalibus colloquiis vitae propinat hospiti de more pocula, minister praefatae Celsae, vini sufficientiam dominae suae nuntiat non adesse. Re hujuscemodi cognita, sanctus Remigius hanc hilari consolatur vultu et post blanda verbi solamina ejusdem sibi domus ostendi praecepit habitacula. Sicque de industria prius perlustrans caetera, tandem ad cellam pervenit vinariam: quam sibi faciens aperiri, rugitat si forte remanserat in aliquo vasorum quidpiam 135.0047A| vini. Et designato sibi vase, in quo tantillum vini, pro salvando scilicet eodem, relictum fuerat, claudi praecepit ostium, jussoque consistere loco cellerarium; ipse vero ad alteram accedens vasis frontem, super idem, quod erat non modicae quantitatis, Christi adnotat crucem, flectensque genua secus parietem, coelo devotam dirigit precem. Coepit interea, mirum dictu, vinum per foramen superius exundare, ac supra pavimentum abundanter effluere. Exclamat hoc viso cellerarius, stupore perculsus. Sed mox a sancto viro repressus, ne id palam faciat, inhibetur. At quia tam clari lumen operis minime valuit abscondi, ubi consobrina sua factum comperit, eamdem villam ipsi, et Ecclesiae ipsius perpetim possidendam tradidit, ac legali jure confirmavit.
135.0047B| Huic simile ferme miraculum ab eodem domno Remigio in olei fertur liquore patratum. Cum aegrotus quidam familiae non ignobilis, nec tamen baptizatus, a sancto Remigio se visitari postulasset, et jam volut in ultimo spiritu se credere fateretur, et baptizari deposceret, beatus pontifex a presbytero loci oleum et chrisma requirens, jamque penitus in ampullis utrumque defecisse comperiens ipsas ampullas pene vacuas super altare posuit, ac sese in oratione prostravit. Surgens autem ab oratione vascula plena reperit, et sic infirmum oleo divinitus dato perungens, ecclesiastico de more baptizavit, et chrismate coelitus collato linivit, redditaque sanitate, tam animae salute quam corporis incolumitate donavit.
135.0047C| Humani denique generis hostis, ostendere nequitiam non desistens suae malignitatis, urbem Remorum, surgentibus flammarum subito globis, immissione dira succendit, crudelique vastatione, jam partem fere tertiam concrematio peracta consumpserat; et quod residuum erat victrix flamma lambebat. Cujus rei nuntium beatus antistes accipiens, ad solita sese confert orationis praesidia, et in beati Nicasii martyris basilica, ubi tunc temporis morandi consuetudinem fecerat, Christi prostratus exposcit suffragia. Surgensque ab oratione, oculos ad coelum attollit, et exclamans cum gemitu, ait: Deus, Deus meus, adesto voci meae. Sicque cursu concito, per gradus, ante ipsam lapidibus stratos ecclesiam descendens, civitatem petiit; in quibus graduum 135.0047D| lapidibus, ac si supra molle lutum depressa, hodieque, ad memoriam divini miraculi, signata visuntur vestigia. Celerique festinatione deproperans se flammis objecit, statimque, ut extensa contra ignem dextera, signum crucis cum invocatione Christi nominis edidit, totum illud incendium, fracta et in sese relisa virtute, cedere, atque ante viri Dei praesentiam quasi fugere coepit. Quod beatus Remigius insequens, et se inter ignem et ea quae adhuc videbantur intacta, cum signo sanctitatis opponens, hanc omnem flammarum immanitatem ante se fugientem, per patentem portam, fultus divinae potentiae praesidiis, expulit, et eamdem portam clausit; utque nunquam aperiretur ab aliquo, cum 135.0048A| interminatione vindictae in eum quae vetita haec praesumpsisset, inhibuit. Post aliquot vero annos civis quidam, nomine Fersinctus, secus ipsam portam commanens, maceriem qua eadem porta fuerat obstructa, ut suae domus hinc ejiceret rudera, perforavit. Sed mox ultio tanta fertur ejus audaciam consecuta, ut non pecus, nec homo, clade superveniente in eamdem remanserit domo.
Quaedam puella praeclaris ab urbe Tolosa natalibus orta, maligni spiritus ab infantia tenebatur obsidione captiva. Quam cum tenero genitores amore diligerent, ad sepulcrum sancti Petri apostoli cum magna devotione duxerunt. In eisdem namque partibus enitebat tunc virtute venerabilis Benedictus, plurimis effulgens virtutibus. Cujus comperta fama, 135.0048B| puellae patentes hanc ad eumdem perducere satagunt, qui multis jejuniis et orationibus pro ipsius emundatione laborans, cum diri serpentis virus ab ea non valuisset ejicere, hoc tantum responsi, nominis divini obtestatione, ab antiquo extorquere potuit hoste, quod nunquam alterius de eodem habitaculo, nisi hujus beatissimi Remigii pontificis orationibus posset expelli. Tunc parentes ejus, tam ipsius beati Benedicti, quam etiam Gothorum regis Alarici affatibus suffragati, eorumque litteris ad beatum Remigium datis, ut traditur, freti, ad eumdum sanctum antistitem cum devincta sobole pervenerunt, virtutem deprecantes ejus in purgatione prolis agnoscere, quam latronis jam praesciverant confessione. At beatissimus Remigius, cum 135.0048C| diuturna reluctatione se non esse dignum assereret et humilitate solita repugnaret, precibus est populi supplicantis evictus, ut orationem pro ipsa funderet, ac parentum lacrymis condoleret. Meritis itaque sanctitatis armatus, verbi praecepit imperio, ut iniquus praedo per quod ingressus fuerat discedens, Christi famulam relaxaret. Sicque cum nimio vomitu et obsceno foetore, per os quo fuerat intromissus, abscessit. Sed paulo post, recedente pontifice, dum nimio labore fessa nutaret, vitae calore privata, spiritum vitalem amisit. Iteratis ergo precibus, turba supplicantum recurrit ad medicum. Beatus autem Remigius se potius accusat facinus perpetrasse, quam sanitatis remedium indulsisse, homicidiique reum exstitisse, non remedium contulisse. 135.0048D| Igitur ad sancti Joannis basilicam, ubi corpus jacebat exanime, populi obtentus deprecatione regreditur, ibique cum lacrymis ad pavimenta sanctorum in oratione prosternitur, et reliquos ut ita facerent adhortatur. Hinc effuso lacrymarum imbre consurgens, suscitavit mortuam, quam prius purgarat obsessam. Quae protinus, apprehensa manu pontificis, cum integra incolumitate surrexit, et ad propria feliciter remeavit.
Cujus vero doctrinae, cujus sanctitatis atque sapientiae beatissimus hic pater nitore radiaverit opera testantur ipsius, quia vera procul dubio sapientia esse dignoscitur, quae operum exhibitione, velut arbor fructibus, approbatur. Testatur gens Francica 135.0049A| per eum ad fidem Christi conversa, et baptismi sanctificatione consecrata. Testantur diversa prudentissime ab ipso tam facta quam praedicata. Testantur diversae ipsius personae temporis, ex quibus Sidonii, Arvernorum episcopi, viri eruditissimi, et tam genere quam religione ac sermone clarissimi, epistolam huic beatissimo pontifici directam inserere placuit (SIDON. APOLLIN., lib. IX, epist. 7):
« SIDONIUS, DOMNO PAPAE REMIGIO, SALUTEM. Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa incognita, nec refert), postquam Remos advenerat, scribam tuum sive bibliopolam, pretio fors fuat officiove demeritum, copiosissimo, velis nolis, declamationum tuarum schedio emunxit. Qui redux nobis atque oppido gloriabundus (quippe 135.0049B| perceptis tot voluminibus) quaecunque detulerat, quanquam mercari paratis, quod civis, nec erat injustum, pro munere ingessit. Curae mihi e vestigio fuit, hisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere. Omnium assensu pronuntiatum paucos nunc posse similia dictare. Etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas. Ad hoc opportunitas in exemplis, fides in testimoniis, proprietas in epithetis, urbanitas in figuris, virtus in argumentis, pondus in sensibus, flumen in verbis, fulmen in clausulis. Structura vero fortis et firma, conjunctionumque, perfacetarum nexa caesuris insolubilibus. Sed nec hinc minus lubrica et levis [ i. lenis], 135.0049C| ac modis omnibus erotundata: quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa juncturas, per cameram palati volutata balbutiat. Tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas, aut onychintinas non impacto dignitus ungue perlabitur: quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax factura [ Orig. i., fractura] remoretur. Quid plura? non exstat ad praesens vivi hominis oratio, quam peritia tua non sine labore transgredi queat ac supervadere. Unde prope suspicor, domne papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire. Sed licet bono fulgeas, ut conscientiae, sic dictionis ordinatissimae; nos tamen tibi minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda 135.0049D| non scribimus. Quocirca desine in posterum nostra declinare judicia, quae nihil mordax, nihil quoque minantur increpatorium. Alioquin si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimur nundinas involantum, et ultro scrinia tua, conniventibus nobis ac subornantibus, effractorum manus arguta populabitur: inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio. »
CAPUT XIII. De conversione Francorum.
Cujus autem prudentiae, quam sancti studii noster 135.0050A| hic Pater ac pastor almus exstiterit, quam fidelis et prudens in eroganda Domini sui pecunia viguerit, Francorum, ut praetulimus, ab idolis ad Deum verum facta per ipsum probat conversio, qui Gallicas eo tempore transito Rheno depredabantur provincias, et Agrippinam jam Coloniam, quasdam quoque alias occupaverant Galliae civitates. At postquam rex ipsorum Clodoveus Siagrium, Romanum quemdam principem, qui Galliis tunc praeerat, evicit atque peremit, omni pene Galliae dominari coepit. Comperta beatissimi gestorum fama Remigii, quod scilicet eniteret virtute sanctitatis ac sapientiae, miraculorum praeclarus exhibitione, reverebatur eum, et licet paganus, diligebat tamen illum. Quo quondam secus urbem Remorum transitum faciente, quibusdam 135.0050B| militibus ejus agminis ablata quaedam Remensis Ecclesiae vasa referuntur. Ea inter urceus etiam magnus argenteus, et decora pulchritudine comptus, pro quo beatus Remigius legatos ad eum direxisse traditur, ut illum saltem recipere mereretur. Ast ubi ad locum divisionis praedae ventum est, rogat rex milites suos, ut ipsum sibi dare ne renuant urceum. Pluribus igitur annuentibus, quidam Francus bipenni percutiens urceum, nihil hinc a rege nisi sorte tollendum proclamat. Obstupefactis hac temeritate caeteris, rex injuriam patienter ad tempus tolerans, apprehensum, plurimis faventibus, vasculum ecclesiastico reddidit misso, iram sub corde tectam reservans. Peracto denique anno cunctum sui exercitus apparatum solito prodire jubet in 135.0050C| campum, ut armorum speculetur de more nitorem: quem conventum, a Marte, Martium vocare consueverant. Rex ergo instructas circumiens rite phalanges, ad eum qui dudum percusserat urceum pervenit, spretisque ipsius armis, ejus tandem franciscam projecit in terram, ad quam recipiendam inclinato militi rex in caput suam defigit bipennem, quam pridem in vase perpetraverat, cum increpitationis acerbitate, rememorans praesumptionem. Quo sic interempto, timor ingens regis hac super ultione, caeterorum perstringit corda Francorum. At postquam Clodoveus Thoringiam sibi provinciam subjugavit, et regnum vel ditionem suam dilatavit, etiam Rothildim, filiam Chilperici, fratris Gundebaudi Burgundionum regis, in matrimonium sumpsit. Quae 135.0050D| cum esset Christiana et filios ex rege susceptos baptismate consecrari, marito quoque nolente, fecisset, etiam virum ad Christi fidem perducere conabatur. Sed animum barbari mulier ad credendum flectere non valebat. Interea bellum Francis adversus Alemannos accidit, et Francis caede nimia corruentibus, rex ab Aureliano consiliario suo suadetur, ut credens in Christum, ipsumque regem regum, et coeli ac terrae Deum confitens, invocet, qui ei victoriam pro velle possit conferre. Quod cum fecisset, Christique suffragium jam devotus expetisset, fiendumque se Christianum vovisset, si virtutem 135.0051A| ipsius in capiendo victoriam experiri meruisset: post hujus voti pollicitationem mox in fugam vertuntur Alemanni, regemque suum comperientes interfectum, Clodovei se subdunt ditioni. Quos ille sub jugo constituens tributario, revertitur victor in sua, gaudium referens magnum reginae, quod ad invocationem, scilicet, Christi nominis, victoriam meruerit obtinere. Tunc regina beatum Remigium vocat, deprecans, ut regi viam salutis ostendat. Quem sanctus sacerdos doctrina vitae salutaris informans, ad baptismi commonet venire sacramenta. Ille se populum super his exhortatum ire respondens, affari studet exercitum, ut deos, qui eis subvenire non poterant, deserentes, ipsius cultum susciperent, qui tam praeclaram largitus eis victoriam fuerat. Conclamat multitudo, 135.0051B| divina se praeveniente gratia, mortales se deos relinquere, atque in Christum qui sibi praesidio fuerat, credere. Nuntiantur haec sancto Remigio, qui magno repletus gaudio, regem populumque, qualiter diabolo et operibus ac pompis ipsius abrenuntiantes, Deum verum credere debeant instruere satagit; et quia paschalis solemnitas imminebat, indicit eis jejunium juxta morem fidelium.
Die vero Passionis Dominicae, pridie scilicet antequam baptismi gratiam percepturi erant, post hymnos, precesque nocturnas, praesul regium cubile petiit, ut absoluto curis saecularibus rege, liberius ei committere sacra valeret mysteria verbi. Quo reverenter a cubilariis admisso, rex prosiliens obvius alacriter occurrit, et oratorium beatissimi 135.0051C| apostolorum principis Petri, cubiculo regis forte contiguum, pariter ingrediuntur. Cumque dispositis sedilibus, pontifex, rex atque regina consedissent, intromissis quibusdam clericis, sed et aliquibus regi necessariis ac domesticis, et venerabilis Pater regem monitis imbueret salutaribus, ad corroborandam salutiferam fidelis servi sui doctrinam, Dominus etiam visibiliter dignatus est ostendere, sese fidelibus in nomine suo congregatis, ut promiserat, semper adesse (Matth. XVIII, 20). Repente namque lux tam copiosa totam replevit ecclesiam, ut solis videretur evincere claritatem. Mox cum luce vox facta est, inquiens: Pax vobis, ego sum, nolite timere (Luc. XXIV, 36). Manete in dilectione mea (Joan. XV, 9). Post quae verba lux quae advenerat, 135.0051D| abcessit, sed ineffabilis odor suavitatis in eadem domo remansit. Ut evidenter valeret agnosci lucis, pacis atque piae dulcedinis illuc auctorem advenisse, beatus etiam praesul ex eodem lumine, non modicum visus est vultus fulgorem traxisse. Rex igitur atque regina pedibus almi sacerdotis adstrati, cum magno pavore ipsius requirunt consolationem audire, opere adimplere parati quae propalarentur ore patroni. Delectabantur etenim verbis quae audierant, interius illuminati, quam viderant, luce, licet exteriore territi luminis claritate. Sanctus autem Pater supernae repletus splendore sapientiae de coelestis eos instruit visionis consuetudine, quae adventu quidem suo corda mortalium terret, sed timorem praecedentem 135.0052A| subsequenti consolatione demulcet, ut quibus apparuit patribus, primum quidem pavorem incusserit, at postea per pietatis gratiam laetitiae blandimenta refuderit. Irradiatus quoque vir beatissimus Remigius, ut exterius, veteris exemplo legislatoris, vultus illustratione, ita, multoque magis, interius, divini fulgoris illuminatione, spiritu prophetico, quae ipsis, vel eorum forent eventura prosapiae, traditur praedixisse. Quomodo videlicet eorum posteritas regnum nobiliter esset propagatura, Ecclesiam quoque Christi sublimatura, Romanaque dignitate vel regno potitura, et victorias contra impetus aliarum gentium perceptura, si non a bono degenerantes, salutis viam forte relinquerent, et quibus Deus offenditur scelera consectari, pestiferorum vitiorum laqueos incurrerent, 135.0052B| quibus regna subverti, atque de gente solent in gentem transferri (Eccli. X, 8). A domo denique regis eundi ad baptisterium via praeparatur, vela cortinaeque appenduntur, hinc inde plateae sternuntur; ecclesia componitur, baptisterium balsamo, caeterisque odoramentis aspergitur, tantamque Dominus populo gratiam subministrabat, ut odoribus se paradisi refoveri gauderet. Sicque praecedentibus sacrosanctis Evangeliis, et crucibus cum litaniis, hymnis et canticis spiritalibus, summus pontifex manum tenens regis, subsequente regina cum populo, ab aula pergit ad baptisterium. Et inter eundum rex rogitasse fertur episcopum, an id erat Dei, quod sibi promiserat regnum. Non hoc, praesul inquit, illud est regnum, sed initium viae 135.0052C| qua pervenitur ad ipsum. Ubi vero ad praeparatum baptisterii perventum est locum, clericus chrisma ferens a populo interceptus ad fontem pertingere penitus est impeditus. Sanctificato denique fonte, nutu divino chrisma defuit. Sanctus autem pontifex oculis ad coelum porrectis, tacite traditur orasse cum lacrymis. Et ecce subito columba, ceu nix, advolat candida, rostro deferens ampullam coelestis doni chrismate repletam. Cujus odoris mirabili respersi nectare, inaestimabili qui aderant super omnia quibus antea delectati fuerant replentur, suavitate. Accepta itaque sanctus praesul ampulla, postquam chrismate fontem conspersit, species mox columbae disparuit. Rex autem tantae gratiae conspecto miraculo laetus, actutum diaboli pompis et 135.0052D| operibus abnegatis, a reverendo se petit pontifice baptizari. Quo vitae fontem perennis ingressio, beatus profatur praesul ore facundo: Mitis depone colla, Sicamber. Adora quod incendisti, incende quod adorasti. Sicque post orthodoxae confessionem fidei, trina tinctus mersione, divino summae individuaeque Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti sub nomine, suscipitur ab eodem sancto pontifice, divoque consecratur insignitus unguine. Baptizantur sorores regis Albofledis et Landehildis, simulque de Francorum exercitu virorum tria millia, praeter mulierum parvulorumque nomina. Quo die magnum in coelis celebratum sanctis gaudium credere possumus angelis et hominibus laetitiam non modicam in terra 135.0053A| devotis. Exercitus autem pars magna Francorum necdum ad fidem Christi conversa, cum quodam Raganario principe, trans Somnam fluvium post aliquandiu in infidelitate versata est, donec superna disponente gratia, praefato rege Ludovico gloriosis potito victoriis, idem Raganarius flagitiorum sectator ac turpitudinum, vinctus a Francis traditus est, et interemptus, omnisque Francorum populus ad Christi fidem, per beatum Remigium convertitur ac baptizatur.
CAPUT XIV. De possessionibus quas ei rex Ludovicus et Franci contulerunt.
Rex igitur, Francorumque potentes, plurimas B. Remigio possessiones per diversas contulere provincias, 135.0053B| ex quibus ille, tam Remensem, quam reliquas nonnullas Franciae detavit [ ms. j, ditavit] ecclesias. Non modicam necnon earumdem partem rerum, ecclesiae sanctae Mariae Lauduni clavati, Remensis parochiae castri, ubi nutritus fuerat, tradidit: ibique Genebaudum, carne nobilem virum, tamque sacris quam saecularibus litteris eruditum, qui relicta conjuge, sancti Remigii, ceu traditur, nepte religiosam subierat vitam, ordinavit episcopum, comitatusque Laudunensis eidem castro subjecit parochiam. Qui Genebaudus de ante acta vita nimium, gradusque sublimitate confidens, ab uxore quam reliquerat, incaute, quasi pro instruenda ea, se crebrius visitari permisit. Sed ut divina testantur eloquia: Lapides 135.0053C| excavant aquae, et alluvione terra consumitur, et rupis [rupes] transfertur de loco suo (Job XIV, 19); ita quoque huic contigit, ut frequentes mulieris visitationes blandaque colloquia, durum validumque contra libidinem pectus emollirent episcopi, et quasi rupem de loco sanctitatis ad coenum transferrent luxuriae. Qui suasione diabolica in libidinis flammas exagitatus erupit, veterique se miscens sodali, filium ex eadem progenuit, quem velut in latrocinio procreatum, Latronem nominari praecepit. Et quia culpa pluribus ignota (ne in suspicionem hinc forte procederet, si a solita se praesulis visitatione femina submoveret) coepit, ut antea, domum frequentare pontificis. Sicque factum est ut hominibus culpa celata, tacitusque tam viri quam mulieris ardor, in corde, libidinis, compunctum prius contra peccatum, ad culpam retraxerit 135.0053D| episcopum. Qui velut oblitus quod planxerat, iteravit crimen quod defleverat. At ubi exortam de flagitio comperit filiam, nomen eidem mandat imponi Vulpeculam, utpote fraudibus argutae matris generatam. Domino denuo, qui beatum Petrum respexerat hunc quoque respiciente (Luc. XXII, 61), compunctus mente Genebaudus, sanctum Remigium petit ire [ut eat] Laudunum. Quo cum debita veneratione suscepto, postquam cubilis iniere secretum, magnum prorumpens in ejulatum, stolam deponere nititur reus, sancti se patroni prosternens pedibus. Quo doloris tanti causam diligenter indagante, lacrymis singultuque praepediente, vix admissa transgressor narrat ex ordine. Quem vir Dei contritum videns ac 135.0054A| pene desperatum, blande consolari satagit, dolere se protestans, non tam de perpetrato facinore, quam quod ille de Domini videbatur benignitate diffidere, cui constat nihil quod voluerit impossibile: qui nullum ad se revertentem peccatorem despicit, qui pro peccatoribus etiam sanguinem suum fudit. Diversis itaque vir benignus et prudens erigere lapsum certat exemplis, quod apud Deum scilicet facile, reatus hujus veniam valeret obtinere, si dignos poenitentiae fructus Deo studeret offerre. Sic demum dignis exhortationibus indicit animato poenitentiam, structaque mansiuncula, fenestellis parvis illuminata, cum oratorio (quae adhuc secus ecclesiam sancti Juliani manere feruntur) in ea poenitentem concludit episcopum. Ejus quoque per annos septem gubernans 135.0054B| parochiam, unam Remis Dominicam, Lauduni celebrare consueverat alteram. Qua sub reclusione, quantae contritionis ac continentiae districtione se vir praefatus coarctaverit, quam dignos inibi poenitentiae fructus exegerit, divina postmodum propalavit clementia. Anno siquidem septimo, cum in vigilia coenae Dominicae poenitens pernoctaret in oratione, seipsum deflens in hoc, quoniam qui ad id usque provectus fuerat, ut Domino poenitentes reconciliaret, hac die nec inter poenitentes ipse (criminibus suis exigentibus) in ecclesia merebatur consistere; angelus Domini circa mediam noctem magna cum luce venit ad eum, ubi pronus jacebat in oratorio, talique decubantem compellasse fertur alloquio: 135.0054C| « Genebaude, exauditae sunt pro te orationes Patris tui Remigii. Suscepit Dominus poenitentiam tuam, et dimissum est peccatum tuum. Surge, et hinc egrediens fac ministerium episcopalis officii, et reconcilia Domino poenitentes de criminibus suis. » Genebaudus autem nimio terrore perculsus, respondere non poterat. Tunc angelus Domini confortans eum, ne timeat hortatur, imo gaudeat de Domini misericordia sibi collata. Roboratus tandem respondisse fertur non se posse hinc egredi, quia domnus et Pater suus Remigius ostii clavem secum haberet, quod et sigillo suo signasset. Et angelus ad eum: Ut non dubites (inquit) a Domino me missum, sicut patet tibi coelum, sic et ostium istud patebit. Et statim salvo sigillo ac sera ostium illud apertum est. Tunc Genebaudus in modum crucis se prosternens in limine, sic traditur 135.0054D| asseruisse. Etiamsi Dominus ipse Jesus Christus dignatus fuerit ad me peccatorem venire, non hinc egrediar, nisi venerit ille, qui me in ejus nomine sub hac reclusione constituit. Ad quae responsa mox angelus abscessit ab eo. Beatus autem Remigius in crypta, quae subter ecclesiae sanctae Mariae sedem Remis habetur, in oratione pernoctabat. Quam postea cryptam praesul Heriveus in honore consecravit ejusdem beatissimi Remigii, ubi tunc ipse vir sanctus, vigiliis fatigatus, et quasi dormiens, in excessum raptus, videt angelum sibi assistentem, qui haec ut acta fuerant ita narrat eidem, jubens, ut quantocius Laudunum petat, atque Genebaudum sedi datae restituens, ei coram se pontificali fungi ministerio 135.0055A| persuadeat. Illico vir beatus nihil haesitans adit magna cum celeritate Laudunum. Quo perveniens, in ostii limine, salvo sigillo seraque reserati, Genebaudum jacentem reperit: quem protensis brachiis cum gaudii lacrymis Domini clementiam collaudans, erexit, eumque sedi et officio sacerdotali reddens, Remos cum gaudio repedavit. Genebaudus autem in sanctitate postea cunctos vitae suae dies, Dei fretus gratia, peragens, palam quae sibi Dominus fecerat, praedicabat. Obiit igitur Genebaudus in pace sanctis Dei connumeratus, tandiu episcopatu perfunctus, ut ei successerit Latro filius ejus, episcopus et ipse postea sanctus.
Rex denique Lodovicus in civitate Suessonica sedem suam constituens, delectabatur praesentia et 135.0055B| colloquio sancti Remigii. Sed quia vir hic sanctus in civitatis hujus vicinia villas non habebat alias, nisi quamdam parvam quae sancto Nicasio data fuerat, rex (suggerente regina, locorumque petentibus incolis, qui multiplicibus erant aggravati xeniis, ut quod regi debebant, Ecclesiae Remensi persolverent) sancto proposuit Remigio, ut quantum circumiret dum ipse meridie quiesceret, illi totum donaret. Beatus igitur Remigius per fines qui videntur adhuc manifesti, profectus, itineris sui signa dimisit. In qua determinatione quidam possidens molendinum repulit sanctum virum, ne intra ipsos illum concluderet fines. Quem vir Domini leniter affatus ait: Amice, non sit tibi durum, ut habeamus simul hunc molendinum. At ille ut eum rejecit, statim in contrarium 135.0055C| rota molendini verti coepit. Repulsor autem clamare coepit post sanctum Remigium: Serve Dei, veni, et habeamus pariter molendinum. Cui vir sanctus: Nec mihi, nec tibi. Mox tanta profunditas in eodem loco, tellure se subducente, facta est, ut nunquam deinceps inibi molendinus haberi posset. A quibusdam quoque repulsus, ne silvulam quamdam suos intra terminos comprehenderet, dixit, ut nec folium unquam de ipsa silva (licet esset contigua), trans fines ipsos evolaret, neque fustis ex ea versus eosdem terminos caderet. Quod et observatum voluntate Dei traditur, donec ipsa silva perdurasse dignoscitur. Abinde quoque procedens, venit ad villam, nomine Caviniacum ( Chavignon ), quam finibus suis nitens concludere, prohibetur ab hominibus ejusdem villae. 135.0055D| Tunc ille miti vultu modo rejectus, modo repropinquans, signa quae parent adhuc per suum dimisit iter. Tandem repulsus, dixisse fertur ad illos: Semper laborate, et egestatem sustinete. Quod hodieque compleri, manentis sententiae virtus ostendit. Surgens autem rex a somno meridiano, quaecunque beatus Remigius ambitu suae circumitionis incluserat, eidem praecepto regiae dedit auctoritatis. Quarum rerum sunt Juliacus et Codiciacus ( Juilly et Cocy ) capita, quae Remensis adhuc jure quieto possidet Ecclesia.
Eulogius denique vir quidam praepotens convictus apud regem Lodovicum super regiae majestatis crimine, ad intercessionem beati confugit Remigii. Cui 135.0056A| vir sanctus tam vitam, quam rerum obtinuit possessionem. Ipse vero, quasi recompensationis beneficio, benefico patrono Sparnacum ( Epernay ) villam suam obtulit in proprietatem. Beatus autem praesul, temporalem pro suae intercessionis munere vitans retributionem recipere, praedictum virum, quoniam verecundiae confusione depressus (quia contra natalium decus suorum, vita donari per indulgentiam meruisset) in habitu saeculari manere nolebat, salubriter exhortatus est, dicens: Ut si perfectus esse vellet, vendens omnia sua daret pauperibus, et sequeretur Christum (Matth. XIX, 21). Sicque taxatum, de thesauris ecclesiasticis, pretium, quinque millia scilicet argenti libras, Eulogio fertur dedisse, ipsamque villam in Ecclesiae possessionem comparasse. Bonum 135.0056B| cunctis relinquens exemplum episcopis, caeterisque sacerdotibus, ut dum pro his qui ad Ecclesiae sinum, vel servorum Dei praesidia confugium faciunt, intercedunt, aut bona quaelibet agunt, haec pro temporali recompensatione non expleant, nec transitoria velint recipere: sed juxta mandatum Domini, qui gratis acceperunt, studeant quoque gratis impendere (Matth. X, 8).
CAPUT XV. De victoriis Ludovici per auxilium sancti Remigii, et fine ipsius regis.
Rex itaque Ludovicus contra Gondebaudum et Godegisilum fratrem ejus ducens exercitum ( an. 501 Sigeb. ), percepta benedictione a beato Remigio victoriam sibi praedicente, accepit in mandatis ab eo sibi 135.0056C| datis, ut tandiu contra hostes dimicaret, quandiu benedictum sibi vinum, quod ei vir Domini dederat, in usu quotidiano sufficeret. Contra quem Burgundiones cum praedictis ducibus pugnaturi, venerunt super Oscaram fluvium, secus Divionem castrum. Ubi confligentes atrociter Burgundiones in fugam vertuntur, et in Avinione castro se Gondebaudus concludens, a Ludovico pacem per Aredium consiliarium suum, multis datis thesauris, obtinuit. Ludovicus autem cum exercitu Francorum praeda potitus maxima, revertitur ad propria. Sic etiam constituta Parisiis in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli basilica ( hodie S. Genovefa ), et synodo per sancti patroni sui Remigii consilium, in urbe Aurelianensi habita, pergens contra regem Alaricum 135.0056D| Arianum, et accipiens a B. Remigio benedictionem, redditur de victoriae perceptione securus. Cui vir quoque sanctus, ut et pridem fecerat, vas, quod vulgo flasconem vocant, vini a se benedicti plenum dedit: hoc idem quod antea mandans, ut eo usque ad bellum procederet, donec sibi suisque, quibus exinde dare vellet, hoc vinum de praedicto flascone non deficeret. Bibit igitur rex ex eo, pluresque suorum, vas tamen vini non patitur detrimentum. Bellum vero cum Gothis conferens, eos in fugam vertit, et ipse, beato Remigio se suffragante, victor exstitit. In qua pugna dum duo Gothi contis eum in latera feriunt, hujus patroni sui se protegentibus meritis, illum laedere nequiverunt. Multis autem civitatibus 135.0057A| suae ditioni subactis, usque Tolosam perrexit, et Alarici thesauros accipiens, per Engolismam civitatem (cujus ante conspectum ipsius muri corruerunt), interfectis Gotthis qui erant intus, ad propria cum gloriosa redit victoria, vino flasconis non deficiente, donec reversus est in sua ( an. 509. Sigeb. ).
Denique rex Ludovicus, exhortante sancto Remigio, regnum, hoc est coronam cum gemmis pretiosis auream, donum beato Petro apostolo misit: et codicillos [ ms. i, codicellos] ab Anastasio imperatore pro consulatu sibi missos, cum corona aurea, tunicaque blattea sumpsit, et ab inde consul appellatus esse memoratur. Hormisda quoque Romanae sedis pontifex, sancto Remigio vices suas in regno Ludovici, litteris suis ad ipsum directis, commisit. Post haec 135.0057B| mortuus Ludovicus rex in pace (an. 514 Sigeb., Baron., Haraeus), ac sepultus in basilica sancti Petri apostoli, quam Parisiis aedificaverat; eodemque momento quo spiritum emisit, revelante Spiritu sancto, beatus Remigius Remis positus, eum obisse cognovit, et assistentibus sibi manifestavit.
CAPUT XVI. De synodo ubi convertit haereticum.
Galliae quondam praesules ad synodum fidei gratia convenientes, beatum Remigium, utpote virum divinis eloquiis eruditissimum, et doctrinis ecclesiasticis exercitatissimum, ad idem concilium venire petierunt. 135.0057C| Cui conventui Arianus quidem episcopus acerrimus disputator, et dialecticis propositionibus ac conclusionibus confisus, hincque nimis elatus, intererat. Ingrediente vero concilium S. Remigio, et a multitudine fratrum, reverenter ei cunctis assurgentibus, excepto, superbus haereticus illi assurgere dedignatur. At mox ut beatus Remigius ante ipsum transiit, ille locutionis officium ore obstructo amisit. Exspectantibus universis, ut post allocutionem sancti Remigii loqueretur ille, ne ullum quidem verbum proferre potuit. Sicque beati viri vestigia pronus tandem petens, nutibus veniam postulavit. Cui sanctus Remigius: In nomine, inquit, Domini nostri Jesu Christi, veri Filii Dei vivi, si sic de eo recte sentis, loquere, et de illo, sicut catholica credit Ecclesia, 135.0057D| crede et confitere. Ad cujus vocem haereticus ante superbus, humilis jam factus atque catholicus, orthodoxam fidem de divina et inseparabili Trinitate, ac de incarnatione Christi catholice confessus, in eadem confessionis suae fide se permansurum repromisit. Sicque anima per infidelitatem perdito, et corporali voce propter superbiam juste condemnato, virtute divina venerabilis pontifex, et animae reddidit et corporis sanitatem; cunctis qui aderant, vel haec cognituri forent, sacerdotibus patenter ostendens, in hoc male sentiente de Christo (qui proximus et frater nobis per humanitatem fieri dignatus est) qualiter contra peccantes in ipsum, vel in Ecclesiam atque rebelles, et erga post recognoscentes ac poenitentes debeant agere.
CAPUT XVII. De mitigatione ignis, et obitu ejusdem, vel sepultura ipsius. 135.0058A| Senescente jam S. Remigio, Deique Spiritu sibi revelante quod abundantiam tunc praesentem, fames secutura foret, de frugibus villarum episcopii nonnullos jussit acervos fieri fame laboraturae postmodum profuturos plebi; quorum in villa, quae Celtus vocatur, facti sunt plures. At homines ipsius villae seditiosi et rebelles erant; qui die quadam inebriati coeperunt inter se dicere: Quid ille Jubilaeus (ita virum sanctum propter aetatis prolixitatem vocitantes) facere vellet ex his quas aggregaverat metis? An civitatem de ipsis facere cogitaret: quia sicut turres per muros civitatis, ita per circuitum cortis 135.0058B| dispositi cernebantur acervi. Tandem suadente diabolo se mutuo cohortati, miserunt in eos ignem. Quod cum B. praesuli nuntiatum fuisset in propinqua villa, quam Basilicae Cortem [ Bazancourt ] vocant, tunc forte consistenti; ascenso protinus equo, celeriter ad tantam compescendam praesumptionem devenit Celtum. Quo cum pervenisset, ardentesque fruges reperisset, ad ipsum calefacere se coepit ignem; semper, inquiens, est bonus focus, si non super potest. Verumtamen omnes qui hoc egerunt, et qui de ipsorum germine nati fuerint, viri ponderosi fiant, et feminae gutturis calamitate plectantur. Quod ita quoque constat impletum. Usque ad tempora siquidem Caroli Magni, qui hujuscemodi homines de 135.0058C| Celto, quoniam vicedominum ecclesiae Remensis in eadem villa necarunt, exterminavit, caedis auctoribus interfectis, et consentientibus per diversas provincias dispersis, atque perpetuo condemnatis exsilio: ac de caeteris hujus episcopii villis eamdem restaurari fecit. Ita viri feminaeque generationis hujus multati permanserunt, ut sancti viri sententia promulgavit. Et apte quidem vir Dei (quoniam posteros eorum rebelles ac seditiosos fore praevidit) hujusmodi vindicta non solum praesumptores, sed etiam genus ipsorum plecti decrevit.
Post haec igitur, aliaque multarum magnalia virtutum, quae Dominus operari per hunc fidelem suum famulum dignatus est, gemitus illius exaudiens atque suspiria, quibus dicere consueverat: Quando veniam, 135.0058D| et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI, 3.) Satiabor dum manifestabitur gloria ejus (Psal. XVI, 8); illi pia consolatione Dominus obitus sui diem revelavit imminere. Qua revelatione fretus, rerum suarum condidit testamentum, ad illam pertingere festinans haereditatem, de qua dicit Propheta: Cum dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXVI, 3, 4). Sic ergo sanctus hic vir Dei, terrenam derelinquens haereditatem percepit aeternam. Condito siquidem testamento, et suis omnibus rite dispositis, quia verus agricola omnem vitis verae palmitem fructum ferentem purgat, ut fructum plus afferat (Joan. XV 2), oculorum corporalium lumine privatus est aliquandiu, quo superna, mentis oculis, ad quae toto anhelabat desiderio, contemplari 135.0059A| valeret attentius. Ipse vero studebat in suae probationis tentatione semper gratias agere, laudibus, hymnisque Deo diebus ac noctibus vacare, fideli mente pertractans: Quoniam qui patienter humiliterque flagella suscipiunt, post flagella sublimiter ad requiem suscipiuntur. Cujus aeternae gloriae pignus in eo Dominus volens ostendere, priusquam decederet, ei visum restituit. Unde, sicut et de amissione, nomen Domini benedixit. Et non post longum spatium, sciens adesse sui transitus diem, per missarum celebrationem, et sacrae communionis participationem, valefaciens, et dans pacem filiis suis, postquam septuaginta quatuor annos in episcopatu religiosissime fidelis servus et prudens Domino ministraverat, nonagesimo sexto aetatis suae anno Idibus 135.0059B| Januarii [ ms. i, Id. IX], cursu sancti certaminis consummato, fide servata, cum multiplici bonorum operum fructu, et animarum lucro, ut diu desideravit, anima coelos penetrans, terrae corpus reliquit; accipiens stolam candidam, beatitudinem scilicet animae sempiternam, percapturus in resurrectione alteram, beatam videlicet ad gloriam resuscitati corporis immortalitatem; possessurus partem societatemque cum praecipuis Christi membris in regno coelesti, sicut attestatur apostolica sibi collata gratia. Gens siquidem Francica per ipsum ad fidem Christi conversa, martyrii palma, longanimitas patientiae in longaevitate ipsius vitae, confessionis gloria, orthodoxae fidei praedicatio, magnaliumque tam in vita corporis, quam post obitum praeclara manifestatio. 135.0059C| Cum vero funus ipsius sanctissimum deferretur ad sepulturam sanctorum martyrum Timothei et Apollinaris in ecclesia praeparatam, ita feretrum in medio vico est aggravatum, ut nullo modo posset, hominibus quantumlibet adnitentibus, amoveri. Stupefactis omnibus, Deique misericordiam postulantibus, ut dignaretur ostendere, quo in loco sancti sui vellet recondi corpus, designant ad basilicam praefatorum martyrum; nec feretrum movere possunt. Proponunt ad ecclesiam sancti Nicasii, nec capulum valet attolli. Decernunt ad aedem sanctorum Sixti et Sinicii, nec sic potest moveri. Tandem coacti, quoniam parva supererat ecclesia in honore beati Christophori martyris, et nullius propalati 135.0059D| corpus servabatur in ea sancti, circumjacentibus tamen atriis ecclesiae coemeterium ferebatur ex antiquo Remense, petierunt ut Dominus declararet, utrumnam in eadem ecclesiola pignus illud sacratissimum reponi decerneret. Ad quae vota tanta facilitate loculum levant, ut nullum portantes onus sentirent. Recondita sunt autem reverendissimi Patris hujus membra in hac ecclesiola, divina moderante dispositione, in loco ubi nunc habetur altare beatae virginis Genovefae. Ubi vero feretrum constat ipsius aggravatum, multa feruntur ostensa miracula postmodum. Hic etiam crux exstat abinde posita, columnae monumentis his insignitae praefixa.
Cum transisset ex hoc mundo ad coelestem patriam.
Praesul magnus beatus Remigius huc
A plebe sancta digne delatus est, corpore
135.0060A| In ecclesia condendus Timothei martyris.
Tunc hoc loco moram fecit; nec moveri potuit,
Donec quo locandus esset revelavit Dominus:
Ubi nunc favente Christo praepollet virtutibus,
Praestans hic Deo devotis apta beneficia,
Caecis visum, claudis gressum, et aegris remedium.
Igitur profusis votis exoremus Dominum,
Veniam ut delictorum piis ejus precibus
Mereamur adipisci, et coelorum gaudia.
Sancte Remigi, confessor pretiose Domini,
Adeloldi quoque tui miserere famuli.
CAPUT XVIII. Testamentum ab ipso editum.
« In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Gloria Deo. Amen.
« Ego Remigius episcopus civitatis Remorum, sacerdotii 135.0060B| compos, testamentum meum condidi jure praetorio, atque id codicillorum vice valere praecepi, si ei juris aliquid videbitur defuisse. Quandoque ego Remigius episcopus de hac luce transiero, tu mihi haeres esto, sancta et venerabilis Ecclesia catholica urbis Remorum, et tu, fili fratris mei, Lupe episcope, quem praecipuo semper amore dilexi, et tu, nepos meus, Agricola presbyter, qui mihi obsequio tuo a pueritia placuisti, in omni substantia mea, quae mea sorte obvenit antequam moriar: praeter id quod unicuique donavero, legavero, darive jussero, vel unumquemque vestrum voluero habere praecipuum. Tu sancta haeres mea Remensis Ecclesia, colonos quos in Portensi habeo territorio, vel de paterna maternaque substantia, vel quos cum fratre meo 135.0060C| sanctae memoriae Principio episcopo commutavi, vel donatos habeo, possidebis, Dagaredum, Profuturum, Prudentium, Temnaicum, Maurilionem, Baudoleifum, Provinciolum: Naviatenam, Lautam, Suffroniam colonas; Amorinum quoque servum, cum omnibus quos intestatos reliquero, tuo dominio vindicabis. Necnon villas, agrosque, quos possideo in solo Portensi, Tudiniacum scilicet, et Balatonium [ ms., Balatonum], sive Plerinacum, et Vaculiacum, vel quaecunque in eodem solo Portensi qualibet auctoritate possedi, integre cum omnibus campis, pratis, pascuis, silvis, ad te testamenti hujus auctoritate revocabis. Simili modo, sanctissima haeres mea, quaecunque tibi a propinquis et amicis meis, in quocunque solo et territorio collata sunt, sicuti disposuero in 135.0060D| parochiis, coenobiis, martyriis, diaconiis, xenodochiis, omnibusque matriculis sub tua ditione degentibus, ordinationem meam futuri successores mei, ordinis sui memores, sicut ego praedecessorum meorum, ita quoque inconvulse, et absque ulla refragatione servabunt. Ex quibus Celtus, quam [ Briss., quem] per manum meam Celsa, sobrina mea tibi tradidit, et Huldriciaca villa, quam Huldericus comes, ei loco ubi ossa mea sancti fratres et coepiscopi dioeceseos tuae ponenda elegerint, in tegumentis deserviant. Sitque locus ille successoribus meis Remorum episcopis peculiariter proprius, et in alimoniis ibidem Deo militantium, vicus ex proprio, in Portensi, et . . . villanis quoque ex episcopio in Remensi deserviant. Blandibaccius villa in Portensi, 135.0061A| quam a cohaeredibus meis Benedicto et Hilario, datis pretiis emi de thesauro ecclesiae, et Albiniacus ex episcopis, in alimoniis clericorum Remensis Ecclesiae communiter deputentur. Quibus etiam Berna ex episcopio, quae peculiaris praedecessoribus meis esse solebat, cum duabus villis, quas Ludovicus a me sacro baptismatis fonte susceptus, amore nominis mei, Piscofesheim sua lingua vocatis [ i. vocatas], mihi tradidit, sive cum Coslo et Gleni, vel omnibus silvis, pratis, pascuis, quaecunque per diversos ministros in Vosago infra, circum, et extra; tam ultra quam citra Rhenum pretio dato comparavi, picem annuatim ministret, cunctisque locis regularibus, tam a me, quam ab antecessoribus meis ordinatis, sive in futuro ab episcopis successoribus meis ordinandis, 135.0061B| pro necessitate locorum ad vascula vinaria componenda annuatim distribuat. Crusciniacum [ al., Cruciniatum] vero et Faram, sive villas quas sanctissima virgo Christi Genovefa, a rege Christianissimo Ludovico pro compendio itineris sui, cum Remensem ecclesiam saepissime visitare soleret, adipisci promeruit, alimoniisque ibidem Deo famulantium deputavit, sicut ab ea ordinatum est, ita confirmo, ut Crusciniacus futuri episcopi successoris mei obsequiis, et sartatectis principalis ecclesiae deputetur. Faram vero eidem episcopo, et sartatectis ecclesiae ubi jacuero, perpetualiter servire jubeo. Sparnacus [ ms., Spernacus] villa, quam datis quinque millia libris argenti, ab Eulogio comparavi, tua (sanctissima haeres mea) non extraneorum haeredum meorum esse 135.0061C| cernitur (c. 14), eo quod cum criminis accusatione regiae majestatis idem teneretur obnoxius, et se minime purgare posset, non solum ne occideretur, dato jam dicto pretio de thesauris tuis, sed ne pecunia ejus publicaretur, una tecum obtinui: et ideo ut praefata Sparnacus perpetualiter tibi ad restituendum thesaurum, stipendiisque tui pontificis deserviat, liberali sanctione firmavi. Duodeciacus vero, sicut a Clodovaldo nobilissimae indolis puero confirmatum est, tibi haeres mea perpetualiter famuletur. Villas quas mihi dominus illustrisque memoriae Ludovicus rex quem de sacro baptismatis fonte suscepi, cum adhuc paganus Deum ignoraret, ad proprium tradidit, locis pauperioribus deputavi; ne forte, cum esset infidelis, cupidum terrenarum rerum me arbitrari 135.0061D| posset, et non potius suae salutem animae, quam exteriora ab ipso bona requirere. Quod et admiratus, intercedere me pro quibuscunque necessitatem patientibus et fidelis, et ante fidem, benigne liberaliterque concessit. Et quia ex omnibus episcopis Galliarum, pro fide et convocatione Francorum potissimum me laborare cognovit, dedit mihi Deus tantam gratiam in conspectu ejus, virtusque divina, quae per Spiritum sanctum me peccatorem plurima signa ad salutem praefatae gentis Francorum operari fecit, ut non solum ablata omnibus ecclesiis regni Francorum restitueret, sed etiam de proprio, gratuita bonitate, plurimas ditaret ecclesias. Neque prius de regno ejus, quantum passus est pedis, ecclesiae 135.0062A| Remorum jungere volui, donec, ut hoc omnibus ecclesiis adimpleret, obtinui. Sed neque post ejus baptismum, nisi Codiciacum et Juliacum, super quibus jam dictus puer sanctissimus et unanimus mihi Clodovaldus, et incolae loci illius multiplicibus xeniis gravati, obnixe deprecantes, quod regi debebant ecclesiae meae solvendum, me petere compulerunt. Quod idem piissimus rex et gratanter accipiens, promptissima voluntate largitus est, usibusque tuis, sanctissima haeres mea, justa ejusdem piissimi datoris praeceptum, episcopali auctoritate firmavi. Res etiam quas saepe dictus rex, piissimusque princeps, tibi in Septimania et Aquitania concessit, et eas quas in Provincia Benedictus quidam (cujus filiam mihi ab Alarico missam, gratia sancti Spiritus per impositionem 135.0062B| manus meae peccatricis, non solum a diabolicae fraudis vinculo, sed ab inferis revocavit) ad usum luminis tui, et loci ubi corpus meum jacuerit. continuatim deservire praecipio, villasque in Austria sive Toringa. Futuro episcopo successori meo amphibalum album paschalem relinquo, stragula columbina duo, vela tria, quae sunt ad ostia diebus festis triclinii, cellae et culinae. Vas argenteum triginta, et aliud de cem et octo librarum, inter te, haeres mea, et dioecesin tuam Ecclesiam Laudunensem, factis patenis atque calicibus ad ministerium sacrosanctum, prout volui, Deo annuente, distribui. Illud quoque vas aureum decem librarum, quod mihi saepe nominatus dominus, illustrisque memoriae Ludovicus rex, quem, ut praedixi, de sacro baptismatis fonte suscepi, donare 135.0062C| dignatus est, ut de eo facerem quod ipse voluissem, tibi haeredi meae Ecclesiae supra memoratae jubeo turriculum et imaginatum calicem fabricari. et epigrammata, quae Lauduni in argenteo ipse dictavi, in hoc quoque conscribi volo. Quod faciam per me, si habuero spatium vitae; si autem [ Briss., sin. ante] clausero ultimum diem, tu fili fratris mei, Lupe episcope, species ante dictas, tui ordinis memor, efficias. Compresbyteris meis et diaconibus qui sunt Remis, quinque et viginti solidos aequaliter dividendos in commune dimitto. Vitis plantam super vineam meam ad suburbanum positam, simili modo communiter possidebunt cum Melanio vinitore, quem do in loco ecclesiastici hominis Albovichi, ut Albovichus libertate plenissima perfruatur. Subdiaconibus solidos 135.0062D| duodecim, lectoribus, ostiariis, et junioribus solidos octo jubeo dari. Pauperibus duodecim in matricula positis, ante fores ecclesiae exspectantibus stipem, duo solidi unde se reficiant, inferentur: quibus Corcellum villam dudum deservire praecepi. Aliis pauperibus tribus, ubi fratres quotidie pedes lavare debent, quibus etiam Balatoforum [Relatoforum], quod dicitur Xenodochion, ad hoc mysterium statui, solidus unus dabitur. Viduis quadraginta in porticu ecclesiae alimoniam praestolantibus, quibus de decimis villarum Calmisciaco, Tessiaco, Novavilla stipendia ministrabantur, superaddo de villa Huldriciaca superius memorata, eis in perpetuum stipendia inferri, et tres solidos, et denarios quatuor dari 135.0063A| jubeo; ecclesiae S. Victoris ad portam Suessonicam, solidos duos; ecclesiae S. Martini ad portam Collatitiam, solidos duos; ecclesiae sancti Hilarii ad portam Martis, solidos duos; ecclesiae sanctorum Crispini et Crispiniani ad portam Trevericam, solidos duos; ecclesiae S. Petri infra urbem, quae curtis Dominica dicitur, solidos duos; ecclesiae quam in honore omnium Martyrum supra cryptam Remorum aedificavi, cum per auxilium virtutis Dei ab igne daemonis pene jam totam urbem concrematam eripui, solidos duos; ecclesiae, quam pro eodem signo virtutis Dei, in honore sancti Martini, et omnium confessorum infra urbem aedificavi, solidos duos; diaconiae infra urbem, quae dicitur ad Apostolos, solidos duos; titulo sancti Mauricii in via Caesaria, 135.0063B| solidos duos; ecclesiae Jovinianae [ ms., Jovianae] tituli beati Agricolae, ubi ipse vir Christianissimus Jovinus, et sanctus martyr Nicasius, cum plurimis societatis suae Christi martyribus requiescunt, ubi etiam quinque confessores proximi antecessores domni Nicasii, cum sanctissima virgine et martyre Eutropia conditi sunt, solidos tres; eidem quoque ecclesiae proprium quod fuerat Jovini in solo Suessonico, cum ecclesia beati Michaelis, rebus prioribus superaddidi; ecclesiae sanctorum martyrum Timothei et Apollinaris, ubi etiam Domino dante, si fratribus ac filiis meis episcopis dioeceseos nostrae visum fuerit, ossa mea ponere disposui, solidos quatuor; ecclesiae sancti Joannis, ubi virtus Christi, me orante, 135.0063C| filiam Benedicti suscitavit, solidos duos; ecclesiae sancti Sixti, ubi cum tribus successoribus suis requiescit, solidos tres, cui etiam de proprio meo Plebeias supra Matronam adjunxi; ecclesia S. Martini in eodem solo sanctae Remensis ecclesiae positae, solidos duos; ecclesiae S. Christophori, solidos duos; ecclesiae S. Germani, quam ipse in solo Remensi aedificavi, solidos duos; ecclesiae SS. martyrum Cosmae et Damiani in praefatae matris solo positae, solidos duos. Matriculae S. Mariae, quae dicitur Xenodochion, ubi duodecim pauperes stipem exspectant, solidus dabitur. Quam denique matriculam loco, ubicunque fratribus meis et filiis ossa mea ponere placuerit, perseverare praecipio, et ut diu [ ms. i, die] noctuque pro peccatis atque criminibus meis 135.0063D| Dominum deprecentur de proprio haereditatis meae jure, rebus quas antecessores mei in eorum stipendiis Domino dederunt, superaddo etiam villam Soladronam, et villam S. Stephani, et quidquid in villa Herimundi mihi per successionem evenit. Quod vero pretio ibidem comparavi, ecclesiae S. Quintini martyris jam diu delegavi. De jam dicto Vacculiaco, Fruminium, Dagaleifum, Dagaredum, Ductionem, Baudowicum, Udulfum, Vinofeifam, liberos esse praecipio. Temnaredus qui de ingenua nascitur matre, statu libertatis utatur. Tu vero, fili fratris mei Lupe episcope, tuo dominio vindicabis Nifastem, et matrem suam Nuciam. Vineam quoque quam Aeneas vinitor colit; Aeneam et Monulfum ejus filium juniorem jubeo libertate perfungi. Melloficum porcarium 135.0064A| et Paschasidem conjugem suam, Vernivianum cum filiis suis, excepto Widragasio, cui tribui libertatem, tuo juri deputabis. Servum meum de Cesurnico tuum esse praecipio. Agrorum partem ad te, quam frater meus Principius episcopus tenuit, cum silvis, pratis, pascuis revocabis. Servum meum quem Mellowicus tenuit, Viteredum tibi derelinquo, Teneursolum, Capalinum, et uxorem suam Theodorosenam, tuo juri dominioque transcribo. Theodonima quoquo ex mea praeceptione sit libera. Edoneifam, quae homini tuo sociata fuit, et ejus cognationem retinebis. Uxorem Aregildi, et cognationem suam ingenuos esse jubeo. Partem meam de prato quod Lauduni juxta vos habeo, ad imitatem montium posito, quae Jovia sunt pratella 135.0064B| quae tenui, ad te revocabis. Labrinacum tibi, ubi ossa genitricis meae posui, cum praefixis terminis deputavi. Tibi autem, nepos meus Agricola presbyter, qui intra domesticos parietes meos exegisti pueritiam tuam, trado atque transcribo Merumvastem servum, et uxorem suam Meratenam, et eorum filium, nomine Mercovicum. Ejus fratrem Medovicum jubeo esse liberum. Amantium et uxorem suam tibimet derelinquo. Eorum filiam esse praecipio liberam Dasoundam. Alaricum servum tuae deputo portioni, cujus uxorem, quam redemi, et manumisi, commendo ingenuam defendendam. Bebrimodum et uxorem suam Moriam tuo dominio vindicabis. Eorum filius Monacharius gratulabitur beneficio 135.0064C| libertatis. Mellaricum et uxorem suam Placidiam ad tuum dominium revocabis. Medaridus eorum filius sit libertus. Vineam quam Mellaricus Lauduni fecit, tibi dono; Britobaudem servum meum, necnon etiam Gibericum. Vineam quam Bebrimodus facit, tibi eatenus derelinquo, ut diebus festis, et omnibus diebus Dominicis, sacris altaribus mea inde offeratur oblatio, atque annua convivia Remensis presbyteris et diaconibus praebeantur. Delegoque nepoti meo Praetextato Moderatum, Totticionem, Marcovicum, Innocentium servum, quem accepi a Profuturo originario meo, cochlearia quatuor de majoribus, acetabulum, lucernam, quam mihi tribunus Friaredus dedit, et argenteam cabutam figuratam. Filiolo illius Parovio, acetabulum et tria cochlearia, et 135.0064D| casulam cujus fimbrias commutavi. Remigii cochlearia tria, quae meo sunt nomine titulata, mantile ipsius quod habeo feriale, transcribo; hichinaculum quoque dono illi, de quo Godebodo dixi. Delegoque benedictae filiae meae Hilariae diaconae ancillam nomine Nocam, et vitium pedaturam, quae suae jungitur vinea, quam Catusio facit, dono: et partem meam de Talpusciaco transcribo, pro obsequiis quae mihi indesinenter impendit. Aetio nepoti meo partem de Cesurnico, quae mihi sorte divisionis obvenit, cum omni jure quod tenui atque possedi. Ambrosium quoque puerum ad jus illius, dominiumque transmitto. Vitalem colonum liberum esse jubeo, et familiam suam ad nepotem meum Agathimerum pertinere: cui vineam dono quam posui Vindonissae, et 135.0065A| meo labore constitui, sub ea conditione ut a partibus suis, omnibus diebus festis ac Dominicis pro commemoratione mea sacris altaribus offeratur oblatio: et Laudunensibus presbyteris atque diaconibus annua convivia, concedente Domino praebeantur. Dono ecclesiae Laudunensi ex villis quas mihi sanctae recordationis praefatus rex Ludovicus dedit, duas, Anisiacum, solidosque decem et octo, quos presbyteri et diaconi inter se aequali divisione distribuant. Partem meam de Secio ex integro ad se revocet ecclesia Laudunensis, et Lauscitam, quam mihi charissima filia et soror mea, virgoque, ut credo, Christi sanctissima Genovefa, in usibus pauperum Christi tibi dandam ad integrum delegavit. Commendo sanctitati tuae, fili fratris mei, Lupe episcope, ex praefatis 135.0065B| villis, quos libertos esse praecipio, Catusionem, et Auliatenam conjugem suam, Nonnionem qui meam vineam facit, Sonnoveifam, quam captivam redemi, bonis parentibus natam, et ejus filium Leutiberedum, Mellaridum et Mellatenam, Vasantem, Cocum, Caesariam, Dagarasenam, et Baudorosenam Leonis neptem, et Marco eifum filium Totnonis; hos totos, fili fratris mei, Lupe episcope, sacerdotali auctoritate liberos defensabis. Tibi autem, haeredi ecclesiae meae, Flavianum et uxorem suam Sparagildem dono Eorum filiolam parvulam Flavarasenam, liberam esse constitui. Fedamiam uxorem Melani, et eorum parvulam Remenses presbyteri et diaconi possidebunt. Crispiciolum colonum liberum esse praecipio, et ad nepotem meum Aetium ejus familiam 135.0065C| pertinere: ad utrumque, id est, ad Aetium et Agatimerum pervenire colonicam Passiacum. Pronepti meae Praetextatae dono Modorosenam. Profuturo Leudocharium puerum trado. Profu urae dari jubeo Leudoneram. Laudunensibus subdiaconibus, lectoribus, ostiariis, et junioribus quatuor solidos derelinquo. Pauperibus in matricula positis solidus dabitur ad eorum refectionem. Delegoque ex dato praefati principis Salvonarias supra Moram, et decem solidos ecclesiae Suessonicae pro commemoratione nominis mei. Nam Sablonarias supra Matronam haeredibus meis deputavi. Catalaunensi ecclesiae ex dato saepe dicti filii mei, Gellonos supra Matronam, et solidos decem. Ecclesiae sancti Memmii, Fascinarias 135.0065D| ex donis praescripti principis, et solidos octo. Mosomagensi, solidos quinque. Vongensi, agrum apud officinam molinarum, quae ibi est constituta. Catarigensi ecclesiae, solidos quatuor, totidemque Portensi pro commemoratione mei nominis inferentur Ecclesiae Attrabatensi, cui, Domino annuente, Vedastum fratrem meum charissimum episcopum consecravi, ex dono jam dicti principis villas duas in alimoniis clericorum deputavi, Orcos videlicet, et Sabucetum; quibus etiam pro memoria nominis mei solidos viginti dari jubeo. Ursi archidiaconi familiaribus usus obsequiis, dono ei domi textilis casulam subtilem, et aliam pleniorem, duo saga delicata, tapete quod habeo in lecto, et tunicam quam tempore transitus mei reliquero meliorem. Haeredes 135.0066A| mei, Lupe episcope, et Agricola presbyter, porcos meos inter vos aequaliter dividetis. Friaredus, quem ne occideretur quatuordecim solidis comparavi, duos concessos habeat, duodecim det ad basilicae domnorum martyrum Timothei et Apollinaris cameram faciendam. Haec ita do, ita lego, ita testor. Caeteri omnes exhaeredes estote, suntote.
« Huic autem testamento meo dolus malus abest, aberitque in quo si qua litura, vel caraxatura fuerit inventa, facta est me praesente, dum a me relegitur et emendatur. Neque ei duo priora testamenta, primum quidem quod ante quatuordecim, et alterum quod ante septem condidi annos, obsistere, obviare, aut ullatenus nocere poterunt, eo quod quidquid in ipsis continebatur, in praesentia fratrum meorum 135.0066B| hic inserta, et quae deerant adjuncta, insuper et quae Dominus mihi largiri in postmodum dignatus est, superaddita noscuntur. Sed inconvulsum et incontaminatum praesens hoc quod condidi testamentum, a fratribus meis successoribus, videlicet Remorum episcopis, conservandum [ ms. i. conservatum]: a regibus quoque Francorum, filiis scilicet meis charissimis, quos per baptismum, Jesu Christi dono et gratia Spiritus sancti cooperante, Domino consecravi, ubique defensum, atque protectum contra omnia: et in omnibus, inviolabilem perpetuamque semper obtineat firmitatem. Et si quis, in ordine clericali, a presbytero usque ad tonsum contradicere, aut obviari ei praesumpserit, et correptus a successore meo satisfacere neglexerit, convocatis ex vicinioribus 135.0066C| locis Remorum dioeceseos tribus episcopis, deponatur a gradu. Si vero, quod non opto, nec cupio, sed neque spero, successor quilibet mihi in hac sede Remorum episcopus, exsecrabili cupiditate ductus, res praefatas, sicut a me, auctore Domino meo Jesu Christo, ad illius honorem, et ejus pauperum consolationem ordinatae sunt, aliorsum distrahere, immutare, commutare, seu quolibet obtentu in usus laicorum, beneficii gratia dare, aut a quolibet datas, favere, aut consentire praesumpserit, convocatis totius dioeceseos Remorum episcopis, presbyterisque ac diaconibus, necnon et ex filiis meis charissimis Francis religiosis quamplurimis, reatus sui poenam, privatione sui episcopatus persolvat, 135.0066D| et nequaquam ultra recuperationem gradus amissi, in hoc saeculo promerebitur. Quicunque vero ex laico habitu a nobis statuta parvipendes, sibique favens, quae pauperibus Ecclesiae attributa sunt, abuti, aut usurpare quolibet obtentu praesumpserit, pari simul perpetuaque damnatione alienator, petitor, dator, acceptor, pervasor, anathematis vinculo ab Ecclesia catholica sejungantur, donec valeant, Deo miserante, condignae satisfactionis emendatione indulgentiam promereri. Sin autem in hoc perseverare cujuscunque donationis occasione quilibet delegerit, spes ei praesentis ac futurae restitutionis a successore meo, Remorum scilicet episcopo, omnimodis auferatur. Generi tantummodo regio, quod ad honorem sanctae Ecclesiae, et defensionem pauperum 135.0067A| una cum fratribus meis et coepiscopis omnibus Germaniae, Galliae, atque Neustriae, in regiae majestatis culmen perpetuo regnaturum statuens elegi, baptizavi, a fonte sacro suscepi, donoque septiformis Spiritus consignavi, et per ejusdem sacri chrismatis unctionem ordinato in regem, parcens, statuo, ut si aliquando genus illud regium per benedictionem meam toties Domino consecratum, mala pro bonis reddens, ecclesiarum Dei pervasor, destructor, depopulator, gravis, aut contrarius existere voluerit, convocatis Remorum dioeceseos episcopis, primum moneatur: et deinde Ecclesia Remensi [ i, Remensis] praefata, adjuncta sibi sorore, Ecclesia scilicet Trevirensi, iterum conveniatur [ i, conveniat]. Tertio vero, archiepiscopis tantummodo 135.0067B| Galliarum tribus aut quatuor convocatis, princeps ille, quicunque fuerit, moneatur: ita ut usque ad septimam monitionem, si prius satisfacere renuerit, paternae pietatis longanimitate differatur. Tandemque, si postpositis omnibus praefatis benedictionibus [ f., monitionibus], incorrigibilis contumaciae spiritum non deposuerit, et se per omnia, Deo subdi nolens, benedictionibus Ecclesiae participare noluerit, elogium segregationis a corpore Christi, ab omnibus ei porrigatur, quod per prophetam et regem David longe ante, eodem qui in episcopis est, dictante Spiritu sancto, noscitur decantatum: Quia persecutus est, inquit, hominem inopem, et mendicum. et compunctum corde, et non est recordatus facere misericordiam, et dilexit maledictionem, et 135.0067C| veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo (Psal. CVIII, 17, 18). Totumque ei quod in persona Judae traditoris Domini nostri Jesu Christi, et malignorum episcoporum, ecclesia decantare solet, per singulas ei decantetur ecclesias, quia Dominus dixit: Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40): et quandiu his non fecistis, nec mihi fecistis (Ibid., 45). Et ideo quod probatur in capite, in membris intelligendum esse non dubitetur. Unum tantummodo ibi verbum per interpositionem commutetur: Fiant dies ejus pauci, et principatum ejus accipiat alter (Psal. CVIII, 8). Quod utique si successores mei Remorum scilicet archiepiscopi, operari, sicut a me ordinatum est, neglexerint, in se quidquid in principibus resecandum 135.0067D| fuerat, maledictionibus depravati reperiant, ut fiant dies eorum pauci, episcopatum eorum accipiat alter. Si vero Dominus meus Jesus Christus vocem orationis meae, quam quotidie pro genere illo in conspectu divinae majestatis specialiter fundo, audire dignatus fuerit, ut sicut a me accepit ita in dispositione regni, et ordinatione sanctae Dei Ecclesiae perseveret, benedictionibus, quas Spiritus sanctus per manum meam peccatricem super caput ejus infudit, plurimae super caput illustrius per eumdem Spiritum sanctum superaddantur; et ex ipso reges et imperatores procedant, qui in praesenti, et in futuro, juxta voluntatem Domini, ad augmentum sanctae suae Ecclesiae, virtute ejusdem in judicio et 135.0068A| justitia confirmati, et corroborati regnum obtinere atque augere quotidie valeant: et in domo David, hoc est in coelesti Hierusalem, cum Domino in aeternum regnaturi, sublimari mereantur. Amen. Peractum Remis, die et consule supradicto, intercedentibus et mediis signatoribus.
« Ego Remigius episcopus testamentum meum relegi, signavi, subscripsi, et in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Deo adjuvante, complevi. + Vedastus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Genebaudus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, et maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Medardus episcopus 135.0068B| cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Lupus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subcripsi. + Benedictus episcopus cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Eulogius episcopus Cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Agricola presbyter cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + Theodonius presbyter cui pater meus Remigius maledixit, maledixi: et cui benedixit, benedixi, interfui quoque, 135.0068C| atque subscripsi. + Celsinus presbyter cui pater meus Remigius maledixit, maledixi, et cui benedixit, benedixi: interfui quoque, atque subscripsi. + V. C. Pappolus interfui, et subscripsi. V. C. Eulodius interfui, et subscripsi. V. C. Eusebius in terfui, et subscripsi. V. C. Rusticolus interfui, et signavi. V. C. Eutropius interfui, et signavi. V. C. Daweus interfui, et signavi.
« Post conditum testamentum, imo signatum, occurrit sensibus meis, ut basilicae domnorum martyrum Timothei et Apollinaris missorium argenteum sex librarum ibi deputem, ut ex eo sedes futura meorum ossium componatur. »
CAPUT XIX. De remedio pestis inguinariae, et caeteris per ipsum collatis. 135.0068D|
Post hujus beatissimi Patris obitum, « cum lues inguinaria, » veluti Gregorius Turonensis enarrat (De Gloria confess. c. 79), « populum primae Germaniae devastaret, et omnes hujus cladis terrerentur auditu, concurrit Remensis populus ad sancti sepulcrum, congruum hujus causae flagitare remedium. Accensis cereis, lychnisque accensis non paucis, hymnis, psalmisque coelestibus per totam excubat noctem. Mane autem facto quid adhuc precatui desit in tractatu rimatur. Reperiunt etenim, revelante Deo, qualiter oratione praemissa, majori adhuc propugnaculo urbis propugnacula munirentur. Assumptam igitur pallam de beati sepulcro componunt in 135.0069A| modum feretri, accensisque super cruces cereis, atque ceroferariis, dant voces in canticis; circumeunt urbem cum vicis, nec praetereunt ullum hospitium, quod non hac circumitione concludant. Nec post multos dies fines hujus civitatis lues aggreditur memorata. Verumtamen usque ad eum locum accedens, quo beati pignus accessit, ac si constitutum cerneret terminum, intro ingredi non est ausa, sed etiam quae in principio pervaserat, hujus virtutis repulsu reliquit. » Multa denique postmodum ad ipsius sepulcrum sunt divinitus ostensa miracula, quae per negligentiam non habentur scripta.
CAPUT XX. De translatione corporis ipsius, et quibusdam denuo patratis miraculis. 135.0069B| Sepulto igitur in praememorata basilica, beatissimi Remigii corpore, cum multa stupendaque in eadem per Domini gratiam fierent miracula, dilatata et exaltata est ipsa ecclesia, factaque crypta post altare in qua transferretur pignus venerabile. Detegunt humo loculum, quo praeparatum deponant in antrum, sed ipsum penitus movere non possunt. Superveniente vero nocte multis accensis luminaribus, circa noctis medium sopor excubantes occupat omnes. Quibus evigilantibus, invenitur transvectus sacro cum thesauro sarcophagus, in praeparatum (non nisi manibus angelicis) habitaculum deportatus. Tantaque cuncti replentur odoris suavitate, quantam lingua non valet humana propalare. Quae delectationis amoenitas in eadem, per totam diem illam, 135.0069C| sed et in crastina, perseveravit Ecclesia. Hac igitur die translationis ejus, scilicet Kalendis Octobris, cum divinis laudibus sumptae sunt reliquiae de capillis ejus, et casula, tunicaque ipsius: et integrum, licet exsiccatum, corpus ejusdem rubeo constat brandeo involutum.
Hic itaque Pater reverendus, et in vita corporis, et post obitum, sicut infirmis sanitatum gratiam contulit, sic et in pervasores vel praesumptores saepissime vindex apparuit. De quo praefatus episcopus Gregorius referre studuit, quod ex ipsius hic verbis indere placuit (GREGOR. TUR., ubi supra ): « Erat enim haud procul a basilica ( scil. S. Remigii ) fundus tellure fecundus (tales incolae Olcas vocant) et hic datus basilicae sancti fuerat: quem unus e civibus 135.0069D| pervadit, despiciens hominem qui eum loco sancto contulerat. Qui cum ab episcopo ac loci abbate crebro conventus fuisset, ut quae injuste pervaserat redderet: parvipendens verba quae audiebat, pertinaci direpta defensabat intentione. Denique causa exstitit, et non devotio, ut urbem adiens, properaret ad sancti basilicam. Arguitur iterum ab abbate pro campi pervasione. Sed nihil dignum ratione respondet. Explicitisque negotiis ascenso equo domum redire disponit. Sed obstat nisui ejus sacerdotis injuria. Nam sauciatus [ ms., satiatus] a sanguine, diruit in terram; obligatur lingua quae locuta fuerat campum tolli; clauduntur oculi, qui concupierant; manus contrahuntur, quae apprehenderant. Tunc 135.0070A| balbutiens, et vix sermonem explicare valens, ait: Deferte me ad basilicam sancti: et quantumcunque super me [ i, apud me] auri est ad sepulcrum ejus projicite: peccavi enim auferendo res ejus. Aspiciens autem dator campi hunc cum muneribus deferri, ait: Nec accipias, quaeso, sancte Dei, munera ejus, quae nunquam cupide accipere consuevisti. Ne sis, deprecor, adjutor ejus, qui inflammante concupiscentia rerum tuarum nequam possessor exstitit. Nec distulit sanctus audire vocem pauperis sui: nam homo ille licet dedisset munera, ostendit sanctus Domini se illa, non acceptasse, dum rediens pervasor domum amisit spiritum, et recepit ecclesia res suas. »
Temporibus Chilperici Francorum regis exstitisse 135.0070B| fertur Moderamnus, Redonensis ( Rennes ) ecclesiae praesul, vir nobili prosapia oriundus: qui per licentiam praedicti regis limina sancti Petri adire disponens, divertit in monasterium beati Remigii situm in suburbio Remensis urbis. Ubi liberaliter a fratribus ejusdem loci susceptus, impetravit a Bernehardo sacrorum custode reliquias de stola, cilicio, atque sudario sancti Remigii. Quibus gratanter acceptis, iter incoeptum laetus agens, dum permeat Italiam, in monte Bardonum quadam nocte metatum habens, memoratas in ilicis ramo suspendit reliquias. Cumque diluculo surgens, iter coeptum arriperet, immemor harum (nutu, ceu creditur, divino) haec ibidem remansere pignora. Procedente vero aliquanto longius episcopo, ubi relictarum memor 135.0070C| fit reliquiarum, suum statim ad has recipiendas dirigit clericum, nomine Vulfadum. Quo ad has perveniente, nullo valet eas ingenio contingere, dum mirabili signo, ut eas attingere vellet, elevarentur in sublime. Hoc praefatus episcopus audito miraculo, regrediens, in eodem loco fixit tentorium; sed relicta pignera eadem nocte minime valuit recipere, donec facto mane, in monasterio quod vocatur Bercetum, in honore S. Abundii martyris inibi constructum, missam celebrans, praedictorum partem munerum devoveret ibidem se relicturum. Sicque rapta sibi recipiens, impleto venerabiliter voto, coeptum repetit iter. Cui obvius factus Luitbrandus [Luidbrandus] Italorum rex strenuus, qui hanc auditu jam compererat sacrorum virtutem, amore 135.0070D| B. Remigii ductus, idem monasterium, Bercetum scilicet, cum omnibus adjacentiis, omnique abbatia, mansos octingentos [ C., octo], ut tradunt, continenti, praefato praesuli Moderamno delegavit, eique in praesentia fidelium suorum, legali de more, vestituram ex ea, et chartam fecit. Remeans autem ab urbe Roma memoratus praesul, accessit ad venerandum B. Remigii sepulcrum: atque sicut illi praemissus rex hanc terram tradidit, ita nihilominus ille S. Remigio eamdem contulit. Sicque prospere in suum reversus episcopium, successorem sibi ordinari fecit, et vale faciens filiis suis, Bercetum monasterium repetiit, et usque ad obitus sui diem in loco illo moderate et honeste, ut servus Dei, conversatus 135.0071A| vixit. Qui quoque nonnullis deinceps locus miraculis illustratus claruit.
Processu denique temporis Pippinus rex, Karoli Magni pater, episcopii Laudunensis villam, quae dicitur Anisiacus, accipere nisus quasi sub censu, velut alias quasdam fecerat, venit in eam, ubi cum dormiret, apparuit ei S. Remigius, dicens: Tu quid hic facis? Quare in hanc villam intrasti, quam mihi homo te devotior dedit, et quam ego ecclesiae dominae meae Dei Genitricis donavi? et flagellavit eum satis acriter, ita ut livores in ejus postea corpore parerent. At ubi disparuit B. Remigius, surrexit Pippinus, et correptus valida febre, quantocius ab ipsa villa recessit. De qua febre non parvo tempore laboravit. Deinceps vero regni princeps inibi usque ad 135.0071B| moderna tempora non mansit, ut nec in Codiciaco vel Juliaco, nisi Ludovicus rex Germaniae, qui quando fratris sui Karoli regnum pervasit, in Juliaco mansit, et inde turpiter in crastinum fugiens ante ipsum fratrem suum, vix evasit.
Partem quoque magnam silvae in saltu Vosago beatus hic Pater, dato comparuit pretio; villulas etiam quasdam inibi constituisse fertur, quae Cosla et Gleni vocantur; incolasque de vicina episcopii villa, nomine Berna, dudum sibi a Francis data, in eas transferens, ibidem manere disposuit, et ut picem religiosis annuatim locis ecclesiae Remensis administrarent, instituit. Quibus et pensam tribuit, quae hodie ab ipsorum successoribus accipitur, cum qua suum quoque persolvunt debitum. Hujus etiam 135.0071C| suae coemptionis fines ita per gyrum determinavit, et ut omnibus videntibus pateat ipsa determinatio, et hactenus ipsi fines ab eo denotati nomine tenus vocitentur et assignentur. In quibus determinationibus ligni cujusdam concavo, manu sua petram conjecisse traditur: quam quicunque voluerint contrectare, manum in ipsam cavernam valent inferre, lapidem devolvere, sed ab eadem concavitate nullo modo queunt educere. Post aliqua vero tempora quidam beati viri laudibus invidens, ipsam manu petram de ligno nisus est evellere; quod explere non valens, ipsum securi foramen tentavit ampliare. Sed elevato ferro ut arborem percuteret, arefacta mox jam dextera, quam procaciter extulit, ipsum [ ms. i, ipse] quoque lumen oculorum amisit, et qui famam 135.0071D| sancti Patris hujus exstinguere voluit, venerationem laudis adauxit invitus.
Istius partem silvae hujus almi patroni nostri studiis emptae, duo quidam fratres custodes regii saltus invadentes, asserebant quod potius ad fiscum quam ad jus S. Remigii pertineret. Accidit autem dum quondam cum incolis ecclesiae Remensis ditioni subditis, ob id altercarentur, ut unus eorum veniens ad porcos suos, quos in eamdem silvam pastum miserat, lupum inter eos inveniret: quem ascenso equo celeriter insecutus, eumque percutere molitus, equo pavefacto caput ad quamdam collisit arborem, cerebroque 135.0072A| ipsius in terram defluente, mortuus est. Frater vero ipsius in alteram pergens partem, pervenit ad quamdam petram, dicens: Omnibus notum sit, quia usque ad hanc petram est ista silva imperatoris: eoque sic lapidem cum dicto bipenni, quam manu gestabat, percutiente, saxi particulae in ejus oculos ab ipso prosiliunt, et caecus efficitur; sicque praesumptionis uterque mercedem recepit, et mendacii sui.
Quidam vir nobilis ex territorio Nivernensi, B. Remigii reliquiis obtentis, oratorium in sua proprietate sub ipsius aedificavit honore. Ubi Dominus nonnulla, propter hujus dilecti sui merita propalanda, dignatus est ostendere signa. Cum denique Ludovico imperatore defuncto, Aquitanii absque 135.0072B| principis jugo facti, gentilitiaque mobilitate permoti, prout quisque poterat, efferre sese, mutuoque impugnare, ac per contiguos pagos debacchari coepissent, pauperes quique res suas in ecclesiis reponere studuerunt. Unde confisi, virtutum quae inibi fiebant, opinione, sua multi servanda in eodem certatim recondunt oratorio. Audientes autem praedones hoc opibus oratorium pluribus refertum plurimorum, eas vi diripere nituntur. Quorum quodam obserati seram conante frangere ostii, mox ut januam calce percussit, eidem cohaerente pede ipsius ostio, resupinus in terram praesumptor cecidit. Quod alii cernentes, aufugiunt. Ipse vero miser, cogente cruciatu, cum maximo suos ejulatu coepit exprimere dolores, et amarissimis praemittere cum 135.0072C| lacrymis, quia si Deus per merita S. Remigii pedem ipsius ab hac compede solveret, ulterius nunquam, vel de illa, vel de qualibet aliquid ecclesia tolleret, aut tolli, quantum ex ipso esset, ullo modo consentiret. Caballum quoque suum cum sella, et alia quae potuit ad eamdem donavit ecclesiam. Sicque post confessionem, lacrymas et votum, pes ejus ab ostio, cui adhaeserat, est solutus. Verumtamen eo postmodum pede claudus permansit, dum crure femoreque computrescente, morte decessit.
Quando tres fratres Lotharius, Ludovicus, et Karolus regnum sibi Francorum post patris obitum divisere, villas episcopii Remensis, quod tenebat Fulco presbyter, Karolus suis distribuit militibus. Ex quibus villam Juliacum cuidam Ricuino dedit. Cujus 135.0072D| uxor nomine Berta [ c. i, Beuta], dum in ipsius villae cubiculo jaceret, venit ad eam S. Remigius in somnis dicens: Non est iste locus tuus ad jacendum. Alterius meriti et officii debet esse, qui hanc villam habere, et in hoc cubiculo debet jacere. Surge quantocius, et hinc abscede. Quod illa parvipendit, putans inane se visum videre. Iterum quoque apparuit ei sanctus Domini, dicens: Cur hinc non abscessisti, sicut tibi praecepi? Vide ne hic amplius inveniam. Quod ipsa ceu prius, etiam nunc pro nihilo duxit. Tertio venit ad eamdem beatissimus praesul, et dixit: Nonne jam semel et secundo tibi jussi, ut 135.0073A| hinc abscederes? Sed quia pergere contempsisti, aliorum deportatione discedes. Et percussit illam virga quam tenebat in manu, quae mox in maximum toto corpore conversa tumorem, viro suo, quod viderat, aliisque nonnullis dixit, et per aliquot dies severissime cruciata, vitam finivit. Cujus corpus vir ejus in ecclesia S. Remigii deportari, et ibidem sepeliri fecit. Quod autem funus ipsius in ecclesia sua Pater hic almus receperit, non adeo mirabitur, si quis digne perpenderit qua sancti vindictas in delinquentes exercere soleant intentione: videlicet ut, si poenituerint, hic recipiant quod merentur, ne post aeternis suppliciis addicantur, ut in Regum libro de propheta legitur, qui ori Domini inobediens exstitit, et a leone percussus interiit, atque post ultionem perceptam 135.0073B| corpus ipsius intactum a fera remansit (I Reg. XIII). Quod vero praemissam mulierem ter admonere curaverit, nec eam primo vel secundo visitans, percutere voluit (quam tamen ultione plectendam utpote Deo conjunctus non ignoravit) quid aliud quam patientiae nobis exempla proposuit? ne scilicet ad proferendam in quemque scientiam faciles simus, qui Deo per diversa disjungimur, cum et eum patienter exspectare probemus, quem Deo cohaerere, atque cum ipso judicare confidimus.
Moderno tempore colonus quidam villae Remensis episcopi, quae plumbea Fontana dicitur, manens juxta regii villam fisci, quam Rosetum vocant, neque messem, neque pratum, caeterumve peculium, propter fiscalinorum infestationem, habere quiete 135.0073C| valebat: unde saepe justitiam apud ministeriales regios sibi fieri petiit, nec obtinere potuit. Invenit autem tandem sibi salubre consilium. Nam coxit panes et carnes, et accepta cerevisia, prout visum fuit, in vasculis, haec omnia vehiculo, quae vulgo benna dicitur, imposuit, et junctis bobus ad basilicam sancti Remigii, candelam manu ferens, properavit. Quo perveniens, cibariis quae detulit matricularios pavit, ad sepulcrum sancti candelam posuit, et ejus auxilium contra suos oppressuros expetiit. Pulverem quoque de pavimento ecclesiae colligens, panno colligavit, et in praedicta bonna ponens, linteum desuper (ut supra corpus mortui solet fieri) composuit, et ad propria remeare coepit. Si qui vero de obviantibus eum interrogabant 135.0073D| quid in illo carro duceret, respondebat se S. Remigium ducere. Mirabantur autem omnes in dictis et factis illius, amentem hunc esse ferentes. In pratum vero suum perveniens, pastores inibi de Roseto diversi generis animalia pascentes invenit. Ast ubi S. Remigium ferre sibi suffragia postulans, invocavit, coepere boves, hirci, capraeque invicem se cornibus impetere, porci cum porcis confligere, verveces cum vervecibus se collidere, pastores se fustibus et pugnis mutuo percutere. Maximoque surgente turbine pastores ejulantes, animalia quaeque, juxta genus suum, magno sonitu perstrependo, ita coeperunt Rosetum versus fugere, ac si multitudo persequentium flagris videretur insistere. Quod cernentes 135.0074A| fiscalini, terrore perculsi, mortis imminere sibi pericula veriti, tandemque correpti, cessarunt ab afflictione pauperis S. Remigii. Sed quia secus amnem Saram ( Serre ) loco lutoso manebat, et in suis habitaculis a serpentibus molestiam magnam sustinebat, accipiens pulverem, quem secum ab ecclesiae pavimento collectum detulerat, per habitacula sua respersit; ac postea serpens in eisdem locis non apparuit. Compertum quoque traditur quod in omnibus ecclesiae beati Remigii circumjacentibus atriis, vel coemeteriis, coluber nunquam soleat inveniri: sed et si delatus huc aliquomodo fuerit, nullatenus hic vivere possit.
Tempore domni Hincmari praesulis, quidam Blitgarius ecclesiae mansum in villa Tenoilo, apud ipsius 135.0074B| ecclesiae custodem impetravit pretio, unde famulos sancti Remigii ejecit cum flagellis, conclamantibus eis S. Remigium sibi ferre subsidium. Quibus idem Blitgarius cum irrisione dixit: Modo parebit qualiter vos sanctus Remigius adjuvabit. Videte quomodo in adjutorium vestrum venit. Moxque inter haec verba, maximo clamore ingemiscens, mirabili turgore distentus intumuit, et expirans crepuit medius. Qua vindicta commonemur ultionem divinam pertimescere, crudeliter ecclesiasticam non tractare familiam, et in Deum ac sanctos ejus summopere cavere blasphemiam.
Nostris olim diebus quidam Warnerius pagi Vormacensis comes, res sancti Remigii praemissas, in Vosago sitas, invadens, hominibus suis distribuerat. 135.0074C| Veniens autem B. Remigius ad Herigarium Moguntiae praesulem, in somnis ei visus est, praecipiens ut iret ad Conradum regem, commonens eum jubere sibi subjectis quatenus dimitterent terram suae ditionis. Qui consurgens a somno, licet miratus de visione, regi tamen omisit indicare. Rursus post aliquot dies apparens ei S. Remigius redarguit eum, quare mandata non adimplesset illius, admonens iterum ne differat quin regi jussa denuntiet. Item, ceu prius, ille visum reputans inane, neglexit perficere jussionem. Tertio hunc jam cum flagello sanctus adiens, ipsius increpavit contumaciam, quemque per brachium comprehendens, lecto visus est extraxisse. Sicque flagello, quod tenebat, eum verberans, acriter caesum dimisit et humiliatum. Non 135.0074D| amplius enim jam temnere jussa praesumens, regem mox adit, secretum petit, vestem deponit, lividum corpus ostendit, et dicta vel acta fideliter ex ordine pandit. Accidit autem, ut eadem die legatus domni praesulis nostri Hirivei, nomine Tendoinus, ab eodem seniore suo pro ipsis rebus repetendis ad regem cum muneribus deveniret, atque horam, qua regi praesentari possit, extra stans exspectaret. Cumque rem gestam rex admiratus, requiri praecepisset si quis illic inter suos forte nostris e partibus inveniretur, ille pro hac eadem re foris sustinens reperitur adesse, regi nuntiatur, eo jubente coram deducitur, et ei res quae propalata fuerat aperitur. Hic gratias agens, pro rebus ipsis se missum retegit, res, 135.0075A| rege reddente, recipit, et eodem favente praefato pontifici Herigario tutandas ad fidelitatem S. Remigii committit. Posteaque domnus praesul Heriveus, dum advixit, ex iisdem rebus annuatim debitum sine contradictione censum recepit.
Easdem res domnus Artaldus episcopus dudum Conrado duci commiserat: quas ille Ragenbaldo cuidam suorum delegaverat. Qui Ragenbaldus earumdem rerum colonos valde affligebat. Ipsi vero pro afflictione sua saepe ad sanctum Remigium clamabant, Remis venientes, et ipsius patroni sui patrocinia requirentes. Pro qua re nuper anno praeterito, cum rege Ottone et praefato duce locuti sumus, quando Aquis ad eumdem regem missi fuimus. Sed ut idem Ragenbaldus ab ipsarum rerum direptione desisteret 135.0075B| impetrare nequivimus. Unde contigit horno [ i, hoc an.], ut dum quodam Sabbato eosdem colonos ad opus quoddam peragendum congregatos haberet, praeciperetque presbytero ne signa vespertinalia usque prope noctem pulsaret, operique implendo insisteret, percuteretur percussore inviso. Qui dum requireret quis eum percussisset, omnesque se vidisse negarent, furiis exagitatus, sensum amisit, graviterque vexatus, spiritum exhalavit. Quo comperto dux Conradus nimium territus ad sanctum Remigium venit, eique res ipsas reddidit, quas praemissus praesul Artaldus Hincmaro abbati, ac caeteris monachis ad supplementum victus attribuit.
In Vulfiniaco Rivo, pago Laudunensi, habetur oratorium in honore S. Remigii dedicatum. In quo 135.0075C| dum Rodulfus rex Heribertum comitem persequeretur, qui episcopatum Remensem a rege sibi commendatum tenebat, homines ipsius villae res suas propter hostiles incursus recondere studuerunt. At dum rex praefatus ad obsidendam Remensem venisset urbem, et in Culmissiaco metatus esset, exercitus ejus vicinas occupavit villas. Quidam vero illorum, qui in praenotata villa, scilicet Vulfiniaco Rivo metatum habebant, vinum quod in ecclesia timoris causa reconditum fuerat invadit; et quasi tabernam constituens in eadem ecclesia, paribus suis illud vendere coepit. Haec dum ageret, percussus morbo, repente sensum amisit, ore sibi ad aurem usque pene retorto, diuque cruciatus tormento vitam finivit. Quod cernentes caeteri, eidem loco sacro debitam deinceps 135.0075D| exhibentes reverentiam, ab hujusmodi sese cohibuere praesumptione.
CAPUT XXI. De altera vel iterata translatione, seu relatione corporis ejus ad urbem. Hujus beatissimi Patris nostri venerabile pignus, domnus Hincmarus archiepiscopus, adhuc ampliata ipsius ecclesia, cryptaque opera majore atque pulchriore praeparata, praesentibus et annitentibus episcopis dioeceseos hujus Remensis, transtulit [ an. 852, Kalend. Octob.]: integrumque illud cum brandeo, quo prius repertum fuerat involutum, in argenteo locello transposuit. Sudarium vero quod super caput ipsius erat, cum parte praedicti brandei, scriniolo 135.0076A| reconditum eburneo, Remis abinde reservatur, in ecclesia beatae Dei genitricis Mariae. Denique cum corpus ipsius sacratissimum de lapideo sarcophago in praemisso transponitur loculo, Rado quidam Suessonicae tunc Ecclesiae subdiaconus, qui cum episcopo suo Rothado illuc advenerat, adeo dolore dentium per integrum vexatus annum, ut, doloris nimietate perditurus metueretur sensum, maxillam peste gravatam loco ubi sanctum pignus jacuerat, apposuit: et mox ab hac liber redditus aegritudine, dolorem deinceps hujuscemodi meruit non sentire. Hac eadem die duo quidam homines morbo contracti apud pagum Ribuarium ( Bruières in Lannois), in oratorio quodam memoriae hujus beati nostri patroni dedicato sanitatem nuntiatur recepisse. In ipsius autem qua corpore 135.0076B| quiescit basilica, continua fieri non omittuntur insignia, dum advenientes aegroti sanantur, perjuri daemone pervaduntur, energumeni liberantur, illuminantur caeci, eriguntur claudi, ut in coelis gloriose cum Christo vivere demonstretur qui tot miraculorum signis, ubi corpus examine servatur, in terra vivere comprobatur. In loculo vero ubi tunc depositum corpus ejus est, hi versus a domno Hincmaro editi, leguntur insculpti.
Hic famulus Hincmar Domini sacra membra locavit.
Dulcis Remigii, ductus amore pio.
Qui prius est sanctus, mundo quam matre creatus,
Et magnus dictus coelitus ore Dei.
Bis denos, binosque gerens feliciter annos,
Sorte Dei sumpsit pontificale decus,
Sexaginta simul bis septem manserat annis
Istius urbis honor, praesul, et orbis amor.
135.0076C| Vitam defunctis, reddens quoque lumina caecis:
Egerat et vivens plurima mira satis.
Nam domuit fera corda animo pius, ore profusus,
Sicambrae gentis, regia sceptra sacrans.
Nonaginta quidem sex cum compleverat annos,
Splendida lux nostras deseruit tenebras.
Idus jam plenas cum Janus mensis haberet,
Emeritus miles praemia digna capit.
Isdem Hincmarus primus hac sede sacerdos
Post triginta, loco constitit et numero:
Qui sextus decimus sub hac radiante lucerna
Remigio, Remis munia chara dedit.
Annis septenis, quinis ac mensibus egit
Pastoris curam, haec recolenda patrans.
Octingenteno quiquagenoque secundo
Quo Deus est anno virgine natus homo:
Tertius et Karolus regni componeret actus,
Octimber primam cum daret atque diem,
Ac ter centenus octavus tangeret annus
Hic justus Domini quo petit astra poli.
Ter centum fuerant, tres et deni quater anni,
Quo vitae Francos gurgite lavit ovans.
135.0076D| Ipsius is precibus coelesti in sede locetur,
Quem terris coluit verus amator. Amen.
Accidit autem postea, peccatorum meritis exigentibus, ut Dominicae incarnationis anno 882 sub rege Karlomanno, praedicto domno Hincmaro archiepiscopo satagente, transferretur venerabile pignus corporis hujus sacratissimi patris et domni nostri Remigii (propter infestationem paganorum) ad villam ipsius jam supra taxatam, nomine Sparnacum, quia civitas Remorum tunc temporis non habebat in ambitu sui murum. Cujus obtentu totius tunc pagi ad quem delatum munus hoc habetur amantissimum, provisa probatur salus a persuasione barbarorum, vel incursu praedonum. Post Hincmari denique pontificis 135.0077A| obitum (obiit dicto an. 882, ut est in fine lib. III), desiderabilis hic sacrorum thesaurus membrorum, ad Orbacense perducitur monasterium. Hic quoque beatissimi hujus patroni nostri suffragiis omnis commoditas aeris circumquaque degentibus attribuitur incolis, cum insolita fertilitate telluris.
Post decessum vero saepedicti praesulis Hincmari cum pontificatus subiisset honorem Fulco, sui primo praesulatus anno referre decrevit alma beatissimi hujus nostri Patris ossa [ an. 883]. Quod ubi aggreditur, perveniente jam eo, cum coepiscopis et cleris plurimis ad locum ubi pignus servabatur pretiosum, cum esset magna coeli serenitas, sed fervens admodum siccitas, subito se tantus effudit imber, ut totius hujus superficiem terrae videretur ubertim 135.0077B| irrigasse. In crastinum vero dum sacra referre promovent munera, cuncta clara, cuncta jucunda, cuncta mundanae speciei redduntur amoena; prosperoque progressu confluentibus undique populis, ad vicum deveniunt Calmiciacum, in quo nonnulla Pater hic eximius adhuc carne septus virtutum dignoscitur exhibuisse magnalia. Hic membra veneranda in ecclesia deponentes ejus nomine dedicata, noctis quiete fessa levant corpora. Post requiei subsidium, jam terras solis illustrante jubare, voces undique Deum benedicentium concrepant atque laudantium, quod eis pastorem, patronum, ac protectorem redderet corporaliter proprium, quem semper apud divinam clementiam intercessorem, et assiduum se habere confidant advocatum. Praefatus 135.0077C| interea praesul, coelestium sacramentis mysteriorum rite celebratis, imminentis juga cum laudibus scandit montis, comitantibus undique secus populorum stipatus catervis. Hic ubi pro populi delictis, et irae mitigatione coelestis ad Dominum fudisset orationem, paululumque processissent, adhuc clarificare Christus, mirificare atque glorificare disponens hunc beatissimum Patrem nostrum in terris, quem magnificare cum angelis elegerat in coelis, quanti sit apud se meriti concurrenti propalare decernit multitudini.
CAPUT XXII. De remediis subinde pluribus impensis. Accedit itaque mulier caeca, nomine Doda, manu 135.0077D| sibi gressus regentis innixa, quae mox, ut cominus approperat, visum sibi restitui coram omnibus impetrat. Quod praesul audiens, hymnum laudis Dei cum populo, magno repletus concelebrat gaudio. Necdum finierant odas exsultatione coelum replentes, et ecce frustratus quidam multis gressu diebus cum integra procedit incolumitate laetabundus.
Transiere cum laudibus inde paulisper: et mulier quaedam manuum potita sanitate succedit. Duplicant ergo, triplicantque comitantia gratiarum actiones agmina. Tremefacti proximi quique mirabilium magnitudine, tantisper a tantae deliberant secedere sanctitatis sublimitate. Nec vox reciproca laudantium defecerat ab ore, dum quidam puer, 135.0078A| Grimoldus nomine, diu lumine privatus, os quoque miserabiliter a rectitudinis loco distortus, invisaque deformitate turpatus a parentibus obviam delatus, pristinum, quem dudum amiserat, est visum consecutus, et in propriam sanctissimi Patris hujus opitulatione mirabiliter est effigiem restitutus. Interjecto velut unius horae spatio, puer alius a contractione corporis ejusdem patroni suffragiis feliciter est erectus. Cohors igitur devota, melodiis Davidica nequaquam sufficiens reboare carmina, maximo cordis affectu permota, inter laudum voces, eliciente gaudio lacrymis ora rigare profusis, et suspiria, singultusque formare pro canticis. Concurrentium quoque nimia stipatio plebium, sacri muneris gerulum deosculari cupientium loculum, importunitate 135.0078B| valida vehentium coepit figere gressum. Mirorum siquidem quae gerebantur percrebrescebat opinio; certatimque tam sani quam diversis calamitatibus attriti properare studebant, cupientes intueri magnalia quae Dominus omnipotens, in sancti sui clarificatione, multiplicare proposuerat. Pro magno namque sibi damno quisque reputabat, imo delictum deputabat, non modo, si non procederet, verum si postremus accederet. Approperantes autem cives obviam, dum grata deferri cernunt munera, se prosternentes, soli deosculantur terga: suspicientesque, ubi contemplantur locum, pretiosae divini diadematis gemmae bajulum, multas inter eximia gaudia lacrymas fundunt, obsecrantes ne amplius ejusdem Patris affici censeantur absentia, quin perpetua mereantur 135.0078C| gratulari praesentia. Pater interea beatissimus filiorum devotioni praeclaris favens nutibus, addit adhuc divinis plebem suam multipliciter exhilarare mirabilibus. Etenim dum clerus cum sacerdotibus, psalmis, hymnis, et canticis intonant spiritalibus, populus etiam jubilationis immensae reboat vocibus, ut mirabilem Deum in sanctis suis jucundioribus adhuc praeconarentur animis, pristinam multitudo languentium sospitatem manifeste conspicitur recuperare, levatis pluribus varia peste corporibus: adeoque per singula pene momenta, coelestia pandebantur miracula, ut ad haec locorum vel temporum vix enumeranda censeri valerent interstitia.
135.0078D| Tunc igitur Hosanna quaedam mulier, cum admiratione gaudentium, celeri meruit prosperitate recipere visum. Et post pusillum claudus quidam felici munere consequitur gressum. Deodata quaedam, patefactis aurium januis, adipiscitur auditum. Quidam, nomine Teuto, desiderabili potitur illuminationis dono. Item, quaedam mulier eodem gavisa laetatur beneficio. Similiter Ausoldus [ j, Ansol.] quoque lumine, quod nimio flagrabat assequi desiderio, fido ceu credidit animo, Patris hujus piissimo perfruitur suffragio. Quidam Gerbertus, paralysis est a dissolutione sanatus. Quidam quoque alius ejusdem muneris exsultat hic largitate perfunctus.
Cumque certatim quique, studio piae devotionis 135.0079A| obviam studerent occurrere, ac non modo benigni cordis intentionem, quin etiam rerum temporalium exhibitionem, prout cuique facultas suppetebat, afferrent: mulier quaedam paupercula, de civitate properans in occursum, manu cereum ferebat, qui accensus nunquam fuerat. Mirabile dictu, subito coelitus nutu divino cereus in manu gerentis est illuminatus: illumque dum per totam defert illa viam, Dei confitendo miraculum, nequaquam superni luminis amittit ille beneficium, donec mirifici pignora patris in stationis propriae perferrentur domum, hicque a pontifice solemnia celebrarentur missarum. Tunc femina cereum lumine flagrantem mirabili basilicae tradit custodi: qui ob supernae gratiae quod contigerat gaudium, luminaria quaecunque 135.0079B| per ecclesiam videbantur ardere mandat exstingui, lumineque divinitus hoc dato rursus accendi: hujus vero partem cerei coelo dati miraculi decernit in testimonium reservari.
Rotgardus [ ms., Totgardis] quaedam femina de pago Castricio, gradiendi carens officio, pristinae gaudet cum incolumitatis dono: ut quae plaustro devehente fuerat adducta, propriis postmodum pedibus remeare valeret ad sua. Praeterea mulier quaedam secum parvulam sex annorum fere defert filiam, nomine Vulfidem: quae dum quadam die cum coaevis luderet, ab aliqua transeunte forte muliere percussa fuerat in capite. Quo ictu laesa, ita ut ejus retro reflexum inhaerere cervi videretur occipitium, nec in aliam caput reclinare partem valeret; cibi vero 135.0079C| nullam, nisi liquidam sumere posset sustentationem, quae integrum sub tali ferme labore duxerat anni curriculum. Quam mater affectu diligens tenero, deque salutis ipsius sollicita recuperatione, studuit obviam deducere. Dumque cominus ob densitatem multitudinis non valet accedere, procurat aliquantulum vulgus antecedere. Mox in via per quam iter erat agendum, sese prosternens, simul cum sobole, fulta valida fide, preces ad Dominum devota dirigit mente. Necdum ab oratione cessarat, et ecce ipsius coepit vociferari filia. Quam genitrix, ut maternis consoletur blanditiis, surgens, intuita, caput ejus ab inflexione videt ad propriam rectitudinis lineam remeasse. Tunc nimia hilaritate repleta, sed et de prolis sanitate confisa, perlustrans vulneris locum, 135.0079D| cernit sanguine madidum, nervosque diu contractos, ac si funes extendi, productos. Sic accepta misericordiae quam quaesierat benedictione, domum laeta cum gratiarum revertitur actione.
Hac igitur dignitate clarificationis, et rerum gestarum admiratione cohors stipata, votoque gratulationis arreptum toto fervoris iter annisu, cum canticis, hymnisque percurrere satagebat. Praecesserat equidem praesul, sed reversus cleri comitantibus choris pretiosissimum propriis thesaurum sumit humeris: et sic ad ipsius propriam beatissimi domum patris, cum magna perfert gloria jubilationis. Ast ubi pervenitur in ecclesiam, quae competere visa sunt rite dispositis, inchoata jam victimae spiritalis 135.0080A| immolatione, mulier quaedam de pago Trecasino membrorum omnium agitatione multata, veniens coram altari ruit in pavimento; ibique miserabiliter diu vexata hujus piissimi consolatoris miseratione surgit incolumis effecta. Quae super eventu tantae consulta calamitatis, necem se propriae confitetur perpetrasse matris. Missarum denique solemnibus ex more peractis, sua quique repetunt, reversuri mature in crastinum, ad hoc tutelae suae praesidium in civitatem perferendum. Mane jam facto, dum ad condictum studiose contenditur, Erluidis quaedam mulier, haud procul ab urbe degens, ad tantae processionis spectaculum disponebat exire, quatenus optatae sospitatis uti mereretur munere. Quae quia jam per quinquennium languore pressa, partem corporis 135.0080B| dextram praemortuam, peneque gestabat inutilem, nisu quo poterat accedere, et ad visendum sacri hujus muneris loculum, sese molitur promovere. Cumque tali conamine jam fere medium peragrasset itineris hujus spatium, non valens ultra procedere, gravi corruit confecta labore. Meditatur domum redire, sed nequit hoc ullatenus adimplere. Quae postquam hac aliquandiu nutans jacuit haesitatione, demum resumpto moliminis ausu, tentat an valeat adhuc aliquantulum propinquare. Moxque divina miserante clementia, vigor aegris additur nisibus; viribusque cum salubritate receptis, libera festinans celeritate, nimiaque tripudians hilaritate, quo decreverat aegrota se trahere agili coepit incessu gaudens approperare. Infirmitatis etiam suae solamen 135.0080C| manu ferens baculum, iter peragit destinatum, non ut ejus amplius egeret auxilio, sed ut in hujus datae sibi sanitatis ostenderet testimonio. Perveniensque quo desideraverat, laudabunda devotas interventori suo rependit gratias: hicque perlatum dimittens bacillum, priscae calamitatis suae solatium, alacris jam, nec opis hujus indigna, repetit iter emensum, referens laeta quaesitum divinae consolationis suffragium.
Adveniens pontifex, cleri magnatumque stipatus agmine, victima salutis oblata, vestibus albis indutus, cum choris psallentium gratissimum deducit ad moenia civitatis thesaurum. Illis autem feliciter eo progredientibus, et gratanter ad destinatum locum tendentibus, omnipotens Deus in hujus charissimi 135.0080D| sui glorificatione fontem suae benignitatis ac largitatis abunde est dignatus effundere, ut vix lingua quaelibet effari valeat, quae hoc tunc itinere per ipsa pene momentanea gesta probantur horarum interstitia. Nam tantam Dominus hic operatus est hac die miraculorum magnitudinem, ut viri quatuor, feminae vero novem, visum; viri quoque duo gressum recipere mererentur. Cum hujus itaque praeclarae gratulationis admiratione, in civitatem ad ecclesiam Dei Genitricis, prosperrima pervenitur exsultatione. Sicque lucerna haec lucens et ardens aeternaliter, in altaris sistitur crepidine. Dum praesul igitur ad sacrandum vivifici munus accedit mysterii, quis tam ferreum pectus, tam lapideum cor gessit, qui non 135.0081A| gemitus ederet, pectus tunderet, lacrymas funderet, dum tam stupenda divinorum dona charismatum conspiceret? Quis etenim queat enumerare mirorum copiam coelitus hic ea die profusam? Nemo revera, qui praevaleat expedire sermone quot aegrotantes sanati, quot titubantes erecti, quot ipsa die diversis hic sunt cladibus absoluti.
Post expleta mysticorum discedentes sacra, maturabant quique repetere sua. Sed inter abscedendum minax oriri territatio, nubes teterrimae terribilesque consurgere, truculenta polum caligine claudere, micare fulgura, concrepare tonitrua, grandoque solum verberare coepit non minima. Quo terrore perculsi rediere plurimi, clementiam deprecantes Altissimi, quatenus hujus intercessione patris beatissimi 135.0081B| mererentur ab his imminentibus periculis erui. Mirum in modum perturbatio, quae terrorem incusserat, immutari, nubium rarescere [ s. i. clarescere] tenebrositas, cessare fulgura, mitigari tonitrua, cunctaque sedari coepit ac dissipari tempestas, et ex truci conversa in exoptabilem pluviam grandine, telluris ubertim superficies, quae nimio solis exusta fervebat ardore, perfusa secundo salubriter refovetur humore. Sicque manifeste dignosci datur indignationis ad horam concitata permotio, salutis immutata subsidio. Denique benignissimi patris hujus solatio totius dirae pestis nostris videtur finibus eliminata corruptio. Salubris aer, pluvia data congruens, timor etiam qui regnum pervaserat hostilis, in spem paulatim securitatis tranquillitate vertitur 135.0081C| pacis.
Hac eadem praefata scilicet illationis sacri corpore in urbem die, tingui fervida jam solis Oceano rota petente, quidam, Nivolus nomine, de villa quae vocatur Dominica, Remorum montis in latere sita, surdus et mutus, manibus quoque per annos novem debilis ac pedibus, qualicunque valuit per totam diem conamine, ab ipsius surgentis aurorae lumine, per quinque ferme passuum repens millia, vix ad ipsius aedis sepulcri limina, qua decima tandem pervenit hora. Qui dum veniens, sacrum corpus ibidem non adesse comperisset, templique fores seris diligenter obfirmatis clausas perspiceret, cadens in faciem super terram, quadam praesumptionis importunitate, 135.0081D| sanctitatis aures clandestino coepit clamore pulsare, tam magno se conquerens labore fatigatum, nec sibi fore permissum videre saltem loculum sacri pignoris bajulum, qui tamen ejus sibi posse subvenire celsum nequaquam diffideret praesidium. Talia denique dum tacita secum volutat, mente salutis vigor ipsius per membra quaeque sensim coepit irrepere, priscasque simul stupet omnium se vires sensuum recuperare. Cumque rumor hujuscemodi operationis, quibusdam nuntiantibus, aures percelleret plurimorum, certatim quique procurrunt, admiranda Dei magnalia laetantes aspiciunt; ovanter hominem ad locum venerandi sepulcri perducunt, campanas pulsant, laetabundis Deo laudes vocibus intonant. Hujus miraculi permoti fama quamplurimi, domum 135.0082A| petunt ecclesiae, videre cupientes magnalia Dei. Videntes, ut audierant, divinarum signa virtutum, manibus gratanter in coelum porrectis, benedicunt Dominum. Quod divinae benignitatis miraculum valde tunc profuisse dignoscitur ad eorum solatium, qui se corporaliter deseri tanto querebantur patrono. Quibus tamen spiritaliter se non deesse tali patratae pietatis declaravit indicio.
In ecclesia quoque beatae Dei Genitricis, ubi venerabile patris hujus servabatur pignus, nonnulli diversis aegroti sunt interim curati languoribus. Nam quidam nomine Natalis de Burdenaco, mulier etiam quaedam dicta Teutberga, item mulier altera nomine Gonthildis, hujus patrocinio patris visum recipere meruerunt. Alia quaedam quoque mulier unius oculi 135.0082B| visum in eadem domo recuperavit amissum. Quaedam praeterea puella, cognomine Flotgildis, ex villa quae vocatur Caucella secus Libram rivulum sita, quatuor circiter aetatis annos gerens, lubricando prolapsa, utrumque sibi genu debilitaverat: ita clauda facta, ut omnino nec gressum figere, nec pedibus valeret insistere. Quam parentes ejus, quamvis pauperes, de sospitate tamen ipsius solliciti, per diversas deferre sanctorum curaverunt ecclesias. Ast ubi jam per duodenum fere annorum spatium tali vexaretur languoris acerbitate, nec remedium posset doloris invenire; comperiens de relatione sacri corporis, operumque miraculis, quo valuit nisu, repere coepit, nec se carpento permittit imponi, sed tractu, prout valet, illud agere gestit iter. Ad templum vero perveniens, 135.0082C| quo pretiosum salutis audierat munus inesse, fusis Domini clementiam votis pro sui flagitat liberatione. Sed et propriis fertur pavimenta lacrymis humectasse. Quae postquam per tres ita dies egisset, dum denuo precibus incumberet, divina sibi gratia superveniente, vim medicinae vix valens ferre magnis coepit vocibus strepere, et ejulatus acerbos edere. Sicque nodis nervorum resolutis, omnique pop itum contractione relaxata, unius horae ferme spatio, viribus exhausta, jacuit quasi mortua. Sed qui contulit absolutionis opem, roboris addidit quoque vigorem. Moxque ceu de gravi evigilans somno, ubi supernum sibi sentit obvenisse beneficium, pignoris almi petit loculum, cujus gratia sibi 135.0082D| contigisse non haesitabat remedium. Dehinc gratias hic agens, ibidemque degere gratifica decernens, et precibus crebris insistens, debitas medicatori suo celebrat excubias, ac salutaris quotidie libaminis offert oblationes.
Fuit autem Remis in praefata Dei Genitricis ecclesia corpus illud sacratissimum beatissimi patroni nostri Remigii dum praememoratus antistes domnus Fulco praesulatus fungitur officio, scilicet usque ad episcopatum venerabilis Herivei archiepiscopi, qui cessante Nortmannorum persecutione ( an. 901), per solam Dei clementiam pace recuperata, munus idem supernum propria sepulturae ipsius referre decrevit intra moenia. Quod dum convocatis quibusdam regni proceribus agere maturaret, accumulare Dominus 135.0083A| ejus non distulit clarificationem, suorum repetentis ossium sedem. Contigit enim, dum magna populi confluentis stiparetur caterva, postquam sunt urbem egressi, quidam claudus et ariditate nervorum poplitumque contractus, Abraham nomine, qui scabellulis haerens, per terram se tantummodo trahebat, ut poterat, ubi secus urbem veniens, iter ad sanctam basilicam inchoasset intendere, divina tactus potentia, compagum duritia resoluta, coepit ad salutis extendi remedia. Quem sospitate recepta pluribus vidimus annis incolumem, erectum gradientem, collataque sibi prosperitate gaudentem. In eo vero loco ubi hoc salutis accidit donum, posita deinceps exstat columna cruce praefixa, glorificationis hujus continens monimenta. Sed et tam prius creberrime, 135.0083B| quam postea, clarissimis saepe multiplicibusque miraculis ejus sepulcri decoratur ecclesia, quae nequaquam litteris habentur comprehensa: sunt namque multimoda.
CAPUT XXIII. De discipulis ejusdem beati Remigii. Fuerunt hujus denique beatissimi patris nostri temporibus, in hac urbe viri clarissimi, Deoque virtutibus accepti, tam ex clero quam ex ordine laicali, utpote qui tali, tam venerando, tamque sanctissimo famulabantur patri. Quorum videtur eximius, Agricola nepos ipsius, presbyter venerandus, et eidem obsequiis, ut ipse testatur, a pueritia placitus, quam domesticos ejus exegit intra parietes: quem etiam cum Ecclesia Remensi, beatoque Lupo episcopo fratris 135.0083C| sui filio, in omni substantia sua, praeter id quod specialiter unicuique donaverat, darive jusserat, haeredem constituit. Ei quoque mancipia nonnulla cum vineis peculiariter deputans tradidit, hoc illi fidenter injungens ut diebus festis et omnibus Dominicis, sacris altaribus ejus offerretur oblatio, annuaque convivia Remensibus presbyteris et diaconibus praeberentur. Erat et alius nepos ejus, Etius nomine, cui partem de Cesurnico, quae sibi sorte divisionis obvenerat, cum omni jure quod ibi tenuerat atque possederat. Ambrosium quoque puerum, cum familiis quibusdam designans, ad jus illius dominiumque transmittit. Aderat et Agathimerus, aeque nepos ipsius, cui familias quasdam delegans, 135.0083D| vineam quoque quam pater idem beatissimus Vindonissae posuerat, et suo labore constituerat, sub ea conditione donavit, ut omnibus diebus festis ac Dominicis pro commemoratione sua sacris altaribus offerretur oblatio, et Laudunensibus presbyteris atque diaconibus annua convivia pararentur. Archidiaconi sui Ursi se familiaribus asserens obsequiis usum, donat ei casulam quamdam subtilem, et aliam pleniorem, duo saga delicata, tapete quoque quod habebat in lecto, et tunicam quam tempore transitus sui relinqueret meliorem. Erant et alii probati viri tunc Remis ex clero tam presbyteri quam diaconi, quos munere suo dignos ostendit, quibusque dona largitus, et vineam delegat communiter possidendam cum vinitore, addens eis alia quaedam quoque mancipia. 135.0084A| Aderat Hilaria diacona, quam benedicens idem pater sanctissimus, filiam vocat: cui ancillam quamdam deputat, et vitium pedaturam, quae suae jungebatur vineae, donat, partemque suam de Talpusciaco pro obsequiis quae sibi indesinenter ab ea impensa testatur, ei transcribit. Erat et Remigia, cui dat cochlearia tria, quae ipsius beatissimi patris fuerant nomine titulata, delegans illi alia quaedam quoque munuscula. Sed et laici clarissimi nonnulli renitebant viri, quorum Pappolus, Eulodius, Eusebius, Rusticolus, Eutropius, et Dauveus privatis beati viri rebus interfuerunt, et ipsius testamento subscribentes nomina propria subdiderunt.
Enituit etiam vir praeclarus Attolus, qui, sicut in ejus epitaphio legitur, amore studioque sancti Remigii, 135.0084B| xenodochia duodecim rebus e propriis struxit: sepultusque cum filio et filia post altare in ecclesia beati Juliani martyris, hunc sepulturae declaratur habere titulum templi pinnaculo innotatum:
Hic igitur nullum lateat, quid terra retentat,
Ne quis si cupiat discere, cassus eat.
Subdus enim tria consistunt monumenta petrina,
In quibus almorum corpora condita sunt.
Hic pater est Attolus, nato, nataque sepultus,
Exspectantque diem nunc Domini properam.
Illius certe natus memoratur Elanus.
Nata deinde sua dicitur Eufrasia.
Qui placuere Deo, dictis factisque supremo,
Nunc pariter, quorum membra tenent loculum.
Is struxit bis sena suis xenodochia rebus,
Jure fovens plebes, divitiis inopes.
Sic proprium censum coelum transvexit ad altum,
In quo suscepit quod miserando [ ms., miserendo] dedit.
Hoc totum sub amore sacri studioque Remigi,
Ob quod praerutilum detinet ipse polum.
135.0084C| Hanc esse quoque reor ecclesiam, de qua Gregorius Turonensis refert (lib. II Mirac. qui est de passione et mirac. S. Juliani, c. 32), quod quidam Belgicae secundae provinciae in suburbio Ren ensis urbis in honore B. martyris hujus basilicam studiose construxit. Cujus reliquias post perfectam fabricam, fideliter expetens ac devote. percepit: acceptisque viatim psallendo regrediens, dum Remensem cum his campaniam ingreditur, a pervasione daemonis homo quidam, sancti sibi martyris hujus pignoribus applicitis, liberatur.
CAPUT XXIV. De sancto Theoderico.
Exstitit his etiam beatissimi Remigii temporibus 135.0084D| beatus vir Theodericus, almi magistri pius discipulus, quem non ex alto voluit adeo sanguine generari, qui sublimiter hunc in generatione justorum decreverat nobilitare. Ortus autem pago Remensi, villa, ut traditur, Alamannorum Corte, patre latrone, veluti rosa spinarum procreatur horrore. Ad declarandam vero castitatis ejus munditiam, quo infantilium ejusdem panniculi [ ms., pannuli] feruntur abluti, non sordium jactu, non alicujus immunditiae puteus inquinamento, licet os ejus ex tunc de more pateat, astruitur infici. Beatus itaque Theodericus ad annos usque pubertatis laudabiliter educatus, juxta morem propagationis humanae, studio parentum coactus, sponsam coepit habere nomine tenus uxorem, ceu non habiturus. Amore siquidem coelestium latenter inflammatus, 135.0085A| fieri studebat Dei cultor occultus. Hujus igitur angelici cultus habuit in proximo, quo sanaretur medicum, quo juvaretur patronum, quo doceretur magistrum, beatissimum videlicet patrem religionis suae Remigium. Cujus piissimi praeceptoris irradiatus exemplis, ardens desiderio virtutum, certatim crescebat in virum perfectum. Copulae nuptialis amor amarescit, et castitatis dilectio indulcescit, desiderium desiderio restringitur, et ardor carnis ardore spiritus superatur. Abrenuntiat amator pudicitiae mundo, foedus init cum Deo. Bellum continentiae indicitur hosti, singulari locus quaeritur certamini. Alloquitur beatus Theodericus sponsam, et ad sponsi coelestis hortatur amorem perpetuumque pro virginitate pollicetur honorem. Sed sponsa tabescens 135.0085B| amore carnalis desiderii, spernit salutaria monita sponsi, et amaro animo respondet, dum se despectam videt. Cumque Dei servus cerneret quod ejus in animo sponsae cohortatio locum non haberet, dissentientem deserit, et urbem Remensem proprie petens, abbatissam quamdam coelibis vitae cultricem, nomine Susannam, requirit. Sobrius adit sobriam, pudicus pudicam, virgo virginem; quae sub tutela beati Remigii puellari praeerat congregationi, femina virilis animi, virago profundi consilii, consiliatrix altioris ingenii. Ad cujus piissimae matris sinus mitissimos sanctus se contulit Theodericus, solo sternitur ante pedes spiritalis matris, eique prodit arcana soli Deo cognita sui cordis; erumpentibus lacrymis gemitu conturbatur, singultu 135.0085C| concutitur, atque salubre consilium sibi cum subsidio precum subnixe ferri precatur. Ad hunc compunctionis moerorem devotissimi juvenis commota sunt viscera benignissimae matris, flenti compatitur, lugentem consolatur, moerentem laetificat, et ut eum voti compotem faciat, Dominum pietatis exorat. Communis itaque pater utriusque piissimus, ab utroque simul hac de causa sanctus consulitur Remigius: cujus institutione sublimiter jam beatus profecerat Theodericus. Pro sponsa denique mittitur, aeternae praemium retributionis in virginitate perseverantibus a patre servari demonstratur: et quia virginitas angelicae grata munditiae sit amica, propalatur. Acquiescit sponsa demum prudentissimi patris, imo complectitur affamina, vitae coelestis dulcedine 135.0085D| mellita, seseque pollicetur, si Christo mereatur, adhaerere, incorruptam salva pudicitia permanere. Laetus tandem castitatis decore sponsus amplexatur sponsam, quam videt a voluntate seductoris et voluptate carnis ereptam, conditorique jam sub integritatis honore mancipatam.
Dirigitur ad providendum sibi locum habitationis cum virgine virgo, Susanna cum Theoderico. Est silvula in monte sita, tribus a civitate millibus separata, in quo visum est venerabili semper in divinis flagranti patri Remigio construi coenobium: quo sub pii regimine ductoris, quem proficere probabat exemplo virtutum, catervam Christo militantium colligeret fratrum. Conscenso denique silvosi montis 135.0086A| vertice, dum circumferentes oculorum aciem, de monasterii corde volutant positione, subito sublimi coelorum mittitur aliger index a culmine, per quem coelos scansuro locus in terris beato depromeretur Theoderico. Nam mysticus ales aquila spatiando gyrans et gyrando circumvolans, quantum in ipso fuit, locum monasterii capacem secans aera designavit. Et ut expressius ostenderet quid Dominus vellet, unius fere horae spatio, supra ubi ecclesia construi debuit, lentis volatibus stetit, et ne hoc ab incredulis casu contigisse putaretur, ipso natalis Domini die, quadriennio continuo supervolando, monasterium circumire, mirantibus plurimis, eadem aquila cernebatur. Quae vero virtutum opera quanta miraculorum miles Christi Theodoricus inibi gessit insignia, 135.0086B| non humanus sermo valet enarrare per singula.
Post successum denique temporis, ubi presbyteralis subiit onus honoris, implere volens officium sacerdotis, praedicare coepit omnibus praecepta salutis. Specialiter autem tangit animum piissimae prolis charissimi cura genitoris. Filius sapiens laetificat patrem (Prov. X, 1), coeloque regenerat terrae se generantem. De lubrico monachum, de latrone datorem largissimum, de servo diaboli Christi facit libertum. Jam jamque viritim de eo sancta per populos divulgabatur opinio. Et ne veluti lucerna contecta lateret sub modio, sed omnibus in Dei luceret domo, quantum sublimis erat meritis, tantum coruscis coepit insignis effulgere miraculis. Ejus namque beatissima fama pervenerat usque ad Francorum regis palatia, 135.0086C| quorum rex tunc erat Theodericus, Clodovei filius, cujus oculus doloris subiti nimis cruciatibus ita fuerat oppressus, ut nullis diversi generis medicaminibus ad sanitatem pristinam posset ullus eum reducere medicus. Unius oculi lacrymabilis aegritudo multorum lacrymas provocaverat in populo. Mentem regis varii conturbant exitus cladis. Hinc metus stimulat amittendi luminis; illinc imminentis pudor deformitatis. Nam si rex adforet luscus, maximum fuisset in populo dedecus, aut enim turpiter, regnando, foeditatis gestaret opprobrium, aut cum luminis amissione forte perdidisset et regnum. Unum ergo restabat regi consilium, quatenus ubi remedium cessabat humanum, divinum requireretur auxilium. Mittit igitur ad venerabilem Theodericum, cui venienti 135.0086D| pandit miserabilis oculi morbum. Prodit poenam quam patitur; praevenit precibus pericula quae veretur. At vir Dei virtutem sciens operationis esse divinae, non fragilitatis humanae, corpus solo sternit, animum supra coelos erigit, orationi se totum committit. Tandem finitis surgens precibus, ad sidera vultu sublato, sanctae Trinitatis nomen invocans, olei sanctificati paululum summitati pollicis infundit, et oculo male habenti signum salutiferae crucis imprimens, simul cum sospitate lumen in momento restituit. Regem regum magnificat rex laetus, celebri repletur laetitia populus, exsultat ingenti gaudio cunctus senatus; laudatur Theodericus Dei servus, et glorificatur ab omnibus mirabilis in sanctis suis 135.0087A| Deus. Convocantur a rege primates populi, de magnitudine congratulantur miraculi, quod tam cito rex senserit virtutem spiritalis medicamenti, et [ut] nullius cicatricis vestigia, nullius caliginis, vel glaucomae resideret in oculo saluti reddito macula. Quantis honoribus rex sublimaret famulum Christi si vellet, ac quantis muneribus, vel dignitatibus remuneraret, si contemptor ipse dignitatum permitteret. Quid enim oculo in corpore charius? Sed humanae laudis et mundanae retributionis refuga, gratis dare maluit quod gratis accepit: atque vir magnae humilitatis, sollicitus ne regi foret univocus, petit ut non Theodericus de caetero, quin vocetur Theodorio. Tunc rex admiratus purissimae simplicitatis humilitatem, venerabiles manus deosculans, sacerdotis benedictionem 135.0087B| devote postulat, et eum honorifice ad suum deduci monasterium mandat. Quantas tunc cerneres ad eum confluere debilium multitudines, quae sine mora quaesitas recepere sanitates!
Reperitur etiam praefati regis filiam vita defunctam magnificus hic Domini praeco vitae reformasse spiraculo, pro qua languente rex ad sanctum direxerat Remigium, petens ut ad se veniret, atque cum precibus aegrotanti filiae manum imponeret. At pius praesul molestia quadam corporis, ut fertur, detentus, beato Theoderico, quem pie casteque nutrierat, et spiritalibus doctrinis instruxerat, quemque gratia curationum repletum videbat, negotium quod petebatur, ut pater filio, commendat. Qui magistri jussa cupiens solerter explere, dum festinus iter ad 135.0087C| palatium regis ageret, adfuturam sibi divinam confidens clementiam, nuntiis accipit obiisse puellam; et ne fatigari debeat, suadetur propriam repetere cellam. Ille vero praeceptoris parere non desistens imperio, pervenit ad palatium: moerore parentes affici, luctu palatinos invenit comprimi [ ms. j, opprimi]. Quorum lacrymis et ipse sanctus Dei permotus, plures secedere praecipit, cum paucis ad funebria resedit. Cor et oculos ad coelum cum manibus extendit, devotas in cubiculo mentis Deo preces compunctionis, perfusus faciem lacrymis, effudit. At ubi exauditum se spiritu sentit, ad exanime corpus accedit, oleo sancto sensuum vias cum tactu pollicis illinit: mirumque in modum membra mortua in rediviva 135.0087D| reparantur officia. Oculi lumen hauriunt, vox admoto pectoris impulsu prorumpit, et puella se beati Theoderici votis redditam pandit saluti. Accurrunt genitores cum gaudio miraculum stupentes; omnis exsultat aula, tripudians laetatur familia. Veneratur sanctus, tam a rege quam a proceribus, glorificatur a palatinis omnibus. Laudibus effertur a turmis vulgaribus. Rex itaque non solum discipulum, sanctum scilicet Theodericum, sed et B. Remigium cupiens munificentiae sublimare dono, villam quam dicunt Venderam [ Vendier ], sitam super fluvium Maternam, reverendo patri Remigio; Gaugiacum vero in pago Remensi, praecepto suae auctoritatis, sancto contulit Theoderico. Processu denique temporis, Karolo, Ludovici imperatoris filio, sceptra 135.0088A| regni Francorum gubernante, Angilrannus aulicorum quidam, traditionis hujus ignarus, a rege Venderam sibi postulat dari. Quod ubi rex annuisset, audiens domnus Hincmarus praesul, qui sedem tenebat Ecclesiae Remensis, hanc infiscari villam, regalis praecepti chartam in Ecclesiae hujus archivo repertam, dationis hujusce seriem continentem Karolo mittit, et ne contra legem canonicam res usurpet Ecclesiae, commonefacere satagit. In quo praecepto manifeste legitur quomodo rex Theodericus, pro resuscitatione filiae S. Theoderici precibus obtenta, non solum praenotatam conferens ei villam, Dei servum sui muneris honore praetulerit, quin et magistro, praestantissimo scilicet Remigio, cui Dominus tantam gratiam contulerat, ut talem discipulum 135.0088B| haberet, qui Spiritus sancti dono, sicut et magister, mortuos resuscitaret, beneficentiae gratia, villam Venderam obtulerit. Haec ut ita se habere, ex ipsis chartarum monimentis animadvertit, a pervasione villae destitit, et Ecclesiae propriis libere uti permisit.
Traditur hujus beati viri suggestione sanctus Remigius collectionem meretricum, quae ad id usque temporis prostibula fertur extra civitatem retinuisse, subversis fornicibus, in viduarum quadraginta congregationem permutasse, sumptusque quotidiano victui necessarios instituisse, ipsumque numerum viduarum perpetim manere, ut adhuc quoque manet, decrevisse. Nam dum sanctus Remigius monasterium sancti Theoderici visitans, secus meretricium, psalmos 135.0088C| cum eodem charissimo discipulo suo concinendo transiret, ac sancto Theoderico vox faucibus haesisset, iterumque, in redeundo scilicet, idem in eodem, ceu memoratur, loco et versiculo contigisset, admiratus pater sanctissimus, et requirens cur discipulus solers in Dei laudibus contra morem titubaverat, accipit dolere beatum virum de animarum dispendio perditarum, et in tam sancti patris vicinia, tam foedae turpitudinis tanta diabolo crescere lucra. Sicque persuasum patri piissimo, discipulo suggerente castissimo, subvertere latibula diaboli, et deceptas atque decipientes animas in castimoniam transducere Christi. Multas praeterea constat virtutum per hunc fidelem Dei famulum patratas operationes. Caecis 135.0088D| nempe visum, surdis auditum, claudis gressum restaurans, aridas contractasque manus relaxans, obsessos a daemonibus liberans, mille nocendi Satanae fraudes per divinae medicinae destruebat oppositiones. Et revera felicem gregis Christi ductorem, cui datum est tam corporibus quam animabus conferre salutem! Perseveravit autem in Dei famulatu usque in finem, et quod ore docuit exemplis evidentissimis demonstravit. Qui post multarum virtutum opera post miraculorum insignia, bono certamine ad victoriam perducto, felici cursu consummato, sanctis ei obviantibus spiritibus, et gaudenter eum angelis suscipientibus, die Kalendarum Juliarum cum gloria migravit ad Christum. Cujus audito transitu pretiosissimo, praefatus rex Theodericus ad monasterium 135.0089A| propere cum magna venit multitudine, praerogatique sibi beneficii memor, sed et debitae servitutis non immemor, ad tumulum beatissimi corpus abbatis propriis evehere studuit humeris. Nec mirum, si rex hominum illius membra condiderit tumulo, cujus animam cum gaudio Rex angelorum suscepit in coelo. Ad cujus venerabile sepulcrum divina virtus usque in hodiernum diem multimodam dignatur operari salutem.
Desidia vero, vel raritate scriptorum, plurima silentio constat neglecta mirorum. Nos tamen unum, quod nuper comperimus actum, decrevimus inserendum. Quadam denique Sabbatorum die, jam vespera Domini diei accedente, quaedam paupercula, nomine Gillaidis [ j, Gistaidis], ex familia sancti Dionysii, 135.0089B| villae Cortis superioris, dum molam manu verteret, manubrium molae ipsius inhaesit dexterae, ut divelli posset a nemine. Tandem molae manubrium ex utraque parte manus abscindere cogitur, indicium nolens secum deferre miserabilis operae. At salutis suae sollicita, quoniam B. Dionysii tunc Remis ob infestationem paganorum servabantur membra, veloci ingressu ad ejusdem sancti martyris domini sui contendit accedere pignora. Perveniens ergo, cum magno timore ac reverentia solo prolapsa, liberationem deprecatur a tantae confusionis miseria. Id cum die peregisset ac nocte, remedium inde non desperans accipere, apparuit in somnis ei quidam clericali habitu, veste indutus candida, facie jucunda, capillo admodum albo, vultu paulisper macilento, dicens illi: Surge hinc, et 135.0089C| vade ad sanctum Theodericum; quia secunda feria, quae est post cras, ipsius erit festivitas celebranda, et vide ne in domo ejus appareas vacua; sed accipe ceram, prout tibi ad praesens suppetit facultas, et sic ad ecclesiam ipsius perge, et illius quod imploras obtinebis interventione. Illa mox evigilans, hac de visione stupefacta, orat ex voluntate Dei sibi confirmari visa, et cum gaudio festinat peragere jussa. Venit igitur ad ecclesiam sancti, venerandae solemnitatis die, beati scilicet Theoderici, tres hebdomadas habens ex quo id discriminis acciderat illi. Tunc se ante sepulcrum ipsius cum lacrymis sternens, pro salute sua preces effundit; ibique tota nocte perseverans in oratione, veniam de piaculis suis humiliter ac fidenter [ ms., fideliter] exposcit. Dumque adhuc ante tumbam jaceret 135.0089D| beati confessoris Christi, divina jubente gratia, per intercessionem sancti coepit manus ipsius feminae paulatim a ligno disjungi, et absque laesione cujuslibet doloris aperiri. Sicque dein tota manus expanditur, et lignum dicto citius in pavimento prolabitur, ac si nunquam adhaesisse videretur. Multi vero qui aderant, hoc supernae pietatis cernentes miraculum, glorificaverunt mirabilem in sanctis suis Deum.
CAPUT XXV. De sancto Theodulfo. Tertius post beatum Theodericum S. Theodulfus ejusdem monasterii rector exstitit, qui conspicua fulsisse fertur aulicorum propinquitate, et venerabilium monachorum, atque sacerdotum dignitate, 135.0090A| quique nobilitatis pompam pro nihilo ducens, elegit in sanctificatione Deo servire, relinquensque devios anfractus, viam recti callis expetiit, illa secutus vestigia, per quae turgidos mundi fluctus pertransiens, properaret ad coelestia. Ingressus itaque monasterium B. Theoderici, gloriam hujus saeculi tradidit oblivioni, dignitatemque natalium suorum humilitate despexit, et ultimae servitutis famulatui se subjugavit, humum rastro fodiens, et aratri vomere telluris terga scindens, illud psalmographi factis implere satagens: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII, 2). Hoc autem quotidiano per viginti duos annos insistens operi, cum duobus juvencis ad hoc sibi commissis, duros et varios temporum pertulit invictus labores. 135.0090B| Quod vero memorabile traditur, iidem juvenci nec aetate, nec lassitudine deficientes: quod alii ruricolae cum quatuor, vel sex, aut octo vix poterant perficere, hic cum duobus infatigabiliter explebat. Cumque paululum cessaret ab aratro, rursum studebat insistere rastro. Stupendum quoque valde, quod cum tam duro servitio intentus esset, nec deficeret, ab agro rediens unam saepe noctem, frequenter duas pervigil hymnorum, psalmorumque laudibus traditur excubare solitus.
Quadam denique die, dum laboris intermittendi tempore domum rediturus ab agricultura cessasset, monasterium repetenti quodlibet opus emendandi aratri accidit, virgamque stimuli figens in terram, domum quo tendebat, immemor ejusdem forte, imo 135.0090C| sic divina disposuit fieri moderatio, pervenit. Mirabile dictu, spinea virga sub nocte radices in terram dedit, et mane, cum ad consuetum beatus vir opus rediret, atque resumere vellet, turgentem frondibus invenit. Quae plurimo tempore, cumulando robur, in excelsum crevit, et factum multis enituit, donec iter agens quidam poena plectendus, eamdem abscindit, oculorumque sibi lumine cum abscissione pariter adempto, juges incurrit tenebras.
Ejus post haec aratrum a fidelibus in ecclesia villae Colubrosae suspensum, ibi, donec eamdem inimico impellente vorax flamma cremavit basilicam, permansit. De quo quisquis dolorem dentium patiens hastulam praecidisset, ac de loco doloris parum sanguinis fluere fecisset, statim medelam salutis 135.0090D| exoptatam, beati Theodulfi meritis percipere merebatur. Haec beneficia non audita solum, sed a plurimis etiam visa noscuntur, et sanitate recuperata, sunt certissime propalata.
Defuncto denique abbate, qui beato Theodulfo praeerat tertius, ut praemissum est, idem vir venerabilis in loco sanctae recordationis domni Theoderici est ordinatus abbas, praesule annuente, et monachorum caterva petente. Qui adepto regiminis honore, quasi rudis tiro noviter addictus exercitio, nullam fere praestabat artubus requiem. Quin ut infatigatus in opera manuum praestiterat, sic exercendo se, non sibi parcens, ad divina totum dupliciter aptabat ministeria. Fabricavit enim basilicam in honore 135.0091A| S. Hilarii, quo cursum sui duplicaret laboris. Signo siquidem dato, cum fratribus conveniens, harum laudes persolvebat hymnologiarum. Sed ut duplex corona meriti, quasi nihil ante gessisset, iterum praedicta vota reddebat in ecclesia: qui licet clam, taliter agendo, vellet habere quod meruit, opera tamen cultoris sui non est passa divinitas oculi.
Accedit itaque quadam die, ut sus circa puteum, quo loci hujus vicini adaquabantur, deambulans, rueret in ipsum. Circumfluentibus undique monachis, cum nullus esset qui pereuntem posset eripere de profundo, praesertim cum ipse puteus centum pedum feratur altitudinis, vir Dei supervenit: factoque comperto, de coinquinatione aquae, si animal 135.0091B| idem ibi moreretur, anxiari coepit, oculisque ad coelum porrectis, atque animo cum precibus in Domino fixo dum Christi suffragia devotus exposcit, ante pedes ipsius subito, limpha super os putei redundante, animal illaesum pervenit. Videntes cuncti stupore vehementi repleti, gratias egerunt Deo, qui tantam benignitatis suae gratiam fideli suo contulit servo.
Quadam quoque die, cum isdem vir Dei iter ageret, a monasterio ad quemdam locum properans, agricolam quemlibet arantem viam publicam, per quam transire solitus erat, invenit. Cui et dixit: Non est bonum, o homo, viam aratro scindi, quae debet a viatoribus inoffenso pede calcari. Regrediens autem vir sanctus per eamdem viam, 135.0091C| rursus agricolam viam ut coeperat arantem offendit. Nonne, inquit, dixi tibi quia viam istam arare non debes? appropiansque manu sancta caput rustici tetigit dicens: Per istud caput te, homo, contestor ne viam istam amplius ares. Retrahente autem eo manum, tota pars capitis hominis [ c. j, illius], quam vir Dei tetigerat, candens apparuit ut lana. Nec dubium quod non homo Dei voluit ut capilli caderent, sed ut signa per succedentem generationem promerentur hujus facti, ne quis agere simile praesumeret quod sanctus Dei Theodulfus imperavit ne fieret. Nam dum generatio ipsius agricolae mansit, signum quod a sancto viro pater accepit, et ipsa simili modo pertulit.
Vir denique quidam venit ad virum Dei oculum 135.0091D| habens virgulto percussum, et lumine privatum, cui nulla dabatur requies de cruciatione, nec spes erat de visus recuperatione. Quem beatus Theodulfus ad sacrosancta ducens altaria, docuit osculanda. Ille sacra velamina ore tangebat, et servus Christi precibus incubabat. Surgit sanctus a pavimento, et nulla doloris vestigia remanserunt in juvenis oculo. Qui, ut erat dignum, viro Dei gratias referens pro medela, gaudens remeavit ad propria, collata sibi quam quaesierat medicina.
Quidam quoque legatus Austrasiorum, nomine Offo (qui sunt superiores Franci) veniens a partibus Orientis, dum ad hujus tunc regni principem mitteretur, orationis gratia monasterium viri Dei 135.0092A| videtur ingressus. Sanctus vero Theodulfus, corpore laboribus vigiliisque confecto, fessus forte quiescebat in lecto. Legatarius animi felle commotus, quod abbas loci non sibi dedisset occursum, rancore turbidus mentis, dabat ore proferens quae non decebant. Cumque abiret indignans, ut ira irae misceretur, potentissimus ejus equus, a puero mortuus nuntiatur. Ipse denique frendens in semetipso, cumulansque furorem furori, geminos dat cruciatus animo, de indignatione videlicet, et damno. Cumque vir sanctus id post soporem nuntio cognovisset, ad hominem consalandum non distulit exire; suetoque de more blando conatur alloquio efferos ejus animos mitigare, invitansque ad orationem, monet in Deo spem ponere, ac de hoc quod accidisset 135.0092B| minime conturbari. Pergentibus autem illis ad basilicam Christi confessoris Hilarii, dum veniunt in locum ubi signum crucis adoratur, in via prece solito data, blande vultum vertens in praedictum legatarium: Noli, ait, vereri, quia equum tuum invenies ante fores monasterii sanum, qui si ita furibundus, ut coeperas, recessisses, cadaver equi mortui nobis reliquisses. Legatario vero animum non apponente, praesertim cum viderit eum mortuum, ac toto corpore tumidum, decurrit puer ejus, affirmans ita se rem habere, ut ei sacerdos Christi, Theodulfus studuerat indicare: sicque quod non credebat, miraculo virtutis probato, mentis furore deposito, gratias refert Domino, vera se testans oculorum experiri probatione, quae de servo Domini 135.0092C| quorumdam dudum perceperat relatione. Non, inquit sanctus Dei, hoc meis, cum sim homo peccator, ascribas meritis, sed Deo gratias age, sanctorumque merita non cesses venerari, qui tibi possunt in omnibus auxilium largiri. Talibus itaque virum instruens monitis, data benedictione permisit abire. Unde liquido patet eum cum virtute mirabilium spiritu quoque viguisse prophetiae, qui animal, quod mortuum dimiserat, esse vivum praenuntiabat.
Nec ullatenus omnia virtutum ipsius enumerare sufficimus insignia. Quot enim diversis detenti languoribus per ejus intercessionem, plenissimam receperunt sanitatem, solus ipse novit, qui haec fieri praestitit. Inter caetera quoque bona quae Christus 135.0092D| huic servo suo concessit, illud memorabile spectabileque praedicatur, quod cum ad usque nonaginta vixerit annos, canitie praeclarus, aspectu jucundus, moribus temperatus, charitate plenus, eleemosynis largus, contemptor saeculi gloriosus, nullo febrium dolore, nulla corporis lassitudine, nullo rerum variarum casu confectus, nulla mentis molestia motus, ab oratione, vel operum Dei exercitio cessavit, quousque beata ejus anima corpus vegetavit. Cum vero divina clementia fidelem famulum senio detentum, pro laboribus suis, quietis refrigerio, meriti praemio vellet remunerare, febrium calore aliquatenus eum permisit aestuare. Ingressusque basilicam die quadam dum matutinorum 135.0093A| solemnia celebrarentur, orationibus profuse incumbens, Deo commendare studebat animam, quam corporeo ergastulo cito praenoverat absolvendam. Depulsis itaque noctis tenebris, aurora rutilante, comitantibus secum quibusdam monachis, cellulam repetiit, hilaris de visitatione sibi facta sanctorum, ac de revelatione, qua sui transitus horam sibi gaudebat intimatam. Ad quam dum se pervenisse cognovit, cum fratribus pacem faciens, oculos ad coelum cum manibus elevavit, et animam sanctam mundi naufragiis ereptam Conditori laetus reddidit, quam Christus cum curiae coelestis exsultatione suscepit.
Horum denique beatorum monasterium patrum pro monachis modo clericos habet. Quorum quidam 135.0093B| nuper, Otbertus nomine, priusquam Gallia gladiis Hungarorum laceranda traderetur, ad extrema deductus, dum certamina daemonum pro se litigantium, et eum ad interitum rapere conantium pateretur, almi patroni sui domni Theoderici tandem se videt eripi meritis; daemones vero per invocationem Christi nominis et sanctorum ejus, a se cum magno strepitu et indignatione recedere. Vidit etiam et quemdam fratrem, dictum Bertricum, qui non longe ante decesserat, se crebro visitantem, consolando quoque monentem, ne hic apud saeculum ultra manere cupiat, imo ad eum quantocius ire gaudeat, ut ea quae nunquam potuit cogitare, valeat videre. Quoniam si demoraretur in saeculo diutius, nequaquam tantum malum 135.0093C| vidisset aliquando, quantum visurus esset in proximo. Cujus dicta probatio constat veritatis insecuta. Iste siquidem levi dolore corporis tactus, ad ecclesiam properans, exitum suum precibus Domino commendat, fratres advocat, missam quoque, quam debito properantius celebrarant, illos repetere facit; quae viderat narrat, et eos coram se charitatis gratia potum sumere rogat. De servitio Dei studiosius agendo, et psalmodiam cum devotione canendam monet, atque jam quasi securus et hilaris migrat. Post cujus obitum gens Hungarorum Galliam ingressa, caedibus, incendiis, ac rapinis pene cuncta 135.0094A| devastat: ipsumque monasterium flammis exurit, et proxima quaeque circumpositarum ruinis fere villarum proterit. Intuemurque modo jam manifeste quam vera fuerint quae ille audierat ex revelatione.
CAPUT XXVI. De fonte in horum sanctorum monasterio nuper exorto. In silvula huic contigua monasterio, fons dudum noviter exortus est. Ad quem febricitans quidam casu deveniens, vidit supra ipsum fontem inclinatum quemdam senem in clericali habitu stantem, aureum baculum manu tenentem. Qui cum sonitu advenientis motus se videretur erexisse a fonte, tanto iste pavore concussus est, ut attonitus in terram caderet, et 135.0094B| nihil omnino videre valeret. At post modicum rediens ad se, surrexit, et splendorem qua senior abierat monasterium versus, magnum vidit, sicque salvatus ab infirmitate sua, laetus abscessit. Caeci tunc temporis hoc in loco illuminati nonnulli, claudi erecti, muti locuti sunt, et surdi receperunt auditum.
Nuper quoque ordinato Hugone Remis episcopo, quaedam paralitica, quae jacebat in civitate ad januas ecclesiae sanctae Mariae, Magenildis nomine, admonita per visum, illo se deferri petiit, atque ut aqua ipsius fontis perfusa est, incolumitatem recepit. Quaedam nihilominus Adelwidis nomine, arida brachiis, ut eadem lota est aqua, sospitate potita recessit. Caecus quidam de castro Mosomo ( Mousom ) tunc adveniens, 135.0094C| mox ut ecclesiam sancti Theoderici visus est introisse, lumen recipere meruit. Quaedam paupercula de ipso loco, ut oculos sibi hoc fonte diluit, lumen, quod jam ab annis ultra quam sexdecim perdiderat, recepit. Fulbertus quidam brachium gerens aridum, et inutile sibi membrum, ut se hac aqua perfudit, sanitatem, brachiique recepit utilitatem. Tunc etiam quidam caecus, nomine Amalricus, ibi visum recepit, mox ubi se hoc fonte lavit; aliaque plura nunc ibi refulsisse probantur miracula, et ex diversis aegritudinibus diversa sunt collata remedia.
LIBER SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM. De successoribus beati Remigii. 135.0093D|
Beato Remigio successisse traditur Romanus, Romano Flavius, post quos Mapinius, cui potestas regia quaedam cessisse reperitur praedia, deinceps ab Ecclesia Remensi possidenda. Hujus quoque temporibus Suavegotta regina Remensi Ecclesiae tertiam partem villae Virisiaci [ Verzy ], per testamenti paginam, delegasse reperitur. Quam partem villae ipse quoque praesul Teudechildi praefatae reginae filiae, 135.0094D| usufructuario, per precariam, salvo Ecclesiae jure, concessit; ita duntaxat, ut post ejus obitum, absque ullo praejudicio, sicut ab ea meliorata fuisset, ad ditionem Remensis revocaretur Ecclesiae. Quae scilicet Teudechildis regina postmodum nonnulla, per testamenti sui auctoritatem, tempore domni Egidii, Remensi contulit Ecclesiae praedia.
CAPUT II. De Egidio praesule.
Qui praesul Egidius in episcopatu Mapinium legitur 135.0095A| secutus, episcopiumque invenitur auxisse, arva scilicet et mancipia nonnulla emisse, quarum ejus emptionum adhuc quaedam quoque reperiuntur instrumenta, ut illud quo campos duos ab Oboleno super fluvium Rotumnam [ j. c, Rotonam, Retourne. ] legitur dato pretio comparasse, quorum unus modios mille tenere sementis, alter inscribitur quadringentos. Villarem etiam quemdam a Bertulfo quodam, cum adjacenti campo modios centum tenente. Partem quoque cujusdam silvae a Charibodo quodam reperitur emisse. Necnon apud regiam majestatem immunitatis praeceptum ecclesiae suae obtinuit, ut ab omni fiscali functione vel mutilatione prorsus haberetur ac permaneret immunis, omnia quoque data ecclesiae stabilem obtinerent firmitatem. Childebertus 135.0095B| etiam rex villarem quemdam situm in Vosago, prope fluvium Saroam, tam ipsi quam ecclesiae suae possidendum, instrumentis adhuc manentibus, invenitur tradidisse. Hujus praesulis tam vitam quam praedicationem Fortunatus Italicus, qui tunc apud Gallias in metrica insignis habebatur, his studuit commendare versibus (lib. III, Carmin. 18):
Actibus egregiis venerabile culmen Egidi,
Ex cujus meritis crevit honore gradus,
Subtrahor ingenio, compellor amore parato,
Laudibus in vestris prodere pauca favens.
Namque reus videor tantis existere causis,
Si solus taceam quidquid ubique sonat.
Sed quamvis nequeam digno sermone fateri,
Da veniam voto me voluisse loqui.
Exiit in mundo [ or. mundum] gestorum fama tuorum,
Et propriis meritis sidus in orbe micas.
Clarior effulges quam lucifer ore sereno.
135.0095C| Ille suis radiis, tu pietate nites.
Nil lupus insidiis canto subdu it ovili,
Te pastore sacro pervigilante gregem.
Facundo eloquio coelestia dogmata fundis,
Ecclesiae crevit te monitore domus.
Pontificis studio correctio plebis haberis,
Ne tenebrae noceant semita lucis ades.
Cunctorum recreas animos dulcedine verbi,
Qui satias epulis, pascis et ore greges.
Praecepta implentur, non solo pane cibamur.
Delicias capimus, quas tua verba ferunt.
Ut gaudet corpus cui mitior esca paratur,
Sic animae gaudent, si tua lingua sonet.
Haeresis illa ( or. itta) cadit forti te milite Christi:
Acquiris regi, qui ( or. quia] dedit arma tibi.
Qui purgas spinis agros sermone colente,
Et mundata Deo surgit ubique seges.
Qui venit ut exsul, tristis, defessus, egenus,
Hic recipit patriam te refovente suam.
Quae doluit tollis, gemitus in gaudia vertens:
Exsilium removens reddis amore lares.
Pauper habere cibum, meruit quoque nudus amictum.
135.0095D| Invenit hic semper quae bona quisque cupit.
Coasultum tribuis generaliter omnibus unum.
Qui populi pater es, tot pia rite regis.
Haec tibi vita diu, Domino tribuente, supersit,
Atque futura micet lucidiore die.
Ab hoc praesule Gregorius (lib. II Mirac., c. 17), etiam Turonensis benigne quondam se narrat fuisse susceptum, quando Siggo quidam Sigeberti regis referendarius, virtute beati Martini cujus idem Gregorius tunc secum habebat pignora, in sacrario domus ecclesiae Remensis auditum surdae recepit auris. Qui tamen Gregorius in Historia gentis Francorum (lib. VI, cap. 3) de hoc praesule narrat, quod legatus ex parte Childeberti regis Sigeberti filii, ad Chilpericum regem patruum ipsius Childeberti, cum 135.0096A| aliis legatis missus fuerit. In qua legatione constitutum fuisse refert, ut ablato Guntramni regis Chilperici fratris regno, in se conjungere pacem deberent. Qua pactione firmata, legati cum magnis ad Childebertum sunt muneribus regressi (ibid., c. 31). Item quod postquam Chilperico filius natus est, et ipse Parisios pervasit, legatis Childeberti ad eum venientibus, primus inter eos hic pontifex fuerit, qui data suggestione, pacem, quam Chilpericus cum praefato Childeberto fecerat, ut conservaretur, Childebertum petere promunt, cum fratre vero ipsius Chilperici Gontramno pacem habere non posse Childebertum: quia partem Massiliae post mortem abstulerit patris, fugacesque suos retinens, nolit ei remittere. Adjecit etiam Chilpericus, in multis eumdem 135.0096B| fratrem suum esse culpabilem, cujus colludio pater hujus Childeberti fuerit interfectus. Unde legati quoque permoti ultionem debitam super eum velocius inferri petunt; idque ut est juramento firmatum, datis et acceptis obsidibus, discesserunt. Pro quibus legationibus rex Gontramnus huic archiepiscopo semper erat infensus. Unde et cum pacem postea fecisset cum Childeberto, hortatus est eum, ut nullo modo crederet, aut haberet hunc raesulem, convicians eum perjurii crimine. Postea denique dum quidam reus torqueretur, qui ad percutiendum Childebertum regem a Fredegunde regina fuerat missus, confessus est hunc episcopum socium fuisse in quorumdam consilio ad interficiendum eumdem Childebertum regem (GREGOR. lib. X, 135.0096C| c. 13). Nec mora; episcopus rapitur, et ad Metensem urbem, cum esset valde ab aegrotatione longinqua defessus, adducitur. Ibique dum sub custodia degeret, rex episcopos accersiri ad ejus examinationem praecepit, et apud Virdunensem urbem initio mensis octavi [Augusti] adesse jussit. Tunc a quibusdam clam (clam deest in ms. et Gregorio ) sacerdotibus increpatus, cur hominem ab urbe rapi absque audientia, et in custodiam retrudi praecepisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistolas ad omnes regni sui pontifices, ut medio mense nono ad eum discutiendum in urbe supradicta deberent adesse. Denique convenientes pertracti sunt usque ad Metensem urbem: ibique et Egidius praesul adfuit. Tunc rex inimicum sibi eum 135.0096D| religionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ducem ad negotium dirigit prosequendum. Cujus propositio prima haec fuit: Dic mihi, o episcope, quid tibi visum fuit, ut relicto rege, in cujus urbe episcopatus honore fruebaris, Chilperici te regiis amicitiis subderes, qui semper inimicus domino nostro regi fuisse probatur, qui patrem ejus interfecit, matrem exsilio condemnavit, regnumque pervasit, et in his urbibus, quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine suo subjugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium praedia meruisti? Ad haec ille respondit: Quod fuerim amicus regis Chilperici, negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberti haec amicitia pullulavit. Villas vero 135.0097A| quas memoras, per istius regis chartas emerui. Quo proferente easdem in publico, negat se rex haec largitum fuisse. Requisitus Otto, qui tunc referendarius fuerat, cujus ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negans se subscripsisse. Haec igitur causa primum fallax episcopus repertus esse dicitur. Post haec epistolae prolatae sunt, in quibus multa de improperiis Brunechildis tenebantur, quae ad Chilpericum scriptae fuerant. Similiter et Chilperici ad episcopum delatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum, quia si radix cujuslibet rei incisa [ c. excisa] non fuerit, culmus qui terris est editus non arescit. Unde prorsus manifestum est ideo haec scripta, ut superata Brunechilde filius ejus opprimeretur. Item alia nonnulla eidem praesuli objiciuntur, 135.0097B| tam de pactionibus regum, quam de perturbatione patriae, quorum quaedam negavit, quaedam negare non potuit. Et dum altercatio diutius traheretur, adfuit etiam abbas Epiphanius basilicae sancti Remigii, dicens quod duo millia aureorum, speciesque multas pro conservanda Chilperici regis amicitia idem praesul accepisset: et cum legatis, qui cum episcopo missi fuerant ad memoratum regem, propalat idem abbas, qualiter de excidio regionis ac regis Gontranni conventum fuerat, et ut gestum est ex ordine narrat. Haec audientes episcopi, et in tantis malis sacerdotem Domini contuentes, triduani temporis spatium deprecantur tractandi: scilicet ut ullum modum reperire posset episcopus per quem se ab objectis excusare valeret. Sed illucescente die 135.0097C| tertia, convenientes in ecclesiam interrogant episcopum, ut si aliquid excusationis haberet, ediceret. At ille confusus ait: « Ad sententiam dandam super culpabilem ne moramini. Nam ego novi me ob crimen majestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem hujus regis, matrisque ejus egi: ac per meum consilium multa fuisse gesta certamina novi, quibus nonnulla Galliarum loca depopulata sunt. » Haec episcopi audientes, ac lamentantes fratris opprobrium, obtenta vita, ipsum ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctionibus, removerunt. Qui statim ad Argentoratensem urbem, quam nunc Strateburgum vocant, deductus exsilio condemnatus est. In cujus loco Romulfus filius Lupi ducis, jam presbyteri honore praeditus, episcopus 135.0097D| subrogatus est, Epiphanio ab abbatis officio, qui basilicae sancti Remigii praeerat, remoto. Multa enim auri argentique in hujus episcopi regesto pondera sunt reperta. Quae autem de illa iniquitatis militia erant, regalibus thesauris sunt illata; quae vero de tributis, aut reliqua ratione Ecclesiae inventa sunt, ibi relicta.
CAPUT III. De sancto Basolo.
Hujus Egidii tempore sanctus Domini Basolus, ex territorio Lemovicino, regione Armoricana, nobili prosapia oriundus, a partibus Aquitaniae, patrocinia beatissimi Remigii desiderabiliter appetens, Remensem devenit ad urbem. Cui advenienti comes 135.0098A| itineris apparuisse traditur angelus Domini, quem constat habuisse praeducem, dum destinatam ingreditur urbem. Hunc dignissime praefatus praesul Egidius suscipiens, cognito peregrinantis desiderio, petitusque secretioris conversationis habitaculum concedere, libentissime cessit, sicubi sibi placitum Dei famulus infra episcopium Remense valuisset reperire. Invenit tandem, superna disponente gratia, locum sibi congruum in vico Viriziaco, ad radices montis Remorum, quem nemus inde incipiens obumbrat Rigetium. Eo loci tunc temporis erat coenobium, numero duodecim monachorum. Hic igitur benigne susceptus a fratribus, traditur ab abbate litteris imbuendus. Nec longum, sic doctrina emicuit, ut coaetaneos et contubernales sapientiae 135.0098B| luce praeiret. Nulla illi propensior cura quam, aut in lectione vel sermone de Deo, aut in oratione loqui cum Deo. Transitoria despiciens, et aeterna concupiscens, victus pensam pauperibus erogabat, pauxillum sibi duntaxat reservans, ad infirmitatem corporis sustentandam.
Ita virtutum crescens culmine, solitariam concupiscit vitam, fastigiumque, ad secretius habitandum, contigui deligit montis, in quo cellulam cum oratorio construit, ubi liberius coelesti deserviret contemplationi. In qua inclusionis habitatione per quadraginta traditur annos Deo militasse, et contra serpentis antiqui tentamenta viriliter dimicasse, jejuniis, eleemosynis, vigiliis, orationibus, atque lectionibus indesinenter vacans, et ad se venientes 135.0098C| doctrinae sanctae luce perfundens.
Dum hic igitur almifica conversatione decertat, placuit supernae pietati virtutem sui militis evidentibus ostendere signis. Nam, orante illo, Dominus aquam ei montis in vertice produxit e silice, quae sub sancti sepulcro fertur exsilire, ac per ecclesiae fundamenta quasi de vasculo sese profundere, haustu dulcis, et ad potandum salubris. De quo videlicet fonte multi sanitatum remedia, potantes, vel balneis utentes, seu capita diluentes, consequuntur aegroti.
Quodam denique tempore, cum puer quidam privatus oculorum ab aetate primaeva lumine, Annegiselus nomine, ante fores excubaret ipsius, duodecimo 135.0098D| suo caecitatis anno, lapsa virtute coelitus, orante viro Dei, luminis est honore donatus. Quod divinae claritatis miraculum comperientes monachi, magnis gratiarum actionibus Deum glorificant in clarificatione fidelis servi sui.
Accidit etiam quodam venatore, Attila nomine, in saltu ejus cellulae contiuo aptum insequente, ut usque ad ipsius praesentiam fera perveniret, et quasi liberandam se per ipsum credens, ad pedes ejus, deposita feritate, procumberet, canesque naturalis obliti sagacitatis, eam insequi parcerent. Exinde mos, imo virtus Christi, ad honorem dilecti famuli sui, adhuc modo servatur, ut promota [ j, permota] quaelibet venatio, si aggestum in circuitu silvae ipsius prominentem fuerit ingressa, nec canum ulterius 135.0099A| insequatur aviditate, nec venatorum appetatur audacitate.
Fertur et aliud non contemnendae rei miraculum hujus beati confessoris sui meritis, a Domino praerogatum, quod suspensus laqueo quidam, nomine Ragenulfus, ab adversariis, cum in supremo mortis periculo oculos ad coelum intenderet, invocato voce lacrymabili beato Basolo, mox a morte dira rupto meruit liberari laqueo. Post multa denique pietatis insignia in vita ipsius ab eodem patrata, praenoscens per Spiritum suae vocationis imminere sibi tempus, misit ad nepotem suum, nomine Balsemium, qui eum ad se a Lemovicina regione perduceret, significans illi quod post obitum suum in praedicto suo conversationis habitaculo deberet vitam ducere, juxta quod revelatum sibi fuerat a Domino. Cujus 135.0099B| salutaribus praeceptis, ut bonus filius obtemperans, et ad supernam haereditatem pervenire desiderans, usque ad exitus sui diem in eadem permansit habitatione. Decessit autem beatus Pater Basolus VI Kal. Decemb. supernis aggregatus civibus. Ad cujus sepulcrum multa postea monstrata sunt miraculorum insignia, quae tamen per negligentiam et ob sui frequentiam non sunt litteris comprehensa.
Processu denique temporis, post obitum sancti viri, advenit hac homo quidam natione nobilis, sed ferox tumore mentis; qui post orationem baculum hujus beati Patris accipiens, et illum super pedem suum ponens, ut erat procerus corpore, quasi subsannando protulit dicens: En manifestat iste baculus 135.0099C| quam parvae staturae fuerit Basolus. Nec mora, pes idem cui superpositus sancti baculus fuerat, emarcuit: quoque putrefacto, divina vir idem perculsus ultione cum gravi decedit labore. Cujus corpus ad tumulandum ferri disponitur ad hujus sancti Dei monasterium; sed aggravatum nullo modo valet moveri feretrum. Proponitur ferri ad coemeterium sancti Remigii, sed nec sic potest moveri. Cogente tandem necessitate, in Catalaunicum defertur territorium, ibique demum permittitur habere sepulcrum.
Non longe quoque valde a nostra aetate, tempore scilicet domni Ebbonis archiepiscopi, ejus ordinatione quidam vir religiosus, Benedictus nomine, abbas constituitur hujus abbatiae. Qui cum modestia 135.0099D| familiam sancti Basoli tractans, et in simplicitate Domino serviens, diversis ecclesiam donariis ornavit, et post non modica vitae suae spatia, divinae praeceptione vocatus, ad Dominum transiit. Cui carne frater, cognomine Speruus [ j, Spernus et infra ], abbas in eodem loco subrogatur. Qui moribus fratri dissimilis, et dirae facibus ardens cupidinis, dum temulentus aliquando sederet, coepit dicere quod frater suus de abbatia illa nihil boni sciverit habere, praecipiens villarum procuratoribus, in crastinum sibi ruricolas exhibere, quos variis faceret suppliciis torqueri, ut facultates ipsorum ab eis posset extorquere. Audientes ergo villarum incolae quantae intentabantur sibi poenae, omnes sancti Basoli flebiliter [ c. i, suppliciter] expetunt 135.0100A| suffragium, ne tam crudeli lanio traderentur ad dilacerandum, lugubresque in gemitu pernoctantes, non cessabant sancti Basoli implorare solatium. Nec renuit audire sanctus Domini querelas suae plebis. Nam facto mane Speruus idem reperitur mortuus; quem lecto nitentibus extrahere suis, crepuit medius, tantusque foetor eumdem locum replevit, ut nemo inibi remanere valuerit. Sicque familia S. Basoli trepidatis eripitur defensa suppliciis.
Avunculus matris meae, Flavuardus [ ms., Flavardus] nomine, duos filios in hujus sancti viri coenobio Deo servientes habuit; quorum juniorem, nomine Tetbertum, charitate supra vires etiam exuberantem vidimus, qui presbyter dudum apud nos obiit. Is denique de patre suo quod dicturi sumus narrare nobis solebat; cui rei testis adhuc supererat 135.0100B| nuper Ratoldus [ al., Rautnoldus] presbyter, horum tertius frater. Consueverat siquidem semel in anno vir praefatus ad monasterium venire, fratribusque de suis facultatibus ministrare. Qui cum aliquando de more veniret, latrones eum properantem invadunt, caballum cui sedebat, cum caeteris quae sibi visa sunt, sed et pecunias, quas servis Dei distribuendas ferebat, ornamenta quoque uxoris suae pariter auferunt. Cumque de praeda laetantes aliquantulum processissent, uxor ejus, quae simul aderat, ingemiscens pro injuria, querulosis sanctum Basolum coepit inclamare vocibus, dicens: Non ultra se venturos in ejus vel famulorum ipsius servitium, si sic eos abjiceret non ferendo praesidium. Post 135.0100C| quas lamentationis voces, equi latronum, qui cum spoliis concite ferebantur, subito defiguntur, nec ullo modo promoveri possunt ad gradiendum. Ipsos quoque latrones caligo quaedam perfudit, ut quonam sese verterent ignorarent. Resipiscentes tandem praedones, conferunt inter se ob innocentum factam injuriam sibi talia contigisse; initoque consilio, ad eos, quos rebus injuste privatos dimiserant, revertuntur; sua illis cuncta restituunt, et, ut veniam facinoribus suis deprecentur, exposcunt. Ita consolatione, domini Basoli suffragante sibi patrocinio, recepta, rapacibus ire dimissis, devotiores ad destinatum properant coenobium; gratias Deo et sancto suo confessori pro indultis sibi beneficiis referunt, et laeti servis Dei ministrare satagunt, pecuniis honorant, 135.0100D| ac deinceps annis singulis idem promptiores, quod coeperant peragunt.
Quando nuper hae Galliarum patriae, peccatis nostris impellentibus, Hungarorum gladiis dilacerandae sunt traditae, quidam barbarorum sancti Basoli monasterium ingressi, dum clerici jam cum patroni sui pignoribus ad civitatem confugissent, habitacula coenobii hominibus pene vacua repererunt, ibique metatum suum constituentes, huc undecunque praedatu reverti coeperunt. Quorum quidam in ecclesiae signorum turricula, deaurata conspiciens relucere metalla, cupidus auri pecuniae, tectum conscendit basilicae, nisusque dissipare turriculam, subito delapsus ad terram corruit, membrisque confractis 135.0101A| interiit. Alius horum super aram ipsius ecclesiae, in honore beati Martini consecratam, conatus ascendere, dum manum supra cornu altaris apposuisset, ipsa manus ejus ita inhaesit marmori, ut nullo modo ab eo postea potuisset avelli [FLODOARD. in Chron. an. 937]. Et quia hic eum sui noluerunt relinquere, partem lapidis circa manum ipsius bipennibus abscindentes, eum secum particulam marmoris, quae manui ejus adhaeserat, invite ferentem deduxerunt. Qui etiam (ut captivi qui reversi sunt referunt) usque ad terram suam, arente jam brachio, hunc lapidem ferens, et Basoli virtute factum proclamans, reversus est.
CAPUT IV. De Romulfo praesule. 135.0101B|
Post Egidium Romulfus Remense rexit episcopium, vir carne nobilis, germanus Joannis tunc temporis ducis; quorum pater Lupus multas eis possessiones aequaliter inter se dividendas reliquit. De qua divisione pari jure gerenda praeceptum obtinuerunt regale. Multis siquidem excellebat patrimoniis, maximeque trans Ligerim, et in pago Pictavensi; quorum ex parte majore, per paginam testamenti ecclesiam Remensem fecit haeredem, quaedam dimittens fratribus vel nepotibus suis, quaedam matriculae quoque sancti Martialis deputavit, quaedam ad basilicam sancti Remigii. Villam vero Lautiniacum super fluvium Caltaionem, contulit monasterio puellarum Remis in honore sancti Petri constructo; quam villam 135.0101C| dato pretio se memorat comparasse. Quaedam praeterea donaria testamento diversis attribuit ecclesiis, tam Remensis episcopii, quam Suessonici, sed et Turonici, aliorumque quorumdam. Familiae suae partem maximam ingenuitate donavit. Cujus adhuc testamenti pagina in Archivo Remensis ecclesiae reservatur, cum auctoritate Childeberti regis; qua petitus idem rex a praefato praesule per Sonnatium diaconum virum venerabilem hoc testamentum confirmare decrevit; scilicet, ut terras, vineas et mancipia, quae ad ecclesiam praecipue Remensem, vel ad caetera loca sanctorum praedictus pontifex delegaverat, si quis haeredibus ipsius injuste usurpare praesumpsisset, omnimodis ea recipiendi sacerdotes eorumdem locorum liberam valerent habere 135.0101D| potestatem. Quasdam quoque villas in territorio Metensi constitutas, quarum caput est Ortivallis [ i, Orcivallis] quas domnus Egidius a Vincentio quodam traditur coemisse, cum Childeberto rege commutavit, pro aliis villis in pago Remensi sitis, id est Marciliana et Arbidogilo [f., Margilly et Ardeuil ]. Res quoque, vel mancipia, in pontificatu positas ad augmentum ecclesiae invenitur emisse. Oratorium denique sub honore beati Germani construxit in atrio sancti Remigii. Quasdam quoque res a quibusdam pervasas, apud regiam majestatem, agente praefato Sonnatio archidiacono, evindicasse reperitur, regiae auctoritatis super his evindicationibus, adhuc manentibus instrumentis.
CAPUT V. De Sonnatio episcopo. 135.0102A|
Romulfum sequitur in episcopatu Sonnatius, qui synodum celebrasse reperitur cum aliis quadraginta, vel eo amplius Galliarum episcopis. Ubi etiam sanctus Arnulfus Metensium praesul invenitur interfuisse, cum Theodorico Lugdunensi, Sindulfo Viennensi, Sulpitio Bituricensi, Medegiselo Turonensi, Secono Elosanensi, Leontio Xantonensi, Modoaldo Treverensi, Chuneberto Coloniensi, Richerio Senonensi, Donato Vesontionensi, Auspicio Augustidunensi. Item Modoaldo Lingonensi, Ragneberto Bajocensi, Childoaldo Abrincatensi, Bertegiselo Carnotensi, Palladio Antisiodorensi, Gondoaldo Meldensi, Leudeberto Parisiacensi, Chainoalgo Lauduni Clavati, 135.0102B| Godone Virdunensi, Ansarico Suessonensi, Claudio Reiensi, Berthoaldo Camaracensi, Agomaro Silvanectensi, Caesario Avernensi, Vero Rutenensi, Agricola Gabalensi, Lupoaldo Magontiacensi, Willegiselo Tolosano, Constantio Albiensi, Nammatio Egolemensi, Rustico Caturcensi, Auderico Auscensi, Emmone Aresetensi, Felice Cathalanensi, Hadoindo [ ms., r. Chadoindo] Cenomannensi, Magnebodo Andegavensi, Joanne Pictavensi, Leobardo [ al., Loutbardo] Namnetico. In qua synodo multa leguntur utilia constituta.
1.
De rebus scilicet ecclesiae qualiter tractandae sint; et de his quae per precatoriam impetrantur ab ecclesia, ne diuturnitate temporis ab aliquibus in jus proprium usurpentur, et ecclesiae defraudentur.
135.0102C|
2.
De clericis, si qui rebellionis ausu sacramentis se, aut scripturae conjuratione constrinxerint, atque insidias episcopo suo callida allegatione confecerint, ut si admoniti emendare contempserint, gradu proprio omnino priventur.
3.
Ut capitula canonum Parisiis acta in generali synodo, in basilica sancti Petri, Lotharii regis studio congregata, omni firmitate custodiantur.
4.
Ut si qui haeretici adhuc esse suspicantur in Galliis, a pastoribus ecclesiarum perquirantur; et si veraciter fuerint inventi, ad fidem catholicam revocentur.
5.
Ut temere nullus excommunicetur; et si excommunicatus existimat se injuste damnatum, in 135.0102D| proxima synodo habeat licentiam reclamandi: et si injuste damnatus fuerit, absolvatur; sin autem juste, impositum poenitentiae tempus exsolvat.
6.
Ut si quis judex cujuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare praesumpserit, aut pro quibuslibet causis, absque conscientia et permissu episcopi distringere, aut contumeliis, vel injuriis afficere praesumpserit, communione privetur. Episcopus tamen de reputatis conditionibus clericorum negligentias emendare non tardet.
7.
Hi vero, quos publicus census spectat, sine permissu principis, vel judicis, se ad religionem sociare non audeant.
8.
Si quis fugitivum ab ecclesia absque sacramento, quo ei jurandum est, ut de vita [ c., devitato] 135.0103A| tormento, et truncatione securus exeat, qualicunque occasione abstraxerit, communione privetur.
9.
Similiter si quis jus sacramenti praestitum violaverit, communione privetur. Ille vero qui sanctae Ecclesiae beneficio liberatur a morte, non prius egrediendi accipiat libertatem, quam poenitentiam se pro scelere acturum esse promittat, et quod ipsi canonice imponetur impleturum.
10.
De incestis conjunctionibus, si quis infra praescriptum canonibus gradum incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis prohibetur, se conjunxerit, nisi poenitentiam sequestratione testentur, communione priventur, et neque in palatio militiam, neque agendarum causarum licentiam habeant. Et quando praedicti incestuosi se 135.0103B| conjunxerint, episcopi seu presbyteri, in quorum dioecesi vel pago actum fuerit, regi vel judicibus scelus perpetratum annuntient, ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent, et, res eorum ad proprios parentes perveniant, sub ea conditione, ut antequam sequestrentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam, ad proprias perveniant facultates, nisi praefati sceleris separatione poenitentiam fateantur.
11.
Si quis homicidium sponte commiserit, et non violentiae resistens, sed vim faciens impetu hoc fecerit, cum isto penitus non communicandum: sic tamen ut si poenitentiam egerit, in exitu ei communionis 135.0103C| viaticum non negetur.
12.
Clerici, etiam vel saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas retinere praesumpserint [Concil. Paris. III, c. 1]: aut id, quod ipsi donaverint ecclesiis aut monasteriis, crediderint auferendum, sicut ante synodus sancta constituit, velut necatores pauperum, quousque reddant, ab ecclesiis excludantur.
13.
Ut Christiani Judaeis vel gentilibus non vendantur: et si quis Christianorum necessitate cogente mancipia sua Christiana elegerit venundanda, non aliis nisi tantum Christianis expendat. Nam si paganis aut Judaeis vendiderit, communione privetur, et emptio careat firmitate. Judaei vero si Christiana mancipia ad Judaismum vocare praesumpserint, aut 135.0103D| gravibus tormentis afflixerint, ipsa mancipia fisci ditionibus revocentur. Qui tamen Judaei ad nullas actiones publicas admittantur. Judaeorum vero convicia in Christianos penitus refutanda sunt.
14.
Item si clericus proficiscens de civitate ad alias civitates voluerit, aut provincias pergere, pontificis sui epistolis commendetur. Quod si sine epistolis profectus fuerit manifestis, nullo modo recipiatur.
15.
Item ut episcopus mancipia vel res ad jus ecclesiae pertinentes neque vendere, neque per quoscunque contractus, unde pauperes vivunt, post mortem alienare praesumat.
16.
Item de his qui auguria, vel paganorum ritus 135.0104A| inveniuntur imitari, vel cum paganis superstitiosos comedunt cibos, quos benigna placuit admonitione suaderi, ut ab erroribus pristinis revocentur. Quod si neglexerint, et idololatris vel immolantibus se miscuerint, poenitentiae dignum tempus exsolvant.
17.
Item ut serviles personae ad accusationem non admittantur: et qui personam susceperint accusantis, cum unum crimen non probaverint, ad alia accusandum non admittatur.
18.
Item si quis in quolibet gradu vel cingulo constitutus, aut potestate suffultus, decedente episcopo, res cujuslibet conditionis in domos vel agros ecclesiae positas, ante reserationem testamenti, vel audientiam ausus fuerit occupare, vel ecclesiae repagula 135.0104B| effringere, et supellectilem infra domum ecclesiae positam contingere, vel scrutari praesumpserit, a communione Christianorum penitus abdicetur.
19.
Item, si quis ingenuum aut libertum ad servitium inclinare voluerit, aut fortasse jam fecit, et commonitus ab episcopo se de inquietudine ejus revocare neglexerit, aut emendare noluerit, tanquam calumniae reum placuit sequestrari.
20.
Item ut clerici cujuslibet ordinis, neque pro propriis, neque pro ecclesiasticis causis aliter adire debeant forum, nec causas dicere audeant, nisi quas cum permissu et consilio episcopi agere eis fuerit omnino permissum.
21.
Item, ut in parochiis nullus laicorum archipresbyter 135.0104C| praeponatur, sed qui senior in ipsis esse debet clericus ordinetur.
22.
Item, pontifices quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis duntaxat aliquid, aut cum ecclesia, aut sequestratim, aut dimittitur, aut donatur (quia ille qui donat, pro remedio animae suae, non pro commodo sacerdotis probatur offerre) non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt, quia justum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum est, ita et ecclesia habeat quod reliquerit sacerdos [ i, relinquitur sacerdoti]. Sane quidquid per fidei commissum aut sacerdotis nomini aut ecclesiae fortasse dimittitur, cuicunque aliis postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia 135.0104D| computatum retinere non poterit.
23.
Item, si quis episcopus res, quae ab alia ecclesia praesentaliter [ e, praesentialiter] possidentur, quocunque ingenio aut callida cupiditate pervaserit, aut sine audientia praesumpserit usurpare, ac suis vel ecclesiae suae ditionibus revocare, dum communione privari non potest, ut necator pauperum, ab officio deponatur.
24.
Item, si quis episcopus (excepto, si evenerit ardua necessitas, pro redemptione captivorum) ministeria sancta frangere pro qualicunque conditione praesumpserit, ab officio cessabit ecclesiae.
25.
Item, viduas, quae se Domino consecrari petierunt, vel puellas Domino consecratas, nullus, 135.0105A| neque per auctoritatem regiam, neque qualicunque potestate suffultus, aut propria temeritate rapere aut trahere audeat. Quod si utrique consenserint, communione priventur.
26.
Judices, qui super auctoritate et edicto dominico canonum statuta contemnunt; vel edictum illud dominicum, quod Parisiis factum est, violaverint aut contempserint, placuit eos communione privari.
27.
Item, ut decedente episcopo in locum ejus non alius subrogetur, nisi loci illius indigena, quem universale et totius populi elegerit votum, ac comprovincialium voluntas assenserit. Aliter, qui praesumpserit, abjiciatur e sede quam invasit potius quam accepit. Ordinatores autem triennio ab officio administrationis suae sedis cessare decernimus.
135.0105B| Praeterea res ecclesiae praefatus praesul domnus Sonnatius probabiliter ordinasse legitur, augens etiam episcopium, terris ac mancipiis dato pretio coemptis, quarum adhuc emptionum nonnulla reperiuntur monimenta. Quasdam quoque res, quas pravi quidam pervaserant, apud regiam majestatem, tam per seipsum quam etiam per suos actores, Marco presbytero quoque legato suo causas agente, repetitas et obtentas ecclesiae rite restituit. Colonias etiam villarum quarumdam episcopii depositis ordinavit servitiis. Praecepta necnon regalia super ecclesiasticarum immunitate rerum, sed et traditionum quarumdam obtinuit firmitate. Sed et res invenitur quasdam cum regina Brunechilde commutasse, pro utriusque partis opportunitate.
135.0105C| Testamentum quoque rerum suarum condidit, in quo plura diversis donaria contulit ecclesiis. Basilicam tamen beati Remigii praecipue sibi haeredem instituit, ubi et sepulturam se habiturum delegit; ibique missorium argenteum deauratum deputavit. Cochlearia quoque duodecim, et salarium argenteum, ac portionem suam de villari quodam cum mancipiis, vineis, pratis, caeterisque adjacentibus, et alia nonnulla, quae se dato pretio meminit comparasse. Ad basilicam sanctorum Timothei et Apollinaris delegavit casas quasdam tam juxta ipsam ecclesiam, quam infra civitatem. Ad basilicam sancti Martini quem peculiarem patronum suum dicit, villam Mutationis, quam comparavit ad integrum, sicut 135.0105D| a se possessa est, tradidit; insuper et aurum dedit, unde calix inibi fieret. Ad basilicam sancti Juliani recuperandam auri solidos quinque. Ad basilicam sancti Nicasii similiter solidos quinque. Ad basilicam sancti Joannis solidos quinque. Ad basilicam sancti Sixti similiter in auro solidos tres. Ad basilicam sancti Mauricii solidos tres. Ad basilicam sancti Medardi solidos tres. Ad monasterium puellarum vineam in Germaniaco ( Germiny ) sitam, cum quibusdam vasis ipsi basilicae profuturis. Ad basilicam quae dicitur ad Apostolos, auri solidos tres, cum aliis munusculis unde calix fieret. Ad basilicam sancti Petri in civitate auri solidos tres. Ad basilicam sancti Theoderici portionem suam de villa Germaniaco, cum mancipiis vineis, et caeteris ad 135.0106A| ipsam pertinentibus; argentum quoque ad sepulcrum domni Theodulfi fabricandum, vel exornandum. Ad basilicam sancti Viti vas quoddam argenteum ad calicem faciendum, et in auro solidos quindecim. Ad basilicam sanctorum martyrum Rufini et Valerii in auro solidos quindecim. Ad basilicam sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani auri solidos quindecim. Ad matriculam praeterea sanctae Remensis ecclesiae nonnulla contulit donaria.
Caeteris quoque matriculis, vel congregationibus diversa delegavit munera. Quibusdam haeredum quoque suorum personis praedia quaedam eo tenore dereliquit, ut ad loca sanctorum a se destinata post eorum reverterentur decessum. Mancipia nonnulla libertate donavit, additisque ditavit peculiis. Quod 135.0106B| viri Dei testamentum regalis praecepti reperitur pagina roboratum.
CAPUT VI. De Leudegiselo episcopo, Angelberto et Landone.
Post hunc beatum virum Leudegiselus, Attilae episcopi frater, tempore Dagoberti regis episcopium rexit, quod etiam rebus emptis, scilicet silvis, pratis, ruribus auxit. Quaedam quoque cum Abbone Tricassino episcopo, pro utriusque partis opportunitate, commutavit; sed et alia quaedam cum aliis quibusdam personis. Res etiam quasdam ecclesiae ordinatis disposuit colonis.
Hunc sequitur Angelbertus. Ipse quoque rebus emptis auxisse reperitur episcopium. Cui successit Lando vir illustrissimus, et multorum possessor praediorum: 135.0106C| quorum nonnulla junxit ecclesiae, quaedam vero propinquis suis distribuit. Sed et ea quae trans Ligerim Remensis habuerat ecclesia, et Felix abbas quidam ecclesiae sancti Juliani martyris indebite retinebat, apud majestatem regiam legibus evindicata recepit; pro quibus jam antea praedecessor ejus Angelbertus episcopus cum Gallo Arvernensi episcopo, coram rege controversiam habuisse reperitur. Hinc Lando praesul ecclesiam Remensem rerum suarum per testamenti paginam rite fecit haeredem, et quaecunque aliis dedit personis, vel ecclesiis, eidem ecclesiae, vel successori suo constituit dispensanda. Diversorum siquidem sanctorum basilicis diversa delegavit donaria. Basilicae scilicet sancti Remigii, ubi sepulturam 135.0106D| fieri sibi delegit, villas et munera. Basilicae sancti Gaugerici et sancti Quintini argenti varia dona; item, basilicis atque matriculis Remis, sanctorum scilicet Timothei et Apollinaris; item, sancti Martini; item, sancti Nicasii; item, sanctae Genovefae; monasterio quoque sanctorum Theoderici et Theodulfi; item, ad basilicam sancti Germani, et matriculam ipsius; item, sancti Juliani; item, sanctorum Cosmae et Damiani; item, sancti Petri ad Cortem; item, sancti Petri ad Monasterium puellarum; item, ad basilicam S. Symphoriani, quae vocatur ad apostolos; item, sancti Medardi, et sanctorum Crispini et Crispiniani; item, sancti Victoris; item, sancti Mauritii; item, sancti Basoli diversa contulit donaria; ecclesiae quoque Laudunensi cujusdam villae portionem suam delegavit, 135.0107A| et basilicae sanctae Genovefae ibidem constitutae villam Appiam ( le village d' Eppe ), cum omni re ad se pertinente tribuit. Turrim quoque auream, quam ad votum suum fabricari fecerat, super altare posuit S. Mariae Remensis ecclesiae, et patenas tres, ac brachiale aureum. Fuit autem Sigiberti regis tempore.
CAPUT VII. De sancto Nivardo.
Post praemissos, ad episcopale culmen eligitur beatus Nivo, qui et Nivardus: utroque namque reperitur vocitatus nomine. Hic prius in aula regis, utpote vir illustrissimus, traditur conversatus. In episcopatu vero positus, emptis per diversa loca tam fundis, quam domibus, necnon mancipiis dilatasse res invenitur ecclesiae. Disposuit etiam nonnullas 135.0107B| ordinatis coloniis villas episcopii: quasdam quoque res commutasse reperitur cum Attila Laudunensi praesule, pro utriusque partis opportunitate. Commutavit etiam a Bavone et Theoderamno fratribus locum quemdam super fluvium Maternam de rebus Remensis ecclesiae, ubi construxit monasterium, quod dicitur Altumvillare ( Hautvilliers ), petente Berecario abbate, qui ab eo petierat locum sibi dari, ubi cum fratribus suis monachis, sub regula Patrum sancti Benedicti et sancti Columbani, vivere posset; quod et idem praesul facere studuit, ut infra continetur. Sed et cum aliis quibusdam personis, prout congruum visum fuit, res quasdam commutavit. Dedit quoque, sub jure privilegii, ad monasterium sancti Basoli, ecclesiam in Viriziaco in honore sanctae 135.0107C| Mariae constructam, cum omnibus ad ipsam pertinentibus, simulque locellum qui Wasciacus dicitur. Immunitatem quoque ipsis monachis, sub Petrone abbate ibidem Deo servientibus instituit, ut nullus ecclesiasticorum judicum eos indebite in aliquo inquietare praesumeret, sed eis quieto ordine sub sancta regula vivere, ac Deo servire liceret. Praeceptum etiam immunitatis a Childeberto rege (Childebertus III) super teloneis et quibusdam tributis, ecclesiae Remensi obtinuit. Cui Ludovicus quoque rex, sub ecclesiae suae nomine, res quasdam in Malliaco super fluvium Vidulam, quas quibusdam infidelibus suis ejectis receperat, auctoritatis suae praecepto concessit. Hujus etiam tempore tradidit Grimoaldus vir illustris sancto Remigio villas suas 135.0107D| Calmiciacum et Victuriacum ( Mally, Veeste ), pro animae suae remedio.
Hic beatus Nivardus, dum ex communi consensu totius concilii praesulum Galliae, Namnetis, Romani jussione pontificis, exhibiti, rege favente, restruxisset ecclesiam monasterii super ripam Maternae fluminis, in loco nuncupato Villari, dudum siti, sed a barbaris diruti, et ab eo constructa haec funditus cecidisset ecclesia, in alio loco rursus ab eo restructa, rursum traditur corruisse. Quadam vero die veniens de villa Sparnaco, simul comitante secum praefato abbate Berecario, visum sibi est, transito flumine, debere paululum requiescere: sicque caput 135.0108A| in sinum sedentis reclinans Berecarii, obdormivit, et visum vidit, scilicet columbam locum silvae circumire, et in fago quadam post hanc circumitionem resedisse; idque tertio columbam videt eamdem egisse, tumque coelos petisse. Quam visionem, sicut ipse in somnis, ita praedictus quoque Berecarius vigilans fertur accepisse. Quo viso compunctus idem coepit abbas fundere lacrymas. Experrectus autem beatus praesul a somno, ex lacrymis ejus sibi faciem reperit udam; et interrogans quae illi causa fletus existeret, accipit cum propter sui ruinam flevisse operis. Invicemque sibi visa referentibus, traditur pontifex haec etiam cuidam Dei servo, nomine Bavoni, cujus erat ipsa possessio, visa narrasse. Qui oratorium in honore sanctae crucis illic habens, ibi 135.0108B| conversabatur. Qui etiam postquam visionem praesulis, et ejus agnovit voluntatem, obtulit illi eamdem possessionem suam, partem quoque possessionis cujusdam fratris sui, nomine Baldini. Alterius vero fratris, Theoderamni nomine, causam retulit, quod esset scilicet in factione contra Reolum comitem, qui Remensis post exstitit episcopus, pro filiis ejus, quos occiderat in ultione filiorum suorum, quos Reolus pro latrocinio quod exercebant, suspendio necaverat. Unde dominus Nivardus eum cum Reolo, qui neptem suam filiam Childerici habebat uxorem, pacificavit; et sic ipse Theoderamnus simul cum caeteris fratribus suis eamdem possessionem sancto Nivardo, commutatione ab eo sumpta, tradidit. Mox idem praesul succidi silvam jubens, in honore sancti 135.0108C| Petri et omnium apostolorum ibi construxit ecclesiam, et ubi resedisse columbam viderat, altare instituit, collectisque servis Dei monasterium ordinavit. Ubi etiam praefatus Theoderamnus monachus efficitur. Sed et Reolus filium suum nomine Gedeonem, de nepte sancti Nivardi susceptum, ibi monachum fieri petiit et rerum suarum partem ad idem monasterium condonavit. Beatus autem Nivardus, constituto monasterio, quidquid possessionum ante episcopatum fuerat visus habere ad ipsum locum tradidit, et exhortatus beatum Reolum, religionis ei suasit assumere habitum. Privilegium quoque, poscente praefato abbate Berecario, eidem contulit monasterio: ut scilicet ipse praesul idem monasterium 135.0108D| in sui juris dominatione dum adviveret, conservaret, et ut post suum decessum Remensis episcopus ipsum coenobium gubernet, et eosdem monachos contra omnes adversitates defendat; ipsi vero monachi potestatem habeant praelatum sibi regulariter eligendi, prout in descriptione ipsius privilegii continetur. Post haec in ecclesiola sanctae Mariae, quam in eodem monasterio construxerat, obiisse fertur, et ad ecclesiam sancti Remigii Remis deportatus, ibidem sepultus est.
CAPUT VIII. De translatione sanctae Helenae ad ipsius sancti monasterium. Ad praenotatum hujus sancti viri coenobium beatae 135.0109A| Helenae reginae constat corpus ab urbe Roma devectum. Quod quidam presbyter Remensis parochiae, Tergisus nomine, Romam profectus, noctis inopinus in ecclesia remanens tempore, furatus cautissime secum studuit deferre. Qui dum jam secundam mansionem haberet, in silva quae civitati adjacet Sutriae, in crastinum unus e comitibus ejus pignora sancta levare super asellum gestiens, ea minime valuit movere. At stupidus haec magistro notificat; qui concitus pergens, thesaurum pavidus apprehensum jumento sine gravitate ponderis imposuit, cum esset inferior repulso viribus corporis. Confessus est autem idem minister nocturno se pollutum fuisse somnio. Venientes ad rapidissimum fluvium Taram, cum illum non auderent ingredi, 135.0109B| propter validissimum ipsius impetum, animal, sacro tutum munere, sponte descendit in flumine. Quem secutus alter asellus ferens presbyterum, licet undis pene videretur immersus, transiit tamen fluvium, cum latera fluctibus non tinxisse probaretur almi pignoris bajulus. Item dum superant Alpium juga quaedam comes hujus itineris puella in praeceps labitur acta. Quae dum miserabiliter volvitur per devexa, socii beatae reginae proclamantes expetunt patrocinia: cum subito in praerupto montis haesit latere delapsa; sicque demissis fasciolis retrahitur incolumis ad superiora, nullam, ceu visum sibi est, laesionem perpessa. Quibus compertis nonnulli miraculis, devotius hujus oneris famulabantur obsequiis. Inter quos equo quidam desiliens, beata superimponit 135.0109C| pignora, descensuque montis artam ingressus semitam, propriis onus extollit hume is. At subito lubrica pede secuto ruit in praeceps, sacra tamen brachiis astricta mullatenus omittens munera: cum protinus, turba sequente nomen reginae precibus ingeminante, equus, qui sacra gesserat, suam nihili pendens ruinam, ruentem anterioribus hominem cruribus amplexus, tandiu eum, Deo se sustinente tenuit, donec ab incolis subter degentibus glacies ferro crispata, et tam homo quam equus in callem sunt funibus revocati. Pervenientes autem ad pagum Lingonicum, in vicum qui vocatur Osismus, ecclesiae beati Winebaldi, almas intulerunt reliquias. Ubi quaedam contracta genibus repens muliercula, mox ut horum gestamen pignorum attigit, 135.0109D| ad sua revocatis officia nervis, sanitati perfectissime redditur. Inde itinere unius diei peracto, quidam omnibus jam per sexennium dissolutus artubus, linteum beatae reginae cum gladio mittit in munere. Sed antequam conjux ejus ad eum, quae haec detulerat munuscula, rediret, infirmus idem membrorum omnium recuperat munia. His auditis, quaedam matris ab utero caeca puellula deducitur huc ad sancta praesidia, moxque dum feretrum beatae contigit Dominae, depulsa lumen recepit caecitate. Ingressis villam Avergam quaedam muta, sed et officio manuum destituta, progreditur obviam, quae statim, recuperatis membrorum muniis, optatam meruit invenire medelam.
135.0110A| Deinde venerando hoc in ecclesia villae Falesiae posito munere, quidam lunaticus eamdem basilicam est ingressus. Tum novissime vexatus, merita beatissimae petentibus cunctis plenissime regreditur absolutus, integra scilicet sospitate donatus. In eadem villa quidam morbo attritus tria grabato exegerat lustra, carne jam ita putrefacta ut viginti tria e corpore ipsius cecidisse feratur ossa: qui ad divam perlatus medicatricem, virtute divina erectus, stupente populo redditur sanus. Quaedam quoque puella, nomine Bava, genibus attracta repens, utpote utroque poplite contracto matris ex utero, basibus hic solidatis, recto recessit vestigio, quaeque postmodum Remis in sancto permansit proposito. Accedit quoque femina, quae paralysi resoluta linguae penitus amiserat 135.0110B| officia, laxisque nervis, dextrae manus inutilia dependebant vincula. Cujus allatus in munere linteolus, ut thecam sacri contigit corporis, mulier pristinae munia perfectae recepit salutis. Quidam surdus a nativitate vervecem adduxit, ecclesiam ingressus ad missarum solennia stetit. Ut ad evangelium ventum est recitandum, verba vitae insolita coepit aure percipere; quo perlecto curatus confessus est Evangelium se nunquam prius audisse. Pater quidam lactentis advenit pueri, quem ad exitium jamjamque vis impellebat aegritudinis. Genitor ergo, votum pro vita vovens nati, rediit, et puerum, qui per quinque jam dies fomenta spreverat mammae, reperit incolumem, lacque sugentem. Paralyticus quidam Trevirorum e finibus est advectus, qui septem dudum 135.0110C| vicibus omnium membrorum soliditatem adeptus, toties, carnis se prementibus desideriis, miserabiliter est recontractus. Qui postquam propria confessus est facinora, quod non egerat jam vicesimus volvebatur annus, permansura deinceps est sanitate potitus. Allata est item mulier quaedam, dextro latere pestis immunitate resoluta, quae perfectam consecuta medelam, reversa est sana. Item, adducitur mane mulier caeca, quae hora rulitante tertia, gemina regreditur illuminata lucerna.
Denique ut perlata est ad praefatum Altumvillarense monasterium sacratissima gleba, quibusdam dubitantibus an ipsa foret Helena Constantini Augusti genitrix, vitalisque ligni repertrix, id probabili Christus asseverare dignatur aquae indicio, triduano 135.0110D| supplicatus jejunio. Mittuntur etiam tres fratres ex eodem monasterio Romam, ad indagandam translationis hujus beatae reginae certitudinem; qui redeuntes et veritatis hujus indaginem, et geminatum gaudium, corpus videlicet beati Polycarpi presbyteri, collegae sancti Sebastiani, huic attulere coenobio.
Hujus beatae reginae quondam natali die imminente, piscatores monachorum noctu capturae instabant piscium in Materna flumine, cassoque frustrati per totam fere noctem labore, tandem conquesti, sanctam Helenam pro sua coeperunt inclamare fatigatione. Tum in Dei, et in ipsius nomine laxantes rete, gemino ditati gaudent esoce. Sed mox 135.0111A| unus horum repetens matrem, quodam gaudia interpolavit moerore. Dumque rursus queruntur, iterumque dominam inclamando turbantur, piscis clapsus mirabiliter dans saltum ab imo, superiorem retis funem tenacissimo corripit morsu, et sic inhaerens funi pependit, donec stupefactus eum tandem piscator gratanter excepit.
CAPUT IX. De translatione sancti Sindulfi ad idem monasterium. Ad hoc monasterium beati Sindulfi translata sunt ossa, quae in villa quae dicitur Alsontia, fuerant posita, ubi Deo idem sanctus vir sacerdotali servierat officio, et ubi pluribus post obitum claruerat miraculis. Cujus pignora ut perlata sunt ad villam, 135.0111B| quae dicitur Spida, mulier quaedam caeca pristinum gavisa est lumen adepta. Cumque appropinquarent jam portae civitatis Remensis, obviam properante populi multitudine, accessit quaedam muta et debilis manu puella; quae ut se terrae prostravit, ab utraque sanari peste promeruit. Allata est illuc quaedam muliercula manibus, genibusque contracta, quae continuo, ut est ad terram deposita, sanitati laetatur restituta. Sed ubi victa luxu gloriari coepit, quod eam vellet, nollet, vir suus reciperet, qui eam infirmitatis hujus causa dimiserat, ad depulsam rursus est miseriam revoluta. Item ut posita sunt beati viri membra in ecclesia, coram altari sanctae Mariae, advenit quaedam puella reptans genibus contracta: quae virtute erecta, hujus sancti meritis astitit sana. 135.0111C| Adducitur etiam quaedam jam per annos septem caeca, quae mox ut valvas templi attigit, lumen recipere meruit. Celebratis missae sacramentis, defertur inde corpus beati viri ad basilicam sancti Remigii. In crastinum perfertur ad monasterium Avennacum, et occurrentibus sanctimonialibus, advenit quidam jam duobus annis claudus; qui ubi se prostravit in humum, surgens priscum coepit figere gressum. Affertur etiam quaedam contracta, membrisque resoluta, quae sine mora sospitati gaudet restituta. Tum perlatum est munus hoc venerabile ad monasterium Altumvillarense, ubi quaedam puellula advecta a primo nativitatis anno caeca, ut ad januam monasterii pervenit, lucem videre coepit. Duo germani provectae fratres aetatis sub uno anno luce privati 135.0111D| oratorium ingressi, ut se dederunt in orationem, cruor eis pro lacrymis fluere coepit ex oculis; moxque lumine recepto, laetantur sepulcrum videre sanatoris. Quaedam Deo sacrata votum habuit cum sociis, ut iret ad locum pignoris; quae de itinere medio caeteris iter peragentibus coeptum reversa, ut ad suae locum cellulae pervenit, poplitibus, brachiisque contracta diriguit. Postea, plaustro ad praefatum devecta coenobium, postquam aliquandiu ibidem in hac est aegritudine remorata, exsultat tandem pristina sibi sospitate redhibita.
CAPUT X. De sancto Reolo episcopo. Post S. Nivardum praefatus domnus Reolus ( saint 135.0112A| Rieul ) episcopium hoc est adeptus, quod tam haereditariis, quam emptitiis invenitur auxisse rebus. Qui ex praecepto domni Nivardi causas apud regiam majestatem pro rebus ecclesiasticis, vel colonorum legibus egisse ac evicisse reperitur. Ipse vero beatus Reolus in episcopatu jam positus magnam habuit intentionem, pro rebus praemissi sancti Nivardi episcopi, cum Gundeberto regis optimate, ipsius domni Nivardi fratre germano, dicente Gundeberto quod villae germani sui Nivonis episcopi, tam de paterna, quam de materna haereditate, quas Nivo moriens dereliquerat, ipsi jure legitimo deberentur. At contra domnus Reolus vel agentes sui dicebant, quod domnus Nivardus omnem rem suam, pro animae suae remedio, ad loca sanctorum per sua instrumenta 135.0112B| contulisset, scilicet ad ecclesiam sanctae Mariae, et sancti Remigii, atque ad monasterium Altumvillare, necnon et Viriziacum, ubi domnus Basolus in corpore requiescit; quae monasteria ipse domnus Nivo suo construxerat, vel restruxerat opere. Item, Remis ad monasterium puellarum, ubi Boba praeesse videbatur abbatissa. Item sanctis Rufino et Valerio, vel per reliqua loca sanctorum. Sed dum inter utramque partem haec intentio verteretur, meditantibus pacificis tandem personis, eo tenore ad pacem concordia redierunt, ut Gundebertus ea quae ultra Ligerim fuerant Emmae genitricis ipsorum, absque repetitione Reoli episcopi, vel agentium suorum, in sua reciperet potestate. Reliqua vero, quaecunque bonae memoriae domnus Nivo ad loca sanctorum 135.0112C| per sua instrumenta delegavit, ad integrum eadem sanctorum loca perpetualiter absque repetitione Gundeberti, vel haeredum suorum cum Dei adjutorio possiderent. Unde conventiale quoque scriptum digestum apud nos adhuc reservatur, utriusque partis assignatione roboratum.
Hic partem villae Diciaci positus in episcopatu emit; item, mansum et campos in villari Bersiniaco [ ms., Hersiniaco]; item, mansos aliquos plusquam quatuor infra civitatem Remensem a diversis personis, et alia quaedam; item, portionem de villa, quae dicitur Mons Allonis; item partes villarum Rosiciaci et Popiciaci, et alia nonnulla, tam praedia quam mancipia, ejus temporibus tradidit vir illustris Waratus ad ecclesias sanctae Mariae, et sancti Remigii 135.0112D| Remis Cruciniacum ( Cruny ) montem, Curbam villam ( Courville ), cum Acciniaco, in pago Tardonensi ( Arcini en Tardenois ). Quaedam denique hic beatus praesul Reolus ex rebus ecclesiae invenitur cum quibusdam personis commutasse, partium scilicet liberata opportunitate.
Habuit filiam Deo sacratam in monasterio quod Ebroinus Suessionis construxit, sub sancta regula conversantem, nomine Odilam, quam ex legitimo susceperat ante clericatum matrimonio; cui villas quasdam tam in pago Remensi, vel Bellovagensi, quam etiam in partibus Transligeranis, eo tradidit jure, ut ad idem monasterium res ipsae post ejus decessum proficerent omni tempore.
135.0113A| Construxit hic venerabilis praesul monasterium Orbacense, in loco quem promeruit dono regis Theoderici, per ipsius licentiam, suffragante quoque Ebroino majore domus. Impetravitque domnus idem Reolus a monasterio Rasbacensi sex monachos, qui regimina sanctae regulae ibidem tenerent, et alios ea docerent. Ex quibus unum, Landemarum [ i, Leudomarum] nomine, in eodem loco abbatem constituit, qui rexit idem monasterium donec vixit. Nam licet ab Odone quodam fuerit expulsus, a Childeberto tamen rege postea restitutus est. Post cujus obitum domnus Rigobertus archiepiscopus ipsum recepit et rexit. Hujus monasterii monachum, nomine Hucboldum, nuper Hungari comprehensum trucidare nisi sunt; sed nequaquam ferro incidere potuerunt 135.0113B| . Nam ut idem refert, et nonnulli captivi qui viderant, reversi nunc quoque testantur, dum sagittis eum nudum undique barbari petissent, ut ab adamante relisae, sic ab ejus corpore resiliebant sagittae, nec signum ictus ullum apparebat in cute, sed et omni conatu gladio percussus, nihilominus mansit intemeratus. Unde et Deum dicentes eum esse, duxerunt reveriti secum, donec redemptus a quodam episcopo, atque dimissus revertitur.
CAPUT XI. De sancto Rigoberto.
Praefato domno Reolo beatus Rigobertus successit in episcopatu, ejus, ut traditur, etiam carne propinquus in regione Ribuariorum ( pays de Ribemot ) nobili prosapia genitus; patre siquidem ex eodem 135.0113C| pago, nomine Constantino, matre vero ex Porcensi oriunda territorio; vir piis moribus instructus, et virtutum insignibus adornatus. Qui nonnulla in episcopio collapsa reperiens, reparavit. Sed canonicam clericis religionem restituit ac sufficientia victualia constituit, et praedia quaedam illis contulit, necnon aerarium commune usibus eorum instituit. Ad quod has villas delegavit; Gerniacam cortem ( Gernicourt ), Musceium Roceium, Wilfiniacum Rivum, Curcellas; ecclesiam quoque S. Hilarii, cum suburbio ad eam pertinente, scilicet ut in annua transitus sui die sufficiens eis inde refectio pararetur; quae superessent, ipsis communiter dividenda cederent. Famulos quoque, et eorum colonias ad necessaria canonicorum 135.0113D| servitia deputavit, et eosdem Christi pauperes rerum suarum haeredes fieri destinavit. Harum vero summa rerum in 40 vel amplius mansos colligitur. Nonnullas etiam episcopii villas, descriptis earum coloniis, servitiisque, rite disposuit.
Res etiam quibus episcopium auxit quasdam dato pretio comparavit, ut villam, nomine Cartobram, in pago Tardonensi, a Gomnoaldo, pro qua dedisse traditur auri solidos quingentos, et in villa, cui nomen Turba, mansos duos, a diversis personis. Item portionem de villa quae dicitur Campaniaca, super fluvium Vidulam, ab Hosomo [ ms., Hosonio], pro 135.0114A| qua dedisse reperitur in auro solidos 140. Item, a quadam consobrina sua, nomine Gilsinda, portionem de villa Bracancio [ Briquenay ] super fluvium Rotumnam, cum mancipiis, aedificiis, et omnibus ad ipsam possessionem pertinentibus. Item ab eadem Gilsinda partem quamdam de villa Bobiliniaca supra fluvium Suippiam [ Boul sur Suippe ], cum domibus, mancipiis, pratis, campis, et caeteris ad eamdem possessionem pertinentibus; pro quibus rebus in auro solidos centum invenitur dedisse. Quasdam quoque res trans Ligerim non modico auri dato pondere reperitur emisse. Quaedam quoque cum aliquibus personis invenitur commutasse, pro partium scilicet opportunitate. A Dagoberto [ Dagobert II ] denique rege praeceptum immunitatis suae obtinuit 135.0114B| ecclesiae, suggerens eidem regi, qualiter ipsa ecclesia sub praecedentibus Francorum regibus, a tempore domni Remigii et Clodovei regis, quem ipse baptizavit, ab omni functionum publicarum jugo liberrima semper exstiterit. Qui praefatus rex hoc beneficium confirmare vel innovare disponens, cum consilio procerum suorum statuit, ad praedecessorum formam regum, praecipiens ut omnes ipsius sanctae Dei ecclesiae res, tam in Campania, et infra urbem, vel suburbanis, quam in Austrasia, seu Neustria, vel Burgundia, seu partibus Massiliae, in Rodonico etiam, Gavalitano, Arvernico, Turonico, Pictavico, Lemovicino, vel ubicunque infra regna ejus ipsa Remensis ecclesia, vel basilica beatissimi Remigii villas aut homines habere videbatur, sub integra 135.0114C| immunitate omni tempore possent manere. Sic quoque ut nullus judex publicus in ipsas terras auderet ingredi, ut mansiones intrando faceret, aut quaelibet judicia, vel xenia ibidem exigere ullatenus praesumeret; sed quodcunque a praedecessoribus suis regibus ecclesiae Remensi vel basilicae sancti Remigii fuerat concessum, cunctis diebus eadem ecclesia valeret habere conservatum. Sed et a filio ipsius super hujusce auctoritatis corroboratione, et a caeteris sui temporis regibus, immunitatis, ac teloneorum remissionis praecepta ecclesiae suae studuit obtinere. Item, Theoderici regis specialiter pro villa Calmiciaco, quam Grimoaldus vir illustris ecclesiae Remensi contulerat. Quarum adhuc regalium monimenta 135.0114D| praeceptionum in archivo sanctae hujus Remensis conservantur ecclesiae.
Hic venerabilis praesul Pippinum majorem domus regiae traditur amicissimum habuisse; cui eulogias pro benedictione crebro solebat mittere. Ad quem collocuturus, dum venisset aliquando, coepit idem princeps requirere, quid huic sancto Patri gratum potuisset offerre. Morabatur autem tunc apud Gerniacam cortem, quam villam eidem oblatam, ubi gratam haberi beato pontifici comperit, offert ei, ut quantum vellet in gyro acciperet, vel quantum circumiret, dum ille meridie quiesceret. Beatus itaque Rigobertus, exemplum beatissimi Remigii secutus, 135.0115A| per fines qui manifestissime patent, pergens, passim itineris sui limitem poni praecepit, ut litem discerneret arvis. Cui regresso surgens Pippinus a somno, largitus est omnem quem circuitu suo concluserat locum. Ad indicium vero memorabile super hoc itineris sui vernantior omni tempore, quam in caeteris circa locis, visitur herba virere. Est et aliud non contemnendae rei miraculum, quod procul dubio meritis ipsius constat eisdem rebus a Domino praerogatum. Siquidem postquam ejus cessere dominio, fertur eas nunquam laesisse tempestas, nec cecidisse super illas grando; et cum in locis contiguis videbatur cadere, fines eorum non praesumit attingere.
Denique res istas, vel caetera quae visus est obtinuisse, 135.0115B| nullo mundanae cupiditatis impetravit obtentu; sed ecclesiae suae in cunctis consulens utilitatibus, illam constituit haeredem. Plures etiam rerum suarum participes fecit ecclesias, ut variis chartarum docemur instrumentis. Sub ipsius episcopatu dedit Ado quidam abbas ad ecclesiam sanctae Mariae Remensis res suas sitas in pago Laudunensi, in vico, qui dicitur Rausidus [ c. i, Raosidus], cum adjacentiis earum, domibus scilicet, colonis, campis, vineis, pratis, silvis, piscinis, aquis, aquarumve decursibus, et omnibus appendiciis. Item ad matriculam sancti Remigii res quasdam in pago Tardonensi, in villa Corneciaco constitutas. Diversae quoque personae in locis diversis res suas pro animarum remedio ecclesiae Remensi sub hoc Patre beatissimo tradiderunt, 135.0115C| ut Beroaldus [ ms., Heroaldus] et Sairebertus in monte Betelini, et Taxovariis domos, arva, mancipia, vineas ac silvas: Gairefredus et Austreberta in pago Laudunensi, in villa Warocio, mansos cum terris adjacentibus, vineis ac mancipiis. Abbo res suas sitas in pago Porcensi, villa Augusta. Landemarus in Camarciaco, in pago Remensi, mansos cum aedificiis, mancipiis, ruribus, vineis, silvis, pratis, et caeteris adjacentiis. Rodemarus res suas sitas in vico Castricensi. Item Austrebertus suas in eadem villa. Quarum adhuc exemplaria traditionum apud nos condita reservantur.
CAPUT XII. De expulsione ipsius ab urbe Remensi. 135.0115D| (An. 717, Sigeb. 7, 8.) Orta denique simultate inter regem Chilpericum et Karolum praefati Pippini filium, majoremque domus Ragemfridum, Karolus iste prope urbem transiens Remorum, clamasse fertur ad beatum Rigobertum supra portam civitatis situm, ut ei juberet eamdem portam aperiri, quatenus ad ecclesiam sanctae Dei Genitricis oratum posset abire. Cui crebris in idipsum vocibus instanti respondisse vir Domini perhibetur, quod non illi eam prius aperiret, donec sciret quem finem lis coepta perciperet; ne forte urbem sibi commissam ipsi diripiendam proderet, qui aliarum res nonnullas urbium diripuisset. Ad haec Karolus cominatus asseritur furibunde, quod si reverteretur victor in pace, non ultra idem vir Dei tutus maneret in eadem civitate. Supra portam 135.0116A| siquidem, quae dicitur Basilicaris, vel quod basilicis in gyro sui dispositis abundaverit, vel quod euntibus ad basilicas in vico sancti Remigii sitas pervia fuerit, hic benedictus Domini consuevisse traditur commorari, quod apertis coenaculi sui fenestris, loca sanctorum beati Remigii, caeterorumque orandi gratia solitus fuerat contemplari.
Oratorium quoque super eamdem portam construxerat in honore sancti Michaelis archangeli, de quo in contiguam sancti Petri ecclesiam descendere morem fecerat orationis amore. Quod oratorium non pauco tempore perseveravit ibidem, donec Ludovicus imperator idem sancti Petri monasterium Alpaidi filiae suae dedit. Cujus mulieris vir, nomine Bego, praefatum dirui jussit oratorium; quia scilicet 135.0116B| quadam die caput in superliminari ejusdem ostioli graviter eliserit, eo quod statura procerus fuerit, et erecto collo ambulaverit, nec ad introeundum seipsum humiliaverit: praetendens quod fenestram obnuberet ecclesiae prae sui celsitudine. Quod tamen oratorium ut coepit everti, mox ille corripitur a daemone, ut erat in pago Laudunensi, procul ab urbe Remensi. Porro per hujus portae viam pulvis et venti mistim ferebantur, unde et tenebrae urbi videbantur illatae: nec per eamdem viam facile valebat quisquam incedere. Hoc autem oratorium modo reparatum, et in praememorato beati Michaelis veneratur honore restitutum.
Praefatus itaque Karolus ut principatum bello adeptus est, hunc virum Domini Rigobertum patronum 135.0116C| suum, qui, ut traditur, cum de lavacro sancto susceperat, episcopatu deturbavit, et cuidam Miloni sola tonsura clerico, quod [ i, qui] secum processerat ad bellum, dedit hoc episcopium. Hic Karolus ex ancillae stupro natus, ut in annalibus regum de eo legitur, caeteris qui ante se fuerant audacior regibus, non solum istum, sed etiam alios episcopatus regni Francorum laicis hominibus et comitibus dedit; ita ut episcopis nihil potestatis in rebus ecclesiarum permitteret. Verum quod contra hunc virum sanctum, et alias ecclesias Christi perpetravit malum, justo judicio Dominus refudit in caput ejus. De quo Patrum scripta relatione traditur, quod sanctus Eucherius, cujus in monasterio sancti Trudonis humatum est corpus, Aurelianensium quondam 135.0116D| episcopus, dum in oratione positus, mente coelestibus intenderet, ad alteram vitam raptus, inter caetera quae Domino sibi velante conspexit, hunc Karolum in inferno inferiori torqueri vidit. Cui de hoc sciscitanti responsum est ab angelo ductore suo, quod sanctorum judicio, qui in futuro examine cum Domino judicabunt, quorum res abstulit, sempiternis sit poenis deputatus. Qui beatus Eucherius ad saeculum reversus, sancto Bonifacio, qui tunc Galliis, ad restituenda jura canonica, fuerat ab apostolica sede praelatus, et Fulrado abbati monasterii sancti Dionysii, et summo capellano regis Pippini, haec indicare studuit, dans in assertione, ut ad sepulcrum ejus accedentes, si corpus ipsius inibi non reperierint, 135.0117A| quae de illo referebat, vera esse scirent. Quibus ad locum, ubi corpus ejusdem Karoli ( Car. Martelli ) sepultum fuerat, venientibus, et sepulcrum ipsius aperientibus, subito visus est serpens egressus; et totum illud sepulcrum vacuum reperitur interius, sicque denigratum, ac si fuisset flammis exustum. De praefato denique Milone Zacharias papa Romanus, praenovato sancto Bonifacio inter caetera, quae ad eum mandata dixerit, ita scribit (ZACHARIAS ep. 12): « De Milone autem, et ejusmodi similibus, qui ecclesiis Dei plurimum nocent, ut a tali nefario opere recedant, juxta Apostoli vocem, opportune, inopportune praedica (II Tim. IV). Si acquieverint admonitionibus tuis, salvabunt animas suas; sin vero, ipsi peribunt obvoluti in peccatis suis; tu autem, 135.0117B| qui recte praedicas, non perdes mercedem tuam. »
Caeterum sanctus Domini Rigobertus, Dominicis obtemperando praeceptis, quibus jubetur sub persecutione de civitate in civitatem fugere, secessit in Vasconiam. Ibi exsulando, dum multorum sancto fervore memorias sanctorum lustraret, quamdam ingressus basilicam, donec insistit orationibus, campanae pulsantur ex more, ibidemque duo pulsata signa sonitum nullum reperiuntur dedisse. Tunc sacerdos et alii circumstantes sollicite perscrutantur, quis sit, et unde advenerit. Ille se profitetur clericum, et de Francia profectum. Adjicientes illi, super novae rei sciscitantur eventum; cur scilicet impulsa eorum consuete non resonent signa. At ille duo pandit sibi de quadam ecclesia sua furtim 135.0117C| ablata, arbitrarique se, ne forte sint ea. Quibus sibi ostensis, ut asserit sua fuisse, experimenti gratia rogatur pulsare illa. Ad cujus impulsum his altisone reboantibus, vera dixisse comprobatur. Ita cunctis super hujuscemodi facto stupentibus, suae sibi nolae redduntur; et ipse tam admiratione quam veneratione dignus habetur, quae postmodum in Franciam relatae, et ecclesiae Gerniacae cortis sunt restitutae.
Fertur hunc virum Dei praefatus Milo (cui episcopum Remense datum fuerat a Karolo) functus legatione apud Vascones in hac regione reperiisse, eique ut in Franciam reverteretur suasisse, suumque sibi redhibendum episcopum spopondisse. Qui regressus petitur a Milone, ut res quas ecclesiae 135.0117D| jam delegaverat, in jus proprium sibi traderet; quod eo nullatenus assentiente, et Milone se de pollicitatione mutante, altare tantum vir Dei sibi rogat concedi sanctae Dei genitricis Mariae, ut scilicet in eo missas sibi liceat celebrare. Quo demum obtento, habitavit in Gerniaca corte tempore non pauco, vitam in humilitate, parcitate, vigiliis, orationibus, et eleemosynis, caeterorumque bonorum operum exhibitionibus agens. Morisque fuit ei, civitatem Remorum frequenter invisere, et in ara beatae Mariae missas, ut optaverat, celebrare. Tum per ecclesiam sancti Mauritii ad sanctum Remigium orandi gratia pergere. Inde sancti Theoderici monasterium visitare, ac per ecclesiam sancti Cyrici 135.0118A| de Culmiciaco ad sanctum Petrum in Gerniacam cortem redire.
CAPUT XIII. De miraculis in vita ipsius ostensis. Contigit itaque quondam, dum ad sanctum Cyricum oratum venisset in Culmiciacum, locutum eum cum oeconomo Remensis ecclesiae qui aderat: rogatusque ad prandium, recusavit, utpote missas acturus ad sanctum Petrum. Interea mulier quaedam anserem attulit vicedomino, quem ille offerens episcopo, petit ut jubeat recipi, secumque deferri. Quem puer viri Dei suscipiens ferebat, cum subito de manibus ejus evadens avolavit, spemque resumendi puero abstulit. At Pater sanctus puerum vehementer anxiatum conspiciens, blande, ceu vir 135.0118B| mitissimus, consolatur, docens de temporalium amissione rerum nequaquam flendum vel contristandum; quinimo semper in Domino, qui dat omnibus affluenter (Jac. I), sperandum. Et ecce post aliquod spatium, avis ultro revolans, ad terram coram sancto praesule descendit, eumque quasi praedux praeiens, nusquam a tramite deviat, donec ad Gerniacam cortem quo ibant, pervenit. Quam vir Domini non passus occidi, praeviam habebat itineris. Fertur enim ante se cursitare solita, dum civitatem adibat, aut redibat. Hujus beati praesulis Adrianus, sedis apostolicae pontifex, meminit in epistola sua Tilpino, post episcopo Remensi directa, in qua et querimoniam facit super eo, scribens in hunc modum: « Tua fraternitas nobis retulit, quia 135.0118C| faciente discordia inter Francos, archiepiscopus Remensis, nomine Rigobertus, a sede contra canones dejectus et expulsus fuit, sine ullo crimine, et sine ullo episcoporum judicio, et sine ullo apostolicae sedis consensu, vel interrogatione; sed solummodo quod antea non consensit in parte [ or., partem] illius, qui postea partem illam de illo regno in sua potestate accepit, in qua parte Remensis civitas est ( id est in regno Austrasiae ) et donatus, atque magis usurpatus contra Deum et ejus auctoritatem fuit ille episcopatus, simul cum alio episcopatu, et aliis ecclesiis, a saecularibus potestatibus Miloni cuidam, sola tonsura clerico nihil sapienti de ordine ecclesiastico, et alii episcopatus de ipsa Remensi dioecesi diverso modo essent divisi, et aliqui ex magna parte 135.0118D| sine episcopis consistentes, et ad alios metropolitanos episcopi et clerici ordinationes aliquando accipientes erant, et refugia indebita habebant, et a suis episcopis indicari et distringi non sustinebant, et clerici, et sacerdotes, et monachi, et sanctimoniales sine lege ecclesiastica pro voluntate et licentia vivebant, » etc.
CAPUT XIV. De obitu et sepultura ipsius. Hic denique beatus praesul Rigobertus actibus egregiis, magnisque virtutibus pollens, annos plures in hac exegit conversatione, consummataque viriliter praesentis vitae militia, decessit pridie Nonas Januarii. Humatus est autem venerabiliter a sacerdotibus 135.0119A| in praefata villa, in qua morari solebat, in ecclesia sancti Petri, ad australem plagam altaris. Qui multis hic post sanctam depositionem suam refulgens miraculis, quanti sit apud Deum meriti, patenter innotuit; quae tamen mira ob incuriam, vel scriptorum raritatem, non fuere descripta.
Tres siquidem claudi ab incolis ejusdem loci memorantur inibi fuisse curati. Cujus redhibitae sanitatis indicia bacilli videlicet ac scabella, in eadem ecclesia diu sunt reservata, donec exinde beata ejus sunt pignora translata. Quaedam quoque mulier caeca, nomine Ansildis [ i, Ausisdis], ipsius loci habitatrix, ibi pristinum meritis hujus patrocinantibus lumen recepit oculorum. Puer quidem, scholaribus apud loci presbyterum studiis deditus, lascive 135.0119B| quondam Iudendo supra tumulum ejus subsilire coepit, non dans honorem Deo, neque sancto ipsius ibidem sepulto. Sed ut sepulti meritum panderetur, et hujusmodi praesumptio cohiberetur, continuo pes illius indoluit; moxque claudus effectus, officium pedis unius amisit. Quo comperto, presbyter cancellos inibi circa tumbam, ne quis ignarus simile quid pateretur, fieri procuravit. In eadem basilica voces tantae dulcedinis post ejus sepulturam saepius auditae narrantur, ut nonnisi angelicae comprobentur. Lux quoque tantae claritatis mediis inibi noctibus emicuit, ut solis fulgorem vicisse videretur, quae magno etiam quondam jubare, sacerdotis contiguam penetravit aediculam. Quo viso tantus timor invasit presbyterum, ut abinde majorum huic loco 135.0119C| reverentiam exhibuit, quam antea solitus fuerit. Ad hoc viri Dei sepulcrum diversis ab aegritudinibus multi curantur infirmi. Frigoritici quidam cum fide venientes, candelam in votis offerunt, et abrasum sepulcri pulverem sumunt, quem aquae mistum bibunt et sanitatem hujus sancti meritis adipiscuntur. Dentium vero doloribus cruciati hunc debita cum veneratione tumulum deosculantur, et ita curari merentur.
CAPUT XV. De translatione corporis ejusdem.
Itaque dum in hoc loco hic inclytus Domini confessor pluribus clarificatus signis reniteret, domnus praesul Remensis Hincmarus hinc eum transtulit, et ad coenobium sancti Theoderici detulit, ac secus 135.0119D| ipsius beati viri tumbam posuit. Ubi dum aliquod annis veneratur, plura per eum Dominus mira patrare dignatus est. Multi siquidem febribus vexati, vel dolore dentium fatigati, ejus hic quoque cum fide petentes auxilium, divinum gavisi sunt adepti remedium. Ex quibus mulier quaedam, nomine Audinga, de quadam proxima monasterio villa, nomine Colmelecta, febribus attrita, haec apud se super recuperanda sibi sanitate fecisse traditur experimenta. Tres enim candelas unius fecit quantitatis, quarum unam nomine sancti Theoderici, alteram sancti Theodulfi, tertiam sancti Rigoberti constituit; quas simul accendens, quae superaret ardendo, probare disposuit. Quo facto, dum superdurat flagrando quae 135.0120A| beati fuerat nomine Rigoberti, mulier id reputans Deo placitum, eidem sancto fieri votum suum instituit. Continuo aliam instaurans candelam, hujus almi viri duntaxat venerationi dicatam, veniensque ad locum designatum, munusculum obtulit; et ante quaesita sancti Dei pignora post orationem dormivit, evigilansque desideratam se sospitatem recepisse probavit.
Post annos novem hujus beati praesulis ossa Remorum perferuntur in urbem, et in basilica sancti Dionysii honore dicata locantur, ubi canonicorum sepultura Remensium tunc habebatur. Erat tunc quaedam mulier caeca, in villa quam vocant Alamannorum cortem [ Aumencourt ], quae dormiens audivit in somnis vocem dicentem sibi: Quid hic facis? cur jaces? Crastina die pontifex Hincmarus et canonici 135.0120B| Remenses sanctum transferent Rigobertum. Vade ad illum, et ille te adjuvabit. At illa diluculo consurgens acceleravit, candelam secum deferens, advenire. Quae mox ad loculum beati pignoris accessit, lumen olim amissum recipere meruit. Surdus etiam quidam translationis hujus aeque die veniens, ut locellum sacri corporis bajulum tetigit, auditum statim recepit, qui tali quoque modo se retulit accersitum. Noctu siquidem in diversorio quiescentem persona quaedam incognita leviter [ i, leniter] hunc in latere percussit et excitavit, excitatumque vocavit. Sensit ille tangentem, sed non audivit, utpote surdus, vocantem. Audierunt tamen qui secum aderant in domo vocem ad sanctum Rigobertum ire quantocius eum admonentem, licet viderint neminem. Qui 135.0120C| confestim abiit, et salutem diu desideratam invenit.
Hujus beati Patris membra veneranda, quoniam ecclesia praenotata necessitate muri civitatis, ob infestationem paganorum construendi, evertebatur, Fulco praesul urbi postmodum intulit, et in medio ecclesiae beatae Dei genitricis Mariae post altare sanctae crucis collocavit; ubi plures etiam cum fide accedentes optatam reperere medelam. His fere diebus monachus quidam coenobii beatissimi Remigii, nomine Sigloardus, validissima febre correptus, impos quoque mentis effici videbatur. Qui dum quadam nocte cubitum perrexisset, incoenatus tamen, et quiescere nullatenus sineretur, arctatus undique, beatum Rigobertum auxilium sibi ferre clamans, invocat, et optatam protinus sanitatem recuperat.
135.0120D| Post aliquantum temporis deferuntur hujus sancti viri pignora in pagum Veromandensem ad villam Nemincum, quam Odalricus comes ecclesiae Remensi tunc temporis contulerat, et Fulco praesul canonicorum victui deputarat, ubi quidam commanebat in proximo presbyter, nomine Signinus, qui magno cruciabatur dentium dolore. Hic audiens haec pretiosa illuc delata membra, quoniam victus aegritudine impediebatur adire, candelam illo studuit transmittere. Ac licet absens corpore, precibus tamen et lacrymis sanctum Domini Rigobertum non distulit exorare, quatenus per ipsius interventum medelam meretur accipere. Qui mox ut munusculum ejus ad sancti loculum 135.0121A| pervenit, medicum coelestem sibi adesse, recepta sanitate, sentire promeruit. Et confestim ad locum sacri medicatoris profectus est, totumque se in lacrymis ante ipsius effundens memoriam, gratias retulit, et quanta sibi per ejus invocationem Patris fecerit Dominus, indicavit. Nec longum post haec urbi Remorum sacra membra revocarunt, et ecclesia sancti Dionysii extra murum civitatis canonicorum Remensium studio, sumptibusque restructa, ibidem cum beati Theodulfi pignoribus honorifice venerantur illata.
CAPUT XVI. De Abel ejus successore.
Beatum Rigobertum secutus Abel in episcopatus ordine reperitur, quamvis eum quidam corepiscopum tantum fuisse tradant. Pontificem tamen illum 135.0121B| exstitisse diversis invenimus assertionibus, et maxime in epistolis Zachariae papae ad sanctum Bonifacium directis (ZACHAR. epist. 85, tom. III Concil.), in quarum una commemorat, indicasse praedictum beatum Bonifacium suis litteris inter caetera, quod tres episcopos per singulas metropolitanas urbes ordinasset, id est, Grimonem in civitate quae dicitur Rodomus secundum vero Abel, in civitate quae dicitur Remorum: tertium denique Hartbertum in civitate quae dicitur Senonis: « Qui et apud nos, inquiens, fuit, et tua nobis pariter, et Karlomanni atque Pippini detulit scripta, per quae suggessisti, ut tria pallia iisdem tribus praenominatis metropolitanis dirigere deberemus, quod et largiti sumus pro adunatione et reformatione Ecclesiarum Dei. » Item 135.0121C| in alia ipsius ad eumdem epistola (ZACHAR. epist. 9, al. 4): « De episcopis vero metropolitanis, id est Grimone, quem nos jam compertum habemus, Abel, sive Hariberto, quos per unamquamque metropolim per provincias constituisti, hos per tuum testimonium confirmamus, et pallia dirigimus ad eorum firmam stabilitatem, et Ecclesiae Dei augmentum, ut ita meliori proficiat statu. Qualiter enim [ i, etiam] mos pallii sit, vel quomodo fidem suam exponere debeant hic qui pallii uti licentia conceduntur, eis direximus, informantes eos, ut sciat quod [ ms. i, quid] sit pallii usus, et subjectis viam praedicare salutis, ut ecclesiastica disciplina in ecclesiis eorum immutilate servetur, et maneat inconcussa: et sacerdotum, quod in eis fuerit non pollutum, ut antea 135.0121D| fuit, sed mundum, et acceptum Deo esse possit, quantum humana conditione [ or. ms., conditio] valet; ita ut nullus reperiri possit sacris deviare canonibus, et sacrificium mundum eorum ab eis immoletur; ita ut Deus in eorum placetur muneribus, et populis Dei purificatus mentibus ex omni squalore sincerum exhibere valeant Christianae religionis officium. » Sed et quaedam chartae ipsius episcopi reperiuntur. nomine titulatae.
De quo etiam praefatus Adrianus papa in praememorata epistola ad Tilpinum archiepiscopum, post illa, quae superius praemissa sunt, ita subinfert (ADRIAN. I, ubi supra, c. 13): « Sanctae memoriae Bonifacius 135.0122A| archiepiscopus et legatus sanctae Romanae Ecclesiae, et praefatus amabilissimus Fulradus Franciae archipresbyter, tempore antecessorum nostrorum Zachariae et Stephani (Steph. II) successoris illius, multum laboraverunt, ut bonae memoriae praedecessor noster domnus Zacharias pallium archiepiscopo Remensi, Abel nomine, per deprecationem suprascripti Bonifacii transmitteret, quod [ i, qui] ab illo constitutus fuit, sed ibi permanere permissus non fuit, sed magis contra Deum ejectus est et Remensis Ecclesia per multa tempora, et per multos annos sine episcopo fuit, et res ecclesiae de illo episcopatu ablatae sunt, et per laicos divisae sunt, sicut et de aliis episcopatibus, maxime autem Remensi metropolitana civitate.
CAPUT XVII. De Tilpino episcopo. 135.0122B|
Praemissos in episcopatu sequitur Tilpinus, ex monasterio sancti Dionysii assumptus, cui magnus Karolus ab Adriano papa impetrasse pallium reperitur, sicut ejusdem papae ad ipsum directa pandit epistola, quae ita incipit:
« ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo confratri nostro TILPINO Ecclesiae Remensis archiepiscopo.
« Quia ad petitionem spiritalis filii nostri et gloriosi regis Francorum Karoli, praebente tibi bonum testimonium de sanctitate et doctrina Fulrando amabilissimo abbate, Franciae archipresbytero, pallium secundum consuetudinem tibi transmisisse nos cum 135.0122C| privilegio ut metropolis Ecclesia Remensis in suo statu maneret, et [ ms. i. omit. et] bene memoramus: » Et post aliquanta, quae de sancto Rigoberto, et Abel superius jam praemissa sunt, cum de rebus ecclesiae Remensis ablatis loqueretur: « Et tua, inquit, fraternitas jam ex magna parte ipsas res apud gloriosum filium nostrum Karolum, et ante ad Carlomannum fratrem ejus impetratas habes, et ordinem ex aliqua parte, et in episcopis, et in aliis secundum canonicam, et sanctae sedis Romanae auctoritatem directum habes; propterea petisti a nobis, tibi et ecclesiae tuae fieri privilegium ex auctoritate beati Petri principis apostolorum et sanctae sedis Romanae, ac nostra, ut quod perfectum habes in 135.0122D| ante valeat permanere, et quod adhuc perfectum non habes, per nostram auctoritatem possis, auxiliante Deo, et B. Petro apostolo ad perfectionem perducere. Pro quo et nos ardenti animo, et divino juvamine apostolica fulti auctoritate, non solum vetera secundum sacros canones, et apostolica hujus sanctae sedis decreta statuimus, sed et nova tibi pro tuo bono studio concedimus, atque auctoritate B. Petri principis apostolorum, cui data est a Deo et Salvatore nostro Jesu Christo ligandi, solvendique potestas peccata hominum in coelo et in terra (Matth. XVI; Joan. XXI), confirmamus atque solidamus. Remensem ecclesiam sicut et antiquitus fuit, metropolim permansuram, et primam suae dioeceseos, sedem esse, 135.0123A| et te qui in eadem sede, cooperante Deo, ordinatus es, primatem ipsius dioecesis esse, cum omnibus civitatibus quae ab antiquo tempore Remensi metropoli ecclesiae subjectae fuerunt, atque etiam perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis sit confirmatum. Et hoc interdicentes, ut nullus audeat juxta sanctorum canonum traditionem, ex alio episcopatu ibidem translatare, aut constituere episcopum post tuam de hoc saeculo evocationem. Neque aliquis tuas parochias, aut ecclesias, vel civitates subtrahere, neque dioecesim Remensem ullo unquam tempore dividere, sed integra maneat, sicut antiquitus fuit, et sacri canones et praedecessorum nostrorum firmavit, et nostra firmat auctoritas. Et te, aut futuris temporibus Remensem episcopum, et primatem 135.0123B| illius dioecesis, non praesumat, neque valeat unquam aliquis de episcopatu dejicere sine canonico judicio, et neque in illo [ ms. i, ullo] judicio sine consensu Romani pontificis, si ad hanc sanctam sedem Romanam, quae caput esse dignoscitur orbis terrae, appellaverit in ipso judicio. Sed in sola subjectione Romani pontificis permanens, dioecesim et parochiam Remensem, adjuvante Domino, et nostra atque B. Petri fultus ex ista sancta sede auctoritate, secundum sanctos canones et hujus sanctae sedis praeceptiones, tibi subjectos ita certes et studeas gubernare, ut illam desiderabile vocem Domini nostri Jesu Christi valeas cum electis ejus audire: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui 135.0123C| (Matth. XXV). Et quod ad nostram notitiam perduxisti, quia ad alios episcopos de ipsa dioecesi Remensi quidam accipiebant ordinationes, et habebant indebita refugia, et hoc per omnia prohibemus, sed sicut sacra docet auctoritas, et in synodis comprovincialibus convocandis et faciendis, et in ordinationibus, ac dijudicationibus, Remensis ecclesia, et archiepiscopus, qui in ea constitutus fuerit, talem habeat auctoritatem, sicut sacri canones, et hujus sanctae Ecclesiae constitutiones docent. Et nullus per ullum unquam tempus tibi, vel Remensi Ecclesiae, de rebus ad illam debite pertinentibus divisionem vel violentiam, sicut antea factum fuit, facere praesumat. Nam si, quod non credimus, quis ille fuerit, qui contra hanc nostram praeceptionem temerario ausu 135.0123D| venire tentaverit, nisi se cito, et maxime post commonitionem correxerit, sciat se aeterno Dei judicio anathematis vinculo esse innodatum; si quis vero apostolica servaverit praecepta, et normam rectae et orthodoxae fidei fuerit assecutus, benedictionis gratiam consequatur. Haec a nobis diffinita per hujus nostrae confirmationis paginam, in tua ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione conservanda esse mandamus. Injungimus etiam fraternati tuae, ut quia de ordinatione episcopi, nomine Lul, sanctae Moguntinae Ecclesiae ad nos quaedam pervenerunt, assumptis tecum Viomago et possessore episcopis, et missis gloriosi ac spiritalis filii nostri Karoli Francorum regis, diligenter inquiras omnia de illius 135.0124A| ordinatione, et fidem ac doctrinam illius, atque conversationem et mores, ac vitam investiges; ut si aptus fuerit et dignus ad episcopalem cathedram gubernandam expositam et conscriptam, et manu sua propria subscriptam catholicam et orthodoxam fidem per missos suos cum litteris ac testimonio tuo seu aliorum episcoporum, quos tecum esse mandavimus, ad nos dirigat, ut pallium illi secundum consuetudinem transmittamus, et ordinationem illius firmam judicemus, et in eadem sancta ecclesia Moguntina archiepiscopum constitutum esse faciamus. Bene vale. »
Qui praesul res ecclesiae diversa per loca direptas, tam per se apud regiam majestatem, quam per auctores ecclesiae, diversos apud judices legibus obtinuit, 135.0124B| et ecclesiastico juri restituit; maximeque per quemdam Achabbum, qui tam in Francia, quam etiam trans Ligerim pro rebus ecclesiae revocandis operose laboravit, et tam praedia quam mancipia multa legibus evindicata Ecclesiae reformavit. Possessionibus quoque vel mancipiis a quibusdam dato pretio coemptis, res auxisse praesul iste reperitur ecclesiae; nonnullarum quoque jura villarum dispositis ordinasse coloniis. Sed et sacrarum codicibus Scripturarum, quibus adhuc aliquibus quoque utimur, hanc instruxit Ecclesiam. In coenobio denique sancti Remigii monachos ordinasse, ac monastica vita eos traditur instituisse, cum canonicos prius idem coenobium a tempore Gibehardi abbatis, qui eamdem congregationem, ob amorem Dei et sancti Remigii 135.0124C| reperitur aggregasse, ad hoc usque tempus habuisse feratur. Immunitatis denique praeceptum a Karlomanno rege filio Pippini, primo mox regni ejusdem anno, ecclesiae Remensi obtinuit, ad exemplar immunitatum quas ipsius praedecessores reges huic contulerant ecclesiae: quarum ostendere quoque curavit ei monimenta; ut nullus scilicet judex publicus in hujus ecclesiae terras auderet ingredi ad mansiones parandum, vel quaelibet judicia facere, aut penitus xenia ibi requirere. Sed quaecunque antecessores ejus eidem concesserant ecclesiae, perpetualiter habere valeret indulta. Postea quoque aliam ejusdem regis de omnium teloneorum remissione impetravit praeceptionem; item, aliam de ponte Baisonensi; item de chartis concrematis, quarum 135.0124D| tunc temporis per negligentiam acciderat exustio, ut res, et facultates ecclesiae, quas eo tempore possidebat, ita permanerent absque diminutione confirmatae ipsi ecclesiae per regiam ejus auctoritatem; item de militibus, qui in villa Juviniaco residentes erant super terram sanctae Mariae, et sancti Remigii, concessa, remissaque ipsis omni quam debebant exactione militiae. Item, aliud de his qui in Cruciniano, Curba villa, vel in omni pago Tardonensi infra terram Remensis ecclesiae residebant. Dedit etiam idem Karlomannus rex sub hoc pontifice per chartarum instrumenta, pro loco sepulturae vel remedio animae suae, villam Novilliacum in pago Urtinse sitam, cum omnibus torminis vel appenditiis 135.0125A| suis, omnique integritate, ad basilicam vel monasterium sancti Remigii, ubi sepulturam quoque habere dignoscitur. Cujus germanus Karolus imperator magnus huic praesuli Tilpino pallium per legatos et litteras suas obtinuit ab Adriano papa, sicut in ejusdem papae litteris ad ipsum regem super hac ipsius petitione directis, continetur. Immunitatis quoque praeceptum ab hoc etiam rege, juxta praecedentium exemplaria regum, Remensi ecclesiae idem praesul impetravit; item, aliud praeceptum de militibus pagi Tardonensis, juxta cessionem germani sui Karlomanni regis; item, de chartis concrematis; item, de confirmatione traditionis praefati germani sui regis, qua Novilliacum, et Bebriacum villas idem rex ad basilicam sancti Remigii condonavit. Praeterea 135.0125B| multi sub hujus praesulis episcopatu res suas ad ecclesiam Remensem, tam sanctae Mariae, quam sancto Remigio, contulerunt. Qui praesul defunctus est anno sui episcopatus 47; cujus corpus ad pedes sancti Remigii tumulatum, hujusmodi cernitur habere titulum
Hac requiescit humo Tilpinus praesul honoris,
Vivere qui Christus vita et obire fuit.
Hunc Remi populo martyr Dionysius almus
Pastorem vigilem misit, et esse Patrem.
Quem pascens quadragenis est amplius annis.
Veste senectutis despoliatus abit.
Quartas cum Nonas mensis September haberet,
Mortua quando fuit mors sibi vita manet.
Et quoniam locus atque gradus hos junxerat, Hincmar
Huic fecit tumulum, composuit titulum.
CAPUT XVIII. De Vulfario episcopo.
135.0125C| Tilpinum sequitur Vulfarius, qui ab imperatore praefato magno Karolo missus dominicus ad recta judicia determinanda fuerat ante episcopatum constitutus super totam Campaniam: in his quoque pagis, Dolomense scilicet, Vongense Castricense, Stadonense, Catalaunense, Otmense [ al. Ormense], Laudunense, Vadense, Portiano Tardunense, Suessionense, sicut et alii quidam sapientes, et Deum timentes habebantur abbates per omnem Galliam et Germaniam a praefato imperatore delegati, quo diligenter inquirerent, qualiter episcopi, abbates, comites et abbatissae per singulos pagos agerent, qualem concordiam et amicitiam ad invicem tenerent, et ut bonos et idoneos vicedomnos et advocatos haberent, et undecunque necesse fuisset, tam regias, quam 135.0125D| ecclesiarum Dei justitias, viduarum quoque et orphanorum, sed et caeterorum hominum inquirerent, et perficerent, et quodcunque emendandum esset emendare studerent, in quantum melius potuissent, et quod emendare per se nequivissent, in praesentiam imperatoris adduci facerent, et de his omnibus eidem principi fideliter renuntiare studerent. Residens igitur praefatus vir illustris Vulfarius ad injuncta sibi definienda judicia, cum quibusdam comitibus in malis publicis, jam quoque vocatus episcopus adhuc etiam antequam ordinaretur, res quasdam Remensi ecclesiae, sed et mancipia nonnulla, vel colonos reimpetrasse, ac legibus per ecclesiae advocatos evindicasse reperitur. Necnon 135.0126A| etiam postquam praesul ordinatus est, plura invenitur ecclesiae conquisisse, et res et colonos, tam apud regiam majestatem quam apud colonos et judices publicos, nec solum per auctores ecclesiae, sed etiam quando per sui praesentiam. Cui valde credidisse Carolus imperator magnus ex eo probatur, quod illustres Saxonum obsides quindecim quos adduxit de Saxonia, ipsius fidei custodiendos commisit.
Hic synodum invenitur habuisse anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 814 in ecclesia Noviomensi, regnante Ludovico filio Karoli, congregatis secum coepiscopis suis Hildoardo, Ermenone, Jesse, Ragumberto, Grimboldo, Rothardo, Wendilmaro, Ostroaldo, et chorepiscopis Waltario, Sperno, necnon et abbatibus Adalbardo, Nantario, Fulrado, 135.0126B| Ericho, Hilderico, Remigio, Ebbone, Sigbaldo, cum caetero clero, presbyteris et diaconibus; convocatis etiam comitibus Gunthardo, Rotfrido, Gisleberto, Otnero. His omnibus residentibus, sententia ventilata est inter Wendilmarum et Rothardum episcopos de terminis parochiarum suarum, et requisitum ac definitum est, quod haec loca trans fluvium Isaram in pago Noviomensi pertinere deberent ad parochiam ecclesiae Noviomensis, id est, Varinae, Urbscampus, Trapiacus, Jerusalem, Harbaudianisva, sive ecclesia sancti Leodegarii, cum reliquis villis ad has ecclesias convenientibus. Caetera vero loca trans supradictum fluvium, in praedicto pago, omnia pertinere deberent ad parochiam ecclesiae Suessionicae. Haec diligentissime investigata consenserunt supra scripti 135.0126C| episcopi, et chorepiscopi, abbates, presbyteri et diaconi, et pars ecclesiae Noviomensis, clerici et laici; et pars ecclesiae Suessonicae, similiter clerici, et laici, et uno animo unoque consensu confirmare decreverunt. Nec suae tantum dioeceseos, quin etiam Trevericae urbs archiepiscopum Amalarium, cum Adalmaro ipsius coepiscopo, et Herilando, jussione imperatoris magni Karoli, ab eodem scilicet Vultfario metropolitano convocatum ad ordinationem episcopalem cujusdam Frotharii, praefatae Treverensis ecclesiae presbyteri, eidem paruisse reperimus. Hoc etiam Vulfario praesule ordinante, congregatum reperitur Remis ab imperatore Karolo Magno concilium plurimorum Patrum, in quo constituta 43, leguntur capitula, in quibus de fidei ratione atque Dei 135.0126D| Ecclesiae honore, rectorumque ipsius ac ministrorum dispositione, regisque fidelitate, atque totius regni utilitate tractatum est.
Quasdam praeterea villas ecclesiae Remensis rite distributis atque descriptis ordinavit coloniis. Sed et res ecclesiae aliquas, mancipiaque, cum personis quibusdam pro partium commutavit opportunitate. De thesauris etiam sanctae Mariae, ac sancti Remigii nonnulla cum testimonio virorum illustrium, tam clericorum quam laicorum mutavit [ al., mutuavit], et ornamenta vel vasa ecclesiastica exinde, prout dignum sibi visum fuit, fabricari fecit. Eundi denique Romam causa orationis ad sanctum Petrum licentiam ab imperatore se accepisse in quadam sua 135.0127A| designat epistola; sed utrum ierit, certum non habemus. Redditus autem villarum quarumdam ecclesiae in eleemosyna probabiliter, pro sui corporis et animae salute distributi, quibusdam adhuc descriptionibus tunc factis leguntur; in quibus inveniuntur inter Termidum, Grandem pratum, Vindicum, Furvillam [ ms., Furnillam], Gramadum [Graviagum], Pidum, Cadevellum, et Cortem Magnaldi, in distributione eleemosynae de annona modii 1975 [ i, 167]. De animalibus inter majora et minora capita 168. Item inter villas Fagum, sive Boleticum, et alias quasdam annonae modii 1052, vini mod. 64, salis modii 5, cum diversis animalibus, et aliis variis rebus expensa. Ad opus quoque fratrum Orbacensis coenobii quantum sufficeret eis. Unde datur intelligi, in 135.0127B| majoribus quoque locis multa tunc plura fuisse dissipata. Immunitatis quoque praeceptum ab imperatore Ludovico, secundum praeceptionem Karoli Augusti patris ipsius, ecclesiae Remensi, monasterioque sancti Remigii obtinuit.
CAPUT XIX. De Ebone praesule. Huic successit Ebo, vir industrius et liberalibus disciplinis eruditus, patria Transrhenensis ac Germanicus, imperatoris, ut fertur, Ludovici collactaneus, et conscholasticus, qui multis ecclesiam curavit instruere commodis, et praecipue artificibus quibus undecunque collectis sedes dedit, et beneficiis muneravit. Mancipia vel colonos quosdam ecclesiae desertores tam per seipsum, quam per Radulphum vicedominum 135.0127C| et ecclesiae advocatum, apud judices publicos legibus evindicatos et obtentos, ecclesiastico juri restituit. Quasdam quoque res ecclesiae, atque mancipia, cum aliquibus personis pro partium commoditate commutavit. Sed temporalia super ejusdem commutationibus praecepta obtinuit. Ab imperatore quoque Ludovico litteras ad Robertum comitem pro ecclesiasticarum rerum defensione (quas quidam pervadere moliebantur) impetravit. Colonias vero nonnullas ecclesiae, descriptis per strenuos viros colonis, eorumque servitiis, ordinavit.
Archivum ecclesiae tutissimis aedificiis, cum crypta in honore sancti Petri, omniumque apostolorum, martyrum, confessorum, ac virginum dedicata, ubi Deo propitio deservire videmur, opere decenti construxit: 135.0127D| ubi multorum tam apostolicorum, quam caeterorum sanctorum condita pignora reservantur. In qua nonnullae illustrationes ostensae noscuntur. Vidi siquidem nutritoris mei Gundacri, in prospectu ipsius ecclesiae commanentis, servum, dum temere prope fenestram hujus cryptae accessisset mingere, terribili quadam quasi armati cujusdam viri visione ita deterritum, ut putaretur amittere sensum. Sed et Rohingum quemdam, hujus loci diaconum a simili praesumptione pari ferunt visione cohibitum. Unde cautum deinceps ac prohibitum, ne quis talem praesumere gestiat ausum.
Hujus ecclesiae pinnaculum talem videtur praemonstrare titulum, personis etiam vel imaginibus 135.0128A| Stephani papae, ac Ludovici imperatoris insignitum.
Ludovicus Caesar factus coronante Stephano
Hac in sede, papa magno, tunc et Ebo pontifex
Fundamenta renovavit cuncta loci istius,
Urbis jura sibi subdens, praesul auxit omnia.
Matris ejusdem Ebonis hujusmodi habetur epitaphium.
Mea forte si requiris temporis initia,
Scito Karoli fuisse regni sub primordia;
Ludovico triumphante dies fluxit ultima.
Rhenus primos lavit mores, alveus Germanicus.
Hinc nutrivit et secundos Liger amnis Gallicus.
Sequana fovit juventam, sordes sordens Vidula.
Praesul erat urbis hujus mihi natus unicus,
Idem me conduxit sibi sociam laboribus,
Proximum ruinae locum renovandi cupidus,
Decem ferme nuper annos simul hic peregimus.
Ebo rector, ego mater Himiltrudis humilis,
Fundamenta sedis sanctae pariter ereximus,
135.0128B| Deo debitum laborem dum gerebat pontifex,
Fessa quietem quaerebam; ecce sub hoc tumulo
Quinto me September mensis Kalendarum rapuit.
Oviator, esto cautus semper ab excessibus.
Faleor non profuisse, ut debui, dum potui:
Veniam, dic pro vindicta, da Deus, peccantibus.
Hujus praesulis hortatu Halitgarius Camaracensis episcopus sex libellos De remediis peccatorum, et ordine vel judiciis poenitentiae conscripsit. Ad quem talis ejus exstat epistola.
« Reverendissimo in Christo fratri ac filios HALITGARIO episcopo, EBO indignus episcopus, salutem.
« Non dubito tuae id notum esse charitati, quanta nobis ecclesiasticae disciplinae, quantisque nostrorum necessitatibus subditorum, et insuper mundialium oppressionibus, quibus quotidie agitamur, cura constringat. 135.0128C| Idcirco, ut tecum contuli, ex Patrum dictis, canonumque sententiis ad opus consacerdotum nostrorum excerpere Poenitentialem minime valui, quia animus cum dividitur per multa, fit minor ad singula. Et hoc est quod in hac re me valde sollicitat, quoniam ita confusa sunt judicia poenitentium in presbyterorum nostrorum opusculis, atque diversa, et inter se discrepantia, et nullius auctoritate suffulta, ut vix propter dissonantiam possint discerni. Unde fit ut concurrentibus ad remedium poenitentiae, tam pro librorum confusione, quam etiam pro ingenii tarditate, nullatenus valeant subvenire. Quapropter, charissime frater, noli teipsum nobis negare, qui semper in divinis ardenti animo disciplinis, ac solerti cura Scripturarum meditationibus 135.0128D| perfectissimo otio floruisti. Arripe, quaeso, sine excusationis verbo, hujus sarcinae pondus a me quidem tibi impositum, sed a Domino cujus onus leve est (Matth. XI), levigandum. Noli timere, neque formides hujus operis magnitudinem: sed fidenter accede, quia aderit tibi qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11). Scis enim optime parvis parva sufficere, nec ad mensam magnatorum pauperum turbam posse accedere. Noli tuae devotionis nobis subtrahere scientiam; noli accensam in te sub modio ponere lucernam, sed praecelso eam superpone candelabro, ut luceat omnibus, qui in domo Dei sunt fratribus tuis (Matth. V, 3), et profer nobis veluti scriba doctus (Matth. XIII, 52) quod 135.0129A| accepisti a Domino. Aderit tibi hujus laboris itinere illius gratia, qui duobus discipulis euntibus tertium se socium addidit in via, et aperuit illis sensum, ut sanctas intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 32). Spiritus paracletus omni veritatis doctrina et perfecta charitatis scientia tua resplendeat pectora, charissime frater. Vale. »
Ad quae idem talia rescribit Halitgarius.
« Domno et venerabili Patri in Christo EBONI archiepiscopo, HALITGARIUS, minimus Christi famulus, salutem.
« Postquam, venerande Pater, directas beatitudinis vestrae accepi litteras, quibus me hortari dignati estis, ne mentis acumen inerti, torpentique otio submitterem, sed cognitioni ac meditationi quotidie 135.0129B| sacrae Scripturae me vigilanter traderem: et insuper ex sanctorum Patrum, canonumque sententiis Poenitentialem in uno volumine aggregarem, durum quidem mihi, et valde difficile, tremendumque hoc fuit imperium, ut hanc susciperem sarcinam, quam a prudentibus cognosco relictam. Multumque renisus sum voluntati vestrae, non velut procaciter durus, sed propriae infirmitatis admonitus. Hac etenim cura sollicitus necessarium duxi, ut aliquandiu me a scribendi temeritate suspenderem, quia sicut perpendi injuncti operis difficultatem: ita et injungentis auctoritati nec volui, nec debui usquequaque resistere, certus quia imbecillitatem meam multo amplius vestra adjuvaret praecipientis dignitas, quam gravaret meae ignorantiae difficultas. Valete. »
Hic Ebo praesul supra memoratum papam Stephanum cum Ludovico rege Remis suscepit, postquam rex idem Sclavos in Oriente positos directo devicit, et oppressit exercitu: quando praefatus papa Stephanus, qui Leoni successerat, legatos suos ad eumdem principem destinans, intimavit ei, quod libenter eum videre vellet in loco ubicunque ipsi placuisset. Quod audiens rex, magno repletus gaudio, jussit obviam missos suos ire summo pontifici, et servitia praeparare. Post quos et rex ipse perrexit; obviaveruntque sibi in campo magno Remensium, et descendit uterque ab equo suo. Et princeps prostravit se in terram tertio ante pedes tanti pontificis; salutaveruntque se invicem magnifice, et amplexantes se deosculati sunt pacifice, perrexeruntque ad ecclesiam, 135.0129D| ubi cum diu orassent, erexit se pontifex, et excelsa voce cum choro suo fecit regi laudes regales. Postea pontifex honoravit eum magnis et multis honoribus, ac reginam pariter Hirmingardim, dein et optimates atque ministros eorum. Proximaque die Dominica, in ecclesia ante missarum solemnia, coram clero et omni populo, consecravit et unxit eum in imperatorem, coronam mirae pulchritudinis auream, pretiosissimis gemmis ornatam, quam secum detulerat, imponens super caput ejus. Reginam appellavit Augustam, et coronam auream posuit super caput ejus. Et quandiu mansit ibi apostolicus papa, quotidie colloquium habuere de militate sanctae Dei Ecclesiae. At postquam imperator 135.0130A| eum maximis muneravit donis, amplioribus multo quam suscepisset ab eo, dimisit eum cum legatis suis Romam reverti, quibus praecipit ubique in itinere honestum ei servitium exhibere.
Cupiens ergo praefatus pontifex Ebo domum ecclesiae sanctae Dei genitricis Mariae diuturna pene lapsabundam vetustate reparare, in qua etiam secundus Stephanus papa Pippino regi dudum, et Leo tertius Karolo magno imperatori apostolica reperiuntur munia contulisse, ut in epistola commemoratur imperatoris Lotharii Leoni quarto, pro causa commendationis Hincmari archiepiscopi directa (infra, lib. III, c. 10), petiit a praemisso imperatore Ludovico ad renovandam et amplificandam eamdem basilicam murum civitatis sibi concedi. Quod idem princeps 135.0130B| quietissima pace fruens, et imperii praeclarissima potestate subnixus, nullas barbarorum metuens incursiones, nequaquam refutavit, sed benignissime ob amorem Dei, et ipsius almae genitricis honorem concessit, atque jussionis suae monimento fieri delegavit, hujusmodi super hoc suae dans praeceptionis decreta.
« In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus. Si locis venerabilibus ea quae exinde a praedecessoribus nostris, regibus vel imperatoribus, ad reipublicae usus exigebantur, religiosa liberalitate in utilitatibus et necessitatibus eorumdem sanctorum locorum expendendis remittimus, et fidelium nostrorum saluberrimis pro hac eadem re suggestionibus 135.0130C| ac petitionibus benignum commodamus assensum maximum et animae nostrae, et regi ac regno providemus consultum, quia nihil cernitur reipublicae imminutum, quidquid ex eadem republica piis actibus, et locis religiosis, ac ecclesiarum Dei utilitatibus, seu servorum Dei fuerit commoditati indultum. Quapropter notum esse volumus omnibus Dei fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, praecipue quoque successoribus nostris in potestatis culmine, in quo sumus, auctore Domino, constituti, ab eodem dominorum Domino deinceps constituendis: quia Ebo venerabilis archiepiscopus Remensis Ecclesiae, et reverendissimae sedis sancti Remigii, gloriosissimi pontificis, et specialis patroni nostri praesul, clementiae nostrae innotuit, quia vetustatis 135.0130D| senio contrita jam dictae metropolis urbis sancta mater nostra ecclesia, in honore sanctae, semperque virginis ac genitricis Mariae consecrata, existeret. In qua auctore Deo, et cooperatore [ ms., cooperante] S. Remigio gens nostra Francorum, cum aequivoco nostro rege ejusdem gentis, sacri fontis baptismate ablui, ac septiformis Spiritus sancti gratia illustrari promeruit. Sed et ipse rex nobilissimus ad regiam potestatem perungi Dei clementia dignus inventus fuit. Ubi etiam et nos divina dignatione per manus domni Stephani Romani summi pontificis, ad nomen et potestatem imperialem coronari meruimus. Quam pro tantis beneficiis nobis ibidem a Deo collatis renovare cupientes, 135.0131A| et ad id exsequendum loci incommoditatem cernentes, concedimus ad hoc opus, et ad caetera quaeque pro servorum Dei ibidem degentium necessitatibus aedificanda, murum omnem cum portis ipsius civitatis, et omnem operam cum cunctis impendiis, quae ex rebus et facultatibus ipsius ecclesiae et episcopatus Remensis Aquis palatio nostro regio peragi et exsolvi solitum fuerat, in eleemosyna videlicet nostra, et pro remedio animae domni ac genitoris nostri, atque caeterorum praedecessorum nostrorum, qui eumdem episcopatum contra salutem suam aliquandiu tenuerant, et in suos usus contra ecclesiasticas regulas, et res ac facultates ecclesiae ipsius expenderant; et ob hoc minus quam debuerat utilitatis sacris locis in eodem 135.0131B| episcopatu constitutis exinde provenerat. Volumus etiam, ut vassalli, et quicunque fideles nostri ex rebus ejusdem episcopatus aliquid habent, eidem operi inserviant, sicut constitutum est a bonae memoriae domno et genitore nostro, et sicut decretum est a piae recordationis domno et avo nostro Pippino, decimas et non eidem ecclesiae sanctae ex rebus, quas exinde habent, persolvant. Vias etiam publicas omnes, quae circa eamdem ecclesiam vadunt, et impedimento esse possunt ad claustra, et servorum Dei habitacula construenda, ut transferri atque immutari possint, concedimus. Et si aliquid ibi fisco nostro habetur, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum perpetuo aeque concedimus, ut nullus judex, comes, aut missus, sive aliquis ex judiciaria 135.0131C| potestate, ullam inde eidem sanctae Dei praedictae Remensi ecclesiae inquietudinem, aut ullum calumniae impedimentum inferre unquam praesumat, obsecrantes successores nostros, ut memores salutis suae, praesentis scilicet et aeternae, memores etiam beneficiorum, quae nobis et genti nostrae ac praedecessoribus nostris in eodem sancto loco, per B. Remigium, meritis S. Mariae collata sunt, sicut sua bene gesta a suis successoribus conservari voluerint, ita quae pro amore Dei, et sanctae ejus genitricis ac beati protectoris nostri Remigii saepe fato sancto loco contulimus, perpetuo inviolabiliter conservare procurent. Et ut haec nostra concessionis auctoritas per futura tempora pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, annuli nostri 135.0131D| impressione subtersignari decrevimus. »
Sed et quemdam fabrum servum suum, nomine Rumaldum ad petitionem ejusdem, praesulis ecclesiae Remensi concessit, ut hic de talento a Domino sibi collato, juxta vires diebus vitae suae proficeret: Quam etiam cessionem apicum adnotatione et annuli sui sigillatione roboravit. Aliud quoque praeceptum de vitiis publicis transmutandis ob quasdam clausuras in locis vicinis ipsius urbis faciendas, et multimoda ecclesiae compendia, eidem pontifici dedit, quod et annulo suo insignivit. Praeterea de restituendis eidem sanctae sedi praediis, quae illi quondam fuerant ablata, una cum filio Lothario Caesare talem praecepti dedit auctoritatem
135.0132A| « In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia imperatores Augusti. Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas nostro relevamus juvamine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quod sanctam Remensem ecclesiam, in qua praedecessores nostri reges videlicet Francorum fidem et sacri baptismatis gratiam perceperunt, in qua et nos per impositionem manus domni Stephani papae imperialia sumpsimus insignia ob reverentiam fidei Christianae, 135.0132B| et ob animae nostrae salutem, ab imo construi fecimus, eamque in honorem Domini nostri Jesu Christi Salvatoris mundi, simul et in honorem ejusdem sanctae et intemeratae genitricis Mariae consecrari decrevimus. Itaque divina inspiratione compuncti, et coelestis patriae amore succensi, quaedam praedia, quae eidem sanctae sedi quondam ablata fuerant devota mente restitui jussimus, id est, in suburbanis ipsius sanctae ecclesiae titulum S. Sixti, necnon et titulum S. Martini, cum appendiciis eorum. Exterius etiam in eadem parochia, in castro Vonzensi titulum baptismalem, et titulum in eadem parochia S. Joannis similiter baptismalem, suis cum appendiciis, et Bretiniacum: villam quoque Sparnacum cum appendiciis suis, et in villa quae vocatur Lucida [ Lude ], necnon 135.0132C| et in Proviliaco [ Prouilly ] in eodem pago Remensi. In pago vero Dulcomensi villam, quae vocatur Cavera [ i, Canera], necnon et in villa quae dicitur Verna in pago Vertudense. Vel si forte deinceps de rebus praedictae sanctae ecclesiae temporibus nostris adhuc superaddendum decrevimus, statuimus, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, ut non tantum de istis restitutis, sed etiam restituendis, quidquid de ipsis vel in ipsis rectores et ministri praememoratae ecclesiae elegerint, ita debeant perpetualiter possidere, atque ordinare, vel etiam facere, proutcunque sibi propensius voluerint, ut absque ullius injusta contradictione ordinent atque disponant, et faciant quidquid utilitati praedictae ecclesiae congruere et convenire prospexerint. Et ut haec nostrae auctoritatis 135.0132D| confirmatio praesentibus futurisque temporibus firmiorem in omnibus semper obtineat vigorem, manibus propriis subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus. »
Obtinuit etiam idem praesul ab eodem imperatore Ludovico Remensi ecclesiae, secundum antiqua exemplaria priscorum regum immunitatis praeceptum. Aliud quoque praeceptum de ponte Bansionensi, et teloneis, vel exactionibus publicis; item, aliud de chartis concrematis secundum auctoritatem imperatoris Karoli; item, a Pippino Aquitanorum rege praeceptum immunitatis de rebus Remensis ecclesiae in pago Avernico sitis. De villa vero Sparnaco semotim quoque praeceptum Ludovici, atque 135.0133A| separatim postea praeceptum Lotharii filii ejus reperitur accepisse. Hic praesul Ebo cum consilio Ludovici imperatoris, et auctoritate Paschalis Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos usque Danorum accessit, ac multos ex eis ad fidem venientes baptizavit.
Orta denique simultate inter patrem et filium Ludovicum, scilicet imperatorem, et Lotharium partibus filii favit, et cum caeteris episcopis corripuit imperatorem Ludovicum pro quibusdam erratis, quae ei objiciebantur, quando filii sui comprehenderunt eum, et Lotharius adduxit secum patrem ad Compendium ( Compiègne ) palatium, ubi eum afflixit cum episcopis et caeteris nonnullis optimatibus [ ms. i, primatibus], qui jusserunt ut in monasterium 135.0133B| iret, et esset ibi cunctis diebus vitae suae. Quod ille renuens, non consensit voluntati eorum. Tunc omnes episcopi qui aderant, molesti ei fuisse narrantur, et improperantes illi peccata sua, abstulerunt ei gladium a femore suo, induentes eum cilicio.
Dum frequenter igitur Ebo praesul in palatio tunc moraretur, hujusmodi de eo in monasterio sancti Remigii visio revelata est. Erat ibi monachus quidam, nomine Raduinus, genere Longobardus, qui abbas quondam exstiterat monasterii quod in monte Bardonis in Italia beatissimi Remigii celebri pollet memoria. Moderamni Redonensis episcopi studio dedicata. In quo monasterio, dum praefatus Raduinus monachicae professionis gereret officia, ductus amore meritorum beati Remigii, sepulcri 135.0133C| ejusdem limina petiit. Qui cum fratribus ejusdem loci vitam ducens religiosam, digne sese ad coelestem satagebat praeparare militiam. Quadam vero die, sacrae scilicet assumptionis sanctae Dei Genitricis, post exactum matutinae solemnitatis officium, reliquis fratribus quietem petentibus, ille precis gratia solus remansit in choro, custodibus ecclesiae quiescentibus. At ubi psalmorum continuatione fatigatus, irruenti coepit soporari somno, vidit a loco sepulcri sancti pontificis [ sc. Remigii] procedere beatissimam Dei Genitricem nimio lumine coruscantem, cujus haerebant lateribus evangelista Joannes, et ipse sacer Remigius; sicque se visi sunt compositis adire gradibus. Superposita vero manu Virgo gloriosa leniter ejus capiti: Quid hic, inquit, agis, 135.0133D| frater Raduine? quo mox pedes illius osculari procumbente, adjecit: Ubi modo degit Ebo Remensis archiepiscopus? Quo respondente: palatina jussu regis exsequitur negotia. Et cur, inquit, tam sedulo palatii terit limina? prorsus hinc nequaquam majore ditabitur sanctitatis efficacia. Veniet enim, veniet celerrime tempus, quando non prosperabitur in talibus. Quem nihil ad haec audentem respondere, tali prosequens affatur allocutione: Quae vestrorum versatur apud homines regum disceptatio? Tunc eo respondente: Domine Genitrix Salvatoris mundi, tuae melius novit hoc sanctitatis incorruptio, ait, quid tantae malo cupiditatis illecti vana nunc grassantur audacia. Illud enim tunc aderat tempus, 135.0134A| quando filiorum suorum contumeliis agebatur imperator Ludovicus. En, inquit, huic (astringens manum sancti Remigii) auctoritas est, a Christo tradita, Francorum perseveranter imperii. Equidem sicut hanc gentem sua doctrina percepit ab infidelitate gratiam convertendi, sic etiam donum semper inviolabile possidet eis regem vel imperatorem constituendi. Quae beatissima Dei Genitrice dicente, frater praememoratus evigilavit repente.
CAPUT XX. De Ebonis depositione.
Itaque postquam Ludovicus ab aequivoco filio suo restitutus est in regnum et honorem suum, Ebo propter hujuscemodi factum depositus est ab episcopatu, pro infidelitate imperatoris. Pro qua re ipse 135.0134B| jam Jesse Ambianensium praesulem dudum deposuisse traditur, sed nunc eum revocasse fertur in gradum priorem.
De Ebonis autem depositione, requirente postmodum papa Nicolao ab episcopis Galliae, maximeque Belgicae provinciae, haec inter alia in responsis accepit. Quod Ebo Remorum episcopus accepta a Lothario pro patris proditione abbatia sancti Vedasti, falsarum objectionum incentor exstiterit, et daliter criminatum eumdem imperatorem idem Ebo a suis complicibus a liminibus ecclesiae projectum, ac publicae poenitentiae mancipatum, custodiri fecerit ( anno 834), usque dum in anno incarnationis Dominicae octingentesimo tricesimo quarto, Lotharius territus conventu fratrum suorum, ac plurimorum 135.0134C| fidelium patris imperatoris, fuga lapsus patrem suum adhuc ab ingressu ecclesiae sequestratum dimisit. Cum quo inter alios etiam quidam episcopi, fautores ipsius in adversitate patris sui, relictis contra sacras regulas sedibus suis perrexerunt, Jesse videlicet Ambianensis, et Hereboldus Antisiodorensis, Agobardus Lugdunensis, et Bartholomaeus Narbonensis episcopus, et abscedente illo, qui adfuerunt episcopi imperatorem in ecclesia sancti Dionysii reconciliaverunt, et ecclesiasticae communioni restituerunt. Quod Ebo audiens, quibusdam familiaribus suis plenitudinem suorum delegavit hominum, et certum eis placitum dedit, ubi et quando iterum ad eum venirent. Adjicitur etiam quod Ebo plurima, quae de facultatibus ecclesiasticis ferre tunc in 135.0134D| argento et auro potuit, secum assumens, cum quibusdam Normannis, qui iter et portus maris ac fluminum mare influentium notos habebant, cum paucis quoque aliis domesticis suis, nullo impetente vel persequente, noctu Remis aufugit, et non solum parochiam suam, verum et Belgicam regionem deseruit, et iter ad Normannos, quibus a Paschali papa [Paschal. I], necnon ab Eugenio [Eug. II] successore ipsius, sicut epistolis eorumdem praesulum ad ipsum pro hac re datis edocemur, fuerat praedicator destinatus, arripuit. Quod manifestantibus eis, cum quibus hoc consilium iniit, imperatorem latere non potuit. Quapropter imperator eum per episcopos, Rothadum scilicet Suessonicam, et 135.0135A| Erchenradum [ al., Arkenr] Parisiorum episcopum, revocari fecit, et in monasterio sancti Bonifacii, ei, et clericis ac laicis qui cum eo erant, necessaria ministrari, et synodum exspectare praecepit. Sed et Hildemannus Belvacensis episcopus insimulatus, quod sicut praefati episcopi, fugam ad Lotharium moliretur, in monasterio sancti Vedasti detentus, synodum exspectavit. Ad quam anno Incarnationis Dominicae 835 venientes, omnes episcopi qui convenerant singillatim libellos de restitutione imperatoris communi consilio atque consensu ediderunt, et propriis manibus subscripserunt. Cum quibus et Ebo (ut revera in statu suo adhuc manens) libellum manu sua cum additamento archiepiscopi scriptum edidit. In quo libello professus est, quidquid 135.0135B| in ipsius imperatoris dehonoratione gestum fuerat, injuste factum fuisse. Item post pauca: et post datos libellos, venientes episcopi cum imperatore, et quamplurimis ejus fidelibus, ac regni primoribus, in urbem Metensium, in basilica beati Stephani, publice a Drogone episcopo relecta sunt, quae de restitutione imperatoris omnium unanimitate inventa fuere. Post hanc annuntiationem, Ebo Remorum episcopus, qui ejusdem factionis velut signifer fuerat, conscendens eumdem locum ubi Drogo steterat, coram omnibus professus est eumdem Augustum injuste depositum, et omnia quae adversus eum patrata fuerant, inique, et contra totius auctoritatis tramitem fuisse machinata, merito justeque proprio imperii solio reformatum. Et sic omnibus laudes 135.0135C| Deo canentibus, et quae tunc ibidem fuerant agenda peractis, ad Theodonis villae ( Thionville ) palatium regressi sunt, ibique Hildemannus in synodo praesens se a calumnia sibi impacta regulariter exuens, satisfecit synodo, et per eam imperatori. Ebo vero in eadem synodo praesens ab imperatore praesente accusatus est, quod eum falso fuerat criminatus, et eisdem falsis criminibus appetitum a regno dejecerat, armisque ab eo ablatis, nec confessum, nec convictum, contra regulas ecclesiasticas ab ecclesiae aditu ac Christianorum societate eliminaverat, sicut et idem scripto subscriptione sua roborato, et verbis coram omnibus professus fuerat. Et cum essent alia etiam crimina, de quibus post hanc accusationem, accusandus erat, et de quibus 135.0135D| apud imperatorem jam antea fuerat accusatus, et non canonice purgatus, sicut et epistola episcoporum ad Sergium papam demonstrat, et pro quibusdam eorum exstiterat a consilio imperatoris ejectus, quae patefacta veritate negare non valebat, petiit secessum, ut sine praesentia imperatoris liceret ei in synodo episcoporum suam agere causam. Quod obtinens, convocavit ad se quosdam episcopos, et nullo cogente, sed propria sponte, secundum eorum consilium sequentium Africanum concilium, ut parceretur ipsius verecundiae, ac propter ecclesiae opprobrium et insolentem insultationem saecularium, ne dignitas sacerdotalis pollueretur, si publice de his, de quibus impetitus et adhuc impetendus erat, 135.0136A| confessus aut convictus foret, libellum suae depositionis dictavit, et scribi coram se fecit, et propria manu subscripsit, secundum traditionem ecclesiasticam, eumdemque libellum propriae ac vivae vocis confessione attestatum in abdicationem sui, nullo ab eo quaerente vel exigente, synodo ultro porrexit. Et sicut videri tunc ab his qui interfuerunt, potuit, sacerdotio se sponte submovit, quaerens remedium poenitendi, sicut in eodem professionis ac subscriptionis suae libello continetur hoc modo.
« Ego Ebo indignus episcopus, recognoscens fragilitatem meam, et pondera peccatorum meorum, testes confessores meos, Aiulfum videlicet archiepiscopum, et Badaradum episcopum, necnon et 135.0136B| Modoinum episcopum, constitui mihi judices delictorum meorum, et puram ipsis confessionem dedi, quaerens remedium poenitendi, et salutem animae meae, ut recederem ab officio et ministerio pontificali, quo me recognosco esse indignum, et alienum me reddens pro reatibus meis, in quibus peccasse secreto ipsis confessus sum. Eo scilicet modo, ut ipsi sint testes alii [ ms. alio] succedendi et consecrandi in loco meo, qui digne praeesse et prodesse possit ecclesiae, cui hactenus indignus praefui. Et, ut inde ultra nullam repetitionem, aut interpellationem auctoritate canonica facere valeam, manu propria mea subscribens firmavi. Ebo quondam episcopus subscripsi. + »
Et ut omnia secundum leges quibus moderatur 135.0136C| Ecclesia, in synodo legaliter adimpleret, simul cum eis, quos secundum Africae provinciae canones (can. 63) legerat sibi judices, dicente Apostolo: Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus (I Tim. V, 19), ut in ore duorum vel trium testium constaret etiam suae accusationis, et ut alius se sacerdotio defuncto ei succederet, testificationis verbum (Matth. XVIII, 16), ascivit et alios tres episcopos, veritatis de sua accusatione, et testificatione conscios in testimonium suae professionis, Theodericum scilicet episcopum, et Achardum episcopum dioeceseos suae, et Nothonem archiepiscopum. Et sic ipse professus, et sex episcopis suae professioni attestantibus, ut praediximus, libellum synodo porrexit, cunctique episcopi, qui synodo 135.0136D| interfuerunt, singilatim ac viritim dixerunt illi: Secundum tuam professionem et subscriptionem cessa a ministerio. Et coram omnibus hanc notitiam cum praescripto libello temporibus futuris conservandam, Jonas episcopus Heliae notario (qui libellum Ebonis scripserat, cui idem Ebo subscripsit, secundum quinquagesimum nonum capitulum, et item secundum capitulum septuagesimum quartum concilii Africani) pro omnibus dictavit; et idem Helias haec quae sequuntur conscripsit: « Acta est haec Ebonis professio, ejusque propriae manus subscriptione roborata in conventu synodali generaliter habito apud Theodonis villam, anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi octingentesimo tricesimo quinto, anno 135.0137A| etiam 21 imperii gloriosi Caesaris Ludovici. » Item post aliquanta: Libellum sibi ab Ebone porrectum post damnationem ejus synodus Fulconi presbytero, qui eidem Eboni in episcopii Remensis susceptione successerat, cum synodali notitia dedit, quique in Remensis Ecclesiae scrinio conservatur, cujus exemplar sanctae memoriae papae Leoni directum didicimus, etc.
Igitur Ebo post hanc depositionem suam in Cisalpinis fertur regionibus conversatus usque ad obitum Ludovici imperatoris, qui contigit anno Dominicae incarnationis 840. Quo imperatore defuncto Lotharius ab Italia in Franciam venit, cui Ebo ad Wormaciam civitatem occurrit, eique Lotharius post aliquot dies sedem, et dioecesim Remensem per 135.0137B| edictum imperiale restituit. Cujus edicti hoc habetur exemplar:
« In nomine Domini nostri Jesu Christi, Dei aeterni, Lotharius divina ordinante providentia imperator Augustus. Quia confessio delictorum non minus in adversis necessaria est, quam in prosperis, et cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 19), gaudium etiam esse angelorum in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7) non dubitamus, nos mortales in terris eos nequaquam despicimus, pro quibus gaudere angelos in coelo divino testimonio non ignoramus. Accusantes et reprehendentes in excessibus semetipsos divina nos benignitas non condemnare, sed recreare docuit, qui meretricem non solum a legali damnatione eripuit 135.0137C| (Joan. VIII, 11), verum etiam publicanum humiliatum et accusantem se non condemnavit, sed magis justificando exaltavit (Luc. XVIII, 14). Qui non dixit, omnis qui se humiliat condemnabitur, sed exaltabitur (ibid.). Potestatem ergo, quam pro causa nostra raptus perdidisti, repetentibus Ecclesiae tuae filiis, praesentibus quoque astantibus, ac decernentibus praesulibus, sedem ac dioecesim Remensis urbis tibi, Ebo, restituimus, ut pristino sanctae largitatis apostolicae pallio indutus concordiam atque gratiam divini officii nobiscum, humili satisfactione expleta, solemni nostra a largitate recipiendo, exerceas. Drogo episcopus assensi, Otgarius archiepiscopus, Hecti archiepiscopus, 135.0138A| Amaluvinus archiepiscopus, Audax archiepiscopus, Joseph episcopus, Adalulfus episcopus, David episcopus, Rodingus episcopus, Giselbertus episcopus, Flotharius ep., Badaradus episcopus, Hagano episcopus, Hartgarius episc., Ado episcopus, Samuel episcopus, Rambertus episcopus, Haiminus episcopus, Ratoldus presbyter vocatus episcopus, Amalricus vocatus episcopus, cum caeteris pluribus presbyteris ac diaconibus publice assistentibus. Actum in Engilenheim palatio publico, in mense Junio, VIII Kal. Julii, regnante et imperante domno Lothario Caesare, anno reversionis ejus 1, successor factus patris in Francia, indictione 3. » Cui restitutioni praefata, quae Suessionis habita est, contradixit synodus, asserens quod damnatus a se atque a 34 episcopis, a minori 135.0138B| numero restitui non praevaluit. Quod edictum regis Ebo secum detulit, et apud episcopos et plures illud diversae professionis et ordinis, dimulgavit [ i, divulgavit], et in ecclesia Remensi publice recitari fecit. Et ita eo tempore quo Lotharius Karolum a regno expulit, et ultra Sequanam fugavit, Ebo sedem Remensem, post sex annos suae depositionis recepit, et episcopale ministerium agere coepit: sicque ordinationes [ ms., ordinationem] celebrans quosdam clericos ordinavit, et per totum circiter annum hoc episcopium tenuit, donec Karolus resumptis viribus in Belgicam reversus est. Quod audiens Ebo, relicta sede Remensi, ad Lotharium profectus est, et in ejus familiaribus mansit obsequiis, donec una cum Drogone Metensium praesule Romam petiit, ubi a Sergio 135.0138C| (Serg. II) papa reconciliari, ac pallium sibi tribui postulavit. Cui idem papa, communione tantum concessa, dare pallium renuit.
At Ebo Roma reversus, abbatiam sancti Columbani in Italia dono imperatoris Lotharii possedit, donec legationem in Graeciam ab eodem imperatore sibi commissam exsequi detrectavit. Quocirca rebus sibi ab imperatore quae datae fuerant ablatis, ad Ludovicum regem Germaniae demigravit. A quo in regione Saxoniae quoddam episcopium promeruit, ubi et episcopi deinceps perfunctus est ministerio.
LIBER TERTIUS.
CAPUT PRIMUM. De electione vel ordinatione Hincmari. 135.0137D|
Anno denique Dominicae incarnationis 845, Karolus ( Calvus ) synodum episcoporum regni sui apud Bellovagum civitatem Remensis provinciae convocavit. Ubi inter caetera Ecclesiae regnique negotia, de Remensis ecclesiae desolatione, quae Fulcone presbytero illam diu tenente, et Nothone in ea sibi succedente, tanto vacare pastore videbatur tempore, cum eisdem episcopis coepit tractare. Qui sicuti viderant 135.0138D| vel audierant, depositionem narrantes Ebonis, et auctoritatem sanctorum Patrum super hujusmodi negotiis ad memoriam revocantes, cogente necessitate atque suadente auctoritate, communi decrevere consensu, quo tandem post decennium depositionis Ebonis in ecclesia eadem ordinaretur episcopus. Igitur a clero et a plebe ipsius metropolis, necnon ab episcopis ejusdem provinciae, archiepiscopo Sennensis Ecclesiae Wenilone atque Ercamrado Parisiosorum episcopo annuente, cum consensu abbatis sui 135.0139A| et fratrum monasterii sancti Dionysii, in quo degebat, favente quoque Karolo rege, Hincmarus electus est. Sicque decreto peracto eligentiumque manibus rolvotato, Ecclesiae Remensis ordinatur episcopus. Is siquidem Hincmarus, a pueritia in monasterio sancti Dionysii, sub Hilduino abbate monasteriali religione nutritus et studiis litterarum imbutus, indeque pro sui tam generis quam sensus nobilitate, in palatium Ludovici imperatoris deductus, et familiarem ipsius notitiam adeptus fuerat; ibique, prout potuit, cum imperatore et praefato abbate sub episcoporum auctoritate laboravit, ut ordo monasticus in praedicto monasterio, quorumdam voluptuosa factione diu delapsus, restauraretur. Et ut opere quoque adimpleret quod sermone suadebat, etiam 135.0139B| ipse religiosae conversationi cum aliis se subdidit, castigans corpus suum, et spiritali subjiciens servituti. Processu vero temporis, cum praememoratus Hilduinus abbas imperatoris Ludovici archicapellanus, offensam ipsius Augusti adeo cum aliis regni primoribus incurrisset, ut ablatis sibi abbatiis, in Saxoniam fuerit exsilio relegatus, iste per licentiam proprii episcopi cum benedictione fratrum illum secutur est in exsilium. Cui pro familiaritatis propiore [ al., priore] notitia, tantam Dominus apud imperatorem, proceresque contulit gratiam, ut studere pro suo nutritore quiverit, donec ab exsilio revocatus duarum fuerit abbatiarum praelationi restitutus. Deinde quando Gregorius (Greg. IV) papa in Galliae venit regiones, et regnum Francorum a praefato 135.0139C| defecit imperatore, voluit eum praememoratus abbas suus in obsequium suum contra fidelitatem imperatoris ducere; quod nequaquam potuit ab eo exigere. Restituto postea imperatore, prout potuit abbati suo prodesse studuit. Sicque deinceps in monasterio sine querela custos sacrorum pignorum, ecclesiaeque sanctorum martyrum conversatus exstiterat, donec regiis ascitus obsequiis regimen monasteriis sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Germani regali et episcopali, atque abbatis sui Ludovici diaconi jussione suscepit; rerum quoque ac mancipiorum possessionem quamdam regia liberalitate percepit, quam consecratus jam praesul monasterio sancti Dionysii, ubi Christo militaverat, per testamenti paginam tradidit.
CAPUT II. De reparatione judicii pro Ebonis depositione. 135.0139D|
Emenso denique anno post ipsius Hincmari ordinationem, Lotharius imperator pro contentione regni quam erga fratrem suum Karolum habebat, cujus obsequiis idem praesul fideliter adhaerebat, contra eum commotus, epistolas a Sergio (Serg. II) papa exegit pro reparando judicio de Ebonis depositione. Unde idem papa litteras Karolo regi mittens, praecepit ut Guntboldum Rothomagensem episcopum cum caeteris episcopis regni sui, quos ipse Guntboldus ad hoc sibi eligeret, legatis ejus obviam Treveris ad hanc discutiendam querelam diligeret, et Hincmarum episcopum ad ipsam synodum venire 135.0140A| faceret. Ipse quoque Guntboldo litteris mandavit ut cum post diem sanctae Domini resurrectionis missos suos in servitium imperatoris mitteret, ipse cum episcopis praedictum locum, hanc causam diffiniturus, adiret. Sed et ipsi Hincmaro litteras misit ut ad idem veniret concilium. Legatis itaque Sergii papae juxta condictum non venientibus, Guntboldus, annuente [ i, annitente] rege Karolo, cum episcopis synodum conduxit, ad quam Ebonem per litteras et legatos ex auctoritate praedicti papae convocavit. Quo tamen Ebo neque venisse, neque vicariam pro se personam, vel litteras canonicas misisse traditur. Guntboldus tamen et caeteri episcopi, qui apud Parisios tunc convenerant ( an. 847), Wenilo scilicet Ecclesiae Senonicae metropolitanus cum dioecesanis 135.0140B| suis, Lantrannus [ al., Lanfrannus] Turonensis cum suffraganeis suis, et specialiter Hincmarus cum omnibus Remensis dioeceseos coepiscopis, litteras suas ad eum miserunt, et dioecesim Remensem interdicentes, ut non haberet deinceps licentia ex ea quempiam sollicitare, nec scripto, nec verbo, nec misso aliquo, donec secundum jussionem Sergii papae ipsis occurreret, et juxta canonica et apostolica statuta definitionis sententiam ab ipsis coram generali conventu perciperet. Sed ille ad nullam synodum, vel ad sedem apostolicam, vocem postea reclamationis vel repetitionis de sede Remensi, aut de ordine suo emisit. Qui etiam (postquam res gestas Leoni (Leoni IV) papae referentibus episcopis, et regalibus insuper epistolis, ordinatio Hincmari, 135.0140C| quando fidei quoque suae tenorem Romam misit rata est cum largitione pallii comprobata) per quinque circiter annorum curricula supervixisse fertur in corpore, usque ad annum videlicet incarnationis Dominicae octingentesimum quinquagesimum primum.
CAPUT III. De visione ejusdem Bernoldi. De quo postmodum talis ostensa est revelatio cuidam homini Remensis parochiae, nomine Bernoldo, qui depressus infirmitate, pene usque ad mortem pervenit, ita ut per quatuor dies nec cibum nec potum capere, nec loqui valeret. Quarto vero die hora nona, velut exanimis jacuit, adeo ut non posset in eo sentiri halitum remansisse, nisi per vices, dum 135.0140D| quis manum misisset ad os ejus, vel super pectus illius, vix sentiebat in eo adhuc spiritum esse. Rubor illi tamen in facie magnus videbatur, et sic jacuit usque ad mediam noctem. Tunc viriliter oculos aperiens, et affatus uxorem suam atque circumstantes, jussit ut quantocius currerent, et presbyterum suum velociter ad se venire rogarent. Accito autem presbytero, antequam intraret ille domum, dixit infirmus ut apponerent sellam, quia presbyter jam domum intraturus esset. Illo vero ingresso postquam orationem pro eo fudit, dixit ei ut sederet juxta eum, et attenderet quae dicturus erat, ut si ipse superstes illi non potuisset annuntiare, saltem presbyter ea nuntiaret. Tunc ergo coepit vehementer 135.0141A| flere, et cum singultibus dixit: Ductus de isto saeculo ad aliud veni ad quemdam locum, inveni episcopos quadraginta et unum, inter quos cognovi Ebonem, Pardulum et Aeneam pannosos, et denigratos, squalentesque sicut et alios, ac si ustulati fuissent, et per vices nimio frigore horribiliter cum fletu, ac stridore dentium tremulantes; per vices autem calore nimio aestuantes. Et Ebo episcopus me vocavit ex nomine, dicens: Quia tibi dabitur licentia redeundi ad corpus, precamur te ego et isti confratres nostri, ut adjuves nos. Et ego respondi: Quomodo vos possum adjuvare? Qui ait: Vade ad homines nostros clericos et laicos, quibus benefecimus, et dic illis ut pro nobis faciant eleemosynas, et orationes, et impetrent pro nobis offerri sacras 135.0141B| oblationes. Et ego dixi quia nescirem ubi homines illorum essent. Ille vero ait: Nos dabimus tibi ductorem, qui te ad illos ducat. Et dederunt mihi ductorem quemdam, qui me praecessit et duxit ad quoddam palatium magnum, ubi multitudo erat hominum eorumdem episcoporum, qui de ipsis episcopis inter se loquebantur. Quibus suggessi quod mihi fuerat jussum ex parte episcoporum. Inde cum ductore meo reversus, ad locum redii ubi erant ipsi episcopi, et quasi jam facta fuissent pro ipsis ea quae postulaverant, inveni eos facie jocundos, ac si a novo rasos et balneatos, albis vestitos, et stolis amictos atque sandaliis calceatos. Et dixit mihi praefatus Ebo praesul: Vides quantum nos adjuvit tua legatio. Usque modo nimis durum custodem et 135.0141C| custodiam gravem habuimus sicut vidisti, modo vero habemus domnum Ambrosium custodem, et levem [ i, lenem] custodiam: et caetera quae visa atque relata ab eodem Hincmarus episcopus descripsit.
CAPUT IV De restitutione rerum ecclesiasticarum a Karolo rege peracta.
Ordinato denique, ceu praemissum est, Hincmaro Ecclesiae Remensis archiepiscopo, rex Karolus res quas ex eodem episcopio suis palatinis usurpare concesserat, ipsi sanctae reddidit ecclesiae. Pro qua restitutione talem praecepti sui dedit auctoritatem:
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karolus Dei gratia rex. Si ea, quae a praedecessoribus nostris vel fidelium devotione bene tradita, statuta 135.0141D| ac confirmata sunt, nostris oraculis roboramus; si etiam illa quae quacunque necessitate corrupta sunt regia nostra auctoritate corrigimus et in melius commutamus, saluti nostrae consulimus et regium ministerium susceptum a Domino exercemus. Proinde noverit omnium fidelium Dei ac nostrorum solertia quia res ex episcopatu Remensi, quas magna necessitate et per omnia inviti, dum a pastore sedes illa sancta vacaret, fidelibus nostris ad tempus, unde quoddam temporale solatium a nostro haberent servitio, commendavimus, electo et ordinato munere sancti Spiritus, per Dei et nostram dispositionem, in eadem sancta sede Hincmaro archiepiscopo, hoc nostrae auctoritatis praecepto cum 135.0142A| integritate quidquid exinde nos fidelibus nostris beneficiavimus, praesentaliter restituimus, tum Sparnacum et Juliacum, vel quidquid ex eodem episcopatu Richuinus habuit, vel quidquid exinde Odo comes habuit: quam et villam Culmiciacum, cum capella quam Rabanus presbyter babuit; seu et illa, quae Pardulus, necnon et Adalgardis [ c. i, Algardis] abbatissa, sive Rotbertus atque Amalbertus clericus, vel Altmarus, seu Joannes medicus, sive item Rabanus, atque pusillus Pumilio, Ratboldus [ ms., Ratholdus] quoque, Goderamnus, et Herenboldus, vel Donatus, seu Gilbuinus habuerunt; sive etiam illa omnia, quae tam clerici quam laici, qui in nostra dominatione aliquandiu fuerant, quosque jam dicto episcopo commendavimus, habebant. Et 135.0142B| ut in calce omnia concludamus, quidquid ex eodem episcopatu, quando de manu Fulconis illum recepimus, alicui praestito beneficio concessimus, per hanc nostrae confirmationis auctoritatem, inspecto coram coetu fidelium nostrorum, tam ecclesiastici quam laicalis ordinis testamento sancti Remigii, praesentialiter casae sanctae Mariae, et sancti Remigii, atque Hincmaro archiepiscopo cum omni integritate reddimus vel restituimus, ut absque ulla refragatione, cassatis quibuscunque aliis conscriptionibus, easdem res per hanc nostram auctoritatem recipiat; ut sicut res ecclesiae disponendae sunt ad utilitatem ipsius Ecclesiae Dei, tam ipse quam successores ipsius disponant. Quam auctoritatem (in qua nos ulterius tale quiddam erga ipsam casam 135.0142C| Dei non acturos spondemus, et ut nemo successorum nostrorum agere moliatur, per omnipotentem Dominum ejusdem Virginis filium obsecramus) ut per ventura tempora certior habeatur, et contra aemulos ipsius sanctae ecclesiae sui notitia valeat, manu nostra subterfirmavimus, et annuli nostri impressione roborari decrevimus. Data Kalendis Octotobris anno 6 regnante Karolo gloriosissimo rege, indictione 8. Actum in pago Andegavensi, in villa Avegio. »
De caeteris quoque rebus, quae tunc redditae non fuerunt, hujusmodi postmodum invenitur dedisse [ ms., edidisse] praeceptum:
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karolus gratia Dei rex: omnibus comitibus, abbatibus, abbatissis, 135.0142D| missis, vassallis, et cunctis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum esse volumus, quia Hincmarus sanctae ecclesiae Remorum religiosus, nobisque valde dilectus ac venerabilis pontifex, accedens ad celsitudinis nostrae magnitudinem, innotuit mansuetudini nostrae, quod ex rebus sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti ac pretiosi confessoris Christi Remigii, quae per parentum antecessorum videlicet nostrorum regum dationem, sive per rectorum ejusdem ecclesiae imprudentiam, vel concessionem, vel etiam quorumcunque malivolorum machinationem ab eadem sancta ecclesia abstractae esse cernuntur, nonae et decimae, ad eamdem praedictam ecclesiam 135.0143A| nimime, sicut rectum est, persolvantur. Unde magnificentiae nostrae petiit dignitatem, ut nostrae auctoritatis praeceptum ob Dei et sanctae ipsius Genitricis, sive pretiosi patroni nostri Remigii amorem ei fieri juberemus. Cujus nobis amabilibus et necessariis petitionibus acquiescentes, et libere placideque obsequentes, hoc nostrae magnae auctoritatis praeceptum ei fieri jussimus. Per quod praecipientes expresse jubemus, ut quisquis fidelium Dei omni potentis, nostrorumque, ex eisdem sanctae Dei genitricis Mariae, vel sancti confessoris Christi Remigii, Remorum ecclesiae rebus, sive episcopatus religiosissimi et dilectissimi nobis Hincmari venerabilis archiepiscopi, aliquid habere dignoscitur, sive per largitionis nostrae concessionem, sive per quorumcunque 135.0143B| supramemoratorum affectationem, vel machinationem, seu etiam et deprecationem, aliquid tenore aliquo ex praedictis rebus tenere vel possidere cernitur, nonam et decimam in missorum nostrorum praesentia, misso ecclesiae sanctae Mariae, vel sancti Remigii Remorum, sive Hincmari venerabilis archiepiscopi revadiet, et annis singulis ad eamdem praefatam et memoratam ecclesiam persolvere, absque ullius occasionis contradictione cum omni vigilantia studeat. Quicunque vero contra hanc nostrae auctoritatis praeceptionem de hoc fieri praesumpserit, sciat secundum dignae memoriae avi, et piae recordationis genitoris nostri capitula se emendaturum, et ipsas easdem res absque alicujus intercessionis impetratione amissurum (lib. I, cap. 163; 135.0143C| lib. II, c. 21; lib. IV, c. 40). Et ut haec nostrae praeceptionis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatis vigorem, et ab omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, verius, certiusque credatur, eam annulo nostro subter sigillari jussimus. Data IV Nonas Septembris, anno 8, indictione 10, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum in monasterio sancti Quintini. »
Immunitatis etiam secundum antecessorum suorum regum exemplaria eidem sanctae sedi suam contulit auctoritatem. Cessionem quoque genitoris sui Ludovici de exactione regia (supra, lib. II, c. 19), vel operariis ac muro civitatis ob restaurationem ipsius sanctae Dei ecclesiae delegata, hujusmodi confirmavit auctoritate:
135.0143D| « In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Si petitionibus fidelium nostrorum, maxime Domini sacerdotum, praecipue in his, quae ecclesiasticis utilitatibus possunt praebere consultum, benignum commodamus assensum, nobis id ad aeternae remunerationis credimus provenire augmentum. Proinde noverit omnium fidelium Dei ac nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis Hincmarus Remensis urbis archiepiscopus obtulit serenitatis nostrae obtutibus praeceptum piae memoriae domni ac genitoris nostri Ludovici imperatoris, quod in eleemosynae suae augmento ecclesiae S. Mariae atque sancti Remigii fieri decrevit, de opere et operariis, atque 135.0144A| omni exactione, quae tempore avi nostri domni Karoli imperatoris ex eadem casa Dei exigebantur ad palatium, quod vocatur Aquisgrani, ut in aedificatione et restauratione ipsius ecclesiae Dei, per futura tempora usque ad finem saeculi, ad utilitatem saepe dictae sanctae ecclesiae in eleemosyna illius proficerent, et nec ad eumdem locum, vel ad alium quemlibet ipsae redhibitiones, vel impensae ullo unquam tempore exigerentur, sed remissa indulgentia illius in eodem loco proficerent. Cujus bene gesta rata judicantes, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum decernimus, ut quidquid de exactione, vel operariis praedictae constitutionis supra scriptus domnus et genitor noster, seu et de muro civitatis ipsius, vel viis ad utilitates claustri canonicorum 135.0144B| proficientibus in suo praecepto concessit; hoc totum perpetua nostra indulgentia vel concessione, seu auctoritate concessum, vel confirmatum maneat in perpetuum. Et ut haec nostrae confirmationis vel concessionis auctoritas per futura tempora certior cognoscatur, et permaneat inconvulsa, eam manu nostra subterfirmavimus, et de annulo nostro eam sigillari praecepimus. Data VI Kalendas Junias, anno 10 regnante Karolo glorioso rege, indictione 13. Actum Vermeriae in palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen. »
CAPUT V. De reparatione Remensis ecclesiae ab ipso Hincmaro patrata.
Hujusmodi regiae benignitatis functus auctoritatibus 135.0144C| et in episcopali sede confirmatus, praefatus Hincmarus archiepiscopus, templum beatae Dei genitricis Mariae, quod a fundamentis Ebo renovare coeperat, iste pace gratiaque fruens regia, praeclari consummavit decoris eminentia. Insuper et aram sanctae Dei genitricis auro vestivit, ac lapidibus pretiosis ornavit. His quoque versibus titulavit:
Hanc aram Domini Genitricis honore dicatam
Cultor ubique suus (suis) decoravit episcopus Hincmar.
Muneribus sacris, functus hac sede sacerdos.
Jam bene completis centenis octies annis,
Quadraginta simul quinto volvente sub ipsis.
Cum juvenis Karolus regeret diademata regni,
Hunc sibi pastorem poscentibus urbis alumnis. Et ad imaginem Dei Genitricis in ipso altari.
Virgo Maria tenet hominem, regemque, Deumque
Visceribus propriis natum de Flamine sancto.
135.0144D| Tecta templi plumbeis cooperuit tabulis, ipsumque templum pictis decoravit cameris, fenestris etiam illustravit vitreis, pavimentis quoque stravit marmorcis. Crucem eminentiorem gemmis, auroque cooperuit. Alias etiam cruces tam auro quam argento paravit. Calicem majorem cum patena, sumptorioque fecit ex auro, lapidumque pretiosorum illustravit nitore. Qui calix postea pro redemptione ac salute patriae Nortmannis datus est; patena adhuc reservatur ibidem. Libellum quoque de ortu sanctae Dei genitricis Mariae, sed et sermonem beati Hieronymi de ipsius Dominae assumptione scribi fecit, et tabulis eburneis, auroque vestitis munivit. Locellum etiam quemdam, hoc est capsam majorem, 135.0145A| quae a duobus clericis ferri solet, fieri jussit, argentoque imaginato ac deaurato vestivit; ubi ad urbis hujus totius tutamen, multorum sanctorum pignora recondidit. Insuper et alia altaris vasa, tam aurea quam et argentea praeparavit. Evangelium aureis argenteisque describi fecit litteris, aureisque munivit tabulis, et gemmis distinxit pretiosis. His quoque versibus insignivit:
Sancta Dei genitrix et semper virgo Maria,
Hincmarus praesul defero dona tibi.
Haec pia quae gessit, docuit nos Christus Jesus,
Editus ex utero, casta puella, tuo.
Librum quoque sacramentorum, sed et lectionarium, quos scribi fecit, ebore argentoque decoravit. Candelabra texit argento, et templum variis ornavit lampadibus, et coronis diversisque tam palliorum 135.0145B| quam cortinarum atque tapetium operuit ornamentis. Sacras etiam vestes altaris procuravit ministris. Pluribus denique convocatis episcopis, sed et Karolo rege in hanc civitatem adveniente, in honore incomparabilis et perpetuae virginis genitricis Dei Mariae, ut et antiqua fuerat sacrata, basilicam solemniter dedicavit, et cum coepiscoporum cooperatione sub omnipotentis invocatione Trinitatis almificae consecravit.
CAPUT VI. De miraculis in eadem ecclesia postea declaratis. In hac igitur ecclesia multa diversis temporibus Dei virtute sub ineffabilis Christi genitricis Mariae sunt honore patrata miracula. Quorum plurima, quae ante nostram aetatem sunt gesta, nobis habentur incognita. 135.0145C| Nos tamen ea, quae coram positi vidimus, vel personis quae viderant referentibus agnovimus, silentio hic quoque praeterire incongruum rati sumus, licet ea versibus olim exaravimus. Mulier quaedam civis hujus urbis, nomine Altrudis, unicam parvulam nutriebat filiam, quae adhuc sub ubere matris posita, efficitur caeca. Pro qua cum variis frustra aestuaret mater remediis, nec ulla posset juvari medela, ad summum cogitat se vertere medicum; ejusque probat non aptius per quempiam sanctorum poscere posse misericordiam, quam per ipsius unicam, cujus etiam erat ipsa famula, Genitricem. Praeparansque cande larum munuscula, tam pro se quam pro filia, templum hoc petit, coelitum reginae clementiam rogatura; praefigensque candelabris luminaria, tum pavimentis 135.0145D| astrata, cor supplex effundit in vota. Nec se posse praesumens sufficere, ministros suppliciter deposcit altaris, ipsius petitionem suis precibus adjuvare. Et quia devote ac fideliter postulavit, votum obtinere promeruit, lumenque sobolis impetravit. Unde gratias agentem Deo ipsiusque Genitrici piissimae, cum adjutoribus sibi sacris ministris eam vidimus postea, dum sanam, clareque contuentem suam nobis exhiberet filiam.
Quidam clericus nostrae congregationis, carne nobilis, Hugo nomine, ita nimio dentium fatigabatur dolore, ut nec somnum, nec cibum prae nimietate valeret aegritudinis capere. Qui requisitus a quodam seniore, exposita suae vexationis afflictione, hoc ab eo consilii accepit, ut coram altari Dei Genitricis 135.0146A| sese prosternens, ejus cordetenus super hac anxietate sua deprecaretur clementiam. Et surgens ab oratione, osculato altari, supra nudum ipsius marmor, in qua vexabatur deponeret maxillam, sicque sanandum se confidens, domum regressus cooperiri se vestibus faceret atque sopori permitteret. Quibus ille per ordinem patratis, somnum iniit. Tempus autem erat solemnitatis natalis Domini, et fratres post celebratum vespertinum officium in coenaculo, ubi calefaciendi causa consueverant colligi residebant. Praefatus vero frater videt in somnis illic se prae gradibus coenaculi astitisse, atque beatam Dei Genitricem in superioribus, ante ipsius ostium domus consistere. A sinistris in gradu infimo sub specie cujusdam chirurgi, malignum conspexit astare 135.0146B| spiritum. Non dubitans autem quae esset illa quam aspiciebat domina, pavore tetri hostis abjecto, ad eam usque conscendit, et ante ipsius procidens pedes ejusdem susceptus est manu; ita ut mentum illius tenens, vexatam piissima domina contingeret maxillam. Et erigens eum blande consolata est, asserens ideo se non inventam ab eo in ecclesia, quoniam ibidem ad custodiam fratrum staret. Ille, inquiens, malignus, quem vides hic prope astantem, cogitat huc ascendere, et vult nostros fratres conturbare. Praecepitque eum redire, et de concessa sibi salute confidere. Qui rursus ad ejus se prosternens pedes erectus est ab ea, vestem tantum purpuream, qua ipsa erat induta, deosculans. Sicque mox excitatus, dari sibi praecepit manducare. Quod 135.0146C| ut ejusdem domestici audiere, insanire illum putantes, quia tam alacriter sibi cibum dari peteret, anxiari coeperunt. Ille vero confirmabat se a beata Dei Genitrice sanatum, vel nihilque aegritudinis se, vel insaniae pati. Sicque celerrime redditus sospitati, saepe postea fidenter astipulabatur non se ulterius esse passurum talia, quem tanta saluti restituisset domina. Quod et revera illi accidit, ut deinceps hujusmodi aegritudinem nequaquam senserit, dum pluribus postmodum vixerit annis.
Hujus Hugonis clericus et diaconus, Ebrardus nomine, febris anhelae vexabatur aestibus; qui ejus aegritudinis agitatus angoribus, in crypta, quae sub ipsius ecclesiae sede in honore beati Remigii consecrata 135.0146D| est, fessus residebat, dum illic missae celebrarentur mysteria. Cui vi febrium fatigato (ut assolet febricitantibus) sopor irruit. Et ecce videt beatam Dei Genitricem sibi astantem, impositaque manu ejus capiti pertransisse, et post altare sese visa est intulisse. Mox ille patefactis oculis surgit, finitisque mysteriis jam sanus amen respondet, et alacer officiorum inseruit expletioni. Cujus caput ad tactum mirabilis dominae ita est delibutum, ac si oleo eadem fuisset hora perunctum. Quod nos quoque mirati sumus, qui eum ipsa die laetum, et comedentem nobiscum vidimus.
Tres denique claudos, et poplitibus contractis, nullo modo gressum figere valentes, in hac ecclesia diversis conspeximus [ ms., cognovimus] erectos temporibus. 135.0147A| Unum quidem sub episcopatu domni Herivei praesulis, qui aliorum manibus illuc delatus, propriis regressus est pedibus. Alium sub praesulatu Seulfi, nomine Maganerum, qui gente Britannus, utroque genu claudus et scabellis inhaerens, inter nos piorum eleemosynis sustentatus, transacto fere jam demorabatur anno. Huic dum nocturnas in omnium sanctorum solemnitate celebraremus laudes. ita subito in medio populi jacenti genuum extensi sunt nervi, ut lora quoque, quibus crura cum coxis erant annexa, rumperentur, rupta etiam pelle ex poplitibus ei sanguis deflueret; surgensque, stupente populo, gressibus deinceps usus est propriis. Tertium vero sub hujus domini praesulis Artoldi pontificatu, eoque missarum sacra celebrante, die solemni 135.0147B| ejusdem sacratissimae Virginis, qua Gabriel archangelus ad eam missus ab astris, partum illi mirabilem saeculis nuntiavit. Qui claudus, pauper, et miserabilis, dum per pavimenti sese marmora traheret, repente solutus extenditur, et tellurem corpore mensus, in pedes tandem erigitur, incessuque novo auxit laetanti gaudia populo, quique adhuc inter nos degens stipe sustentatur praesulis.
Quartus quoque quidam ruricola, Gerlaius [ i, Gerlanis] nomine, ex familia hujus ecclesiae, hanc urbem adiens oraturus, beatae Dei genitricis Mariae ingressus est basilicam. Ubi dum vota profundit, subito marcore diriguit, contractisque nervis, pene cunctis astringitur membris, sicque coarctatus, ibidem se permansurum, et dum videret serviturum, si relaxaretur, 135.0147C| promisit. Tandem post mensem his absolutus vinculis, ecclesiasticis addicitur servitiis. Sicque partim in eadem ecclesia, partim in basilica sancti Dionysii extra murum civitatis per quinquennium incolumis deservivit. Post quod temporis spatium, in eadem solemnitate, Hypapanti scilicet Salvatoris, hanc ingressus ecclesiam, dum precibus incumbit, ita rigentibus membris visus est adhaesisse pavimentis, ut nec os, nec aliquod membrum ab his relevare valeret. Erectus autem a circumstantibus, tam cruribus quam ambabus contrahitur manibus. Quinta decima deinde die iterum absolutus, nec multo post humanis exemptus est rebus. Sed quis enarrare praevaleat, quot hic languentes pene quotidie pia dono salutis sumunt? quot febricitantes, quot salvantur 135.0147D| energumeni? quis vel edicere pestes hic liberatis hominibus effugatas? Sed de innumerabilibus saltem pauca commemorasse sufficiat.
CAPUT VII. De visione cujusdam Gerhardi presbyteri.
Presbyter quidam de pago Porcensi, Gerhardus nomine, in quamdam dudum deciderat valetudinem, ita ut veneno potatus esse crederetur. In qua valetudine sanctorum nonnullis consolatus est visitationibus, beati scilicet Petri apostoli, qui suam ei, quam regebat, praecepit etiam bis, ut restaurare studeret ecclesiam, atque redarguit per visa, cur toties medicos salutis suae requisierit causa. Sanctum quoque 135.0148A| Remigium postea sibi videt assistere, suam illi pandendo personam, et aegritudinis hujus remedia pollicentem. Qui mox urbem Remensem adiens, dum perlustratis orationis gratia beatae Dei Genitricis, ac sancti Remigii basilicis, in vico noctu requiesceret, ipsius beati Remigii videt se deductum in templum quoddam splendidissimum, ad quod beatissimam contuetur virginem Mariam properantem, sancto Remigio, sanctoque Martino ab utroque latere stipantibus eam. In ipso vero templo multitudo Levitici ordinis atque sacerdotalis dignitatis eam exspectabat, et diacones induti dalmaticis, quidam cum palmis, quidam sine ipsis astabant. Caeterorum quoque sanctorum plurimus hic ordo videbatur. Idem vero presbyter nullius specialiter cognoscebat 135.0148B| vultum, praeter beati Petri, qui sibi jam pridem fuerat revelatus. At postquam beata Dei Genitrix ad praedictum templum pervenit, ubi ejus adventum hic frater se praestolari videbat, requirere coepit, quis ille esset, aut quid quaereret? Cui beatus Remigius: Famulus, inquit, meus est, domina, quaerens a tua pietate salutis remedia. Quid autem ipsa responderit, iste, ut retulit, audire non potuit. Velum vero quoddam appensum ibidem videbatur; post quod ubi ipsa intravit, splendidius hanc sole lumen ab oculis ejus suscepit, ita ut in id, prae splendoris magnitudine, intendere minime potuerit. Post aliquot denique dies apparuit illi beatus Martinus, missumque se a sancto Remigio ad eumdem testatus est, asserens etiam illi donatam vitam, concessamque 135.0148C| medicinam. Restitit tamen postea huic dubietas aliqua de beatae Dei Genitricis persona, quoniam nomen ipsius in visione revelatum non audierat. Sed precabatur assidue, ut Dominus sibi monstrare dignaretur utrum ipsa fuisset, quam viderat, Dei genitrix virgo Maria. Contigit autem illi post sex fere menses, ut subito, dum noctu quiesceret, gravi premeretur aegritudine, adeo ut desperaret ulterius se posse vivere. Et dum valde anxiaretur, appensis supra se beatae Mariae pignoribus, hujusmodi coepit effundere preces: O beata Dei Genitrix, cujus hic dependent pignora, si revera, ut credimus, de te nobis hae superappensae habentur reliquiae, et si vere de te visio est quam nuper vidi; si tu es illa domina, quam ad illud mirabile templum sanctus Martinus, 135.0148D| et almus Remigius comitabantur euntem, ubi te clarissimus sanctorum coetus exspectans, aspiciente me, laetanter excepit, fer opem mihi indigno famulo tuo, et tam diu impetra mihi vitam atque virtutem, ut missae mysteria Domino celebrem, et munera vitae corporis Christi sumere merear; vosque, beati pontifices Christi, quos cum eadem comitari conspexi, adjuvate me apud ipsam, qui me vestro piissimo consolari dignari fuistis alloquio. Interea inter angores precesque vix levis obrepsit somnus, cum subito sub eodem vultu habituque, quo prius eamdem aspexerat, beatissima se videndam praebuit regina, eisdem columnis innixa, quibus et antea inniti 135.0149A| fuerat visa, luce coruscans clarissima. At ille tanto tremefactus splendore, nihilque fari ausus, luminibus in terram demissis videbatur stupefactus haerere. Quem beatus compellans Remigius: Quid, inquit, nos huc advocasti? Nonne vides dominam nostram Dei Genitricem te confortare paratam? quid dubitans tardas accedere ad illam? His dictis tremor abscedit, allevatur animus, elevansque oculos vires recepit, et ante pedes beatissimae Dominae frater ille corruisse se vidit. Quem manu ipsa levare dignata, fronti signum crucis imponit, et talia prosequitur: Ne timeas, neque desperes: confide in Domino quia percipies donum ab ipso salutis, signumque pulsare jube ut sacra mysteria celebres, et gratias Deo referas, eum collaudans qui te post 135.0149B| verbera sanat. Hic dictis, ab ejus recessit visibus, suis stipata comitibus. Sicque mox frater idem collata sibi salute laetus exsurgit, et ad explenda jussa festinans, ita sanus et alacer effectus est, ut nunquam alacrior esse potuerit. Haec ut eodem presbytero narrante didicimus, ita describere quoque dignum rati sumus.
CAPUT VIII. De aliis quibusdam miraculis.
Haec inclyta coeli regina, ut subvenire solet humili se corde petentibus, sic in praesumptores vel contemptores ultionis nonnunquam poenas exerit. Quod pie quoque fieri credimus, ut hic in praesenti delinquentibus digna ingerantur verbera, ne in futuro graviora eos excrucient tormenta. Quod autem 135.0149C| modo dicturus sum non ipse vidi, sed multorum relatu Patrum narrari frequenter audivi. Quidam ex clericis nostrae congregationis, Bernardus nomine, custos hujus erat ecclesiae; qui petitus a quibusdam levibus personis (ut ipse post scripto monstravit) quatenus ipsis quaedam sanctorum dedisset pignora, dum quadam die cum quodam puero hic solus esset in templo, correpta quadam pixide, in qua sanctorum continebantur reliquiae, ausu temerario praesumpsit aperire. Quo facto nimio pavore concutitur, et nebula locus totus magna repletur, talique vallatur horrore, ut non putaret se amplius vivere. Sicque perdita voce, tam ipse quam puer qui secum erat, ultra loqui nec ea quae viderant fari potuerunt.
135.0149D| Quidam quoque custos hujus ecclesiae, ut ipse nobis narravit, dum die aliqua post matutinales laudes in ecclesia requiescere vellet, arripiens templi tapetia, lectum sibi ex his stravit, ibique sese somno dedit. Et ecce matrona quaedam sub habitu senili eidem apparuit, quae herbas quasdam secum videbatur deferre. Haec primo quidem blandis eum coepit affari sermonibus. Ubi vero sacra sub eo contemplatur tapetia, taliter infit, eum mutato quoque vultu terrens, aggressa. Et tu dominae sanctae Dei Genitricis ausus es violare ac pedibus sacra superbe conculcare ornamenta, nec tantam timuisti dominam? Modo quidem parcam; nunquam tamen ultra praesumas talia. Exemplumque dedit illi de quodam, 135.0150A| qui sic sibi lectum solebat sternere, quem novimus olim aerumnis affectum in pauperrimo quoque stratu obiisse. Ita deterritus surgit propriamque culpam confessus, scamnis tapetia reddit, et Dominum super hac correptione sua ejusque collaudat Genitricem. Hanc autem dominam quae se visitaverat non agnovit; a beata Maria tamen fuisse credimus missam. Novimus etiam quosdam devotos, atque promissos a parentibus in hac ecclesia fore Christo, ejusque Genitrici servituros. Quod votum dum vellent postea mutare parentes, prolis sunt coacti languore suam promissionem adimplere.
Dudum cum agricolae urbi vicini post Pascha, solito de more, hanc petissent urbem hujus admirabilis 135.0150B| dominae requirendo suffragia suaque vota ferendo, quaedam villae consueta quaerere neglexere praesidia. Quarum messes cum jam tempus instaret metendi, tanta tempestatis sunt attritae grandine, ut pene omnia eorum perierint sata; vineae quoque, adustis fractisque pampinis, uvarum amiserint fructum. Eorum vero fines qui se hujus piissimae dominatricis muniere subsidiis, neque tangere nedum intrare grando praesumpsit. Sicque deinceps tam hi, quam caeteri quique contigui, promptius libentiusque annuatim ejusdem dominae nostrae, sancti quoque Remigii, caeterorumque sanctorum hanc Remensem adeuntes urbem, consueverunt expetere patrocinia.
CAPUT IX. De secunda beati Remigii corporis translatione. 135.0150C|
Praefatus denique praesul Hincmarus cryptam praeclari operis ad pedes S. Remigii construxit, et corpus ejusdem beatissimi patroni de loco cryptae prioris, una cum sepulcro ipsius in eadem, collectis Remensis dioeceseos episcopis, ut jam superius dictum est (lib. I, cap. 21), transtulit: et ante ipsius sepulcrum opus egregium auro edidit, gemmisque distinxit, fenestram inibi, unde sancti sepulcrum videretur, fecit, et circa ipsam fenestellam hos versiculos indidit: Hoc tibi, Remigi, fabricavit magne sepulcrum Hincmarus praesul ductus amore tuo. Ut requiem Dominus tribuat mihi, sancte, precatu Et dignis meritis, mi venerande, tuis.
135.0150D| Evangelium aureis litteris insignivit, ac parietibus aureis, gemmarumque nitore distinctis munivit, versibus etiam auro inlitis praetitulavit. Sed et crucem majorem cooperuit auro, gemmisque decoravit. Librum quoque sacramentorum sub eburneis tabulis, argento praesignitis; sed et lectionarium ad missas librum, pari decore venustatum, ibidem contulit, aliosque libros et ornamenta nonnulla eidem venerabili loco delegavit.
De corpore autem ipsius beatissimi Remigii non est ausus aliquid sumere, sicut ipse quoque testatur in epistola ad Ludovicum regem Transihenensem, qui id sibi ab eo petebat muneris. Sed hic [ i, id] pontifex pro maxima praesumptione meriti se duxisse, 135.0151A| corpus ejus, quod Dominus per tanta tempora integrum conservaverat, disrumpere.
CAPUT X. De pallii quotidiani usus a Romanae sedis praesule perceptione, et rebus ecclesiae sub eo concessis. Hic denique venerabilis praesul Hincmarus, pro suae sanctitatis ac sapientiae reverentia, per interventionem Lotharii imperatoris pallium ad quotidianum suscepit [ c. i, recepit] usum a quarto Leone papa, a quo jam aliud perceperat in designatis sibi solemnitatibus debite fruendum. Quem quotidianum pallii usum nulli unquam archiepiscopo se concessisse, vel deinceps concessurum esse, idem papa in epistola tunc ad eum directa testatur. Scripsit autem 135.0151B| praefatus pontifex ad eumdem papam Leonem sexies, ut ipse in quadam ad eumdem asserit epistola, vel septies, sua dirigens ad eum scripta. In hac vero epistola de his, quos temeritas chorepiscopalis ordinare, vel quod Spiritum sanctum consignando tradere praesumebat, requisivit. Et quod terrena potestas hac materia saepe offenderet, ut videlicet episcopo quolibet defuncto, per chorepiscopum solis pontificibus debitum ministerium perageretur, et res ac facultates ecclesiae saecularium usibus expenderentur, sicut et in nostra ecclesia jam secundo actum fuisset. Item de his, quos domnus Ebo post depositionem suam ordinaverat. In alia quoque epistola scribit de quodam Fulcrico, imperatoris Lotharii vassallo, de quo etiam pridem 135.0151C| ei significaverat, pro quo ecclesiae nonnullae per hoc regnum maximum patiebantur impedimentum, qui uxore sua dimissa, postquam excommunicatus ab eo proinde fuerat, aliam insuper ducere praesumpsit uxorem. Item in eadem de privilegiis hujus Remensis ecclesiae, quae habuit ab initio, quo privilegia sedes habere coeperunt; et quia Remorum episcopus primas inter primates semper, et unus de primis Galliae primatibus exstitit, nec alium se potiorem, praeter apostolicum praesulem, habuit; ut scilicet ea, quae tanto tempore ab antecessoribus ipsius huic sedi sunt concessa et conservata, conservare et augmentare dignetur. Ab imperatore quoque Lothario praeceptionis imperialis auctoritatem super quibusdam rebus conjacentibus in his locis, 135.0151D| Meuravallis, Termedo, Roserolis obtinuit, quae tempore Karoli imperatoris, occasione quadam interveniente, a Remensi sunt abstractae ecclesia, et publicis usibus subactae, quas hic Lotharius imperator ad partem sanctae Mariae ac sancti Remigii sua restituit auctoritate. Qui Lotharius imperator nonnullis hunc praesulem Hincmarum apud Leonem papam honorifice commendasse reperitur episcopis atque legatis. Sed et quando Romam petere idem pontifex disposuerat, epistolam suam idem imperator pro eo praemittens, suggessit praefato papae, ut ipsum decenter amabiliterque susciperet, et quidquid ab eo postulasset, libenter ei, liberaliterque tribueret. Item aliam pro synodalibus diffinitionibus, de 135.0152A| ordinatis ab Ebone post suam depositionem, a sede apostolica confirmandis, et quibusdam privilegiis eidem Hincmaro, sedique Remensi concedendis; et quia illam volentem Romam proficisci, tam ipse, quam frater suus Karolus rex Franciae, quando [ i, qu., j, quoniam] valde necessarius eis erat ad sopiendas quae tunc exortae fuerant perturbationes, retinerent. In qua epistola commemorat, quod in hac sede Remensi beati Sixti primi ejusdem episcopi, et apostolorum discipuli, praedecessores ipsius papae, Stephanus (Steph. I) Pippino, et Leo (Leo III) Karolo magno, apostolica contulerint munia. Alius quoque Stephanus (Steph. V) Ludovicum Augustum in eadem sede imperiali diademate coronaverit. Ad hoc denique obtinendum, quod pro praedicto praesule petebat, 135.0152B| idem Lotharius Petrum Spoletinum episcopum, mandatis super hac re per semet instructum, exsecutorem direxerat, et alium Petrum Aretinum episcopum litteris exinde commonuerat, aliosque quosdam tam suos, quam praemissi papae fideles ad id peragendum destinaverat. Eidem Lothario imperatori scribit praefatus praesul Hincmarus de Fulcrico ejus vassallo, quem excommunicaverat, qualiter ad poenitentiam venire debeat; item, aliam epistolam in qua continentur culpae ipsius Fulcrici, et quomodo eum rationabiliter excommunicaverit, quia noluerit ad poenitentiam venire; item, aliam, in qua valde collaudat eum, congaudens ejus humilitati, quod ipsius obaudierit monitis super praefato excommunicato, absolvitque eum id humiliter deprecantem, pro participatione 135.0152C| quam habuerat cum ipso. Item postquam convaluerat idem imperator de infirmitate sua. In qua epistola eum satis episcopaliter, licet succincte, de salute admonet animae. Et alia nonnulla eidem scripsit. A Karolo denique rege suo hic praesul Hincmarus cellam in honore sancti Martini, in municipio Vongo constructam, cum omnibus ad eamdem cellam juste pertinentibus, ad partem Remensis Ecclesiae reimpetravit, ac per auctoritatis ipsius praeceptum recepit. Ad ipsius suggestionem dedit idem Karolus rex ecclesiae sancti Remigii, vel monachis ibidem servientibus, Deo res quasdam; hoc est in pago Pertinse [ i, Portinse], in villa Baildronis curte mansa duo, et in Dodelini monte mansa duo, atque in Waldonis curte mansa duo cum mancipiis, et 135.0152D| omnibus ad easdem res legaliter aspicientibus. Praeceptum quoque ipsius Karoli de via, quae impediebat ad claustrum canonicorum sanctae Remensis ecclesiae amplificandum (quoniam et numerum eorumdem canonicorum augmentaverat) idem domnus Hincmarus obtinuit. Res praeterea quasdam quae ab hoc rege dudum fuerant episcopio subtractae, ecclesiae redintegrari laboravit; id est, villam Noviliacum, quam Karlomannus ad ecclesiam sancti Remigii pro animae suae dedit remedio, tam ipsam villam quam res et mancipia, quae diversi homines dono regis retinebant, ad eamdem pertinentia. Item, res aliquas in Culmiciaco et Bairaco sitas; item, res super fluvium Rotomnam, et in aliis nonnullis locis conjacentes; 135.0153A| itemque a rege Ludovico Transrhenensi praeceptum restitutionis accepit super quibusdam rebus sancto Remigio quondam legatis: hoc est in pago Wormacensi Scavenheim [ i, Stadenheim] cum omnibus ad se pertinentibus, Cossa et Gleni in saltu Vosago. In Thuringia quoque et Austria, in loco qui dicitur Schonerunstat, et in Helisleba, cum omnibus ibidem aspicientibus. Res quoque nonnullas, juraque ecclesiae ac mancipia legibus per advocatos evindicata recepisse reperitur. Res etiam nonnullas episcopii, terras scilicet atque mancipia, cum diversis personis, ad incrementum ecclesiae, pro partium opportunitate commutavit. Sed et praecepta regalia super pluribus earum rerum commutationibus obtinere curavit. Canonicis quoque hujus Remensis 135.0153B| ecclesiae hospitale constituit ad susceptionem peregrinorum, vel pauperum congruis ad id rebus deputatis, cum consensu coepiscoporum Remensis dioeceseos, atque subscriptionibus eorumdem, ea conditione, ut nullo unquam tempore quilibet episcopus, vel quaelibet persona easdem res cuiquam in beneficium dare, vel in alios usus quocunque modo abstrahere praesumat, neque aliquem censum vel redhibitionem exinde accipiat, sed totum quidquid ex ipsis rebus juste acquiri potuerit, in usus pauperum atque canonicorum, secundum modum descriptum in privilegio, et a caeteris episcopis confirmato, expendatur. Super hoc quoque constituto regiae auctoritatis praeceptum a Karolo rege fieri atque firmari obtinuit. Res praeterea et villas episcopii pene omnes ordinatis 135.0153C| rationabiliter coloniis describi fecit.
CAPUT XI. De synodo comprovinciali apud Suessonicam urbem habita. Hic honorabilis praesul Hincmarus, anno sui episcopatus septimo ( an. 853), synodum habuit comprovincialem apud Suessonicam urbem, in monasterio sancti Medardi, in ecclesia sanctae Trinitatis honore sacrata, cum Wenilone Senonensi archiepiscopo, Amalrico Turonensi, Theoderico Cameracensi episcopo, Rothado Suessonico, Lupo Catalaunensi, Immone Noviomagensi, Erpuino Silvanectensi, Ermenfrido Belvacensi, Pardulo Laudunensi, Hilmerado Ambianensi, Huberto Meldensi, Agio Aurelianensi, Prudentio Trecassino, Hermanno Nivernensi, Jona 135.0153D| Augustodunensi, Godelsado Cavilonensi, Dodone Andegavensi, Guntberto Ebroicensi, Hildebranno Sagiensi, Rigboldo Remorum chorepiscopo. Residentibus etiam presbyteris et abbatibus, Dodone abbate monasterii sancti Sabini, Lupo abbate monasterii quod dicitur Ferrarium, Bernardo abbate monasterii sancti Benedicti, quod dicitur Floriacum, Odone monasterii, quod dicitur Corbeiae, Heriaco monasterii Corbionis, Bavone monasterii Orbacensis, et quampluribus aliis sacerdotibus et abbatibus, astantibus diaconibus ac reliquorum graduum clero. Residente quoque in medio glorioso rege Karolo. Ubi quaedam necessaria Ecclesiae Dei sunt pertractata negotia. Ad quam synodum accedentes quidam 135.0154A| Remensis Ecclesiae canonici ac monachi, videlicet Radoldus, Gislodus, Vulfadus [ ms. Volfadus], Fredebertus ex canonicis ipsius matris, Ecclesiae, Sigimundus ex coenobio sancti Theoderici; ex monachis autem monasterii sancti Remigii, Nortvinus, Heinradus, Mauringus, Antheus, Tetlandus, Hairohaldus, Radulfus, Wicpertus, clamaverunt suspensos se a praefato archiepiscopo suo ab administratione ordinum ecclesiasticorum, ad quos ab Ebone quondam provecti fuerant. Super qua reclamatione elegit praenotatus pontifex Hincmarus judices sibi Wenilonem et Almaricum supra taxatos archiepiscopos, Pardulum quoque Laudunensem episcopum, qui in hoc judicio locum metropolitanae suae servasset auctoritatis. Ipsi clamatores eosdem judices suscipientes, 135.0154B| addiderunt etiam Prudentium Trecassinae civitatis episcopum. Hi judices constituti hoc judicarunt quod, si Ebo archiepiscopus in suo statu manens canonice hos fratres ordinaverit, deberent ministrare. Si etiam injuste dejectus, et canonice restitutus, post suam canonicam restitutionem eosdem ordinaverit, sine ulla quaestione deberent etiam ministrare. Unde interrogati sunt ordinatores Hincmari, ut edicerent quae de Ebonis depositione, et de Hincmari comperissent ordinatione. Tunc surgens Theodericus Cameracensis episcopus porrexit in conspectu principis et synodi scriptum, continens ordinem depositionis praefati Ebonis. Tum ventilatum est qualiter exauctoratus episcopus restitui debeat, ut quia idem Ebo restitutus canonice non fuerit, insuper et ab 135.0154C| apostolica sede Sergio papa confirmante dejectionem illius, damnatus exstiterit, ut in laica [ ms., laicali] tantummodo communione maneret. Tum recitata auctoritate, qualiter metropolitanus debeat ordinari, litteris quoque canonicis Erchamradi, episcopi Parisiorum Ecclesiae, confirmatis sua suique archiepiscopi, et coepiscoporum suorum manibus, quas ad petitionem Remensis Ecclesiae, cleri ac plebis Hincmaro tribuerat; decreto etiam canonico Remorum cleri nobiliumque manibus roborato, qualiter eumdem Hincmarum sibi postularunt ordinari episcopum ostensum est canonice cum praesentia, vel consensu omnium coepiscoporum Remensis dioeceseos eum ordinatum archiepiscopum. Post haec surgens idem Hincmarus, in conspectum [ ms., conspectu] 135.0154D| principis et synodi, porrexit litteras canonicas quas ordinatum sacri canones ab ordinatoribus accipere jubent, diem praeferentes et consulem. Porrexit etiam epistolam Remensis provinciae, ac pene totius Galliae manibus episcoporum subscriptam, ad apostolicam sedem pro confirmatione ipsius ordinationis datam. Ostendit etiam diploma sacrum, ipsius venerandi principis manibus insignitum, et sigillo subtersignatum, ex approbatione suae ordinationis ad eamdem sanctam et apostolicam Romanam Ecclesiam. Sicque judicatum atque confirmatum est Hincmarum episcopum canonice ordinatum. Deinde ventilatum est, quid decernendum foret de his, quos Ebo post suam depositionem, absque legitima restitutione, 135.0155A| praesumpserat ordinare. Tunc surgens Immo Noviomagensis episcopus, porrexit rotulum [ ms., rotulam] auctoritatem canonicam et apostolicam continentem, quoniam qui ab ipso visi fuerant ordinari in gradus ecclesiasticos, ab eodem, quod ipse non habuit, nemo eorum accipere potuit, et caetera. Sicque decretum est, ut quidquid in ordinationibus ecclesiasticis Ebo post depositionem suam egerat, secundum traditionem apostolicae sedis, praeter sacrum baptisma (quod in nomine sanctae Trinitatis perfectum est) irritum haberetur, et ordinati ab eo gradibus ecclesiasticis privati existerent. Tunc unus ex praedictis fratribus nomine Fredebertus libellum proclamationis legit, in quo continebatur, quod ideo se ab Ebone permisissent ordinari, quia viderant 135.0155B| suffraganeos Remensis Ecclesiae, Rothadum videlicet episcopum, Lupum, Simeonem, Erpuinum in metropolim Remensem ecclesiam convenisse cum litteris Lotharii imperatoris, et eumdem Ebonem restituisse. Et insuper ostenderunt iidem praefati clerici litteras quasi ex nomine Theoderici episcopi, Rothadi, Lupi, Immonis, ac caeterorum hujus dioeceseos episcoporum manibus roboratas; quae tamen ab eisdem episcopis recitatae [ i, lectae, f. refutatae] falsaeque sunt comprobatae; et quia talia episcopis impingere praesumpserint, jussi sunt communione privari. His ita terminatis, decreto judicum, atque consensu principis, Hincmarus archiepiscopus primatus sui locum recepit. Tum de presbytero quodam et abbate Altivillaris coenobii, nomine Halduino, ab 135.0155C| Ebone diaconus visus fuerat ordinatus, et a Lupo postea Catalaunensi episcopo presbyter fuerat consecratus, mota est quaestio. Surgens itaque Lupus episcopus, porrexit volumen, in quo continebatur, quomodo jussus est regiis litteris Karoli regis ut quia metropolis Remorum ecclesia pastore carebat, in confectione chrismatis, aliisque negotiis ecclesiasticis pro sui possibilitate consulere procuraret. Quocirca cum epistola regia ut ipsum Halduinum presbyterum ordinaret, atque in Altivillari monasterio abbatem sacraret, archidiaconus Remensis Ecclesiae, cum aliis comministris tam canonicis quam monachis, illi obtulerit; quemque ad votum praefati principis et offerentium ordinaverit. Unde judicatum est a synodo, eumdem episcopum nihil damnationis 135.0155D| de illius ordinatione attigisse. Sed qui saltu sine gradu diaconii ad sacerdotium prosilierit, in degradationem debitam resilire deberet. Deinde requisitum est de his qui Eboni post depositionem suam communicaverant, et recitata auctoritate qualiter sanari deberent, repertum est ex canonicis institutis, eos post satisfactionem, data illis indulgentia et communione sacra cum benedictione tributa, per eorum proprium episcopum, operante Domino nostro Jesu Christo, purificari atque sanari posse. Quod et actum est per venerabilem Hincmarum archiepiscopum. His ita peractis, benignus princeps Karolus petiit Hincmarum archiepiscopum, reliquosque pontifices, ut quia praefati fratres 135.0156A| gradus ecclesiasticos obtinere non valebant, communionem saltem recipere possent per synodi indulgentiam. Quod et pietas sacerdotalis licenter assensit, et misericorditer eisdem fratribus veniam concessit. Et ita haec omnia gestis inserta, et in conspectum [ ms., conspectu] synodi recitata, et rata judicata, praedictorum manibus episcoporum, et aliorum, qui interfuere, subscriptione firmata sunt.
Quae actio synodi sedi apostolicae ab Hincmaro directa, et a Benedicto papa Leonis (Leo IV) successore corroborata est. Qui etiam Benedictus (Bened. III) papa privilegium auctoritate beati Petri, et apostolicae ipsius sedis huic praesuli nostro Hincmaro contulit (epist. 1), sanciens ne quilibet hujus 135.0156B| dioeceseos regulis subjectus, eo contempto impune auderet, seu valeret aliena expetere, aut exspectare judicia. Sed domnus Nicolaus (Nicol. I) ejusdem Benedicti successor, petentibus sedem apostolicam praenotatis dejectis, praememoratae gesta synodi retractasse atque reprehendisse reperitur (epist. 46), praecipue quod sola obedientia subditorum reputata fuisset in culpam, et qui praelati judicio temere non restiterunt, sed humiliter colla subdiderunt, severissime punirentur, et qui misericordiam petiverant, nec justum, ut asserit, judicium meruerint. Intimat etiam quomodo dominus Hincmarus pro his actis concilii Leoni papae non semel supplices litteras miserit, quatenus idem concilium approbans, auctoritate apostolica roboraret. Quod ille 135.0156C| agere sollicite renuerit, eo quod per aliquos ex his episcopis, qui synodo resederant, ut dubitatio foret radicitus evulsa, ejusdem synodi statuta destinari debuissent, praecipue cum ibidem legati sedis apostolicae praesentes non fuerint. Et quia hi quos ille auctoritate synodi affirmabat depositos, per proprias litteras ad sedem apostolicam appellaverint, et vellent iterum se apostolicae sedis audiri praesentia, praecepisse quoque eumdem papam, ut Hincmarus praesul ad concilium cum illis occurreret, ad quod suum ipse legatum, Petrum videlicet episcopum Spoletanum, e latere suo direxerat, ad renovandum scilicet judicium vice sua. Cui audientiae, quoniam domnus Hincmarus suam non exhibuit praesentiam, voti effectu frustrato Leo pontifex ab hac luce subtractus 135.0156D| est. Benedicto autem viro apostolico succedente, eidem subreptum fuisse, et in ipso consecrationis ejus principio suasum, ut illud firmaret concilium; non tamen ei suaderi potuisse, ut a justae definitionis tramite declinaret. Verum ita per ei concessum privilegium illius concilii roborasse institutum, ut auctoritatis summam sedi apostolicae reservarit; ita decernens manere inconvulsa quae petebantur, si ita essent per omnia, quae de illa synodo ab Hincmaro referebantur, et ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriretur. Sed quoniam non ita per omnia, ceu suggestum est, fuisse comprobaretur, merito asserit in irritum deductum, quod contra dejectos non simpliciter fuerat impetratum. 135.0157A| Quocirca primum quidem domno Hincmaro mandavit (NICOL. I, epist. 47), uti commemoratos viros, Vulfadum scilicet, collegasque ipsius, clementi animo studeret ad se revocare, et de restitutione ipsorum secum fraterne tractaret, atque misericorditer consummare contenderet. Alioquin ad concilium cum his episcopis, quibus et ipse quoque papa pro hoc ipso scripserat (NICOL. I, epist. 46, 47), simul occurreret, quatenus omnes in unum convenientes, causam eorumdem clericorum examinarent, et non aliqua emergente disceptatione, Deo prae oculis habito, diffinirent. Si vero quaelibet inter partes disceptatio proveniret, ad sedem apostolicam suae suscepturi speciale judicium personae, vices tenentes utriusque lateris convenirent. At Dei gratiae juvamine hoc 135.0157B| peracto judicio, intimat se litteras suscepisse amplectendae dilectionis omnium, qui interfuerunt, episcoporum, manifestissime significantes, crebro memoratos clericos a totius consona voce concilii dignos graduum suorum receptione pronuntiatos. Ubi nulla (sicut in litteris eorumdem episcoporum reperiebatur) disceptatio provenit, nulla sicut putatum fuerat, varietas alia atque alia defendentium accidit, nullus accusator, nullus condemnator repertus est, sed cunctorum una eademque sententia, atque in restitutione ipsorum diffinitio claruerit, eisdem innoxiis a cunctorum unanimitate modis omnibus approbatis. Reprehendit autem et hoc quoque concilium praefatus papa Nicolaus (ep. 46), quod non solemniter omnia, juxta quod 135.0157C| ipse diffiniverat, egerint, sedi apostolicae plena relatione actionis seriem reserantes. Debuisse, aiens, quidquid de Ebonis dejectione, reclamatione [ Nicol., relegatione], horum clericorum promotione, et ipsius Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, vel undecunque ibi quod ventilatum est, ei scripto unanimiter, pleniter ac fideliter intimare. Sed et monimentis insertum ad pleniorem penes se notitiam et certitudinem reservare. Praecepit ergo, ut quaecunque super hac re scripta, tam a sede apostolica, quam a nostratibus edita reperiantur, et quod hinc praesul Hincmarus, et illi dejecti clerici sedi apostolicae suggesserint atque retulerint, in volumen unum, ordine quo missa sunt, redigerentur, et apostolicae sedi, exemplaribus sibi reservatis, summo 135.0157D| studio dirigeretur. Et si de caetero quid tale forte contigerit evenire, propter quod conventum in regionibus his fieri sacerdotum praecipiat, hoc inter caetera nulli penitus oblivioni tradant, sed post omnia id agere majorum more studiosissime satagant, et caetera.
Praemissi denique concilii praesules, apostolicae sedis obedientes praeceptis, ordinem rerum gestarum de Ebonis dejectione, vel restitutione, iterataque repulsione colligentes, eidem venerabili papae miserunt, hujusmodi praeferentes epistolam:
« Reverendissimo et sanctissimo domno Patri ac papae NICOLAO, episcopi qui praeterito anno per gratiam Dei et decretum vestrum apud Suessonicam 135.0158A| urbem cum aliis qui tunc nequiverunt adesse convenimus.
« Seriem rerum gestarum de Ebonis quondam Remorum archiepiscopi depositione, sed et de ipsius restitutione, nec non et de fratris Vulfadi ac collegarum ejus promotione, et jam dicti Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, unde a nobis investigari, et vobis remandari jussistis, quia his nemo nostrum in ordine episcopali interfuit, nisi frater Rothaldus (sicut ex regum et episcoporum monimentis qui interfuerunt, et scriptis suis posteris reliquerunt, breviter collegimus) vestrae sanctissimae paternitati et praecellentissimae auctoritati transmittimus. Quae ante colligere et auctoritati vestrae dirigere necessarium non putavimus, quoniam 135.0158B| sicut vobis per Egilonem venerabilem archiepiscopum scripto suggessimus in quo nullam memoriam de quacunque Ebonis depositione habuimus, nec haberi tunc necessarium vidimus, nobis in eorum fratrum restitutione non quidem disceptantibus, nec alia atque alia decernentibus, sed unum idemque secundum traditionem majorum, quam discretioni vestrae intimare curavimus, sentientibus, quos non procacia obnoxios fecit, sed obedientia inculpabiles in adeptione sacrorum graduum, juxta sincerissimum sententiae vestrae intellectum induxit, sine contradictione in suis ordinibus restituere maturassemus, nisi privilegiis sanctae Romanae sedis, per reverendum confratrem nostrum Hincmarum archiepiscopum nostrae unanimitatis prolatis, quae de ipsis viris quaedam 135.0158C| statuerunt, debita reverentia exhiberetur. Quorum summa, perfecta, et integra firmitas, ut claruit et justum est, in apostolicae sedis reservata erat arbitrio potestatis: quorumque privilegiorum authenticas chartas, cum salvis sigillis, et incorruptis scripturis idem confrater et consacerdos noster, non ad praedictorum fratrum nocumentum, neque ad ullam contradictionem, sed ad debitam reverentiam sedi apostolicae, ut dignum est, exhibendam, ostendit, cum gestis episcoporum, quorum vos acta relegisse, et qualiter praesignati clerici degradati fuerint reperisse, nobis aperire dignati estis. Quibus non subscripsit, quia et eosdem fratres suo judicio non dejecit, sicut vobis et ipse, et nos scripsimus, et gesta ipsa demonstrant, et sicut 135.0158D| jam sanctissimae paternitati vestrae suggessimus, in ejusdem rei negotio decertantibus et quaedam deflorantibus non tamen terminantibus nobis, eo usque causam perduximus, ut solummodo magisteriali vestro culmini eorum assignaretur restitutio, attribueretur reformatio, ascriberetur redintegratio. Unde postea unanimitas nostra in quamcunque partem non declinavit, etsi quidam quacunque necessitate exinde nobis ignorantibus, diverterunt. Egimus itaque prout potuimus, in succincta collectione de gestis rerum et episcoporum ex causa Ebonis, et ut praecepistis vestrae auctoritati transmittimus. » Post harum vero rerum gestarum ordinem descriptum ita subjunxerant: « Haec sicut vestra jussit auctoritas, 135.0159A| quae de Ebonis quondam Remorum archiepiscopi, quae ante triginta et tres circiter annos exstitit depositione, et post de ipsius restitutione, nec non et de fratris Vulfadi ac collegarum ejus promotione, et jam dicti Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, in eorum qui jam nos ad Dominum praecesserunt scriptis, verum et quae illorum, qui interfuerunt, veridicis relationibus comperimus. Quae etiam ex magna parte in gestis episcoporum Belgicae, Galliae, Neustriae, et Aquitaniae provinciarum papae Sergio dirigendis, et Leoni papae directis cum eorum epistola, sed in epistolis Lotharii imperatoris, et Karoli regis exinde directis continentur, quas in scrinio Romano credimus conservari, vestrae auctoritati transmittimus. Scripta 135.0159B| quoque, quae hinc a vestra auctoritate directa, et vestrae sanctitati remissa relegimus, ordine quo missa, vel remissa fuerunt, secundum vestram jussionem in volumine isto congessimus. Et si forte alia ex hoc negotio, aut a nobis aut ad nos missa fuerunt, nos tamen non legimus. Quae etiam frater et consacerdos noster Hincmarus nobis vestrae auctoritati mittenda dedit, secundum quod praecepistis (NICOL., epist. 56), dicentes inter alia: Quaecunque super hac re scripta tam a nobis prius, quam nunc a vobis edita reperiuntur, et quid hinc coepicopus Hincmarus et illi dejecti clerici sedi apostolicae suggesserint, atque retulerint, in volumen unum, ordine quo missa sunt, redigantur, et apostolicae sedi, ut competens est, vobis eorum exemplaribus servatis, 135.0159C| summo studio dirigantur, his subjuncta dirigimus, etc. »
CAPUT XII. De vacatione Camaracensis sedis, et conjunctione Balduini cum Judith filia regis.
De vacatione praeterea sedis Camaracensis, sed et de conjunctione Balduini comitis et Judith indebita; quae scilicet Judith Karoli regis filia Edilnulfo regi Anglorum, qui et Edelboldus, dudum fuerat in matrimonium copulata, et reginae decore ac benedictione insignita. Post cujus obitum, venditis quas in Anglorum obtinuerat regno possessionibus, ad patrem revertitur, quae sub regali tutela sic manere decernitur: sed illa Balduinum comitem, ipso lenocinante, et fratre suo Ludovico consentiente, secuta 135.0159D| est. Unde rex Karolus episcopos ac caeteros regni sui primores consulens, post mundanae legis judicium, canonicam in jam dictum Balduinum et Judith, secundum edita beati Gregorii, ab episcopis depromi sententiam fecit. De Rothadi quoque Suessonicae civitatis episcopi dejectione, quem ab episcopali ministerio judicio removerat episcoporum. De commemoratione etiam nominis Ebonis, atque de Gothescalci cujusdam haeretici damnatione praefatus praesul hujusmodi scripta direxisse ad sedem reperitur apostolicam.
« Domno unice singulariterque suscipiendo Patrum Patri, et summa veneratione honorando reverendissimo papae NICOLAO, HINCMARUS nomine, non 135.0160A| merito, Remorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
« In epistola vestrae sanctitatis per Odonem episcopum episcopis in regno Lotharii pro praejudicio Cameracensis Ecclesiae directa, relegi vestram auctoritatem sciscitaturam, cujus neglectu eadem Ecclesia ultra decimum mensem pastore vacaret, unde, ne ut negligens a vestro apostolatu succensear, indico auctoritati vestrae (NICOL., epist. 63, 64, 65), post directas Lothario et episcopis regni ejus atque Hilduino, qui eamdem Ecclesiam irregulariter occupavit, ita ut antequam ipsas mitteretis epistolas, hactenus praejudicium permanere: meque Lotharium regem et legatis et litteris, prout potui saepe, et eo usque inde commonuisse, donec regiis suis litteris mihi respondit, Hilduinum ad vestram auctoritatem 135.0160B| suum legatum misisse, et nihil aliter de praefata Ecclesia, nisi ut egerat, disponere debuisse, donec a vobis inde responsum acciperet. Balduinus quoque in proximo nunc decurso mense Octobrio, quinto Kalendas Novembris, per duos homines suos mihi litteras auctoritatis vestrae direxit, in quibus continetur, ut easdem litteras coepiscopis provinciae nostrae legerem, et Judith paternis ac maternis, obtutibus praesentandam susciperemus, si tamen intelligeremus quod confestim praefatus excellentissimus rex noster, quae de illa vobis scriptis, et verbis per legatos vestros apostolatui vestro renuntianda spopondit, adimplere vellet. Quod si eorum animos ad id protelandum esse intentos investigare possemus, nequaquam eam reciperemus. Alioquin, id est si aliter egissemus, 135.0160C| gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quam vestrae auctoritatis epistolam, ut oportuit, reverenter suscepi, et coepiscopis nostris eam relegi, et pro praefata Judith apud patrem et matrem illius, quantum potuimus, ut mandatis, communiter intervenimus, et paternis ac maternis obtutibus eam praesentare studuimus. Post quae voluimus, quia sic nobis secundum sacras regulas, sicut eas intelligimus, visum fuerat (non enim sine dignis poenitentiae fructibus absolvi posse putamus, quod anathematis vinculo a sacris regulis innodatum videmus) ut juxta ecclesiasticam traditionem prius Ecclesiae, quam laeserant, satisfacerent, et sic demum quod praecipiunt jura legum mundialium, exsequi procuraret. Sed quoniam litteras vestras, 135.0160D| quae inde nihil praeceperunt, imo etiam nullam protelationem in eorum conjunctione fiendam significaverunt, sibi sufficere voluerunt, et sine vestra auctoritate, ad quam clamaverant, cogi, nisi alio se modo submitterent, non debuerunt. Ex altera epistola vestrae sanctitatis eis retuli, quod non leges ecclesiasticas dissolvistis, sed preces pro eo misistis, qui puniri secundum leges mundanas poterat, quatenus locum poenitendi haberet, quod contra leges divinas admiserat. Sic et Salvator noster, qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire (I Tim. II), in cruce apud Patrem jure sacerdotis pro suis persecutoribus intercessit (Luc. XXIII): quod in eis qui post passionem ejus crediderunt, et compuncti poenitentiam 135.0161A| egerunt, qui cum Patre omnia donat, efficaciter impetravit. Ad cujus instar, apostolorum vicarius, ad quorum limina confugerunt, et catholicae atque apostolicae Ecclesiae summus pontifex, quod in hominem regem et in leges mundi peccatum est, perdonari petistis, ut quod in regem coeli et terrae, et in leges coelestis regni offensum erat, haberent inducias per poenitentiam abolendi. E contra carnales, et etiam quidam eorum, qui antea conjunctioni hujusmodi contradicebant, hac defensione, ut eis visum fuerat, se protegentes, (sed sicut se habet veritas) salute nudantes, ab istius novissimae vestrae epistolae verbis recedere noluerunt, quam sine protelatione eorum conjunctionem debere fieri demonstrare dicebant. Dicenti vero mihi, quia pro nulla potestate terrena quod de ecclesiasticis 135.0161B| regulis intelligerem dimittere deberem: maxime cum etiam mecum, imo cum Deo, domnus rex noster, filius vester, Karolus faceret, quasi consulendo mihi quidam hoc dederunt consilium, in quo non meis, sed verbis eorum utar, quae mansuetudo vestra, velut exemplum et doctrix disciplinae Dei, mitis et humilis corde ac patiens aequanimiter sustinebit, dicentium: ut quia non saecularis, sed ecclesiastica potestas de hoc mihi negotio imperaret, conspirationem resistentium aliquantulum declinarem, ne quisquam aemulus noster vestrae sanctitati suggereret, quasi in contemptum sancti apostolatus vestri, et sedis apostolicae hoc egissem, et vestrae mansuetudinis erga me animum commoveret, et quamcunque excommunicationem, sicut pro Rothado 135.0161C| actum fuerat (quod tamen ad me non pervenit, nisi quantum Odo episcopus, et postea Luido ( ms., Lando) detulit, antequam ad auctoritatem vestram gestorum seriem inde mittere valuissemus; vel quomodo res gesta fuerit per legatos vestros resciretis) obtineret: praesertim cum in hac epistola vestrae auctoritatis legatur: quod si aliter egissemus, quam in ea scriptum est, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quo contra mihi dicenti hoc in epistola vestra ob id posuisse, ne femina illa a nobis deciperetur, et non ob hoc, ne ecclesiae satisfaceret. Responderunt, cur, aliter vellem vestram epistolam intelligere, quam vobis placuit eam componere, cum de in praeterito mihi transmissis ejus sensum possem manifeste cognoscere. 135.0161D| Quapropter memor praeteritarum epistolarum mihi episcopis regni filii vestri domni Karoli a vobis missarum, attendens etiam quae in epistola nuper per Luidonem mihi benignitas vestra mandaverat (haec enim in Antisiodoro post adventum Luidonis ventilabantur) inter metum praeteritarum, et spem posterioris epistolae mihi mitiora monstrantis, contentionem in hac causa dissimulando vitavi, et condescensionem quasi in tempus aliud differendo, dissimulavi, exspectans ut in causae hujus quae instat dispositione vestra, ex Rothado discere valeam, qualiter de reliquo in hujusmodi agere debeam. Sicque nihil nobis de ecclesiastico ministerio eis interdicentibus sed tantum quod valuimus, nostram 135.0162A| praesentiam ab hoc negotio subducentibus, Balduinus et Judith jura legum saecularium, quae elegerunt, exsequi studuerunt. Domnus etiam noster rex, filius vester, huic desponsationi et conjunctioni interesse non voluit, sed missis publicae rei ministris, sicut vobis promisit, secundum leges saeculi eos uxoria conjunctione ad invicem copulari permisit, et honores Balduino pro vestra solummodo petitione donavit. »
CAPUT XIII. De causa Rothadi Suessonici epicopi depositi. « Denique ad epistolam vestrae auctoritatis (NICOL., epist. 32), ad quam me misistis obedienter audiendam, generaliter omnibus episcopis regni domni nostri Karoli regis gloriosi, pro Rothadi causa, per Odonem episcopum transmissam, sicut litteris exiguitati 135.0162B| meae directis sanctitas vestra praecepit, conveni, et simul eisdem venerabilibus episcopis, quantum ex me fuit, mox antequam synodus solveretur, vestram jussionem de eodem Rothado, ne aliqua mora vestrae praeceptionis implendae, aut de superventione paganorum, aut de alia qualibet causa interveniret, adimplere curavi, sicut et legati domni regis ac nostri, et litterae pleniter vestrae notum facient sanctitati. Sed quoniam causa interveniente, quam vobis ipsi legati referent, statim ut praecepimus datis litteris, et designatis nostris vicariis, ad vestram praesentiam cum eodem Rothado ire non potuerunt, et ob id diutius quam voluerimus immorati fuerunt; interea Luido legatus domni nostri regis a vestra rediens sanctitate, pridie Kalendas 135.0162C| Decembris vestras apostolicas litteras domno nostro regi, filio vestro, in civitate Antisiodoro detulit, et quia filius ejus atque aequivocus Karolus, qui patris animum in quibusdam offenderat, et ob id ad ejus praesentiam, quorumdam suggestione, aliquantulum venire distulerat, partem legatis suis petiit, ut meam parvitatem cum aliis quibusdam suis fidelibus pro eo ad ipsius vestigia deducendo transmitteret, quatenus nostro interventu patrem placabiliorem invenire valeret exiguitatem humilitatis meae domnus rex illuc in suum venire servitium jusserat. Quo mox ut veni, mihi litteras vestras legendas donavit: in quibus licet pro sua dignatione sublimitas vestra humilitatem meam sine ulla meriti praerogativa benigne tractaverit, et a mea insipientia sapientiae vestrae scripta 135.0162D| supra id quod scio atque intelligo, non tamen absque subinducto cauterio, laudare dignata fuerit: tamen eis videor mihi videre vobis multiloquium meum increscere. Unde dignetur sanctitas vestra dignanter suscipere, quod beatus Augustinus de suo multiloquio Domino dominorum audaciter [ ms., audacter] non dubitavit dicere, cum se inde apud eum voluit excusabilem reddere, inter alia scribens: Loqui multum non est nimium, si tamen est necessarium.
« Qua de re, sanctissime domine et Pater reverendissime, aequanimiter sustinete modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me (II Cor. XI), si adhuc quiddam de Rothadi causa vobis tam sufficienter notissima, quasi repetens scribo, cum quo 135.0163A| quia vobis placet (cui cuncta bona placent) mittimus vicarios nostros, non ut accusatores ad confligendum, sed ut a Rothado, atque a vicinis nostris, qui causam pleniter ac veraciter aut nesciunt, aut scire non volunt, accusati, quod non in contemptum sedis apostolicae appellantem Rothadum secundum Sardicenses canones (4, 6) sedem apostolicam: sed eum qui ad electorum judicium de certis capitulis provocavit, juxta Carthaginenses et Africanos canones (Concil. Afr. c. 63, 88, 89, 94), ac decreta beati Gregorii regulariter judicavimus vestrae summae auctoritati humiliter intimandum. Absit enim a nobis, ut privilegium primae et summae sedis sanctae Romanae Ecclesiae pontificis pro sic parvo pendamus, ut controversias et jurgia tam superioris, quam etiam 135.0163B| inferioris ordinis, quae Niceni (cap. 5) et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii (epist. 2, c. 5), atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt terminari, ad vestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nata fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus judicia, et ob id in, provinciali, vel in comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum oraculum, id est ad apostolicam sedem nobis inde est recurrendum. Si etiam de majoribus causis a provinciali episcopo ad electorum judicium non fuerit provocatum, et in aliqua causa idem episcopus fuerit judicatus, id est a gradu suo in comprovinciali synodo dejectus, et putat se bonam 135.0163C| causam habere, et appellaverit qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri, si justum putaverit ut renovetur examen, scribendum est ab his, qui causam examinarunt post judicium episcopale, eidem summo pontifici, et ad illius dispositionem secundum septimum Sardicensis concilii capitulum renovabitur examen. Nam de metropolitano per sacras regulas constituto, qui ex antiqua consuetudine ab apostolica sede pallium accipit, sicut Leo (epist. 84, c. 1) ad Anastasium, quod et Nicaenum concilium (c. 7) innuit, et caeteri Romanae sedis pontifices in decretis suis ex sacris canonibus monstrant, sedis ipsius pontificis etiam ante judicium est sententia praestolanda. Is enim est, qui secundum Ezechielem prophetam moratur in 135.0163D| gazophylacio quod respicit viam meridianam, et excubat in custodiis templi (Ezech. XL). Et nos metropolitani ad comparationem illius sumus, qui in ministerio altaris, quod est ante faciem templi, in quo carnes incenduntur, servimus, et controversias carnalium in synodis provincialibus laborantes dirimimus, et de majoribus ac majorum causis ad examen summae sedis pontificis, post judicium referre curamus. Homines enim sub illius potestate, sub nobis commilitones habemus et dicimus huic vade, et vadit, et alii veni, et venit (Matth. VIII). « Quoniam, ut Leo dicit, (cap. 11) et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum 135.0164A| est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et per quos ad quam beati Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferre debet aliquem sibi esse praelatum: sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat. » Quam Rothadus a suis exigere magis, quam sacris regulis sategit dependere (cum etiam sancti angeli in coelo legantur suis potioribus obedire) et ideo ad hoc pervenit ut dejici promeruerit. Quem per plures annos et beneficiis impensis, et monitis atque obsecrationibus, 135.0164B| per me et per coepiscopos, ac per quoscunque familiares potui, ad obediendum sacris regulis commonere curavi. Multoties etiam et per litteras metropolitanas et ex apostolicae sedis auctoritate minas ei inculcare curavi, et ex lectione catholicorum, quam graviter offendebat, ei ostendere studui. Ad quae respondebat, quia nihil aliud facere sciebam, nisi ei meos libellos tota die ostendere. Unde a multis et frequentissime redargutus fui, cur incorrigibilem et ministerio sacro inutilem, tandiu scienter contra Dei voluntatem et sacram auctoritatem portarem. Ego vero quamvis saepissime et regem, et coepiscopos ac vicinos suos, atque etiam me multo saepius, quasi ex studio ad iracundiam provocare satageret, licet non posset, sciens 135.0164C| periculosissimum esse in sacerdote perturbatam et praecipitem iram praecipitemque proferre sententiam, et persecutionum supplere saevitiam, dissimilitudines morum contumacias inobedientium, et malignarum tela linguarum, diu illum, non sine timore de periculo animarum sibi commissarum, portavi, et cum amplius portare non debui, ad plurimorum episcoporum consilium, ut vel eos audiret, illum deduxi. Quorum non audire consilium, sed adversum me postulare judicium maluit. Ad cujus petitionem, ut ei satisfacerem, ut vel sic erubesceret, et a coepta se stultitia revocaret, judicio me devinxi, velut jam vestrae sanctitati plenius aliis litteris intimavi et replicare me pro vestrae auctoritatis satisfactione cogit necessitas: ut cognoscatis 135.0164D| quoniam nihil in eum egi animo inimico, sed zelo divino, quantum in conscientia mea perspicere valeo. Sed et domno regi, ac episcopis regni ejus, et quamplurimis, tam ecclesiasticis quam saecularibus viris, haec sunt nota quae dico. Post depositionem autem illius, obtinui ut unam abbatiam valde bonam ei domnus rex et episcopi consentirent: et omnes nos illi sicut patri, de nostris impendiis serviremus, quatenus qui in deliciis vitam semper duxerat, non frangeretur, tantum ut seditiosus et molestus Ecclesiae, cui praefuerat, esse non decertaret. Quod primum quidem acquievit, sed, ut dicunt qui hoc se scire testantur, quidam episcoporum regni Lotharii zelo amaro contra nos ducti, quia 135.0165A| illorum consiliis de Waldrada non acquievimus, et etiam aliqui de Germania, ut quidam dicunt, ad Ludovici sui regis suasionem, quoniam cum eo non feci sicut Rothadus, in fratris sui de regno expulsione, persuaserunt eidem Rothado, ut non se a seditione movenda concrederet: et ipsi apud vos obtinerent, ut restitueretur. Nunc autem, sicut jussistis, ad vestram praesentiam et dispositionem illum perduci, apud domnum nostrum regem filium vestrum obtinuimus, credentes quia quod Domino inde placabilius erit, cordi vestro inspirare dignabitur.
« De quo, quia benignissima dignatio vestra mihi servo vestro per Luidonem dignata est scribere, ut juncto mihi integro collegio fratrum, secundum modum 135.0165B| ibidem descriptum, vestra apostolica censura fretus, studerem illam pristino redintegrare decenter officio. Sciat reverendissima et amantissime colenda dulcissima vestra paternitas, hoc me agere nequivisse, pro his qui continentur in subditis: videlicet quia cum litteris ad vestram auctoritatem deferendis idem Rothadus jam commissus erat eis, qui ad vestram praesentiam illum deducerent, et mihi non erat possibile integrum fratrum collegium convocare; quoniam, ut supra scripsi, a dioecesi nostra longius eram remotus, in filii vestri regis nostri servitio. Et quoniam sine illorum judicio, qui in ejus depositione fuerant, et quibus inde scripsistis, restitui regulariter non valebat, et episcopi aliarum provinciarum, per meam convocationem, 135.0165C| in multis occupati, congregari non poterant. Sed et coepiscopi Remorum provinciae, ab ipsa synodo, in qua epistolam sanctitatis vestrae audivimus, causa resistendi Nortmannis ad suas sedes festinare maturaverunt. Pauci etiam numero episcopi, qui mecum in filii vestri regis nostri erant obsequio, cum eis benignitatis vestrae commendationem de Rothado relegi, responderunt non se scire talem vitam atque intelligentiam, taleque studium sacri ministerii in eo fuisse, ut in hoc se miscere auderent: praesertim cum is, qui antea aliquam reverentiam de dejectione sua habebat, et semper inobediens et sacris regulis et regiae dignitati, et metropolitano privilegio fuerat, nunc effrenatius ad multorum malum exemplum, et plurimorum benevolentium scandalum desaevire, et 135.0165D| negligentius atque perniciosius vivere, voluntatibus suis serviens, cum libertate deberet.
« De eo autem quod benignitas animi vestri, pensans non belluinum, sed humanum hominis animum, scripsit dicens: Fortasse cognoscet delictum suum, et sua sponte in judicio, quo judicatus est, perseverare deliget. Quod si fecerit, apud regem Karolum, dilectissimum videlicet filium vestrum agendum est, ut liberalitate sua eidem congrua beneficia, quibus sufficienter cum suis sustentari, ac honorifice degere possit, benigno mentis largiatur affectu: sciat dignatio vestra, non illum esse hujusmodi temperantiae. Nam ab eo quod coepit nunquam potuit revocari. Quae etiam ego famulus vestrae dominationis, 135.0166A| meditatus sum cum corde meo, et conferens cum fidelissimo filio vestro domno meo rege glorioso, in hac causa providi, vestrae sapientissimae auctoritati scribere dignum duxi: id est, quia licet fretus vestrae auctoritatis litteris per Luidonem meae exiguitati directis, quarum mentionem fecistis in epistola quam filio vestro domno nostro regi misistis, quasque illi relegi, apud eum obtinere possem, ut missis suis, qui Rothadum ad vestram deducendum praesentiam susceperunt, mandaret, quatenus ab arripiendo Romam itinere exspectarent, donec opportunum tempus episcopos regionum nostrarum convocandi adveniret; quia non erat ratio, ut aliis notificaretur, cur Rothadi transmissio tardaretur, antequam episcopis vestrae auctoritatis epistola legeretur: 135.0166B| poterat fieri, ut qui me divina clementia et sua benignitate et amoris devotione colunt, et aliquid aestimant esse, cum nihil sim, cognoscentes meo obtentu id accidisse, in me scandalum paterentur, quasi contemni aut negligi facerem vestram commendationem, qui intra constitutos a vobis dies in epistola per Odonem episcopum missa, ad obediendum vestram accelerari fecerim, quantum potui, jussionem. Et si quando in unum convenirent episcopi, qui sciunt, et me una cum eis scire norunt Rothadi negligentiam, et diutinam in sacro ministerio inutilitatem, de ejus restitutione alloquerer, omnes me exsufflarent, et amentem penitus judicarent; sic etiamsi Rothado, ut se concrederet (quod non suae salutis intuitu faciet) beneficia nos impetraturos 135.0166C| promitteremus: quoniam pene omnes in istis provinciis sciunt, quia secundum Carthaginenses et Africanos canones (63, 88, 89, 94), et decreta beati Gregorii, electorum se commisit judicio; et amplius quam quingenti interfuerunt diversi ordinis viri, videntes quando calix aureus cum gemmis a caupone et tabernaria per missum regis de illius pignore sumptus, ac delatus fuit in synodum, et scientes coronas argenteas a Judaeo, cui illas dederat, resumptas, et facultates ecclesiasticas ab eo suppressas, et latenter commendatas, indeque receptas et Ecclesiae redditas, et vascula argentea, quae non pauci ponderis a longo tempore in ecclesias pependerunt. Sed et alia quae sui decessores ac praedecessores, caeterique fideles, pro 135.0166D| remedio animae suae eidem Ecclesiae obtulerunt, ab eo sine consensu metropolitani ac coepiscoporum, et sine oeconomi, ac presbyterorum et diaconorum suae ecclesiae assensu pro libitu suo donata. Cum etiam beatus Gregorius multoties in epistolis suis ex sacris canonibus scribat: quaecunque episcopus post ordinationem episcopatus acquisierit, omnia esse Ecclesiae in qua exstitit ordinatus. Unde constat, quia nec ipse sine oeconomo et conscientia clericorum illa debeat dispensare. Sed et omnes urbis incolae ac populi, qui cum rege ac episcopis ad synodum convenerunt, et ut revera ad spectaculum currentes, cum viderunt usque ad ostium synodi venientem, et inde ut maniaticum redeuntem, quique 135.0167A| sciunt quantam benignitatem regis et fratrum spernens, qualiter de certis capitulis, unde sacri canones expressa decreverunt judicia, judicatus, lacrymantibus rege et episcopis, durior saxo recesserit, putarent nos, qui eum secundum sacros canones sicut eos intelleximus, judicavimus, et postea, ut ipsi praecipiunt canones, per coepiscopum nostrum, qui eidem judicio interfuit, prius judicium nostrum, de eo referre, et nunc illum ipsum cum nostris litteris atque vicariis, sicut, jussistis, ad apostolicam sedem, quae paternos canones servandus confirmat, et confirmatos ac observandos sua observatione demonstrat, dirigere procuravimus, de vestrae auctoritatis justitia et aequitatis libramine dubitare: et ideo ut se concrederet locarium ei 135.0167B| promittere, sicque nos ut insanos merito denotarent, cum etiam si fieri posset (quod ab illa prima et sancta sede ac summo apostolatu vestro fiendum non creditur) ut talis a vobis cognitus, restitutus in ordine nominetur, nulla de caetero nobis conscientia de sibi a vobis commissis animabus esset periculum. Et cum omnes in istis regionibus sciant, quam negligens et contemptor sacrorum canonum, et quandiu, quamque patienter atque benigne fuerit toleratus, et a quam invitis, (quia se corrigere noluit, secundum sacras regulas, sicut eas intelleximus) fuerat judicatus, nullam habere possemus verecundiam de restitutione illius: si foret facta a vestri summi pontificatus potestate. Quia omnes senes cum junioribus scimus, nostras Ecclesias subditas esse 135.0167C| Romanae Ecclesiae, et nos episcopos in primatu beati Petri subjectos esse Romano pontifici, et ob id salva fide, quae in illa Ecclesia semper viguit, et Domino cooperante florebit, nobis est vestrae apostolicae auctoritati obediendum. Nobis quippe cum aliis quibusque scriptum est, quia Jesus erat subditus parentibus suis (Luc. II). Nobisque item scriptum est: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis (Hebr. XIII). Et nil per contentionem, neque, per inanem gloriam (Phil. II). Et si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI). Propterea locutus cum fidelissimo filio vestro, domno meo rege glorioso, illi replicavi, quod saepe inculcavi, quodque libentissime accepit, et adimplere cupit, quia sicut Domini est 135.0167D| terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo, (Psal. XXIII): et ipsius est regnum, et cui voluerit dabit illud (Matth. XVI): ita ipse supra fundamentum apostolicae petrae suam fundavit Ecclesiam (Joan. XX), quam et ante passionem, et post resurrectionem suam speciali cura et singulari privilegio beato Petro, et in illo suis commisit vicariis: cujus sedem, suaeque sedis pontificem qui honorat, illum honorat qui dixit: Qui accipit si quem misero, me accipit (Joan. XIII). Et ab ipso honorabitur dicente: Honorantes me honorificabo, et qui contemnunt me erunt ignobiles (I Reg. II). Idcirco quia multi sciunt, qualiter se Rothadi reclamatio habeat, et quidam inde aliter, 135.0168A| dicunt, et omnes generaliter sciunt, quoniam vestra auctoritas illum cum nostris vicariis ad suum praecepit destinari judicium, dignum et justum est, ut quemcunque episcopum Romanus pontifex ad se Romam venire mandaverit, si infirmitas, vel gravior quemcunque necessitas vel impossibilitas, sicut sacri praefigunt canones, cum non detinuerit, ad illum venire studeat, multo magis etiam is, quem pro tali querela ad se quocunque modo clamantem praesentiae suae judicat exhibendum. Et quicunque viderit vel audierit, quod rex et episcopi apostolicae sedis summum pontificem prompte obaudiunt, et honorant, promptius et humilius eis subjecti sui obedient. Nam ut beatus Gregorius dicit: Sicut languente capite subjecta membra in cassum vigent; ita gloria et honore 135.0168B| coronato, id est honorificato ac decorato capite, subjecta membra ejus honore atque decore fulgebunt. Et Rothado in nullo poterat melius satisfieri, quam si ad vestram pergeret praesentiam, et ei tantorum subscriptionibus episcoporum, qui Deo et vobis mentiri nolunt et allegationibus tot vicariorum eorumdem episcoporum fuerit, illum bonam causam nequaquam habere, ostensum.
« Quamobrem sibi ipsi, et non vobis reputare debebit, quia sine bona causa se et multos alios fatigavit. Unde illum vestra discretissima pietas, quae compassionem proximo, et rectitudinem debere vitiis novit, suis apostolicis litteris sufficienter praemonuit. Quique inter alias secordias [ i, socordias] tantae duritiae dignoscitur, ut cum multoties sine ullo respectu 135.0168C| timoris vel amoris divini, et absque ulla humana verecundia, per tot annos et in tantis causis, toties sacris canonibus, et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et suae metropolis privilegio, ac synodalibus judiciis resultaverit, et per tantos annos, atque a tantis pertoleratus a sua stultitia se revocare contempserit, a rege et episcopis multipliciter obsecratus, in hoc adduci non potuit, ut sacris canonibus et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et secundum ea suae metropolis privilegio de caetero se obediturum subscriberet (quoniam sine horum observatione nemo nostrum potest esse episcopus) et sic pace fraterna in omnibus potiretur. Postea autem sua sponte in libello suae professionis, per quem ad electorum judicium provocavit, haec se observasse 135.0168D| impudenter, quia scientibus cunctis mendaciter, synodo misit, et sic ad judicium provocavit, quae se servaturum ne judicaretur, subscribere detrectavit. Quod ideo, sicut postea nobis dixerunt, qui ab ipso audierunt, subscribere noluit, quod et nos percepimus, ne vinceretur: sed si in nostra rex et episcopi permaneremus sententia, Romam iret antequam vinceretur, et quando illuc veniret, his per vestram jussionem, cum a vobis foret nobis nolentibus absolutus, subscriberet. Non intelligens, imo intelligere non valens (ex caecavit enim eum malitia sua) vestram auctoritatem sapientissime intelligere, quare Dominus de coelo alloquens Paulum et dicenti: Quid me jubes, Domine facere? (Act. IX.) non omnia quae agenda 135.0169A| erant exposuit: sed ad Ananiam, a quo agenda auditurus et accepturus erat, illum direxit. Sic et angelus Cornelium, postquam illum exauditum esse denuntiavit, ad Petri doctrinam atque obedientiam misit (Act. X). Quem licet ante baptismum sancto, ut ita dicamus, Spiritu baptizatum, beatus Petrus illius baptismate, qui baptizat in Spiritu sancto, et in quo credentium corda fide purificantur, baptizari praecepit (Act. XI). Unde facta quaestione contra eum etiam a minoribus suis, tamen fidelibus, cur ad gentes intraverit, isdem apostolorum princeps summorum gratia donorum repletus et innumerabilium miraculorum potestate suffultus, querelae non ex potestate, sed ex ratione respondit, causamque per ordinem ea mansuetudine exposuit, qua humilitate 135.0169B| praefato Cornelio se adorare volenti dixit: Vide ne feceris. Nam et ego ipse homo sum, sicut et tu (Act. X). Si enim in querela fidelium, ut Gregorius dicit, aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae humiliter rationem reddidit, et etiam testes adhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti (Act. XI). Cujus humilem auctoritatem, et mansuetissimam potestatem, et rectissimam praedicationem dicentis: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi (I Petr. V), secutus B. Gelasius in decretis suis (epist. 9) ad omnes episcopos, de institutis ecclesiasticis dicit: Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularium cupiamus temere nihil licere: 135.0169C| et cum sedes apostolica super [ or., superior] his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio, devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam B. Petri sedem, et sequi videat et docere: satisque conveniens sit ut corpus [ or. addit. totum] Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illi vigere conspiciet, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum (Gal. I). De Barnaba quoque et Saulo dicente veraciter, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Dominum Patrem. Qui postquam diutius fruiti sunt apostolorum consortio, non ipsis apostolis, sed juxta fidem sacrae historiae, 135.0169D| ministrantibus Domino prophetis et doctoribus qui erant Antiochiae, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum in opus ministerii, ad quod assumpsi eos (Act. XIII). Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt vocati apostoli, et in sequenti anno, id est 14 post passionem Domini, licet qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus sit et Paulo inter gentes, tamen juxta condictum Jacobi, Cephae et Joannis, gentium magisterium una cum Barnaba Paulus accepit. Idem quoque Paulus apud Corinthios negligentibus rectoribus de incestuoso scripsit: Congregatis vobis, et meo spiritu, traditum hujusmodi 135.0170A| interitum carnis, Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V). Ipsi enim Corinthiorum rectores illum tradiderunt in interitum carnis Satanae, et Paulus cognito ejus opere, sua auctoritate cum illis: et comperta ejus poenitentia, ipsi eum restituerunt, et Paulus sua auctoritate cum illis: Cui inquiens, aliquid donastis, et ego. Nam et ego si quid donavi propter vos in persona Christi (II Cor. II). Hinc beatus Gregorius (lib. XXXIII Moral. cap. 8, al. 11): A bono, inquit, vestro non dissentio. Meum sit quod ipsi fecistis. Cui velut si dicere praesumamus, quare ita caute discipulis te copulas? quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente conformas? ut non circumveniamur, inquit, a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus 135.0170B| id est, ne hoc quod bene mens inchoat ipse in malitiae finem vertat. Et Innocentius (epist. XXVII, ad epist. Maced.): Haec ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur.
« Et Leo ex Apostolo (epist. 84, cap. 11): « Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius, et unusquisque proximo suo placeat in bono ad aedificationem (I Cor. X). Non enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit. Quoniam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem 135.0170C| alter alterius membra (I Cor. XII). Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus etsi ordo est generalis, non tamen communis est dignitas omnibus. » Haec autem, servata altiori intelligentia, circa supra dictos sunt acta, et a praedictis docta, ut cognoscatur qualiter minores potioribus debeant obedire, et potiores minoribus providere, et ordo a Deo dispositus ab omnibus, et in omnibus valcat conservari. Unde summus Ecclesiae pastor docet: Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus (I Petr. IV), qui servis suis commisit negotia sua, et unicuique secundum 135.0170D| propriam virtutem (Matth. XXV); sicut et de Spiritu sancto scriptum est, quod dona dividit singulis prout vult (I Cor. XII). Et hinc juxta Sardicense concilium (cap. 7): summus primae et sanctae sedis Romanae pontifex, pro examinis renovatione ad se reclamantis et confugientis cum sua clamatione dejecti provincialis episcopi, non statim singularitate privilegii, et auctoritatis suae restituit; sed remittens cum ad provinciam, ubi causa patrata fuerat, et in qua juxta Carthaginenses canones ( Conc. Carthag. seu Afric. ubi supra), et jura legis Romanae, causa potest diligenter inquiri, et quod non sit difficile testes producere, veritas inveniri; aut finitimis episcopis dignatur scribere, aut e latere suo mittit, qui habentes 135.0171A| ejus auctoritatem praesentes cum episcopis judicent, et diligenter causam inquisitam diffiniant; aut dignatur credere episcopos sufficere, ut negotio terminum possint imponere. Et Innocentius (epist. 2, c. 3): « Si quae causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortae, congregatis secundum synodum Nicaenam (Syn. Nic. c. 5) ejusdem provinciae episcopis jurgium praecipit terminari. Et Bonifacius (ep. 2) de Maximo scribit, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio, et quidquid de illo duxerint provinciae episcopi decernendum, cum ad eum relatum foret, sua firmaretur auctoritate: quatenus, ut idem (epist. 3, can. 6) ad Hilarium scribit, metropolitani sui unaquaeque provincia 135.0171B| in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, sicut scriptum est in Nicaeno concilio (can. 5), ut sicut apud Alexandriam, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter et apud Antiochiam, caeterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. » « Unde bene placuit (Ibid., can. 5) annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciae, discutiantur hujusmodi quaestiones. »
« Et haec dico, non, quod absit, praejudicans summae sedis apostolicae, et sancti apostolatus vestri in aliquo potestatem, cui in omnibus sum, sicut rectum est, obedire paratus. Sed quia summae auctoritati vestrae obsequium praestare me puto, cum ea quae 135.0171C| sentio, aut ad probationem, aut ad correctionem humiliter sapientiae vestri magisterii pando; et Rothadi mores vobis intimare procuro, ne mea negligentia, qui eos novi, vos lateant, quatenus certius quod vobis placuerit de illo vera auctoritas decernere valeat. Quem si nunc in dispositione judicium vestrum manere decreverit, scimus de benignitate et modestia ac pietate filii vestri domni nostri Karoli, quoniam quidquid de illo praefato filio vestro praeceperitis, et rationabiliter poterit adimplere, sine ulla retractatione obediet. Sed et coepiscopi nostri de Ecclesiarum suarum stipendiis abundantissime illi impendent. Mea etiam exiguitas, sicut nunquam ad retributionem mali propter contemptus et contumelias ab illo mihi illatas pervenire volui; ita 135.0171D| quidquid benignitatis potero, libentissime abundantius etiam, quam unquam fecerim, impendere procurabo. Si vero sine ulla satisfactione tam diutini contemptus sacrorum canonum, et sedis apostolicae decretorum, ac suae metropolis privilegii, atque synodalium judiciorum, quibus nec obedire, nec se obediturum de caetero profiteri vel subscribere voluit, et absque professione, vel suscriptione suae correctionis et obedientiae, coram fratribus suis, quorum multoties regularia spreverat monita, cum inde pluraliter in Leonis et Gregorii epistolis relegatur. Si etiam, ut illa praetereamus quae ob sacerdotii verecundiam et opprobrium saecularium, sequentes Africanum concilium, nec ad nominationem 135.0172A| in synodum deduci permisimus, parvipensis et sine aliqua correctione dimissis eis capitulis, auctoritati vestrae sub fidei astipulatione directis, pro quibus fuerat judicatus ab episcopis, ad quorum judicium provocaverat, secundum expressa sacrorum canonum et apostolicae sedis decreta, Coelestino dicente (epist. 3): « Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa, frangatur? » Mox vestrae potestati placuerit illum restituere, ut primae sedis et matris ac magistrae omnium Ecclesiarum pontificis, cunctorumque episcoporum patris atque magistri regulare judicium ferre convenit, aequo animo feram. Credo tamen diligentissimam discretionem vestram provisuram contemptum ac contumaciam 135.0172B| subjectorum erga praelatos suos, et libertatem impune delinquendi contra canones sacros, quae hinc in nostris regionibus poterunt (ut quibusdam videtur) noxias vires accipere: praesertim cum sapientissimae auctoritati vestrae constet esse notissimum, demonstrare Sardicense concilium in septimo suo capitulo: qualiter dejecti et ad se clamantis episcopi restitutionis, vel in depositione permansionis exsecutio, cum indemnitate simpliciter judicantium ab apostolica sede debeat celebrari. Quod et Innocentius, ac Bonifacius, verum Leo in decretis ( ubi supra ), et Gregorius evidentius in epistolis suis demonstrant, Carthaginensis concilii, imo apostolicae Sedis, quae in suis eidem praesedit vicariis decreta sequentes (Conc. Carth. III, can. 10): « Videlicet a 135.0172C| quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravari. » Unde nobis et conscientia testimonium perhibet, et omnibus qui interfuerunt notum factum fuisse dignoscitur, quoniam illum servare quam judicare maluimus, si pro sacrorum canonum neglectu eorum judicio, per quos Spiritu sancto inspirante promulgati sunt, cum eo quem corrigere nequibamus, damnari pariter non timeremus. Et idcirco nullo inimico animo, nulla cupiditate aut gratia depravati, flentes illius incorrigibilem socordiam, et irrevocabilem pertinaciam, regularia in 135.0172D| eum judicia exsecuti sumus, quae ab eo suspendere diutius non praesumpsimus.
« Vestra etiam et summa auctoritas in decernendo attendet Apostolum docentem, quia quorumdam peccata praecedentia sunt ad judicium, quorumdam etiam et subsequuntur (I Tim. V). Quae, sicut beatus exponit Ambrosius (lib. I De apol. David, c. 6), ac si posita in bilance, in judicio sunt examinanda, utrum bona opera amplius pensando remuneranda praecedant, et male facta minima misericorditer dimittenda demonstrent: an male facta amplius pensando praecedant, ut mereantur damnationis judicium, et bona paucula suffocent. Quia et nos pro modulo nostro non solum inutilitatem, verum et noxietatem 135.0173A| in Rothado cum factis suis pensavimus: et velut ficulneam infructuosam, terram rationalem diutius inutiliter occupantem, et etiam post plura tempora, pluresque admonitiones, quasi cophinos pinguedinis sibi appositos non recipientem, sed sterilem permanentem, non sine dolore cordis succidendum providimus. Et cum haec ita se habeant, absque dubitatione confido, quia illud, quod in praefato Carthaginensis concilii (Conc. 3 Carth. can. 10, et Afric. can. 89) capitulo sine ulla interpolatione subsequitur, decretum vestri moderaminis nequaquam praeteriet: Sane, inquit, si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciore numero, quam constitutum est, non liceat provocari. Qui numerus constitutus in duodecimo superiori capitulo demonstratus, et consensus 135.0173B| partium expetitus, in dijudicatione Rothadi constat fuisse completus. Quorum et si judicium pro quacunque causa forte rationabiliore, et adhuc nobis incognita, vestrae summae auctoritati, quam multa nobis occulta non transeunt, placuerit refragari, quia meum est mea vobis obediendo committere, et non judicia vestra discutere, sustinebo, et contra vestram regularem restitutionem, si forte in eo agenda visa fuerit (in qua vestra disponet auctoritas, qualiter idem victor, ut solet, et voti compos quae sunt episcopi de reliquo faciat) non recalcitrabo, ducens pro magno, si a diutinis et multis molestiis, quas ab illo et pro illo passus sum, jam tandem aliquando valeam respirare: et nunquam mihi contingat ulterius contra illius inquietudines inutiliter 135.0173C| laborare. Et quod non solum ab ecclesiasticis personis, verum et multo magis etiam a saecularibus nostra judicia contemnuntur, et pro nihilo ducuntur, dicentibus eis, et ad medium devocantibus illa, quae mihi vestrae auctoritati non sunt ascribenda, ut non animum dulcedinis vestrae in aliquo moveam, quod summopere cavere desidero. Si qui in provincia nostra, quorum querela (illo restituto) ad vos valeat pervenire. majoribus causis de caetero quaedam commiserint, sicut de quibusdam rebus frequentius in istis, quam retroactis temporibus committuntur, ne a Deo damner silentio, eos commonere studebo, et si corrigere se voluerint congaudebo. Sin autem, ad vestrum eos judicium provocabo. Qui si ire voluerint, vestra sancta sapientia 135.0173D| quid inde melius viderit, decernere procurabit. Si autem ire noluerint, facient quod sibi utile judicaverint. Me utinam hinc a divina damnatione sententia sancti Ambrosii liberet, qua dicit: Si, inquiens, quis potestatem non habet, quam scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est. Sicque ut puto, quia in multis occupatus, et itineris longitudine atque in soliditate obstrictus de omnibus, antequam insolentium querela ad vos perveniat, ad apostolicam sedem referre non valeo, infirmitate gravatus, et (gratias Deo) termino jam vicinus, potero praecavere, ne a quocunque sanctitatis vestrae animus erga me moveatur, ut aliqua mihi excommunicatio intentetur. Et licet noverim 135.0174A| secundum Apostoli Evangelium, redditurum Dominum unicuique secundum opera ejus (II Cor. V), testimonium reddente illis conscientia (Rom. II), et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die qua judicabit occulta hominum. Et ut Leo dicit: Si quid per servitutem nostram, videlicet sacerdotalem, bono ordine et gratulando impletur affectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum; et quod secus fuerit, ratum esse non poterit: modis omnibus, quantum ipse donaverit, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum (Jac. I), providere studebo, ne a communione sedis apostolicae (quod absit) quolibet modo extorrem me ultimus dies, qui mihi incertus est, et subito venire potest, 135.0174B| inveniat. Erit enim, quamvis tardius quam necesse sit, quoniam ego gravis peccator, gravi carcere corporis diu inclusus teneor, merito in multis afflictus, providentissimo Domino providente, et tempus, et persona in Remorum Ecclesia, quando, et in qua ab apostolica auctoritate privilegium integratum sibi ex antiqua consuetudine collatum et conservatum habebitur: quae nunquam, excepto Romano pontifice, primatem habuit, nisi quandiu ejecto sine ullo crimine ab ea suo pontifice, violentia tyranni Milonis, tempore Karoli principis pastore vacans, Bonifacio apostolicae sedis legato, aliquandiu, sicut et Ecclesia Treverensis, commissa fuit. Inter quas, Remensem scilicet et Treverensem Ecclesiam (has enim duas tantum provincias Belgica 135.0174C| regio habet) haec semper distinctio fuit, sicut in ecclesiasticis monumentis invenimus, et vetustissimam consuetudinem semper obtinuisse comperimus, ut isdem episcopus non loci, sed dignitate ordinis prior secundum sacras regulas haberetur, qui foret in qualibet istarum Ecclesiarum metropoli antea ordinatus. Mihi vero necesse erit, me taliter gerere, ne toties auctoritatis vestrae epistolas excommunicationes intentantes et objurgationes, quas raro et magna necessitate fiendas in apostolorum virorum litteris legimus, ferentes de reliquo accipiam, sicut istis temporibus, peccatis meis merentibus frequenter accepi. Quod si sanctitati vestrae placuerit, non vobis opus agere in postmodum erit, donec apostolica vestra jussio me inobedientem in 135.0174D| aliquo contra regulas sacras per contemptum, quod absit, invenerit. Qui enim quare Dominus in Evangelio centurionis fidem ( sub. laudaverit, vel quid simile ), dicentis: Dic verbo et sanabitur puer meus (Matth. VIII), intelligit quam operatorium sit episcopi, imo sicut in Paulo in se loquentis Christi (II Cor. XIII), quanto magis pontificis apostolicae sedis verbum, et quam obedienda sit ipsius praeceptio, etiam sine ulla adjurationis adjectione, cognoscit. Quod et scientibus inculcare, et nescientibus intimare, sapientibus et insipientibus debitores debemus episcopi. Quibus si de reliquo verba iniquorum praevaluerint adversum nos, sicut jactitant proferentes, non erit necesse de provincialibus synodis, 135.0175A| in quibus hactenus laboravimus, magnopere laborare: quippe quoniam erit et lex et spes sibi quisque. Quod quidem vestra humilitati nostrae scripsit sublimitas, primo vos commotos esse ad Rothadi causam inquirendam, cura, qua pro universis fratribus vestris constringimini, cum debita reverentia gratanter accepi: intelligens quia in numero fratrum nos qualescunque metropolitani computari debemus. Ea propter sicut vestrae discretioni providendum est, ne subjecti episcopi a metropolitanis irregulariter condemnentur: ita nihilominus providendum est ut metropolitani a subjectis episcopis non irregulariter contemnantur. Deinde quod perspectissime scripsistis secundo, quoniam sedem apostolicam Rothadus noscitur appellasse, 135.0175B| et ne videamini Ecclesiae vestrae privilegiorum detrimenta diebus vestris aequanimiter tolerare: et hoc nihilominus a nobis, et ab omnibus est rectissime suscipiendum, et solertissime conservandum. Quod et ego pro modulo meo servandum esse volui, et volo, et favente Domino in hac devotione manebo, sciens privilegium metropolitanae sedis Remorum, (cui me divina dignatio servire disposuit) in summo privilegio sanctae sedis Romanae manere, et privilegium esse sedis Romanae, si sua auctoritate privilegium sibi subjectae sedis fecerit vigere, et studuerit confirmare. De eo vero quod tertio loco ad medium devocastis, scribere aliud nihil praesumpsi, nisi quia causa Rothadi a causis illorum, de quibus scripsistis, est pene in cunctis dissimilis. De 135.0175C| eo quod tandem apostolica vestra benignitas indignitati meae scribere est dignata, ut haec vobiscum cogitem, et quod de Rothado decernitis approbem, et non ad mei injuriam id vos egisse aliquantulum autumem, quantum valeo totis medullis cordis, cum omni supplicatione et debita ac submissa humilitate immensas gratiarum actiones sancto apostolatui vestro rependo, cum omni sinceritate animi rescribens, quia sicut mihi scribere dignati estis, ita per omnia credo. Et quia privilegium vestri summi pontificatus, ut condecet, et omnes desideramus, evindicatum habetis, quod nemo nostrum contradixerat in deductione Rothadi, sicuti praecepistis ad vestram praesentiam: ut perdonare dignati estis, videre desidero, et visurum me esse confido; quia non aliud, 135.0175D| nisi ut supra monstravi, quod regulae sacrae praecipiunt, et mihi petendum et vobis concedendum est, postulo: videlicet, ut sic Rothado ab auctoritate vestra compassio exhibeatur, ut vigor ecclesiasticus non dissolvatur: et sic vigor ecclesiasticus conservetur, ut debita misericordia et necessaria sufficientia ei non denegetur: quatenus nec ipsius exemplo ad excedendum alii provocentur, ne quibus in istis regionibus longius ab apostolica sede remotis censurae ecclesiasticae moderatio est commissa, hinc (quod absit) conspiciant, unde aut negligentia aut dissolutione tepescant, vel terminos quos statuerunt patres (Prov. XXII), transgrediendi materiam se sumere posse dicant: quos sicut intelleximus, nos 135.0176A| hactenus servasse putamus. Vos videbitis quid inde facto melius erit, et nobis in judicio vestro videndum est, quid Deus velit; quoniam injusta esse non poterunt divina judicia, quia a soliditate confessionis apostolicae petrae, adversus quam inferi portae, id est, suggestiones vel operationes pravae non praevalebunt (Matth. XVI), dictante justitia proferentur. Epistolam quam mihi auctoritas vestra, cum obtestatione praecepit Rothado dirigere, domnus noster rex, filius vester, mox ut ad cum venit, per abbatem suum Rothado direxit.
« Rodulfus quoque, ejusdem filii vestri domni nostri regis avunculus, III Idus nunc elapsi mensis Decembris ab Ludovico Germaniae rege revertens, cum valde vesperi a corte regis nostri ad mansiones nostras 135.0176B| super fluvium Ligerim, secus confinium regni Aquitaniae festinaremus, misit ad me hominem suum, nomine Rodulfum, mandans quia praefatus rex Ludovicus quemdam hominem Rothadi, cum epistolis vestrae sanctitatis, manui, et fidei suae commisit: quatenus ita ad praesentiam domni nostri regis Karoli cum eisdem episcopis eum perduceret, ut nullum malum ei inferret. Est enim apud domnum nostrum regem idem homo accusatus, quod furatus sit res et thesaurum Ecclesiae, et post perjurium inde commissum, fuga lapsus, ad Ludovicum regem perrexerit. Unde idem Rodulfus petiit, ut ego illum inde apud domnum nostrum regem adjuvarem: ut quoniam praedictum hominem in sua fide acceperat, nullum malum haberet. Cui respondi, ut teneret 135.0176C| ipsum hominem secum, ne interim ullum malum pateretur, donec ad cortem redirem, et quantum possem inde illum adjuvare curarem. Ipsum autem hominem nec tunc, nec postea vidi, nec quo abscesserit cum epistolis, audivi. Quae idcirco sanctitati vestrae scribere studui, ut si aliquis malivorum nostrorum (more suo) vobis quidquam sinistri ex hoc suggerere voluerit, quid inde verum sit cognoscatis, et erga me vestrum animum non moveatis.
« Rationem denique quam reddidi coram electis judicibus, de quibus per libellum provocationis ad electorum judicium fueram a Rothado impetitus, ipsi venerabiles episcopi vestrae auctoritati transmittunt. De gestis vero a Rothado post excommunicationem suam in provinciali synodo compilatis, quae 135.0176D| per vicinos nostros ad vos in derogationem nostram pervenisse audivimus, episcopi Remorum provinciae per communes legatos nostros vestrae sanctitati, quae sciunt, intimare curarunt. « Item post aliquanta de promotione ipsius domni Hincmari ad episcopatum, quae jam superius partim praenotata non curavimus hic iteranda. » Denique praefato Ebone defuncto, Ecclesia, sed et parochia nostra, secundum consuetudinem quam ex antiquo habuit (etiam de his, quae in episcopatu usque ad obitum in eadem Ecclesia non permanserunt) ipsius nomen inter sacrosancta mysteria in episcoporum catalogo recitare pietatis gratia coepit, et hactenus facit. Quod ego ne scandalizarem devotos, quasi invidens saluti fraternae, 135.0177A| maxime autem quiescentis in Domino animae, qui non pro exorbitatione a catholicae fidei sanitate anathematizatus, sed sua conscientia stimulante, primum a seipso, et postea a synodo, sed et apostolica sede damnatus exstitit, hoc prohibere sine apostolicae sedis auctoritate nequaquam praesumpsi, dicente beato Coelestino papa (epist. 1, cap. 12). Quia nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione (quia membra nostra sunt) nos quoque convenit macerari. Nunc autem in epistolis sanctitatis vestrae, quas Engelwinus diaconus nobis attulit, invenimus, ut Teotgaudium et Guntarium in catalogo episcoporum non recipiamus. Et Antiochenum concilium [ subaudi statuit, aut praecepit]: ut praemisimus, et melius ipsi scitis, de eo qui post damnationem 135.0177B| juxta praecedentem consuetudinem, episcopale praesumit ministerium (quod Ebonem fecisse non dubium est), rescribere mihi dignetur apostolica vestra auctoritas, utrum eumdem Ebonem inter episcopos in sacris diptychis in ecclesia nostra nominare permittam, an, ne de caetero in episcoporum catalogo nominetur prohibere debeam; quatenus vestra auctoritate fultus, quid in nostra Ecclesia inde sit observandum, sine ambiguitate, decernentibus vobis demonstrem (Conc. Antioch. I, c. 4). »
CAPUT XIV. De quodam Gothescalco schismatico.
Caeterum Luido mihi dixit, quod cum eo rationem de damnatione et reclusione Gothescalci habuissetis. Unde quoniam per alios jam audieram, ad sanctitatem 135.0177C| vestram verba venisse, mihi auctoritati vestrae quaedam ex verbis et catholicorum sensibus in rotula, qualiter contra ipsius pestiferi hominis sensum sentiam, per Odonem episcopum, et nihil inde responsionis accipere merui. De quo nihilominus ut redderem rationem, quidam episcopi, quorum nihil de illo intererat (quoniam nec eos, ut ipse manifestis indiciis prodiderunt, ad hoc charitas commovebat, nec auctoritas deducebat), me ad conciliabulum nuper Metis habitum, quod vocari synodum vetuistis, sicut intelligo, irregulariter quarto die antequam congregaretur ( an. 863), cum ego longius quam octoginta, et idem Gothescalcus plusquam centum millibus ab ipsa civitate disparati essemus, nihil me inde ante praemonitum per quemdam laicum 135.0177D| hominem litteris vocaverunt. Et nunc ideo breviter de eo sanctitati vestrae suggero, quoniam antequam ad episcopatus ordinem pervenirem, sicut abbas suus et monachi, inter quos fuerat conversatus, ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiae Remorum monasterio, in Suessonica parochia, quod Orbacis [ j, Orbacus] dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens, et vocum novitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus quae in his regionibus perverse tunc temporis sensa cognoverat, quaedam sibi elegit capitula, ut novitate vocum innotesci valeret, utque simplicium et devotorum sensus pervertere, et magistri sibi nomen usurpando, post se discipulos trahere, illisque 135.0178A| qui ad sua vota, auribus prurientes (I Tim. IV), magistros sibi coacervare decertant, quaerere indebite (quoniam legitime non poterat) simulatione vitae religiosae et doctrina praeesse. Quisque a Remorum chorepiscopo, qui tunc erat, contra regulas presbyter ordinatus, a monasterio irregulariter existens, peragratis regionibus plurimis, et exitiosa semina sator pessimus seminans, tandem in Mogontina civitate habita synodo ( an. 848), Rabano archiepiscopo libellum sui erroris porrigens, damnatus ab omnibus Germaniae episcopis, cum litteris synodalibus ad metropolim Remorum (cui jam auctore Domino praeeram) est remissus. Postea autem a Belgicae Remorum, ac Galliarum provinciarum episcopis auditus, et inventus haereticus, 135.0178B| quia resipiscere a sua pravitate non voluit, ne aliis noceret, qui sibi prodesse nolebat, judicio praefatarum provinciarum episcoporum, in nostra parochia (quoniam Rothadus, de cujus parochia erat, illi nesciebat resistere) et novitates amans timebatur a nobis ne disceret prava sentire, qui noluit recta discere docere: neve idem Gothescalcus cum aliis communem vitam ducens errori suo faceret esse communes, monasteriali custodiae mancipatus est, docente Apostolo: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita (Tit. III), sciens subversum esse hujusmodi, et proprio judicio condemnatum. Qui ut Leo papa (epist. 13) de Eutichete dicit, cum videret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione 135.0178C| debuerat, nec ita Ecclesiae praesules commovere, ut damnationis sententiam mereretur excipere. Quam utique si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. A qua damnatione si voluisset ad sensum catholicum resipiscere, paratus semper fui et sum (quoniam sic venerabiles judicaverunt episcopi) eum in catholicae Ecclesiae communionem recipere, sicut ei jubeo quae sunt corpori necessaria ministrare. Si autem vestra catholica sapientia vult scire, quae contra catholicam fidem ex veteri haeresi Praedestinatiana (quae primum in Africa, postea in Galliis per idem tempus, quando et Nestoriana haeresis, est exorta, et tempore Coelestini papae ipsius auctoritate, et instantia sancti Prosperi est revicta) dicere videatur, 135.0178D| de multis pauca vobis numero, sed non pondere, capitulatim significamus.
Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam sicut Deus quosdam ad vitam aeternam, ita quosdam praedestinavit ad mortem aeternam. Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur; omnes autem salvari quosque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius, ut salventur; quoniam si non omnes salvantur quos vult Deus salvos fieri, non omnia quaecunque voluit fecit, et si vult quod non potest, non omnipotens, sed infirmus est Est autem omnipotens 135.0179A| qui fecit quaecunque voluit, dicente Scriptura: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV). Et item: In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati (Esther. XIII): si decreveris salvare nos, continuo liberabimur. Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quod non pro totius mundi redemptione, id est pro omnium hominum salute et redemptione Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. Dicit quoquo modo dispari traditione, sed pari errore, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, exponens sententiam apostoli Petri: Eum qui emit eos, Dominum negantes 135.0179B| (II Petr. II). Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Quod autem baptismi perceptio redemptio nuncupatur, doctor gentium manifeste fatetur: Nolite contristare, inquit, Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV). At illa quae propria et specialis est solorum omnium electorum, quam eis tantummodo crucifixus impertivit pius Redemptor ipsorum, sicut a praeteritis, ita nimirum et a praesentibus natos, et nascituros, vivos et mortuos, videlicet omnes pariter electos redemit, eruit, abluitque peccatis. Ipsi prorsus, ipsi sunt mundus, pro quo passus est Dominus, ut ipse dixit: Panis quem ego 135.0179C| dedero, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Et item alibi idem Gothescalcus scribit: Absit procul a me, ut vel illud solummodo velim somniare, nedum semel susurrare, ut ullum eorum perpetualiter secum periturum antiquus rapere valeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini Dei nostri Filii sui, fusus est sanguis. Amen. Et item loquens ad Deum: Claret itaque satis aperte, quod nullus tibi perit, quisquis redemptus est per sanguinem crucis tuae.
Quod Praedestinatiani veteres non dixerunt, iste ut audacius, ita et perniciosius dicit, deitatem sanctae Trinitatis trinam esse. Sunt et alia, quae ipse et alii plures in istis partibus dicunt, quae nobis sanae fidei adversari videntur, quae dum per alium 135.0179D| quam per utilitatem meae personae auctoritas vestra cognoverit, forte attendet solertius, et quae inde tenenda sunt docere studebit quantocius. Erit enim in proximo inde necessitas; quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen regis nostri tempore, prava, quae sentiunt, eloqui non praesumunt. Ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre [ms., utrem.] aquas maris (Psal. XXXII). Aqua enim maris sicut in utre congregata est: quia amara haereticorum scientia quidquid hodie in isto regno filii vestri domni Karoli pravum sentit; in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Meam quoque exiguitatem et occulte canino dente corrodunt. 135.0180A| Facile autem, adjuvante Domino, portare valebo, quia et mihi paucum superest temporis spatium, et si inter filios Ecclesiae, permittente Deo, in me acceperint potestatem corporaliter affligendi, divina gratia adjuvante, exercebunt patientiam. Sed etsi tantummodo male sentiendo adversabuntur, exercebunt quantulamcunque scientiam, et ut etiam inimici secundum praeceptum Domini diligantur (Matth. V, 44), exercebunt benevolentiam. Praefatum autem Gothescalcum, si vestra auctoritas mihi scripserit, ut eum a custodia solvam, et aut ut ad vos eundi, ut per vos ejus doctrinam experiamini, aut ad quemcunque ex nomine designatum pergendi licentiam donem, quia ut melius ipsi scitis, sicut absolute quisque regulariter 135.0180B| ordinari non valet, ita nisi ex ipsius consensu, cujus esse dignoscitur, certae personae commendandus, et ad certum locum monachus, vel quisque sub regula constitutus, a loco suo absolvi juxta regulas sacras non valet, vestris jussionibus nullo modo resultabo. Tantum ut auctoritatem vestram habeam, ne tantorum episcoporum judicium mea praesumptione parvipendere videar. Non enim illius delector, quam juste sustinet pertinaciter contumax, quantulacunque reclusionis molestia, sed doleo a qua revocari non potest perfidiam. Quem si cuicunque commendandum vestra auctoritas viderit, hoc in commendatione etiam providebit, ut cui commendabitur catholicus sit, et gravitatem ecclesiasticam et vigorem ac Scripturarum scientiam 135.0180C| habeat, quia non solum Scripturas ad suum sensum violenter inflexas, sed et catholicorum dicta detruncata per totum diem sine respiratione aliqua praevalet memoriter decantare. Unde non solum idiotas in admirationem sui abducere, verum et sciolos et incautos atque zelum Dei, sed non secundum scientiam habentes (Rom. X, 2), in sententiam suam solitus erat traducere. Et non solum doctorum suorum doctor videri appetit, sed et hoc solerter satis intendit, ut secum loquentes vel in sermone capere valeat. Et si de veritate non poterit, invincibiliter sacramentis affirmare curabit, ea secum loquentes dixisse, quae forte non dixerant, ut ipse verax, et ei qui illi contradicunt probentur esse mendaces, et adversus suam doctrinam 135.0180D| docentes.
CAPUT XV. De libris quos idem praesul Hincmarus composuit.
Scripsit etiam praefato papae Nicolao fidei suae depromendo tenorem, et suam contra praenotati Gothescalci errorem, quam fidei catholicae dependere satagebat, defensionem. Scripsit praeterea multa. Librum quoque collectum ex orthodoxorum dictis Patrum ad filios Ecclesiae suae, quod divinae Trinitatis deitas trina non sit dicenda, cum sit ipsius summae Trinitatis unitas, ad refellendas praememorati Gothescalci blasphemias; item ad Karolum regem super hac eadem re librum unum. Scripsit et ad eumdem Karolum regem opus quoddam egregium 135.0181A| metrice, de gratia et praedestinatione Dei; de sacramentis quoque corporis et sanguinis Christi, et de videndo Deo, atque origine animae, simul ac de fide sanctae Trinitatis, quod opus appellavit Ferculum Salomonis. Item collegit atque composuit volumen ingens plures continens libros de praedestinatione Dei et libero arbitrio contra quosdam reprehensores suos, atque Ratramnum monachum Corbeiensem, ad eumdem Karolum regem; cui talem praefert epistolam.
« Domno glorioso regi KAROLO ( Calvo ) HINCMARUS, nomine, non merito, Remorum episcopus, ac plebis Dei famulus, una cum collegis domnis et fratribus meis venerandis episcopis, oratoribus scilicet salutis atque prosperitatis vestrae devotis.
135.0181B| « Deo gratias agimus, qui cor vestrum ad amorem suum accendit, et ad cognitionem veritatis et orthodoxae fidei scientiam et diligentiam ignivit, prudentiam quoque et intelligentiam vobis in litteris divinitus inspiratis donavit, et in earum meditatione atque excitatione, quantum vobis pro reipublicae negotiis licet, studium vestrae devotionis quotidiano augmento ad utilitatem sanctae suae Ecclesiae provehit. Caeterum capitula synodalia venerabilium consacerdotum nostrorum, trium scilicet provinciarum, sicut ibidem continetur, et inferius scriptum invenietur, vobis delata, quae nostrae humilitati juxta Scripturam praecipientem: Interroga sacerdotes legem meam (Agg. II, 12), quia et legem fidei esse legimus, praecedentium regum more, ob studium 135.0181C| cognoscendae veritatis, legenda et ventilanda dedistis, revolvimus. In quibus nos, licet nomina nostra sint tacita, designatione tamen effectus velut non catholicos reprehensos, et sine fraternitatis respectu despectos reperimus. Capitula quoque, quae ob notam vobis, et infra innotescendam necessitatem, ex catholicorum Patrum sensibus et verbis excerpsimus, velut inutilia, imo noxia, repulsa et abominata invenimus. Quae capitula, sicut a nobis excerpta sunt, suis scriptis inserere noluerunt, ne ab illis legerentur, in quorum manus illorum capitula devenirent, sed quaedam de his quae in capitulis a nobis excerptis habentur, alio sensu et aliis verbis tetigerunt, ut abominanda illa monstrarent; quaedam autem suppresserunt, et taliter inde memoriam 135.0181D| habuerunt, quasi nos contra sanctorum Patrum sensa in Africa et Arausica synodo senserimus. De quodam autem capitulo, id est, quod omnes homines vult Deus salvos fieri (I Tim. II, 4), licet non omnes salventur, funditus tacuerunt, sicut postmodum signantius demonstrabimus, cum Dominus dicat: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes (Jer. I, 10). Prius enim, si de conscientia rectae intelligentiae fuere confisi, ponentes ea, quae destruere nitebantur, sicut illa cum integritate sua acceperant, in quibus evellenda et dissipanda erant, legentibus demonstrare, et tunc illa auctoritatem destructis atque dispersis; sua rationabiliter, et 135.0182A| ordinabiliter plantare debuerant, ac in sublime aedificantes extollere. De quodam etiam capitulo, quasi ludificatio aliqua in sacris mysteriis esse possit, ita scripserunt, ut legentes hoc a nobis dictum fuisse intelligere possint, de quo nihil a nobis est memoratum; et quare nihil a nobis inde sit dictum, et in cujus scriptis a nobis postea quam capitula scripsimus, sit inventum, suo loco dicemus. Inseruerunt etiam in eisdem suis scriptis de quibusdam sexdecim capitulis, quasi nobis debeant imputari, de quibus nihil audivimus, vel vidimus antequam venerabilis Ebo Gratianopolitanus episcopus vobis ea, quasi a bonae memoriae fratre vestro Lothario transmissa, apud Vermeriam palatium detulit. Quorum capitulorum auctorem nec adnotatum invenimus, 135.0182B| nec cum multum quaesierimus invenire valuimus. Unde putavimus quia alicujus invidia ad cujusquam opinionem infamandam fuerint compilata, sicut saepe legimus. Ut de multis pauca commemoremus, veluti epistola capitulorum exstitit, quam venerabilis Ibas episcopus suam esse in synodo denegavit, et sicut quidam aemuli de verbis beati Augustini adhuc in sua vita fecerunt, quae ille argute et catholice repulit, quantum ad illius notitiam exinde pervenit. Post ejus etiam obitum, quidam invidi capitulatim de ejus ipsius scriptis, ex his etiam unde nunc agitur, colligere curaverunt, ut illius doctrinam orthodoxam, atque utillimam, ob personae illius invidiam vilifacere praevalerent, et lectores devotos ab illius lectione ac dilectione et necessaria crudelitate averterent. 135.0182C| Quae videlicet aemulorum mendacia ex delegatione sanctae sedis Romanae per Coelestinum papam sanctus Prosper catholico et prudenti stylo falsa esse, et imprudenter objecta ostendit, et memorati ac memorandi viri doctrinam orthodoxam esse lucidissime demonstravit. Unde et fieri potest, ut ista capitula, quae vobis ex nomine confratrum nostrorum ab aliis quam ab illis delata, vel transmissa sunt, taliter in suggillatione nostra conscripta non fuerint, sed instigante diabolo inter caetera mala, quae nunc in hoc mundo crebrescunt, ad immittendam inter Domini sacerdotes discordiam sint confecta, qui charitatem vehementer in nobis et timet et invidet, cum videt illam a nobis servari hominibus terrenis in terra, quam ille servare nolens angelicus 135.0182D| spiritus amisit in coelo. Quomodo enim fieri posset, ut sic fratres nostri nos succensorie cum annihilationis despectu judicarent, qui regulam Dominicam, qualiter confratrem quisque admonere debeat (Matth. XVIII, 33), continue prae oculis et in usu quotidie habeant? Scriptum enim esse cognoscunt: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. XI, 7).
« Sanctus enim Augustinus haereticorum et reprehensorum suorum scripta, si in eis quiddam benedictum invenit, benignissime acceptavit, et plura ad rectos sensus interpretari elaboravit, nulla autem de recto sensu ad pravum inclinare tentavit. Et quomodo fratres nostri talia agerent, antequam nos 135.0183A| secundum evangelicam regulam, vel viva voce, vel scriptis suis inde interrogarent, ut vel volentes discere docerent, vel pravum sentientes, et ad tramitem veritatis et fidei redire contemnentes, fraterne et saepius commonerent, et auctoritates divinas [ al., auctoritatis divinae], et sanctorum Patrum scripta nobis proponerent, et ut in unum conveniremus nos cum mansuetudine et lenitate invitarent, scientes quia episcopus ideo ad synodum consacerdotum debet venire, ut aut discat, aut doceat? Litteras namque quorumdam eorum quidam nostrorum benignitas, et fraternas suscepimus, nostrasque illis remisimus, et nihil tale de eorum parte perspeximus, audivimus, intelleximus, sensimus, vel percipere praevaluimus. Si autem talia scripserunt, 135.0183B| si forte illi scripserunt, ut suam sapientiam de nostra insipientia demonstrarent, et plus de jactantia laudis appetitum quaererent quam bona nostra, et bene a nobis dicta, si forent, per charitatem sua facerent, si etiam secus a nobis dicta invenerunt, plus illa publicare quam nos fraterne corrigere maluerunt. Miramur de tantis et talibus viris, archiepiscopis, et episcoporum primoribus, maxime autem de Ebone ( Ebo Ebonis Rem. arch. nepos ), qui religiosus est, ut audivimus, quippe sicut ab ipsis pene cunabulis sub religione et habitu regulari nutritus in Remensis Ecclesiae monasterio, ubi requiescit sanctus Remigius. In quo loco religioso suam exegit aetatem, quousque a domno Ebone avunculo suo, tunc Remorum archiepiscopo, 135.0185C| ibidem diaconus consecratus, et abbas monachorum ad regularem ordinem tenendum et gubernandum constitutione episcopali est ordinatus; quemque ita humilitatis tenore nutritum, et humilitatis locum appetere, et tenere velle dicimus, ut illi et omnibus scriptum est: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 2). Spiritus enim potestatem habentis spiritus est superbiae, locus autem noster humilitas est, quam a se vere locus munitus, et turris fortitudinis nos discere jubet, Discite a me, inquiens, quia mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Quamque pro loco tuto contra elationis ac jactantiae spiritum praefatum religiosum virum obnixe tenere velle audivimus, et pro certo credimus, 135.0185D| et idcirco discredimus ista capitula ab eo confecta, quia praetermissis aliorum consacerdotum nominibus, soiius Ebonis nomen cum archiepiscopis est ibidem jactanter, ut quibusdam videtur, expressum. Et quod quam maxime in hoc ipse collaboraverit, quasi e regione sit sensum, ut etiam cum archiepiscopis major caeteris, et doctior in sententia fuerit.
« Hoc enim de sancto Augustino, qui in conciliis Africanis scientia, et laborare, ac vigilantia major exstitit, nequaquam invenimus. Nam et ipse sanctus Augustinus non solum se caeteris coepiscopis, privatam gloriam quaerens, non praetulit, nec praeferri permisit; verum se aliis supposuit, 135.0184A| cum ipse plus aliis laboraverit, sicut in epistolis ad sanctum Innocentium papam scriptis, et ad alios apostolicae sedis praesules (AUGUST. epist. 90, 92, 95), qui legere voluerit, invenire valebit. Nec de ullo episcoporum in ullis conciliis aliter legimus, nisi forte apostolicae litterae propter evidentem causam aliquem coepiscoporum ad hoc negotium cum archiepiscopo suo ex nomine designari decreverint, sicut de Augustidunensi episcopo in epistolis beati Gregorii legimus. Quanto magis iste religiosus, et vir cautus in hujusmodi se efferre noluisset, aut praeferri despectis, ac praetermissis caeteris coepiscopis, permisisset? Huc accedit, quia fratres nostri, et consacerdotes surda aure non debuissent transire Salomonis dictum commonitoris, 135.0184B| si ex nobis, aut auditu, aut scripto quiddam sinistri secreto accepissent, ut praepropere illud in publicum quacunque mobilitate nostra moti (unde non sumus conscii) ad contentiones et jurgia propalarent. Ait enim: Quae viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum (Prov. XXV, 8). Scimus tamen quia sunt nonnulli, qui dum plus sapere quam oportet sapere student (Rom. XII, 3), a proximorum pace resiliunt, dum eos velut hebetes, stultosque contemnunt. Unde per se Veritas admonet, dicens: Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 49), ut quisquis habere sal sapientiae studet, curet necesse est, quatenus a pace concordiae nunquam recedat. Unde 135.0184C| terribiliter Paulus admonet, dicens: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). Praecipue autem nos eam servare et persequi, id est, perfecte sequi debemus, qui Deo quotidie sacrificare debemus, et Veritate contestante specialiter quasi praecipimur, ut si offeramus munus nostrum ad altare, et ibi recordati fuerimus quia frater noster habet aliquid adversum nos, relinquamus ibi munus nostrum ante altare, et eamus prius reconciliari fratri nostro, et tunc venientes offeramus munus nostrum (Matth. V, 23, 24). Ecce ductor et doctor noster a discordantibus non vult accipere sacrificium, holocaustum suscipere recusat. Hic ergo perpendendum est, quantum sit malum discordiae, propter quod et illud 135.0184D| non admittitur, per quod culpa laxatur. Non enim nos adversus fratres nostros habemus, si talia contra nos ante collationem scripserunt; sed credendum est, si illa scripsissent, ad nos contra quos illa scripserant, transmisissent. Nunc autem illis quomodo rescribere possumus, cum utrum illa scripserint ignoremus? Verumtamen ne sine responso nostro vestra dominatio maneat, vobis de cujus manu illa accepimus, corde, ore et stylo non formidantes carpentium nos, derogationem [ ms., derogationi] respondere curamus.
« Primo scilicet mittentes ea, quae ab eisdem fratribus nostris in synodo conscripta fuisse leguntur, licet hinc antea, alia fuisse conscripta reperiantur. 135.0185A| Sed quia haec in suggillationem nostram, et contra excerpta a nobis capitula confecta noscuntur, ea primum judicavimus ponere, quae majoris nominis, licet non auctoritatis, quia partim non veritatis, propter synodalem tamen praetitulationem dignum duximus magnipendere. Deinde illa quae a pluribus et per aliorum manus de pluribus ex his causis accepimus, propter quam necessitatem ex catholicorum Patrum, ut diximus, sensibus et verbis capitula illa quatuor reexcerpere procuravimus, ea conditione, ut de singulorum scriptis ex singulis sententiis quae a nobis in excerptis capitulis continentur, quaedam, prout necesse viderimus, ponamus. Post haec, capitula a nobis excerpta de Patrum sensibus et verbis, ut illa excerpsimus, ponere procurabimus, 135.0185B| et si divinis et authenticis Scripturis, et catholicae atque apostolicae Ecclesiae, sanctaeque Romanae sedis fidei, et orthodoxorum Patrum sensibus, qui eidem sanctae matri Ecclesiae praesederunt, et qui ab eadem apostolica sede Romana nobis in canone recipiendi dati sunt (Dist. XV, c. Sancta Romana), sensum nostrum in eisdem capitulis expressum concordari demonstrare potuerimus, agere veraciter, humiliter, ac devote studebimus, quia aliorum ad stipulandum nostrae catholicae intelligentiae sensum sententias recipere, nec proferre volumus, cum constet illum esse verum atque catholicum quod ipsa mater omnium Ecclesiarum, et universalis Ecclesia duxerit approbandum. Et si qui fuerunt appellati doctores, ad probandam fidei sinceritatem 135.0185C| illorum sententias non recipimus, neque proferimus, nisi quorum sententias ipsa catholica mater Ecclesia decrevit esse probabiles. Si autem et aliqui emerserunt, qui doctrinalem cathedram tenuerunt, postquam ab eadem sancta sede canon sacrarum Scripturarum, atque doctorum catholicorum, fidelibus cunctis est datus, qui aliter senserunt quam ipsi intellexerunt atque docuerunt, quos ipsa mater catholica suo orthodoxo sinu recepit, amplectitur, atque fovet: qui nec debemus, nec necesse habemus, ad auctoritatem sententias illorum proferre, aut recipere volumus, quoniam in istis, et per istos satis ad salutem habemus. Et si qui aliter quam isti, maturiore et saniore documento tenendum docuerunt, dogmatizant aut dogmatizare 135.0185D| praesumpserunt, totum ducimus fidei et saluti adversum quidquid ab eorum salubri doctrina constat esse diversum. Eorum etiam sententias, qui divina dignatione, postquam ipse canon a beato Gelasio conscriptus est, sensu et doctrina catholica, et sanctitate conversationis in Ecclesia floruerunt, et ab ipsorum orthodoxorum Patrum, qui in eodem canone annotati sunt fideli, quia catholica doctrina nihil dissonum, nihil diversum scripserunt vel docuerunt, reverentia pari amplectimur, veluti venerabilis Bedae presbyteri a discipulis sancti papae Gregorii catholica fide imbuti, et a sancto Theodoro archiepiscopo, utriusque linguae, Graecae videlicet et Latinae perito, et a sancta Romana Ecclesia ad 135.0186A| Angelos post discipulos beati Gregorii ad eruditionem transmisso, non mediocriter instructi, ac venerandae memoriae Paulini patriarchae Aquileiensis parochiae atque Alcuini viri religiosi et docti, quorum fidem et doctrinam apostolica sedes Romana non solum benignissime acceptavit, verum et multis laudibus extulit, sicut in scriptis ipsius sanctae sedis invenimus, quae Ecclesiae nostrae ab eadem Ecclesiarum matre acceperunt, tempore divae memoriae Karoli imperatoris, quando synodus pro cognita infidelitate Felicis est habita, et ad Romanam Ecclesiam velut ad apicem Ecclesiarum transmissa. Sed et eorum scripta qui legit, quam sint laudanda et recipienda intelligit. Denique si talium, ut diximus, sententiis concordari capitula quae excerpsimus demonstrare 135.0186B| non potuerimus, parati sumus doctioribus et catholicis autem accommodare, sensum subdere, et sine contentione nos doctrinae illorum subjicere. Et quia libellum de scrinio bonae memoriae fratris vestri Lotharii, sine nomine auctoris suscepimus, in quo sigillatim per loca singula capitula a nobis excerpta sunt posita, et assensu illius, quiscunque ille fuerit, reprehensa sunt et damnata, cum de catholicorum Patrum dictis nostra capitula, si poterimus, confirmare curabimus, ipsius etiam reprehensiones ponemus, et eas, quantum Dominus dederit, confutare studebimus. Tunc demum ponemus de capitulo confratrum nostrorum quinto, unde notam nobis quasi tacite et e latere impegerunt, quod in Gothescalci scriptis invenimus, postquam capitula quatuor saepe 135.0186C| memoratae excerpsimus, et quid inde sentiamus Domino inspirante dicemus. Et sic tandem subjiciemus illa decem et novem capitula, pro quibus de Scotorum pultibus confratres nostri, sine culpa nostra, in hac duntaxat causa nos pascere decreverunt, et quid de eisdem capitulis sentiamus, ex catholicorum fratrum sensibus ostendemus. »
CAPUT XVI. De his quae Karolo regi scripsit. Item, aliud edidit volumen insigne ad eumdem regem, contra praefatum Gothescalcum et caeteros praedestinatos, de quo hujusmodi ad ipsum scribit epistolam.
Domno KAROLO regi glorioso HINCMARUS, nomine, non merito, Remorum episcopus ac plebis Dei famulus, 135.0186D| una cum collegis domnis et fratribus meis venerandis episcopis, oratoribus scilicet salutis atque prosperitatis vestrae devotis.
« Nuper elapso mense Junio, per indictionem septimam anno incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo nono, dedistis nobis quaedam capitula, sicut nostrae dixistis humilitati, a Remigio reverendissimo Lugdunensium archiepiscopo vestrae porrecta sublimitati, jubentes ut tempore congruo de his vobis redderemus responsum, si unanimes uno ore, eorumdem capitulorum sensu concordaremus, an quia vobis a cana Patrum fide in quibusdam dissentire videbantur, noster sensus, quem a catholico tramite non deviare credebatis, ab eis in aliquo 135.0187A| dissideret, sequentes et praecepti Dominici jussionem, et Christianam praedecessorum vestrorum consuetudinem. Est enim et divinis legibus cautum, et prisco anteriorum principum more suetum, ut quotiescunque in catholica fide, vel divina religione quiddam novi emerserit, a principali sententia episcoporum consultui referatur, et quod eorum judicio, Scripturarum sanctarum auctoritate et orthodoxorum magistrorum doctrina, atque secundum auctoritatem canonicam et decreta pontificum Romanorum Christi Dei nostri vicarii, et sanctae ejus Ecclesiae praesules, credendum, sequendum, et tenendum, atque praedicandum decreverint, id ab omnibus corde credatur ad justitiam, ore autem confiteatur ad salutem (Rom. X, 10), sequatur ad vocationem, teneatur ad coronam, 135.0187B| praedicetur ad lucrum. Quae siquidem capitula conventu episcoporum habito in territorio Tullensi, in villa, quae dicitur Saponarias, ante biduum quam vobis porrecta fuerint, sunt recitata, proferente et deponente ea synodo domno Remigio Lugdunensium archiepiscopo. Quae sicut dixit, et in epigrammate eorumdem capitulorum continetur, in hoc ipso anno in Kalendis nihilominus ibidem de rescriptis, et in suburbio Lingonicae urbis, ad instructionem Dominici populi, ipse et sibi comprovinciales episcopi ediderunt, et in crastina alia quaedam capitula, de quibus post locuturi sumus, relicta fuere. Super quibus, sicut quibusdam ex fratribus visum est, quorumdam sensus est motus. Nam ut vere et nos fateamur, nostrae conscientiae super pridem capitulis, quae, ut 135.0187C| diximus, Remigius archiepiscopus synodo praesentaverat, recitatis, catholicorum ad memoriam reducentes doctorum traditiones, non modice se concusserunt. Unde nostrorum quidam, fidei Christianae zelo succensi, aliqua synodo voluere suggerere, sed motus nostri ab eodem venerabili archiepiscopo Remigio Lugdunensium sunt modeste compositi, eo venerabiliter perorante, ut si quorumcunque nostrorum sensus ab eisdem prolatis capitulis, in aliquo dissentiendo se commueret, ad proxime futuram synodum catholicorum libros doctorum quique deferre curemus; et sicut melius secundum catholicam et apostolicam doctrinam in commune invenerimus, de caetero omnes unanimiter teneamus. In cujus devotione coepiscoporumque ipsius dioeceseos, quorum 135.0187D| etiam et ante ordinationem mentem catholicam atque doctrinam, sicut et vos non latet, cognovimus, quantum sensui pusillitatis nostrae fidem accommodare audemus, percepimus quia non ex ipsis, ut non dicamus per ipsos, synodo capitula ipsa fuere prolata. Quapropter quamvis blando sibilo eos quidam charaxare voluerint de eo quod sanctus Coelestinus episcopos Gallicanos redarguit (COELEST. epist. 1, c. 1), dicens: Quid illic, inquit, spei est ubi magistris tacentibus hi loquuntur qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt? timeo ne connivere sit, hoc tacere. Timeo ne magis ipsi loquantur, si permittunt illis taliter loqui. In talibus causis suspicione non caret taciturnitas, quia occurreret veritas, si falsitas 135.0188A| displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori. »
Nos tamen plures, qui eorum et fidem et doctrinam et prudentiam novimus, minus in eis ista noscentibus sententiam pro dissensione baptismi de beato Cypriano a sancto Augustino collaudatam, saepenumero in libro secundo de Baptismo positam proposuimus. « Quomodo enim, inquit (AUG. l. II de Baptismo, c. 4), potuit ista res tantis altercationum nebulis involuta ad plenarii concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones, multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, 135.0188B| et propter inveniendi difficultatem diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris (Ibid., c. 5). Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus major est, comprobetur: vel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt: vel quomodo accipiant veritatem, cum contra id quod sentiebant declaratum esse cognoscant. » Sciebant namque iidem venerabiles, catholici, et docti viri, quia in multis regionibus ac provinciis haec pestifera erat recommota doctrina, et ideo silentium in suis provinciis imponere tam facile, sicut forte poterant, noluerunt errori, donec 135.0188C| ad plurimorum notitiam perventa plurimorum judicio quaestio sopiretur. Quia, ut dicit sanctus Coelestinus in epistola ad Nestorium directa (COELEST. ep. 6): « Omnes debent nosse quod agitur, quoties omnium causa tractatur. Videlicet ut cum omnium in unius propositione fuerit diffinita consultatio, cunctorum valeat ad omnes emanare solutio. Haec eadem namque capitula, sicut facile reminisci, potestis, ante triennium nobis in villa Rothomagensis episcopii, quae Melpsa dicitur, quando in excubiis contra Normannorum infestationem degebamus, sub titulo quasi in Valentiana synodo conscripta fuerint, anno incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo quinto, sub Lothario imperatore dedistis, ut ad illa quae nobis viderentur catholice ex orthodoxorum magisterio 135.0188D| responderemus, cum aliis quorumcunque scriptis, quae hinc ad vestram notitiam pervenere. Quorum quaedam scripta recepimus, sed ea publicare noluimus, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), donec cum eis, qui vobis illa transmiserant, familiari colloqueremur sermone, et eo si aliquo modo valeremus, ab hac prava intentione ad catholicae fidei unitatem cooperante Domino revocaremus. Sed quia partim occupationibus praepediti, partim autem in fraternis suasionibus minus quam necesse fuerat, obauditi, eos quos munere disposuimus a sua intentione revocare nequivimus. Unde quia sicut Apostolus: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt (I Tim. V, 24), et quae aliter 135.0189A| se habent abscondi non possunt; adeo quorumdam excrevit dissensio, ut haec dissonantia ad vestram perveniret notitiam, et synodali decreto pro zelo fidei, et unanimitatis amore antequam haec nobis perscrutanda committeretis, quatuor capitula episcopali diffinitione vobis de catholicorum Patrum dictis colligi, et singulorum exigeretis manibus roborari. Postea vero et quorumdam ex his qui eisdem capitulis subscripserant et aliorum etiam in tantum est accumulata vecordia, ut necesse foret, et jussionis vestrae instantia, et exsecutionis nostrae obedientia, hinc eorum quos praemisimus scriptis et propositionibus litterali officio respondere. Inter quae et his capitulis quae nobis nuper dedistis, pro nostri ingenioli capacitate, sub dubietate tamen, respondimus, 135.0189B| quia non credidimus; ut fratres et coepiscopi nostri contra regulas ecclesiasticas adversum nos talia debuissent conscribere, praesertim cum non ignorent Dominicis institutionibus et legibus sancto Spiritu promulgatis praefixum esse, qualiter si in saepe factis capitulis fidei obloqueremur, nos compellere, et tunc synodali judicio nos, nostrasque sententias a sua debuissent communione explodere (Matth. XXVIII, 19, 20). Nunc vero quia certi sumus, cui compositioni debemus de saepe nominatis quaestionibus respondere, servatis relationum absolutionibus contra eos, quibus a vestra dominatione, pro imposito nobis ministerio, jussi sumus reddere rationem, contra haec tantum capitula, quantum ex nobis est cum omnibus pacem habentes (Rom. XII, 18), ex sanctarum 135.0189C| Scripturarum auctoritate, et catholicorum Patrum sententiis simpliciter respondere curabimus, ut cui forte omnia illa legere non licuerit vel non libuerit, hic compendiosas pro tempore capitulorum responsiones inveniat, quas furatis horulis a diversis occupationum distensionibus, qui cognitionum ferias non habemus, sicut de sententiis sanctorum Patrum accipimus, ne torpore vel inobedientia a vestra denotaremur Christiana devotione, committere schedulis tumultuario sermone studuimus, quoniam in praefatis relationibus, provocati multiplicibus multiplicium illationibus, multipliciter multiplicibusque collationibus, non sine (sicut scimus et confitemur) lectoris taedio, sensu, sed tamen catholico, in tribus libris lacinioso sermone respondere 135.0189D| satagimus. Sed in hoc maxime benigno lectori nos satisfacere autumamus, quia singulorum singulas semper ponentes sententias, singulariter ad objecta et resistentia fidei respondere studuimus; et vel in hoc solo devotum quemque lectorem nobis conciliari confidimus, quia cum ex sua mente nostrum laborem perpenderit, nos apud se excusatos habebit. Quis vero sit istorum capitulorum compositor, cui quasi a novo cogimur respondere, ipse se prodet cum necessario urgebitur ad lucem veritatis venire, quia operator tenebrosorum operum (Gal. VI, 1) (inter quae ab Apostolo et haereses describuntur) odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur 135.0190A| opera ejus. Omnis vero qui bona agit (inter quae bona ab Apostolo et fides connumeratur) venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III, 21). Sed et ille quicunque est, si ad lucem venerit, et veritati ex corde consenserit, esse filius lucis poterit. Si autem et pertinaciter contradixerit veritati, ipse in infidelitate sua et contentionis suae vecordia haeretici sibi nomen imponet, quia non statim haereticum, quod ignoranter a fide sentitur diversum, si non fiat pertinaci contentione haereticum. »
CAPUT XVII. De synodo sex provinciarum Galliae apud Trecas habita.
Anno denique Dominicae incarnationis octingentesimo sexagesimo septimo, synodus provinciarum 135.0190B| Remensium, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Burdegalensium atque Bituricensium apud Trecas VIII Kalendas Novembris convenit. Ubi quidam episcopi, ut assolet, gratia regis Karoli Vulfado faventes quemdam contra veritatem et canonum sacram auctoritatem adversus Hincmarum moliri coeperunt. Sed iisdem Hincmarus, eorum molitionibus ratione et auctoritate obvians, plurimorum sententia praevalente, rerum gestarum ordinem, de quibus agebatur, communi consensu epistola, scriptum per Actardum venerabilem Nannetensem episcopum papae Nicolao episcopi, qui convenerant transmiserunt. Cujus epistolae tenor idem exstitit, qui fuit in epistola Hincmari Remorum episcopi, quam per clericos suos sub peregrinorum habitu, 135.0190C| propter contrariorum vitandas insidias, praecedente Julio mense Romam miserat. Epistolam autem in praescripta synodo factam, et archiepiscoporum, qui convenerant sigillis signatam, Actardus perferendam suscipiens, cum quibusdam episcopis ad Karolum, sicut ipse praeceperat, rediit. Karolus autem immemor fidelitatis atque laborum, quos pro ejus honore et regni obtentu saepe fatus Hincmarus per plures annos subierat, eamdem epistolam ab Actardo sibi dari exigit, et archiepiscoporum sigilla confringens, gesta synodi relegit, et quia, sicut voluerat, in eadem synodo Hincmarus non exstitit confutatus, epistolam suo nomine ad Nicolaum papam dictari in contrarietatem Hincmari fecit, quam et bulla sui nominis sigillavit, et cum epistola synodali 135.0190D| per ipsum Actardum Romam direxit. Praefati autem Hincmari clerici in mense Augusto Romam venientes, Nicolaum papam jam valde infirmatum, et in contentione, quam contra imperatores Graecorum Michaelem et Basilium, sed et contra Orientales episcopos habebat, magnopere laborantem invenerunt. Quapropter usque ad mensem Octobrium ibidem sunt immorati. Nicolaus vero papa gratanter suscipiens quae Hincmarus ei scripserat, de omnibus sibi satifactum esse rescripsit. Sed et alteram epistolam eidem et caeteris archiepiscopis et episcopis in regno Karoli constitutis transmisit, innotescens praefatos Graecorum imperatores, sed et Orientales 135.0191A| episcopos calumniari sanctam Romanam Ecclesiam, imo omnem Ecclesiam, quae Latina utitur lingua, quia jejunamus in Sabbatis, quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere dicimus, quia presbyteros sortiri conjuges prohibemus, quoniam eosdem presbyteros chrismate linire baptizatorum frontes inhibemus, dicentes ipsi Graeci, quod chrisma ex aqua fluminis Latini conficiamus; reprehendentes nos Latinos, quod octo hebdomadibus ante Pascha a carnium, et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu, more suo, non cessamus. Dicentes etiam, quod in Pascha more Judaeorum super altare pariter cum Dominico corpore agnum benedicamus et offeramus; succensentes etiam nos, quia clerici apud nos barbas suas radunt; et dicentes, quia 135.0191B| diaconus non suscepto presbyteratus officio apud nos episcopus ordinatur. De quibus omnibus per singulas provincias a metropolitanis cum eorum coepiscopis sibi rescribi praecipit, alloquens eumdem Hincmarum in epistolae fine hoc modo: « Tua, inquit, Hincmare, charitas cum hanc epistolam legerit, mox ut etiam ad alios archiepiscopos, qui in regno filii nostri Karoli gloriosi regis consistunt, deferatur, summopere agere studeat, et ut de his singuli in dioecesibus propriis una cum suffraganeis suis in cujuscunque regno sint constituti, convenienter tractare, et nobis quae repererint, suggerere curent, eos citare negligat, ita ut eorum omnium quae praesentis epistolae nostrae circumstantia continet, tu et strenuus exsecutor illic 135.0191C| existas, et apud nos verax et prudens scriptorum tuorum serie relator inveniaris. » Quam epistolam Hincmarus suscipiens, in Corbanaco ( Corbeny ) palatio consistenti regi Karolo cum pluribus episcopis relegit, et per alios archiepiscopos, sicut in mandato acceperat, dirigere studuit. Nicolaus papa Idibus proxime praecedentis mensis Decembris obiit (ad an. 11, Lud. II), cui Adrianus papa electione clericorum, et consensu Ludovici imperatoris in pontificatu successit; quem Actardus Romam veniens cum supra scriptis epistolis, in apostolica sede jam ordinatum invenit.
CAPUT XVIII. Item de praefato rege Karolo.
135.0191D| Scripsit praememoratus domnus Hincmarus ad eumdem regem Karolum libellum, ex sacris Scripturis et catholicorum dictis collectum, ac triformi digestione distinctum, scilicet de persona regis et regio ministerio in causa reipublicae, et quae debeat esse discretio in misericordia, et de ultione specialium personarum, quem conclusit in capitulis 33. Scribit etiam ad praefatum regem instructionem utilissimam (i. 7. epist. 126), de cavendis vitiis, et de exercendis virtutibus, mittens ei pariter epistolam beati Gregorii ad Recaredum Wisigothorum regem, Item scribit ad eumdem regem collectionem quamdam multarum auctoritatum de ecclesiis et capellis, contra dispositionem Prudentii Trecassini 135.0192A| episcopi. Scribit etiam ad instructionem ipsius regis, de duodecim abusivis sanctorum in his colligens dicta Patrum et praeteritorum constitutiones regum. Sed et de promissione sua eum admonens, quam verbo, ac scripto, antequam rex consecraretur, primatibus et episcopis fecerat. Scripsit quoque multas ad ipsum regem epistolas, ut qui ejusdem archiepiscopi de multis requirebat consilium, et per ejus prudentiae suggestionem multa industrie disponebat. Quando etiam filius suus Karlomannus clericus adversus eum consurrexit, et ipse rex ad Viennam contra Gerardum comitem, (qui a se desciverat) profectus erat, huic praesuli nostro litteras suas misit, mandans ut convocaret episcopos regni, ac laicos ipsi fideles, ut episcopi secundum ministerium 135.0192B| suum prohiberent Karlomanno ne aliquod damnum in hoc regno faceret, et laici resisterent illi ne hoc facere posset. Qua de re Engilranno, Gossino et Adelelmo comitibus scripsit, quaerens ab eis, imo consilium dans, quid super hac re foret illis agendum. Litteras quoque deprecatorias regi jam pro eodem Karlomanno direxerat, et pro pace inter ipsum et patrem ejus laborabat; multa tamen mala et depraedationes ab ipso, ejusque complicibus patiebatur. Accedens autem cum aliis fidelibus regis ad ipsius Karlomanni colloquium, obsides ei dedit, et accepit ab ipso, ut pax fieret in regno, et homines ipsius Karlomanni pacifice in regno consisterent. Et idem Karlomannus in villis sancti Medardi cum paucis pacifice maneret, donec missi regis venirent, 135.0192C| et Karlomannus cum fidelibus regis ad patrem suum pergeret, et placitum cum eo faceret, vel sanus ad suos rediret. Susceptis autem missis regis, misi litteras ad Karlomannum, ut veniret ejus ad colloquium, auditurus ibi quid rex mandaret: ubi etiam fideles regis convocavit, ut ibi quod rex mandaret de pace stabilire possent, agereque certarent. Quod et tunc quidem factum est. Sed rex eumdem filium suum cum suis postea excommunicari fecit ab episcopis totius regni, pro malis quae relinquere nolebat, insuper et comprehensum oculis privari jussit. Domno vero Hincmaro rex idem non solum de rebus ecclesiasticis, sed et de populo in hostem convocando, ut ipse hoc ageret, mandare solebat: et ipse accepto regis mandato tam episcopos quam comites 135.0192D| convocare solitus erat.
De hoc rege Karolo in visione Bernoldi redivivi (de qua superius [c. 3] aliqua jam narravimus) talia referuntur visa. Venit in quemdam locum tenebrosum, ad quem ex alia parte lux resplendebat de vicino loco satis lucidissimo, et pulcherrime florido ac odorifero, ibique jacere vidit hunc regem Karolum in luto ex sanie ipsius putredinis, et a vermibus edi, qui carnem ipsius omnem jam pene assumpserant, et non apparebat in corpore ipsius aliud, nisi nervi et ossa. Qui vocans hunc ex nomine, dixit: Quare me non adjuvas? Cui respondit: Domine, quomodo vos possum adjuvare? et ille: Prende, ait, illam petram, quae juxta te est, et 135.0193A| pone illam sub capite meo. Quo facto, dixit ad eumdem: Vade ad Hincmarum episcopum, et dic ei, quia illius et aliorum fidem meorum bona consilia non obaudivi, ideo ista quae vides pro culpis meis sustineo, et dic illi quia semper in illo fiduciam habui, ut me adjuvet, quatenus de ista poena sim liberatus, et per omnes qui mihi fuerunt fideles, ex mea parte postulet ut me adjuvent; quia si inde certamen habuerint, cito de ista poena ero liberatus. Cumque interrogasset eum, quis locus esset unde illa lux resplendebat, audivit sanctorum esse requiem; conatusque propius accedere, vidit tantam claritatem, sensitque suavitatem, tantumque decorem [ j, dulcorem] quantum humana non potest edicere lingua. Viditque inibi multitudinem hominum 135.0193B| diversi ordinis in albis vestibus collaetantium, et quaedam sedilia lucida, in quibus nemo adhuc sedebat eorum quibus praeparata erant. Et in illo itinere ingressus est ecclesiam quamdam, in qua reperisse visum sibi est Hincmarum episcopum, praeparatum cum clericis revestitis ut missam celebraret; dixitque illi hoc quod Karolus ejus mandaverat. Statim regressus ad locum ubi eumdem regem jacentem viderat, invenit eum in loco lucido sanum corpore, et indutum regiis vestibus, dixitque illi: Vides quomodo me adjuvit tuus missaticus? et caetera. Quam visionem domnus Hincmarus sibi relatam describens, et per loca ubi necesse visum est exponens, ad multorum notitiam pervenire fecit, et tam per se quam per alios regis fidelis sibi quoque subjectos, 135.0193C| pro ipsius absolutione animae, et adipiscenda requie, pie fideliterque laboravit.
Idem vero praesul de multis regi necessariis saepissime suggerebat. Inter quae scribit ad eum pro electione Belvacensis episcopi, post obitum Hildemanni praesulis ipsius urbis. In qua epistola regem studet a Simoniaca haeresi compescere, asserens sibi multo amabilius esse istum episcopatum secundum saeculum dimittere, quam episcopum contra canonicam institutionem non tam benedicere, quam aeterna secum maledictione maledicere; item, pro cella, vel monasterio Flaviaco, quod idem rex sibi, dum in ipsius ante episcopatum moraretur servitio, donaverat, et ut in vita sua illud teneret, praecepto confirmaverat, quodque a quodam invasore destructum 135.0193D| restruxerat, et religionem, prout valuit, in eo restauraverat, quod postea rex idem conabatur injuste a jure ipsius auferre; item, pro quodam refuga, qui quamdam sanctimonialem sibi copulaverat, suggerens regi, ut eum comprehendi faceret, atque sua regia potestate separaret ab hoc crimine, quia ipse stuprator episcopali judicio renuerat obedire; item, pro causa Rothadi [ ms., Rothardi] episcopi, quem rex ad causas suas vocaverat, et advocatum dirigere praeceperat, qui responderet contra hominem quemdam ipsius Rothadi de beneficio ipsius, unde inter eos causa versabatur, pro qua re subtiliter ac diligenter eumdem regem reprehendit, ab hac intentione, sacris auctoritatibus interpositis, revocare 135.0194A| gestiens; item, de missatico suo, quod exsecutus est apud Lotharium imperatorem, et Ludovicum Transrhenensem, fratres ipsius Karoli, pro pacto pacis inter eosdem tres fratres componendo; item aliam epistolam de eadem re, in qua eumdem regem Karolum instruxit, qualiter agere erga fratres suos deberet, simulque de receptione vel rejectione eorum, de quibus ratio ventilabatur; item de causa Lotharii imperatoris fratris ipsius, qualiter Romae habebatur, et quando venturus esset in istas partes. Instruens etiam hunc regem, qualem se tam coram Deo quam etiam coram hominibus exhibere deberet. Unde reginam quoque admonet, ut regem ad honestam et regi congruam studeat exhortari conversationem; item, de militaris rei dispositione, pro solvenda 135.0194B| Belvacensis urbis obsidione, in qua designare curavit, qualiter Ecclesiam sibi commissam tractaret, ecclesiasticas scilicet actiones per monasteriorum praepositos, et archipresbyteros, curam villarum ac dispositionis domus, regaliumque servitiorum et hospitum, querelasque clamantium vel interpellantium, per fidelissimos laicos; item, de itinere ad superiorem Franciam, qualiter disponatur, et quomodo regnum istud ordinatum dimittatur; item, de synodo quam praecipiebat rex convocari infra parochiam Remensem, ostendens quibus ex causis convocari debeat synodus, et de aliis quibusdam utilibus rebus; item de causa Hilduini abbatis defuncti; item, de causa Gerardi comitis; item, de causa Ludovici regis Germaniae fratris ejusdem Karoli; 135.0194C| item, de causa Lotharii regis Italiae, nepotis ipsius Karoli; item, de opera pontis, quem rex cum ipso ac caeteris nonnullis fidelibus suis faciebat ad Pistas in Sequana; item, de causa Hincmari nepotis sui, montis Lauduni episcopi, plures scribit epistolas, pro quo multum apud eumdem regem laboravit; item, de infirmitate sua, et de peregrinis quibusdam monachis suscipiendis; item, de rebus sancti Remigii sitis in provincia Viennensi, vel Aquensi; item, de ordinationibus quorumdam episcoporum et nonnullarum ecclesiarum; item, de itinere ipsius regis ad Italiam post mortem nepotis ejus imperatoris Ludovici, quomodo iter illud disponat, et quomodo regnum istud ordinatum dimittat; item, de quaestionibus cujusdam Mancionis; item, de villa 135.0194D| Noviliaco, et rebus ad ipsam pertinentibus; item, pro litteris Ludovici regis fratris ipsius Karoli, quas illi pro visione, qua pater suus sibi apparuit, et miserat, quarum exemplar transmisit eidem Karolo, cum exemplari epistolae, quam pro hac re ipsi Ludovico direxerat; item, pro causa Waltarii defuncti, viri clarissimi, et de imagine Salvatoris; item, pro causa Laudunensium, et ordinando eis pontifice post dejectionem Hincmari; item, de eadem re; item, de passione sancti Dionysii a Methodio Constantinopolitano Graece dictata, et ab Anastasio, Romanae sedis bibliothecario Latine conscripta, et de vita vel actibus beati Sanctini, et quid in his invenerit de commemoratione S. Dionysii; 135.0195A| item, de villis sancti Remigii in Vosago, qualiter usque ad id temporis sint habitae. Pro diversis quoque rebus aliis diversas ad eumdem dedit epistolas.
CAPUT XIX. Quae Ludovico ejusdem Karoli filio scripsit. Item, ad Ludovicum ( Ludov. Balb. ) regem filium hujus Karoli, quem unxerat et consecraverat, de conjecto Normannis dando; item, de disponendis regni utilitatibus, et ordinatione atque consilio patris imperatoris sequendo; item, post obitum ejusdem imperatoris, de ordinandis regni sui principiis, proponens ei exempla praedecessorum suorum, et instruens eum per capitula de justo regni regimine, et honore sanctae Dei Ecclesiae, caeterisque 135.0195B| sibi ac regno necessariis rebus; item, de quibusdam praesumptoribus corrigendis, et temperanda censura correctionis, et aliis commoditatibus; item, ne quippiam contra canonicas moliretur regulas, nec alicubi hoc episcoporum praeciperet, ne sententiam divinam incurreret; item, qualiter commonuerit ex praecepto regis ipsius Hugonem Lotharii regis filium, super malefactis quae agebat, et de hominibus suis ad regem cum hostili apparatu dirigendis. Ad filios quoque ipsius defuncti regis, Ludovicum et Karlomannum, pro electione canonica ecclesiae Tornacensi vel Noviomensi obtinenda post obitum Ragenelini episcopi; item, pro ipsa electione jam facta, quam indigne 135.0195C| tulerant ab ipso archiepiscopo fuisse dispositam; item pro eadem, ostendens qualiter in electione ipsorum consenserit, quando electi sunt ad regni principatum et quae ab eis pro hac electione mandata perceperit et quale sit ministerium regale, et quale pontificale, et qualis eligendus vel ordinandus sit episcopus, et qualis vel qualiter non debeat ordinari, et ut divinas auctoritates addiscere curent; item, pro cadem re, sacris demonstrans auctoritatibus quam graviter in Deum peccarent, qui ordinationem illam tandiu differre facerent, et de objectis sibi a Gosseno super Ludovici regis patris eorum assensu. Quare Ansgardim uxorem abjectam eum recipere non coegerit, et Adelaidim ab eo retineri non prohibuerit, et de litteris Ludovici regis ad eum pro filiorum 135.0195D| suorum provectione datis, et de mandatis istorum regum ad se indebite missis; item, ad hunc Ludovicum solum de consilio a se petito, quale sit utile regi consilium, et qualiter debeat agere judicium et justitiam, et quid haec boni conferant observata, quidve mali neglecta irrogare soleant, etc.; item, ad regem Karlomannum adolescentem et ad episcopos admonitionem de disponendo regali ministerio per capitula; item aliam admonitionem ad eumdem regem, similiter per capitula.
CAP. XX. De iis qua Ludovico fratri ejusdem Karoli scripsit.
Ludovico regi Germaniae, praefati Karoli regis nostri fratri, nonnulli quoque scripsisse reperitur, ad 135.0196A| petitionem ipsius regis, de quibusdam quaestionibus super quibus fuerat interrogatus ab ipso pro quodam Fulcrico, reddens ei rationem dignam, cur excommunicaverit ipsum, quem sub obtentu absolvit agendae poenitentiae; item, pro tuitione ac defensione rerum Remensis ecclesiae in Thoringia conjacentium; item, de pervasione regni fraterni, dignis et utillimis ei hoc dissuadens admonitionibus, ne id ad suam aggrediatur damnationem; item, aliam de hac eadem re cum caeteris regni hujus episcopis ad eumdem regem scribit epistolam, episcopali moderatione refertam; item, semel ac secundo ad ipsum per se, de his quae mandaverat ab eo fieri in adventu suo Remis, ut non sicut disponebat, nec tali veniret tempore quia incongruum esset, et animae 135.0196B| suae inopportunum; item ad eumdem qualiter de pace inter ipsum et fratrem ejus Karolum stabilienda laborabat, referens ei gratiarum actiones pro filiis ecclesiae Remensis, qui in ipsius bene tractabantur regno: petens ut secure liceret illis suas, quas ibi habebant, tenere proprietates; item de metallo quod ei transmisit ad faciendum signum, subjungensque de pace atque charitate servanda et voluntate Dei sequenda, ut illi mandat, admonitionem; item pro rebus ecclesiae Remensis apud Thoringiam sitis; item de reliquiis sanctorum Remensis ecclesiae, quas illi sicut petierat transmittebat, et de libro vitae, virtutumque S. Remigii, item de rebus S. Remigii sitis in Thoringia; item, de passionibus sanctorum, et 135.0196C| de rebus suorum hominum, quas in illius regno habebant, ut de his nullum praejudicium sustinerent; item scribit cum Remigio Lugdunensi, Arduico Vesontionensi, Erardo Turonensi, Adone Viennensi, Egilone Sennensi archiepiscopis eidem Ludovico Regi, pro Bertulpho Treverensi archiepiscopo, reprehensibile ac periculosum demonstrans esse, quod actum ab eo compererat, de hac metropoli scilicet et Treverensi ecclesia, ut eam invadi, discindi ac depopulari a pervasore permitteret quodam monacho ejusdem ecclesiae: ostendens, quia licet regulis potestas praesideat humano generi dignitate, rerum praesulibus tamen divinarum devote colla submittit, atque ab eis causas suae salutis expetit, inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit 135.0196D| disponendis, subdi se debere cognoscit religionis ordine, potius quam praeesse. Itaque inter haec illorum se pendere judicio, non illorum ad suam velle redigi voluntatem. « Proinde, » inquit, « sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu quod congruit: ita regiae potestati (quod absit) non mediocre peculum est, si cum debeat parere refugit, quod ei ex divina voce a sacerdotibus nuntiatur: Domino dicente in Evangelio: Qui est ex Deo, verba Dei audit (Joan. VIII). Si autem vobis aliquis minus devotus suggessit, quod in eadem metropoli, in contemptu vestro, vel contra fidelitatem vestram, metropolitanum pontificem ordinari fecimus, quin potius consensu unanimitatis 135.0197A| nostrae ipsi secundum sacros canones ordinavimus, quia, ut scriptum est: Sicut Deus loci angustia non continetur, ita verbum ejus non est alligatum (II Tim. II): collaudante Redemptore ac Salvatore nostro, quod centurio in hoc sensu dixerat: Dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII); videlicet quod hic dixeris, illic fiet. Qui in discipulis suis hodieque nobis, licet indignis, loquitur: Spiritus patris vestri loquitur in vobis (Matth. X), qui replet orbem terrarum (Sap. I). Nolite credere, quaesumus, prava suadenti, quia pro certo sciatis, non in contemptu vestro, neque contra fidelitatem vestram, in eadem metropoli sede pontificem ordinavimus, sed perpendentes (quod et vos melius scitis) quanta et per quanta tempora ipsa Ecclesia desolata et destituta 135.0197B| sit, et quanta contra Dei voluntatem non solum in eadem parochia, sed et in tota provincia ad eam pertinente, increverint: cum nihil canonice sine primate suffraganei episcopi agere valeant, nihil quod ad proprias parochias pertinet, ibid. commoditatem regularem invenientes, canonice pontificem ordinavimus. Quod et secundum divinas leges agere possent atque deberent ipsius metropolis suffraganei, ei tanti numeri forent, ut per se regulariter possent ordinare pontificem, qui non minus quibus a tribus praevalet regulariter ordinari. » Prosequitur etiam depromens auctoritates sanctorum Patrum, quibus fulti hoc egerant. Et subinde: « Et quia tot in eadem provincia suffraganei non erant episcopi, ut metropolitanum regulariter ordinare valerent, quoniam 135.0197C| Ecclesiae Remensis et Treverensis comprovinciales atque sorores et ex auctoritate et ex antiqua consuetudine habentur, ea conditione ut qui prior earum fuerit episcopus ordinatus, prior etiam habeatur in synodo, et si mutuo consilio et auxilio faveantur, atque fulciuntur: Treverensis provinciae episcopi a primate provinciae Remorum solatium suae ordinationis, secundum sacras regulas quaesierunt, sicut sancti Sardacenses canones (Conc. Sard. c. 5, al. 6) dicunt, scilicet ut si contigerit in una Provincia, in qua plurimi fuerunt episcopi, unum forte remanere episcopum, et populi convenerint, episcopos vicinae provinciae, debere illum prius conveniri episcopum, qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod 135.0197D| populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum. Ex quibus rite colligitur, quia si provincia Treverensis non nisi unum vel nullum haberet episcopum, episcopi Remensis provinciae, petenti clero et populo Treverensis Ecclesiae, deberet ordinare episcopum. Cui Ecclesiae omnes. quorum nomina praescripta in capite hujus epistolae legit gloria vestra, unanimi voto atque consensu fratrem et consacerdotem nostrum Bertulfum, ut praemisimus, regulariter pontificem ordinavimus, sicut ex sacris regulis et ordinationis ejus gestis ostendere possumus, 135.0198A| et si necesse fuerit, ostendemus. Quapropter ipsius ordinationem, et dispositionem rerum ac facultatum ecclesiasticarum, sicut sacri praefigunt canones, ita defendimus, et perpetuo defendemus, sicut et ordinem nostrum: quia si ipse non est episcopus, nec nos debemus nominari episcopi. Et si quis voluerit contra ordinationem ejus sinistris quidpiam dicere, exeat et dicat: verumtamen memor communionis suae, quia aut ipse non communicabit ecclesiastico et episcopali ordini, aut nos non communicabimus, ministerio episcopali. Unde verbis beati Leonis (LEO, ep. XXIV) Theodosium Augustum quondam alloquentis, vos, Christianissime et venebilis nobisque charissime rex, cum consacerdotibus nostris alloquimur, implentes reverentiam clementiae 135.0198B| vestrae sinceri amoris officio, cupientesque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis a nobis, et ab Ecclesiis nobis commissis supplicatur, ne ante tribunal Domini rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctor regni, et coram sanctis angelis Christi, ut in eo statu atque immunitate seu privilegio cum suo pontifice Treverensem ecclesiam esse jubeatis atque conservetis, quo vestri progenitores atque praedecessores, sed et in quo frater ac nepos vester Lotharius, pater scilicet ac filius, canonica conservarunt, quatenus et vos meritum inde apud Deum, et beatum apostolorum principem Petrum in cujus honore ecclesia ipsa est consecrata, habeatis, et nos amplius debitores 135.0198C| in orationibus et caeteris debitis obsequiis acquiratis. Quia nisi pro vestra reverentia hoc differamus, jam in pervasorem ipsius ecclesiae judicium in terris exertum haberemus, quod 630 episcopi in magna Chalcedonensi synodo de hujusmodi decreverunt (Juxta can. 7, 18), et de coelo super eum intentant, et in judicio divino ad aeternam damnationem exerent, nisi dignam poenitentiam egerit; » et caetera de auctoritatibus sacrorum canonum. Post quae subjungitur: « Unde vestra religiosa et nobis charissima dominatio certissime sciat, quia quandiu iste frater noster Bertulfus a nobis in Treverensi Ecclesia ordinatus episcopus in hoc mortali corpore vixerit, alter in eadem Ecclesia ordinatus episcopus 135.0198D| non erit, nisi forte ipse, quod absit, sacris regulis obvians, per easdem sacras regulas deponatur. Et isdem praesumptor et apostata monachus Walto de monasterio Treverensis parochiae nunquam, jam judicio Spiritus sancti super eum prolato, in Treverensi Ecclesia, quam exitiabiliter usurpavit et laesit, poterit esse episcopus. Et si, ut diximus, pro vestra reverentia hoc non differremus, non solum per sacros canones decerneremus, ut nunquam et nusquam ad gradus ecclesiasticos praesumeret accedere, verum sub anathemate eum ponentes, retrudi in ergastulo, secundum sacras regulas, decerneremus: et si in contumacia sua perstiterit, sine ulla retractatione modis omnibus decernemus. A praefatis autem intentationibus sacrorum canonum vos immunem atque 135.0199A| exsortem a Domino, per quem reges regnant (Prov. VIII), et ex quo et per quem exordium sacer coepit episcopatus, fieri totis nisibus exoramus, illius clementiam deprecantes, ut det vobis velle et perficere pro bona voluntate quae praecepit (Philip. II): quatenus mereamini percipere aeterna gaudia, quae se diligentibus repromittit. » Item respondens ad litteras, quas idem rex ei transmiserat, rogans ut tam per se quam quoscunque poterat, orationes ageret pro genitore ipsius regis, qui apparuerat ei in visione, obsecrans ut poenis eriperet eum quibus detinebatur. Unde et satis utilem ad eum rescribit epistolam de modo et qualitate orationis, auctoritatibus plenam. Item pro rebus sancti Remigii sitis in Vosago, et alia plura. Ad filium quoque ipsius, aequivocum 135.0199B| ejus, scribit pro villa Deduciaco, significans qualiter sanctus Clodoaldus eam S. Remigio dederit, et quomodo Karolus Pippini regis filius eamdem villam apud Tilpinum archiepiscopum obtinuerit in praestariam, ea conditione, ut capellas ad ipsam pertinentes cum nonis et decimis episcopus Remorum retineret, et rex duodecim libras argenti in luminaribus ecclesiae daret, et quod hunc censum tam ipse rex, quam successores ejus persolverint, et quod ipse quoque a patre illius eumdem censum de praefata villa receperit. Sed et de villa Noviliaca, quomodo a Karlomanno data fuerat sancto Remigio, et quid postea de ipsa fuerit actum. Item ad eumdem de consilio divinarum Scripturarum quaerendo et observando, et de consiliariis inconsideratis, caeterisque 135.0199C| rebus qualiter istud regnum habebatur, et ne illud invadere praesumeret. Item pro salvanda civitate Remensi, et parcendo sacris locis, si veniret. Item qualiter egerint episcopi erga Ludovicum filium Karoli, quando eum regem consecraverunt, quia iste aliter audierat. Item de duabus uxoribus ipsius Ludovici filii Karoli, qualiter actum fuerit, et caetera.
Scribit et Pippino regi Aquitanico, pro rebus ecclesiae suae in pagis Arvernico, Lemovico et Pictavico sitis, pro quibus etiam litteras Karoli regis ad eumdem Pippinum mitti obtinuit, quas res Frigidoloni viro illustri tutandas commisit. Karolo quoque Ludovici transremensis filio, collaudans fidei benignitatem, quam conservabat erga filios sobrini sui Ludovici Karlomannum ( Car. Crass. ) et Ludovicum, obsecrans 135.0199D| eum pro Ecclesiae Dei honore ac regni hujus statu et defensione, atque ut praefatis pueris regiis constitueret prudentes, justosque paedagogos, qui eos docerent Dei famulos honorare, et mandata Dei servare, semetipsos regere, regnique gubernacula rite tractare. Item pro causa Sigeberti fidelis sui. Item Lothario regi, filio imperatoris Lotharii, pro villa Deduciaco, quam pater ejus reddiderat ecclesiae Remensi, ne res ad ipsam pertinentes aliquibus personis, sicut eum facere audiebat in proprietatem periculo suo traderet, vel colonos ipsius villae absolveret, si quid autem tale a se factum fuisset, emendare curaret. Item pro ejusdem villae male tractata dispositione, et censu, quem cum periculo animae 135.0200A| eum retinere fatetur, intimans quod sanctus Clodoaldus eamdem sancto Remigio dederit, admonens ne hoc inde ageret, unde condemnationem animae acquireret. Item pro electione episcopi ecclesiae concedenda Cameracensi. Item de utilitate animae, regioque ipsius honore, in qua commemorat, qualiter pater ipsius Lotharius Augustus ei se ipsum, suamque commendaverat animam
CAPUT XXI. De his quae quibusdam archiepiscopis vel episcopis scripsit.
Diversis etiam tam episcopis quam archiepiscopis multimoda utillima dedit scripta. Hecti trevirorum archiepiscopo scribit ordinationis suae primordia, offerens se socium et obsecutorem in ecclesiasticis 135.0200B| negotiis ipsius paternitati; item de eadem re, petens se ab eo instrui, et pro filio haberi, significans etiam de itinere suo, quo se Romam petere disponebat; item de Gondrico, quem excommunicaverat ille, et de Fulcrico a se excommunicato, qui refugium in Treverensi habere videbatur episcopatu. Guntbaldo ( Gunt. Rothom. ) archiepiscopo scribit pro quodam presbytero, de jure ecclesiastico conservando; item pro his quae in synodo gesta fuerant; Amolo Lugdunensi, de placito quod habuerat cum rege regnique primoribus, de Judaeorum in hoc regno statu; item de synodo a tribus regibus condicta, et de Ebone praecessore ipsius, et aliis nonnullis, in qua eum charissimum et unanimem sibi patrem se habere significat; item de Lothario rege, et aliis quibusdam rebus, in 135.0200C| qua se filium dilectionis ipsius appellat; item de Gothescalci vita vel conversatione, praedicatione, deprehensione, atque condemnatione, rei veritatem exponens; Hrabano Moguntiae praesuli, super ejusdem Gothescalci (quem idem pontifex a parochia sua ob haeresum semina, quae spargebat, repulsum, ad eumdem cum quibusdam complicibus suis [ i, ipsius.] direxerat) susceptione vel discussione; item de hac eadem re, et quid post susceptionem ipsius de eodem egerit, qualemve invenerit ipsius vesaniam, consilium ab eo rationabilius, quid sibi adversus eum agendum sit, expetens; item de doctrina et haeresi ejusdem, et quid in eum fecerit, postquam in synodo haereticus comprobatus fuerat, nec corrigi potuit, et quid ipse contra doctrinam ejus sentiat damnationemque 135.0200D| ipsius, quaeve contra eumdem scripserit, huic discutienda direxit, quaerens etiam qualiter de Trinitatis fide ac praedestinatione diversorum Patrum sint intelligendae sententiae: in qua epistola asserit hunc beatum Hrbanum solum tunc temporis de discipulatu beati Alcuini relictum; Landramno archiepiscopo, de consilio, quod ab eo petierat pro monasterio puellarum, quod rex dari praecipiebat inconvenienti personae, quid inde sibi foret agendum, utiliter admonens, ut ministerii sibi commissi sollicitudinem ferventius gerat; Teutgaudio Treverensi, de primatu quem deferri ab eo debere scripserat ille sedi Trevirorum, insinuans id eidem sedi a sede Remorum nunquam fuisse delatum, etc., item secundo ac 135.0201A| tertio de causa Fulcrici excommunicati; item pro rebus Ecclesiae Treverensis in Aquitania sitis, pro quibus idem domnus Hincmarus satis egerat apud Arnoldum quemdam Aquitannum, qui eas tenebat, ut ipsas Ecclesiae Treverensi restitueret, quod et se obtinuisse significat Amalrico ( Amal. Turon. ) religioso, archiepiscopo, compatiens tribulationibus ipsius, et consolans patientiam, atque congaudens sanctitati ejus, quem chariorem inter charos se delegisse significat, mittens ei quaedam pretiosa ornamenta, casulam scilicet diaprasinam, quam habebat unicam, et alia munuscula cum solidis centum. Item scribit eidem pro rebus Remensis Ecclesiae in Aquitania sitis, quas ei rex restitui jubet, quasque tractandas eidem Amalrico fiducialiter committit. 135.0201B| Rothlando archiepiscopo, pro rebus sancti Remigii conjacentibus in provincia, et pro quondam presbytero in synodo excommunicato, et altero in loco ipsius ordinato. Rodulfo Biturigensi, pro rebus Remensis Ecclesiae in pago Lemovico conjacentibus; item pro quibusdam excommunicatis; Guntario Coloniensi, ut intercedat apud Lotharium regem, et satagat pro electione canonica Cameracensis episcopi post decessum Theoderici venerandi praesulis; item secundo, vel tertio pro hac eadem re, affirmans non nisi regulariter in diebus suis illic episcopum ordinandum Luitberto [ c. j, Luidb.] Maguntino, pro rebus sancti Remigii sitis in Vosago [ Vosge ], significans qualiter quidam Gibero pro earum rerum pervasione sensum perdiderit, et per integrum mensem 135.0201C| sine intermissione vexatus, cum dolore et periculo maximo vitam finierit; item pro tuitione rerum praescriptarum, et earum familiae defensione, vel gubernatione saepe scribit; item de collocutione sua quam, habuit apud Trecas cum Joanne papa, et quid boni cum eo locutus fuerit de ipso, exhortans ut litteras et missum papae benigne suscipiat, et ad eum venire studeat; item de quodam transgressore presbytero. Scribit idem venerabilis Hincmarus et ad Lotharium Italiae regem, qui se, relicta uxore propria, cuidam feminae copulaverat, dans ei consilium, et admonens, ut eam a praesentia sua omnibus removeret, significans se domni Adriani (Adriani II) papae litteras (est ep. 13) et mandata super hac re suscepisse, et ut idem rex in hac causa ipsius 135.0201D| papae praecepta conservet, suggerere curat; item, aliam epistolam de hominibus pacem recipere nolentibus, quid inde fieri debeat, collaudans quod de quibusdam talibus regale jam ministerium exercuerit. Scripsit et Apologeticum contra obtrectatores suos, qui calumniabantur eum diversis detractionum appetitionibus, scilicet apud papam Joannem (Joan. VIII), quod nollet auctoritatem recipere decretorum pontificum sedis Romanae, ad quae [ rest. pro atque] et tunc in synodo Trecassina (syn. Trecass. an. 378), et postea in hoc Apologetico respondit, refellens hos conviciatores suos, et se decretalia pontificum Romanorum a sanctis conciliis recepta et approbata recipere et sequi discrete, prout sunt 135.0202A| sequenda, depromens; de Hincmari quoque Laudunensis depositione vel restitutione, qualiter actum sit manifestans. De hoc etiam unde calumniatus fuerat a quibusdam apud eumdem papam, quasi diceret non ipsum majoris dignitatis esse papam quam esset ipse; de ordinatione quoque Hedenulfi in locum Hincmari in episcopatu Laudunensi, et confirmatione papae ipsius ordinationis; item de Karlomanno, et aliis quibusdam rebus, de quibus eum veritas excusabilem reddidit. Quibusdam quoque calumniantibus, licet respondere posset, asserit se noluisse, ne conviciis convicia videretur reddidisse [ ms., vitia videretur addidisse], gloriosius esse ducens eosdem tacendo fugere quam respondendo superare, ne suam gloriam 135.0202B| quaesisse putaretur. Scripsit etiam quaedam ad Adrianum papam, qui Romanus pontifex nonnulla ei dirigere se scripta commemorat. Cui etiam mittens epistolam suam per Actardum Nannetensem episcopum laudibus plenam, delegavit, ut ejus vice in istis partibus super Lotharii causa fungeretur, quatenus quod inde Nicolaus papa decreverat servaretur. Respondit etiam ad capitula quaedam, regni Francorum episcopis a Joanne papa transmissa de privilegiis sedis per 7 capitula, quoniam idem papa nisus fuerat Ansegisum Senensem episcopum primatem constituere (epist. 13, Adriani), ut apostolica vice per Gallias et Germanias frueretur [ f., fungeretur]. Cui conatui venerabilis hic praesul Hincmarus efficaciter obstitit. Scripsit denique 135.0202C| ad diversos episcopos idem domnus Hincmarus plurima; Remigio archipraesuli, pro rebus sancti Remigii in provincia Cisalpina conjacentibus, quas idem committens, petit ut easdem in sua tuitione suscipiat; item, pro ordinatione Isaac Lingonensis episcopi; item, de constitutione [ ms. consuetudine] synodica propter ecclesiasticarum rerum pervasores [ Rem. Lugdun. ], et alia; item, de causa praefati Lotharii regis, et de praedictis rebus eidem nonnulla scripta direxit; item, ad eumdem Remigium, et caeteros episcopos, domni papae Nicolai auctoritate, in synodum apud Suessionem venire jussos, pro causa Vulsadi et collegarum ejus. Adoni Viennensi archiepiscopo scribit inter caetera, pro epistola beati Aviti ad sanctum Remigium scripta, quam quidam 135.0202D| Rotfridus monachus ei dixerat se apud eumdem Adonem legisse. Sed et si qua praeterea de sancto Remigio reperire valeret, ei super aurum et topazion (Psal. CXVIII, 127) pretiosa et amabilia mitteret. Herardo Turonensium antistiti, de quibusdam apostatis ad Ecclesiam redeuntibus, et aliis poenitentibus suscipiendis. Item de aliis quibusdam rebus, ut amico charissimo, qui eadem praesuli nostro ad ipsum veniens fraterna se dilectione commiserat, petens ut ubicunque posset regiae dominationi pro Ecclesia illius suggereret. Obitu quoque suo propinquante, litteras ad eum ipse dictavit, et ei qui domno Hincmaro de obitu illius nuntiaturus erat, easdem litteras ipsi deferendas dedit. Sed et missi 135.0203A| Turonensis Ecclesiae hac fiducia fulti, post obitum hujus sui archiepiscopi, ad eumdem domnum Hincmarum venerunt. Cleri quoque ac plebis petitionem ad ipsum deferentes, ut regiam celsitudinem pro eis deprecaretur, quatenus electionem canonicam rex ipsius concederet. Quod et idem pontifex promptissime peregit. Intimans etiam regi de quodam clerico, qui se ingerebat, non recipiendo, significat quod episcopi ejusdem provinciae, clerus quoque et plebs ipsius Ecclesiae, invitati auctoritate apostolicae sedis, Actardum sibi velint donari episcopum, qui in eadem ecclesia baptizatus, nutritus et ordinatus fuerat, licet aliae civitati datus episcopus, sed paganorum infestatione depulsus, et pallio fuerat a sede apostolica honoratus, ut etiam si locus de metropoli 135.0203B| adveniret, ibi incardinaretur (ADRIAN., ep. 11 et 12). Datque insuper regi consilium, quid clero, quid laicis agere sit interim praecipiendum, quid de rebus quas ex beneficio regis habebat fecerit, intimans, qui ex his, quas reliquerat regi placeat, requirens. De quibusdam quoque libris sancti Augustini, quos sibi ab eodem remitti petierat, et de objectionibus Graecorum, super quibus Nicolaus papa eidem mandaverat et alia quaedam. Bertulfo Trevirensi archiepiscopo, instruens eum de ordinanda et gubernanda dioecesi vel parochia sua, etc. A quo etiam rogatus Wiliebertum Catalaunensem episcopum misit ad ordinationem Arnoldi Tullensis episcopi, quia eodem Bertulfo infirmitate detento, numerus episcoporum a sacris canonibus praefixus in 135.0203C| ordinatione praesulis ei non aderat. In hujus etiam Bertulfi ordinatione jam pridem jussione Karoli regis Hincmarum episcopum Laudunensem, Hodonem Belvacensem, et Johannem Cameracensem transmiserat, ad petitionem Adventii et Arnulfi episcoporum ejusdem Trevirensis dioeceseos, quomodo id rite deberet, eos canonica apostolicaque informans auctoritate, ut a sacris regulis, nulla aut negligentia, aut praesumptione, in aliquo discederent. Scribit etiam praefato Bertulfo pro quibusdam capellis ad villam Duodeciacam pertinentibus, quas quidam ex parochia Trevirensi usurpabat per factionem cujusdam presbyteri, petitque sibi de his justitiam fieri. Item pro litteris quas Ludovico regi Transrhenensi mittebat, ut eas regi atque reginae relegi faciat, et quae 135.0203D| apud eos inde audierit litteris sibi remandet. Litteras etiam quas Arnoni episcopo transmiserat, sibi legi faciat, et regem atque reginam, sed et populum de illorum salute et pace sanctae Dei Ecclesiae commoneat. Joanni Rothomagensi, respondens ad interrogationem ipsius de quodam clerico, qui ad Ecclesiam quamdam promotus regendam, ordinari per aetatem rite non poterat. Rothstano Arelatensi, qui ei de suae ecclesiae vexatione scripserat, et de quadam femina potenti, quae res usurpabat ecclesiasticas, quid ei super his sit agendum rescribit. Adeloldo Turonensi petenti ut sibi liceret oratorium aedificare ac consecrare in villa suae ecclesiae regio 135.0204A| dono datae, sita in Remensi parochia, quae Turris vocatur, rescribit, petita concedens ea conditione ut antiqua villae ipsius ecclesia, vel presbyter ejusdem nullum privilegii sui propter hoc detrimentum pariatur. Leoni episcopo, et custodi bibliothecae Romanae Ecclesiae litteras mitti pro susceptione legationis suae, ut obtineat apud papam Leonem, quatenus ejus petitionem benigne suscipiat, et paterne rescribat eidem de his quae in litteris ab eo missis continebantur. Gregorio quoque ejusdem Romanae Ecclesiae nomenclatori et apocrisiario petens ut inter fideles amicos suos eum tenere dignetur. Item postulans ut domno apostolico suggestionem suam acceptabilem fieri petat, benedictionis ei munuscula dirigens. Formoso sedis ejusdem religioso 135.0204B| episcopo, collaudans ejus, quam audierat, sanctitatis et scientiae formam, quaerensque ipsius habere familiaritatem, et ut ipse pro se dignetur orare, vicem reprehendere spondens, et quaedam ei munera mittens, ut sui memoriam in orationibus habeat. Item postquam litteras suas idem Formosus ei remiserat, in quibus de charitate ergo eum significaverat, intimat quia magnam in ipso haberet fiduciam. Item Gauderico episcopo praefatae Ecclesiae, ut eum in suae dilectionis suscipiat gremium, et Dominum sanctosque apostolos pro eo dignetur implorare. Joanni praefatae sedis episcopo eadem pene scribit, et canones Martini papae, Evangelium quoque Nazarenorum sibi ad transcribendum mitti petens, quaedam etiam xenia illi transmittit. Vulfado Biturigensi 135.0204C| archiepiscopo, de his qui inconsulte uxores suas interficiunt, sententiam Paulini, quam sibi mitti petierat, scribens. Sed et de aliis rebus. Frotario Burdegalensi, qui sibi talem dixerat versum: Remus equum nobis, mulum Burdegala vobis. talem post remisit: Remus equum misit, mulum Burdegala nullum. Et alia quaedam ad eumdem scripsit; pro monasterii quoque sanctae Radegundis regulari electione abbatissae, etc.; item, de ordinatione Fulcrici; item, Weniloni Rothomagensi, de operariis et opera, quam faciebat ad Pistas in Sequana; item de causa Rothadi et Odonis episcoporum. Drogoni Metensium praesuli, imperatoris Ludovici fratri, pro familiaritate ipsius adipiscenda: item, referens ei gratiarum actiones 135.0204D| pro sollicitudine quam habere videbatur Remensis Ecclesiae, petens etiam de quodam fratre hujus ecclesiae ministro, ut ita frueretur obsequiis, quatenus ecclesia ista necessariis ipsius posset uti solatiis, et alia quaedam. Rothado Suessonico, quem saepe ad synodum venire differentem vel negligentem vocabat, scribit de quibusdam criminatis parochiae Suessonicae personis, vel purgandis, vel poenitentiae subigendis; item, pro ordinandis quibusdam Ecclesiarum ministris; item, pro recipiendo et adducendo ad judicium Gothescalco, quem domnus Rabanus ad dioecesim Remensem remiserat: qui profectus fuerat ex parochia Suessonica, scilicet Orbacensi monasterio; 135.0205A| item, pro ordinatione monasterii sancti Medardi, et restituenda in eo regula; item, pro quibusdam monachis ex monasterio Altvillarensi fuga dilapsis; item, pro Godoldo, qui clamabat indebite se communione privari, pro quo etiam tertio litteras ad eum direxit; item, pro quibusdam presbyteris, qui clamaverant in synodo injusto se ab eo ecclesiae rebus privatos, et quia irrationabiliter synodi mandata tractaverat, nisi se corrigeret, canonicae ultionis delegat interminationem; item pro ordinatione Hincmari, post obitum Parduli Laudunensis episcopi; item, pro Adeloldo presbytero juxta sententiam synodi restituendo, pro quo litteras ei miserat, quas ille penitus contemnebat; item pro mandatis regis Ludovici et firmitate ab eo quaesita, quae sacerdotio 135.0205B| non congruebat; item pro clerico quem mitteret ordinandum ad regendum ecclesiam in villa Turre sitam; item, pro parochia, de qua contentione agebatur inter eum et Erpuinum Sylvanectensem episcopum; item, idem cum aliis Remensis dioeceseos episcopis, de Graecorum adinventionibus, quas contra canonicas statuere conabantur regulas. Pro quibus tam ad ipsum, quam ad caeteros hujus regni archiepiscopos domnus Adrianus papa litteras dederat. Insuper et alia saepenumero pro diversis negotiis ad eum scripta direxit. Immonni Noviomagensi episcopo, pro synodo comprovinciali a rege Parisiis [ i, Parisius] condicta, et pro ordinatione Irminfridi post decessum Hildemanni Belvacensis episcopi; item, pro ordinatione Parduli post obitum 135.0205C| Simeonis Laudunensis; item, pro consilio et auxilio dando Theoderico Cameracensi praesuli, super quodam inobediente, qui Deum non timebat, et ecclesiasticum ministerium non reverebatur; item, pro quodam presbytero, cui legem canonicam concedi monet; item, pro quadam femina, quam indebite queritur excommunicasse; item pro colloquio episcopali habendo. Erpuino Silvanectensi, pro quodam homine quem irrationabiliter ab eo excommunicatum ut compererat, intima, mandans ut obviam sibi veniat, et quid inde rectius sit agendum, secum pertractet; item, pro quodam presbytero rebus ecclesiasticis indebite frustrato; item, pro quodam clerico, qui se praejudicium ab eo pati clamaverat; item, pro mandatis Adriani papae de praenotato presbytero; 135.0205D| item, pro mandato regis regulariter exsequendo. Lupo Catalaunensi, pro synodo celebranda; item, pro quodam, qui dolo deceptus fuerat, ut infantem proprium ad catechizandum teneret; item, quid de hac re synodus decreverit. Cui etiam testimonium bonae vitae perhibet in epistola, quam scripsit post obitum ipsius ad regem Karolum pro impetranda electione regulari Ecclesiae Calalaunensi. Prudentio Trecassino scribens, quaeritur quare sibi praesentiam suam subtrahat, significans se ab eo consilium quaerere velle de statu et compressione Gothescalci, intimans quod de ipso actum vel judicatum fuerat in synodo, quo eum reclusum tenebat judicio, et quia multis modis eum converti tentaverit, 135.0206A| et de moribus ac superbia ipsius, et sic in coena Domini, vel in Pascha debeat illum admittere ad audiendum sacrum officium, vel accipiendam communionem, et quid sibi videatur de sententia Ezechielis prophetae qua dicitur: In quacunque die ceciderit justus, omnes justitiae ejus in oblivione tradentur: et quacunque die peccator conversus fuerit omnes iniquitates ejus tradentur oblivioni (Ezech. XVIII). Sed et de consuetudine coenae Domini celebrandae. Item pro ecclesiis sedis Remensis in ipsius dioecesi sitis, quas ille aliter tractabat quam episcopali conveniret aequitati, ut de his et aliis, quae de ipse audiebat simul loquerentur, exhortans ut alterutrum se instruerent, et Domino mutuo commendarent. Pro qua re librum quoque scripsisse reperitur. Pardulo 135.0206B| Laudunensi episcopo scribit pro transitu domni Ebonis antecessoris sui, ut illi sacerdotalis benignitas plenis charitate votis debeat exhiberi. Item de reconciliatione Luidonis inconvenienti, quod non potuerit ad eam peragendam adulationibus, vel exprobrationibus hominum insipientium deflecti: corroborans eum ad rectitudinem episcopalem divinarum testimoniis Scripturarum, ut per auctoritatis gradiatur viam, et quid ei de praefato sit agendum Luidone significans; item, pro eadem re; item, de recognitione, humiliatione, et absolutione Fulcri; item, de absolutione cujusdam, requirens ipsius consilium; item de jejunio a regina mandato; item de infirmitate et humiliatione Rothadi Suessonici, et de consilio quod ei dederat, ut illud in eo corroboret, et 135.0206C| ab obsequendum prudenter exhortetur; item pro auro, quod ei mittebat, per eum reginae offerendo ad componendum quoddam Dei Genitricis ornamentum; item de opusculo Ferculi Salomonis a se composito, quod ei legerat, rogitans quid sibi videatur de illo (De hoc supra, cap. 15). Item pro Ecclesia Morini vacante pastore, ut inde cum rege loquatur, qualiter, ipsa electio rite peragatur, et pro libris S. Ambrosii de fide sibi mittendis. Irminfrido Belvacensi, pro electione pastoris Ecclesiae Ambianensis, canonice consecrandi, post obitum Ragenarii praesulis; item, pro gubernanda prudenter Ecclesiae navi, quae in hoc naufragoso saeculi mari inter intestina concutiebatur bella. Eboni episcopo ecclesiae Remensis alumno, pro quodam fratre ab hac 135.0206D| ecclesia fuga lapso, et apud ipsum commorante, ut quantocius illum diligenti cura remittere studeat; item, pro ordinatione Isaac in episcopatu Lingonensi, ut exhortetur Remigium archiepiscopum ad eamdem ordinationem peragendam. Theodorico Cameracensi, pro quodam Hectone Lotharii regis vassallo, cui communi consensu poenitentiam injunxerant, qui se absolutum a praefato Theoderico fuisse fatebatur, et pro quodam presbytero, quem idem Theodericus excommunicaverat, pro quo papa Romanus domno Hincmaro litteras miserit, quas ipse eidem Theoderico mittebat. Item, pro praefati Hectonis [ ms., Hettonis] absolutione; item, pro rebus Remensis Ecclesiae, quas sibi per praestariam Theodericus 135.0207A| episcopus delegari petebat; item, pro ordinatione Hunfridi in episcopatu Morini; item pro ordinatione Ercamrai post decessum Lupi Catalaunensis episcopi; item, de adventu Ludovici Transrhenensis, quia Remis venerit, et quid egerit, quidve sibi praeceperit; item, pro Balduino, qui viduam Judith filiam regis Karoli furatus fuerat, ut sciat eum a se sub anathemate positum, et id per suam denuntiet parochiam; item, pro quodam, qui quamdam, feminam in concubinatu accipere persuasus fuerat a patre ipsius puellae. Folcuino Morinensi, pro quodam presbytero ipsius ordinato, qui clamabat injuriam se pati ab Immone praesule, petitque simul reliquias sanctorum in Morinensi parochia quiescentium sibi mitti, quia in consecratione ecclesiae Dei 135.0207B| Genitricis altare ab ipso Folcuino consecrandum, et ex ipsius parochiae reliquiis honorandum praeparabat. Rainnero episcopo pro quodam presbytero, quem Notho archiepiscopus Arelatensis, ei litteris indicaverat abjectum canonice, et excommunicatum a synodo, altero presbytero in ejus loco constituto. Agio ( Agio Aurel. ) episcopo pro rebus Ecclesiae Remensis in Aquitania conjacentibus. Abboni Antisiodorensi, pro Heriboldo praesule defuncto, qui cuidam fratri apparens, admonuit de eleemosyna, et orationibus, atque oblationibus pro se offerendis. Aeneae Parisiorum, pro Rothado Suessionico, de quo quaedam inconvenientia apud regem ventilata fuerant, et rex eumdem Aeneam cum Immone Noviomagensi ad haec discutienda dirigebat. Almarico [ j, 135.0207C| Almerico] Cumensis Ecclesiae praesuli, pro Egilberto diacono monasterii sancti Remigii monacho, quem eidem episcopo id petenti ad ordinandum, et regendum committit.
CAPUT XXII. Quae instrumenta vitae, vel redargutiones Hincmaro nepoti suo scripserit. Hincmaro nepoti suo Laudunensi episcopo, in ordinationis ipsius initio, instruens et edocens eum, qualiter juxta canonicam auctoritatem, commissam sibi tractare deberet Ecclesiam; item, admonens, ut provideat ne conspirationes inter sibi subjectos adoleret: sed et si exortae fuissent, mox rationis moderatione succiderentur, aut sibi si necesse foret haec intimare curaret, et quando 135.0207D| synodum debeat celebrare. Pro quo valde laboravit, multaque illi scribit, reprehendens eum, et castigans de levitate morum et actuum suorum, admonensque ut ad cor suum redeat, et Deum tota intentione precari studeat, ut eum respiciat, et intelligere sibi atque corrigere perversitatem suam donet, quia videlicet nimis sibi sapiens esse videbatur, et pertinax in contentionibus, et quia leges ecclesiasticas ad suae voluntatis intentionem flectere nitebatur, et melius eas se putabat intelligere, quam seniores natu. Pro quo in tantum laboravit, ut etiam senioris sui regis offensionem incurrisse se dicat; illum vero impudenti fronte, erectaque cervice, trementibus labiis, et inflammatis verbis petitionem et humilitatem 135.0208A| suam respuentem coram multis sustinuerit. Corripitque eum, quia nunquam se recognoscere de aliqua culpa, sed semper se defendere parabat, de habitu quoque, incessu, risu, juramentis, impatienti locutione, ira praecipiti, et aliis multis; item, quia contra sanctarum Scripturarum tramitem causa suae injuriae in paroc suae hiae gubernatione excesserat, ut haec corrigere studeat, admonens eum qualem se debeat exhibere verbis Apostoli ad Timotheum; item, de quodam sacrilegio, et a se pro sceleribus excommunicato, quod illi res ecclesiasticas ad turpis lucri praemium dederit; item, pro Hadulfo quodam ipsius clerico petens, quem idem Hincmarus excommunicaverat; item, de epistola papae Adriani ad quosdam episcopos per eum dirigenda; 135.0208B| item, pro dispositione quarumdam parochiae suae ecclesiasticarum rerum, ut inde vel ad provincialem exspectaret synodum; item, pro excommunicatione Karlomanni, unde obedire ipsi nolebat, eum saepe commonens, ut contumaciam suae mentis deponeret, et ad obaudiendum sibi, ceu jam coram multis testibus professus fuerat in synodo atque subscripserat, se inclinaret; item, pro Berthario [ j. Berchario] diacono, quem metropolitanae [ ms. metropolitani] atque comprovincialis synodi judicium appellantem indebite sub custodia detinebat. Unde promens ei quod ita in eum agere non debuisset, praecepit illi auctoritate sacrorum canonum et sua, ut eumdem diaconum, vel si qui fuissent alii clericorum judicium regulare proclamantes ab ipso detenti, 135.0208C| ad suum ac caeterorum episcoporum judicium libere venire permitteret, et ipse eidem se judicio praesentaret. Item convocans eum ad synodum, ubi Adriani papae mandata tractanda erant. Scribit ad eum praeterea multa; novissime voluminis seriem, rememorans in eo, ad mentis ejus oculos revocans qualiter illum orphanum dulci dilectione sub religione nutrierit, litteris erudierit, per singulos gradus ecclesiasticos usque ad episcopatus apicem provexerit.
« Nunc, inquit, retribuendum mihi mala pro bonis, et odio me habentem gratis (Psal. XXXIV), quoniam non faveo tuis infructuosis operibus, quandiu te patiar, multis a te afflictus injuriis? (Joan. XV.) Etenim ab ipsa die ordinationis tuae tam verbis quam scriptis, et inordinatis actibus ac motibus tuis frequentibus 135.0208D| adeo sum gravatus, lacerationibus atque contusionibus, ut taedeat me vitae meae, quia sic pro loci mei officio tuae insolentiae sum connexus, ut non solum post primam et secundam correctionem, juxta Apostolum (Tit. III), verum nec post plurimas privatim, et coram communibus familiaribus nostris, sed et coram rege, et episcopis ac plurimis aliis, verbis et scriptis commonitiones te valeam devitare. Et licet exoptem, ut darentur mihi pennae sicut columbae, et avolarem, ac requiescerem a te elongatus in aliquam solitudinem (Psal. XLV), non possum quoquam effugere, ut aut tua pertinacia contumacis praesentiae, aut missorum tuorum duriloquiis, aut scripturarum tuarum derogationibus et inutilibus 135.0209A| naeniis, quin potius tragoediis, aut talibus quae non conveniunt episcopo, de te auditionibus non affligar, et jam tandem putavi te pigere talia exsequi, cum ecce nunc Idibus Novembris quartae indictionis prolixissimam rotulam, mendaciis et irrationalitatibus ac improperiis contra veritatem et auctoritatem repletam mihi misisti. Et miror cur sic exfrons factus, ut de Judaea Dominus queritur, nescis erubescere (Jer. VI et VIII), et tibi non est nausea talia et tanta scribere, nisi quoniam utilitatibus non es intentus, neque in necessariis occupatus: et ut de aliis taceam, quae si ex ordine voluero replicare, antea deficiet lux diurna, quam legenda exinde deficiat pagina, replicabo tibi aliqua, quae non valeo nec debeo silentio praeterire. Videlicet quia statim ut a paternae 135.0209B| nido educationis factus episcopus evolasti, et me et eos qui te nutrierunt deseruisti, et saeculares amicitias atque familiaritates quaesisti, et acquisisti, et sic subinde alios et alios deserens et acquirens, non solum de comparibus, sed etiam et de tibi commissis, ad hoc emersisti, ut contra sacras Antiochenas regulas praecipientes ut praeter me agere nihil debeas (concil. Antioch. I, cap. 9), secundum antiquam Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum, quae ad tuam parochiam pertinent, possessionesque subjectas sine mea, vel coepiscoporum nostrorum conscientia administrationem in palatio domni regis obtinueris, quam administrationem tibi coram eodem domno rege et aliis qui adfuerunt ex sacris regulis interdixi, et aliquandiu ab eadem administratione 135.0209C| cessasti. Postea autem per exteras, id est saeculares potestates contra Sardicenses canones (concil. Sard. can. 15) eamdem administrationem cum abbatia in tertia provincia ultra Remensem provinciam sine mea conscientia obtinuisti. Ad quam abbatiam sine mea licentia quoties tibi placuit, perrexisti, et quandiu tibi placuit ibidem fuisti immoratus, contra Hilarii papae decreta dicentis (HILAR., epist. 8): Illud non potuimus praeterire quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne praeter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi ad quamlibet provinciam audeant proficisci, quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ecclesias custodiri.
« Et sic antea Zosimus (ZOSIM., epist. 5 et 9), et 135.0209D| postea sanctus Gregorius (GREGOR., lib. IV, epist. 51) decreverunt. Propterea quoque semel ac secundo litteris canonicis evocatus ad ordinationem episcopi in Ecclesia Cameracensi provinciae nostrae pastore destituta, unde apostolica sedes me suggerente non modice laboravit, nec ipse venisti, nec pro te vicariam personam, vel litteras tui consensus, ut regulae sacrae praecipiunt, ad me direxisti. Unde Symmachus papa ad Eonium ex sacris regulis promulgavit (SYM., ep. 11, ad Caesarium), ut si quilibet episcopus metropolitano pontifici juxta canonicam definitionem vocatus obtemperare noluerit, noverit succidendum se, quod non optamus, ecclesiastica disciplina. Sed et hinc a me conventus, nullam satisfactionem, 135.0210A| nec etiam humile responsum mihi ac coepiscopis nostris exhibuisti. Post haec more tuae instabilitatis ac inconstantiae contra domnum regem in tantum te sine ratione contumaciter erexisti, ut et administrationem palatinam, et ipsam abbatiam tibi auferret, et a te exaggeratus duriora ingerenda tibi proponeret. Unde et scriptis, et verbis pro te satagens illum tibi reconciliavi. Indeque sicut sciunt plurimi, contra illum te iterum erexisti, et mandata sua, ut ad eum venires, contemnens, adeo illum ad iracundiam provocasti, sicut omnes in istis regionibus sciunt, ut coactus te per fideles suos sicut infidelem appeteret. Tu autem ante inauditam excommunicationem in meos, et multorum archiepiscoporum et episcoporum parochianos, sed et in ipsum regem 135.0210B| sine mea conscientia contra sacras regulas jaculasti. Unde multos scandalizasti, et maximum scandalum non solum Ecclesiae, sed et regi ac regno intulisti, cum lex prohibebat ut per alienam messem transiens falcem non mittas, sed manu spicas conteras et manduces (Deut. XXIII, 25). Falcem, inquit, beatus Gregorius, judicii mittere non potes in ea segete (GREG., ad interrogat. Augustin. resp. 9), quia alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo ct persuadendo, quasi mandando, converte.
« Post quam praesumptionem, adhibitis mecum confratribus nostris, te et cum eo pacificavi et episcopis, quorum parochianos excommunicasti, ut in 135.0210C| te synodali sententia non inveherent, persuasi; sed et eosdem a te excommunicatos, licet non sine labore, adminiculante tamen domno rege, adversum te conquiescere feci. Sed tu addens pejora prioribus, sic domnum regem, sicut mihi longum est enarrare, et multi sciunt, iterum exaggerasti, ut causa tuae castigationis, te, sine mea voluntate, sineque meo consensu, aliquantulum detineri juberet. Tu vero causa tuae injuriae, me inconsulto, et sine consensu coepiscoporum Remensis provinciae, sicut petitio a clericis Laudunensis Ecclesiae mihi porrecta demonstrat, presbyteros et comministros ecclesiae ac parochiae tibi commissae excommunicasti, ut nemo in eadem parochia missarum officia celebraret, neminem parvulorum, etiam in mortis urgentis 135.0210D| periculo constitutum, baptizaret, nullum ad poenitentiam quisquam, nec etiam obeunti communione viatica muneris subveniret; nulli defuncto in sepeliendo humanitatis obsequium exhiberet; donec aut tu ipse ad eos venires, aut a sede apostolica inde relationem reciperent. Quod audiens, fateor, vehementer exhorrui, et proinde ad te, metropolitana sollicitudine, litteras misi, monens et hortans te, ut tam exitiabilem excommunicationem et impietatis colligationem in tuum et multorum periculum intentatam, quantocius solveres. Sed et ad ministros Laudunensis Ecclesiae, timens immane multorum exitum, certissimas et irrefragabiles definitiones evangelicae veritatis, et apostolicae auctoritatis, atque 135.0211A| sacrorum canonum et apostolicae sedis direxi, quatenus secundum easdem definitiones, quae in nullo convelli possunt, ex eadem periculosa et irregulari excommunicatione agerent et ipsi satis. Sed quia meae admonitioni obedire non voluisti, misi ad te iterum exinde litteras, sed et ad clericos Laudunensis parochiae, et nec sic te ad obediendum invitare praevalui. Post haec, quaerens adinventiones, ut te a metropolitana subjectione posses exuere, libellum de antiquorum Patrum scriptis ante sacros Nicaenae synodi, et aliorum sanctorum canones editis collegisti, in quibus sententias inter se dissonas, et contra evangelicam et apostolicam, atque canonicam et apostolicae sedis auctoritatem immiscuisti, et eidem libello sine metropolitani et coepiscoporum Remensis 135.0211B| provinciae conscientia ac consensu subscripsisti, et a clericis ecclesiae tuae, necnon et a parochianis presbyteris subscribi fecisti, volens te a subjectione tuae metropolis exutum ostentare, et privilegium metropolitanae sedis annullare, quasi non possem impietatis tuae colligationes canonica auctoritate, sine tuo consensu, ac sine synodali conventu in parochia tua dissolvere, cum de certis et manifestis causis, quae in nullo nobis sunt dubia vel obscura, et de quibus finitivas sententias, quae nulla possunt ratione convelli, a sanctis Patribus promulgatas habemus, synodale consultum, vel coepiscoporum nostrae provinciae consilium, vel consensum non debeam exspectare, et a regulis praestitutis, ut sanctus Leo dicit (LEO, ep. 84, c. 2), nulla aut negligentia, 135.0211C| aut praesumptione discedere: nec etiam sedem apostolicam inde inquietare, sicut ipsius sanctae sedis beati pontifices Innocentius, Zosimus, Coelestinus, Leo, Hilarius, Gelasius, Gregorius, et alii plures ejusdem sanctae sedis rectores in decretis suis ostendunt, » et reliqua.
Item datis auctoritatibus Gelasii papae: « Post praefati denique, inquit, monstruosi libelli a te monstruose collecti tuam tuorumque subscriptionem, litteris quarum exemplar habeo, denuo te commonui, ut ea quae in parochia tua contra rationem et auctoritatem egeras, studeres corrigere, sed admonitioni meae non paruisti. Deinde ex praefatis epistolis Romanae sedis pontificum ante Nicaenam synodum scriptis libellum a te collectum, et versieulis 135.0211D| in nomine domni regis Karoli titulatum, per venerabilem quondam archiepiscopum Wanilonem in Gundufi villa coram episcopis qui adfuerunt, mihi direxisti, de quo tibi scripto respondi, cujus exemplar habeo, monens te, ut sacris canonibus et apostolicae sedis decretis ex eisdem sacris canonibus et apostolicae sedis promulgatis, fidem accommodares, et debitam obedientiam illis dependeres. Inde in Actiniaco Remensis parochiae tibi coram episcopis dedi libellum in 55 capitulis auctoritates ecclesiasticas continentem (SYM., in Atteniaco, ann. 870), contra illa quae in praefatis tuis duobus libellis collegeras, monens ut a talibus et hujusmodi reprehensionibus te cohiberes, 135.0212A| et te sacris regulis subdens, pacem et sanctimoniam secundum Apostolum sequi studeres (Hebr. XII). Tu autem nullam inde meae admonitioni satisfactionem exhibuisti, quin potius rotulam prolixissimam contra veritatem et auctoritatem, ac rationem contextam in eadem synodo obtulisti et praefatum tuum monstruosum libellum, a te et a tuis subscriptum in eadem synodo protulisti, quem ibidem accipiens hactenus servo. Et cum me vidi post tot admonentes nihil apud te posse proficere, schedulam porrexi in synodo episcoporum decem provinciarum (syn. Duziacensis, an. 871), ab eisdem venerandis episcopis quaerens consilium, quid contra tuam pertinacem contumaciam agere possem, et illa, quae tibi ac parochiae, tuae contra colligationes tuae impietatis direxeram, 135.0212B| coram illis relegi feci.
« Unde et ab eisdem episcopis praedictis sacri conventus auctoritatibus, quoniam injuste ac irregulariter tantas et tales excommunicationes agere praesumpsisti, et a domno rege impetitus, quoniam juramenta illi a te super sacra praestita non observasti; sed et quia res suae proprietatis contra leges divinas et humanas invasisti, et a Normanno in synodo accusatus, quoniam eum de rebus tua concessione atque consensione a domino Karolo sibi beneficiatis, sine auctoritate regia, armata militari manu, et turba vulgi collecta, cum gladiis et fustibus primum quidem uxorem suam, quae ibi sine ullo erat, et postea illum ipsum contra leges et regulas expulisti, et omnia sua, quae ibi habuit, abstulisti 135.0212C| sed et a tuis hominibus accusatus, quia contra leges divinas et mundanas eis sua beneficia abstulisti, ut synodalem censuram evaderes, dedisti regi et mihi in eadem synodo professionis tuae libellum de regulari obedientia tua, quem habeo; et tu negare non potes, quoniam ipsius exemplar de manu mea in eadem synodo accepisti, sicut in processu monstrabo. Sed ut vir duplex animo, et inconstans in omnibus viis tuis (Jac. I), statim in crastina misisti mihi per Harduicum venerabilem Vesontionensem episcopum, ad profitendum et subscribendum tibi breviculum ita se habentem: Et ego Hincmarus Remorum archiepiscopus tibi Hincmaro Laudunensis Ecclesiae coepiscopo tuum debitum, sacris praecipientibus canonibus, privilegium 135.0212D| conservabo, et in quibuscunque ecclesiasticis negotiis indigueris, secundum sacras regulas debitum tibi jure adjutorium archiepiscopali auctoritate adhibebo. Quae causa non solum non de humili, verum nec de sano sensu processit. Injustum quippe ac irrationabile videtur, ut archiepiscopus a sacris canonibus non exorbitans, excedenti episcopo suffraganeo a se ordinato, professionis ac subscriptionis libello, sicut postulaveras, satisfaceret. Sicut enim secundum Scripturam minor a majore benedicitur (Hebr. VII), ita prorsus minor a majore judicatur, ligatur vel solvitur, sicut et in decretis Gelasii demonstratur (GELAS., ep. 4 et 13). Juste igitur 135.0213A| et rationabiliter tibi hinc respondetur ex Jacobo: Petisti et non accepisti, eo quod male petisti (Jac. IV). Sed et in eo quod tibi a me subscribi proposuisti, ut tuum debitum, sacris praecipientibus canonibus, privilegium conservarem, petisti quod voluisti, sed nescisti quod dixisti, quoniam ut sanctus Hieronymus dicit: Privilegia singulorum communem legem facere non possunt (HIERON., in cap. I Jonae). Et sacri canones provincialibus episcopis, et eorum ecclesiis vel sedibus, privilegia, scilicet privatas leges, vel jura privata generaliter non dederunt, quia quod omnes generaliter habent, jus speciale et dignitatis lex privata esse non valet. Sed metropolitanis episcopis ac metropolitanis sedibus privilegia tribuerunt, » etc., de sacris canonibus et decretis papae Leonis subnexa. 135.0213B| Post quae subinfert:
« Quapropter quando talia mihi ad profitendum et subscribendum misisti, scire debueras, quod in istis regionibus nemo pene ignorat, quia municipium Lauduni, in quo es ordinatus episcopus, ab exordio sui, postquam a Marcobrio praetore, ut produnt historiae, conditum fuit, nunquam inter sedes provinciales Remorum provinciae, in paganismo, vel in Christianismo, nomen vel locum habuit, donec sanctus Remigius quindecimus Remorum archiepiscopus, certis quibusdam accidentibus causis, primus ibidem ordinavit episcopum, et eidem municipio, de rebus Remensis metropolis satis superque ditato, ipsum comitatum, in quo consistit, partem scilicet ex Remensi parochia delegavit; sed semper 135.0213C| fuit Remensis provinciae municipium, sicut hodieque et alia municipia in Remensi parochia, quae in subjectionibus loco ac nomine permanent. Non igitur privilegium, sed municipatum tibi debere servari convenerat petere, quia sicut Patres nostri ac magistri Ecclesiae tradunt, Paulus apostolus non se civem, sed municipem appellat, dicens: Ego homo sum quidem Judaeus a Tharso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps (Act. XXI). Natus quidem apostolus in oppido Galilaeae Giscali fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tharsum Ciliciae commigravit. A quibus ob studium legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, sicut in subsequentibus ipse memorat, eruditus est (Act. XXII). Et ideo non se civem, sed municipem, a municipio, 135.0213D| id est, territorio ejusdem civitatis, in quo nutritus est, appellat. Dictum autem municipium, quod tantum munia, id est tributa debita vel munera reddat. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ad dignitatem civitatum pertinent. Nec mirum, si te Tharsensem, et non Giscalitem dicat, cum Dominus ipse in Bethlehem natus, non Bethlehemites, sed Nazarenus, a loco in quo nutritus erat, cognominatus est. Et tu ergo in dioecesi Remensi natus, et in metropoli Remorum nutritus, et in municipio Lauduni ordinatus, non te civilem vel civicum, sed municipem, videlicet tributarium seu munerarium, utinam spiritalium donorum, episcopum, et excepto quod a pluribus 135.0214A| episcopis es ordinatus, pene vicarium episcopum, quem Graeci chorepiscopum vocant, debueras recognoscere, ac per hoc non privilegium tibi ascribi, sed municipatum; nec contra privilegium tuae metropolis te oportuerat rebellare, quod non ageres, si animo Paulus, scilicet pusillus et humilis esses. Unde timendum est, ne et in hoc perditionis filium imiteris, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II). Cui quantum ex te fuit, tradidisti eos quos irregulariter, ut praemisi excommunicasti, non ut, secundum Apostolum, spiritus eorum salvi (I Cor. V), sed quantum furor et indignatio tua praevalere potuit, perditi essent in die Domini. Quas colligationes impietatis, ut saepe dictum est, et semper dicendum 135.0214B| est, quoniam regulariter contra votum tuum dissolvi, te adversum me erexisti. »
Item, post auctoritates super illicita excommunicatione: « De sacramentis autem a te regi praestitis non est mihi necesse aliquid scribere, quoniam pene omnes sciunt, quid de perjurio (si forte illud admisisti) Dominus in lege (Deut. V) et prophetis (Zach. V; Mal. III), et in Evangelio (Matth. V), et per apostolos (Jac. V) ac Ecclesiae doctores atque magistros dicat. Et quia, ut in decretis apostolicae sedis dicitur, nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod justum est, quoniam quod inde tibi in synodo reputatum est, judiciario ordine comprobatum non est, sed regia benignitate intermissum 135.0214C| est, omisi hinc regulare judicium ponere, ut te ad conscientiam tuam remitterem. Pervasio autem rerum proprietatis regiae a te perpetrata manifestissime claruit, quia nunquam res ipsae juris Ecclesiae Laudunensis fuisse legaliter probatae sunt, nec sua, vel cujusquam alterius donatione, vel concessione ab eadem Ecclesia possessas fuisse monstratum est. Unde super hominem tuum Teduinum, cui easdem pervasas beneficiasti, legaliter conquisitum est. Sed et proclamatio adversum te Nortmanni vera fuisse claruit, nec testibus indiguit, quoniam tam manifestissime hoc, quod inde contra leges et regulas egisti, adeo omnibus in istis regionibus patuit, ut nulla tergiversatione factum tegi, aut excusari valeret. Nam constat multis esse notissimum, 135.0214D| et tu in scriptis tuis domno regi et mihi directis hoc confiteris, quoniam ad deprecationem Rodulfi et Conradi, easdem res, postquam domnus rex illas a longo tempore de ecclesia Laudunensi abstractas, eidem ecclesiae sua potestate restituit, ipsi domno regi illas sine mea ac coepiscoporum nostrorum et comministrorum tuorum conscientia atque consensu beneficiasti, quatenus eidem Nortmanno illas beneficiaret. »
Item post aliquas datas auctoritates: « Et hoc a te ita irrationabiliter factum irrationabilius dissolvisti, qui armata militari manu, et permista vulgi multitudine cum armis et fustibus, et tumultu maximo, sicut dicunt qui factum illud viderunt et audierunt, 135.0215A| eumdem Nortmannum, qui ipsas res a te regi concessas, per regis beneficium retinebat, violenter et sine regis auctoritate, ac verbo, vel litteris expulisti, et expulso illo, illas invasisti, et in eas intrasti, ac possedisti, cum sint leges et regulae, sit etiam rex portans gladium ad vindictam malefactorum (Rom. XIII), sint episcopi, et canones ad judicanda crimina sacrilegorum, ut si ipse Nortmannus pervasor rerum ecclesiasticarum foret, gladio, id est vindicta regia puniretur, si sacrilegus comprobatus esset, episcopali et canonico judicio judicaretur. Sunt etiam judices, et sunt leges, quorum et quarum judicio, si quid forte tibi, et Ecclesiae tibi commissae injuste factum erat, legaliter et regulariter emendaretur. »
135.0215B| Item post quaedam praecipue beati Gregorii praeceptionum decreta: « Denique ex eo quod tui homines se ad regem reclamaverunt, quoniam ab eis sua beneficia, quae apud antecessores tuos praeservierunt, injuste et irrationabiliter abstulisses post datum regi et mihi libellum in synodo de regulari obedientia tua, secundum sacros canones, et decreta sanctae sedis Romanae pontificum, ex eisdem sacris canonibus promulgata, electos judices episcopos apud me expetisti, et tres, secundum Africanum concilium (conc. Afric. can. 63, 88, 89, 94), scilicet Actardum, Ragenelinum, atque Joannem a me tibi designatos suscepisti, et eorum, atque apostolorum Deum timentium judicio, in domni regis sicut postulasti, praesentia de quibusdam decretum fuit, ut 135.0215C| beneficia sua, quae irrationabiliter perdiderant, recuperare deberent. Quorumdam autem eorum causa usque ad alium tractatum, certis causis intervenientibus non diffinita, sed die alia diffinienda remansit; et tu ante diffinitionem contra sacros canones, et sine ulla necessitate vel ratione, fuga lapsus, regularem diffinitionem exspectare contempsisti. »
Item post aliqua de canonibus: « Et ab electorum, judicio, ut praedixi, incaute ac inhoneste fuga lapsus abscedens, pitacciolum irrationabiliter confectum, et manu tua subscriptum, ac praefatae professioni tuae usquequaque contrarium, per Ermenoldum diaconum tuum, VI Nonas Julii, indictione 3 mihi misisti, quod ita se habet:
« Reverendissimo Remorum archiepiscopo HINCMARO 135.0215D| sanctae Laudunensis Ecclesiae HINCMARUS, Deo miserante, episcopus, debitam in Christo devotionem. Vos scitis quia ab universali sanctae Romanae Ecclesiae papa, Patre quoque nostro et magistro Adriano (Adrian. II) bis vocatus existo, et vos ipsi in quaternionibus mihi a vobis in Attiniaco palatio, coram archiepiscopis et episcopis, qui adfuerunt, datis, quod ad eadem sedem venire totidem vocatus detrectem, me reprehendistis; si vitio scriptoris, pro detrectem, quod est dissimulem vel differam, detractem, quod valde tractem non ab re accipi potest, intercharaxatum non fuit. Unde vos nunc pro amore Dei omnipotentis, et reverentia S. Petri 135.0216A| exposco, sicut et in eadem synodo in eodem Attiniaco a vobis convocata, quod impetrare, non valui, expostulavi, ac jam etiam per integrum efflagitavi annum, et praecipue in synodo apud Vermeriam palatium olim ab orno habita ( Syn. apud Vermer., an. 870), obsecrando declamavi, nunc quoque et obsecro, et item declamo, ut et hactenus egi, quo vestra archiepiscopali auctoritate apud domni nostri gloriosissimi regis Karoli ( Carol. Calvus ) clementiam obtineatis, quatenus domni et universalis papae Adriani praeceptis ac institutionibus ecclesiasticis, mihi ut omnibus expedit, velut ei qui de omni Ecclesia fas habet judicandi, liceat obedire, videlicet ut limina sanctorum apostolorum, Petri scilicet et Pauli, merear, ut devovi, et ab eodem insuper 135.0216B| vocatus sum, penetrare. Alioquin me vobis ab hinc, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice sciatis obsequi non posse, quia ut decernit beatus papa Gelasius (GELAS., epist. 4), nesciunt quid loquuntur, qui decretis sanctae Romanae Ecclesiae sedis praesulum quasi canones opponunt, quibus contraire contra canones est ipsos se erigere. Iste Gelasius papa venerabilis et sanctus omnes decretales epistolas venerabiliter sanxit suscipiendas, nec ea venerabiliter suscipit, licet ad tomum caput inclinet, qui eis non obedit, sed potius porro obvias manus inferens, quod sine periculo agi non potest, respuit utpote qui de se judicari non prospicit. Nam velimus nolimus, aut eis parebimus, aut eorum judicio percellemur, quorum neminem aliqui 135.0216C| quique reprobare valemus. De archiepiscopis autem Remigio ac Harduico, quod mihi per Teutlandum diaconum mandastis, privilegio sanctae Romanae Ecclesiae non praejudicat, sed quod eis eadem sancta sedes de me voluit ac disposuit committere, commisit, vos vero quod vestrum est agite. In Domino Jesu Christo bene valete. Ego Hincmarus sanctae Laudunensis Ecclesiae episcopus sponte subscripsi. »
« De quo pitatio tibi distuli respondere putans te retractare, et a tua contumacia resipiscere: tu autem non quievisti, sicut causa brevitatis omitto. Et post haec per clericum tuum Bertharium domno regi tuas litteras direxisti, excusans te, quoniam ad illum, sicut tibi mandaverat, venire non posses, quia febricitans, ut te sol tangeret sufferre nequibas: sed 135.0216D| tibi Romam eundi licentiam daret, secundum votum tuum quod vovisti, quando altera vice febrem habuisti, ut ad sanctorum apostolorum limina, sicut voveras veniens, ibidem ab eadem febre liberareris. Is autem domnus rex coram episcopis et aliis fidelibus suis, qui adfuerunt, tibi per eumdem clericum tuum remandavit, mirum et non verum esse quod diceres, quoniam ad illum venire non posses, et Romam adire valeres. Venires autem ad illum, et si ipse pro causa rationabili te illuc ire velle cognoscere posset, tibi licentiam non denegaret. Tu vero ad illum venire noluisti, donec circa Kalendas Septembris tertiae indictionis, ad Silvacum de collocutione 135.0217A| fratris sui Ludovici rediit, quo obviam illi veniens, nihil cum eo, sed nec mecum, per te vel missos tuos, aut litteras tuas de licentia tua Romam eundi dixisti. Sed et quando missi domni apostolici Remis fuerunt, quotidie per septem dies, cum rege et mecum locutus fuisti, et inde nihil dixisti. Quod dicis te in synodo apud Vermeriam, indeque apud Attiniacum licentiam eundi Romam petisse, et impetrare non potuisse, omnes episcopi, qui in eisdem synodis fuerunt, liquido sciunt quoniam cum de tuis insolentiis increpabaris, timens regulare judicium, vel regis castigationem, licentiam eundi Romam petebas. Cum vero videbas, quia et rex et episcopi erant tibi placabiles, de ipsa licentia nihil dicebas, sicut nec modo facis, donec aliquam novitatem, ut 135.0217B| soles, quam semper timendo exspecto, iterum facias, de qua compellatus solitam cantionem de tua recantes. Petitio autem tua apud domnum regem talis fuit, quando ad eum venisti, quia sicut plures et pene omnes in istis provinciis scire dicuntur, et patet, addens gravibus graviora, velut ipsa sacrorum canonum demonstrant judicia, nescio quibus machinationibus exquisitis a te jussio est principalis elicita, ut de his de quibus electos judices secundum sacros canones expetisti, non solum eorum querela, quorum causa usque ad alium tractatum diffinienda remansit: verum et quae, ut dixi, in domni regis praesentia electorum judicum sententia diffinita fuerunt, sine metropolitani conscientia, sineque canonico et episcopali judicio, per judices 135.0217C| saeculares, Helmigarium scilicet mercati palatini Telonearium, et Flotharium ac Ursionem villarum regiarum majores refricarentur, contra canones, qui ab ecclesiasticis ad majoris auctoritatis ecclesiasticos judices, et non a majoribus ad minores, nec ab ecclesiasticis ad saeculares, neque a consensu partium electis provocari permittunt. A quibus judicibus saecularibus a te petitis quaedam ex diffinitis refricata et immutata, quaedam vero ex diffiniendis sunt diffinita, adinventitia reputatione, sicut ab ipsis, qui in eodem placito fuerunt, dicitur, de non necessariis et inconvenientibus juramentis reperta, et a te coram praedictis judicibus ipsis tuis accusatoribus, quos contra electos judices sicut expetieras, suscepisti, proposita, quatenus et is de quo legaliter ac regulariter 135.0217D| diffinitum fuerat, ut beneficium suum haberet, quod contra rationem et aequitatem perdiderat, eadem adinventione dimitteret, et illi quibus judicatum fuerat, ut quoniam tu post expetitum electorum judicium, idem judicium subterfugisti, beneficia sua usque ad legalem diffinitionem tenerent, beneficia ipsa desererent, et tu quod incoepisti evindicares; cum sicut tibi non licet de accusatione, sive criminalis causae, sive civilis, relicto ecclesiastico, publico purgari judicio, ita etiam non licet tibi postposito vel contempto ecclesiastico, judicio, ad saecularia judicia convolare, vel quemcumque, nec etiam laicam personam pertrahere, neque ad forum suum sequi, si ipsa persona laica consenserit ecclesiasticum 135.0218A| subire judicium, sicut lex Valentiniani, quam probat Ecclesia, demonstrat. »
Item post ostensas auctoritates: « Et non pertranseat etiam tuam considerationem, cur domnus rex tuae petitioni annuerit, ut unde in praesentia illius electos judices episcopos secundum sacros canones accepisti, sine conscientia metropolitani, sineque ecclesiastico judicio consenserit, ut seculares judices ad retractanda ea quae diffinita fuerunt, vel ad diffinienda, de quibus judices acceperas, demum acciperes. Scio enim et certus sum hinc illum canonicum scire judicium, et miror ac doleo cur tu hoc videre non voluisti, aut Deo judice arrogantia caecatus non potuisti. Inunge igitur, secundum consilium Apocalypsis Joannis, collyrio oculos tuos ut 135.0218B| videas (Apoc. III), et albuginem arrogantiae de oculo mentis, id est intellectu tuo, abjicere valeas, et pensa ne forte domnus rex, quem toties exacerbasti, sciens divina judicia atque eloquia, hinc in annuendo votis tuis cogitaverit contra te sententias divinas de his qui durae cervicis et indomabiles corde sunt: Qui nocet noceat adhuc (Ezech. II), et qui in sordibus est sordescat adhuc (Apoc. XXII), ut impleant peccata sua semper (I Thess. II); et: Dimisit eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis (Psal. LXXX); et: Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora (Deut. XXXII). Et cum tantarum transgressionum 135.0218C| inveniaris obnoxius, non cessas me provocare, ut de promisso pitacio tuae professionis atque subscriptionis, de quo tibi, ut praedixi, respondere hactenus distuli, sed et de aliis tuis professionibus atque subscriptionibus vel lacessitus rescribam, quatenus professionum et subscriptionum tuarum historias plures legentes, si forte sunt qui adhuc eas ignorent, earum diligentiam cautelam quoque et utilitatem cognoscant. Et primum quidem respondebo tibi de praefato a te subscripto pitacio, in quo scribis in adminiculo tuo te a me reprehensum, et esse me ostendis reprehensibilem. Sed ego spreta reprehensione tua, qua me quasi sub quodam excusationis velamine, de scriptoris vitio more tuo evidenter reprehendere satagis, qui aut differentiam 135.0218D| verbi detrectem [ rest. pro detractem], quod in meis scriptis tibi datis posui, nesciam, aut scriptoris vitium in eis corrigere non sapuerim, vel emendare neglexerim, et ex mea reprehensione tuam ostentare scientiam, Cham Noe filius (Gen. IX) voluisti, non solum in verbi illius differentia, sed et in alio verbo, quod ad ostentationem tui in tuis adinventionibus iteratum inveni; et cum hinc meam insipientiam voluisti ostendere, tuam studuisti apud scholasticos stultitiam propalare. Pro me nihil curo dicere: Mihi enim pro minimo est ut a te judicer (I Cor. IV), aut sine dilectione a tua scientia reprehendar. Sed ne apud illos, qui tecum rumusculos captant, glorieris quasi me mutum effeceris et elinguem, qui 135.0219A| solus nostris temporibus thesauros sapientiae et scientiae penetrans introisti, hic causa compendii praetermittens, cum mihi vacaverit, ostendam quid regularum grammaticae artis auctores, quid ortographiae doctores, quid sanctae Scripturae tractatores inde sentiant atque dicant. »
Idem post nonnulla: « Sed et alia sunt hinc ex sacris canonibus et apostolicae sedis decretis, quae mihi hic ponere longum fuit, in opusculo 55 capitulorum, quod ad tuam commonitionem, et correctionem atque instructionem tibi dedi, potes relegere, praeter epistolas praemissas quas tibi direxi ad redarguendam tuam temeritatem contra evangelicam veritatem, et apostolicam atque canonicam auctoritatem, contraque sedis apostolicae 135.0219B| decreta, in tuam et perniciem multorum praesumptam, sicut in synodo plurimorum episcoporum est comprobatum. Sed et praeter alias epistolas, ac alia scripta, quae tibi direxi, vel dedi ad comprimendam tuam insolentiam, et commonendam ac instruendam tuam dilectionem ut ageres juxta Domini dictum: Quid quaerit Dominus Deus tuus a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et facias voluntatem ejus, obediasque ipsius imperio (Deut. X)? Quae frater sollicita cordis intentione revolve, et recogita quid sit quod dixisti: Quia ex tunc quando mihi litteras illas misisti, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet canonice, scirem obsequi mihi te non posse; et revoca ante oculos tuos, quod coram episcopis decem provinciarum professus es, et manu propria 135.0219C| subscripsisti: scilicet quia privilegio metropolitani provinciae Remorum Ecclesiae, secundum sacros canones et decreta sedis apostolicae ex sacris canonibus promulgata pro scire et posse te obediturum profitereris et subscripsisti. Dic, frater, quando et ubi, vel in quibus a te requisivi vel extorquere volui, ut mihi contra haec in aliquo obedires? qui nunquam tua, sed juxta Apostolum, te quaesivi (II Cor. XII), et qui meas injurias, scilicet meae personae, facile, Deo gratias, possum dimittere, sicut et quotidie pro te omnipotentiam Domini devote exorans facio; injurias ordinationis divinae, quae a tua insolentia exquiruntur, ut metropolitano privilegio canonice non subdaris, in eum redundantes, qui Spiritu sancto suo, a quo promulgati leguntur et creduntur canones, instituit, 135.0219D| patienter ferre non possum, nec debeo, quin tantum inde non satagam quantum potero. Nam sicut sollicitudo et primatus totius Ecclesiae catholicae sanctae sedis Romanae pontifici divinitus est collata, ita et unicuique metropolitano ac primati provinciae sollicitudo sibi delegatae provinciae, per sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos noscitur esse commissa, » et caetera. Sequuntur denique plura de professionibus et subscriptionibus ejusdem Hincmari, et correptionibus ejus usque ad finem operis. Item aliud opus incipiens ita:
« HINCMARUS Remorum episcopus HINCMARO Laudunensi episcopo.
135.0220A| « Vir diversis flagellis a diversis attritus dicit: Qui me comedunt non dormiunt (Job XXX), ac si diceret, non quiescunt. Et tu, frater, me tuae linguae flagellis atterere, et venenosis scriptis tuis ad iracundiam provocando inficere non quiescis. Sed qui illum servum suum custodivit a murmurationibus, me peccatorem, et fragilem in se confidentem potest custodire a rancore et malitia contra tuas falsas criminationes. Post alia multa super dolorem vulnerum meorum addens (Psal. LXVIII), dicis: Sicut in scriptis tuis perversis invenio, quia apostolicae sedis potestati derogo. Unde nemo sanum sapiens tibi unquam credidit, vel credet, quoniam et ipsa scripta quae ad apostolicam sedem saepissime misi, et illa quae tibi resultanti saepe transmisi, te revincent, et in isto 135.0220B| saeculo, et in futuro judicio. Non enim de me verum esse valebis unquam, vel usquam probare quod dicis: Ab his, inquiens, a quibus pro apostolicae sedis privilegiis, quae Christi sunt usque ad mortem fas erat decertari, praedicatur et docetur, in his quae eadem sedes statuit, velut respuendum probari. Sed tu probaris ejus privilegio resultare, qui secundum sacros sanctorum conciliorum canones supra positos, ab ipsa prima sede atque ab omni Ecclesia catholica comprobatos, ut revera Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, et juxta decreta ipsius sanctae sedis, ex eisdem sacris canonibus promulgata, metropolitano privilegio, semel et secundo ac tertio commonitus, obedire detrectasti, ut colligationes impietatis (Isa. LVIII), quas contra evangelicam 135.0220C| veritatem, et apostolicam atque propheticam auctoritatem, contraque sanctorum canonum, et decreta ipsius venerandae sedis exitiabiliter, in tuum, et multorum periculum colligasti, dissolveres. Insuper contra sacras regulas adversus metropolitanum privilegium libello perniciose subscripsisti, et subscribi fecisti. Unde in synodo conventus ab episcopis decem provinciarum ( syn. Duziacensis ) libellum professionis de futura tua obedientia subscriptum manu propria, quem habeo, porrexisti. Contra quem iterum resubscripsisti. Nam ego decretales epistolas sedis apostolicae diversis temporibus, pro diversorum Patrum consolatione, vel consultatione ab ejusdem sedis pontificibus datas, et venerabiliter suscipio, et venerabiliter suscipiendas dico et scribo, et sacros 135.0220D| sanctorum conciliorum canones cum decretis apostolicae sedis, ex eisdem sacris canonibus promulgatis, et recipiendos, et custodiendos, et servandos, sicut supra ostendi, profiteor. Et quod dicis, te audire obloqui de judicio domni papae Nicolai, si de me dicis, mendacium dicis. Nam quod ille de Rothado sive de Vulfado judicavit, non contradixi, sed sicut ipse praecepit obedire curavi. De eo quod dicis de Rothado, quia in ejus depositione non consensisti, subscriptiones tuae manus propriae te revincunt. Nihil enim inde egi, quod mecum non egeris; nihil judicavi, quod non judicaveris; nihil subscripsi, quod non subscripseris. Habeo enim illas ipsas manus tuae subscriptiones. »
135.0221A| Et circa hujus operis finem: « De aliis vero, quae in scripto apud Attiniacum dato mihi improperando mendaciter dicis, tibi respondere non curo. Sed scias quia non sum oblitus quod scriptum est in Isaia propheta (Isa. XXXVII), quoniam S. Ezechias arctatus angustia, blasphemas epistolas sibi directas in templo coram Domino expandit, et ad eum clamavit, et exauditus est. Expandam autem manus meas ad Dominum cum blasphemiis et superbissimis scriptis tuis mihi a te directis, orans ut, quando scit, et quando vult, et sicut scit et sicut vult, te convertat ad verae pacis et dilectionis atque debitae obedientiae dilectionem [ for., directionem], et me liberet a labiis iniquis, et a lingua dolosa (Psal. CXIX). Et dominae meae beatae et gloriosae Dei genitricis Mariae meritis, ac 135.0221B| precibus sancti Remigii, cujus privilegio derogas, exaudiet me adjutor in opportunitatibus in tribulatione (Psal. IX). Et quia beatus Hieronymus de his, quorum adversum me gratis suscepisti officium, dicit: Audiant canes mei (HIERON. praefat. in Job ), tu qui de filio in fratrem, indeque crevisti in coepiscopum, et post adeo profecisti, ut in canem meum excreveris, accipe hanc perversi contumaciae tuae pitacioli exigente causa, prolixam responsionem. Cum autem mihi vacaverit, succinctius de aliis perversis, et incompositis scriptis tuis, in quibus quaedam mendaciter, quaedam reprehensibiliter me reprehendendo, quaedam ficte humiliter, et vere superbe scripsisti, rescribam, et in illo scripto, quia lego dixisse Dominum: Jam non irascar tibi amplius (Ezech. XVI), 135.0221C| quantum mihi adhuc paret de hujusmodi altercationibus tibi scribendi finem imponam. De hoc quod dicis, quia dicunt de me homines: Qualis est ille avunculus, qui talia suo nepoti scribit? dicant et de te ipsi homines: Qualis est ille nepos ab avunculo suo talis ut tunc erat assumptus, et talis, sicut nunc est in spiritali ac temporali honore effectus, qui talia sibi exigit ab invito avunculo, ne talis ab aliis, sicut a nepote suo depingitur, aestimatus, per eum blasphemetur nomen Domini (Rom. II) et vituperetur ministerium ejus (II Cor. VI), secutus Apostolum scribentem ad Corinthios, contra se blasphemantes, et vilipendi ab aliis laborantes? Egit quippe doctor egregius ut, dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium ejus praedicatione vilesceret, 135.0221D| illos videlicet commendaret, si se absconderet; cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Dicunt etiam et ipsi homines de te: Qualis est ille nepos, qui talia contra suum avunculum, et nutritorem atque ordinatorem machinatur, et quantum potest mali agit, et plusquam potest agere cupit, sicut tu in die magni judicii manifeste videbis, si te antea inde non recognoveris, et dignis poenitentiae fructibus non emendaveris? Multum me fatigas, et merito, non tibi imputetur, sed fatigationem meam consolatur, quod sicut tibi scripsi, beatus dicit Gregorius: Etsi Aethiops niger in balneum intrat, et niger de balneo exit; tamen balneator denarium balnei sui non perdit. Timeo de te meo Alexandro 135.0222A| quod de suo dicebat Paulus: Alexander aerarius, multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus (II Tim. IV). »
CAPUT XXIII. Quae Altfrido Transrhenensi episcopo, et caeteris quibusdam episcopis scripserit. Altfrido Transrhenensi episcopo scripsit quaedam pro rebus S. Remigii sitis in Thoringia, quas eidem commiserat, ut redditus ipsarum ipsi tempore opportuno dirigeret, interdicens, juxta dispositionem B. Remigii, ut nemo colonos ipsarum in suo praesumeret opprimere servitio; item, quod easdem res cuidam suo in beneficium dederit homini, rogans ut eidem homini solatium in quibuscunque indiguerit, ferre studeat; Adventio, Mettensium praesuli, super 135.0222B| quadam fidei quaestione, de qua fuerat interrogatus ab ipso; item, de itinere quod idem Adventius Romam petiturus debebat incipere; item, de adventu suo ad denuntiatam a rege synodum, pro memorata quaestione tractanda; item, pro filio neptis suae, quem eidem committebat; item, pro his quae idem Adventius ei mandaverat de Hincmaro Laudunensi episcopo, breviter intimans quae bona erga ipsum gesserit, et quae prava ille contra gerebat; item, petenti consilium quid agere deberet, Karolo in regnum Ludovici fratris sui senioris ipsius veniente, significans quid egerit ipse, quando Ludovicus regnum Karoli pervaserat, et quid eidem tunc agendum foret; item, pro acceleranda ordinatione Berardi Ecclesiae Virdunensis electi, et vocati episcopi; 135.0222C| item, pro excommunicatione Karlomanni, quam mittebat ei, significans qualiter eamdem tractare deberet; item, pro missis ipsius Adventii, quos Romam direxerat pro causa Bertulphi Trevirensis archiepiscopi, mirans cur sibi non significasset, qui ei renuntiavissent; item, pro litteris Ludovici regis, quas idem Adventius ei direxerat, et ut litteras, quas ipse domnus Hincmarus Ludovico mittebat, ipse praefatus praesul ei aut mitteret, aut donaret; item, pro litteris ipsius Adventii, quas ei miserat, intimans de adventu legatorum suorum pallium a sede apostolica Bertulpho archiepiscopo deferentium, exhortans etiam, ut de regum concordia laboraret; unde, quia semper laboraverit et laborare decertet, innotescit, et de mulo, quem sibi mitti 135.0222D| petierat, quia hoc animal ipse domnus Hincmarus non haberet, nec sedere soleret, et alia quaedam; item, pro excommunicationis discretione, quia excommunicatos significaverat a se quosdam malefactores Mettensis Ecclesiae, homines scilicet Walterii comitis, et Lambertii, deposcens ut apostolicam regulam et episcopalem servet in hujusmodi negotio patientiam; item, quo debeant ordine consecrari metropolitanus atque dioecesanus episcopi. Ercamrao Cathalaunensi episcopo, de quibusdam reprehendens quae non libenter audiebat de illo, admonens et instruens qualiter se agere debeat, et ut monitis apostolicis diligenter attendat; item, pro cujusdam villae incolis, quos irrationabiliter ab omni consolatione 135.0223A| divini ministerii, propter quoddam homicidium, non ab ipsis patratum, removerat, intimans quomodo nec charitatem, nec discretionis moderationem in hoc facto custodierit; item, pro absolutione cujusdam ab ipso excommunicati, pro quo Guntarius Coloniensis episcopus eidem litteras deprecatorias miserat, quas ille suscipere noluerat, ostendens qualem se erga delinquentes, et qualem erga recognoscentes episcopus exhibere debeat. Hilmerado Ambianensi, pro quodam monacho, qui presbyterum et monachum in monasterio sancti Richarii occidit, pro quo domnus papa Nicolaus litteras eidem domno Hincmaro direxerat, poenitentiae tenorem continentes; item, pro litteris Adriani papae, quas ei pro quodam presbytero 135.0223B| miserat, monetque ut apostolicis obediat jussionibus; item, pro quodam presbytero, qui ad eum clamaverat, quia, pro eo quod arma de cujusdam ebrii manibus, qui eum occidere volebat, extorquens, projecit et fugit, idem episcopus ab eo et Ecclesiam suam et facultates ejus tulisset. Unde redarguit eum, quod contra auctoritatem sacrorum canonum erga praefatum egerit presbyterum, mandans quid fiendum, et quid juxta canonicam sit auctoritatem de hoc observandum. Item redarguens eum quare in torpore negligentiae requiescens, pravorum consiliis uteretur, cum et aetate et corporis infirmitate ad finem vitae urgeri videretur, ostendens ei ex sanctarum monitis Scripturarum, quibus transgressionibus inveniretur obnoxius; item, pro quodam 135.0223C| presbytero, mandans et interdicens auctoritate metropolitana, ut nullum praejudicium ei faciat, sed ad synodum convocatam die denominata sibi occurrere studeat; item, pro hac eadem re, intimans quia si non occurrerit ad sydodum secundum praeceptum papae, quod synodus de eo judicaverit in ipsum sit exsequendum. Isaac Lingonensi, pro quodam regio milite ab ipso excommunicato, suadens ut mitius erga eum ageret, propter instantem de infestatione paganorum necessitatem, notificansque qualiter ipse agere soleret in talibus excommunicatorum causis, et quia illud anathema non duret amplius, nisi quandiu homo in peccato perseverat; item, pro nepotibus ipsius, qui apud eumdem domnum Hincmarum nutriti fuerant, et alia quaedam. Hungario episcopo, 135.0223D| pro excommunicatione Balduini qui Judith viduam regis filiam sibi furatus fuerat in uxorem, unde et ab episcopis hujus regni fuerat excommunicatus.
Hortatur autem eumdem Hungarium, ut admoneat Roricum Normannum, nuper ad fidem Christi conversum, ne recipiat eumdem Balduinum, neque praesidium ferat: sed et quod centum [ i. si caeteri]. Nortmanni per ejus consilium, ut audierat, post conversionem ipsius istud regnum depraedati fuissent, hoc digna poenitentia emendare studeret. Fulcrico Trecassino episcopo, Ecclesiae Remensis alumno, gratias referens pro epistolis quibusdam Augustini ab eo sibi missis, et de libro Didymi, quem Fulcricus 135.0224A| mitti petebat, ac de Ecclesiis monasterii Orbacensis, admonens eum, ne contra matrem suam, Ecclesiam scilicet Remensem, et patronum suum sanctum Remigium aliquid perverse agere praesumeret. Odoni Belvacensi, quem filium charissimum saepe vocat, multa fidenter [ ms., fideliter] scripsit. Pro epistola siquidem Adriani papae, quam sibi miserat super appellatione cujusdam presbyteri ex Ambianensi parochia, ut assumat idem Odo pro hac laborem, quatenus Hilmeradus episcopus papae jussis obediat, et qualiter scripta, presbyter idem Roma detulerat, prudenter tractare debeat; item, pro quibusdam regis hominibus inter se discordantibus, ut commoneat eos ad pacem venire, indicetque ipsis, quod nisi hoc egerint, ab eodem domno Hincmaro 135.0224B| excommunicandi sint; item, pro synodo, quam rex praeceperat habendam non in tempore congruo, petens consilium quid inde agere debeat, rogans etiam sibi remandari quid rex responderit de illis hominibus quos se excommunicaturum significaverat, et de aliis necessariis causis. De quibusdam quoque scriptis, et Graecorum quaestionibus, et homiliis beati Petri caeterisque rebus; item de responsionibus ad objecta Graecorum, quas idem Odo colligens descripserat, et domno Hincmaro miserat. Unde Deo gratias refert, quia se ipsumque uno spiritu potatos invenit, et quid de his sibi videatur simul conferendum esse significat, sed et apud regem semper eum excusatum fieri rogat, qui tunc in ejus servitium, diversis infirmitatibus detentus, abire non 135.0224C| potuerit, rememorans etiam de discordantibus, unde jam mandaverat, ut eos ad pacem redire moneret, laudans eum quod de his quae in litteris suis ei significaverat, ut Deum et fratrem diligens, studiose ac episcopaliter egerit, et ut regem commoneat, et inde ministerium suum facere rogat, sibi quoque rescribi, de quibusdam, quae inter se et regem versabantur. Quaedam etiam intimans, quae secreto Joanni episcopo notificaret de synodo tunc, ut rex jusserat, non agenda, et quare tunc convocari non deberet, addens de quibusdam quoque scriptis, quae illi remittebat, vel quae sibi mitti poscebat; item, de ordinatione Willeberti, cui rex episcopium Cathalaunense dederat, ne in ipsius ordinatione ab ordine debito declinaret, intimans quod irrationabiliter Cathalaunenses, 135.0224D| post obitum sui episcopi, de sua ipsa necessitate fecerint, et quod ad regem litteras suas pro electione praefati Willeberti miserint, decretum vero suum ad archiepiscopum, sicut mittere debuerant, ut inde quae agenda essent canonice ageret, non miserint, insinuans qualiter inde rite facere debuissent; sed quia non fecerant, quid exinde cautius agendum sibi videatur, edisserit, et prudenter attendendum mandat, ut regularis electio fiat, et postremo, sicut ipsius prudentiae melius inde videretur, hanc ita disponeret; item, de causa parochiae ipsius Odonis quae inter ipsum et Rothadum Suessionensem episcopum ventilabatur, simulque de presbytero, qui 135.0225A| epistolam papae Roma detulerat, ut regem admoneat modificans ejus animum, ne contra Dominum aliquid faciat in Ecclesia Dei, vel episcopali ordine non pro Hincmaro nepote suo se tantum id dicere asserens, quantum pro ipso seniore suo rege, ne ipse taliter peccaret, unde aeternaliter periret; item, de correctione epistolae suae, quam illi pridem miserat, ab imperito scriptore corruptam, et de his quae objiciebantur Hincmaro scandalizatori suo; item, de litteris, quas pro eodem Hincmaro regi mittebat, ut ipse Odo eas illi porrigeret, et qualiter eas receperit, vel his annuerit, sed et de aliis sibi sciendis petit litteris sibi remandari; item de causa Erpuini episcopi, qui ad condictam synodum venire non valebat, ut causam ipsius Odo inter ejus personam 135.0225B| et accusatores ejus exsequi studeret, et si ad integrum id agere non posset, eumdem Erpuinum et accusatores ejus ad synodum apud Pistas agendam abire commoneat; item, de litteris sibi ab Odone missis, in quibus compererat insurgere quosdam monachos contra sacram auctoritatem, et de privilegiis Corbeiensis monasterii; item pro itinere suo ad regem; item gratias referens Deo, pro satisfactionis et correctionis dulcedine, qua in litteris ipsius Odonis multam recognitionis ejus de his unde redarguerat eum reperit benignitatem, item pro electione Suessorum episcopi post obitum Rothadi; item, pro conventu synodali super responsione ad epistolam Adriani papae; item, pro litteris regis, quibus praeceperat episcopos regni a domno Hincmaro 135.0225C| convocari, ut prohiberent filium ipsius regis Karlomannum a praesumptione cessare, quam criminabatur contra patrem exercere; item, pro ordinatione Ansegisi Remensis dioeceseos monachi in episcopatu Senonico; item, pro libello historiae de ortu S. Mariae, et homilia B. Hieronymi de Assumptione ipsius Dei Genitricis, quae quidam monachus Corbeiensis monasterii non esse recipiendam contendebat.
Ad quae respondet idem domnus Hincmarus, praefatam historiam nos habere ad lectionem, non ad proferendum auctoritatem: homiliam vero eamdem a sancto Hieronymo asserit catholice dictatam, sicut et stylus, et cautela sensus, et intellectus, et alia certa indicia monstrant, et certae personae, per quas 135.0225D| de partibus orientalibus tempore certo delata ad regiones nostras pervenit, fidem faciunt. Subjungit quoque de libello ipsius Odonis contra objectiones Graecorum, quaedam se in eo commemorans adnotasse, quae retractanda et corrigenda forent; item, pro ordinatione Hedenulfi secundum jussionem Joannis papae ad episcopum Laudunensem diu pastore vacantem; item pro ratione lunae paschalis, et lectione quam Adalardus abbas inde composuit; item pro eadem re, gratias agens Deo pro sollicitudine ipsius Odonis, qua studuit investigare mysticam paschalis solemnitatis observationem, et caetera; item, pro itinere suo ad concilium papae Joannis, ut ad id ipse quoque venire festinet; item, de inquisitione 135.0226A| ab ipso Odone et praefato Hedenulfo tractari judicii Auriniaci monasterii, pro regimine Ricoarae abbatissae, quae contra leges idem usurpaverat monasterium, monetque ut suggerat regi, ne ageret inde qualiter alienis peccatis implicaretur. Idem de itinere suo non ad regem terrenorum praesentiam, sed ad regis aeterni judicium, ad quod jam se festinare per continuas indicat aegrotationes; item, pro ordinatione Hetilonis, quem plebs Noviomagensis episcopum sibi elegerat ordinandum, aliaque nonnulla eidem saepe direxisse reperitur scripta. Hildegario Meldensi episcopo, pro parochianis ipsius quibusdam, qui homicidia in Remensi perpetravere parochia scribit, exhortans ut eos salvare quocunque valeat consilio et auxilio procuret, 135.0226B| adjuturum se spondens, ut ad pacem venire queant.
Scribit quoque ad eumdem quemdam De judicio aquae frigidae libellum. Joanni Cameracensi petenti commendatitias dari sibi Romam proficiscenti litteras, ex nomine domni Hincmari Adriano papae offerendas, rescribit, quod si redditurus obsequium Caesari, Romam velit ita pergere, ut obsequio Deo debito Caesaris contrarium non esset obsequium, canonicas libenter ei litteras tribueret; sin autem pro causa Lotharii regis, quae inter eum et ipsius uxorem diu ventilata fuerat, quoniam commendatitias in hac re dare litteras non valebat, reprehensibiles dare non audeat, quia nec debeat, praesertim cum nuper domnus Adrianus litteras ei suae auctoritatis 135.0226C| per Actardum Namnetensem episcopum miserit (ADRIAN. II ep. 13), in quibus significaverit se certamina, quae sedes apostolica per antecessores suos Benedictum et Nicolaum in hac causa certaverat, sequi, monens eum, ut quod super hoc negotio gestum est, nullatenus enervari consentiat, intimansque qualiter excommunicata fuerit Waldrada. Addit etiam, quod sine consilio coepiscopum litteras ei dimissorias, maxime pro re incerta, dare nequiret; item, de obitu Lotharii regis, exhortans ut sine dilatione ad Karolum ( Carolus Calvus ) regem veniat; item pro quodam presbytero Cameracensis parochiae, qui seipsum castraverat, frequenti monitus id agere visitatione, nesciens quid inde sacri decernerent canones, consiliumque dat, monens, ut 135.0226D| diligenter investigetur quibus sit modis admissum, et interim per indulgentiam presbyter idem maneat in ordine suo, donec in provinciali synodo quid exinde tenendum sit inveniatur, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum reperiatur adversum; item, gratiarum referens actiones pro beneficiis saepe sibi ab eo impensis, petens ut requirat sermonem sancti Augustini De lapsu monachi et viduae, ac sibi ad transcribendum mittat, vel transcribi faciat, et ad proximam synodum sibi afferat. Expositionem quoque Bedae in Proverbiis Salomonis ad eamdem synodum sibi deferri petens. Intimat etiam quod papa Romanus Karolo regi, et episcopis ipsius regni quaedam mandata direxit, de 135.0227A| quibus in synodo sit necesse tractari; unde et rex metropolitanis regni sui litteras miserit, praecipiens, ut coepiscopos suos ad eamdem convocarent synodum; item, pro parte decimae, quam sibi significatum fuerat, ab antiqua regia capella tulisse, et altari, quam noviter sacraverat, addidisse; quod quia contra regulas esset, emendare, si sit actum, suadet; item, pro quodam presbytero, qui ad sedem Remensem proclamaverat, praejudicium se pati questus ab eodem praesule suo, interdicto sibi cum rebus suis officio quoque sacerdotali, nec sponte confesso, nec regulariter convicto, pro tumultu et homicidio perpetrato, ubi interfuerat, et invictus arma defendendo se sumpserat, hominemque vulneraverat, non tamen eum qui occisus fuerat. 135.0227B| In quibus litteris ostendit ex auctoritate sacra, quid discretionis sit in hujusmodi causa tenendum, et quae sacrorum canonum sint adhibenda capitula.
Scribit ad eumdem et alia quaedam. Ragenolino Noviomagensi, pro quodam presbytero qui ei litteras ab Adriano papa detulerat, praecipientes ut si episcopus idem quod injuste fuerat actum circa eumdem presbyterum corrigere differret, post primam et secundam admonitionem domnus Hincmarus hunc Ragelinum canonica usque ad satisfactionem percelleret auctoritate. Unde et litteris eum monet, ut jussis obtemperet papae, et quare vel ipsi, vel aliis quibusdam episcopis talia venire solerent ab apostolica sede mandata, 135.0227C| declarat: quia scilicet in judicandis subditis regularem non sequantur tramitem discretionis, et quoniam ad auctoritatem metropolitanam interrogando atque obediendo recurrere negligant; item, pro visitatione Morinensis Ecclesiae post obitum Hunfridi episcopi, juxta dispositionem regis; item, pro Rothado quodam ipsius episcopi amico, qui sua, quae illius commiserat fidei, se fraude perdidisse querebatur; consilium dans quid inde faceret, ne ad synodalem sententiam perveniret. Villeberto [ ms. Guiloberto] Catalaunensi rescribit ad ipsius consulta pro Gangulfo comite, ut de his quae contra eum se fecisse vel negabat quaedam, vel confitebatur aliqua, juxta praeceptum apostolicum leniter ageret, quatenus in hoc legem Christi, charitatem scilicet, adimpleret 135.0227D| (Gal. VI), et ad satisfactionem dilectionemque sui utcunque posset, et industria eumdem comitem provocans, illi suam clarescere benignitatem permitteret. Decens enim esse, ut primordia sui sacerdotii devotione atque dilectione commendaret. Item pro quodam presbytero transgressore, ut secundum beati Gregorii monita, de ipsius absolutione faciat, juxta propheticam de confessione poenitentis, et apostolicam de judicio et misericordia sententiam; praemissum vero comitem, quem significaverat jam de culpa sua ex integro se recognoscere, patris illius, qui filium prodigum laetus recepit (Luc. XV), benignitatem sequens, benigne suscipiat, et vicecomitem 135.0228A| pacis inter eos procuratorem tanto benignius admitteret, quanto Dei esse filium pro Evangelii veritate recognosceret; item, pro duobus vasis salariis quae rex sancto Stephano mittebat, et aurea cruce cum sanctorum reliquiis, quam regina delegabat altari ejusdem sancti; item, pro inquirenda causa, juxta regis mandatum, quae versabatur inter episcopos Odonem et Rothadum; item pro ordinatione Arnoldi Tullensis episcopi, ut eat obviam pro hoc Adventio et Berardo idem petentibus, ad eamdem scilicet ordinationem celebrandam in pago Metensi, secundum regis jussionem; item, cum Odone, ut loquantur simul apud regem, pro synodo provinciali convocanda; item, consulenti si de monacho, necessitate, cogente, valeat archidiaconum constituere; 135.0228B| item, pro quodam homine suo ab ipso excommunicato, quem quia irrationabiliter audierat ligatum, monet diligenter absolvi; ite, pro synodo Joannis papae [Joan. VIII] domno Hincmaro ab imperatore Karolo missa, quam idem Villebertus transcripserat. Jubetque ut ad vicinos sibi episcopos Berardum et Arnoldum eamdem transmittat, etc.
Sed et alia quaedam scribit eidem; Hildebaldo Suessonensi, pro quadam ecclesia, de qua contentio agitabatur inter ipsum et Odonem Belvacensem episcopum, quam rex destrui praecipiebat; item, pro ministris Orbacensis monasterii ordinandis, et de quibusdam fratribus, qui ab eodem monasterio irrationabiliter exierant, reversique postea recepti fuerant; item, pro quibusdam presbyteris ex monasterio 135.0228C| sancti Crispini, de quibus domnus Joannes papa eidem domno Hincmaro scripserat, et de quibus diffinitum fuerat, ut extra claustra monasterii non pergerent, et eadem censura eis paterne temperetur; item, pro ordinatione Hadeberti ad episcopatum Silvanectensis Ecclesiae; item, pro litteris Joannis papae a quodam criminato presbytero delatis, quas a sacris canonibus et sanctorum decretis Patrum manifeste discordare commemorat, unde et qualiter agendum sit, utile dat consilium; item, ut secum simul ad praesentiam Joannis papae pergeret, qui Trecas pro quibusdam causis diffiniendis advenerat; item, pro constitutione regum, filiorum Ludovici, unde mandaverant ei episcopi, abbates, et comites, qui cum ipsis erant, ut ad eos litteras et 135.0228D| missum suum dirigeret, quod et fecit, mandans huic episcopo, ut ad eos proficiscens, quae Deo inspirante invenerint, votis et orationibus prosequatur; item, cum Waltero, Gisleberto et Angelino episcopis, ut convenirent secum ad peragendam jussionem praefati papae Joannis inter Hedenulfum et Hincmarum Laudunenses episcopos, cum sacrorum observatione canonum; item, exhortatoriam ad eumdem Hildebaldum corporea infirmitate detentum, in qua juxta petitionem litterarum confessionis illius, absolvit eum reconciliando, licet per absentiam corporalem · et alia nonnulla scribit ad ipsum. Atulfo [ i, Octulfo, et infra ] Trecassino, de reliquiis sanctorum, quas 135.0229A| ille significaverat, ostensis mirabilibus, se reperisse, qualiter easdam disponat, et de ecclesia sancti Petri, quam restruere tractabat, qualiter ageret; ac de infirmitate, vel evasione sua, et caetera; item, de villis Boletico et Fago, quae debitas presbyteris, decimas recusabant dare, quid esset agendum; item, pro mandatis papae Joannis de Hincmaro Laudunensi ad eumdem Atulfum ab ipso papa directo, quid illi sit observandum. Waloni Metensium praesuli, ad litteras quas illi direxerat pro documentis vitae pastoralis, et confoederatione fraternae unanimitatis, atque de repentina ipsius provectione, ut confortabilia sibi verba remandaret expetenti; item, pro quodam presbytero, cui domnus Hincmarus quasdam res Remensis Ecclesiae conjacentes in Vosago 135.0229B| commiserat, qui eas male tractaverat, et nonnulla contracta fuerant ex eisdem rebus in potestatem Metensis ecclesiae; item, pro consilio, quod ab eo petierat, de contentione quarumdam rerum, quae versabatur inter Metensem et Treverensem Ecclesiam, et de pallio a sede Romana sibi obtento, unde archiepiscopus ipsius litteras papae suscipere noluit; item, pro ordinatione Virdunensis episcopi, quem post obitum Berardi contra regulas provehi compererat, hanc epistolam suam sacris institutionibus instruens, et qualiter ordinandus, vel non ordinandus sit episcopus, divinis auctoritatibus ostendens, et alia praeterea quaedam. Hedenulfo, quem post Hincmarum Lauduni ordinaverat episcopum, pro quibusdam diaconis, quos ei dirigebat ad sacerdotium 135.0229C| provehendos; item, pro quodam orphano, cui suam afferebat idem episcopus haereditatem, et alia quaedam. Arnoldo episcopo, pro quibusdam, qui homicidium perpetraverant in Remensi parochia, et pacem obtinere non valebant, sed poenitentiam facere quaerebant, quam in hac parochia non poterant agere, quid de ipsis observandum foret; item, pro consilio quod petierat sibi dari super adventu Ludovici Transrhenensis, et quid ipse domnus Hincmarus eidem regi eum ad se venire jubenti remandasset. Franconi episcopo, pro litteris commonitoriis, quas jussione regis mittebat Hugoni imperatoris Lotharii nepoti, rogans ut et idem Franco missum suum talem cum misso ipsius mitteret, qui eum salvum ducere et reducere posset; item, pro Eurardo, 135.0229D| quem communem suum et ipsius filium vocat, et ut pro eo apud Ludovicum regem Transrhenensem, et reginam intercedat, obsecrat, et caetera. Bernoni Cathalaunensi, pro Noviomagensis Ecclesiae missis, qui ad se post obitum Rainelini episcopi sui venerant, ut eos idem Berno ad praesentiam regum perducat, et eisdem regibus litteras hujus domni Hincmari relegat, et intelligere faciat, et pro hac causa tam apud reges, quam apud palatinos, secundum ministerium suum intercedere satagat; item, pro electione pastoris praemissae Noviomagensis, vel Tornacensis Ecclesiae, et quia forman visitationis, vel electionis Adalberno episcopo, et eidem Ecclesiae 135.0230A| transmiserit, monens ut petat reges, et Hugonem abbatem, ut quantocius sibi litterae a regibus super hac causa mittantur, quia ipsa Ecclesia sine detrimento diu vacare pastore non poterat; item, pro eadem re, et aliis quibusdam. Adalberno, pro visitatione praefatae Tornacensis Ecclesiae, ut eidem suam visitationem solerter impendat, et frequenter electionis formam clero plebique relegat, et inculcet, ne per ignorantiam ab eadem forma in aliquo devient; item, pro electione pastoris ipsius Ecclesiae, et quia multi laborarent, ut non per ostium intrarent (Joan. X), non timentes, neque verecundantes fures fieri et latrones, et quia mandandus sit ad praesentiam regum, quo cum perrexerit loquatur secum, ut qualiter hinc de caetero sibi sit agendum simul considerent, 135.0230B| et caetera; item, pro querimonia et proclamatione cujusdam presbyteri ejus parochiae, ostendens qualiter episcopi rusticanarum parochiarum Ecclesias disponere debeant, et gubernare: monens, ut legat saepius homiliam beati Gregorii ex evangelio: Designavit Jesus, et alios septuaginta duos. Regula quoque pastoralis ejusdem beati Gregorii (GREGOR. hom. 17 in Evang.), cum sacris canonibus frequentius relegatur, et quae [ i. regulas, etc., relegat, ut quae] ibi sequenda leguntur, viriliter exsequantur: et quae cavenda inveniuntur, sollicite caveantur. Hetiloni [ al. Hedit.] Noviomagensi, ut in adjutorium et fidelitatem regum, et orationibus, et auxilio quo potuerit satagat, significans in magna se tribulatione vallatum a barbaris esse, et quod caeteris omnibus 135.0230C| depraedatis, tanta quaerebatur pro civitate redemptio, quantam explere non valeret; item, quia Ludovicus rex Germaniae mandaverat illi, ut iret ei obviam, quod tamen non esset acturus in cippo infirmitatis detentus, mandans huic episcopo, ut et per se, et per sibi commissos precibus insistat, pro pace et defensione Ecclesiae, et si aliquid utilitatis contra paganos facere potuerit, agat cum primoribus regni quantum valuerit.
De incensis quoque monasteriis, quod ille mandaverat, se dolere, et de his quae necdum erant incensa satis formidare. Sigemundo episcopo, de reconciliatione poenitentium, et aliis ad sacrum ministerium pertinentibus, de quibus Hildegarium episcopum se significat instruxisse. Item pro benigne 135.0230D| tuendis ac tractandis subditis, commemorans eum de corporali medico spiritalem a Deo factum; item ad interrogationem ejus, quid ipse scientiae requireret a presbyteris suae parochiae. Episcopis ad synodum Suessionis ex jussione regis Ludovici Transrhenensis convenientibus legatum suum sacerdotem quemdam dirigens, et pro infirmitatis impossibilitate semet excusans, quidquid favente Domino secundum canonicam institutionem, et episcopale ministerium juste et rationabiliter, aequitate dictante, decreverint, eorum decretis se annuere profitens; quidquid vero sacris canonibus poterit obviare, et a recta fide ac aequitate, et justitiae tramite 135.0231A| valuerit deviare, se in nullo assensum praebere, nec ut idem vicarius ejus assensum praebeat vel coactus, annuere, episcopis dioeceseos Ecclesiae Senonicae scribit pro electione Ansegisi Remensis dioeceseos monachi ad episcopatum Senonicum, consensum suum in ipsius adhibens ordinatione. Episcopis quoque totius regni primoribus, commonens, et exhortans eos intemeratam fidem regi suo Karolo conservare, quando idem rex Romam perrexit; item episcopis, abbatibus, comitibus, et caeteris Dei fidelibus ad quoddam collegium convenientibus, quo ipse corporis infirmitate praepeditus abire non valuerat, gratias agens Deo pro quibusdam primoribus regni, qui ab episcopis aliquantulum dissenserant, at tunc, gratia Dei largiente, beneplacitae sint unanimitati 135.0231B| conjuncti. Significans per has litteras, et missum ecclesiae suae comministrum, se de bonis eorum studiis ac dispositionibus congaudere, suadensque ut secundum sapientiam eis a Deo datam, divinis obedientes praeceptis, remotis privatis studiis, et indebitis cupiditatibus, ac noxiis contentionibus, primum quae ad generalitatis salutem, pacem, et utilitatem pertineant, inquirant, et exsequi procurent: adnectens sacras auctoritates de veste Christi, quae est Ecclesia Dei, hortansque ut seipsos tota virtute armantes justitiae zelo erigant, et jugum oneris matris eorum Ecclesiae, ac virgam exactoris ejus (Isai. IX) confringant, et vincula colli filiorum ejus dissolvant (Isai. LII); si qui sint oppressi manum allevationis porrigant; si qui forte depravati cupiditate 135.0231C| vel gratia, ad unanimitatem gregis Dominici reducere studeant; amplectantur consilium beati Gregorii, caeterorumque sanctorum Patrum; et ipse quoque quod illi ad pacem populi Dei et justitiam procurandam decreverint, votis et obsequiis, quantum Dominus donaverit, prosequetur. Subjungit quoque sacras auctoritates de canonice promovendo, vel eligendo episcopo.
CAPUT XXIV. Quae abbatibus quibusdam scripta direxerit. Aliis quoque diversis personis, tam clericis quam laicis, honestis etiam feminis, diversa pro utilitate cujusque reperitur scripta direxisse, nemini adulando parcens, sed commoda cuique pro rei opportunitate suggerere satagens. Ludovico abbati 135.0231D| suo litteras misit pro repetendo corpore sancti Deodati, quod quidam Giso, cupiditate rerum ipsius sancti ductus, ex dioecesi Remensi furtim transferri fecerat in Parisiacensem parochiam, inconsulto episcopo in cujus jacebat episcopio. Asserit autem in his litteris se nemini, neque sibi vel proprio suo sanguini, contra divina parcere jura. Sed et indignantem pro his abbatem iterum litteris monere non destitit, hortans et admonens, ut ecclesiasticis regulis satisfacere procuraret; item, pro quodam nepote suo, quem commiserat ei, et pro rebus a rege per dispositionem ipsius domni Hincmari monachis sancti Dionysii traditis. Hilduino abbati 135.0232A| pro epistola regis Karoli, et misso suo cum litteris ad imperatorem Lotharium perducendis. In quibus se quaedam de salute ipsius imperatoris suggerere manifestat, ut emendet, quae ipsi notificat emendanda, et de censu solvendo ex villa Dudeciaco. Item simul cum synodo episcoporum apud Carisiacum habita, scribit Hilduino Karoli regis archicapellano, et pro Ecclesia Lingonica, quam Wlfadus Ecclesiae Remensi alumnus contra canonica occupaverat decreta. Unde suggesserat eadem synodus regi, ut alterum ad regendam praefatam constitueret Ecclesiam, et rex jusserat ut episcopi quaererent talem, qui posset in episcopali ministerio eidem Ecclesiae proficere, eorumque vota in Isaac ipsius Hilduini discipulum convenerant, obsecrantes hujus in hoc Hilduini 135.0232B| consensum, et deprecationem ipsius pro eo apud regem; Brunuardo abbati, pro rebus sancti Remigii vel colonis Remensis Ecclesiae in Thoringia constitutis; Adalardo abbati, de amicitia inter ipsos, et qualiter debet esse verus amicus; Grunoldo abbati, pro Sigeberto fideli suo, ut res ejus quae conjacebant in regno Ludovici, in sua dominatione et tutela commendatas susciperet, et ut regi Ludovico suadeat, ne perversorum credens consiliis, in talia se ulterius immittat, qualia contra fratrem suum Karolum tunc egerat; unde tale dedecus ipsi acciderat, quale non accidisset, si exhortationibus hujus domni Hincmari aquiescere voluisset.
Transulfo [ i, Transulfo] Corbeiensi cum fratribus sibi subjectis, pro quodam fratre, qui praesumptive 135.0232C| abscesserat a monasterio, quem a rege receptum in gratia praeceperat idem pontifex ad monasterium festine reverti, pro quo rex rogaverat, ut mandaret, quatenus in monasterio pacifice susciperetur, donec conversationis ejus modus a rege, et eodem archiepiscopo tempore opportuno disponeretur; item, ad eosdem gratiarum referens actiones pro impensa sibi ab eis benignitate, memorans se plurimum in eorum orationibus confidere, et eis devotum existere, commonitoriaque salutis eis dirigens hortamenta, ut quique in ipsis navem Dominicae gubernationis susceperant regendam, contra insurgentium tempestatum impetus impigra sollicitudine dirigere studeant, et ut persecutione imminenti paganorum, quacunque recedendum sit, a bono proposito 135.0232D| non recedant, etc.; item, Hilduino, ut certare procuret apud regem pro electione canonica Ecclesiae Morinensis concedenda, quia et ipse hoc agere satageret quantum posset.
Adalgario abbati, gratias referens de orationibus ab ipso et fratribus sibi commissis Deo pro se oblatis, et de benedictione donorum ipsius abbatis, commemorans etiam de rebus Ecclesiae Remensis in Thoringia sitis, quas cuidam Amalrico commiserat, sed ipse male abusus eis divinum proinde judicium susceperit, quasque idem abbas sub censu sibi dari petebat. Sed idem domnus Hincmarus id agere sine clericorum suorum consilio renuens, mandat ut 135.0233A| easdem ad custodiendum interim suscipiat, et descriptionem earumdem sibi mittere studeat, et postea quod cum ecclesiasticorum consilio ministrorum rationabilius consideraverit, ei remandaturus sit. Item pro eadem re post missam sibi descriptionem, significans insuper Ludovico regi se pro iisdem rebus litteras misisse, ad petitionem ipsius abbatis, notificando ipsas res eidem abbati se commisisse, petendo quoque, ut ei solatium ferret, quatenus ipsas ordinare quiete valeret. Sed et Poponi cuidam, compescendo eum ab harum inquietatione rerum; familiae quoque in eisdem rebus consistenti litteris mandans, quo eidem abbati obedientes in cunctis existerent. Anastasio venerabili abbati ac bibliothecario sanctae Romanae Ecclesiae, 135.0233B| gratiarum referens actiones pro benedictionibus sanctissimis ab eo sibi per Actardum episcopum directis; suas eidem quoque abbati mittens munerum benedictiones. Quaedam etiam opuscula suo labore confecta ipsi delegans; item, pro beneficiis sibi ab eo collatis, et ut suggestionem suam domno papae acceptabilem faciat, et de memoria benedictionis, quam dirigebat ei (de hoc supra, cap. 21). Gregorio ejusdem Romanae Ecclesiae nomenclatori, et apocrisiario, asserens quod praefatus Anastasius multa bonitatis insignia sibi de ipso suis litteris intimaverit, et quod magnam fiduciam in ipsius habere posset amicitia sinceriter mandaverit; unde et petit ut isdem Gregorius se inter fideles amicos suos tenere dignetur. Guntario abbati, pro quodam irreligioso 135.0233C| monacho, quem de monasterio irreverenter proprio libitu recedere siverat. Unde valde reprehendit eum, ostendens ex auctoritate regulae quod ita non debuisset eum dimittere; monetque ut cum misso regis perquiratur, et comprehendatur, atque in monasterium reducatur, et in arctissima custodia retrudatur, ejusque culpae describantur, sibique descriptio ipsa cum proprii episcopi litteris dirigatur, ut secundum sacras regulas cum consilio coepiscoporum de ipso decernat. Gozlino, pro Bernardo nepote ipsius, qui seditionem contra regem moliri ferebatur, hortans ut ab hac intentione studeat eum revocare, et ut ipse Gozlinus pro nullo carnali affectu a recta via declinet; fratrem quoque suum Gozfridum commoneat, ut ambo memores parentum 135.0233D| suorum a fidei sinceritate non degenerent; item, quaerendo cur ad se missum vel litteras non dirigeret, ut facere solitus fuerat, exhortans ut id frequenter pro mutua dilectione atque consolatione facere studeat; item, significans quomodo de dilecto filio ei Gozlinus idem factus sit inimicus, et adhuc charum filium eumdem nominat, et injurias sibi ab eo illatas non solum patienter, sed et libenter se ferre depromit, ac petit ut reminiscatur, quia Remensis ecclesia eum regeneravit in Christo, tonsumque in clericum sub religione nutriverit et docuerit, de captione paganorum redemerit, ad gradus Ecclesiasticos usque ad diaconatum provexerit, plurimorum 135.0234A| monasteriorum per concessionem regum abbatem constituerit. Contra quae ille potentia elevatus, seditionem quae in hac Ecclesia, vel in illo regno male grassabatur excitaverit, quibusque similia gesserit, et quantis malis obnoxius sit, prosequendo manifestat; obsecrans ut horum reminiscatur, et vocem Domini se revocantis audiat, animaeque suae misereatur (Eccli. XXX), ut salutem consequi mereatur; item, pro correctione ipsius Deo gratias agens, et orans ut confirmet Deus quod operatus est in eo (Psal. LXVII), et det illi et velle et perficere (Philip II) quae sibi sunt placita pro bona voluntate, et caetera quaedam. Grunhario [ ms. Grimhario] abbati, pro rebus sanctae Mariae et sancti Remigii in Avernico pago sitis, quas interdixerat Bernardo comiti, 135.0234B| mandans huic abbati ut eas describeret, et earum descriptionem sibi deferret. Adalgario vocato episcopo, pro rebus Remensis ecclesiae in Aquitanis partibus conjacentibus, quas Bernardus Tolosanus comes occupaverat, et quia pretio eas obtinere non potuit, depraedatione pessumdedit, donec Deus inde suum judicium exercuit: quasque idem domnus Hincmarus Agilmaro episcopo commiserat, quando etiam de incestis, et usurpatoribus rerum ecclesiasticarum libellum, jubente rege, ipsi episcopo dederat. Mandata quoque pro eisdem rebus ad eumdem episcopum data huic dirigit: et ut cum eodem iste quoque, participato consilio, pro ipsis rebus satagat, hortatur, quosdam designans pagos, in quibus eaedem res conjacerent, Avernicum videlicet, Nigrummontensem, 135.0234C| Lemovicum, et Pictavum. In aliis quoque pagis, quorum non meminit, sed ab hoc requiri atque describi, sibique ipsam descriptionem mitti petit. Lamberto quoque, quem unice dilectum ac visceralem filium suum memorat, admonens et exhortans qualiter agere debeat erga illos, inter quos conversabatur, et qui eum electuri esse videbantur ad episcopatum Mettensem: praecipue monens pestem Simoniacae haereseos in omnibus praecavare. Quia proficere, inquit, in ecclesiastico gradu non poterit, qui ad hoc ut haereticus fiat, promovetur. Suadet etiam ut regulam pastoralem sancti Gregorii festinanter legat ac mente recondat, et secundum eamdem regulam se interius et exterius in viam, qua ad episcopatum pervenitur, dirigat, et per quam in 135.0234D| episcopatu ad vitam aeternam tenditur, corrigat, significans se amicis suis, tam episcopis quam comitibus regni Lotharii pro eo litteras dirigere, fidem facere, quia de consiliis et salubribus ipsius exhortationibus non deviabit, petitque ne mendacem super his apud amicos eum faciat. Hugoni abbati, pro electione Noviomensis episcopi post decessum Ragenelini, petens ut hortetur reges Ludovicum et Karlomannum, quatenus voluntatem Dei, et antecessorum suorum consuetudinem in hac causa conservent. Notificat etiam illi obitum Hincmari nepotis sui Laudunensis episcopi, rogans ut pro ejus animae remedio per subjectos ac familiares suos 135.0235A| Domini misericordiam deprecari satagat [ ms. satagant]. Item, ut praefatis regibus necessarios constituat nutritios, quia nimis juvenem habebant consiliarium, et de his quae sibi iidem reges pro custodia Tornacensis parochiae [ j, pro custodienda Tornacensi parochia] mandaverant, et quid ipse super his egerat, quidve illi postea remandaverint, vel quid ipse rescripserit eis nolentibus assensum praebere super electione canonica praefatae Noviomensis Ecclesiae; et quia ipse nihil inde aliud egerat, nisi quod per triginta et quinque annos in hujusmodi negotio solitus erat. Et quid sibi mandatum postea ex parte regum, vel ipsius Hugonis in hac causa per Warinum clericum fuerit, quasque litteras deinde praefati reges eidem miserint. Adjungens sacrorum canonum 135.0235B| promulgatas super electione canonica auctoritates, et ostendens, quod non episcopi de palatio praecipiantur eligi, sed de propria qualibet Ecclesia, et quod de ordinando episcopo, non regis vel palatinorum debet esse commendatio, sed cleri et plebis electio, et metropolitani in electione dijudicatio, deinde terreni principis consensio, et sic fieri episcoporum manus impositio, asserens pro certo quod ipse in neminem specialiter intenderet, nisi ut quisque sit, secundum sacram auctoritatem ad hoc accederet officium, et quod spiritale ministerium postulat, sciret ac faceret, etc. Item mittens ei exemplar epistolae, quam regi Karolo, Ludovici Transrhenensis filio direxerat, pro regibus adhuc pueris Ludovico et Karlomanno, hortansque ut si potuerit obtineat, 135.0235C| quatenus idem Karolus (quia filium non habebat) unum ex his regulis sibi adoptet in filium, et sub manu boni ac strenui bajuli ad hoc eum nutriri faciat, ut sibi haeredem aut in totum, aut in partem statuat; et ut secrete Hugo apud Karolum obtineat, quo et horum puerorum, et regni hujus causam super se totam suscipiat, et quaeque disponenda regio sunt in ministerio, ipse disponat. Praemittens etiam, ut scripta sua, quae Karolo mittebat, ipse Hugo, si haberentur utilia, et rationabilia, suo sapienti consilio et prudenti prosequatur studio; sin secus quam inibi deberet inveniretur, sapienter illud commutare, vel si foret necesse quid addere, vel obtinere satageret. Item, pro mandatis Ludovici Germaniae regis, ac suasionibus; 135.0235D| primo scilicet ut episcopos Remensis dioeceseos eidem regi apud Attiniacum obvios ire praecipiat; secundo ut ei consilium remandet, qualiter istud regnum disponat, quid videlicet ad haec missis ejusdem regis respondeat, et si Ludovicus ipse advenerit, et rogaverit ut eum in regem consecret, quid et qualiter inde sit illi agendum, etc. Praeterea et alia quaedam abbati scribit eidem.
CAPUT XXV Quae sacerdotibus, vel monasteriis quibusdam scripsit. Gautsuino sacerdoti et caeteris fratribus Deo et sancto Dionysio servientibus scribit pro quadam domo sibi quondam ab ipsis concessa, et ex parte ab 135.0236A| eodem coempta, quam quidam eorum sibi subripiens, usurpaverat. Unde miratur, si hoc fratres ita fieri cohibuerint de eo, qui in nullo, quantum meminit, inutilis eis fuit, sed sicut illis tunc visum fuerat, in multis utilis et necessarius apud eos mansit, et non modica eis obtinuit et reobtinuit. Non haec ideo dicens, ut sibi pretiosa sit illa domus ad tenendum, vel corticula, sine charitate, inquit, vestra, et caetera; item, Wiligiso cum caeteris ejusdem monasterii monachis, de eo quod audierat eos a quodam presbytero pretium quaerere pro decima; unde maximam se verecundiam dicit habere propter alios homines, qui hoc audituri erant. Quod quantum periculum sit, eis ex divina ostendit auctoritate, et canonum promulgatione, ac deinde: « Absit, inquit, 135.0236B| fratres, ut alii ecclesiastici et religiosi viri hoc audiant, quia monachi de monasterio sancti Dionysii decimam vendere quaerunt, ut de ipso pretio inferfernum comparent. Multo magis autem absit, ut hoc laici audiant, quod nemo etiam peccatis publicis implicatus in mea parochia facere audet. Si enim aliquis de alio monasterio quam de nostro hoc tentare, quanto magis facere praesumeret, ab omni communione illum de parochia mea excommunicarem, » etc. Item, eisdem monachis, pro visitatione divinae miserationis, qua admonitus dies suos sicut umbram declinasse dicit, et se sicut fenum arruisse (Psal. CI): mittens eorum obsequiis tantulam benedictionem, ducentos scilicet solidos de meris denariis; petensque ut apud communem patronum 135.0236C| beatissimum Dionysium in sacris orationibus sui memoriam jugiter haberent; poscens etiam pro Haimone fideli suo pene in extremis posito, quem dilectum filium suum nominat. Fulcramno [ i., Fulcranno] praeposito, et fratribus monasterii Corbeiensis, scribens pro electione abbatis eis a rege concessa, proque litteris regiis super eadem re, et adventu ipsius domni Hincmari ad eos. Unde illum consuluerant, instruit ipsos, qualiter in hac electione eis sit agendum secundum doctrinam beati Patris Benedicti, ut in omnibus magistram sequantur regulam, nec temere ab ea declinetur a quoquam, utpote rationem reddituri pro omnibus ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. Magenardo praeposito (de hoc supra, cap. 23), et fratribus in 135.0236D| monasterio S. Richarii degentibus, pro litteris, quas apostolicus papa regi Karolo, sibique miserat, pro quodam, qui monachum, atque presbyterum interfecerat; in quibus litteris tenorem injunctae poenitentiae exposuerat, admonens ut divinis monitis in his quae ipsae litterae praecipiunt obedire procurent. Monachis coenobii sancti Medardi pro Hainoardo monacho, qui veniam pro excessibus suis apud regem postulaverat; de quo ex verbo regis mandat, ut eum vel ad habitandum regulariter inter ipsos recipiant, vel juxta petitionem illius litteras dimissorias illi ad certum locum faciant, et absolutum abire cum pace permittant. Sigebodo sacerdoti et praeposito monasterii sanctimonialium Lugdunensis 135.0237A| Ecclesiae, super interrogatione qua requisierat ab eo, qualiter oporteret eum agere de inquisitione sibi commissa in Oriniaco monacharum monasterio super abbatissa et praeposito ipsius monasterii, unde interroganti responderat, quia non verbis de talibus, sed scriptis respondere deberet. Quocirca rescribens quoque ostendit quae in legibus, quas catholica probat Ecclesia, et in regulis ecclesiasticis de his scripta sint: praecipiens etiam, ut privilegium ipsius monasterii sibi afferatur, et notificentur ei per certas personas de certis rebus accusationes ipsius abbatissae atque praepositi, ut secundum sacras regulas cum consilio coepiscoporum et visitatoris Laudunensis episcopii, quia tunc episcopus ibi non habebatur, inde Domino inspirante decernat [ i, decernatur]. 135.0237B| Quibusdam decanis parochiae Suessonicae, pro quodam presbytero, qui praejudicium passus justitiam et judicium apud episcopum suum Rothadum non valebat obtinere, unde et ipse domnus Hincmarus eumdem praesulem monuerat, ut si propter infirmitatem non valeret ipse ad synodum venire, vel missos suos, comministros videlicet Ecclesiae sibi commissae, mitteret, ut res canonice diffiniri valeret; admonetque per has litteras eosdem decanos, et metropolitana praecipit auctoritate, ut presbyteros decaniae suae ad denuntiatum placitum venire commoneant, et cum eis ipsi veniant. Quod si non fecerint, synodalem sententiam apud proxime futuram synodum se noverint accepturos. Sigeberto cuidam sacerdoti, pro Heidilone episcopo 135.0237C| ipsius, de quo talia se audisse dolebat, qualia de bono laico dici non conveniret, et quia culpabatur quod talem episcopum ordinaverit, asserens se de illo, quem ante non cognoverat, fidei, et testimonio ipsius Sigeberti credidisse, praecepitque ipsi Sigeberto ad se venire, ut ore proprio ei dicere possit, quae de episcopo audivit, et si vera forent, simul considerarent, qualiter illa corrigeret; si vera non essent, qualiter mendacia esse docerentur.
CAPUT XXVI. Quae viris quibusdam illustribus. Viro illustrissimo Eberardo, ex principibus imperatoris Lotharii, litteras dirigens pro adipiscenda familiaritatis apud eum gratia quondam sibi ab ipso gratis oblata, congaudet bonis quae de ipso per certas 135.0237D| audiebat personas, maximeque [ i, maxime quae] per Amolum praesulem, quem sincerissimum, et charissimum vocat patrem suum, mittens ad ipsum cum litteris etiam fidelissimum quemdam missum suum. Item laudans sinceritatis ipsius devotionem erga Deum, et sacrae auctoritatis cultum, principumque unanimitatem, et ecclesiastiae pacis studium, debitumque religionis, monens quoque pro charitatis officio, ut sicut coepit melius ac melius proficiat, quia natura humana, testante Job, nunquam in eodem statu permanet (Job XIV), et quia in isto saeculo quacunque praeditus quis potestate contra fluminis tractum navigat; qua de re aut viriliter navigans superiora petet, aut remissis manibus 135.0238A| habet ad ima relabi. Studeat autem praecipue, ut Deo super omnia placeat; deinde ut Ecclesiae pacem provideat; tum ut principibus bona non solum suggerat, sed etiam ingerat. Viris ecclesiasticis et locis sanctis debita privilegia acquirere insistat, populo Christiano pacem et unanimitatem procuret, bene agentibus congaudeat, male agentibus resistat, seipsum, sobrie, juste et pie vivendo (Tit. II), solerter custodiat, et caetera exhortationum valde necessaria. Post quae suggerit etiam de quibusdam necessitatibus, tam ex monasteriis, quam et aliis, pro quibus, et imperatori litteras direxerat, quae in parochia sua ab illius erant auctoritate corrigenda, et reliqua de utilitate animae, et consilio spiritali conservando. Fulcrico 135.0238B| cuidam (de eodem supra, c. 20), praemissi imperatoris magnati, qui uxorem legitimam illegitime dimiserat, alteramque insuper duxerat, vocans ad synodum, excommunicationis jam in eum datae, atque in comprovinciali synodo confirmandae pandit modum. Item postquam poenitentiam pro hoc admisso visus est suscepisse, iteranti vias suas, et reverso ad vomitum suum, manifestam dat excommunicationis sententiam, cunctisque id notificare satagit fidelium Christi personis, quibuscunque audire contigisset, maximeque episcopis, in quorum videbatur parochis conversari, vel frequentare.
WLFINGO cuidam ministeriali ejusdem imperatoris Lotharii, commemorans familiaritatem, quam quondam 135.0238C| ab eo poposcerat, et dilectionem quam ei spoponderat, rogans ut innotescat imperatori super epistola quam frater ipsius Karolus ( Carolus Calvus ) rex eidem dirigebat, quatenus eam suscipiens, familiariter distinguat, et secreto legat. Censum quoque de villa Dudeciaco anni praeteriti cum censu praesentis anni sibi transmitti jubeat: unde in illius memoria aliquid ornamenti in sepulcro sancti Remigii facere posset, quod ornare, et corpus ipsius sancti in crypta disponebat a novo praeparata transferre. Item pro repetitione praemissi census de villa Dudeciaco sex librarum, ne forte suggeratur imperatori, quod cupiditate illectus hunc censum repetat, quem in suos usus nunquam redegerat; sed cupiens evadere periculum, ne silentio suo in diebus suis census 135.0238D| ipse depereat, et ipsa villa in alodem vertatur, et ecclesiastica mancipia in servos et ancillas dispertiantur, sicut et de multis, tam rebus, quam mancipiis hujus ecclesiae, sed et de ipsa jam villa fiebat. Enitens etiam, ut senior suus inde periculum non incurreret, vel ipse cum ipsius periculo partem non haberet. Asserens quod si cupiditas in hoc eum vexaret, duodecim libras repeteret, quas avus et pater hujus regis inde solverunt, etc. Subinfert etiam quaedam de praefato Fulcrico, qui Roma veniens jactabat epistolas papae pro absolutione sua tam regibus se, quam huic archiepiscopo deferre. De quo monet hunc Wlfingum, ut suggerat regi, ne seducatur in hac causa; sed omne cum ratione cavens periculum. 135.0239A| faciat, ut veniant ipsae epistolae coram illo et episcopis, et quidquid melius inventum fuerit inde sequantur, et quia interim quod rationabiliter et canonice factum fuit, non debeat contemni; Nantario amico suo fideli, pro rebus sancti Remigii disponendis in Wormacensi pago, inferens quod quidam homines eum petierint, ut praestaret illis colonos earum rerum ad diversas operas, et quidam ut venatores illorum in ipsis rebus per aliquod tempus manere concederet; quod neutrum se concessisse, vel concessurum esse fatetur, quoniam sui antecessores hoc facere non sunt ausi, quia sanctus Remigius cum grandi maledictione vel interminatione hoc fieri vetuerit (S. REMIG. in suo testamento ), etc.; Immoni comiti, pro rebus hujus ecclesiae in regno Aquitanico 135.0239B| conjacentibus, ut auxilium ferret earum provisori, cui committebantur. Gerardo comiti nobilissimo, pro Isaac Lingonicae sedis electo, ut per ejus hortamen ordinaretur episcopus, quia Wlfadus, qui ipsam occupaverat ecclesiam, canonice non potuit ordinari; item, pro his quae sibi litteris idem Gerardus significaverat; scilicet quod Karolus Franciae rex senioris ipsius Karoli Cisalpinae Galliae regis regnum sibi vellet subripere, quod ipse domnus Hincmarus nequaquam fieri asserit; de rebus quoque S. Remigii in Provincia sitis, pro quibus audierat domnum Hincmarum ad regem proclamasse, quod se penitus negat egisse, nec quotiescunque necesse fuit, pro ipsius [ i, ipsis] rebus ad alium, quam ad ipsum Gerardum, et ad suos fideles inde 135.0239C| suggestionem, direxisse; de hoc etiam quod scripserat hic comes se audisse, quod rex iste Karolus monasteria vellet usurpare, quae beato Petro apostolo idem Gerardus tradiderat: et quia si res ipsius, quae in hoc regno conjacerent, ab eo forent ablatae, ipse licet invitus res hujus regni, quae in illo habebantur regno praesumeret; respondet domnus praesul, quia sua voluntate nemo res ecclesiae in suum periculum usurparet; timere se, asserens ne coram Deo dignus habeatur, ut hoc in tempore sacerdotii sui commissa sibi patiatur ecclesia. Verumtamen si quis praesumpserit, plus illi dolere quam sibi, periculum praesumptoris ex divinis pandens auctoritatibus. Adjiciens quoque de eo quod se monuerat, ut sacri causa ministerii 135.0239D| regem a talibus revocaret excessibus, quia prius in illius dispositione talia non perceperat, et de vanis suspicionibus suum non erat seniorem corripere, ideo nec inde monuerat. Nunc autem certam et causam habens, et personam, debita devotione ac fidelitate studebit dominationem ipsius monere.
Item pro praefatis rebus sancti Remigii, de quibus idem Gerardus huic archiepiscopo litteris significaverat se condolere, quia devastabantur a multis et plures earumdem vastatores dicerent quod per concessionem regis Karoli, et hujus domni Hincmari easdem res occuparent. Unde notificat eidem Gerardo, quia ex quo easdem res eidem commiserit, nullius alterius eas provisioni delegaverit, nisi tantum Hildoardo cuidam nutrito suo injunxerat, ut majori 135.0240A| villae in his quae necessaria fuissent, auxilium ferret, sub defensione tamen et tutela praefati Gerardi comitis, addens de caeteris earumdem rerum usurpatoribus quid agendum sibi videretur. Ipsas autem res nulli homini suo vel alterius in beneficium dare auderet, quia sanctus Remigius hoc in suo testamento terribiliter contradixit. Ipse vero comes, qui pro amore sanctae Dei Genitricis et sancti Remigii, res ipsas in sua tuitione susceperat, sicut bene coepit, ita viriliter de caetero agere procuret, quoniam in Remensi ecclesia per decem monasteria tam canonicorum, quam monachorum, atque sanctimonialium, amplius quam quingenti pro ipsius praesenti et perpetua salute, in psalmis, et canticis spiritalibus atque sacris oblationibus continui oratores existant, etc. 135.0240B| Item pro eisdem rebus pene similia. Item mittens ad easdem res ordinandas per ipsius comitis auxilium [ i., consilium], atque disponendas, monachum atque presbyterum de monasterio sancti Remigii nomine Rotfridum. Rodulpho illustri comiti, pro infirmitate conjugis ipsius, et pro eo quod ferebatur idem comes inter regem et quosdam subjectos ipsius quaedam contraria seminare, asserens sibi quoque domnus Hincmarus, quia ab hujusmodi re valde se immunem putabat, hoc ipsum reputari; et quia de his qui erant cum rege talia mandata venirent, quae non convenissent. Unde nihil eidem comiti scribere posset, neque per alium mandare, donec simul loquerentur, et de talibus quae vidissent melius ad utilitatem et honestatem senioris sui pertinere, mutuo conferrent, 135.0240C| quantocius autem potuisset ad regem pergeret, et cum illo degens, quantumcunque valeret, certaret, ut se coram Deo corde et opere custodiret, orique suo ab ipsis etiam qui putabantur amici, custodiam imponeret (ps. CXI.), et de convocatione fidelium regis, et directione ipsius animi, atque discissione hujus regni; sed et interfectione Britonum Herispogii, Salomonis, et Almarchi, atque de itinere reginae ad regem, prout ipse mandaverat, et quia multum de rege timebat. Item de eo quod in litteris ipsius comitis inter ipsum comitem et regem commotionem cognoverat esse indebitam, unde satis tristis effectus erat. Et quia de his quae sibi litteris significaverat, apud regem, prout potuisset, satageret, et 135.0240D| quidquid inveniret, si ad eum remitteret, ipsi remandare curaret. Adjiciens quid sibi de hominibus suis acciderit, quos secum super Ligerim habuit, monens et confortans in Domino, ne commoneatur levis ter pro talibus, quibus illi qui Deum timere nesciunt, commoventur: sed suum bonum nomen, sicut bene coepit, usque ad finem perducere studeat. Et quia regis animum jam bene cognosceret, qui licet aliqua sit perturbatione commotus, statim ut cum eo locutus fuerit et ei suam devotionem manifestaverit, sicut decet, et sicut rectum est, eum habebit. Admonens, ut juxta Apostolum, omnis indignatio auferatur ab eo cum omni malitia (Ephes. IV). Quod si fieret, pro eo quod rex nepos ipsius esset, plus pium animum erga cum haberet, pro hoc quod 135.0241A| senior ipsius esset, plus humilem haberet animum circa ipsum, etc. Uvelfo cuidam nobili viro, multas gratiarum referens actiones, quod talem erga se conservasset amicitiam, ut hominem ipsius sine consensu ejusdem recipere noluisset, et quod idem homo se sine causa dimiserit, et sine licentia sua irreverenter abcesserit, quod nemo suorum adhuc alius fecerat, intimans qualiter eum susceperit, et quam benigne nutrierit, multaque illi bona fecerit, qualiterque iste inter seniorem suum et regem missus ad ipsum, inconvenienter egerit. Petit autem, ut nullatenus eum recipiat, antequam secum loquatur, et sciat si rectam contra se idem homo rationem habeat, adjiciens non id se de illo ideo replicare, ut aliquod odium illius teneat, sed ne ille contra justitiam 135.0241B| recipiens hunc, in Deum peccet, et in se amicum ipsius offendat, praesertim cum salva amicitia, per ejus licentiam illum habere poterit; Folconi comiti palatii regis, pro quodam presbytero parochiae Suessonicae, qui relicto ecclesiastico ad civile judicium proclamaverat super accusatore suo, qui probaturum se promiserat esse quod adversus eumdem presbyterum proferebat. Mandat autem huic comiti, ne in hac se causa commisceat, antequam ab eo tractetur an id rationabiliter fieri debeat, quia de presbyteri et Ecclesiae causa ad episcopos et ad synodum diffinitio pertineat, non ad malli vel civilium judicum dispositionem, etc. Maioni illustri comiti, gratiarum referens actiones pro benignitate et sollicitudine, quam domno Theoderico Camaracensi 135.0241C| praesuli, viro sancto, et ecclesiae ipsius exhibere curabat, petitque ut si in eorum diebus idem Dei servus ad communem Dominum transiret, pro electione concedenda clero et plebi ecclesiae ipsius apud Lotharium imperatorem satageret.
De pace quoque procuranda inter reges, unde sibi scripserat, rescribit, quia semper eam desideraverit, et ut inviolata inter eos maneret, prout potuit, commonere curaverit, et quantum Deo cooperante valuerit, inde laborare curabit. Rorico Normanno ad fidem Christi converso, ut in Dei voluntate, et mandatorum illius observatione proficiat, sicut et eum velle ac facere per multos audiebat, et ut nemo ei persuadere valeat, quo contra Christianos paganis aut consilium, aut adjutorium praestet, quia nihil ei 135.0241D| proderit baptismum Christianitatis accepisse, si contra Christianos, vel per se, aut per alios quoscunque perversa, vel adversa fuerit machinatus, et caetera, quae prosequitur, episcopaliter intimans, quantum in tali sit machinatione periculum. Monens etiam, ut Balduinum a Dei Spiritu, quo canones sancti sunt conditi, per episcopalem auctoritatem propter filiam regis, quam in uxorem furatus fuerat, anathematizatum, nullo modo reciperet, neque solatium, vel refugium aliquod apud se habere permitteret, ne illius peccatis et excommunicatione involvantur tam ipse, quam sui, atque damnentur: sed talem se exhibere procuret, quatenus ei orationes sanctorum proficere valeant. Luitardo illustri viro, pro his quae 135.0242A| de ipso audiebat ad animae illius periculum pertinentia, praecipue de quodam presbytero, quem contra leges de ecclesia ejecerat, et alterum ibi constituerat, efficaciter et episcopaliter monens, ut a talibus se praesumptionibus compescat, quia si non fecerit, ipse quod sacrae leges praecipiunt facturus sit in eum, et per omnia regna episcopis usque ad papam Romanum, eum esse mandabit excommunicatum. Presbyterum vero advenam, quem miserat in eadem ecclesia, ab omni Remensi parochia excommunicatum esse designat. Item vocans eum dilectum filium, et ideo sic eum vocare se dicens, ut talem se faciat, quatenus in ejus dilectione recte manere possit, velut item praesul exoptat. Sed audiens eum non talem se exhibere, qualem deberet [ i, deceret] erga Remensem 135.0242B| ecclesiam, de qua multa bona habebat, ut famulos ipsius ecclesiae inquietans cum pace non sineret degere, mandat illi ex auctoritate Dei et sanctae Mariae, et sancti Remigii, et sua episcopali, necnon ex banno regis, cujus missus ipse pontifex, erat, ut nullum impedimentum, vel ipse, vel homines sui hominibus Remensis ecclesiae faciant, nec per aliquod ingenium vel per consensum suum: sed si quid rationabile quaerere vult contra potestatem Remensis ecclesiae per legem quaerat. Quia si aliter fecerit, tam per episcopalem auctoritatem, quam per missaticum regis, quod inde rectum fuerit sustinebit. Excommunicat etiam quemdam diaconum ipsius, qui adversabatur famulis sancti Remigii, etc. Theodulfo 135.0242C| [ i, Theudulfo] comiti, pro praesumptione ecclesiastici ministerii, qua defuncto quodam presbytero abstulerat quae idem presbyter in eleemosyna pro se dari praeceperat, et insuper usurpaverat quae ad ipsam ecclesiam rite relicta fuerant.
Ostendit ergo manifeste quam maximum crimen sacrilegii commissum sit ab eo, sed et quomodo contra humanas egerit leges, et quid inde fieri debeat, et qualiter ecclesiae in potestate et ordinatione sunt episcopi secundum sacros canones, et imperialia capitula. Unde mandat ei, ut juxta sacras auctoritates, et regum praecepta, quidquid de facultatibus ipsius ecclesiae acceperat praesentialiter ecclesiae reddat, et presbyteris, quibus res commendatae fuerant, restituat, deinde ad se veniat, ut inde medicinam accipiat, quatenus sanus fiat, dans illi spatium septem 135.0242D| dierum postquam litteras ipsas acceperit, ut octava die ad se veniat, quo vel si non est ita, debitam rationem reddat, vel si est ita, congruam satisfactionem agat: quod si non fecerit, exemplar istarum litterarum ipse regi transmittet, ut ille suum inde ministerium faciat, et postea idem praesul suum exinde perficiet. Et quoniam audierat quod ipsam ecclesiam idem comes denominato pretio vendere pararet, adjecit: « Propterea sciens, inquiens, quia si vel unum denarium tibi aliquis clericus pro ipsa ecclesia, vel pro alia aliqua in mea parochia, per se, aut per immissam personam dederit, per me ordinatas in ea non erit. Si autem vis ibi habere presbyterum, adhuc mihi talem clericum, qui aptus sit sacro ministerio, 135.0243A| et ego illum inquiram, et illi ecclesiam dabo, et tunc illum ordinabo, si mihi talis clericus satisfactionem fecerit, quod nullum pretium inde donaverit. Et si tu ita facere non volueris, ego ordinabo, qualiter populus ibi officium habeat, usque dum ibi ordinem presbyterum. Cui si aliquod impedimentum contra divinas et humanas leges feceris, et manifestum fuerit, presbyter ibi permanebit, et tu et omnes qui tibi consenserint, ab omni Christianitate usque ad satisfactionem eritis separati. Haec, chare fili, ideo mando tibi et taliter commoneo, quia salvum et honoratum te cupio, et inter filios ecclesiae te in loco filii habere volo. Et si me coegeris, ut sicut Dominus dicit in Evangelio, sis velut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII), non mihi, sed tibi reputare 135.0243B| debebis. Postquam istas litteras dictavi, dictum est mihi quod matricularios a ministro meo constitutos de illa matricula ejecisti, et ibi Bovarium [ i., Bonarium] misisti, et pro illa matricula in pretio unum asinum accepisti. Quod si ita est, non solum criminaliter fecisti, quia contra omnes leges ecclesiasticum ministerium homo laicus usurpasti, et eleemosynam, id est misericordiam pauperum, ac per hoc Deum, qui misericordia miserorum est, sicut Judas proditor, vendidisti. Sed etiam turpiter in hoc nimis fecisti, ut de mendicitate, de qua mendici vivere debent, comes et honoratus regis consiliarius in pretio asinum accepisti, et omnes qui haec audiunt pensare possunt qualiter de aliis causis pro amore et timore Dei, et reverentia tui ministerii juste et recte facis, 135.0243C| qui de tali miseria sine ulla verecundia turpe lucrum requiris. »
Anselmo illustri viro, pro quodam presbytero, quem apud se accusaverat, sed ad denominatum placitum non venerat, significans purificasse hunc presbyterum canonice seipsum a crimine coram missis ipsius Anselmi, in conspectu plurimorum tam clericorum quam laicorum, non tamen misisse, quia nec debuerit, in sacramentum plures sacerdotes ipsius testes. Hortatur autem et monet, ut omnem rancorem, quem contra praefatum presbyterum habebat, a corde suo expelleret, ostendens quantum malum sit odium retinere in corde. Interdicit etiam auctoritate Dei et sanctorum ejus, ut eidem presbytero nullum praejudicium vel machinationem inferat, quia si 135.0243D| fecerit, ipse inde suum ministerium faciet. Precatur etiam ut justitiam Deo, sibique faciat de hominibus suis, qui presbyteris quibusdam testibus praemissi presbyteri ausi sunt injurias intulisse, quia si non fecerit, et de ipsis quoque suum facturus sit ministerium. Bernardo comiti Tolosano propinquo suo, pro rebus Remensis ecclesiae in Aquitania conjacentibus, quas ille in praestariam sibi concedi petebat, quod idem praesul se facturum negat, quia non audeat, propter testamentum sancti Remigii, quod id omnino fieri prohibuerit. Unde alteri quoque Bernardo comiti Rodomensi [ i, Rodonensi] scribit ut loquatur cum hoc Bernardo, ne res easdem suis hominibus in beneficium donet, ut eum fecisse audierat, et de inquisitione 135.0244A| harum rerum, si rex juberet, per ipsum agenda. Item praefato Bernardo Tolosano pro eisdem rebus, adjurat illum per Deum omnipotentem Dominum Jesum Christum, et per ejus Genitricem, sanctumque Remigium, ut nihil inde praesumat, nec ullum impedimentum mancipiis in iisdem consistentibus faciat: neque Bernardo comiti Arvernico, cui easdem commiserat ad defendendum, inde molestiam ingerat, quia si fecerit, eum a liminibus sanctae ecclesiae, et a communione fidelium cum plenitudine episcoporum, tam Aquitaniae, quam aliorum regnorum segregabit; item, admonens eum pro eadem re, ut conciliet sibi amicitiam sanctae Mariae et sancti Remigii de praefatis rebus, ostendens ex sacris auctoritatibus, quantum periculum sit res sacras injuste 135.0244B| retinere, caveatque ne ecclesiasticum judicium proinde mereatur in hoc saeculo, et aeternam perditionem in futuro; item, quia praejudicium, et non modicum damnum Remensi faciebat ecclesiae, ostendit eum praedamnatum a sacris canonibus sanctorum judicio, et a se caeterisque praesulibus, quorum res ecclesiasticas usurpabat; legationem pro hoc praejudicio directam, et tunc iterum cum imperatore ad papam Romanum dirigendam, quatenus ejus auctoritate congregata synodus, eum, caeterosque rerum ecclesiasticarum pervasores damnationis sententia percellat. Ideo secundum evangelicam auctoritatem prius eum episcopali auctoritate commonet (Matth. XVIII), atque per crucem Christi et sanguinem ipsius interdicit, ne de rebus ecclesiae Remensis sibi praesumat, 135.0244C| neque a quocunque, nisi ad ipsarum rerum contra pervasores defensionem, praesumi consentiat.
Engelramno, Goslino, et Adalelmo comitibus scribit (supra, c. 18), mittens eis cum litteris suis litterarum regis exemplar, in quibus continebatur, ut episcopos convocaret et laicos fideles regis, ad prohibendum vel resistendum Karlomanno diacono regis filio, qui insurrexerat contra patrem suum, in quibus litteris, quaerens quid eis super hoc regis sit agendo praecepto, designat non esse Karlomannum suae provinciae, utpote qui sit ordinatus ab Hildegario Meldensi episcopo, et secundum canones non possit aliquid disponere de illo. Espiscopus quoque de alia provincia convocandi potestatem non habeat, sed neque suffraganeos suae sedis tunc tempus habeatur 135.0244D| convocandi, cum dies instet natalis Domini; et licet episcopi conveniant, et Karlomanno suas parochias interdicant, non sibi videtur ut pro eo quod coepit dimittat, si alia potestas illi non contradicat. Considerandum vero monet rationabiliter, quid juxta mandatum regis super hac re sit agendum, ne malum majus accrescat, significans qualiter conveniendum, et alios eis sit convocandum, dansque consilium ut idem Karlomannus adversum se non provocet Deum et patrem suum, episcopos quoque regni hujus, et populum ad iracundiam contra se, ne et in animo, et in corpore, tam ipse, quam illi qui eum secuti fuerunt, pereant. Ipse vero praesul et hi comites mittant ad regem, ut eum faciant, prout 135.0245A| melius potuerint, illi placabilem; sin autem aliter eis videtur, sibi remandent, et caetera. Item eisdem pro hac ipsa re, designans bonum sibi videri fuisse consilium, quia non commoverint populum antequam simul loquerentur, considerantes si quid boni possent invenire cum Karlomanno, credens quia suum et ipsorum debeat obaudire consilium, etc. Item Karlomanno, Goslino, et Conrado, pro jussione regis qua mandaverat, ut ipse praesul cum caeteris fidelibus regis conveniret ad mandatum reges audiendum, et Karlomanno denuntiandum, designans ubi et qua die vel hora simul convenire debeant, et ut Karlomannus Goslinum et Conradum ad ipsos mittat, vel ipse Karlomannus, si placuerit ei, ad eosdem veniat, ut missaticum 135.0245B| regis simul cum ipsis audiat, et ibi pariter considerarent, qualiter ei ad salvationem et honorem suum de caetero sit agendum. Harduino comiti, pro causis supradictis de Karlomanno, quomodo tunc res se haberet; et quia obsides inter se dederant, et cum Karlomanno locuti fuerant, eique suaserant, ut pacifice in hoc regno degeret, ac veniente patre cum ipsis ei obviam pergeret. Sed quia regem citius quam sperabatur audierat advenire, quid idem Karlomannus tunc facturus esset se nescire fatetur. Monet tamen ut praeparatus sit hic comes ad mandata regis, si qua jusserit, exsequenda.
Item pro quibusdam malefactoribus hominibus cujusdam Wiperti, qui rapinas, incendia, et homicidia, et alia mala faciebant, commonens eumdem 135.0245C| Harduinum, ut cum fratre suo Hadeboldo decertet, quatenus haec mala legibus emendentur, et cessent, ne ipsi, qui missi regis erant in hoc regno, pro talibus offensam illius incurrant; quod ipse quoque certaret agere, nisi corporali detineretur infirmitate. Insuper et cum Gaulfo [ i, Grimulfo] regis fideli loquatur, qui hos malefactores recipere ferebatur, et ostenderet illi quantum periculum suum in eos recipiendo faceret, admonens ut a talibus deinceps se custodiret. Item de his quibus significaverat se accusatum apud regem, et quia non [ i, omit. non.] expresse litteris eamdem intimaverat accusationem, mandat ut ad se missum fidelem et rationalem dirigat, per quem rei veritatem diligentius agnoscere possit, et ei verum consilium dare, et ipsum 135.0245D| inde in rebus pro viribus adjuvare Maingando [ i, Manigaudo] cuidam amico suo, pro rebus sancti Remigii in Vosago conjacentibus, de quibus quidam homines quoddam mansionile conabantur auferre.
Unde jam missi regis Ludovici requisierant, et invenerant quod Remensis ecclesia juste illud teneret, et manifestum esse, quia infra fines illarum rerum, quas ibi sanctus Remigius comparavit, nulla potestas aliquid haberet, nisi Remensis ecclesia. Unde precatur istum, ut si res ipsas evindicare quiete potuerit ad partem hujus ecclesiae, faciat; sin autem, vel detineat ne reddantur aut addicantur aliae potestati, donec ipse et Luitbertus archiepiscopus simul veniant, et secundum legem 135.0246A| per ecclesiae advocatum res rite diffiniatur, etc. Item pro eadem re, exhortans et petens, ut de ipsis rebus majorem curam adhibeat, etc. Erluino amico etiam suo, pro praefatis rebus et mansionili quo supra. Item gratiarum referens actiones pro auxilio quod impendebat praemissis rebus et mancipiis, precans ut quod bene coepit perficiat, et ut monasteria servorum Dei picem de praefatis rebus habere possint, adjutorium praebeat, et ut quaedam mansa, quae ab ipsa potestate injuste auferebantur, juste revocarentur, solatium adhibeat: mittens ei dona in auro et argento, et obsequium dignum tam speciale quam temporale promittens Item significans quod audierat, pro eisdem rebus petens ut regi Ludovico suggerat, quatenus pro redemptione 135.0246B| animae suae res quae abstractae sunt, ecclesiae Remensi restitui faciat, et eas ipsi Erluino commendet, ipsumque missum faciat ad inquirendam et peragendam de rebus ipsis justitiam, mittens eidem Erluino quoque vasorum argenteorum munera. Item significans quod audierat quemdam Lantfridum se jactantem, quia impetraverat res praefatas apud imperatorem Karolum, ut haberet ipsas, eodem domno Hincmaro consentiente in beneficium; quod per omnia dicit esse mendacium, nec obtinere posse apud se omnes reges qui sub coelo sunt, ut illas res unquam ab aliquo teneri consentiat, propter allegationes, quas sanctus Remigius in testamento suo disposuit.
Odalrico illustri comiti et amico suo, pro 135.0246C| causa suorum hominum quorum res Ludovicus rex Transrhenensis domnus hujus Odalrici male tractabat, injuste agens contra ipsos: monetque ut inde judicium Dei regum regis timeat, et quod injuste egit emendare procuret. Et quod audierat idem rex suasisse domnum Hincmarum regi suo, ut proprietates auferret, quas fideles Ludovici in regno ipsius possidebant, et ideo abstulisse ab hujus fidelibus proprietates ipsorum, dicit non decuisse regem de catholico et fideli suo episcopo talia credere, antequam veritatem inde cognosceret, et quia contradixerit etiam consiliariis regis, qui seniorem suum id hortati sunt agere. Ostenditque qualiter Karlomannus rex frater Karoli magni, villam Noviliacum sancto Remigio tradiderat, et qualiter deinceps 135.0246D| usque ad id temporis eadem villa tractata fuerit; et quia de honoris et animae periculo ei res agebatur, si fraudem rerum ecclesiae sibi commissae consentiret, et periculum senioris sui regis illi celaret, qui nec etiam pro toto mundo suum gradum et suam animam perdere vellet, et caetera.
Item gratias agens de his quae pro petitione ipsius erga fideles ejusdem decentor exsecutus fuerat, et quia in ejus dilectione manebat, petens ut deinceps idem agere non desinat. Bertranno illustri comiti Tardunensis pagi propinquo suo, pro sacramento regi agendo, qualiter regi fidelitatem jurare deberent, quae in ipsius comitatu consistebant. Item pro loco vacante sine presbytero, ubi sancta Patricia 135.0247A| requiescit, monens ut quantocius ministris ecclesiasticis clericum sacro ministerio aptum ostendat, qui valeat ibi ordinari, sciens pro certo, quia post ordinationem, quae fieri debebat in proximo, ipsum locum sine presbytero non dimitteret, quia nec cum mercenario, nec sine pastore proprio ipsos homines audiebat dimittere; et si ipse non praesentaverit eum, qui dignus possit inveniri, ille ordinaturus esset qualem meliorem potuisset invenire; item, pro Haimone fideli suo, quem idem comes ad placitum suum per bannum vocari jusserat, qui rege jubente in ipsius servitium profectus erat. Bosoni illustri comiti, de agenda electione Sil anectensis episcopi, ostendens quod non sui ministerii quamcunque specialem designare personam, etc.; item, Bosoni viro 135.0247B| inclyto, gratiarum referens actiones pro rebus ecclesiae Remensis in provincia sitis, quas ut sibi promiserat, tutabatur, monens ut se talem praeparet, qualiter orationes ipsius et ecclesiae sibi commissae illi proficiant; idque quod de ipso periculosum audierat, non tacens, videlicet quod res diversarum ecclesiarum suis hominibus dedisset, unde satis timendum esse denuntiat, ne orationes fidelium Dei pro ipso impediantur a clamoribus sanctorum in coelis cum Deo regnantium, et caetera.
Coiranno [ i, Coirando] comiti, propter quemdam hominem ipsius, qui gravia quaedam commisisse ferebatur crimina, et quia non audebat ea domnus praesul indiscussa dimittere, precatur hunc propter dilectionem, ut eum ad se venire jubeat discutiendum ab ipso, 135.0247C| quia si non fecerit distringetur gravius ab illo tam de ministerio episcopali, quam de missatico regis; Isemberto illustri viro amico suo, precans pro Hincmaro nepote suo, quem miserum appellat, utpote qui pro excessibus suis tam gravia sustinebat, petensque ut illum in suis necessitatibus adjuvet; Rainoldo comiti, pro rebus Remensis ecclesiae, quas receptas se habere significaverat, et de manibus diripientium ereptas: Theuderico illustri comiti, mittens ei nomina suorum in expeditionem, regisque servitium properantium; item, pro muneribus argenti, quod regi moranti ad Dei servitium in terra per paganos deserta mittebat; item, pro sollicitudine quam tempore Ludovici regis nuper defuncti susceperat idem Theudericus de filiis ipsius regis 135.0247D| ne moleste acciperet, si eum commoneret causa dilectionis, vigilem esse debere apud filios ejusdem regis, ostendens quia non solum grandis praesumptio, sed etiam magnum periculum est, uni soli generalem regni dispositionem tractare, sine consultu et consensu plurimorum, notificans quoque de his quae sibi mandaverat, qualiter quondam inter reges Ludovicum, Lotharium et Karlomannum fuerit actum, et qualiter tunc sit agendum, subjungens capitula quaedam quae a tribus regibus, Ludovico, Karolo et Lothario simul convenientibus constituta et confirmata fuerunt; item, pro quodam episcopo religioso, petens ut det ei locum loquendi secum, ut per ipsius interventionem pervenire valeat ad regis praesentiam, 135.0248A| et ea quae rationabiliter postulaverit obtinere, et alia quaedam scribit etiam eidem Hugoni etiam filio Lotharii regis, significans se amicos et familiares habuisse patrem et avum ipsius Lotharium imperatorem, et quia salutem ipsius optabat, idcirco quod audierat de periculo ejus, causa dilectionis ei notum faciebat, multos scilicet praedones conspirasse et conspirare secum, ipsoque principe atque auctore innumeras et horrendas fieri depraedationes, aliaque multa sceler perpetrari, quae omnia in caput ipsius redundarent, ostendens quam horrendum sit pro tantis sceleribus perpetuas poenas mereri, demonstrans haec eadem pervenisse ad synodum episcoporum in Neustria gestam ( Syn. in Nustria an. 877). Insuper etiam quod regni moliretur pervasionem, sibique mandatum 135.0248B| de praefato conventu, ut ad eum mitteret atque moneret (juxta quod leges praecipiunt) a tantis malis resipiscere, ipsosque malefactores a se disjungere, et a seditione ac regni pervasione se cohibere. Si vero ipsius commonitionem et mandata synodi obaudire non vellet, tam suae dioeceseos, quam de vicinis provinciis episcoporum synodum convocaret, et synodali episcoporum sententia eum, suosque complices atque fautores [ ms., factores] excommunicaret. Postea vero omnes hi episcopi eamdem excommunicationem Romano pontifici, et omnibus episcopis ac principibus per circumjacentia regna notam facerent. Unde monet eum tanquam filium, ut recogitet in quanto periculo sit, proponens ei divinarum sententias auctoritatum, ut periculum suum 135.0248C| recognoscere possit, hortansque ac monens, ut nulli adulatori credat ad pervasionem regni aggrediendam, inferens ut attendat, quid profuerit patruis ejus, ut contra legem Dei regni pervasionem incoeperint, et quod pater ejus pro labore, quo contra Dei voluntatem laboraverat, et vitam perdiderit et regnum. Adjiciens quid leges de pervasoribus regni praecipiant. Subjungens etiam, quod rex eidem promiserit, et ex parte ostenderit, eum se velle honoribus ampliare, et honoratum habere si culpa ipsius non fuerit. Admonens etiam, ut non auscultet hominum pravorum hortamenta neque imitetur malignantes, qui florent ad tempus, et cito sicut fenum arescent, sed obaudiat Scripturam sanctam viridice dicentem: Exspecta Dominum, et custodi viam ejus 135.0248D| (Psal. XXXVI), etc. Subnectens quoque, ut sibi de his certam et veram responsionem remandet. Engilgario cuidam illustri litteras direxit hujusmodi:
« HINCMARUS episcopus ENGILGARIO salutem.
« Pervenit ad nos, quia hominem tuum Rathrannum irrationabiliter et inconvenienter periculosum sacramentum jurare fecisses, qui licet tibi servitium debeat, tamen sub nostra cura et tu et ille de salute vestra esse debetis. Propterea mando tibi quia valde miror te non intellexisse gravius esse periculum, cum hominem aut suadendo, aut terrendo in perjurium mittas, quem si te solus perjurares; quoniam in te unum perjurium, imo pro perjurio homicidium 135.0249A| perpetrares, cum autem alium perjurare facis, et te et illum perdis. Et ideo mandamus, ut si ita causa habetur, sicut ad nos pervenit, ab ecclesia et altario te abstineas, donec ad nos venias, et de tali incautela aut dignam excusationem facias, aut dignam poenitentiam accipias. »
Leudowino amico suo, pro rebus et mancipiis Remensis ecclesiae in Provincia consistentibus, saepe litteras direxit. Item Letuardo et Hilduardo aliisque in eodem pago degentibus, tam pro ipsis rebus, quam pro animarum salute scripta direxit. Achadeo comiti, pro rapinis quas audiebat ab ejus hominibus fieri in ipsius comitatu, et pro villa Spantia, qua ille annonam ecclesiae Remensis auferre disponebat: notificans ei, quod si aliquid inde raperet, tam ipsum 135.0249B| quam suos excommunicaret, et alienos ab omni Christianitate faceret, atque per suum missaticum, quod de illo comite fieri debet, qui in suo comitatu injustitiam faciat, exsequi procuraret.
Amalberto illustri comiti, pro injustitia quam audierat eum in suo perpetrasse judicio, exigendo res cujusdam interfecti ab eo, qui secundum commendationem ipsius eas in illius eleemosynam distribuerat; perhorrescens quod Christianus et moriturus admittere talia non expaverat, timens Dei futurum judicium. Et ostendit per divinam auctoritatem, quam grave perpetraverit flagitium, reducens ad mentis oculos, ne forte mercenarius, non pastor, haberetur; injustitiam videndo et tacendo; et quia missus imperatoris erat, et capitula ipsius 135.0249C| pro defensandis advenis et incestuosis habebat. Unde tam eidem comiti, quam omnibus exactoribus atque judicibus, qui in hoc resederant judicio, verbo Dei omnipotentis et banno imperatoris, episcopali auctoritate percipit, ut eumdem hominem nullus pro hac re condemnet, aut inquietet, vel contradictionem faciat, donec ipse praesul per seipsum, vel per missos suos hanc causam diligenter inquirat, et secundum leges ecclesiasticas et humanas hoc juste et rationabiliter diffiniat, denuntians quod quisque hoc contra Dei praeceptum praesumpserit agere, primo secundum capitula legalia hoc eum emendare faciat; deinde secundum leges ecclesiasticas illum a communione Christianorum usque ad satisfactionem repellet. Denuntiat etiam, quia quoscunque 135.0249D| ad placitum suum venire mandaverit, ut hanc causam diligenter inquirat, et legaliter atque regulariter diffiniat; si venire neglexerint, post tertiam commonitionem ab omni Christianorum consortio usque ad satisfactionem repellet, nisi rationabilem ostenderint excusationem. Adjiciens de flagellis quae patiebantur multi [ i, patiebantur multis], et ostendens quod ideo haec tam duriter ex Dei verbo annuntient, ut intelligant quanta sit offensa, in hac causa contra Dei praeceptum, et sacras praesumere Scripturas, admonens ne de peccatis alienis peccata sua accumulent. Sigeberto, pro praesumptione et praejudicio quod egerat pro quadam ecclesia cuidam presbytero, mandatque et ut hoc praesentialiter 135.0250A| emendet, et a talibus levitatibus vel praesumptionibus se caveat, quia si non fecerit, suum de eo ministerium facturus sit, et caeteris episcopis, ut idem faciant, notificabit.
CAPUT XXVII. Quae aliquibus reginis scripta miserit.
Irmingardi Augustae scribens, congratulatur audito religionis ipsius fervore, asserens se in precibus assidua pro ea dependere munia. Item respondens ad litteras, quas ipsa sibi direxerat, significantes intimasse illi quosdam homines, quia per ejusdem episcopi jussionem multa mala fierent erga res Avennaci ( Avenay ) monasterii, Berthae ipsius imperatricis filiae, asseverans quod diabolus per eorum sit ora locutus mendacium, velut est pater mendacii. 135.0250B| Si quid vero homines ipsius injuste fecerint in rebus ipsius monasterii, non degat; tamen quia et ignoraverit, et non consenserit, nec voluerit indicat. De quodam praeterea manso, quod illa significaverat injuste abstractum a praefato monasterio, asserit quod nulli homini, quantum sibi conscientia testimonium perhibebat, injuste unquam mansum abstulerit, sed apud regem pro eo petierit, et obtinuerit, ut missos suos dirigeret, qui diligentissime hoc inter ecclesia Remensis et Avennaci monasterii possessiones aequa lance indagantes, decernerent. Nam ipse qui sua pro Christo dimiserat, nec vellet, nec indigeret, ea tamen quae sibi commissa erant, sine ratione et lege negligenter dimittere non audebat. Adjiciens esse multa 135.0250C| de ipso monasterio, unde ipsius, filiaeque suae indigebat auxilio: petitque ut mittat missum suum strenuum et fidelem cum misso filiae suae, qui una secum quae corrigenda sunt ibidem corrigat, et videat quam intentionem et voluntatem ipse in talibus habeat, ne ipsis et sibi periculum, quod absit, exinde maneat: petitque ut animus ipsius sit semper sollicitus, ne alienae linguae facile credat, maxime de sacerdotibus Christi; quoniam diabolus, si non potest in alio, in hoc velit intentionem ipsius fuscare, ut eam faciat in opinione indebita sacerdotum errare. Denique quod adjecerat ipsa, se pro eo suggessisse animo imperatoris Lotharii, contra ipsum fecisse illa testatur, non ut magnam, et Deo devotam decet facere conjugem. « Ego, inquit, scio 135.0250D| quia ei multa de me dicta fuerunt contraria; sed si vult poterit cognoscere non esse vera: tamen eum non audeo reprehendere, quia Dominus est, nec in ejus persona dico, sicut legitur in Scripturis: Qui libenter audit verba mendacii, ministros quoque habebit impios (Prov. XXIX). Videlicet qui de piis erga eum voluntarie loquentur impia. Qui illi ea dixit ex mea parte, quae mihi mandastis, aliter quam verum sit dixit, male autem interpretatus est bene dicta. Si voluisset cognoscere verum, et aliquis missus mihi de supra veniret, ut vera ex me cognosceret, sicut venit, et me qualemcunque Christi Domini sacerdotem suggillavit, libentissime suo animo satisfacerem. De meo autem misso, sicut dominatio benignissima 135.0251A| vestra mandavit, ut ad eum dirigam qui ei hoc affirmet, quod de ejus infidelitate nihil velim tractare, scitis quanta mendacia nunc per istud vadunt saeculum, et quanta sinceritas debeat esse in sacerdote, et quanta merito domno meo velim servare fidelitatem. Et idcirco ne mali interpretes male bonum interpretentur, hoc adhuc facere non possum. Tamen si vult credere domnus meus Lotharius, potest veraciter cognoscere quia non tantum illi, sed nulli homini in mundo sum infidelis, et si vult credere, credat: sin autem, cum ille inter principes, et ego inter episcopos ante regem regum, et episcopam episcoporum venerimus, tunc quid inde verum sit, plenissime sine alicujus indicatione cognoscet, » etc. Berthae abbatissae Avannaci monasterii pro 135.0251B| impedimentis, quae fratres ac servientes monasterii Altvillaris, aliarumque villarum Remensis ecclesiae patiebantur ab hominibus ipsius, postquam in hoc regnum illa devenerat. Unde petit ut diligentiam studiumque adhiberi jubeat, ne tanta et sic insolita praejudicia haec patiatur ecclesia de ipsius vicinitate, de qua solamen et gaudium pro ipsius bona vita et sobria conversatione habere debebat. Quod si egisset, Deum proinde placabilem sibi faceret, et sanctam Mariam, sanctumque Remigium sibi conciliaret, ab ipso quoque obsequium episcopale haberet. Si vero suos corrigere parvipenderet, ipse licet invitus aures regis inde pulsaret, ut si necesse foret, ut in tantum causa excresceret, ministerium ecclesiasticum, secundum regulas canonicas, in eam, 135.0251C| suosque exereret. Irmintrudi reginae, pro Belvacensis Ecclesiae dispositione in pastoris electione, petens ut suggerat regi, ne a quocunque in quamcunque partem animus illius indebite posset inflecti de hujus Ecclesiae dispositione, donec ipse in ejus servitium veniens, quae ipsi necessaria fuerint notificans, ipsius juribus pandat; et sic quae Deo sint placita, et illis utilia, Domino annuente, disponere procuret. Rotrudi Deo sacratae, et caeteris sororibus monasterii Sanctae Crucis, et sanctae Radegundis, pro electione abbatissae ipsius monasterii, pro qua rex praeceperat Frotario archiepiscopo, et Erardo, atque Angenoldo, ad praefatum monasterium pergere, et electionem regularem ibi facere: et si cuncta concors congregatio, vel pars quamvis minor, tamen melior, Rotrudem 135.0251D| elegisset, constitueretur in ordine abbatissae. Si autem omnis congregatio concors illam abjecisset, et aliam eligeret, illa quam concorditer elegisset, in ordine abbatissae maneret, donec regi renuntiaretur, et quaecunque ibi fuisset electa, onus abbatissae susciperet, et Odila ad suum monasterium reverteretur. Primores autem clerici et vassalli ad reginam venirent, sub cujus defensione, post Dei et sanctorum ejus, consistere deberent. « Propterea, inquit, diligite sorores ante omnia: et in privatis collocutionibus, et in publico vestro conventu, remittite et abjicite funditus a cordibus vestris omnes injurias, et scandalorum fomites, quae hactenus inter vos ortae fuerunt: ut nulla de 135.0252A| sorore sua vindictam, aut pro sermone, aut pro facto, vel pro aliquo despectu quaerat, aut a Deo, aut in saeculo. Quia sicut Dominus protestatur, sine concordia quidquid ei obtuleritis non illi placebit: sive enim oraveritis, sive sacrificium obtuleritis, sive vos afflixeritis, sine hac charitatis concordia nihil Deo placabile erit. Quia sicut dicit Apostolus: Etiamsi tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII). Et scitis, quia regula quam professae estis (S. Bened. cap. 13), propter scandalorum spinas, quae oriri in monasterio solent, orationem Dominicam in matutinis et vespertinis officiis, ita ut omnes illam audiant, a priore orari praecipit, ut timentes convenientiam, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra, 135.0252B| sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, omnem rancorem de corde nostro pellamus. Quae dum prius egeritis, ne per vestram discordiam, quod absit, regularis electio de vestro monasterio pereat, adunate vos ad Dei voluntatem, et regalis devotionis unanimitatem, vestramque ipsam salutem, praesentem, scilicet atque aeternam, cum charitatis concordia, quae est omnium virtutum mater, et cum humilitate, quae est custos ipsarum virtutum, atque cum vera obedientia, quae scala est qua ad coelum pertingitur, et in vobis salubri electione concordatae, et vosmetipsas ad regularem normam reducite, et constringite ac conservate; quia aliter, sicut melius ipsae scitis, salvae esse nequaquam valetis. Et sicut animos ab inquietis motibus, ita et linguas a provocativis 135.0252C| iracundiae, vobisque nocivis sermonibus custodite, contestante Apostolo: Omnis clamor et indignatio auferatur a vobis cum omni malitia, et omnis sermo malus ex ore vestro non procedat (Ephes. IV). Ne sicut solent homines prius dolore commoti, et postea aliquo gaudio, quasi victoriosi, obtinentes quae desiderant, exhilarati, de quocunque homine, quae non conveniunt aliqua vestrum dicat: ne et patientiae meritum inutilibus sermonibus coram Deo perdatis, et si aliquis fuerit, qui aliqua provocatione quamcunque vestrum ad hoc instigare voluerit, ut quaecunque indebita de quocunque proferat, qualiter illam comprehendere possit, ut rationabiliter damnare praevaleat, locum nec diabolus, nec astutus homo exinde aliquo modo habeat; sed tales vos 135.0252D| exhibete, ut interius exteriusque decenter ornatae dignas atque exaudibiles orationes, et pro vobis, et pro seniore ac domina vestra [ ms., nostra], proque non solum amicis vestris, verum etiam et pro inimicis, ad aures Dei mittere valeatis. »
Teutbergae abbatissae pro ordinatione Avennaci monasterii, quam ipse quondam cum Irmintrude regina disposuerat, de numero clericorum et nonnarum atque de rebus villarum ipsius monasterii, videlicet mille centum quinquaginta mansis; significans se disposuisse 20 clericos et 40 nonnas ibidem consistere posse, victumque eis providisse, et res necessarias ac ministeriales instituisse, praeter luminaria, et caetera monasterii necessaria, ostendens 135.0253A| quod Nivardus Remorum archiepiscopus de rebus Remensis Ecclesiae monasterium Altvillarense construxerit, et frater ejus de suis proprietatibus, et quae alii boni homines ad eumdem locum dederunt, Avennacum exstruxerit monasterium, quodque ad Ecclesiam Remensem tradiderit, unde et chartae habebantur id aperte pandentes; sed per regium donum, sicut et aliae res hujus Ecclesiae, ab externis a longo retro tenebatur tempore, etc. Richildi reginae, significans quod quando [ ms., quodam]. Laudunensis parochia episcopo vacans in sua specialiter erat providentia, malefactumque sit de eleemosyna Irmintrudis reginae per quemdam praepositum Oriniaci monasterii, postea vero huic Richildi per Uvinifridum presbyterum contra sacras leges male sit 135.0253B| obeditum, ut regularis abbatissa de ipso ejiceretur monasterio. Ostendit autem ex auctoritate sacra, quantum inde regina periculum habeat, et quia miserit ad eam qui moneret illam hoc evadere malum; illa vero non solum non emendaverat, sed malo pejus superaddiderat, contra divinam auctoritatem, neophytam scilicet in religione novellam provehendo ad regimen propter res terrenas acceptas ab illa. Adnectens, qualiter Hedenulfo episcopo in Laudunensi Ecclesia ordinato, monuerit illum, ut suggereret regi Karolo tam perniciosum factum dissolvere, et se atque reginam a tanto discrimine liberare. Sed quia quod monuerat perduci ad effectum non viderat, ipse praefatum regem inde commonuerit: sed ille, ne reginam contristaret, quod male factum 135.0253C| sciebat, non correxerit. Reducit etiam ad memoriam, qualiter praefatus rex, petente Irmintrude regina, de rebus tunc suis per concilium Parduli Laudunensis episcopi, privilegium ad idem Oriniacum monasterium a se dictari, et a caeteris episcopis firmari rogaverit, et ipse rex confirmaverit. Hic autem praesul jussioni regis obediens, non suis verbis illud privilegium composuerit; sed sicut beatus Gregorius papa de quodam monasterio a quadam regina aedificato, ipsa petente, dictaverat, et ipse quoque dictaveri vel transtulerit, repetens maledictionem, quam domnus idem Gregorius (lib. II, epist. 10) contra praesumptorem illius monasterii jaculatus sit: adjiciensque, quod illa, quandiu in hac praesumptione et malefacto permanserit, quotiescunque corpus 135.0253D| et sanguinem Domini accipere praesumeret, judicium, id est, damnationem sibi accipiet; obsecratque monens illam, ut non sensus ipsius, aut alicujus suggestio eam decipiat, sed de remedio regis animae, ac de redemptione sua cogitet, et quod male actum est corrigere festinet. Illud etiam quod audierat illam perpetrasse, scilicet quia praefatum privilegium, et praeceptum regale de ipso monasterio abstulerat, quantum malum fecerit pandit, et hoc ideo, ut se corrigat, ne damnationem incurrat. Et quia si res, ut audierat, et mancipia de praemissa muliere neophyta acceperat, pro committendo regimine monasterii, simoniacam haeresim incurrerit: et quod quandiu eidem haeresi quisque faverit, in 135.0254A| corpore unitatis Ecclesiae catholicae coram oculis Domini esse nequibit: monens ut legat capitula regulae sancti Benedicti (cap. 665) de ordinatione abbatis, vel abbatissae, et inveniet, quam graviter pro hac ordinatione in Spiritum sanctum, quo ipsa regula est promulgata, peccaverit: ex divinis institutionibus propalans, quantum periculosum malum, tam ipsa regina, quam emptrix illa subierint: petens, ut quae ille ex debito ministerii sui cum gemitu scribit, pro salute ipsius, et remedio animae regis, benigne suscipiat, et quia magna ex fidelitate hac scribere curaverit, agnoscat. Leutgardi Ludovici Transrhenensis conjugi, pro suis missis, quos ad eumdem Ludovicum regem mittebat, ut per ejus interventionem ad illius praesentiam pervenirent, et ejus intercessione 135.0254B| ac dispositione rex idem strenuos missos ad Remensem dirigeret urbem, qui eam, et monasteria sibi subjecta salvare possent ab impetu supervenientis exercitus Transrhenensis. Irmingardi conjugi Bosonis inclyti viri, pro rebus Ecclesiarum Dei, quam audierat sufficienter litteris sacris imbutam ab Anastasio quodam didascalo. Unde petit, ut qui eam dedit scire, det bonum velle, et posse, atque perficere. Monens ut hortetur virum suum timere Deum, et ejus custodire mandata. De rebus etiam ecclesiasticis, quas sicut audierat ab ecclesiis abstractas suis hominibus diviserat, ut ostendat illi ex Scripturis sanctis quam grave judicium proinde sit a Deo prolatum, et caetera. Item Berthae uxori Gerardi comitis pro rebus Ecclesiae sibi commissae in 135.0254C| Provincia sitis, quas eidem Gerardo tuendas atque ordinandas commiserat: petens ut ipsa strenua sit interventrix apud conjugem suum pro rebus eisdem. Irminsindae cuidam matronae, pro quodam diacono, quem illa comprehendi jusserat, et in servitium suum redigi, reddens rationem qualiter idem diaconus liber legitime factus fuerat, et quomodo ejus recipiens libertatem diaconum licenter ordinaverat: ostendens, quod si servus ipsius fuisset, neque libertatem habuisset, et tanto tempore post ordinationem suam sine illius repetitione mansisset, secundum sacras leges jam in servitium repeti non posset; quanto minus ille qui colonus ecclesiasticus, et non alicujus fuerat, et legaliter liber factus, canonice ordinatus, et Ecclesiae, atque ordinatori suo proprius erat effectus, monetque 135.0254D| ut talem praesumptionem ulterius de ipsa non audiat, quia si hoc illa praesumeret, ipse hoc legaliter atque regulariter vindicare studeret, adjiciens illam se taliter commonere, quia charam familiaritatem ipsam habebat.
CAPUT XXVIII. Quae sibi subjectis monita salutis ediderit.
Sibi quoque subjectis nonnulla scribens, ut pater filios, de multis solerter instruit necessariis, tam spiritualibus quam temporalibus. Richaldo chorepiscopo, et Rodoaldo archipresbytero, pro synodo comprovinciali apud Carisiacum (supra, cap. 24) palatium regium habenda: mandans ut notum faciant omnibus per omnem parochiam Remensem, ut qui se 135.0255A| laesos existimant, ad ipsam synodum convenire procurent, quosdam vero cum auctoritate invitent, et venire commoneant. Sed et Milonem cum filia sua, qua Fulcricus abusus fuerat, et omnes qui consentanei fuerunt in illa indebita conjunctione presbyteri, et in quorum parochiis consistebant, ex verbo Dei, et suo, atque ex banno regis ad eamdem synodum convenire jubeant. Ansoldo Gerolo, et Hadrico, pro inquisitione cujusdam fratris Ragamfredi ministerialis sui, et ut, si necesse esset, libera, salvaque custodia detineretur, ne aufugeret, sibique adduceretur. Mandans etiam eidem Rogamfredo, ex auctoritate Dei ac sua praecipiendo, ut cum ipsis in eadem permaneat inquisitione. Cui etiam postquam recesserat, in alienis parochiis immoranti litteras 135.0255B| mittit, revocans eum auctoritate canonica, ut ad metropolim suam redeat, et ejus se humilitati repraesentet; vel si de ipsius judicio quaeritur, synodo regulari adesse festinet. Gisloldo canonicorum praeposito, pro facultatibus sibi commissis, et indebite usurpatis, qui pro hac te irregulariter ab ipso discesserat, monetque auctoritate canonica, ut redeat, et de his, quae illi opponebantur, satisfacere studeat. Theodacro quoque praeposito, pro eodem Gissoldo, pro quo Irmintrudis regina precabatur, ut partem collaborationis suae, quae rationabiliter ei competebat, dari juberet; si qua vero illi debebantur in hoc episcopio, eidem redderentur: quod et idem episcopus fieri jubet, et quia dixerat se missaticum habere ex parte reginae ad canonicos, mandat 135.0255C| ut si venerit ad eos, sicut missus reginae venerabiliter suscipiatur. Gerardo decano, pro quodam Radulfo excommunicato, qui ad se venerat petens poenitentiam. Cui praecipit ut Remis eamdem accepturus, veniret cum femina sanctimoniali, quam sibi conjunxerat. Jubet autem huic presbytero, ut commendet aliis presbyteris, quatenus magnam sollicitudinem de illis accipiant, quatenus scilicet, si quilibet eorum infirmitate praeventus fuerit, de qua se putet evadere non posse, si promiserit, quia de peccato suo ex corde poeniteat, et per dignos poenitentiae fructus illud se coram testibus emendare, ac episcopi jussioni obedire profiteatur, absolutus existat. Sigloardo archipresbytero, Ansoldo quoque, et caeteris quibusdam, quos inquisitionem facere de 135.0255D| quodam presbytero jusserat: quibus hunc ordinem in eadem inquisitione tenere praecipit, ut quoniam, audierat eumdem presbyterum suis quibusdam facultatibus contra leges exspoliatum, suis omnibus revestiretur, antequam suis accusatoribus respondere cogeretur, ne contra legem fieret, et ipse praesul a presbytero legem tollendo, eamdem quoque sibi auferret: praecipiens etiam, ut si comes ipse presbyterorum rebus exspoliari jusserat, hoc illi emendare per vadium faciat, disponens qualiter inde fiat. Si vero ipse comes hoc fieri negavit [ i, non rogavit], ipsi qui ab eo res suas abstulerunt, eidem presbytero legibus emendent, de poenitentia illorum ipse praesul dispositurus secundum illorum recognitionem. 135.0256A| Quod si comes ita facere noluerit, renuntient illi, ut ipse hoc indicet regi. Postquam haec acta fuerint, ita rationem hujus aggrediantur judicii, ut provideant ne per ignorantiam accusatores ipsius presbyteri rem talem alicujus impulsu praesumant, unde damnari possint, sicut provideri debet, ne presbyter injuste damnetur. Post haec adjurent accusatores vel testes eorum in illorum baptisma, et aliis diversis adjurationibus, ne odio, vel invidia, aut timore alicujus, vel hortamento de ipso presbytero mendacium proferant, nec pro gratia, vel amore, aut praemio inde veritatem reticeant. Notificetur etiam eisdem accusatoribus et testibus, quales personas ad accusationem presbyteri, vel ad testimonium super eum sacri canones recipi non permittunt, 135.0256B| et qualiter discuti debeant et accusatores et testes. Omnia vero quae accusatores vel testes de singulis causis testificati fuerint, describantur, et coram omnibus legantur, ut ita fuisse dicta comprobentur. Describantur quoque omnes qui in hoc placito fuerint, tam de presbyteris quam de laicis, prout necessitas esse visa fuerit. Et ut accusatores suam praesentiam, testes vero juramentum jure polliceantur se daturos in proximo placito, quod canones presbytero donent ad licentiam se defendendi vel respondendi. Quod placitum eidem presbytero denuntietur ad triginta dies, ut ita praeparatus veniat, quo se vel canonice purificet, vel concredat. Quod si non fecerit, canonicam se suscepturum sententiam sciat. Mittant quoque bannum, 135.0256C| Dei et sacrorum canonum auctoritate, regisque ac praesulis interdictione, ut nemo ipsi presbytero ullas insidias praeparet, aut aliquam violentiam faciat; sed nec ejus accusatoribus vel testibus, donec ista causa legalem diffinitionem accipiat, praecipiens etiam quod fieri deberet de illis hominibus, qui altera vice, quando ipse presbyter fuerit accusatus, juraverunt, et suum sacramentum judicio approbaverunt, tunc autem se perjurasse dicebant. De terra quoque Ecclesiae pertinenti, unde contentio ventilabatur inter comitem et presbyterum, quid fieri deberet, et ut his quae mandabat comes, obediret: aut si nollet, proinde ad placitum coram rege et fidelibus ipsius, tam episcopis, quam laicis veniret. Quod si presbyter aliis obedientibus obedire nollet, ad synodum 135.0256D| comprovincialem canonice provocaretur. Item Sigloardo et Ansoldo, pro eadem inquisitione, succensens eos, quod negligenter illam sint exsecuti, et caetera. Item pro quodam presbytero, qui ea, quae de suo ministerio quondam didicerat, post ordinationem suam per incuriam fuerat oblitus, unde jusserat eum aliquandiu sub custodia reclusum servari, ut saltem per hoc amaritudo aliqua mentem illius tangeret, et a peccato purgaret, et caetera. Item pro jejunio triduano, quod rex cum episcopis et caeteris fidelibus suis disposuerat fieri pro pace sanctae Dei Ecclesiae, qualiter fieri dederet. Item pro quodam presbytero Avennaci monasterii, qui denotabatur super thesauro ipsius ecclesiae dudum perdito. Item Si 135.0257A| gloardo et Rodoldo, pro quodam presbytero, cui consenserat, suadente Sigloardo, ut libello suae professionis a regimine plebis sibi commissae redderet se alienum, et alium in suo loco expeteret ordinandum: sed colludium quod habebat factum sibi celaverat, videlicet ut alumnus ejus sine consensu senioris sui, in loco ipsius ordinaretur, et quia xenium revadiare dolose fecerit, ut eumdem suum alumnum, contra episcopale interdictum, et caetera quid inde fieri deberet exsequentia. Item Sigloardo, pro presbytero ecclesiae sancti Juliani, qui furatus fuerat lampadem sancti Remigii, unde valde redarguit istum, quia id factum compererat, et sibi tacuerat, cum idem praesul vices suas eidem Sigloardo, teste Domino, commendaverit, qui eumdem presbyterum 135.0257B| in arctissima custodia debuerat retrudere, non per fidejussores dimittere: quod quia prius non fecerat, vel nunc faciat. Carcer quoque firmiter a vicedomino restauretur, et custodes, si necesse fuerit, adhibeantur. Item Rodoldo, succensens eum pro eo quod incaute solverit quod ipse praesul canonice alligarat, et aliis presbyteris missam celebrare permiserit in quadam capella basilicae cortis ecclesiae subjecta, praecipitque quid inde fieri debeat. Anselmo [ i, Anselino] cuidam monacho, praecipiens ut describat omnia, quae in monasterio, ut videtur, Altvillarensi, ante ipsius praesulis ordinationem facta, vel collata fuerunt, et quaeque postea: numerum quoque fratrum ac famulorum eis servientium, et si qua exinde suo 135.0257C| tempore dispensata fuerunt, et in quos usus, vel per quas personas, et ita veraciter omnia describantur, ut missi dominici nihil ibi falsum possint invenire. Ratramno praeposito monasterii Orbacensis similiter. Item Ratramno pro quadam praestaria, quam Amalraus canonicus habuit, et ipsius obitum collaborationem ejus idem praepositus diripi jusserat. Quapropter excommunicat eum, in pane et aqua constituens tam, ipsum quam complices ejus in hoc facto, donec restituantur haec quae injuste abstulerant. Althario [ ms., Alchano] cuidam sacerdoti vel decano, pro presbytero de Ecclesia Vindonissae, quem Leutardus senior ipsius villae legem et omnem auctoritatem de ipsa expulerat Ecclesia, et alteri presbytero ex alio episcopatu 135.0257D| eamdem Ecclesiam commiserat. Quem presbyterum superinductum excommunicat, ne in omni Remensi parochia missam celebrare praesumat, neque communionem ecclesiasticam accipiat, nisi forte munus viaticum, gravis aegritudinis causa, et hoc ita, ut mox si convaluerit, de parochia ista recedat. Parochianis autem Ecclesiae praedictae auctoritate Dei praecipi jubet, ut nullius presbyteri missam in eadem ecclesia audiant, nisi illius injuste expulsi presbyteri, donec ipsius causa diffiniatur, nisi forte idem presbyter pro infirmitate eis missam celebrare non potuerit, et caetera. Altmanno monacho, atque presbytero, quem procul obedientiae causa direxerat, pro his, quae invenerat in quibusdam 135.0258A| litteris sibi per hominem quemdam Harduici archiepiscopi datis: scilicet reputari eidem Altmanno, aspirare velle ad beneficia, et negotia saecularia, quae non convenirent ejus professioni et saluti. Unde praecipit, ut quantocius ad monasterium suum redeat, ubi lectioni et orationi, deflendo delicta suae juventutis, vacare procuret, et caetera. Lantardo cuidam sacerdoti, qui de parochia Remensi Ebonis episcopi causa discesserat, quem petit, ut si qua, prout audierat, de vita et actionibus beati Remigii apud eumdem habebantur conscripta, praeter illa quae ex antiquo de Ecclesia Remensi legebantur, ea quantocius, aut ipse sibi afferat, aut sub sigillo transmittat, offerens se postea eidem in quibuscunque indiguerit promptum, et prodesse paratum. 135.0258B| Si vero ad locum suum redire voluerit, eum libenter atque benigne recipere, et mox ut venerit, canonicam praebendam, et ordinem pristinum inter fratres concedere, et secundum quod sibi commodum, et illi opportunum fuerit, solatium, ut eum apud se manere delectet, impendere: pandens rationem, unde ille metuere ferebatur, quare scilicet ipse ordinatos ab Ebone post suam depositionem, a gradibus acceptis removerit, et qualiter post modum sententiam suam temperaverit. Rodoardo praeposito, et caeteris fratribus canonicis Ecclesiae Remensis, pro receptione Odalhardi et Waltarii nepotum Isaac episcopi Lingonensis, qui ab ipsa congregatione irregulariter discesserant, praecipitque quo modo recipi, et qualiter haberi vel conservari 135.0258C| debeant: quibus etiam pro reversione ipsorum commonitorias direxerat litteras. Pro receptione quoque Adalgaudi [ ms., Addagaudi] diaconi tam cononicis, quam monachis scribit, ostendens eum qui se recognoverat per suam negligentiam ipsius offendisse animum, se in gremio suae delectionis, et paternitatis recepisse, quemque benigne ac familiariter fratrem, et filium suscipi, et benignitatis ei beneficia jubet impendi. Pro quo rex etiam Ludovicus precatorias ei per eumdem direxerat. Rotfrido praeposito, pro correctione [ i, correptione] Odelcalci monachi, quem audierat inobedientem existere, et duris moribus, suaeque voluntatis esse pertinacem, dans exempla sacrae auctoritatis, quae illi legerentur, ut se corrigeret. Gontario et Odelhardo 135.0258D| archipresbyteris, commonitorium ministerio ipsorum aptum describit in capitulis tredecim. Gontramno [ i, Guntramne] praeposito, pro famulis monasterii sibi commissi, qui suas terrulas, et debita sibi stipendia querebantur auferri ab eo, quod emendari secundum quod justum fuerit, jubet. Gothescalco monacho, qui erat prolapsus in haeresim, de quibusdam sententiis auctorum, quas ille non bene intelligebat, vel exponebat, maxime Prosperi, quarum sensum per sententias praecipue beati Augustini exponit, et caeteros idoneos proponit testes apostolicae fidei doctores: quorum sequendam in omnibus admonet esse doctrinam, ostenditque testimoniis manifestis, Deum et bona praescire et mala, sed mala 135.0259A| tantum praescire, bona vero et praescire et praedestinare. Unde praescientia esse potest sine praedestinatione: praedestinatio autem non potest esse sine praescientia, et quia bonos praescivit et praedestinavit ad regnum; malos autem praescivit tantum, non praedestinavit, nec ut perirent sua praescientia compulit. Ubi diffinitioni subscribere idem Gothescalcus pertinacissime recusavit. Scripsit quoque idem domnus Hincmarus ad monachos Altvillarensis coenobii, pro eodem Gothescalco, ut si se recognosceret, antequam anima illius egrederetur de corpore, et spiritalem et corporalem humanitatem exhiberent illi ostendens auctoritatem ecclesiasticam ex verbis orthodoxorum super hujusmodi excommunicatis. Amalgiso et Ragberto fidelibus suis, pro rebus Ecclesiae 135.0259B| suae in Aquitania sitis, pro quibus Regimundo litteras miserat, deprecans ut eisdem missis suis adjutorium pro rebus ipsis evindicandis impenderet, praecipitque istis, ut easdem rex ex integro recipiant, et habeant in sua providentia. Petro fideli suo, pro rebus in provincia consistentibus, mittens ad eum quosdam fratres, qui cum ipsius consilio de fidelitate sua et utilitate rerum tractarent, et res ipsas ac redditus, atque facultates ipsarum disponerent. Et quia audierat, quod quaedam sine consilio ipsius Petri exinde facta fuissent, quasi ex ejus auctoritate, excusat se non id jussisse, nec voluisse: mandans ei per capitula, qualiter easdem res disponi volebant, et quae personae ab ipsis rebus, et de quibus villis ad se venire deberent. Evrardo sororis suae Hildegundis 135.0259C| filio vel genero, instruit scripto qualiter erga Ludovicum regem Transrhenensem se gerere deberet, ne suum alodem, quem in Allemannia habebat, ab eo auferret, pro eo quod ipsius dominium idem Evrardus dimiserat. Pro quo etiam praefatae sorori suae scribit, petens ut illius domnum prudenter ordinet atque disponat. Plebeiis quoque quibusdam personis, villarum scilicet ministerialibus, pro rebus ministeriorum suorum nonnunquam scribens, prudenter atque rationabiliter disponebat, qualiter res sibi commissas tractare deberent. Generaliter etiam omnes sibi commissos tam verbis, quam litteris instruens, edocebat qualiter juste, pie et caste viverent, quam reverenter atque devote jejunia constituta tractarent: pro his qui obiisent, tam 135.0259D| episcopis, quam aliis quibuscunque personis, qualiter Domini clementiam exorarent, et ut personae Deo placitae in vacantibus eligerentur episcopiis, tam jejuniis quam orationibus Dominum postularent. In diversis quoque synodis capitula nonnulla, et valde utilia edidit, suisque servanda dedit. Diversis nec non Ecclesiis suae dioeceseos, maxime si contigisset pastoribus viduari, consolatoria dirigens scripta, qualiter a Deo primum hujusmodi solamen requirerent, instruebat: qualiter etiam a terrenis principibus liberam sibi concedi quaererent electionem, et ut impetrarent tam per seipsum, quam per litteras et legatos suos elaborare studebat. Impetrata vero qualiter exercerent, et quomodo immunes 135.0260A| ab omni perversitatis fraude seipsos in exsequendo custodirent, data forma electionis edocere curabat, ad nullam specialiter intendens, personam; sed quae concorditer ab omnibus, vel utiliter a pluribus ac melioribus eligeretur, attendens.
CAPUT XXIX. De libro edito a se qualiter Domini vel sanctorum sint imagines venerandae, etc.
Scripsit etiam librum flagitantibus coepiscopis fratribus suis, qualiter imagines Salvatoris nostri, vel sanctorum ipsius venerandae sint, cum epilogo quodam metrice digesto. Respondet quoque ad interrogationes cujusdam: cur apostatae baptizati, et impositione manus episcopalis consignati, extra ordinem diaconii, vel presbyterii ad agendam poenitentiam 135.0260B| manus impositionem accipiunt. Scribit et cuidam archiepiscopo de praecipuis tractans sacramentis humanae salutis. Item cuidam episcopo, ad interrogata ipsius respondens de ordinationibus episcoporum, vel translationibus de civitate ad civitatem: et de Actardo Namnetensi episcopo, qui expulsus a quodam Britonum duce, in vacante Morinensi Ecclesia aliquandiu demoratus, petente clero ac plebe provinciae Turonensis, et convenientibus episcopis, in eadem metropoli fuit incardinatus. Item cuidam fratri, de homine, qui cum quadam femina concubuit, et postea sororem ipsius in conjugium duxit. Scribit etiam (supra, cap. 21) apologiam pro se, cunctis eam legere volentibus contra eos qui calumniati sunt illum apud 135.0260C| Joannem papam, qui synodum habuit Trecas ( i 1, Trecis), a quo et benigne idem praesul suscipiebatur, quibus et in synodo tunc respondit pro tempore, postmodum vero excusare se litteris non neglexit, asserens se decretales epistolas pontificum Romanorum venerabiliter suscipere atque tenere, cum calumniarentur inimici, has eum nolle ad auctoritatem recipere. Item de Nicaena synodo, et de abjectione, vel restitutione Hincmari Laudunensis episcopi. De hoc quoque quod calumniabantur eum dicere non majoris dignitatis esse papam Romanum, quam existeret ipse. Sed et de Karlomanno, et aliis conviciis sibi per calumniam illatis, de quibus eum veritas excusabilem reddidit. Scripsit praeterea plura, ad quae nos enumeranda sufficere non putamus.
CAPUT XXX. De translatione corporis sancti Remigii a monasterio ipsius, et obitu Hincmari episcopi. 135.0260D| Excrescentibus tandem flagitiis, contra quae veluti murus inexpugnabilis semper obstiterat, gens Nortmannorum per omne Francorum diffunditur regnum (AIMONIUS, lib. V, c. 41). Et quoniam civitas haec tunc absque muro habitabatur, accipiens ille quod sibi charius in thesauris habebat, corpus videlicet beati Remigii, silvestria loca trans fluvium Matronam expetiit, et apud villam Sparnacum idem sacrum corpus aliquandiu custodivit. Denique dum ibidem moraretur, apud eamdem villam diem clausit ultimum, cujus corpus ad monasterium sancti Remigii relatum et post ipsius sancti tumulum in sepulcro, quod ipse 135.0261A| sibi praeparaverat, est sepultum. Cujus epitaphium ab eo dictatum habetur hujusmodi.
Nomine non merito, praesul Hincmarus, ab antro
Te, lector, tituli, quaeso, memento mei.
Quem grege pastorem proprio Dionysius olim
Remorum populis, ut petiere, dedit.
Quisque humilis magnae Remensis regmina plebis
Rexi pro modulo, hic modo verme voror.
Ergo animae requiem nunc, et cum carne resumpta,
135.0262A| Gaudia plena mihi haec quoque posce simul.
Christe, tui clemens famuli miserere fidelis:
Sis pia cultori sancta Maria tuo.
Dulcis Remigii sibimet devotio prosit
Qua te dilexit pectore, et ore, manu.
quare hic suppetiit supplex sua membra locari,
Ut bene complacuit, denique sic obiit. Anno Dominicae incarnationis 882; Episcopatus autem sui 32, mense 7 et die quarta.
LIBER QUARTUS.
CAPUT PRIMUM. De episcopatu Fulconis, et quae scripta quibusdam Romanis pontificibus direxit. 135.0261B|
Praemisso viro Dei ad patres suos apposito, successit in episcopatu Remensi Fulco vir valde nobilis, et palatinis assuetus officiis: qui fidei suae tenorem Marino papae delegans, pallium ab eo, antecessorum suorum de more, suscepit. Cui etiam litteras misit pro concedendo debito Remensis Ecclesiae privilegio, atque pro commendatione regis Karlomanni, in quibusdam se significat ab eodem papa dudum fuisse cognitum tempore Joannis papae, quando cum Karolo imperatore idem Fulco fuerat Romae. Item pro quodam monasterio, quod frater ipsius, nomine Rampo, ab eo construi, testamento delegaverat 135.0261C| ex rebus suae proprietatis, quas postea Erminfridus quidam pervaserat, qui uxorem ipsius Ramponis viduam sibi copulaverat. Pro quo idem papa (Joan. VIII) Evrardo Senonensi archiepiscopo, in cujus parochia idem constructum fuerat monasterium, litteras direxit. Sed et Joanni archiepiscopo Rothomagensi, in cujus idem Erminfridus dioecesi degebat, praecipiens ut eum admoneret ab hac sacrarum rerum pervasione cessare, quod si facere nollet, canonicam subiret ultionem. Adrianum quoque papam (Adrian. III, an. 884) ipsius Marini successorum litteris initio pontificatus ejusdem visitare studuit, congaudens ipsius honori, et se Romam velle petere significat, si Deo pacem tribuente, valuerit. Exemplaria quoque privilegiorum a Leone 135.0261D| (Leo IV), Benedicto (Bened. III), et Nicolao (Nicol. I) pontificibus Romanis Remensi sedi concessorum huic petit recitanda, et ab eo sibi conservanda, et roboranda, atque augmentanda. De praefato quoque monasterio, cujus res praedictus Erminfridus invaserat, suggerit, ut praemissis etiam archiepiscopis Aurardo et Joanni suae auctoritatis praeceptionem dirigat, jubens quid in eum fieri debeat, etc. Item pro commendatione praememorati regis Karlomanni, atque pro defensione Frotharii Bituricensis archiepiscopi, qui ferebatur accusatus apud eumdem papam per quemdam suae dioeceseos monachum quod scilicet post suae civitatis dejectionem a paganis factam, in alterius sedis invasionem temere insiluerit. Ostenditque quod ab episcopis ipsius dioeceseos, omnique clero et populo ejusdem civitatis sit peritus et electus, et quod 135.0262B| praedecessori ipsius Marinus, ad eorum petitionem, pium in hoc praebuerit assensum, insuper et pallio eum donaverit, et ipsius in Bituricensi Ecclesia promotionem scriptis roboraverit, etc. Stephano (Steph. VI) quoque hujus Adriani successori litteras mittens, gratiarum actiones referre curavit, quod eum, et Ecclesiam ipsius litteris apostolatus sui visitare, et inter varias mundi pressuras consolari dignatus fuerit, et quia fratris eum et amici vocabulo voluerit honorare, quod ipse tamen nolit appetere, sed magis servus et subjectus existere. Significatque se ad ipsum papam videndum properasse, nisi paganorum vallaretur obsidione: hosque deno tantum milliario a sua civitate abesse, civitatem quoque Parisiorum ab ipsis tunc obsideri. Hanc infestationem 135.0262C| huic regno ab octo annis jam praeteritis inferri, ut nemini extra castella procul liber aditus patere videretur. Addit denique audisse se de insidiis quorumdam pestilentium, quas ipsi papae moliebantur, et satis aegre tulisse, opemque ferre, si licuisset, optare, unum quod quibat agere, precibus videlicet pro eo insistere. Pro Widone quoque affine suo, quem idem papa in filium adoptaverat, memorat tam se quam caeteros consanguineos suos, quibus id notificaverat, debitam exhibituros eidem papae reverentiam. De eo etiam quod illi scripserat, roborare se promptum fore quaecunque necessaria Dei Ecclesiae significarentur, ejus suggestionem se multum per omnem modum effecisse ipsius fidelitati obnoxium, seque cum suffraganeis coepiscopis in cultu debito sanctae sedis 135.0262D| Romanae perseveraturum, et si quid contrarium sanae fidei contra ipsam emerserit, omnimodis, confutare, Deo auxiliante, paratum existere. Sedem vero Remensem notum habeat ab antecessoribus suis ( deest prae) potius Gallicanis omnibus Ecclesiis semper fuisse honoratam, utpote cum primus apostolorum beatus Petrus primum destinaverit huic urbi sanctum Sixtum episcopum, et totius Gallicanae regionis dederit ei primatum. Hormisda quoque papa sancto Remigio vices suas in Galliarum partibus commiserit. Hoc ideo se commemorare, ne sedes Remensis suis in diebus sineretur dehonestari: annectens etiam de privilegiis sibi in cunctis quae petiit ab hujus praedecessoribus Marino, et Adriano concessis. Itemque de jam dictis rebus Ramponis, et earum pervasore, quem praemissi pontifices jusserant ab archiepiscopis Senonicae ac Rothomagensis 135.0263A| urbis excommunicari: quibus eamdem excommunicationem differentibus, idem persuasor adhuc rapta possidebat. Unde petit ut apostolica ab ipso feriatur sententia, praecipiatque hic papa praefatis archiepiscopis, ne ullam in eumdem excommunicando afferant amplius dilationem. De quibusdam praeterea rebus Remensis ecclesiae, quas quidam abstulerant invasores, poscit, ut ipse papa suggerat imperatori Karolo ( Crasso cognom. ) qui jam magnam ex his partem restituerat, ut bonum quod coepit ejus precatu perficiat, et de his quae egit ipse gratias ei agere dignetur, et caetera. Ad quae ille respondens asserit oppido se fuisse laetatum, quod eum circa sedis apostolicae reverentiam cognoverit anhelare, hortans ut in hac dilectione semper ardentius accendatur. Memoriam 135.0263B| quoque Widonis ducis gratissime se suscepisse, quem unico loco filii se tenere fatetur. De Nortmannorum infestatione, quam regnum nostrum patiebatur, dolere uti propria; Deumque deprecari pro hujus populi defensione per apostolorum principum interventionem, et ut incolumis hic praesul perducatur ad apostolorum limina; quatenus etiam corporeis eum valeat ulnis amplecti, et conferre de privilegiis, de quibus sibi scripserat. Ad archiepiscopos etiam, quos petierat litteras se direxisse: necnon ad imperatorem pro Remensis Ecclesiae justitia deprecatorias, et pro collata benignitate grates illi referens.
Item litteras idem praesul ad eumdem papam dirigens, ac de prosperitate ipsius laetificari se inter 135.0263C| multas tribulationum, quas a paganis patiebantur angustias, petens, praefati quoque Widonis satagit commendare favorem. De praenominata, necnon Erminfrido querimoniam repetens, qui admonitus a praememoratis archiepiscopis inobediens exstiterat, flagitat, ut iterum commoneantur ab auctoritate papae archiepiscopi hunc asperius increpare, et si pervasa non reddiderit, ecclesiastico feriatur judicio. Interrogat praeterea, sibique remandari poscit, si rite valeat episcoporum fieri ordinatio in qualibet sanctorum festivitate, nisi tantum Dominica die, etc. Ad haec etiam rescribens idem papa, gratias agit pro ipsius erga sedem apostolicam charitate, et sollicitudine, condolens de ipsius afflictione, ac pro ipsius preces se Domino fundere pollicetur allevatione, 135.0263D| et confortans, monet in Domini confidere consolatione. Item scribit eidem praesul, pro quodam Dominico a filiis et cognatis propriis oppresso, vel expulso, hortans ut id diligenter inquirat, et ejus inde adjutor existat. Item pro quorumdam susceptione Anglorum. Item eidem cum Aurelino Lugdunensi, Adelgario, Geilone [ i, Gerlone], Emmennone, et reliquis per Galliam constitutis, pro querimonia Bituricensis Ecclesiae super invasore Fortharii Burdegalensis episcopi, qui etiam Pictavensem aliquandiu tenuerat sedem, qui postea Bituricensis fuerat ad tempus a Joanne papa propter infestationem barbaricam tali tenore concessa, ut hac remota necessitate, 135.0264A| id etiam removeretur, quod necessitas imperarat. Unde praecipit hic papa Stephanus praefatis archiepiscopis, ut ad propriam sedem illum remeare compellant. Quod si apostolicis monitis obedire contempserit, noverint eum sancti Spiritus judicio perpetuis anathematis vinculis innodatum. Item pro Theutholdo Lingonensi episcopo, significans ad se hujus Lingonensis Ecclesiae querimoniam pervenisse, quod obeunte Isaac episcopo, inconsulto clero et populo. Egilonem quemdam monachum nuper de saeculo venientem in episcopum Aurelianus Lugdunensis ordinaverit, eisque illata vi, praeposuerit nolentibus. Quo divina vocatione hominem excedente, ne in idipsum incurrerent, concordi voto clerus, et populus Teutboldum ipsius Ecclesiae diaconem eligentes, 135.0264B| ab ipso papa sibimet in episcopum consecrari petierint. Sed ille uniuscujusque Ecclesiae privilegium inconcussum servare volens, id agere distulerit, eumque praefato Aureliano direxerit, scribens ad eum, ut si cleri populique vota in eum concordarent, et sacri canones illi non obviarent, manus huic imponere nequaquam differret. Quod fieri si ratio prohiberet, et idipsum sibi rescriberet: interim tamen alterum inibi ordinare nullo modo, se inconsulto, praesumeret simulque et Olrannum Senogalliensem episcopum a suo latere direxit exsecutorem. Quem deludens Aurelianus ad Lingonensem praemiserit urbem, pollicitus se citissime subsecuturum. Quo cum diu exspectaretur, nec ipse advenerit, nec morae suae causam innotescere, vel papae remandare praeviderit 135.0264C| [ pro providerit]. Quocirca iterato clerus et populus cum decreto omnium roborato, praefatum electum Romam remiserunt, obnixe sibimet illum consecrari petentes. Sed nec tunc id agere acquieverit, volens Lugdunensi Ecclesiae collatum privilegium immutilatum consistere; ideoque jam dicto Aureliano iterato rescribens mandaverit, ut quia concordi voto clerus et populus jam dictum diaconem expetebat, aut ipsum consecraret, aut quid in eo reprehensibile judicaret, rescribere maturaret. Sed is priori inobedientiae contumaciam adjiciens, non solum oblatum consecrare, seu quid in eo reprehensibile judicaret sibi rescribere contempserit, verum etiam contra interdicta, et sacrorum canonum statuta quemdam extraneum, et eidem Ecclesiae ignotum, 135.0264D| in angulo ordinatum, illis ingerere niti praesumpserit. At hi potius laborem subire, quam subjici ignoto eligentes, ad se redierint, implorantes ne pateretur ecclesiastica jura violari. « Nos autem, inquit, qui omnium Ecclesiarum in beato Petro apostolorum principe curam suscepimus, scientes inter episcopos non haberi eum, qui neque a clero electus, neque a populo est expetitus, saepe dictum Teuthboldum venerabilem diaconum, ipsorum lamentabilibus precibus inclinati, Lingonensi Ecclesiae episcopum consecravimus, condigna sententia praevaricatoribus illata, licet et aliis praevaricationibus fuerint impediti. Quapropter tuae injungimus sanctimoniae, ut his 135.0265A| nostris apostolicis litteris perceptis, postposita dilatione ad Lingonensem accedas Ecclesiam, et eumdem Teuthboldum a nobis solemniter consecratum episcopum, exinde revestias, omnibusque archiepiscopis et episcopis innotescas, pro tantae contumaciae ultione ejusdem Ecclesiae specialem sollicitudinem suscepisse, pro tanti laboris maceratione, et oppressionis illatae relevatione. Quidquid autem idem venerabilis episcopus Teuthboldus vobis ex nostra parte retulerit credite, et effectui mancipare nullo modo ambigite: utpote tuam reverentiam circa nos devotam consistere credimus. »
Ad haec idem praesul Fulco rescribens, gratias agit pro consolatione litterarum ipsius, asserens se paratum fuisse, et esse quaecunque sibi ab ipsius papae 135.0265B| celsitudine injuncta fuerint adimplere; praefatam vero praeceptionem de Theuthboldo episcopo explere sine mora voluisse, sed Odonis regis sui consultu interim intermissum, dum rex idem suos legatos ad eumdem papam dirigeret, ac per eos jussionem ipsius certissime cognosceret. Super his autem quae litterae ipsius papae prosecutae sunt, velle scilicet se omnibus Ecclesiis sua instituta et privilegia in confuso ordine intemerata servare, valde gavisos universos episcopos, in quorum praesentia haec recitari fecerat. Consulit autem ejus auctoritatem deposcens, ut sibi rescriptis remandet, si liceat coepiscopis suffraganeis suis, qui in ejus dioecesi consistunt, ordinationem vel regis, vel alicujus alterius personae sine sua licentia et conniventia 135.0265C| [ ms. c., cohibentia], seu permissione agere, vel aliud aliquid, inconsulto suo metropolitano, aut contra interdicta sui primatis praesumere. Privilegium denique a sede Romana quaesitum idem papa huic concessit, scriptumque transmisit praesuli super rebus ecclesiasticis huic Remensi Ecclesiae collatis, vel conferendis, ut nemo eas invadere, vel detinere praesumeret, et ut post ejus decessum nullo modo aliquis hunc episcopatum, vel episcopii res occupare illicite auderet, cum interminatione haec inhibens apostolicae sedis censurae. Item scribit eidem, pro altercatione quae versabatur inter Herimannum Coloniensem archiepiscopum, et Adelgarium Amburgurensem et Brenemensem [ j, Bremensem] episcopum, pro qua 135.0265D| Herimannus eidem papae suam direxerat, et postmodum per semetipsum accesserat, proclamans ab Herimanno Ecclesiae suae privilegia violari, ideoque in suam praesentiam commonuerat utrumque venire. Sed quoniam Adelgario veniente Herimannus defuit, tantae liti finem imponere papa distulit, ne quidpiam praepropere judicare videretur, unde rediviva contentio futuris temporibus oriretur. Quocirca injungit huic praesuli nostro, sua ipsius papae vice synodum convocare apud Wangionem civitatem, cum vicinis suffraganeis, limitaneisque episcopis, ad quam Herimannum Agrippinae coloniae, et Son deroldum Moguntinum cum suis suffraganeis, 135.0266A| necnon et eumdem Adelgarium occurrere jusserat, quatenus quid cuique debeatur diligens examinatio declararet. Monet etiam fraternitatem ipsius domni Fulconis, ne sibi suam specialem praesentiam, si omnimodis fieri possit, exhibere cum eis quoquomodo differat; quoniam et haec, et alia quae imminebant ecclesiastica negotia cum ipso tractanda, ejusque terminanda consultu providerat: de quo scilicet ipsius adventu satis gratularetur, volens ad ecclesiastica deliberanda negotia ejus habere praesentiam. Alioquin monet, ut assertione veridica per strenuum episcopalis ordinis virum una cum ipsis abeuntem notificet qualiter se super hoc veritas habeat. Quibus si veniendi facultas defuerit, suos cum eo dirigant legatos, qui eorum vicariatione 135.0266B| perfuncti, disceptandi et deliberandi libertatem possideant, ut nullo ulterius tempore, percepta finitiva sententia, de hac re necessarium sit vertere quaestionem.
Super his quoque successori hujus Formoso ( Formosus papa ) domnus Fulco litteras mittens, qualiter haec a praefato Stephano papa sibi sint injuncta, significavit, et ut sibi auctoritatis suae in his exsequendis scripta dirigeret, expetiit. Unde et iterum scribens, vehementer admirari se dicit, si litterae suae ad ejus praesentiam pervenerint, quid causae fuerit cur hinc responsum hujus papae non meruerit recipere. Grates inter haec referens, quod sui memoriam dignatus sit habere, et per abbatissam Bertham verba sanctae consolationis sibi 135.0266C| mandare, eumque se videre velle, et collato sermone mutuo verba conferre. Quam rem fatetur immensum sibi peperisse gaudium, ut magis desideret ejus videre praesentiam, adjiciens sibi ab eo tempus quo ad eum veniat, remandari, locumque, et ejus sataget praeceptis obtemperare. Praeterea postulat, ut privilegium Ecclesiae Remensi sui nominis auctoritate fieri jubeat, sicut etiam praedecessores suos fecisse constat: et res huic Ecclesiae per suam humilitatem acquisitas perpetua firmitate contra omnes adversarios muniat. Adnotat etiam, qualiter Evrardus marchio sancti Calixti papae et martyris venerabile corpus a Romana sede impetraverit, atque in ejus honore monasterium in praedio suo constituerit. Quod praedium post ejus obitum ad 135.0266D| filium ipsius Rodulfum abbatem haereditario jure devenerit: qui res ipsas simul cum memorati martyris gleba vitae suae diebus absque ulla contradictione tenuerit, et de saeculo migraturus easdem res cum monasterio et corpore sacro Remensi sanctae Dei Genitricis ecclesiae delegaverit, eamdemque rerum suarum haeredem instituerit. Tunc vero Hucboldus quidam sororis hujus Rodulfi maritus, munus ejusdem abbatis calumniabatur, et ab ecclesiae Dei Genitricis jure conabatur auferre. Proinde precatur, ut quid sibi sit in talibus agendum, suis eum sacris instruat litteris, et harum collationem rerum aeterna stabilitate corroboret, atque contradicentes digna 135.0267A| excommunicationis ultione percellat. Scrupulum denique sibi dixit ac singultum movere, quod audierat a quibusdam, sanctam Romanam Ecclesiam turbari, paratumque se totis viribus pro ipsius honore omnimodis decertare, et eidem papae veluti domno et magistro in cunctis obsecundare. Subnectit etiam de quibusdam episcopis Galliarum, qui sibi pallium indebite a Romana poscebant sede, metropolitanos suos tali spernentes tenore, asserens quod res eadem, nisi prudenti praecauta foret sollicitudine, confusionem non mediocrem generaret Ecclesiae, magnumque charitati dispendium valeret inferre. Unde tam se quam omnem precari dicit Ecclesiam, ne scito alicujus irrationabili petitioni, sine generali assensu et litteris consentiat, ne per hoc ecclesiasticae dignitatis 135.0267B| honor vilescere incipiat, si res indebita, quae temere affectatur, inconsulte tradatur.
CAPUT II. Quae Formosus papa Eulconi, vel Karolo regi atque Odoni scripsit.
Cui rescribens idem papa Formosus, monet eum compati debere Romanae Ecclesiae, atque imminenti ejus subvenire ruinae, nec ei suam praesentiam denegare: adjungens haereses undique ac schismata pullulare, nec qui ad resistendum occurreret, esse. Dicitque longo retroacto tempore perniciosas haereses Orientem confundere, et Constantinopolitanam Ecclesiam nociva schismata perturbare; simul etiam regionis Africanae legatos insistere, responsa petentes pro dudum exorto inter episcopos ipsarum provinciarum 135.0267C| schismate. Diversarum quoque partium legationes diversa responsa petentes instare. Cujus rei gratia generalem synodum (concil. Rom., an. 893) die Kalendarum Martiarum, indictionis undecimae se inchoare disposuisse, ad quam eumdem, remota omni dilatione, admonet festinare, ut colloquendo, largius de his valeant pertractare, et affluentius ad consulta singula respondere. Nortmannicae gentis procellas, quibus asserebat se perturbari, plurimum dolere, et ut eos Excelsi dextera reprimat, apostolorum principum suffragiis intervenientibus, implorare. Litteras vero quas significaverat ad eum per quasdam personas primum se direxisse, ad ipsum minime pervenisse. Miserat alias etiam, pro hac eadem synodo celebranda, pridem huic quoque 135.0267D| praesuli nostro litteras, quam decrevisse se asserit incipere mediante Maio mense, indictionis decimae. In quibus litteris fatetur Italiam tunc semel et secundo horrida bella perpessam, et pene consumptam. Orientalium vero partium se deflere vesanam haeresim in Christum Jesum blasphemiam continentem [ j, conjicientem]. Mittit ei praeterea petitum super quibusdam praestariis privilegium, commemorans beatum Remigium genti Francorum, Romanae sedis auctoritate, cum gratia Dei apostolum constitutum. Bernam quoque villam, quae inique dudum subtracta fuerat, Remensi Ecclesiae restitutam. Duodeciacum quoque, sed 135.0268A| et ea quae domnus idem Fulco per precarias obtinuerat, Rodemiam videlicet et Margolium, Lastemnam, et Guigleium, atque Virtudem, necnon abbatiam quae dicitur Campellis, Atteias etiam et Maniacum, aliasque res quae dudum ablatae, tunc redditae fuerant Ecclesiae Remensi, restitutas auctoritate confirmat apostolica, ut eas, vel caeteras ejusdem Ecclesiae, possessiones nemo praesumat auferre, vel invadere. Sanciens insuper auctoritate beati Petri ut nemo regum, nullus antistitum, nemo quilibet Christianus, decedente Remorum episcopo, ipsum episcopatum, vel res ipsius Ecclesiae suis compendiis applicet, neque sub suo dominio teneat, praeter ipsius civitatis episcopum. Sed et eamdem metropolim non ultra constitutionem canonicam, sine regulis 135.0268B| ecclesiasticis conveniente pastore manere cogat: neque aliter ibidem episcopum, nisi ut sacri canones jubent, constitui faciat. Promulgans etiam ac statuens, ut ea quae idem venerabilis praesul Fulco de villis hujus Ecclesiae ac facultatibus earum, usibus ecclesiasticorum ornamentorum, vel luminarium, seu sub stipendiis canonicorum, ac monachorum, atque sanctimonialium, seu matriculariorum, et hospitum, vel pauperum constituerat, perpetuo inconvulsa permaneant, hanc autoritatem sui decreti sub anathematis vinculo violatoribus innodatis corroborans. Imperatorem quoque Widonem coronatum eodem anno significans, indictione decima. Item ad ipsius domni Fulconis petitionem misit aliud eidem privilegium, pro monasterio Avennaco, atque 135.0268C| pro eo monasterio, quod Rodulfus abbas in honore sancti Calixti martyris et papae ex haereditario proprietatis suae jure constructum huic Remensi concesserat Ecclesiae, tam eadem coenobia quam omnes possessiones liberalitate regali, vel aliorum Christicolarum munificentia Remensi collatas Ecclesiae, sive quas idem praesul acquisierat, aut deinceps acquisiturus erat, eidem Ecclesiae apostolica corroborans et stabiliens potestate. Hic quoque Lantbertum ( Lambert. imper. ) filium Widonis anno secundo imperii patris ipsius novum imperatorem factum fuisse designat. Item pro dioecesaneis provinciae Remensis episcopis, quod audierat, eorum quosdam hujus archiepiscopi sui audientiam contemnere, scribens eidem, ut suos conveniat coepiscopos, caeterorum 135.0268D| quoque quos ipsum visum fuerit episcoporum collegium convenire denuntiet, ut de tanto neglectu synodali simul actione perquirant, et quidquid oportuerit canonica atque apostolica muniti auctoritate decernant, subjiciens, ut nemo a tam Deo digno se subtrahat opere, qui apostolicae ipsius particeps voluerit communionis existere. Item pro evectione Karoli ad regimen regni, quem domnus idem Fulco ad regium culmen adhuc puerum provexerat, et de criminibus Odonis regis, vel correptione ipsius, qualiter esset agenda: pro quibus rebus idem archiepiscopus huic papae scripta sua, consilium et auxilium ab eo petendo, direxerat. Unde et ad eumdem 135.0269A| regem Odonem litteras suas idem papa delegaverit, ut ab illicitis recederet, nec eumdem regem Karolum, vel quaeque ipsius essent, infestaret, induciasque belli differendo daret, donec idem praesul Fulco scilicet, apostolicam sedem adire studeret.
CAPUT III. Quae Franciae quibusdam praesulibus scripta legaverit. Item ad archiepiscopos, et caeteros episcopos Galliarum, monens ut conveniant atque commoneant eumdem regem Odonem, ne illicita perpetrentur, et ne aliena usurpentur, sed bellum sedetur, et omnis hostilis commotio sopiatur, vel induciae belli, donec Fulco Romam, ceu dictum est, adeat, edicantur; ipsique studeant interim cuncta differre, et pacem 135.0269B| ac unanimitatis concordiam recreare. Item huic quoque regi Karolo, congruam dirigens admonitionem, ejusque congratulans eminentiae atque devotioni, quam rex idem se significaverat erga sedem apostolicam gerere, qualiter ei sit in regno agendum succincte, lucideque demonstrat; quem petierat, ei panem benedictum pro pignore mittens, et de itinere praefati praesulis nostri ad sedem apostolicam monens.
Eidem quoque domno Fulconi litteras suas dirigens, haec supradicta ad praemissas personas se destinasse scripta commemorat, ipsius videlicet suggestione, de pace vel induciis belli inter Odonem et Karolum differendi. Item scribit ipsi pro discordia sedanda, quam audierat insurrexisse pro Maniguldi 135.0269C| ab Alberico perpetrata interemptione. Item petens eumdem pro cujusdam Grimlaici dilecti sibi sacerdotis ad episcopatum, ubi se locus obtulisset, promotione. Idem quoque praesul Fulco nonnulla praefato papae praeter praemissa reperitur direxisse scripta, tam pro sua vocatione, qua vocabatur ab ipso ad sedem apostolicam, quam pro contentione quae versabatur inter reges Odonem et Karolum, necnon pro oppressione, quam Remensis patiebatur Ecclesia, petens ut papa, regibus scribendo, pacem imperaret. Arnulfo quoque Transrhenensi auctoritate apostolica praeciperet, ne Karoli regnum inquietaret, quin potius ei auxilio esset, ut propinquum propinquo deceret. Odoni vero mandaret ne regnum istud invadere aut depraedari praesumeret: quod si auderet, 135.0269D| apostolicae sedis sententiam reformidaret. Item quia post admonitionem ipsius papae nec Arnulfus orbitati Karoli subvenire voluit, nec Odo a pervasione regni, rapinis, ac depopulatione cessavit. Sed et Arnulfus res Ecclesiae Remensis tam eas, quas aliquandiu injuste sublatas ipsi restituerat, quam eas etiam, quae nunquam prius subtractae fuerant, abstulit, ob id tantummodo, quia temerariam ejus invasionem [ Papir., jussionem) hic praesul recipere noluerit. Et quod Odo civitatem Remensem obsederit, innumeras etiam caedes et depraedationes exercuerit, et res Ecclesiae Remensis suis satellitibus dederit, hujus Ecclesiae insistens rapinis, donec Karolus 135.0270A| cum valido exercitus apparatu adveniens eum ab obsessa civitate depelleret. Significans etiam quod Robertus homo Arnulfi ex parochia Herimanni Coloniensis episcopi, res hujus Ecclesiae invaserit ac diripuerit, donec eum vi ac si canem rabidum ab earum devastatione repulerit. De quo petit, ut nisi admonitus resipuerit, auctoritatis apostolicae sententia feriatur. His se perturbationibus regni obsessum, impossibile fore significans ad ejus apostolicam se properare praesentiam, dum semper exspectetur bellum, nec aliter posse res regni componi credantur [ j, credatur]: sed ipse semper bellum distulerit, non quod inferiores, vel impares fuerint, aut de injusta causa dubitaverint, sed ne vires regni bellis attritae, paganorum proderentur invasionibus. 135.0270B| Unde dato placito inter se dextras securitatis invicem usque ad tempus praefinitum dederint, et caetera. Item pro eodem rege Karolo et imperatore Lantberto, gratiarum referens actiones, quod notificaverit sibi de ipso Lantberto, patris se curam habere, filiique charissimi loco eum diligere, atque inviolabilem cum eo concordiam se velle servare, asserens, quod non illum tantum diligeret pro consanguinitatis necessitudine, qua illi devinctus habebatur; verum multo magis, quia hujus papae venerator et amator existeret. Precatur autem, ut idem Karolus rex cum praedicto Lantberto in amicitia jungeretur, et Odoni, vel proceribus regni, pro causa pacis papa rescribat, quo Karolus ad regnum haereditario sibi jure debitum proficiat. 135.0270C| Et quamvis nunc [ ms. j, tunc] totum non posset suscipere regnum, saltem partem aliquam honori suo condignam, concorditer et juste regnum dividendo, illi conservent. Subjungens acturum se quod sibi apostolicus idem pontifex praeceperat super transgressoribus et sacrorum violatoribus Richardo, Manasse, atque Rampone, mox ut coepiscopos suos in unum potuerit congregare. Id tantum papa remandet, quoniam aeterno illos anathematis vinculo innodaverat, si liceat eis ad poenitentiam conversis aliquid impendi misericordiae, vel eos ad poenitentiam suscipi, sed quis modus ipsius esse debeat poenitentiae. De Rampone vero asseverat, quia in solum Teutboldum episcopum reus existeret, nihil culpae in Walterum Senonensem 135.0270D| admiserat, ad quem comprehendendum nec praesens fuerat, nec adjutorium, vel consensum ad id agendum praebuerat. Item pro Herilando Tarwanensi episcopo, cujus episcopio a Nortmannis depopulato, eum necessitate cogente ad se venientem, sicut oportebat, susceperat, quemque visitatorem cuidam viduatae Ecclesiae constituerat, ut visitando sustentationem interim, dum episcopus ibi ordinaretur, ex illa caperet. At quia homines praefatae Tarwanensis parochiae barbaricae videbantur esse feritatis et linguae, supplicat ut responso papae mereatur certificari, si hunc viduatae debeat praeponere plebi, et alterum ei liceret in praememorata ipsius Ecclesia 135.0271A| subrogare, qui acceptior propter parentelam et linguam, in eodem loco posset existere. Idem vero papa rescribens ei, laudibus attollit eumdem congratulans ejus dilectioni atque sollicitudini, quam gerebat erga Lantbertum imperatorem, de cujus fidelitate et stabilitate monet eum semper fieri sollicitum, veluti consanguinitatis propinquum, asserens se cum ipso tantam pacis et dilectionis habere concordiam, ut nequeant aliqua jam ab invicem pravitate sejungi. Notificat quoque Richardum, Manassem atque Ramponem excommunicatos a se, atque perpetuo ligatos anathemate, pro eo quod tam nefandissima perpetraverint, ut Teuthboldo [ ms., Theobaldo], Lingonensi episcopo, oculos eruerint, Waltarium Senonensem, propria depulsum sede, custodiae 135.0271B| mancipaverint, mandans ut secum de his sentiat, et convocatis omnibus suffraganeis suis episcopis, canonicum super eis quod exercuerat judicium pari modo determinet. Item scribit eidem archiepiscopo pro Berthario quodam presbytero, quem clerus et plebs Ecclesiae Catalaunensis consensu regis Odonis ad episcopatum dicebatur elegisse, succensens quod hunc vocatum canonice noluerit consecrare, sed in transitu defuncti episcopi Ecclesiam ipsam Herilando Tarwanensi episcopo beneficiali more ferebatur contulisse. Postea quemdam Mancionem nonnullis criminibus irretitum in eadem Ecclesia, quasi episcopum ordinaverit, cumque praenominatus Bertharius apostolicam praesentiam vellet adire, comprehensus sit a quodam Conrado hujus domni Fulconis vassallo, 135.0271C| de Ecclesia tractus, et in exsilium per unum mensem delegatus. Unde et evocans hunc nostrum praesulem, mandat expresse, sed fraterne, ut suam denominato tempore non differat ei exhibere praesentiam, habens secum praefatum Mancionem, et jam dictum Conradum, cum quibusdam denominatis coepiscopis suis, et caetera.
CAPUT IV. Quae Stephanus papa Fulconi, et quae Fulco eidem papae rescripserit.
Stephano (Stephano VII) quoque hujus Formosi successori scribens idem domnus Fulco, devotionem quam erga Romanam sedem gerebat conabatur ostendere, et quod limina creberrime cupiverit apostolorum adire, sed diversis obstantibus discriminum 135.0271D| causis, haec vota nequiverit adimplere: ubi significat Odonem et Karolum reges in pacis tandem concordia, se studente, connexos. Cui remittens hic papa litteras suas, a se suscepisse fatetur, ipsius non admittens, imo reprehendens excusationem, eo quod alii homines eamdem sedem adirent, et ipse fateretur fas sibi adeundi non fuisse concessum. Denuntiat ergo synodum se per mensem Septembrem imminentis indictionis quintae decimae certissime celebrare statuisse: ad quam censendo vocans hunc archiepiscopum, monet expresse, quatenus omni mora repulsa, omnique excusatione amota, eodem tempore suam specialem praesentiam eidem, synodoque omnino exhibere maturet, quod si praetermiserit, 135.0272A| cononicam in eum ferre sententiam minime retractabit. Rescribens autem hic venerabilis praesul eidem, quam semper habuerit devotionem circa gloriosam principis apostolorum sedem, ejusque sanctos praesules, pandere nititur, asserens se tunc variis oppressionibus aggravatum, ac diversis astrictum perturbationibus, praesentia corporali eamdem adire sedem non valuisse; dilectos autem filios hujus Ecclesiae illuc destinasse, ad itineris sui enarrandas incommoditates viva voce. Quemdam quoque consacerdotem suum ad id exsequendum se direxisse. Plura se scribere non praesumpsisse, quia senserit in epistola sibi ab ipso directa dura se satis invectione multatum: et hoc sibi non modicum incussisse miraculum, quod ita tunc primae ipsius 135.0272B| litterae graviter eum perculerint, cum eatenus ab ipa sede nihil aliud nisi mellitum ac dulce, praedecessoribus suis sibi scribentibus, venire consueverit. Quod peccatis tamen suis imputans, ut de malo suo se merito contristari, sic de correptione ipsius se fatetur laetificari: revolvens fieri potuisse, ceu quodam designat ad se perlatum rumore, ut a quibusdam minus charitate repletis aliter de se audisset, quam veritas se haberet. Unde petit, ne facile hujuscemodi personis aurem accommodet, donec (ut scriptum est) rem quam nescit diligentissime investiget (Job XXIX). Adnectens simpliciter, uti ab ipsis pene cunabulis educatus canonicis fuerit disciplinis, donec a glorioso rege Karolo imperatoris Ludovici filio, in palatinis ac domesticis ejus sit assumptus 135.0272C| obsequiis. Sicque in aula palatii perseverans usque ad tempora Karlomanni regis, Ludovici junioris filii, nepotis ejusdem Karoli, quando a sanctis provinciae Remensis episcopis, necnon a clero et plebe hujus urbis electus sit, et episcopus ordinatus. Ubi qualiter hanc Ecclesiam paganorum infestatione laborantem repererit, et ut pro pace ipsius ad posse desudaverit, legati sui, vel aliorum haec scientium petit explorari narratione. Asseverans praemissa se non arrogantia explicare, sed ut noverit, conjiciens quia qui sic enutritus, et taliter fuerit ante episcopatum conversatus, hoc sibi potius onus quam honorem, non elationis instrumentum, sed humilitatis esse servitium. Subnectit autem, quod si aliqua regno quies concessa fuerit, et ab Odone rege licentiam 135.0272D| impetrare valuerit, ad ipsius beatitudinis vestigia tandem aliquando properare studebit, dum sibi viae patuerint, quae tunc ab Zendeboldo Arnulfi regis filio erant obstructae: qui Ecclesiam quoque Remensem multis affligebat injuriis, res ejusdem suis impertiens subditis. Cujus tyrannidem apostolica petit auctoritate reprimi, dicens, quia in tam periculoso et necessitudinibus pleno tempore se suam Ecclesiam noxium esset deserere.
CAPUT V Quae regibus quibusdam Fulco scripta direxerit.
Totius itaque regni curam agens idem domnus archiepiscopus Fulco, litteras dirigit imperatori 135.0273A| Carolo, regis Ludovici Transrhenensis filio, pro tutela et defensione regni Francorum, quod in his partibus a Nortmannis multipliciter opprimebatur: asserens illud, auxiliante Deo, hactenus fuisse protectum, quandiu patrui et aequivoci ejus, ac filiorum ipsius regebatur dominatione. Tunc vero illis feliciter humana excedentibus, postquam se proceres regni ejus imperiali commiserant tuitioni, eos undique secus multi superaggravent casus. Memoratque civitatem Parisiorum, quam caput asserit et introitum regnorum Neustriae atque Burgundiae, barbarica cingi obsidione, citoque capiendam, nisi Dei subventum fuerit clementia. Quae si capta fuerit, totius dispendium regni se perpessuros; tamque periculose haec jam mala grassari, ut a praedicta urbe Remos 135.0273B| usque nihil tutum remanserit: nulla nisi perversorum Christianorum barbarisque consentientium secura sit habitatio, quorum multi, Christianam deserentes religionem, paganorum se societati conjunxerant, ac tuitioni subdiderant. Scripsit et ad eumdem imperatorem pro percipiendo a sede Romana pallio, roborandisque datis olim a Romanis pontificibus Ecclesiae Remensi privilegiis.
Arnulfo regi Transrhenensi litteras mittens, pro causa regis Karoli, quem parvulum adhuc unxerat in regem, reddit causas ejus provectionis, eo quod audierat motum fuisse animum ipsius Arnulfi contra se pro hac perpetratione: commemorans quod decedente Karolo imperatore, hujus Arnulfi avunculo, in ipsius Arnulfi servitium fuerit profectus, cupiens 135.0273C| ejus suscipere dominium et gubernationem; sed ipse rex eum sine ullo consilio vel consolatione dimiserit. Unde cum nec in eo sibi spes ulla remansisset, coactus sit ejus hominis, videlicet Odonis, dominatum suscipere, qui ab stirpe regia existens alienus, regali tyrannice abusus fuerit potestate, cujus et invitus hactenus dominium sustinuerit. Et quoniam hujus Arnulfi dominatum desideraverit, idcirco in ipsius servitium profectus fuerit. At postquam nullum consilium in ipso reperire valuit, hoc solum quod restabat egerit, eligens eum regem habere, quem solum post ipsum de regia ipsius habebant progenie, et cujus praedecessores ac fratres exstiterant reges. De hoc etiam, quod idem rex in culpa trahebat, quare non id ante fecissent, reddit rationem, quod quando 135.0273D| Karolus imperator decessit, et idem Arnulfus regimen hujus regni suscipere noluit, hic Karolus adhuc admodum corpore simul et scientia parvulus existebat, nec regni gubernaculis idoneus erat, et instante immanissima Nortmannorum persecutione, periculosum erat tunc eum eligere. Ut vero ad eam viderunt perductum aetatem, in qua salubre sibi consilium dantibus assensum praebere noverat, susceperunt eum secundum Dei honorem, ut regno consuleret, volentes eum ita instituere, quatenus huic regno, et ipsi Arnulfo proficuus valeret existere. De eo quoque quod sine ipsius Arnulfi consilio praesumpserint hoc agere, morem Francorum gentis 135.0274A| asserit secutos se fuisse; quoniam mos semper fuerit, ut rege decedente alium de regia stirpe, vel successione, sine respectu vel interrogatione cujusquam majoris, aut potentioris regis eligerent. Hoc more hunc regem factum ipsius fidelitati et consilio committere voluerint, ut ipsius adjutorio et consilio uteretur in omnibus, et ejus subderetur tam rex, quam universum regnum praeceptis et ordinationibus. Praeterea quod audierat huic regi suggestum, quia contra fidelitatem ipsius, et propter privatum hoc egerit commodum, infert quod Aschericus ipse, qui haec jactitasse videbatur, antequam de re hujuscemodi aliquid idem archiepiscopus agere conaretur, venerit ad se, praesentibus Heriberto et Ecfrido [ ms., Exfrido, Erfrido] comitibus, et consilium, 135.0274B| simulque auxilium quaesierit, quid agere deberet de jussionibus Odonis, qui res importabiles ei praecipiebat. Ex parte quoque filiorum Godfridi consilium petierit de malo, quod eis Odo facere conabatur, rogaveruntque ut tale caput communi consilio statueretur, per quod securi possent esse subditi, intendentes vel in Widonem, vel in hunc regiae prosapiae Karolum, et simul considerantes qui adfuerant, ad quem melius attendere deberent, visum illis est, propterea acquirendam regni utilitatem, et ipsius Arnulfi cavendam contrarietatem, propterque rectum, congruumque regii generis principatum, ut ad hunc Karolum se converterent, credentes quod Arnulfus hoc de propinquo suo gratum haberet, ipsique et regno praesidium ferret. Quod autem jactitatum 135.0274C| audierat, causa Widonis hoc eum fecisse, ut hac arte illum subintroduceret in regnum, et dimisso puero Karolo, se verteret ad Widonem: asserit livore invidiae, contra se scienter haec falso fuisse jactata, aut etiam quod qualis erat ipse qui talia diffamabat, talem eumdem posse fieri sentiebat; ipse vero nec se talem fore, nec talibus ortum natalibus recognoscebat. Praedecessores quoque ipsius regis nequaquam talia ingenia in progenitoribus suis experti fuerant, quos in omni fidelitate ac regni utilitate probatos habuerint; ideoque illos honorifice sublimaverint. Quapropter erubescendum eidem regi fuisset, ut hoc de se crederet, vel infamia se tali notaret. Denique quod audierat ipsi Arnulfo dictum fuisse, quod hic Karolus filius Ludovici 135.0274D| non fuerit, asseverat neminem se posse credere fore, qui eum si viderit, et parentum ipsius effigiem cognoverit, non recognoscat illum de regia processisse progenie: quaedam quoque patris sui Ludovici signa gestare, quibus agnoscatur filius ipsius fuisse. Poscit ergo Arnulfi regiam majestatem, ut haec vera [ j, verba] dignanter accipiat, nullusque animum ipsius contra hunc regem innocentem, propinquum suum commovere valeat. Sed utrum haec quae asserit ita se habeant, in sua praesentia, fideliumque suorum examinari faciat, et ad debitum finem perducat, cogitans qualiter antecessores sui regni statum gubernaverint, et quomodo regalis 135.0275A| culminis successio semper hucusque viguerit. Tunc vero ille tantum princeps, et hic parvus propinquus ejus Karolus, de tota regali stirpe remanserint; perpendatque quid contingere possit, si eum debitus cunctis casus repoposcerit, cum tot jam de aliena stirpe reges existant, et adhuc sint plures, qui sibi regium nomen affectent, quis post ipsius decessum adjuvabit ejus filium, ut ad debitam sibi regni conscendat haereditatem, si contigerit hunc sibi propinquum cadere Karolum. Adnectit etiam, quod in omnibus pene gentibus notum fuerit, gentem Francorum reges ex successione habere consuevisse, proferens super hoc testimonium beati Gregorii papae (hom. 10). Subjicit etiam ex libris Teutonicis de rege quodam Hermenrico nomine, qui omnem progeniem 135.0275B| suam morti destinaverit impiis consiliis cujusdam consiliarii sui, supplicatque ne sceleratis hic rex acquiescat consiliis (GREG., in Evang. ), sed misereatur gentis hujus, et regio generi subveniat decidenti, satagens ut in diebus suis dignitas successionis suae roboretur, et hi qui ex alieno genere reges exstabant, vel existere cupiebant, non praevalerent contra eos, quibus ex genere honor regius debebatur. Asseritque se misisse Aledrannum [ ms. Papir., Alerannum] ad eumdem Arnulfum, suggerendo ut quoscunque sibi placeret, ex his qui Karolum regem constituerant, in suum pergere servitium praeciperet, qui coram sublimitate ipsius haec ita esse rationabiliter ostenderent. Flagitans etiam orat, ut haec praemissa benigno rex tractet animo, et hanc 135.0275C| sciat ipsius esse devotionem, vel intentionem erga ipsius fidelitatem, ut hic Karolus ad ipsius consilium in omnibus, quae acturus est, respiciat, et ipsius pietate tutus consistat, et ut nemo hujus regis animum ab auxilio istius regni, vel ejusdem Karoli deflectere valeat. Item ad eumdem regem, significans ei de fidelitate et devotione, quam erga ipsum habebat, et quia in ejus servitium ad ipsius jussionem properare desiderabat. Promissionem quoque, quam rex suus Karolus eidem Arnulfo, qui regnum sibi contradiderat, promisisset, manere inconvulsam, tam in ipso rege, quam in subditis sibi. Et quia proponeret idem Karolus Odonem inimicum sibi regem, et insidias sibi magnopere parantem armis aggredi. WIDONEM imperatorem legatione suarum 135.0275D| visitans litterarum, admodum sede ipsius gaudere fatetur gloria et exaltatione; mirari vero atque turbari, quia nullis nuntiis jam longo tempore transacto sibi aliquid de statu et prosperitate sua notificaverit. Exorat autem, ut regi suo Karolo suffragium impendat, et talis erga ipsum existat, qualem eum erga propinquum existere decet, et ut celerius illum scire faciat, qualem voluntatem circa ipsum habeat. De Arnulfo quoque rege significat, quod non velit eidem Widoni pacem servare. Karolum denique sedi apostolicae suam epistolam dirigere, orationibus se commendando papae, atque ipsius petens roborari benedictione, et ut idem papa hujus 135.0276A| Widonis eum conjungat amicitiae. Poscit etiam, ut eidem regi de amicitia sua per suum missum, aut per sua scripta Wido remandet. Sed et suis, vel Ecclesiae sibi commissae compatiatur injuriis, quas fidelitatis ipsius causa tolerabat. Notificat etiam abbatiam sancti Martini a rege sibi concessam [ ms., commissam], rogans ut res ejus, quae in regno ipsius erant, in sua tutela Wido recipiat.
Odoni regi litteras dirigens, rogat pro concedenda Ecclesiae Laudunensi post decessum Didonis episcopi, electione libera, ostendens non oportere violenter eos ad eum, quem nolint, suscipiendum compelli. Precatur etiam, ut eamdem Ecclesiam absque inquietudine degere jubeat, neque res ipsius a pervasoribus depraedari sinat, ne particeps diripientium 135.0276B| fiat, si talia fieri permittat. Karolo regi suo scribens, indignatur valde sibi perlatum, quod pravis quorumdam consiliis vellet idem rex se sociare Nortmannis, ut illorum auxilio ad regni decus obtinendum juvari posset. « Quis enim, inquit, qui vobis sicut oportet fidelis est, non expavescat, vos inimicorum Dei amicitiam velle, et in cladem ac ruinam nominis Christiani pagana arma, et foedera detestanda suscipere? Nihil enim distat, utrum quis se paganis societ, an abnegato Deo idola adoret. Nam si (ut ait Apostolus) mores bonos colloquia prava corrumpunt (I Cor. XV), quanto magis corrumpitur castitas animae Christianae ethnicorum consiliis et societate? Neque enim poterit non imitari quod assidue viderit, quin potius assuescet paulatim, et 135.0276C| quasi vinculo malae consuetudinis trahetur ad facinus. Certe progenitores vestri reges, deposito gentilitio errore, divino cultui se sublimiter subdiderunt, et a Deo semper auxilium expetiverunt, propter quae et feliciter regnaverunt, et regni haereditatem ad suos posteros transmiserunt. Vos econtra nunc Deum relinquitis. Dicam certe, licet nolens, quia Deum relinquitis, cum vos ejus hostibus sociatis. Unde et merito prophetica illa vox ad vos dirigitur, quae quondam ad regem Israel similia facientem directa est: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Deum amicitia jungeris (II Par. XIX). Et certe cum deberetis multis praeteritis terminum ponere, et rapinis et depraedationibus pauperum renuntiare, ac pro his omnibus poenitentiam agere, nunc ad 135.0276D| majorem iram Dei provocandam, his qui Deum ignorant, et in sua feritate confidunt, vos conjungitis. Credite mihi, quia nunquam sic agendo ad regnum pervenietis, imo velociter disperdet vos Deus, quem irritatis. Hactenus quidem de vobis meliora sperabam: nunc video vos cum omnibus consanguineis [ ms. j. Papir., consentaneis] vestris periturum, si tamen hoc vere vultis agere, et talibus consiliis acquiescere. Revera qui tale vobis dant consilium, non fideles, sed per omnia infideles esse comprobantur, quos si audire volueritis, terrenum simul et coeleste regnum amittetis. Deprecor itaque vos per Deum, ut tale deseratis consilium, neque 135.0277A| velitis vos in aeternum praecipitare interitum, et mihi caeterisque, qui secundum Deum vobis fideles sunt, aeterni doloris afferre dispendium. Melius enim fuerat vos non nasci, quam diaboli patrocinio velle regnare, et illos juvare, quos deberetis per omnia impugnare. Sciatis enim, quia si hoc feceritis, et talibus consiliis acquieveritis, nunquam me fidelem habebitis, sed et quoscunque potuero a vestra fidelitate revocabo, et cum omnibus coepiscopis meis vos et omnes vestros excommunicans, aeterno anathemate condemnabo. Pro fidelitate quam vobis servo, haec gemebundus scribo, quoniam cupio vos secundum Deum et saeculum semper esse honoratum, et non Satanae, sed Christi adjutorio, ad debitum vobis conscendere regni fastigium. Regnum 135.0277B| enim quod Deus dat, firmum habet fundamentum; quod vero per injustitiam et rapinas acquiritur caducum est, et cito decidivum, nec poteris diu permanere. »
Lamberto imperatori congratulationis apices dirigens, notificat quid sibi de ipso domnus papa Formosus suis litteris intimaverit: quod scilicet eumdem imperatorem multum dirigeret, et in omnibus ei consulere, loco charissimi filii, atque indissociabilem vellet ad eum servare concordiam. Hortatur ergo hunc principem, et admonendo flagitat, ut tantae benignitati ejusdem papae gratus existat, illum ut patrem piissimum diligat, omnemque illi fidelitatem, et obedientiam servet, ejusque monitis, ut verus filius, obtemperet, et sedem Romanam digna 135.0277C| veneratione honoret. « Ita enim vestrum, inquit, perenni soliditate stabilietur imperium, et contra omnes inimicos, et hostes vestros divinum vobis auxilium suffragabitur, fietque ut omnibus adversariis, divino adjutorio, semper superior et fortior sitis. Recordamini, quaeso, avunculi vestri et aequivoci Lamberti illustrissimi, qualis erga sanctam Romanam sedem fuerit, qualemque exitum consecutus sit, et caute ne in idem exemplum deveniatis, si aliquid simile agere volueritis. Domnum etiam apostolicum deprecamini, ut eum dignetur absolvere, et pro illo apud Deum intervenire. Pro me quoque attentius postulo, ut ejus mihi benevolentiam concilietis, quatenus tam de me, quam etiam de sede Remensi mercedem dignetur habere, et sua illi privilegia 135.0277D| inviolabiliter custodire, sicut omnes sancti praedecessores ipsius semper fecisse noscuntur: et si aliquis unquam [ j, nequaquam] aures clementiae ipsius inquietare, et de nobis sinistri aliquid dicere praesumpserit, non prius obloquentibus credere, donec per me, aut certe per suum, vel meum missum, quod verum sit, possit agnoscere. De caetero cognoscat imperialis dignitas vestra, Ramponem propinquum vestrum, et meum, ab eodem domno apostolico excommunicatum, sicut ex ejus litteris agnovimus. Pro quo obsecro mansuetudinem [ ms., magnitudinem] vestram, ut eum deprecemini, quatenus illi locum poenitendi, et quod admisit emendandi non 135.0278A| deneget, nec eum perpetuo anathemate innodatum irrecuperabiliter perire sinat; sed quam illi placet, poenitentiam et satisfactionis mensuram illi injungat. Nobis etiam et universis Italiae, vel Galliae episcopis, quibus de ejus damnatione scripsit, vicissim de sua misericordia quid illum agere, et qualiter esse conveniat, rescribi jubeat. »
Albrado regi Transmarino amicabiles litteras mittens, grates refert, quia tam bonum virum et devotum ecclesiasticisque regulis congruentem destinaverit episcopum in civitate Cantaburg nomine. Audierat enim, quod perversissimam [ ms., pervertissimam] sectam paganicis erroribus exortam, et in illa gente tunc usque relictam, verbi mucrone satageret amputare. Quae secta suggerere videbatur: 135.0278B| episcopis et presbyteris subintroductas habere mulieres; ad propinquas quoque generis sui, quisque vellet, accedere insuper et sacratas Deo feminas incestare, et uxorem habens concubinam simul habere. Quae omnia, quam sanae fidei sint adversa documentis manifestat evidentissimis, ex sanctorum Patrum probatis [ ms. j, prolatis] auctoritatibus. Richildim reginam, vel imperatricem litteris commonens atque redarguens, dolore multo se fatetur esse correptum, pro fama non bona, quae ad ipsum de vita, vel actibus ejusdem reginae pervenerat: quod scilicet esset diabolus, ubi fuisset illa, magis quam Deus, cum forent circa illam quae contra salutem militant animae, id est, irae, rixae, dissensiones, incendia, homicidia luxuriae, rapinae quoque pauperum, 135.0278C| pervasiones ecclesiarum. De quibus omnibus debita sollicitudine et pastorali diligentia commoneat eam, ut transferat se de tantis malis ad fructum aeternae salutis: proponens ei quadrivium, vel quadrigam virtutum, quam assumens et ascendere nitens, apprehendat ea quae sunt sapientiae, atque sanctimoniae, ac felicitatis aeternae. Velamen quoque Christi, quod assumpserat viduitatis, incorruptum servare studeret, ut illud inviolatum Deo repraesentare posset, nec properare velit ad inferos, ut inveniat inaestimabile malum multarum, quas ei propalare nititur, miseriarum. Perpendat, si est amica Dei, vel soror. Quod si non est sine intermissione det operam (Tit. II), ut esse possit, etsi non candore virginitatis, studio tamen continentiae salutaris, 135.0278D| recte credendo, Deum ac proximum diligendo, pietatis opera faciendo, sobrie et juste et pie vivendo (Hebr. III); attendat ut vitam corrigat donec hodie cognominatur, ne incidat in laqueum confusionis aeternae, dum non recogitat quam velociter praesens hodie transeat. Parcat animae suae, et attendat ut Deo proxima fiat, et habeatur columba per simplicitatem [ ms., habeat columbae simplicitatem] et innocentiam, ut audire mereatur a Christo cum exierit e corpore. Hiems transiit, et recessit, columba mea veni, mecumque requiesce (Cant. II), sedens in dextera Patris mei. Multumque, se ideo loqui asserit, quod de ipsius salute plurimum sollicitus sit, optans 135.0279A| ut vere fiat regina, ornando virtutibus viduitatem suam, prae oculis habens diem mortis, vel resurrectionis suae, audiatque Apostolum dicentem: Evigilate justi, et nolite peccare (I Cor. XV). Det tandem Deo suo gloriam, et operetur salutem propriam, divertat a malo, et faciat bonum (Psal. XXXVI). Oratque exoptans ut correptio sua et emendatio necessaria salubrisque compunctio tangat cor ejus, ut tandem aliquando resipiscat diaboli laqueis; gratia quoque Dei resuscitet eam de sepulcris vitiorum (II Tim. II), et caetera. Febricitantem quoque in malis, faciat eam firmam et stabilem Deus, fixamque in bonis, ut hic et in aeterna vita possit gaudere cum sanctis. Quod si consilium nostrum, inquit, audieritis, tales vobis erimus, quales esse debemus, in 135.0279B| omni fidelitate et reverentia atque debito servitio, et quod his omnibus majus est, erit vobis Deus propitius, sicut optamus, et oramus. Alioquin volumus, ut sciatis revera quod pro vobis nolumus incurrere offensionem Dei, sed secundum ministerium nostrum, faciemus de vobis, quod canonica nobis jubet auctoritas. Quod quam invitus faciemus, Deus testis est, non enim pos umus discedere ab Apostolo, qui dicit: Quandiu Apostolus sum gentium, ministerium meum honorificabo (Rom. XI); et: Dei adjutores sumus (I Cor. III); et: Deus est, qui operatur in nobis (Philip. II); et: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII.) Unde precor Deum in conscientia mea, ut adhaereant cordi vestro verba mea, et ipse qui per me loquitur, haec in auribus 135.0279C| vestris per seipsum loquatur in corde vestro. Deus omnipotens ad vota nostra manum suam de alto, et liberet vos de coenulento hujus saeculi profundo.
CAPUT VI. Quae diversis scripserit episcopis. Diversis etiam praesulibus diversa reperitur direxisse scripta, pio sale respersa, et divinis auctoritatibus referta. Flothero archiepiscopo pro rebus Remensis Ecclesiae in sua conjacentibus dioecesi, quae ab invasoribus non modicum patiebantur dispendium: monens et rogans, ut memor ministerii sibi a Deo collati, et apostolicorum praeceptorum, quorum plura subjungit exempla, his persuasoribus auctoritate canonica interdicat, ne de rebus hujus Ecclesiae 135.0279D| amplius praesumere audeant, sicut [ rectius si] offensam domini, sanctorumque ipsius incurrere nolint. Rostagno Arelatensium praesuli, grates referens, quod eum de rebus Ecclesiae Remensis sollicitum esse compererat, quas sub ipsius providentia, et tutela constituerat; sed audiebat eas a quibusdam pravis invasoribus infestari, vel usurpari. Unde hortatur, ut eosdem pervasores, nisi resipiscant, districta percellat excommunicatione, si non judicet rem hujusmodi ad apostolicam sedem deferri. Herimanno Agrippinensium archiepiscopo significans se desiderare cum ipso, caeterisque dioeceseos ipsius episcopis loqui, et de necessariis Ecclesiarum causis, ut ab eodem sibi suggestum fuerat, pertractare: 135.0280A| id tamen insurgentibus Nortmanni ae persecutionis turbinibus impediri. Ut autem opportunitas se temporis aperuerit, maturata facilitate adimplere conari. Intimat praeterea res quasdam Remensi Ecclesiae in ipsius parochia perverso jure a quibusdam pervasoribus possideri. Qua de causa expetierat Arnulfum regem apud Warmaciam, ut ipse Willeberto praesuli hujus praedecessori praeciperet, quatenus ipse super hoc negotio, secundum edicta canonum ageret. A quo scilicet rege, idem etiam Herimannus super hoc ipso legatus, ad praemissum episcopum fuerat destinatus. Sed quia idem Willebertus praeceptum regis in hoc adimplere non potuit, hunc monens rogat, ut eosdem pervasores, vel qui res ipsas inquietare conantur, animadversione canonica feriat, nisi a 135.0280B| coepta praesumptione resipiscant. Decretum quoque Symmachi papae eidem Herimanno dirigit, ubi quid de talibus sit agendum manifestissima possit assertione cognoscere. Item eidem, pro quibusdam rebus hujus Ecclesiae super Rhenum sitis, in loco qui dicitur Bothert [ j, Bobert], quas Maingaudio [ j, Magnigaudo] commendaverat: quo defuncto, petit ut idem praesul Herimannus eas tutandas suscipiat. Quemdam etiam Wibertum, qui res alias Remensis Ecclesiae tenere videbatur, admoneat, ut eas cum amicitia sibi restituat. De rebus quoque cujusdam abbatiae sibi a rege concessae, quae in partibus ipsius Herimanni conjacebant, rogat ut eas ab extraneorum pervasione defendat, et caetera. Waltero Senonensis Ecclesiae archiepiscopo, pro causa Hildegardis 135.0280C| abbatissae, de qua placita quaedam constituerat, sed ad nullum idem Walterus, partim occupatione, partim infirmitate pressus, attenderat. Unde praescribit eidem, quae res ipsa finem legitimum sit habitura; precansque monet ut nullatenus omittat, quin ad id placitum veniat. Si vero non venerit, ipse tamen, salva charitate, quod agendum est, auctore Deo, inde perficere conabitur: et quod hactenus id distulerat, non quasi auctoritatem, aut privilegium hoc agendi non haberet, egerat; sed potius causa dilectionis ipsius, quam per omnia inviolatam servare cupiebat. Petit etiam ut praefatam abbatissam idem Walterus, utpote dioecesaneam suam, praemoneri faciat, quo ne velut ignaram, se a conventu ipsius subtrahere, sed potius die praenominata 135.0280D| praesentem studeat exhibere. Item consolatorias eidem dirigens super ipsius aegrotatione litteras, et de absolutione, quam sibi petierat idem Walterus, tam ab eo, quam a fratribus ipsius fieri simulque de ipsorum providendo ab eodem domno Fulcone, quando fieri posset, colloquio. Pleonico archiepiscopo Transmarino, congratulans bonis ejus studiis, quibus eum laborare compererat, pro abscindendis et exstirpandis incestuosis luxuriae fomentis, supra in his litteris, quae Albrado regi scripserat, commemoratis (cap. 5), quae in ea gente videbantur inoluisse; sacris eum instruens et armans auctoritatibus censurae canonicae [ for., Scripturae], particeps nimirum piis ipsius laboribus cupiens 135.0281A| existere. Joanni cuidam Romano praesuli, commemorans affectionem dilectionis, quam habebat erga eum, ita ut diceret, nullum se invenisse recordari, cum quo sic concorditer mutuo conjungeretur charitatis affectu: rememorans magna se quondam benevolentia susceptum ab eo fuisse, liberalissimaque humanitate tractatum, magnisque beneficiorum impendiis accumulatum. Asseritque se quantocius, pace reddita, dignis servitiis ostensurum, tam erga eum, quam erga domnum papam Stephanum gratam animi devotionem, precaturque ut eum suo favore tueatur apud ipsius excellentiam papae, et in quibuscunque necessarium viderit, ei sicut optime in ipso confidit, assistat. Dodiloni Cameracensium praesuli, pro placitis sibi ab eo datis, ad quae minime 135.0281B| attenderat: monens et rogans, ut satagat venire ad proximum placitum ubicunque rex Odo fuerit cum episcopis, quoniam rem de qua tunc agebatur de Hildegarde et Hirmingarde terminare deberent. Accusatores quoque ipsius Hirmingardis, eosque qui presbyterum luminibus privari, ac suspendi jusserunt, cum omnibus qui eidem nefandae jussioni paruerunt, vel fautores hujus sceleris exstiterunt, commoneri faciat, et canonice convocari, ut huic conventui se studeant praesentare. Item pro eadem causa, gratias referens quia devote ipsius commonitionem susceperit, et ad constitutam diem paratissimus occurrerit. Illud vero succensere videtur, cur cum de negotiis ecclesiasticis ageretur, causa, non per clericum, sed per laicalis ordinis hominem 135.0281C| sibi mandare voluisset. Ipse vero domnus Fulco, partim senioris servitio detentus, partim corporeae incommoditatis molestia praepeditus, juxta condictum venire nequiverat. Admonet etiam, eum meminisse debere, qualis ipse erga eum quondam exstiterit, qualiter sine rege, sine ullo ipsius parti consulente modis omnibus institerit, ut ad hunc episcopalem perveniret honorem, cum adhuc sibi perfecte notus non esset. Ita tamen pro eo egerit, veluti pro fratre charissimo, quia crediderat et credebat in eo simplicem prudentiam, fidem non fictam, et firmam et inde mutabilem stabilitatem: speraverat etiam in omnibus sibi cooperatorem et adjutorem fore. Per illam ergo sinceram dilectionem, quam in ipso credebat, eum se dicit monere: 135.0281D| mandans ut posthabita omni dilatione, vel occupatione, ad condictum conventum episcoporum praesens adesse studeat, nulla causa excepta, nisi tantum infirmitate corporea. Personas etiam praemissas, quas per alteram significaverat epistolam, commoneri canonice faciat, ut praeparatae ad solemnem coetum episcoporum pie praefixa se satagant praesentare. Item cum caeteris coepiscopis, Didone scilicet Laudunensi, Hetilone Noviomensi, Riculfo Suessorum, Herinando (supra, cap. 3,) (Herilando) Marinensi scribens: huic praesuli Dodiloni significat, hos praemissos in urbem Remensem convenisse praesules, ad tractandum de pervasione Balduini ( Bald Calvus. Fland. comes ), de quo scripserat eidem 135.0282A| Dodillo [ j, Doddoni], admonere illum, ut resipisceret a pravo temeritatis suae fastu. Sed quoniam idem praesul rescripserat, occurrere eisdem praesulibus se nequivisse, quia suum iter Nortmannorum praeripuit gladius, ceu de communi compatitur exitio. Caeterum quod petierat de Balduino, in hoc acquiescit ei, ut admonendo, exhortando, et increpando, sedulo eum corripiat, ut a sua corrigatur pravitate, divinas ei proponens sanctorum sententias Patrum: litteras etiam eidem Balduino ab ipsorum episcoporum parte dirigi significat. De quibus hortatur, ut si fuerit praesens, ei recitentur; si absens fuerit, per suum archidiaconum ipsi transmittat, qui etiam illas eum intelligere faciat. Quod si et eum ille nequiverit adire, litteras ipsas publice coram se 135.0282B| legi faciat in loco ubi Balduinus religionem pervasit, et deinceps, nisi resipuerit, non ei vel monachus, vel quilibet rite Christianus adjungatur, si non anathematis vinculo implicari voluerit. Si Hetilo quoque ad civitatem Atrabatensem venerit, Dodilo illi occurrat, ut de hac re quod agendum est, canonice peragere possint, et quidquid inde fecerint, litteris sibi significet. Hetiloni praesuli litteris mandat, ut proficiscatur cum fidelibus regis ad Attrabatem, agens pro posse quod in alio scripto agendum sibi repererit significatum. Item pro his quae a Dodilone Cameracensi patiebatur episcopo, asserens quomodo pro benefactis, ab eo sibi contumeliosa retribuantur: adsciscensque hunc sibi testem, qualiter eumdem Dodilonem paterno, simplicique benignitatis affectu 135.0282C| ad potiora provexerit. Sed et quomodo Rodulfus vir devotus abbatiam quamdam in hujus Hetilonis parochia sitam Remensi delegaverit Ecclesiae committens simul eidem corpus beati Calixti papae et martyris, quod impetratum a Romana detulerat urbe. Intimat ergo qualiter precatus sit amicabiliter praefatum Dodilonem, ad Atrabatense castellum venire, et inde pignora praefati martyris honorifice levare, atque usque ad coenobium sancti Quintini deducere. Hunc etiam Hetilonem expetierat, ut ad ipsum coenobium occurreret, et tandiu cum sacro comitaretur corpore, donec ipse domus Fulco veniret, et illud decenter excipere, et usque ad hanc Remensem valeret urbem deducere: ubi tandiu servaretur, quousque, pace 135.0282D| reddita, loco proprio ipsius Hetilonis parochia sito restitui posset. At Dodilo cum debuisset agere quod petebatur, e contra, filiationis ac fraternitatis posthabita reverentia, in medio occurrens viae, et de manibus gestantium sanctum pignus abripiens, apud se reposuit, dicens: Non illud cuiquam se redditurum, nisi eidem Hetiloni, in cujus dignoscebatur fuisse parochia depositum: et hoc ipsum novae fraudis argumento gessisse, quo valeret praefatum corpus sacrum cuidam Hucholdo [ ms., Bucholdo] comiti tradere. Quocirca petit hunc Hetilonem, ut missum suum ad eum dirigat, et paterno ac fraterno amore ipsum redarguens, corrigat, et in memoriam ei revocet, quomodo religionis solius et fidei, quam in eo forte credebat, intuitu, illum absque regis aut principis 135.0283A| alicujus exspectatione in sede pontificali locaverit, moneatque ut a coepta temeritate pedem revocet, ne aliquid hunc eumdem archiepiscopum contra se, quod idem nolit, agere compellat. Hunc quoque precatur Hetilonem obnixe, ne illi assensum in re tali praebeat, sed justae parti in omnibus faveat, et thesaurum coelestem, Remensi ecclesiae a praememorato viro traditum, urbi ac basilicae ipsius restitui non solum consentiat, sed etiam totis viribus adjuvet. Didoni Laudunensi episcopo, pro reconciliatione animae cujusdam Valcheri, qui reus majestatis inventus, supplicium mortis incurrit. De quo audierat, quod in articulo mortis poenitentiam per confessionem et sacrae communionis viaticum ab ipso expetierat, nec impetrare valuerat. Insuper et sepulturae 135.0283B| benificium fuerat ei denegatum, et orari pro eo prohibitum. Succenset ergo eumdem praesulem, horrens cur sic voluerit agere, cum sciret optime quod auctoritas sacra de non neganda in ultimis statuerit poenitentia; adhibetque nonnulla sanctorum Patrum super hac re testimonia, monens ut considerato communi periculo, imitetur communis Domini pietatem, et huic peccatori remedium poenitentiae in ultimis deprecato impendat misericordiam, ut et orari pro eo faciat, et per seipsum reconciliationem, animaeque commendationem more Christiano persolvat; eumque de loco pervio in quo non sepultus, sed projectus erat, ad coemeterium fidelium transferat. Item pro hac eadem causa, postulans et adhibens exemplum beati Gregorii (l. IV Dial., c. 55) 135.0283C| de quodam monacho, quem jusserat nec sepulturae communi tradi, nec orationibus adjuvari, post legitimum [ ms. c., longum] spatium reconciliationem eidem praecepit impendi: adsciscens etiam illud evangelicum: quia Filius hominis venit quaerere, et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Sed et Nicaeni concilii (cap. 13, al. 12) testimonium, quo generaliter cuilibet in exitu posito, et poscenti gratiam communionis tribui praecipitur.
Petro cuidam Romano scribit episcopo, pro his de quibus Formosum papam consuluerat super Herinando Morinensi episcopo, quem Catalaunicae praeficere decernebat viduatae Ecclesiae, petitque ut suggerat papae pro hoc suo consultu, quatenus optatum 135.0283D| super eo citius adipisci mereatur responsum: commemorans quod gestum reminiscatur super Actardo Namneticae urbis episcopo, quod eum Nicolaus papa Morinensi Ecclesiae postea censuerit praeficiendum, ac demum in archiepiscopatu sedis Turonicae decreverit incardinandum. Precatur etiam ut idoneam super hoc exquirat auctoritatem, repertamque sibi destinet exsequendam. Honorato Belvacensium praesuli scribit, asserit se mirari vehementissime, quomodo id potuerit contingere, ut animus ipsius tam contrarius et adversus sibi existeret, cum sciret qualis erga eum fuerit, et qualiter eum loco fratris ac filii semper habuerit, qualique affectu, ut ad eumdem honorem perveniret, decertaverit. Nec tamen ideo desperare debeat, sed quantocius ad pacem et concordiam 135.0284A| cordiam secum tenendam redeat. Monet igitur eum tanquam filium charissimum, redire ad semetipsum, et cogitare cujus sit ordinis, cujusque professionis, perpendatque quod in nullo ab ipso laesus existat, et si possibile sit, ad se veniat, quatenus de his collato sermone melius conferant. Si vero id fieri nequit, quemdam familiarem sibi dirigat, per quem quae fert animus eidem remandare valeat. Notificat etiam se audisse quaedam de ipso, quae non facile credere potuerit, scilicet quod rapinis insisteret, alienas possessiones invaderet, et pecunias diriperet: nominatimque designat Rotbertum quemdam apud se fuisse conquestum, quod universa mobilia sua ea abstulerit. « Ego autem, inquit, non hoc de vobis credere possum, sed puto esse aliquem, qui vestra 135.0284B| gratia et auctoritate fretus, haec agere praesumpserit, et idcirco vobis ascribitur quod ab alio gestum est. Si ergo a quocunque vestro id factum est, obsecro ut auctorem hujus mali digne coerceatis, et damnum omne emendare jubeatis. Si autem verum est, quod vos ipsi hoc egeritis, precor ut a tali intentione desinatis et ei qui damnum passus est, sua ex integro restitui faciatis. » Item redarguens eum de nonnullis, quae ad se non simplici professione scripsisse videbatur, quasi domnus Fulco pacem et concordiam perturbasset. Significaverat etiam a pravis quibusdam suam vexari Ecclesiam, et super hac re nullum ad hoc archiepiscopo petentem se suscepisse responsum. Unde revocat ad memoriam, quia precatu, quam praeceptio apud ipsum maluerit 135.0284C| obtinere illis hominibus inducias interim dari, quousque simul quivissent ipsi praesules loqui. De quodam quoque Aledramno, quem tunc excommunicare minabatur, et archiepiscopo suam exsequi censuram praecipere videbatur: asseritque se nunquam destinasse communibus et collatis coepiscoporum praeceptionibus ac suggestionibus non parere; Belvacensi tamen Ecclesiae singulariter Ecclesia Remensis parere nesciret. Et quia in hac excommunicatione non ecclesiastica vigere censura, sed praeceps praevalere cernebatur animositas. Cujus rei erat initium desertio regis Odonis, et institutio Caroli. Annectitque post aliquanta, de viduatione Ecclesiarum, Silvanectensis videlicet atque Catalaunensis, quarum 135.0284D| Silvanectensis tunc elegerat Otfredum, quemque ad Remensem praesulem perduxerant, sibique petierant ordinandum pontificem. Ad quam petit hanc ordinationem venire, remota, ut canonica jubet auctoritas, omni excusatione. Subjungit quoque monens, ne intendat ejus animus haec ita dicta, tanquam eumdem non liceat episcopum ultra in ipsius sperare amicitiam, quam sibi mutuo conjunxerant, quamque inconvulsam omni tempore archiepiscopus tenere cupiebat, et ad honorem suae sedis, sedem ipsius honorare ac sublimare desiderabat. Sed quia se mordaci reprehensione viderat ejus latenter corrodi litteris, a tanta subreptione se voluerit excusabilem reddere, ne videretur in hoc ei silendo assentire. Item pro ordinatione Mancionis Catalaunensis episcopi, 135.0285A| ad quam eumdem Honoratum venire mandaverat; sed ille non veniens, etiam ipsam ordinationem reprehensionis elogio notarat: quam tamen reprehensionem archiepiscopus charitatis studio patienter ferebat, mandans et poscens, ut ad ordinationem praemissi Otfridi occurere studeat, etc. Item pro litteris ab eo sibi directis, in quibus hortatus fuerat, ut statui, et religioni sanctae Ecclesiae labentis succurrere deberet. Unde gratiarum vota Deo se persolvere archipraesul asserit, qui ad hoc suadendum ejus excitaverit animum, cum priores ipsius episcopi epistolae tumidum viderentur praeferre rancorem: haec vero tota fraternum testaretur amorem. Si vero quod verba resonabant, Honoratus corde teneret, paratum se dicit ejus charitati respondere, 135.0285B| eamque inviolabiliter conservare. Sed quia tunc opportunum tempus, quo simul convenire valerent, non videbatur, cum Domino juvante, tempus arrisisset, id competenter tam ipsi, quam caeteris suffraganeis praenuntiare curaret. Item pro jussione Stephani papae, quia mandaverat domno Fulconi, data eidem licentia interim, ut petierat, remorandi quatenus hunc Honoratum episcopum, atque Rodulfum Laudunensem Ravennam mitteret ad synodum ibidem celebrandam. Unde monet, ut sicut papa jubet, ejus praeceptioni obtemperet. Teuthbaldo Lingonensi episcopo amicabiles et charitatis utrinque conjunctrices [ ms., continctrices] dirigit litteras, significans de privatis inter se rebus, quas ei Teuthbaldus per suum significaverat missum, et de communi 135.0285C| colloquio secum, de regia quoque et ipsius Teuthbaldi consanguinitate, atque amicitia ipsius episcopi regi Karolo grata. Rogat etiam sibi remandari de Richardo Burgundionum principe, et de Aquitanis, quod eum contigerit scire, etc. Rodulfo jam dicti Didonis episcopi successori, gratulando de honore ipsius, et profectu in Domino. Item pro quodam ipsius Rodulfi subjecto, sed ab eodem abjecto, monens cavendum ne laedatur in hoc episcopalis opinio, dum quod agitur zelo rectitudinis, feratur fieri zelo exercendae ultionis: inferens Ecclesiam Remensem hoc ex antiquo privilegium habuisse, ut quicunque dioecesaneorum proprios episcopos quoslibet offendisse se modo sensissent, ad hanc caeterarum matrem confugerent Ecclesiarum, auxilium sibi veniae flagitantes 135.0285D| ab ipsa. « Ast ego, inquit, nulla in hoc negotio uti volui auctoritate: sed sicut amicus ab amico, imo sicut a specialiter dilecto filio postulare; eo quod me apud vos, non dicam aliquid, se bene posse, confidebam. » Subjungens quoque post aliqua, quia miseratio non est praevaricatio: cum Deus quotidie, post minas districtae ultionis, ad se conversis paternae consueverit impendere viscera pietatis; et quia nemo sic unquam cadit, ut ei resurgendi copia debeat denegari, etc.
CAPUT VII. Quae abbatibus, vel illustribus viris quibusdam. Stephano cuidam abbati ac nobilissimo viro, qui et episcopatum electus videbatur, tunc autem forte 135.0286A| rejectus vel reprobatus, consolatorias dirigit litteras, amicitiam, quam ei promiserat, asserens se perpetuo servaturum. Dolens vero et ingemiscens, quod eum, quem praeelectum regimini gaudebat Ecclesiae, hoc videbat tunc effectu frustratum: hortatur tamen, ut licet elisus sit fortiter validius resurgat, cupiens eidem omnes propinquos et amicos suos, vel quoscunque alios posset ad pacem et concordiam revocare, etc. Balduino comiti Flandrensi, pro admissis ipsius, de quibus cum coepiscopis dioeceseos suae, quae forent agenda tractaverat. Qui Balduinus inter alia quaelibet prava, etiam presbyterum flagellaverat. Quod factum quanti sit sceleris, ex divinis ostendit auctoritatibus. Basilicas etiam quasdam abstulerat a presbyteris inibi ordinatis, et aliis dederat, inconsulto 135.0286B| ipsorum episcopo. Possessionem quoque quamdam, quam rex Ecclesiae Noviomensi tradiderat, idem Balduinus invadens, per violentiam retinebat. Adnectit ergo canonica et legalia super hujusmodi facinoribus capitula. Redarguit etiam eumdem pro eo quod monasterium monachorum sibi usurpaverat, et insurrexerat contra regem cum infidelitate et perjurio. Super quibus rebus jam dudum data sibi dilatione, et adhibita episcopali admonitione, hanc de loco ad locum sese convertendo videbatur subterfugere. Unde et his eum litteris paterna vocans admonitione, hortatur emendationem profiteri. Quod si non faceret, extorrem se sciret esse a [ ms. deest a] Christiana communione, etc. Item ad eumdem cum coepiscopis suis scribens ex synodo Remis habita 135.0286C| Dominicae Incarnationis anno 892, arguit eum quod ecclesiastica simul et legalia jura contemneret, res ecclesiasticas, et honores sibi non concessos invaderet, Dei timorem a se projiciens, et fidem quam in baptismate Deo promiserat, operibus abdicans, locum sacri monastici ordinis pervadens, et abbatis sibi nomen usurpans. Unde communi decreto episcoporum judicatum fuerat, eum auctoritatis canonicae anathemate feriendum. Sed quoniam et Ecclesiae, et publicis regni utilitatibus videbatur accommodus, censura suspenditur adhuc animadversionis ecclesiasticae, recogitandique sibi et emendandi spatium reservatur, et obsecratur per misericordiam Dei, ut ab hac praesumptione animum revocet, nec amplius 135.0286D| iram Dei contra se provocet, nec [ ms., ne] illi quodammodo gradium praebeat, etc. Divinarumque sequuntur auctoritatum testimonia ad correptionem ipsius quoque prolata. Quibus si acquiescere nollet, ab omni se nosset Ecclesiae consortio sequestrandum, perpetuoque anathemate feriendum. Ipsius quoque propalat excommunicationis sententiam in eumdem si se corrigere noluit, quantocius jaculandam. Clero et plebi Silvanectensis Ecclesiae, pro pastoris sibi praeferendi scribit electione, succensens cur ad se venire distulerint, vel apicibus alloqui se, quam viva voce maluerint: mandans ut electas e collegio suo personas, tam aetate quam sapientia maturas et idoneas, ad se mittere maturent, qui nec gratia, nec odio, aut ullius avaritiae obtentu, a tramite recto exorbitare ullatenus 135.0287A| appareant [ j., appetant]. Ministris quoque Laudunensis Ecclesiae, pro eo quod audierat inter eos contentiones esse, et conventicula seorsum facere. Quapropter monet eos ut filios, quod si haec ita fuerint omnimodis amputentur: conventus autem ipsorum fiat moderatus atque jocundus, in quo secundum aetatem, vel datam sibi a Deo probitatem, omni deposito supercilio, quisque loquatur, etc. De concordia et charitate vera constituenda atque servanda, mittens eis exemplar epistolae ad Odonem regem pro obtinenda ipsis canonica electione a se missae, et exhortans, ut unanimes cum sancti Spiritus adjutorio congregati, magnopere satagant, et Dei clementiam attentissime implorent, ut eorum pastorali dignetur adesse electioni. Fratres Corbeiacensis coenobii 135.0287B| litteris suae visitans admonitionis, redarguit et vehementer increpat super abjectione sui abbatis, quem gravi correptum infirmitate, crudeli abdicaverant temeritate, nec eum ad ipsos venientem, saltem ut peregrinum susceperant, aut ei ullam humanitatem impenderant: sed eum de communi habitatione perturbantes, in vilissimo extra claustra monasterii loco retruserant, et communi statuto firmaverant ut ad eumdem visitandum vel consolandum venire nullus auderet: sed neque moriens communi sepultura dignus haberetur. Unde admirans talem sensibus eorum obrepere potuisse improbitatem, et apostolicas atque regulares, super obedientia praepositis exhibenda, praeponens praeceptiones, ostendit non eis licuisse abbatem regulariter 135.0287C| electum, et archiepiscopi ordinatione rationabiliter institutum, ita contra fas omne dehonorare, et divina humanaque in eo jura vel instituta convellere atque confundere: cum non sit in eorum arbitrio vel potestate, cum voluerint, abbatem deponere, et alium ad libidinem suae voluntatis instituere. Proponit etiam maledictionem Cham, qui pudenda patris irrisit, et ejusdem complices eos ostendit esse maledictionis (Gen. IX): ac proinde interposito ordinis ipsorum periculo, monet, auctoritate et ministerio sibi a Deo injuncto praecipiens, ut ab hac pertinacia resipiscant, eumdemque sui loci patrem, sicut abbatem honorent ac diligant, donec si convaluerit, et ipse tale onus ferre non potuerit, ipse ad regem excusaturus accedat, ut ejus praeceptione, 135.0287D| et archiepiscopali auctoritate ipsius in loco alius substituatur abbas.
CAPUT VIII. De rebus quibus episcopium auxit, et caeteris bonis, quae in episcopatu egit. Multa denique bona in hac sede Remensi praesul hic operatus est. Nam et episcopium, rebus impetratis pluribus, tam monasterio Avennaco, quam nonnullis aliis, a regibus, ac diversis personis obtentis possessionibus, amplificavit, atque diversis muneribus et ornamentis hanc Remensem ecclesiam decoravit. Urbem quoque (cujus murum, ob aedificationem basilicae Dei Genitricis Ebo destruxerat) iste novo circumdedit muro. Quaedam etiam castella a 135.0288A| novo instituit, Altimontem scilicet, et aliud apud oppidum Sparnacum, quod Odo rex, quia desciverat ab eo propter evectionem Karoli, subvertit. Venerabile quoque beatissimi Remigii corpus ab Orbacensi ( Omont ) monasterio Remensem revocavit ad urbem. In qua relatione (lib. I, cap. 21) multa et magna sunt ostensa miracula superius a nobis partim declarata. Eo tempore Nortmannis Francorum terras infestantibus, et diversa loca depopulantibus, hic pontifex plures, tam sacerdotes, quam caeteros clericos et monachos, ad se undecunque confluentes benigne suscepit, et paterne fovit. Inter quos etiam monachos S. Dionysii cum ipsius martyris pretioso corpore, aliorumque sanctorum pignoribus recepit, et aluit. Corpus etiam beati Calixti, concessa sibi 135.0288B| vel Ecclesiae Remensi abbatia ejusdem sancti, Remos deduci fecit, et post altare sanctae Mariae venerabiliter collocavit, juxtaque illud pignora beati Nicasii. et sanctae sororis ejus Eutropiae, ab Ecclesia tituli sancti Agricolae honorifice delata, constituit
CAPUT IX. De sancto Gibriano et fratribus ejus. Delata sunt etiam tunc temporis ad Ecclesiam beati Remigii membra S. Gibriani a pago Catalaunensi, ubi peregrinatus fuisse noscitur et humatus. Advenerant siquidem in hanc provinciam septem fratres ab. Hibernia, peregrinationis ob amorem Christi gratia: hi scilicet, Gibrianus, Helanus, Tresanus, Germanus, Veranus, Abranus, Petranus, cum 135.0288C| tribus sororibus suis Francla, Promptia, Possenna sibi eligentes super fluvium nomine Maternam, opportuna degendi loca. Quorum hinc Gibrianus sanctus sacerdos quemdam vicum elegit ad habitandum Cossa vocatum, ubi plurimis annorum curriculis sobrie, juste, et pie vivens, usque ad exitum vitae bonum studuit certamen certare. Cujus corpus primo juxta publicum fertur aggerem sepultum fuisse, ubi postea supra tumbam ipsius est oratorii aedicula constructa, ob insignia scilicet quaedam miraculorum ibidem manifestata. Ad quam confluere populi solita fuerat frequentia, maxime cum depositionis ejusdem celebrarentur festa. Multa namque inibi sanitatum tribuebantur remedia, ex quibus quaedam habentur descripta, sed plurima celantur ignota. 135.0288D| Tres tamen mulieres nominibus ascriptis ibidem notantur illuminatae. Cuidam praeterea Grimoarae [ i, nomine Grimoart] manus cum integra est sanitate restituta. Tempore denique regis Odonis, grassante Nortmannorum crudelitate, terrasque Francorum vastante, hujus sancti ecclesiola igne cremata est cum aliis multis ejusdem pagi. Post cujus combustionem saepius auditae feruntur voces inibi psallentium personarum non apparentium: luminaria tamen quaedam noctibus inibi videbantur ardentia. Cumque fama hujuscemodi virtutum circumquaque percrebuisset, superno ductus amore, sanctique veneratione Hadericus [ ms., Haidericus] religiosus comes, accessit ad Rodoardum episcopum Ecclesiae 135.0289A| Condominicati vocantur, episcoporum ditioni restituit; servos et ancillas plures acquisivit, et firmitatem oppidi destructam, forti maceria novisque machinis circumquaque renovatis fossis firmiter munivit. Consuetudinem quoque 300 scilicet solidorum, quae Joviniacensi comiti pro firmitate castri Apogniaci singulis annis dabantur, solidis 40 minoravit; et vinearum plantas ibidem aedificavit, Giacique domum lapideam et capellam episcopis construxit, Varziaci siquidem plurima acquisivit beneficia, ecclesiam scilicet sancti Petri, a laicorum dominio subtractam, ecclesiae similiter et sanctae Eugeniae oblationes Pentecostales, ac nativitatis Dominicae atque ipsius assumptae Virginis festivitatis a laicali possessione liberavit, jurisque episcoporum 135.0289B| in perpetuum esse constituit. Vinearum plantas et clausum aedificavit, servos quoque et ancillas, domos, terras cultas et incultas attribuit; apud Conadam etiam Antissiodorensis episcopus episcopali domo carebat, ubi egregiam egregie domum construxit, ac sanctae Mariae capellam juxta positam decenter decoravit; ecclesiamque sancti Laurentii suo ingenio, magno tamen labore a laicali manu subtraxit, sibique ac successoribus suis in perpetuum habendam delegavit, et multa alia acquisivit beneficia. Tociaci vero episcopalem domum episcopis construxit, et ad episcoporum utilitatem et proficuum sua prudentia, ibidem multa bona multo labore acquisivit. Neque hoc silere debuimus quoniam monasterium sancti Germani, ab antiquis Franciae regibus ecclesiae nostrae 135.0289C| sublatum, a praelibato Urbano papa secundo in concilio Nemausensi obtinere meruit, quatenus Antissiodorensis episcopus in eodem monasterio abbatem in perpetuum Deo disponente poneret; et regulari ordine ecclesiam eamdem ordinare curaret, quandiu vixit, prout potuit et debuit, fovere studuit. In alodio etiam Hildeberti ecclesiae nostrae canonici, quod Pontiniacus vocatur, eodem Hildeberto rogante et submovente, monasterium monachorum sub beati Benedicti regula viventium constituit, et abbatem religiosum Hugonem ibi primum posuit; coenobium vero, quod Fonshumidus vocatur, in termino Antissiodorensis episcopatus positum, a Girardo religioso viro postmodum futuro abbati aedificatum, beneficiis suis, in quantum potuit, sublimavit; ecclesiam quoque 135.0289D| sancti Petri in suburbio Antissiodorensis urbis positam regularium canonicorum esse constituit, et a domino papa privilegium hoc ecclesiasticarum constitutionum habere meruit.
« PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUMBALDO, Antissiodorensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
« Justis votis assensum praebere, justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui, licet indigni justitiae custodes, atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi Domino disponente conspicimur. Tuis igitur, frater in Christo, charissime Humbalde, justis petitionibus 135.0290A| annuentes, sanctam Antissiodorensem ecclesiam, cui auctore Deo praesides, apostolicae sedis auctoritate munimus; statuimus enim ut universa, quae ab antiquis praedecessorum nostrorum possessa temporibus, vestra Antissiodorensis ecclesia in praesenti ex XV indictione obtinere cognoscitur, tibi tuisque successoribus libera semper et illibata serventur, nullus omnino cujuscunque dignitatis aut ordinis invitis vobis aut ecclesiae vestrae subjectionis aut res vestrae possessionis invadere, auferre, aut aliquo modo subtrahere audeat, sed omnia in tua tuorumque successorum canonica honestate viventium, obedientia et dispositione persistant: sic enim a praedecessoribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae pontificibus per beati 135.0290B| Germani petitionem, cujus patrimonium Antissiodorensis parochia fuerat, creditur institutum. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hi fructum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. » Item 135.0290C| ejusdem ad clerum.
« PASCHALIS, servus servorum Dei, dilectis filiis Antissiodorensis Ecclesiae canonicis, salutem et apostolicam benedictionem.
« Quod confrater noster Humbaldus, Ecclesiae vestrae episcopus, erga filium nostrum Husgerium, canonicum vestrum, benigne se habuit eique praepositurae dignitatem vestro consensu dedit, et ipsi et vobis gratias agimus. Notum autem vobis esse volumus quia nos tam ipsum quam omnia ad eum pertinentia volumus sub apostolicae sedis tutelae protectione persistere. Praesentium itaque litterarum auctoritate interdicimus ne qua Ecclesiastica saecularisve persona eumdem filium nostrum de praedictae praepositurae beneficio inquietare praesumat. »
135.0290D| Inter caetera vero benigne gestorum ejus insignia, vir honestae vitae et per cuncta laudabilis ecclesiam sancti Eusebii, apud quam canonicorum nostrorum atque servientium constat fore sepulturam, canonicorum regularium esse constituit, et probabilis vitae fratres sub prioratu de abbatia plures ibidem posuit, quibus et praebendam canonici nostri mortui per annum dari studuit, cum consensu totius cleri et populi, assistente et collaudante Herveio Nivernensium episcopo, hujus nostrae ecclesiae canonico, ut et ipsi regulares sancti Eusebii canonici pro nostris mortuis missas celebrarent, caeteraque mortuorum agenda quotidie persolverent; quam etiam praebendam antecessor ejus pontifex Robertus cuipter 135.0291A| immanitatem fetoris nullus ad eum accedere posset, miserrimam vitam miserabili decessu finivit.
CAPUT XI. De praesulatu domni Herivei. Sequitur in pontificatu Remensi domnus Heriveus, ex aula quoque regis ad episcopatum assumptus, vir genere nobilis, nepos videlicet ex sorore Hucbaldi comitis, qui juvenis quidem ad hunc provectus est honorem, exsequentibus et rite celebrantibus ejus ordinationem Riculfo Suessorum episcopo, Dodilone Cameracensi, Otgario Ambianensi, Mancione Catalaunensi, Rodulfo Laudunensi, Otfrido Silvanectensi, caeterisque dioecesaneis consensum praebentibus, et decretum hujus ordinationis corroborantibus. Qui mox huic adeo gradui sese exhibere studuit habilem, 135.0291B| bonis omnibus praebens amabilem, ipsis etiam senibus imitabilem: benignus amator existens pauperum, largus solator religiosorum, multumque misericors recreator lugentium miserorum: ecclesiasticis apprime cantilenis eruditus, ac psalmodia praecipuus, et hujus exercitatione limitatus, animo vultuque jocundus, suavis atque mitissimus, omnique bonitate conspicuus, pater cleri, atque totius populi pius patronus: tardus ad irascendum, et velox ad miserandum amator Ecclesiarum Dei, et fortissimus ovilis sibi commissi cum Dei virtute defensor. Recepit denique res diversas et villas Ecclesiae, quas antecessor suus per precarias sive praestarias diversis contulerat personis. Cui sedula intentione sectanti spiritalia, affluenter exuberabant temporalia, 135.0291C| quae ipse honesta dispensabat prudentia, disponens competentibus episcopium ministerialibus, ipse orationibus incessanter intentus. Replentur igitur Ecclesiae diversa bonis uberrimis tam horrea, quam promptuaria; disponuntur cuncta tum rationabiliter, tum misericorditer praedia; sed et quaedam reparantur ab eo, vel etiam instituuntur municipia.
CAPUT XII. De relatione beati Remigii ad monasterium suum. Hic praesul corpus beati Remigii, quod catenus in civitate servabatur locatum post altare Dei Genitricis majoris ecclesiae, ad basilicam sepulturae ipsius sancti referre disposuit (an. 901, IV Kal. Januarii). Erat autem hiemale tempus, et ad celebrandam Dominici natalis solemnitatem, tam rex Karolus, quam 135.0291D| nonnulli proceres ejus in hanc convenerant urbem. Cumque his diebus, multis imminentibus imbribus, nimium per totam, et circumquaque haberetur lutum, conqueri multi coepere qualiter illud sanctum corpus tunc ad locum destinatum valerent efferre. Factum est autem, ut nocte post sanctorum Innocentium natale, cujus insequente die id operis disponebatur expleri, Borea ex improviso media nocte insurgente, totius subito coeni gelaretur immanitas, ita ut humi limique humore desiccato, per glaciei repente datae superficiem, sicco liberoque vestigia, membra sacra [ ms. j, sacri] valerent deferri pontificis. At ubi extra civitatem ventum est ad locum, unde monasterium ipsius directo jam peteretur itinere, 135.0292A| claudus quidam, de quo jam supra retulimus, virtute divina erectus, et incolumitati est restitutus. Ubi cum multus haberetur populus, turbis undique confluentibus, principi Burgundiae Richardo vaginae auro exornatae, gemmisque decenter excultae, agminis densitate stipato, abscinduntur a balteo. Quas quidam negotiator emptas per diversa detulit fora, nec alicubi venundare potuit, donec post annum ad eumdem principem in Burgundiam [ ms., in Burgundia] retulit, quas ille cum gratiarum actione, et sancti Remigii benedictione recepit.
CAPUT XIII. De reparatione castri Mosomi, aliarumque munitionum quarumdam, vel ecclesiarum. 135.0292B| Hic pontifex castrum Mosomum ( Mouson ) reparatis muniit muris, et ecclesiam inibi dirutam a novo restauravit, atque in honore sanctae Dei Genitricis, ut olim fuerat, dedicavit, collocatis [ j, collatis] ibi sancti Victoris ossibus, quae haud procul ab eo fuerant castello reperta. Munitionem quoque apud Codiciacum ( Coucy ) tuto loco constituit, atque firmavit. Aliam nihilominus munitionem apud Sparnacum super fluvium Maternam construxit. Ecclesias etiam nonnullas, quae sub persecutione Nortmannorum dirutae fuerant, restaurari fecit atque consecravit. Sed et in Vosago infra possessionem beati Remigii ecclesiam construxit, ac per assensum Magontiacensis episcopi, depositis inibi pignoribus 135.0292C| ejusdem sancti, dedicavit. Remis quoque ecclesiam in honore sancti Dionysii extra murum civitatis a canonicis urbis constructam consecravit, ubi et membra sanctorum beati Rigoberti episcopi, et sancti Theodulfi abbatis servanda deposuit. Cryptam quoque sub ipsa sede majoris ecclesiae, quae diu tellure manserat oppleta, ubi beatus Remigius secreto preces Deo fundere fertur assuevisse, mundatam et excultam in honore ipsius sancti praesulis consecravit. Multis quoque donariis Remensem Ecclesiam perornavit, coronis argenteis atque lampadibus, tam aureis, quam argenteis, illuminavit. Aliis etiam vasis utriusque hujus pretiosi metalli, sed et gemmeis [ j, gemmis] locupletavit. Insuper et altare in medio chori sub honore sanctae Trinitatis 135.0292D| edidit atque dicavit, et tabulis argento coopertis circumdedit. Crucem quoque majorem auro cooperuit, et gemmis cum sacrosanctis pignoribus decenter insignivit. Ornamentis etiam holosericis quam plurimis almam decoravit aulam. Mihi quoque et caeteris tam clericis canonicis, quam monachis, et sanctimonialibus, omnibusque pro diversis eum petentibus necessitudinibus multa largitus est bona.
CAPUT XIV. De synodalibus conciliis habitis, et Nortmannorum conversione, vel expeditione contra Hungaros. Conventus denique synodales saepe cum coepiscopis suae dioeceseos habuit: in quibus de pace et religione sanctae Dei Ecclesiae, statuque regni Francorum 135.0293A| salubriter competenterque tractavit. De Nortmannorum quoque mitigatione, atque conversione valde laboravit, donec tandem, post bellum, quod Robertus comes contra eos Carnotenus gessit fidem, Christi suscipere receperunt, concessis sibi maritimis quibusdam pagis, cum Rothomagensi, quam pene deleverant urbe, et aliis eidem subjectis. Ad petitionem quoque Wittonis tunc Rothomagensis episcopi, collecta ex diversis auctoritatibus sanctorum Patrum triginta tres capitula qualiter ipsi Nortmanni tractari deberent, eidem archiepiscopo delegavit. Insuper etiam Romanum pontificem super hujuscemodi negotio consulere studuit. Ad cujus consulta quae circa gentis hujus conversionem exsequenda forent, insinuare non destitit. Hungarus quoque regnum Lothariense 135.0293B| depraedantibus, dum Karolus proceres Francorum in auxilium sibi contra gentem ipsam convocaret, solus hic praesul ex omnibus regni hujus primatibus, cum suis tantum in defensionem Ecclesiae Dei regi occurrit, habens armatos secum (ceu fertur) mille quingentos.
CAPUT XV. De Karoli regis a suis derelicti sustentatione. Sequenti vero anno (920), cum pene cuncti Francorum optimates apud urbem Suessonicam a rege suo Karolo desciscentes, propter Haganonem consiliarium suum, quem de mediocribus electum super omnes principes audiebat et honorabat, eum penitus reliquissent, hic pontifex fidelis et pius atque robustus in periculis semper existens, regem intrepidus ab eodem loco suscipiens, ad metatum suum deduxit; indeque 135.0293C| secum ad urbem Remensem perduxit, per septem fere menses eum prosecutus atque comitatus est, donec illi comites suos, eumdemque regno restituit.
CAPUT XVI. De Erlebaldi comitis excommunicatione, et absolutione. Excommunicavit hic praesul Erlebaldum comitem Castricensis pagi, propter Remensis episcopii terram quam pervaserat, ibique munitionem quamdam super Mosam construxerat, indeque frequentia ecclesiasticae familiae mala ingerebat. Insuper et castrum Altimontem furtim irruperat. Sed cum nec ita cessaret a malis quae coeperat, pergit archiepiscopus cum suis ad capiendam munitionem, quam ille construxerat. Maceriasque ( Masières sur la Meuse ) nominabat. Quam per quatuor pene hebdomadas obsidens, 135.0293D| deserente tandem illam Erlebaldo, cepit, et dispositis inibi custodiis Remis rediit. At Erlebaldus profectus ad regem, qui tunc morabatur in pago Warmacensi contra Henricum principem Transrhenensem, ibidem ab hostibus regis sibi supervenientibus interemptus est. Quem tamen postmodum in synodo quam apud Troslegium idem domnus archiepiscopus cum dioecesaneis suis habuit, intercedente rege et obnixe flagitante, a vinculo excommunicationis absolvit.
CAPUT XVII. De obitu Herivei praesulis. Excrescente denique discordia inter regem Karolum et Rotbertum, cum pene cuncti regni proceres 135.0294A| ad constituendum regem Robertum apud S. Remigium congregati essent, idem archiepiscopus, languore depressus, vita decessit, tertia die scilicet postquam Robertus rex factus fuerat, quarto vero die antequam vicesimum secundum sui episcopatus expleret annum. Contigit autem ut ipsa die sui decessus plures qui advenerant episcopi, Remensem ingrederentur urbem, quique funus ipsius dignis exsequiis celebrantes, cum maximo suorum, sed et exterorum luctu, decenti tradidere sepulturae.
CAPUT XVIII. De successione Seulfi episcopi. Successit huic praesuli Seulfus, qui tunc urbis hujus ministerio fungebatur archidiaconatus: vir tam ecclesiasticis, quam saecularibus discipulis sufficienter 135.0294B| instructus: quique apud Remigium Antissiodorensem magistrum in liberalibus studium dederat artibus. Quo per consensum et jussionem Roberti regis ab Abbone Suessonico, caeterisque Remensis provinciae praesulibus ordinato episcopo, delati sunt Odo frater quondam Herivei archiepiscopi, et Heriveus nepos ipsius apud eumdem praesulem, quod fidelitatem, quam ei promiserant, minime servarent. Qua de re, quia noluerunt ad reddendam venire rationem coram eodem pontifice, vel singulari certamine cum accusatoribus decernere, sublatis sibi Ecclesiae possessionibus, quas plures ex hoc retinebant episcopio, per Heribertum comitem deducti sunt ad Robertum Regem, et sub custodia usque ad mortem regis Rotberti, 135.0294C| Odo quidem penes eumdem Heribertum, Heriveus vero Parisius detenti sunt. Fertur autem tunc ab hoc archiepiscopo, et a consiliariis suis, Heriberto comiti depactum, de electione filii sui in hac sede pro praedictorum virorum expulsione. Hic denique praesul legatos hujus Ecclesiae Romam dirigens, pro consensu papae Joannis (Joan. X) in ordinatione sua, pallium ab eodem sibi missionem litteris privilegii hujus sedis suscepit.
CAPUT XIX. De synodo quam habuit, et caeteris actibus, vel fine ipsius. Hic etiam synodum habuit (924), in villa Trosleio cum episcopis Remensis dioeceseos, ubi adfuere nonnulli quoque comites: in qua et Isaac comes ad satisfactionem 135.0294D| venit pro his, quae prave perpetraverat adversus Ecclesiam Camarensem, quoddam castellum Stephani praesulis ejusdem urbis, dolosa comprehensum pervasione, succendens. Pro quo facinore vadatus in hac synodo, centum libris argenti pacatur cum praefato Stephano episcopo, satagente Heriberto, et aliis qui aderant Franciae comitibus. Hic praesul monasterium sancti Remigii, cum a jacentibus ecclesisis, vel domibus muro cingens, castellum ibidem instituit, domum episcopalem cameris reparans, picturis excoluit. Fecit et calicem aureum majorem cum gemmis, in honore Dei Genitricis. pondo decem librarum, sed et alia quaedam ecclesiae praeparavit ornamenta. Ciborium quoque super altare sanctae Mariae argento aggressus est operire, 135.0295A| quod opus morte praeventus explere nequivit. Fertur autem veneno potatus a domesticis vel familiaribus Heriberti comitis vitam finisse.
CAPUT XX. De electione Hugonis filii Heriberti. Nec mora, post obitum ipsius (925) Heribertus comes Remis venit, advocans Abbonem episcopum Suessonicum, et Bovonem Catalaunicum. Quibus sibi junctis tractans super electione rectoris hujus Remensis Ecclesiae, tam clericos, quam laicos ad voluntatem suam intendere fecit. Sequentes igitur ejus consilium ne forte per extraneas personas episcopatus divideretur, eligunt filium ipsius, nomine Hugonem, admodum parvulum, qui nec adhuc quinquennii tempus explesset. Qua re patrata ad regem 135.0295B| properant, ejus auctoritatis impetrandae gratia. Rodulfus igitur rex, hac electione comperta, praefatorum episcoporum consilio Remensem episcopatum committit Heriberto, aequitatis censura disponendum atque regendum ab ipso. Qui etiam legatos Ecclesiae cum Abbone praesule Romam mittere satagit, hujus electionis decretum secum ferentes, et assensum papae super ea petentes. Joannes itaque papa, interveniente Abbone praesule, petitioni eorum consensum praebens, episcopium Remense Abboni episcopo delegat, quae sunt episcopalis ministerii ab ipso in eodem episcopio tractanda ac finienda decernens. Heribertus itaque comes potestate potitus Remensis episcopii, injuste privavit tam me, qui non interfueram praemissae electioni suae, quam nonnullos alios, et 135.0295C| clericos, et laicos beneficiis possessionum ecclesiasticarum, quibus a praecedentibus episcopis munerati videbamur obsecundationis gratia. Quae pro libitu suae voluntatis, quibus, sibi placuit, impertivit. Nec longum postea, tumultu infra claustrum canonicorum inter clericos exorto, supervenientibus quibusdam militibus cum armis, duo interempti sunt ibidem clerici, quorum alter diaconus, alter habebatur subdiaconus.
CAPUT XXI. De infestatione Hungarorum, et discordia inter Rodulfum regem, et Heribertum comitem. (926) Hungaris Rhenum transgressis, et usque in pagum Vonzinsem depopulationibus incendiisque bacchantibus, corpus sancti Remigii, aliorumque 135.0295D| quorumdam sanctorum pignora Remis hoc metu a suis sunt locis delata. Sequenti denique anno simultas inter Rodulfum regem, et Heribertum comitem exoritur pro Laudunensi comitatu, quem Heribertus Odoni filio suo dari petebat, concedente illum rege Rotgario Rotgarii comitis filio. Acies igneae Remis in coelo visae quadam Dominica, die in Martio mense. Cui signo pestis e vestigio successit, quasi febris et tussis: quae prosequente quoque mortalitate, per cunctas Germaniae Galliaeque gentes desaeviit. Heribertus comes legatos suos trans Rhenum dirigit ad Henricum, per quos ad ipsius evocatus colloquium, properat cum Hugone Rotberti filio, pactoque inter se foedere, muneribus Henricum honorant, et honorantur 135.0296A| ab ipso, synodus (Trosleinsis an. 927) sex episcoporum Remensis dioeceseos apud Trosleium, Heriberti comitis jussione convocata, rege tamen Rodulfo contradicente, patrata est. Postquam synodum Heribertus Karolum de custodia, in qua eum detinebat, ejecit, et ad sanctum Quintinum deduxit, indeque cum eodem Karolo Nortmannorum colloquium expetiit: ubi se Willelmus, filius Rollolis principis Nortmannorum, Karolo commendavit, et amicitiam cum Heriberto confirmavit. Deinde Remis veniens cum Karolo Heribertus comes, litteras Romam Joanni papae dirigit, significans ei de restitutione et honore Karoli, ut ille sibi, etiam sub excommunicationis interminatione, mandaverat se pro viribus decertare. Reversus autem missus, qui easdem pertulerat litteras, 135.0296B| nuntiat Joannem papam retrusum in custodia detineri a Widone regis Hugonis fratre. Heribertus comes Lauduno potitus, exinde ad placitum Nortmannis obviam proficiscitur amicitiamque cum eis componit, filius tamen ipsius Odo, quem Rollo habebat obsidem, non illi redditur, donec se committit Karolo pater, cum aliis quibusdam Franciae comitibus et episcopis.
CAPUT XXII. De introductione Odalrici Aquensis episcopi Remis, et redactione sub custodia Karoli regis. Per idem fere tempus Odalricus Aquensis episcopus, qui ob persecutionem Saracenorum a sede sua recesserat, in Ecclesia Remensi recipitur ab Heriberto comite, ad celebrandum episcopale duntaxat 135.0296C| ministerium, vice Hugonis, ipsius comitis filii, tunc adhuc parvuli, concessa eidem praesuli abbatia sancti Timothei, cum unius tantum praebenda clerici. Hugo et Heribertus comites ad colloquium proficiscuntur Henrici. Unde reversi pergunt obviam Rodulfo regi, rursusque Heribertus committit se illi, redacto iterum sub custodia Karolo. At Rodulfus rex Remis veniens ubi Karolus custodiebatur, pacem fecit cum illo, humilians se ante ipsius praesentiam, et reddens illi Attiniacum fiscum, muneribus quoque quibusdam regiis eumdem honorat. Heribertus comes Victoriacum ( Vitry ) (929) castellum Bosonis fratris Rodulfi regis cepit. Deinde cum Hugone Monasteriolum ( Montreuil ) 135.0296D| munitionem Erluini comitis juxta mare sitam obsidet, obsidibusque tandem acceptis, ab obsidione discedit.
CAPUT XXIII. De simultate inter Hugonem et Heribertum comites, ac Rodulfum regem exorta. Nec longum, simultas inter eosdem comites, Hugonem scilicet ac Heribertum, exoritur, recepto Erluino ab Hugone cum terra sua, et Hilduino, necnon et Arnaldo, qui erant Hugonis, ab Heriberto: indeque diversi motus agitantur bellorum per Franciam inter Hugonem et Heribertum. Cujus rei gratia Rodulfus rex de Burgundia veniens, pacem inter eos atque Bosonem, multo labore per diversa placita componit, et Heribertus Bosoni Victoriacum reddit. 135.0297A| Paucis autem diebus pace servata, Heribertus Ansellum Bosonis subditum, qui praedictum custodiebat castrum, cum ipso castello recipit, et Codiciacum S. Remigii municipium illi cum alia terra concedit. Nec longum, Bosonis fideles oppidanorum proditione Victoriacum recipiunt, et Mosomum fraude pervadunt. At Heribertus a quibusdam Mosomensibus evocatus, supervenit insperatus, transmissaque Mosa vadis inopinatis, et intrans oppidum, porta latenter a civibus aperta, milites Bosonis, qui ad custodiam loci residebant, ibidem omnes capit. Eodem tempore ante Natalem Domini, Remis infra et circa ecclesiam sanctae Mariae lumen magnum ab Aquilonari et Orientali parte paulo ante initium diei apparens, ad Australem partem pertransisse visum est. Anno post 135.0297B| hunc Heribertus comes a rege Rodulfo desciscit, et milites ipsius ab urbe Remensi profecti, quoddam Hugonis castrum super Vidulam situm, nomine Brainam ( Braine sur Vesle ), quod idem Hugo tulerat ab episcopo Rothomagensi, capiunt ac diruunt.
CAPUT XXIV. De ordinatione domni Artoldi episcopi. Rodulfus rex litteras Remis mittit ad clerum et populum, pro electione praesulis celebranda: ad quas illi respondent, id agere se non posse, salvo suo electo, et electione, quam fecerant, permanente. Interea Heribertus comes ad Henricum profectus, ei sese committit, et exercitus regis atque Hugonis remensem et Laudunensem depraedantur pagum: obsessaque civitate Remorum, tertia tandem rex potitur 135.0297C| obsidionis hebdomada, aperientibus sibi militibus ecclesiae. Conjunctis igitur sibi nonnullis episcopis ex Francia vel Burgundia, facit ordinari hac in sede praesulem Artoldum quemdam ex coenobio sancti Remigii monachum. Exinde rex pergens Laudunum, obsidet inibi Heribertum, qui aliquandiu resistens, petit demum egrediendi locum. Quo accepto, recedit a Lauduno, dimissa uxore sua in arce quam construxerat ipse infra idem castrum, et ad quam postea capiendam majoris laboris et morae opus regi fuit (933). Artoldus episcopus post annum ordinationis suae pallium suscipit missum sibi per legatos Ecclesiae Remensis a Joanne papa (Joan. XI) filio Mariae, quae et Marocia dicebatur, vel ab Alberico patricio fratre ipsius papae, qui eumdem Joannem fratrem 135.0297D| suum in sua detinebat potestate, et praedictam matrem ipsorum in custodia clausam tenebat: Hugonem quoque regem Roma depulerat. Rodulfo rege praesidium Heriberti, quod dicitur castellum Theoderici, obsidente, congregatis ad hanc obsidionem nonnullis Franciae vel Burgundiae praesulibus; ibidem celebrari visa est synodus ( Theoderici apud Cast. ) praesidente eidem Teutilone Turonensi antistite, Artoldo Remensi: quique tunc Hildegarium Belvacensi urbi ordinavit episcopum. Eodem quoque anno Fulbertum Cameracensis urbis praesulem consecravit.
CAPUT XXV De signis Remis visis, et morbis inde secutis. Sequenti anno (934) igneae Remis in coelo discurrere 135.0298A| visae sunt acies, et jacula quaedam. Sed et serpens igneus per coelum celeri deferri meatu, moxque subsecuta pestis diversis affecit humana corpora morbis. Anno post istum secuto (935) synodus septem episcoporum apud sanctam Macram, Artoldo episcopo vocante convenit: in qua praedones et ecclesiasticarum rerum pervasores ad satisfactionem venire vocantur
CAPUT XXVI. De receptione Ludovici post mortem Rodulfi regis, Anno denique subsequente (936) defuncto rege Rodulfo, Hugo comes trans mare mittit pro accersiendo Ludovico Karoli filio ( Lud. Caroli Simpl. filius. ) quem rex Alstannus avunculus ipsius nutriebat, quique accepto jurejurando a Francorum legatis, 135.0298B| eum in Franciam dirigit. Cui Hugo, caeterique Francorum proceres ad eum suscipiendum profecti, mox navem egresso in ipsis littoreis arenis apud Bononiam sese committunt; ut erat utrinque depactum. Inde Laudunum deductus, ab ipsis regali benedictione ditatur, ungitur, atque coronatur ab Artoldo archiepiscopo praesentibus regni principibus, et episcopis amplius viginti. Episcopatus etiam Laudunensis datur Rodulfo ejusdem loci presbytero concorditer a civibus suis electo, quem praefatus quoque ordinavit archiepiscopus. Sed et per alias Remensis dioeceseos sedes, excepta Catalaunensi et Ambianensi, diversos ordinavit episcopos, Heriberto denuo cum Hugone pacato (936), homines ejusdem Heriberti comitis quoddam castrum Remensis ecclesiae, 135.0298C| quod vocabatur Causostis, super Maternam fluvium, ab Artoldo praesule constructum, prodente quodam Wicperto capiunt, et Ragembertum Artoldi praesulis consobrinum, qui eidem praeerat munitioni, comprehendunt, circumpositasque villas ecclesiae crebris depraedantur infestationibus. Interea rex Ludovicus, accersitus ab Artoldo episcopo, Laudunum venit, et arcem novam inibi nuper ab Heriberto editam vallat obsidione, multisque tentato machinis muro, tandemque suffossione diruto magno capit irruptum labore. Corbanacum ( Corbeny ) quoque castrum, quod pater ejus sancto Remigio tradiderat, quodque sibi monachi ipsius monasterii commiserant, ab Heriberti subjectis bellando recepit, et homines Heriberti, qui erant in eo comprehensos, rogante Artoldo 135.0298D| praesule, salvos ad suos abire permisit.
CAPUT XXVII. De excommunicatione Heriberti comitis. (939.) Artoldus denique episcopus cum quibusdam aliis episcopis collocutus, Heribertum, qui oppida quaedam villasque Remensis ecclesiae pervaserat ac detinebat, in praesentia quoque regis excommunicat (940). Post haec rex Ludovicus dedit Artoldo episcopo, ac per eum ecclesiae Remensi, per praeceptionis regiae paginam, Remensis urbis monetam, jure perpetuo possidendam. Sed et omnem comitatum Remensem eidem contulit ecclesiae. Artoldus episcopus Causostem munitionem obsidet; quam quinto tandem die Ludovico rege illuc veniente, hii qui erant intus reddentes, deserunt. 135.0299A| Nec longum, subversa funditus ab his qui recepere dissipatur. Missi Hugonis ad regem veniunt, et de pace cum eis rex inter Artoldum praesulem et Heribertum laborare studet. Deinde ad castrum quoddam, quod Heriveus nepos Herivei, quondam archiepiscopi, super fluvium Maternam tenebat, unde et villas episcopii Remensis circumquaque positas depraedabatur, proficiscitur cum Artoldo episcopo. Nec mora; obsidibus acceptis ab ipso Heriveo revertitur Remis; pergensque in crastinum ad sanctum Remigium, sese ipsius sancti committit intercessionibus, promittens vadibus libram argenti se daturum annis singulis. Monachis quoque ejusdem loci praeceptum de eodem castello dedit immunitatis.
CAPUT XXVIII. De expulsione domni Artoldi ab urbe Remensi. 135.0299B| Hugo ( dictus Magnus ) princeps, filius Rotherti, junctis sibi quibusdam episcopis tam Franciae quam Burgundiae, cum Heriberto comite et Willelmo Nordmannorum principe Remensem obsidet urbem, sextaque obsidionis die, deserente omni pene militari manu Artoldum episcopum, et ad Heribertum transeunte, idem comes Heribertus urbem ingreditur. Artoldus praesul ad sanctum Remigium, evocatione procerum episcoporum profectus, persuasus est, vel conterritus a principibus episcopii se procuratione vel potestate abdicare, concessaque sibi abbatia sancti Basoli, et Avennaco monasterio, ad sanctum Basolum commoraturus abscessit, post annos octo 135.0299C| et menses septem [ ms., sex] in episcopatu exactos, Hugo et Heribertus locuti cum quibusdam Lothariensibus, ad obsidionem Lauduni cum Willelmo proficiscuntur, relicto Remis Hugone diacono, Heriberti filio, jampridem ad episcopatum ipsius urbis evocato, quique tertio postquam regressus est mense, presbyter a Widone Suessonico praesule ordinatus est, expletis postquam fuerat electus annis quindecim, quos Antissiodori commorans egerat, litterarum studiis occupatus, apud Widonem ipsius urbis antistitem, a quo et diaconus ordinatus fuerat. Nam caeteros inferiores gradus ab Abbone Suessonico praesule Remis acceperat. Ludovico rege post haec a Burgundia regresso, Artoldus episcopus deserens coenobium sancti Basoli, ad eumdem regem 135.0299D| proficiscitur cum quibusdam propinquis suis, a quibus ecclesiae beneficia, quae tenebant, Heribertus comes abstulerat. Mihi quoque ecclesiam Colmisiaci ( Cormicy ) vici abstulit cum terra beneficii, quam tunc temporis tenebam. Ego denique disponens, orationis gratia, sepulcrum visere sancti Martini, retentus sum ab ipso, clam me quibusdam personis insimulantibus apud eum, quod sui causa nocumenti, vel filii sui vellem proficisci; et quia renutabam me huic electo nostro committere nesciens utrum Deo placeret eum praesulem nostrum fore. Sicque plenis quinque mensibus apud fratres nostros, ipso comite jubente, sub custodia partim libera sum detentus.
135.0300A| Contigit autem mihi, domina mea beata Dei Genitrice intercedente, ut ipsa die Conceptionis (25 Martii ) et passionis (27 Martii ) Domini nostri Jesu Christi absolverer a custodia, et die tertia, scilicet VI Kal. Aprilis, quas Dominus a mortuis resurrexit, egressus ipse cum praefato electo nostro ad urbem Suessonicam profectus sum. Ubi convenientes episcopi hujus dioeceseos cum principibus Hugone ac Heriberto ( Syn. Suess., an. 941), tractarunt quid eis esset agendum super episcopali hujus Hugonis ordinatione; sicque decreverunt, poenitentibus quibusdam filiis ecclesiae Remensis, tam clericis quam laicis, eum ordinandum, asserentibus fautoribus ipsius, quod Artoldus nequaquam electus, sed per violentiam fuerit intromissus, seseque episcopali 135.0300B| abdicaverit ditione. Ibi ergo Hugo princeps tunc me per manum ( i, manus) accipiens, huic Hugoni nepoti suo ad benefaciendum commisit; quippe mihi ecclesiam sanctae Mariae dedit in Colrido sitam, terram quoque quam pater suus mihi abstulerat, reddidit, et aliam in praedicta villa supra adjecit.
CAPUT XXIX. De malis quae deinceps consecuta sunt. Nec mora, civitatem Remensem a praefato conventu adeuntes episcopi, praetaxatum electum nostrum in ecclesia sancti Remigii dignitate sublimant archiepiscopali. Sub hisdem fere diebus monasterium sancti Theoderici nonnullis illustratur miraculis de quibus jam quaedam supra retulimus (lib. I, 135.0300C| c. ult.), ubi commemorationem ejusdem beati viri fecimus. Ab ecclesia vero sanctae Mariae Remis crux major, quam domnus Heriveus archiepiscopus auro cooperuerat, et gemmis ornaverat, a furibus noctu, tenebrarum scilicet amatoribus, aufertur. Qua diu quaesita, tandem post annum pars auri gemmarumque ipsius multatis reperitur latronibus. Ex quo postmodum auro hic praesul, adjecta quadam sui quoque muneris quantitate, calicem sub honore Dei Genitricis fabricari fecit. Hugone ac Heriberto Laudunum pariter obsidentibus, rex Ludovicus, sumptis secum quos undecunque colligere potuit in pagum Portensem venit. Quo audito Hugo, et Heribertus, scilicet quod rex eis appropinquaret, obsidione relicta, properant contra, et insperatum regis invadentes 135.0300D| exercitum, nonnullos sternunt, reliquos in fugam vertunt. Rex ipse cum paucis eductus a suis, et eximere se bello coactus, vix evasit, Artoldo episcopo et Rotgario comite comitantibus secum. Artoldus episcopus, perditis rebus quas ibi habuerat, ad Hugonem et Heribertum accessit adductus ab amicis, redditisque sibi abbatiis sancti Basoli et Avennaco cum villa Vindenissa [ Vendeure ] et pacta pace cum Hugone praesule, ad sanctum Basolum, illic habitaturus devenit. Sequenti anno (942) proditores quidam Remis reperti, et interfecti sunt; quidam rebus ecclesiae privati ab urbe depelluntur. Legati Remensis ecclesiae Roma regressi pallium deferunt Hugoni archiepiscopo, ab Stephano 135.0301A| papa (Steph. VIII) transmissum. Cum quibus pariter et legatio venit principibus regni, ut Ludovicum regem recipiant, et sic legatos suos Romam dirigant.
CAPUT XXX. De occupatione Altimontis castri, vel Mosomi, et morte Heriberti. Anno quoque post istum (943) Artoldus episcopus, relicto coenobio sancti Basoli, ad regem profectus est. At illi promittit ei se redditurum Remensem episcopatum. Qui assumptis secum fratribus suis, et aliis quibusdam, qui abjecti fuerant ab episcopatu Remensi. Altimontem castrum occupat. Cum quibus rex Ludovicus etiam Mosomum agressus, repellitur a fidelibus Hugonis episcopi, quibusdam suorum interemptis; suburbanas tamen domos 135.0301B| quasdam ipsius castri succedit. Interea defuncto Heriberto comite, de recipiendis filiis ipsius a rege crebra inter ipsum regem et Hugonem principem versabatur intentio. Quorum rex primum tunc Hugonem archiepiscopum, mediatoribus Othone duce Lothariensium, et Adalberone praesule, Hugone quoque duce praecipue insistente, recipit eo tenore, ut abbatiae, quas dimiserat Artoldus ad regem profectus, Artoldo episcopo restituerentur, aliud etiam episcopium ipsi provideretur, fratribus quoque et propinquis ejus honores, quos ex episcopatu Remensi habuerant, redderentur. Postea caeteri quoque filii Heriberti comitis recipiuntur a rege. Hugo denique praesul Amblicum ( Ambly ) castrum cepit atque combussit, quod Robertus et Rodolfus 135.0301C| fratres, qui fuerant Remis expulsi, detinebant; unde depraedationes per episcopium Remensem faciebant. Item praefatus archiepiscopus Altimontem munitionem obsidet, quam tenebat Dodo frater Artoldi episcopi; tandemque accepto parvulo ipsius filio obside, discedit, rege quoque mandante. Anno sequente (944) regii milites episcopatum Remensem depraedantur, et filii Heriberti abbatiam sancti Crispini, Bagenoldus quoque abbatiam sancti Medardi, sicque alterutris debacchantur rapinis atque depraedationibus.
CAPUT XXXI. De obsidione urbis Remensis ab exercitu Ludovici regis. 135.0301D| Anno post hunc (945), qui est hujus praesulis quintus in episcopatu, rex Ludovicus, collecto secum Nordmannorum exercitu, Veromandensem pagum depraedatur. Assumptoque cum ipsis Erluino cum parte militum Arnulfi, sed et Artoldo episcopo cum his qui dudum Remis ejecti fuerant, comite quoque Bernardo ac Theoderico nepote ipsius, Remorum vallat urbem; vastantur circumquaque segetes, villaeque diripiuntur, et partim exuruntur, necnon ecclesiae plures effringuntur. Quoties pugnatum ad portas, vel circa murum, vulnerati ex utraque parte non pauci, quidam etiam interempti sunt. Hugo denique dux praetiatus cum Nordmannis, qui fines suos ingressi fuerant, eos non modica caede fudit, et a terminis suis ejecit. Post haec Remos ad regem mittit, 135.0302A| quosdam obsides, ut Ragenoldus ex parte regis ad colloquium sibi occurrat. Quo abeunte, tractat cum eo, uti rex obsides ab Hugone archiepiscopo accipiat et ab obsidione Remensi discedat, quatenus idem praesul, denominato placito, ad reddendam rationem de omnibus, quae rex ab eo quaesierit, accedat. Quibus hoc sibi tenore datis rex ab obsidione recedit post quintam decimam qua civitas obsessa fuerat diem. Nec multo post idem rex a Nordmannis comprehensus est, et Rodomi detentus. Hugo praesul Altimontem castrum obsidens, post septem ferme obsidionis hebdomadas recipit, reddente illud sibi Dodone domni Artoldi fratre, tali sub conditione, ut filium ipsius et filium fratris sui suscipiens, idem praesul concederet eis terram patrum suorum.
CAPUT XXXII. De restitutione regulae in monasterio sancti Remigii, et constitutione abbatis Hincmari. 135.0302B| Advocans denique hic pontifex Ercamboldum monasterii sancti Benedicti abbatem, regulam monasticam in monasterio sancti Remigii restituere decertat, constituens ibi abbatem Hincmarum ejusdem loci monachum. Regina Gerberga nuper ad Othonem regem fratrem suum legationem direxerat, auxilium deposcens ab eo contra Hugonem principem, cui Laudunum reddiderat, ut reciperet Ludovicum regem, quem Hugo, sub custodia receptum a Nordmannis, retinuerat (946). Qui Otho maximum colligens ex omnibus regnis suis exercitum, venit in Franciam, Conradum quoque secum habens Cisalpinae 135.0302C| Galliae regem. Quibus rex Ludowicus obviam profectus, satis amicabiliter et honorifice suscipitur ab eis. Sicque pariter Laudunum venientes, considerataque castri firmitate, deverterunt ab eo, Remensem aggredientes urbem, quam cingentes obsidione, ingenti vallarunt exercitu.
CAPUT XXXIII. De repulsione Hugonis episcopi. Videns autem Hugo praesul obsidionem se tolerare non posse, neque tantae resistere multitudini, locutus est cum quibusdam principibus qui videbantur esse sibi amici, videlicet cum Arnulfo, qui ejus sororem, et Widone [ j, Uddone, et infra Uddonis] quia amitam ipsius habebat uxorem, sed et cum 135.0302D| Herimanno [ ms., Hermanno] Widonis fratre quaesivit ab eis quid sibi foret agendum. Qui tale consilium dederunt ei, ut egrederetur cum suis et relinqueret urbem, quia id dispositum a regibus erat ut omnimodis expellerentur, neque intervenire possent apud reges pro ipso, quin ei eruerentur oculi, si urbem vi capi contigisset. Quo consilio percepto ac suis intimato, post tertiam obsidionis diem cum pene cunctis qui secum tunc aderant militibus, egressus est. Sicque reges cum episcopis et principibus ingredientes, urbem, domnum Artoldum praesulem, qui dudum fuerat ejectus, iterum inthronizari fecerunt. Quem Rotbertus, Trevirensis archiepiscopus, et Fredericus Magontiacensis, accipientes utraque manu eidem sedi restituerunt. Deinde relinquentes Gerbergam 135.0303A| reginam Remis, ipsi reges cum exercitibus suis terram Hugonis ingrediuntur, et gravibus atterunt depraedationibus. Terram quoque Nordmannorum peragrantes, loca quaeque devastant, et inde remeantes ad sua quique regrediuntur. Anno sequenti (947) rex Ludovicus Mosomum castrum, quod Hugo Remis ejectus retinebat, obsedit; sed nihil pro votis efficiens, recedentibus tandem post mensem Lothariensibus qui secum erant, ipse Remos revertitur.
Quo ad Othonem regem ad celebrandum Pascha profecto, Hugo princeps a quibusdam praesumptuose pervasus, Remensem cum Hugone praesule, quasi mox capturus, aggreditur urbem; frustratoque negotio, resistentibus regis et Artaldi episcopi militibus, 135.0303B| octavo postquam advenerant die, illusi recedunt. Defuncto Deraldo Ambianensium praesule, Tetbaldus quidam, Ecclesiae Suessonicae archidiaconus ordinatur ab Hugone Ambianensis episcopus. Conventu placiti regum Ludovici et Othonis super Charam ( Cher ) fluvium congregato, res litis inter Aldum et Hugonem, Remensis Ecclesiae praesules, ab episcopis auditur; et quia synodus tunc congregata non fuerat, altercatio determinari non potuit. Synodus autem circa medium mensis Novembris habenda denuntiatur. Interim vero sedes Remensis Artoldo conceditur, Hugo Mosomi remorari permittitur. Heriveus, nepos Herivei archiepiscopi, habens munitionem quam aedificaverat citra Matronam fluvium, villas Remensis episcopii circumquaque sitas 135.0303C| depraedabatur, excommunicatus ab Artoldo praesule, pro rebus quas invaserat ecclesiae. Contra cujus praedones egressi quadam die Ragenoldus comes, et fratres Artaldi praesulis cum quibusdam militibus ecclesiae, ipsos grassatores in fugam vertunt. Quo audito, Heriveus, armatis quos secum habebat militibus, egressus a sua munitione, contra nostros ad pugnam venit, et congressus cum eis interemptus est cum suorum quibusdam, reliqui omnes in fugam sunt acti, vulneratis utrinque nonnullis. Corpus ejusdem Remos a victoribus perlatum est. Hugo praesul assumens secum Theobaldum de Monte acuto, sororis suae maritum, cum aliis quibusdam a grassatoribus, in villas Remis contiguas vindemiae tempore venit. Qui omne pene vinum 135.0303D| abinde colligentes, in diversos pagos abducunt.
CAPUT XXXIV. De synodo Virduni habita. Synodus postea (947) Virduni habetur, praesidente Rotberto Trevirensi praesule, cum Artoldo Remensi, Odalrico Aquensi, Adalberone Metensi, Gozlino Tullensi, Hildeboldo [ ms., Hildebaldo] Tranrshenensi, Israele Britone, praesente quoque Brunone abbate regis Othonis fratre, Agenoldo etiam et Odilone abbatibus, cum aliis nonnullis. Ad quam Hugo evocatus, missis quoque duobus ad eum deducendum episcopis venire noluit. Universa vero synodus Artoldo Remensi regendum decernit episcopium. 135.0304A| Indicitur itaque synodus, quae et convenit in ecclesiam sancti Petri in prospectu Mosomi ex dioecesi Trevirensi atque Remensi. Veniens autem illuc Hugo praesul, et locutus cum Rotberto archiepiscopo, synodum noluit ingredi. Litteras vero quasdam ex nomine Agapiti (Agapit. II) papae misit ad episcopos per clericum suum, qui eas Roma detulerat, nihil auctoritatis canonicae continentes, sed hoc tantum praecipientes, ut Hugoni Remense redderetur episcopium.
Quibus lectis responderunt episcopi, non esse dignum vel congruum, ut apostolicae legationis mandatum, quod dudum Rotbertus archiepiscopus, deferente Frederico Magontiacensi praesule, coram regibus et episcopis susceperat, intermitterent propter 135.0304B| has litteras, quas insidiator et aemulus Artaldi praesulis exhibebat; imo quod regulariter coeperant canonice pertractaretur. Sicque praecipitur recitari capitulum 19 Carthaginensis concilii de accusato et accusatore. Quo recitato, dijudicatum est, juxta diffinitionem hujus capituli, ut Artoldo communionem et parochiam Remensem retinente, Hugo qui ad duas jam synodos evocatus venire contempserat, a communione et regimine Remensis episcopii abstineret, donec ad universalem synodum se purgaturus occurreret. Ipsumque capitulum mox in charta describi fecerunt episcopi coram se, subnectentes hanc etiam definitionem suam, et eidem Hugoni miserunt. Qui post alteram diem eamdem chartam Rotberto pontifici remisit, hoc 135.0304C| verbis remandans, quod ipsorum judicio nequaquam obediturus esset. Interea litterae proclamationis Artoldi praesulis ad Romanam diriguntur sedem. Domnus igitur Agapitus papa vicarium suum Marinum episcopum misit ad Othonem regem, propter evocandam et aggregandam generalem synodum. Litterae quoque ipsius papae mittuntur ab urbe quibusdam speciatim episcopis, vocantes eos ad eamdem synodum. Congregata denique synodo in palatio Engulenheim (948, 7 Junii), recitata sunt haec quae sequuntur coram regibus et episcopis:
CAPUT XXXV. De synodo apud Engulenheim congregata, et excommunicatione Hugonis episcopi. Series litis inter Artaldum et Hugonem episcopos agitatae. 135.0304D| Sanctae Romanae et apostolicae sedis vicario domno MARINO, universaeque sanctae synodo apud Engulenheim congregatae, ARTOLDUS, divina propitiante clementia, Remorum episcopus.
Domnus Agapitus papa litteras nobis et caeteris ut episcopis nostrae dioeceseos direxit, in quibus praecepit, ut ad hoc vestrae sanctitatis concilium convenire studeremus, ita instructi de omnibus, ut rei veritas miseriarum nostrae sedis, quas patimur, coram sanctitate vestra manifesta fieri posset. Quocirca propalare prudentiae vestrae commodum ducimus, qualiter res exordium coeperit litis hujus, quae adhuc inter me et Hugonem miserrime ventilatur. Defuncto siquidem Heriveo archiepiscopo, Seulfum, qui archidiaconatus 135.0305A| urbis nostrae tunc officio fungebatur, ad praesulatum ejusdem sedis elegimus. Qui pontifex ordinatus (Vide supra, c. 18), assumens zelum contra proximos praedecessoris sui, cum eos per semet a loco depellere non valeret, consilio inito cum quibusdam laicis scilicet consiliariis suis, amicitiam quaesivit Heriberti comitis quam dato jurejurando per eosdem consiliarios obtinuit eo tenore, ut post obitum ipsius ad electionem pontificis milites ecclesiae nullatenus aspirarent sine consilio ipsius Heriberti; idem vero comes fratrem Herivei praesulis, et nepotes ipsius a participatione rerum Remensis episcopii separaret.
Quibus patratis, insimulati sunt iidem propinqui Herivei praesulis a consiliariis Seulfi episcopi 135.0305B| de infidelitate ipsius senioris sui, accersitoque Heriberto comite cum pluribus suis jubentur ad rationem reddendam coram ipsis venire. Et quia contra eos a quibus accusati fuerant, singulari congredi certamine noluerunt, sublatis ab eis rebus quas ex episcopo possidebant, comprehensi sunt atque deducti per Heribertum comitem ad Rotbertum regem, a quo etiam sub custodia sunt, detenti usque ad mortem ipsius Rotberti. Tertio demum sui episcopatus anno, Seulfus episcopatus (ut plures asserunt) ab Heriberti familiaribus veneno potatus defungitur. Mox itaque comes Heribertus urbem Remensem adiit, et ecclesiae milites, clericorum quoque quosdam de rectoris electione ad suum concilium (ceu juratum fuerat) intendere fecit. Cum quibus ad Rodulfum 135.0305C| regem pergens in Burgundiam, obtinuit ab eo ut sibi committeretur idem episcopium, eo tenore, ut tam clericis quam laicis debitum honorem concederet et conservaret, nec injustitiam alicui faceret: sed ipsum episcopium aequo jure gubernaret, donec talem clericum eidem regi praesentaret, qui ad episcopale ministerium exsequendum rite ordinari valeret. Qui comes ad eamdem urbem regressus, res episcopii (prout sibi placuit) fautoribus suis divisit, caeteris abstulit, et absque ullo judicio vel lege, quos voluit rebus exspoliavit, vel ab urbe propulit. Odalricum denique Aquensem episcopum in eadem urbe suscipiens episcopale inibi ministerium celebrare praecepit. Sicque per annos sex, et eo amplius idem episcopium suo dominio 135.0305D| vindicavit, pro libitu proprio illud tractans et in sede praesulis residens, tam ipse quam conjux sua, donec septimo tandem anno, ortis inter ipsum et regem Rodulfum atque Hugonem comitem quibusdam simultatibus, Rodulfus rex cum Hugone et Bosone fratre suo, caeterisque pluribus tam episcopis, quam comitibus Remorum obsidet urbem, succensentibus sibi episcopis, et conquerentibus adversus eum quod tam diuturno tempore, contra divinae legis auctoritates, hanc urbem permiserit vacare pastore.
Quorum querimoniis permotus rex, admonet clerum et populum de pastoris electione, dans eis id agendi facultatem ad Dei honorem et sui fidelitatem. 135.0306A| Sicque concordantibus cunctis tam clericis quam laicis qui extra obsidionem erant, pluribus etiam eorum qui clausi tenebantur in idipsum faventibus, eligitur humilitatis nostrae persona in hoc magis onere quam honore subeundo. Aperientibus tandem tam militibus quam civibus portas urbis regi Rodulfo, et episcopalem benedictionem mihi tradentibus episcopis qui aderant decem et octo, et suscipientibus nostram humilitatem tam clero universo quam reliquis civibus, inibi intronizatus ab episcopis nostrae dioeceseos, impositum mihi, prout Deus concessit, ministerium per annos ferme novem tractavi, ordinans per dioecesim episcopos octo, et in episcopio multos, prout competens videbatur, clericos, quousque nono postmodum 135.0306B| anno, postquam Ludovicum regem, favente Hugone cunctisque regni principibus, Gerbergam quoque reginam benedixeram et sacro perfuderam chrismate, instigatus Hugo comes iracundia quod ei consentire vel conjungi noluerim ad ipsius regis infidelitatem, adhibitis secum Heriberto comite, et Willelmo Nordmannorum principe, Remensem obsidet urbem. Nec longum, sexta scilicet obsidionis die, deseror ab omni pene coetu laicalis militiae. Sicque derelictus ab his, ad Hugonem et Heribertum compellor exire, a quibus coarctatus et conterritus, cogor memet episcopali procuratione abdicare (supra, c. 27), et ita me propellentes, in coenobio sancti Basoli habitare constituunt; Hugonem vero filium Heriberti, qui Antissiodori diaconus ordinatus fuerat, in urbem introducunt, 135.0306C| et civitate potiuntur. Ludovicus autem rex a Burgundia rediens, me apud sanctum Basolum reperit, et assumens secum, simul cum propinquis meis quorum res Heribertus comes abstulerat, Laudunum deducit, quod castrum tunc obsidebant Heribertus et Hugo: solutaque obsidione oppidum ingrediuntur, nobisque metatus degendi disponitur. Interim clerici nostri loci sed et laici quidam pessime ab Heriberto tractantur, et quidam clericorum in custodiis retruduntur, res eorum auferuntur atque diripiuntur, rapinae per totam urbem licite perpetrantur.
Interea convocantur episcopi nostrae dioeceseos ab Hugone et Heriberto, satagentibus et quaerentibus ab eis de ordinatione Hugonis filii Heriberti. Qui 135.0306D| Suessionis congregati, mittunt ad me Laudunum Hildegarium episcopum cum aliis quibusdam legatis, mandantes ut ad eos venirem, ad consentiendum scilicet hujus ordinationis perversitati. Quibus remandavi, quod non esset mihi competens ad eos illo proficisci, ubi adversarii et inimici mei cum ipsis erant aggregati. Quod si loqui mecum vellent, ad talem locum devenirent, ubi sine periculo ad eos accedere possem. Quibus advenientibus in locum ab eisdem delectum, profectus sum ad eos, adveniensque prosternor coram ipsis, obsecrans ut propter amorem et honorem Dei, tam mihi, quam sibi competens consilium dare studerent. Qui me de ordinatione praedicti Hugonis interpellare coeperunt, et hoc 135.0307A| omnimodis suadere, ut eis in hac ordinatione consensum praeberem, promittentes res nonnullas episcopii mihi se impetraturos. At ego postquam responsum diu distuleram, videns eos cunctos in proposito quod ceperant perseverantes, surgens interdixi palam cunctis audientibus, excommunicans auctoritate Dei Patris omnipotentis, et Filii, et Spiritus sancti, ut nullus eorum ad eamdem ordinationem accederet, nec alicui in episcopali honore, me vivente, manus imponeret; sed nec ullus eamdem benedictionem suscipere praesumeret. Quod si forte fieret, ad sedem apostolicam eos provocarem. Illis inde furentibus, ut possem exire de medio eorum, et Laudunum reverti, temperavi responsum dicens ut mitterent mecum, qui eis renuntiaret, quid consilii 135.0307B| reperire valerem super hac re in domina mea regina, et fidelibus ejus, quia rex non aderat. Ad hoc illi mittunt Deroldum episcopum, putantes me esse mutaturum consilium. Quo veniente, et coram domina regina et fidelibus ejus inde me interpellante, iterum exsurgens praefatae modum excommunicationis in eosdem episcopos jaculatus sum; vocationem quoque ad sedem apostotilam iterare curavi, excommunicans ipsum hunc Deroldum, id ut eis omnino non taceret, sed cunctis manifeste proferret.
His ita gestis, parvipendentes illi nostram excommunicationem, Remis accedunt, et quidam eorum ordinationi huic manus applicarunt, quidam vero se subduxisse sciuntur. Ego vero cum rege manens, 135.0307C| quas illi scitur angustias pertulisse secum pertuli; et quando eum bello aggressi sunt Hugo et Heribertus, cum ipso eram, et vix mortis evasi periculum. Prolapsus itaque auxilio et protectione Dei de medio inimicorum, profugus et vagabundus loca invia quaeque silvasque perlustro, non ausus certo consistere loco. Comites autem Hugo et Heribertus affati quosdam nostros amicos sibi subditos, suadent ut me requirentes, ad ipsos deducant, pollicentes se mihi benefacturos, et rebus quas ipsi petissent ditaturos. Requirentes ergo me amicis, reperiunt per diversa vagantem, et ita perducor a fratribus meis et amicis ad praefatos comites. Qui postquam me in potestate sua conspiciunt, quaerere coeperunt ut eis pallium a sede Romana mihi collatum traderem, et sacerdotali 135.0307D| me ministerio penitus abjurarem quod nullatenus me facturum, neque pro amore hujus vitae praesentis attestor. Districtus igitur et coangustiatus ab eis, episcopii tandem rebus abrenuntiare compellor: sicque rursus ad S. Basolum quasi vacans, habitaturus deducor. Mansi denique paucis diebus in ipso coenobio, quoadusque comperiens per certos ex familiaribus Heriberti comitis nuntios, quod ab eo male de mea tractabatur perditione, iterum iterumque nuntiis hujusmodi pavefactus et impulsus, locum deserui, et abdita lustra silvarum vagabundus repetii, horisque silentibus, et itinere devio Laudunum revertor, ibique susceptus a rege, secum manere constituor. Mansi vero ibidem cum ipso vel fidelibus ejus, exspectans et deprecans 135.0308A| misericordiam Dei, donec ipse dignatus est in cor domni regis Othonis mittere, ut ad subventionem senioris mei regis, et nostram, properaret in Franciam (Vide supra, c. 32).
Denique postquam domina nostra regina Laudunum, propter absolutionem domni regis, reliquerat, egressus inde ad domnum regem Othonem cum seniore meo deveni rege, simulque Remos accessimus (supra, c. 33). Cingitur itaque urbis exercitibus et episcopi qui aderant, me sedi nostrae restitui censent. Mandatur ergo Hugoni a domno rege Othone, ut egrediatur, et pervasam deserat urbem. At ille nutans aliquandiu et pro posse, ubi vidit ad resistendum penitus sufficere se nequaquam valere, nec amicorum sibi praesidia subvenire, decernit exeundum, 135.0308B| quaerens ut liber cum suis dimittatur abscedere. Permittitur itaque sanus exire, cum omnibus qui secum voluere comitari, et quaecunque secum voluit ferre, nullo contradicente, asportavit. Sicque cum regibus introgressus urbem, praecipior loco nostro, et honori restitui. Susceptus igitur a domnis archiepiscopis Rotberto Trevirensi, et Frederico Magontiacensi comitantibus caeteris et congratulantibus, tam clericis Ecclesiae nostrae, quam reliquis civibus, ab ipsis restituor cathedrae episcopali. Hugo vero Remis egressus Mosomum castrum cum suis occupat, et muniens contra fideles regis senioris nostri detinet. Habito denique colloquii placito inter reges, seniorem meum videlicet ac domnum Othonem, super Charam [ m., Karam] fluvium, convenimus ad illud 135.0308C| tam ego quam ipse Hugo cum ordinatoribus suis. Ibique res litis hujus ab episcopis auditur: protulitque litteras ad sedem Romanam, quasi ex nostra persona datas, excusationis meae, ac si vacationem petentes administrationis episcopii nostri: quas me nunquam dictasse, neque vel subscribendo aliquatenus corroborasse protestatus sum atque protestor. Et quia tunc synodus convocata non fuerat (id opponentibus fautoribus ipsius Hugonis) altercatio nostra determinari non potuit. Synodus autem circa medium mensis Novembris habenda Virduni utriusque partis episcopis annuentibus denuntiatur. Interim vero sedes Remensis mihi regenda decernitur; idem vero Hugo Mosomi commorari permittitur. Nec longum, instante scilicet vindemiae tempore, hic noster 135.0308D| aemulus Hugo, assumens secum Theobaldum regis inimicum et regni nostri, cum aliis pluribus malefactoribus, in villas Remensis episcopii contiguas urbi devenit, et omne pene vinum ex his colligens in diversos pagos abduci fecit. Tum multa mala inibi perpetrata, et ecclesiae nostrae homines captivi abducti, et ad redemptionem variis sunt adacti tormentis (supra, c. 34). Synodus autem circa medium mensis denuntiata, Virduni celebratur, praesidente Rotberto presule Trevirensi, praecepto domni papae Romani, praesente quoque domno Brunone, cum episcopis et abbatibus nonnullis.
Ad quam praefatus Hugo evocatus, missis etiam duobus ad eum deducendum episcopis, Adalberone 135.0309A| et Gozlino, venire contempsit. Universa vero synodus mihi Remense regendum decernit episcopium. Indiciturque iterum synodus habenda die Iduum mensis Januarii, quae et aggregatur, ut denuntiatum fuerat, in ecclesia sancti Petri ante prospectum castri Mosomi, a domno Rotberto convenientibus caeteris quoque Trevirensis dioeceseos episcopis, et aliquibus Remensis. Veniens autem illuc aemulus noster Hugo, et locutus cum domno Rotberto synodum noluit ingredi; litteras vero quasi ex nomine domni papae direxit ad episcopos per clericum suum, qui eas Roma detulisse ferebatur, nihil auctoritatis canonicae continentes, sed hoc tantum praecipientes, ut Hugoni Remense redderetur episcopium. Quibus recitatis ineuntes episcopi consilium cum abbatibus et 135.0309B| caeteris qui aderant sapientibus, responderunt non esse dignum vel congruum, ut mandatum legationis apostolicae, quam dudum Rotbertus archiepiscopus, deferente Frederico praesule Magontiacensi, coram regibus et episcopis tam Galliae quam Germaniae susceperat, et partem jam praeceptionis ipsius exegerat, propter illas litteras intermitteret, quas insidiator noster exhibebat: imo quod regulariter coeptum fuerat, ut canonice pertractaretur, unanimiter censent; praecipiturque recitari capitulum Carthaginensis concilii nonum decimum, de accusato et accusatore. Quo recitato, judicatum est juxta definitionem ipsius capituli, ut communionem et parochiam Remensem me retinente, Hugo, qui [ ms., quia] ad duas jam synodos evocatus interesse contempserat, a communione 135.0309C| et regimine Remensis episcopii abstineret, donec ad universalem synodum, quae indicebatur, sese purgaturus, vel rationem redditurus praesentaret. Ipsumque capitulum mox in charta episcopi coram se describi fecerunt, subnectentes hanc etiam definitionem suam, et eidem Hugoni miserunt. Qui post alteram diem chartam eamdem Rotberto praesuli remisit, hoc verbis remandans: quod ipsorum judicio nequaquam obediturus esset. Sicque absoluto concilio, ipse Mosomum contra mandata regum et episcoporum retinet, et ego Remos regressus reclamationis meae querelas ad sedem Romanam per legatos domni regis Othonis destinavi, praestolans mandata ipsius sanctae sedis, ejus decretis et universalis hujus sancti concilii vestri judiciis parere 135.0309D| paratus.
Post quarum litterarum recitationem, et earum propter reges juxta Thudesticam [ ms., Teutonicam; j, Theotiscam] linguam interpretationem, ingressus quidam Sigebaldus, praemissi Hugonis clericus, attulit litteras quas Roma detulerat, quasque jam in alia synodo Mosomi propalaverat. Asserens easdem litteras sibi Romae ab ipso qui aderat Marino vicario datas, qui domnus Marinus proferens litteras quas idem Sigebaldus Romam detulerat, praecepit eas coram synodo recitari, in quarum recitatione repertum est, prout ipsae litterae fatebantur, quod Wido episcopus Suessonicus, Hildegarius quoque Belvacensis, Rodulfus Laudunensis, caeterique cuncti Remensis dioeceseos 135.0310A| episcopi, easdem litteras ad sedem delegaverint apostolicam, pro restauratione Hugonis in sede Remensi, et expulsione Artoldi. Post quarum lectionem, exsurgentes Artoldus praesul, et praefatus Rodulfus qui in eisdem litteris nominabatur, Fulbertus quoque Cameracensis antistes eas litteras refutarunt, astruentes quod eas antea nunquam viderint vel audierint, neque in earum delegatione consensum praebuerint. Quibus dum idem clericus contraire non posset, licet in eos calumniis obstrepens, praecepit domnus Marinus, suggerens universae synodo, ut sibi consilium et rectum judicium proferrent super hujusmodi calumniatore, et calumniarum in episcopos delatore.
At illi, postquam delator publice confutatus est 135.0310B| falsa detulisse, lectis capitulis de hujuscemodi calumniatoribus, judicant et unanimiter censent eum, quo fruebatur honore privari debere, ac secundum capitulorum tenorem in exsilium retrudi. Diaconatus igitur quo fungebatur ministerio multatus, a conspectu synodi reprobatus abscessit. Artoldo vero praesuli, qui omnibus se synodis praesentem exhibuerat, non refugiens synodale judicium, episcopium Remense juxta canonum instituta sanctorum Patrum decreta, omnino retinendum atque disponendum decernunt, laudant, atque corroborant. Secunda consessionis die, post recitatas divinae auctoritatis lectiones et Marini vicarii allocutionem, suggessit domnus Rotbertus, Trevirensis archiepiscopus, ut quoniam juxta sacrae legis instituta, restitutum atque restauratum 135.0310C| fuerat Remense Artoldo praesuli episcopium, in ejusdem sedis invasorem synodale perageretur judicium. Praecepit itaque Marinus vicarius, ut canonicam super hac praesumptione synodus proferret sententiam. Jubentur ergo sanctae legis catholica recitari capitula. Quibus recitatis, secundum sacrorum instituta canonum, et sanctorum decreta Patrum, Sixti, Alexandri, Innocentii, Zosimi, Bonifacii, Coelestini, Leonis, Symmachi, caeterorumque sanctorum Ecclesiae Dei doctorum, excommunicaverunt, et ab Ecclesiae Dei gremio repulerunt praedictum Hugonem Remensis Ecclesiae pervasorem, donec ad poenitentiam et dignam satisfactionem venire procuraret.
Caeteris quoque diebus synodi tractata sunt quaedam necessaria de incestis conjugiis, et ecclesiis, 135.0310D| quae presbyteris in partibus Germaniae dabantur, imo vendebantur indebite, et auferebantur illicite, prohibitumque ac statutum ne id omnino praesumeretur ab aliquo: sed et de aliis Ecclesiae Dei utilitatibus tractata sunt, et definita nonnulla. Interea rex Ludovicus deprecatur regem Othonem, ut subsidium sibi ferat contra Hugonem et caeteros inimicos suos. Qui petita concedens, jubet ut Conradus dux cum exercitu Lothariensium in ejus pergat auxilium. Interim vero dum congregaretur exercitus, rex Ludovicus cum ipso duce maneat, et episcopi, scilicet, Artoldus et Rodulfus, qui erant cum rege, ne quid in via pateretur adversi, degerent cum Lothariensibus episcopis. Mansimus itaque cum Rotberto Trevirensi, 135.0311A| Rodulfus Laudunensis cum Adalberone Mettensi, hebdomadas fere quatuor. Exercitu denique collecto, Lotharienses episcopi Mosomum petunt, ipsumque obsidentes castrum atque oppugnantes, milites qui erant ibi cum Hugone ad deditionem compellunt, et acceptis ab eis obsidibus pergunt obviam Ludovico regi et Conrado duci in partes Laudunensis pagi. Obsident igitur ibi dux et exercitus quamdam munitionem quam aedificaverat et tenebat Theobaldus in loco qui dicitur Mons acutus, qui et Laudunum contra regem retinebat. Hoc etiam oppidum expugnantes, tandem non sine mora capiunt, indeque Laudunum adeunt, et in ecclesia S. Vincentii congregati, episcopi praedictum Thetbaldum excommunicant; Hugonem verum principem vocant litteris 135.0311B| ex parte Marini legati sedis apostolicae et sua, venire ad emendationem pro malis quae contra regem et episcopos egerat. Wido denique Suessonicae urbis episcopus ad regem Ludovicum veniens, eidem sese committit, pacaturque cum Artaldo archiepiscopo, satisfaciens illi pro ordinatione Hugonis. Conradus quoque dux filiam Ludovici regis sacro de fonte suscepit. Sicque recepto Mosomo castro et everso, Lotharienses revertuntur in sua.
CAPUT XXXVI. De obsessione vel incensione urbis Suessonicae ab Hugone comite. Igitur Hugo, nullam moram faciens, collecta suorum multa Nordmannorumque manu, Suessonicam aggreditur urbem, et obsidens oppugnat, ceditque 135.0311C| nonnullos. Injectis etiam ignibus domum matris ecclesiae succendit, simulque claustra canonicorum et partem civitatis; nec tamen ipsam capere valens urbem reliquit, et ad quamdam munitionem, quam Ragenoldus comes Ludovici super Axonam fluvium, in loco qui dicitur Rauciacus ( Roucy ), aedificabat, devenit, ipsamque adhuc imperfectam castris vallavit. Sed nec ipsam cepit; villas tamen Remensis ecclesiae castris suis contiguas devastavit. Plures quoque colonorum praedones ipsius interemerunt, violantes ecclesias, et in tantum debacchantes ut in Culmiciaco vico tam infra quam circa ecclesiam fere quadringentos homines interfecerint, ipsumque templum rebus penitus exspoliarint. Multis ergo flagitiis tunc perpetratis, Hugo tandem cum suis regreditur 135.0311D| grassatoribus. Itaque milites qui hactenus cum Hugone fuerant excommunicati, ad Artoldum praesulem revertuntur. Qui nonnullos eorum, redditis eis rebus quas habuerant, recipit, quosdam vero rejicit. Post haec Treviros proficiscitur ad synodum cum episcopis Widone Suessonico, Rodulfo Laudunensi, et Winefredo Morinensi. Quo pervenientes Marinum sese praestolantem reperiunt cum Rotberto archiepiscopo; caeterorum vero Lothariensium vel Germanorum praesulum illic invenere neminem. Considentibus igitur illis, suscitari coepit Marinus vicarius quid egisset post praemissam synodum Hugo princeps erga ipsos vel regem Ludovicum. At illi referunt supra memorata quae ipsis, et ecclesiis 135.0312A| eorum [ ms. j, Ecclesiae Suessorum] intulerat mala. Requirit ergo de vocatione ipsius principis Marinus, utrum perlatae ei fuissent litterae vocationis, quas ei perferendas delegaverat. Cui respondetur ab Artoldo archiepiscopo, quod quaedam earum perlatae sint, quaedam vero perferri nequiverint, earum gerulo ab ipsius grassatoribus intercepto; vocatus tamen fuerit tam litteris quam quibusdam internuntiis. Requiritur itaque si adsit aliquis ex parte ipsius legatus. Ubi cum nullus fuisset inventus, decernitur exspectandum si forte adventurus esset in crastinum. Quod cum minime contigisset, et omnes qui aderant, tam clerici quam illustres laici, eum excommunicandum esse acclamarent, definitur ab episcopis hanc excommunicationem adhuc differendam 135.0312B| usque ad diem synodi tertiam. Tractatur autem de episcopis qui vocati fuerant et venire distulerant, vel his qui ordinationi Hugonis participes exstiterant. Et Wido quidem episcopus Suessonicus se culpabilem, prostratus coram Marino vicario et Artoldo archiepiscopo, confitetur. Intercedentibus autem pro eo apud Marinum Rotberto et Artoldo archiepiscopis, absolvi ab hac noxa meretur. Wicfredus Morinensis immunis ab eadem ordinatione reperitur. Adest Transmari Noviomensis ( Transmarus Noviom. 42 episc. in tab. Democh. ) episcopi legatus quidam presbyter, astruens eumdem praesulem ita gravi languore detentum, ut ad eamdem synodum venire non valuerit. Id quoque nostrates qui aderant, attestantur episcopi.
CAPUT XXXVII. De excommunicatione Hugonis comitis 135.0312C| Tertia tandem die, insistente praecipue Luitdulfo legato et capellano regis Othonis, quoniam idem rex id omnino fieri praecipiebat, excommunicatur Hugo comes, inimicus Ludovici regis, pro supra memoratis malis ab ipso perpetratis, eo tamen modo donec resipiscat, ad satisfactionem coram Marino vicario, vel episcopis, quibus injuriam fecit, deveniat. Quod si facere contempserit, Romam pro sui absolutione proficiscatur. Excommunicantur et duo pseudoepiscopi ab Hugone damnato ordinati, Tetbaldus [ ms., Theobaldus] et Ivo: prior post expulsionem ipsius in Ambianensi urbe; alter post damnationem ejusdem Hugonis, in Silvanectensi ab ipso constituti. 135.0312D| Excommunicatur etiam quidam clericus Laudunensis, nomine Adelonus, quem accusavit Rodulfus episcopus suus, eo quod Tetbaldum excommunicatum in ecclesiam introduxerit. Vocatur Hildegarius Belvacensis episcopus litteris praefati Marini, ut veniat coram ipso, vel eat Romam rationem redditurus coram domno papa, pro illicita ordinatione praedictorum pseudoepiscoporum, cui interfuerat. Vocatur et Heribertus Heriberti comitis filius, ad satisfactionem venire pro malis, quae contra episcopos agebat. His ita gestis, episcopi revertuntur in sua. Luitdulfus autem capellanus Othonis Marinum vicarium deducit ad regem suum in Saxoniam, ubi consecraturus erat ecclesiam Vuldensis monasterii. Post cujus consecrationem 135.0313A| idem Marinus, exacta hieme Romam revertitur. Nascitur regi Ludovico filius, quem praesul Artoldus de sacro fonte suscepit, patris ei nomen imponens.
CAPUT XXXVIII. De quibusdam ecclesiis vel monasteriis urbis Remensis. Plures denique apud nos quondam sanctorum fuere basilicae, sed et monasteria infra vel circa Remensem hanc urbem, quae modo non haberi probatur. Duo tamen adhuc supersunt infra urbem puellarum monasteria: quorum unum (quod superius a situ scilicet loci nuncupatur) S. Baldericus presbyter cum sorore sua Bova, ejusdem coenobii postmodum abbatissa, in honore sanctae Mariae, vel sancti Petri construxisse traditur. Qui regali genere exorti fuisse 135.0313B| referuntur, patre scilicet Sigeberto rege, habentes neptem, nomine Dodam, castissimam puellam, quae desponsata fuisse fertur cuidam magnati ejusdem regis Sigeberti; quamque praefata ipsius amita Bova instituens ad serviendum Deo, servandamque perpetuo virginitatem, ab amore terreni avertit sponsi. Qui cum sibi adversaretur, sponsam innitens eamdem corripere, ascenso equo, dum id conatur quoquo modo adimplere, furente lapsus ab equo, fractis cervicibus, traditur interiisse. Beata denique Doda in castitatis proposito permanens, amitae suae in ejusdem monasterii successit regimine. Quae praeceptum quoque immunitatis, quod adhuc apud nos habetur, a principe Pippino eidem postmodum obtinuit fieri coenobio. Quarum corpora in ecclesia 135.0313C| extra muros urbis, ubi primum puellarum fuerat monasterium, tumulata diu quieverunt, donec postmodum, revelationibus quibusdam elevata, et ad hanc novam sunt ecclesiam perlata, ibidemque venerabiliter collocata, continua honorificantur inibi Deo famulantium reverentia puellarum.
CAPUT XXXIX. De sancto Balderico abbate. Sanctus autem Baldericus ( S. Bauldry ) post hujus monasterii constructionem, locum quaerens ubi suam quoque constitueret habitationem, in qua collectis secum viris religiose conversari, Deoque devote ac quiete servire valeret, tandem reperit sibi placitum quem dicunt Montem Falconis locum ( Montfaucon ). Qui locus tunc temporis inhabitabilis, 135.0313D| densis operiebatur silvis, quas ipse succidens, proprio sibi labore condidit habitaculum. Fertur autem avem, quam nuncupamus falconem, praeviam et quasi praeducem itineris, dum locum illum expeteret, habuisse, quae loco eidem insederit, ac per triduum illo rediens in loco, ubi nunc habetur altare in honore sancti Petri apostoli, sine permutatione resederit. Unde et coenobium ab hoc eventu sic vocitatum plurimi asserunt. Ubi cum Deo devotius servire coepisset, nonnulli Deum timentes res suas eidem contulere; sicque collectis secum monachis, coenobium sub regulari constituit institutione, atque idem sub honore beati Germani aedificavit monasterium. Quibus patratis, ad sororem suam reversus 135.0314A| Remis, ultimum sui cursus ibidem clausit diem, ubi et sepultus tempore non modico requievit.
CAPUT XL. De miraculis post obitum ipsius ostensis. Processu denique temporis diligentia clericorum praenotatum ipsius beati viri monasterium incolentium, ejus est illuc furtim corpus delatum, delusis fraude custodibus, Remis ablatum. Quos dum insequerentur quidam cives Remenses, eo usque sunt persecuti donec eos visu quidam deprehenderent. Dumque turbarentur horum adventu sacri latores pignoris, inter utrosque densa dirimens nebula divinitus creditur illata, qua sequentes obtenebrati, et errore in devia rapti, vestigia praecedentium servare nequiverunt. Evectores autem sacri corporis in nocte 135.0314B| splendor superne missus irradiavit, donec ad proximam coenobio possessionem, quae dicitur villa Spanulfi [ al., Spamulfi], infatigabiles pervenerunt. Ubi quia sancta deposuere membra, in honore ipsius postea constructa est ecclesia. Quibus abinde cum sacro promoventibus pignore, ubi monasterio propinquare coeperunt, ecclesiae signa coenobii sponte, absque humano scilicet impulsu, sonuisse feruntur. Quod audientes fratres obviam sunt egressi: sicque diu desiderata suscipientes munera, dum in ecclesiam sancti Germani ea conantur inferre, tanto persentiunt ante ipsius introitum basilicae defixa pondere, ut haec nequaquam potuerint ulterius emovere; cum per triduum id enitentes omni gestierint conamine perpetrare. Sic demum tecto super defixa condito membra 135.0314C| confessoris, per triennium illic ita mansisse traduntur. Quo temporis peracto spatio, ad ecclesiam sancti Laurentii, ubi vivens ipse sibi sepulcrum paraverat, celebrato per triduum jejunio, venerabile corpus ejus perlatum, et in suo reverenter est depositum sarcophago. Ibique constat venerabili cultu servatum, usque ad tempora Karoli regis, et Hincmari archiepiscopi, quando Nordmanni hoc coeperunt regnum depopulari. Quorum terrore compulsi canonici ejusdem loci, corpus hujus patroni sui de sepulcro levatum super altare sancti Laurentii posuerunt. Quod dum fieret, tres guttae sanguinis de capite ipsius defluxerunt, ita recentes et calidae, ac si de vivente profluerent corpore. Sicque delatum est Virdunum. Unde relatum in ecclesia est sancti Germani 135.0314D| locatum.
Interim dum suo abesset monasterio, Nordmanni ad id pervenerunt: sed Domino illud protegente, nec ecclesias incenderunt, nec homines, nisi unam duntaxat mulierem, occiderunt. Ut autem recesserunt, altaria muneribus suis cumulata dimiserunt. Altera vice dum Nordmanni ad eumdem locum rursus accederent, quidam canonicus loci, nomine Ottradus, corpus sancti accipiens, reliquis fuga dilapsis, ipse cum sacro corpore in quamdam conscendit arborem. Quem insecuti pagani, usque ad ipsam pervenerunt arborem et respicientes sursum, neminem potuerunt eamdem conscendisse deprehendere. Idem vero frater per novem dies inibi permanens, nihilque 135.0315A| victus, praeter unam solummodo sumens glandem, neque famem, neque sitim passus fuisse memoratur. Iterumque tunc locus idem meritis hujus beati viri a caedibus et incendio paganorum liberatus est. Postea contigit, ut quidam praedones, regiae majestatis infideles, ad eumdem devenirent locum, et non invenientes ibi manum repugnantem sibi, desolatum praedari aggressi sunt locum. Quod dum peragerent, signa ecclesiae sancti Laurentii, nemine pulsante, sonare coeperunt, et duo cerei supero sunt igne divinitus accensi. Praedonibus vero timore perculsis et aufugientibus, unus eorum prolapsus ad ipsam monasterii portam corruit, tamque ipso quam superbo ejus equo ruina contrito, utres quoque, in quibus vinum deferebat ablatum, disrupti sunt. Caeteri 135.0315B| hoc videntes, donis ecclesiam muneraverunt, metuque affecti recesserunt.
CAPUT XLI. De villa Waslicia. Hujus venerabilis loci canonici famis quondam necessitate compulsi, sumptis a corpore venerandi patroni sui reliquiis, ad suam quamdam villam, supra ripam Rheni sitam, cognomento Wasliciam, quam quidam eorum abbas, nomine Adelardus, eidem contulerat coenobio, profecti sunt. Ubi dum pagenses, alma venerantes pignora, sua dona deferre coepissent, abbas quidam monasterii, quod vocatur Bunna, pergens ad Willebertum Coloniensem praesulem, coepit hanc infamare devotionem, nec revera sancti alicujus pignora illuc astruens esse delata. 135.0315C| Timentes autem canonici qui advenerant, ne forte constringerentur et discuterentur ab episcopo, quoniam totum ipsius sancti corpus secum haberi ferebant, mox ut haec audissent, sub duobus diebus ad suum per leucas fere centum rediere monasterium; assumentesque cum integritate beati viri membra, sub totidem diebus ad praenotatam remeant villam. Cui dum propinquare coepissent, eis adhuc ab ipsa villa spatio leucae fere distantibus, ecclesiae signa, nullo impellente, resonare coepere. At hi qui remanserant in eodem loco clerici hoc audientes, et patronum suum advenire intelligentes, obviam cum crucibus pergunt, et honore digno tutorem suum suscipiunt. Quibus missarum solemnia celebrantibus, tria inibi repente mira contigerunt. Contractus unus 135.0315D| erectus, caecus quidam illuminatus, et loquelam mutus adeptus est. Iterum praefatus abbas blasphemare Dei non cessabat miracula, quos poterat a visitatione sancti avertens.
Quae dum gereret, febre correptus ita graviter est vexatus, ut nec manducare, nec bibere, vel incedere posset. Ardoribus autem languoris hujusce coactus [ al., excoctus.], tandem peccatum suum recognovit, et sella se gestatoria, usque ad Rhenum, indeque navigio usque ad praedictam villam, sicque ante corporis almi praesentiam perferri fecit; ibique culpam suam confessus, absolvi se petiit, et quantitatem cerae sui corporis ponderi coaequans dedit; factisque votis annuatim solvendis, per sex remoratus dies, 135.0316A| sanitatem integerrimam recipere meruit, et sic pedibus suis ad sua sanus recessit. Demorantibus hic praefatis per anni spatium cum patrono suo clericis, nulla ut ferunt dies praeteriit, quo non ibidem Dei miracula patrarentur. In ipsis autem vigiliis sancti Joannis Baptistae, confluentibus de Saxonia pluribus, et a longinquis etiam regionibus, decem et octo insignia probantur ostensa; vixque aliquis aeger accessit, qui non sospes alacerque recesserit. Ubi tanta rerum delata est copia, ut et ipsi clerici exinde viverent, et caeteros qui remanserant in monasterio sustentarent, ecclesiamque ipsius villae amplificarent, vel decorarent. Postea contigit ut propter aquae indigentiam, foras extra monasterium suum, idem sacrum corpus efferretur, et obviam 135.0316B| sancti Jovini pignoribus portaretur. Cujus dum fuisset in occursum perlatum, mox ut simul venerunt, obnubilato coelo cum magna siccitas existeret, copiosa pluviarum vis effusa est; et dum humectarentur imbre omnium vestimenta, pallia duntaxat, quae supra sanctorum praefatorum ferebantur corpora, penitus intacta manserunt a pluvia. Ibi quidam luscus lumen amissi recipit oculi. Qui statim fugiens, nec Deum glorificans, ut erat jocularis, ingratus recessit; at ubi domum pervenit, lumen quod receperat iterum perdidit. Dum vero perventum est ad monasterium cum utriusque sancti corpore, ita sancti Balderici pignus est aggravatum, ut nullatenus moveri posset, donec sancti Jovini usque ad coenobium praecedere membra fecissent.
135.0316C| Cum autem domnus Dado Virdunensis episcopus hanc a rege ( Arnulfo Transrhenensi ) impetrasset abbatiam, et haec mira coepisset audire, constituit ut omnibus annis trium monasteriorum sacra pignora simul in quemdam medium deferrentur locum nomine Gaudiacum. De sede scilicet urbis Vindunensis sanctus Vitonus, et sanctus Agericus, sanctus vero Baldericus de monasterio suo, et sanctus Rodvicus de Wasloio. In quo conventu innumera postmodum sunt patrata miracula, ut vix praeterierit hujusmodi coitio, in qua non aliquis infirmorum fuerit sospitate redintegratus: maxime tamen illi, qui patrocinia beati Balderici sunt expetere visi. Quodam tali conventu quidam locutus est mutus, quem Virdunensis arripientes secum ducere coeperunt, 135.0316D| asserentes quod sanctorum virtus, quos detulerant, hoc miraculum perpetrasset. Sicque dum separati quique referrentur ad sua, tanto sancti Balderici pondere aggravata sunt ossa, ut penitus manere viderentur immobilia. Ad quem miraculi stuporem recurrentibus multis, dum quaeruntur sui, cur inibi vellet immorari, et quid ibidem disponeret operari, accidit ut requireretur ille qui locutus fuerat mutus. Tandemque revocatus, ubi ad locum defixi perductus est pignoris, mox absque difficultate sublatum, et ad suum sacrum corpus gratanter est coenobium reportatum.
Praefatus praesul Dado, postquam hanc sancti Balderici obtinuit abbatiam, res quasdam trans Rhenum 135.0317A| sitas ab Adelardo abbate ad idem dudum monasterium datas, pro villa Gerlani monte, super Mosellam conjacente, mutavit. Ad quam villam, dum sanciendi sibi causa, proficisci fratres hujus congregationis praecepisset, illi assumentes secum patroni sui, domni videlicet Balderici membra, profecti sunt exsequi jussa. Qui dum ad villam, quae Deva [ j, Dena] dicitur, pervenissent, tanto pondere sancta defixa sunt pignora, ut progredi nequaquam valerent ulterius ea ferentes, initoque consilio, ut ad ecclesiam deferrentur ipsius villae, sub honore sancti Martini dicatam, perferendi recipiunt possibilitatem. Quo perlatis pignoribus, ut post orationem ab ecclesia est perlatum, iterum sancti aggravatur corpusculum; mirantibusque cunctis, et quod aliqua 135.0317B| inibi Deus pro sancti sui glorificatione signa vellet ostendere quibusdam ferentibus, si qui adessent forte debiles, est requisitum. Advenientibus autem laesis aliquibus, atque delatis quibusdam, vir quidam claudus erigitur, et femina quaedam brachiis ab octo retro annis contracta resolvitur, duaeque feminae caecae sunt illuminatae, et infans annorum septem mutus loqui coepit. In quo loco crux ab ipsius villae hominibus posita est, ubi postea duae feminae lumen oculorum receperunt, et candelae divinitus accensae, multique diversis sunt ab infirmitatibus liberati.
CAPUT XLII. De ecclesia sancti Romani, et miraculis in Gallani [j, Gerlani] monte. Ecclesiam sancti Romani, in praefata villa Gellani 135.0317C| monte constructam, dudum Milo praepositus canonicorum hujus loci ab eis auferebat: quam dum Bosone comite sibi eam reddente recepissent, et sancti Balderici membra illuc retulissent, audientes multi ad ipsius coeperunt confluere patrocinia. Inter quos duae caecae nobiles feminae deductae sunt, et quaedam perlata paupercula omnibus fere membris contracta. Nocte vero vigiliarum sancti Romani, dum de more pervigiles in ecclesia celebrarentur excubiae. subito tantum coelitus est lumen effusum ut omnia quae fuerant accensa videretur luminaria superare. Altare tantum, supra quod sancti erant ossa deposita, densa tegi videbatur nebula, ipsumque sacri pignoris quasi moveri cernebatur gestamen. Cum repente una caecarum primum, moxque 135.0317D| altera sese videre proclamant. Tum media jacens contracta, ubi coepit clamare, auxiliumque Dei, et sancti Balderici deprecari, paulatim resolvitur, primum brachiis, et inde poplitibus, donec erecta stetit in pedibus. Quae postmodum sana effecta, clericorum stipe huc usque sustentatur. Igitur dum praefato morarentur in loco clerici cum pignore sacro, contigit quadam vespera cum simul residerent, ut cujusdam Milonis amici homo, ebrietate atque furore succensus, coepisset ad eos dicere, quid ibi facerent, et quare in villam Milonis ingressi fuissent? Quibus respondentibus quod sancti Balderici non Milonis eaedem res essent; illoque contradicente quod non Balderici sed Milonis haberentur, comminantibus 135.0318A| eum clericis recessit, et in eminentem villae contiguam rupem conscendens sese in praeceps dedit, sicque attritus jacuit, ut mortuus vel morti videretur proximus, indeque sublatus ante sancti corporis praesentiam est deportatus, ibique tandem se culpabilem reddens, insperate sanatus, et integrae in brevi restitutus est sospitati.
Item dum nuper ad praememoratam villam Wasliciam hujus sancti membra relata fuissent, quoniam Godefridus principis Henrici comes palatii eamdem pervaserat villam, quidam clericorum sancti Balderici ad eumdem Godefridum pro hac causa perrexerunt; et cum nullam dignam potuissent apud eum percipere responsionem, nec magis se pro eis inde quam pro suo cane facturum respondisset, 135.0318B| clericus quidam ex his intentando subjecit, quod calidum proinde sudorem sudaturus esset, nec canis suus adjuturus eum foret. Ille furibundus ad haec eos a suo praecipit ejici conspectu. Quibus recedentibus ipse mox divina plectitur ultione, validaque correptus febre coepit gravissime vexari, nimiisque succendi ardoribus atque ferventissimis effluere sudoribus. Mittens igitur ad episcopum Coloniensem Wicfridum, hunc ad se venire petiit, eique rem retulit atque id ab eo consilii percepit, ut ad praefatos clericos mitteret, eosque ad se venire faciens, et errata corrigens, ab eis de sua infirmitate concilium et pariter auxilium quaereret. Quod ille obaudiens, et ad eos mittens, ad se venire mandavit. At missus ejus typho ceu videbatur inflatus superbiae, coepit, ut ad 135.0318C| suum dominum mox clerici pergerent, imperitando praecipere. Quibus renuentibus, sed eum charitatem secum facere rogantibus, ille contempsit, eoque recedente, in ipso egressu equus ejus incitatus ab ipso prosiliens ruit, et collo fracto interiit. Sic ille humiliatus ad fratres rediit, charitatem quam spreverat egit, et ita correctus recessit. Hinc iterum, tertioque vocati atque petiti, hujus tandem viri compertis incommodis, ad eum tum demum veniunt, patientis compatiuntur cruciatibus, et confitentem peccatum suum, emendationemque promittentem precibus suis absolvere student. At ille statim se melius habero professus, ubi recessere fratres, convaluit, res quas invaserat reddidit, ac deinceps ab earum se laesione continuit. Verum tanta domus ejus affecta clade 135.0318D| fuisse perhibetur, ut vix aliqui remanserint qui eisdem rebus usi fuerant; ipsi etiam equi et canes interierint, et ipse pervasor, perditis cum cute capillis, et ungulis, vix evaserit.
CAPUT XLIII. De miraculo in Rheno flumine patrato. Tunc ob infestationem Hungarorum, quae primitus eo tempore in hoc emerserat regnum, concilio inito canonici sancti Balderici Rhenum cum domino suo transmeant. Inde quadam vespera remeantes, in fluminis medio navem jactis defigunt anchoris. Relictisque paucis in navi cum sacro pignore custodibus, ipsi ad praedictam scapnam properant suae possessionis villam [ scil. Wastitiam]. Tres vero quidam 135.0319A| latrones, comperto quod pauci resedissent in navi custodes, ibique thesauros, vel ornamenta sancti remansisse rati, conscensa tendunt illo cymba. Sed, antequam pertingerent ad ipsam quam petebant navem, caecati divinitus, perditoque sensu remigare non valentes, impetu fluminis ferri coeperunt. Sicque navicula eorum navi, quae sancti corpus servabat, impacta contritaque, mediis eos in fluctibus dereliquit. Quorum duobus fluvio mox absorptis, tertius, qui etiam famulus erat sancti Balderici, jacta manu navem sancti arripuit, et taliter evadens mortem, clericorumque perductus in praesentiam, nihil eorum quae passus fuerat edicere valuit, donec in crastinum refocillatus, sensuque recepto tandem quae gesta fuerant enarravit. Postquam vero a praefato loco 135.0319B| hujus beati viri ad suum monasterium sunt ossa relata, multa inibi feruntur ostensa miracula, quae prae multitudine non habentur scripta. Illuc nuper quidam pauper candelam deferens in circulo devolutam, paulo ante horam vespertinam supra loculum sacrorum hanc posuit ossium. Qui dum data oratione recederet, subito candala, supero accensa igne, coepit ardere. Quae donec custos ecclesiae ad vespertinalia pulsanda venit signa, pallio, cui superjecta jacebat, illaeso, deflagravit, nec ullam pallio laesionem, cui adhaerebat, aggessit. Multa praeterea sanitatum, clarificationumque ibidem creberrime ad declaranda sancti sui merita Dominus ostendere dignatur miracula, ad honorem scilicet ac laudem nominis sui, quod est benedictum in saecula.
CAPUT XLIV. De miraculis in monasterio sanctorum Bovae ac Dodae factis. 135.0319C| In praememorato denique puellarum monasterio (supra, cap. 28), in quo praefatarum sanctarum Bovae, ac Dodae translata praefati sumus corpora, nonnulla postmodum patrata probantur miracula. Ubi frigoritici atque diversis aegritudinibus occupati venientes, optata merentur sospitate donari maxime in die solemnitatis earumdem ( id est 24 Aprilis ). In qua quaedam nuper puella, auditu frustrata, vi invalitudinis sensus hujus obturatis meatibus, interventu earumdem sanctarum Christi sponsarum, perdita dudum munia recipere meruit aurium.
CAPUT XLV De visione cujusdam puellae. 135.0319D| Habetur in hoc monasterio quaedam sanctimonialis virgo, neptis quondam Guntmari religiosi presbyteri, nomine Ricuidis, cui apparuerunt olim per visum beatus Petrus apostolus et beatus Remigius, significantes ei, quod iter Romae eidem, dum reverterentur ad ipsam, praecepturi essent; asserueruntque se medio mense Septembri, scilicet Exaltationis sanctae Crucis die, reversuros Qua exspectatione suspensa nihil inde alicui, prohibita scilicet ab eis, ausa est intimare. Die vero qua praedixerant redituros, iterum apparuerunt ei, jubentes ut accersiret fratrem suum Fredericum presbyterum, et exhortaretur eum sequi, prout magis potuisset, vestigia praemissi sacerdotis 135.0320A| Guntmari, et ex ipsorum jussione praedictum iter injungeret illi secum exsequi, tali videlicet tenore, ut ab ea die nec ille, nec ipsa carnem comederent, aut vinum biberent, donec iter ipsum arriperent, nisi tantum vini, quantum emi potuisset ex pretio, quod super altare quoddam ab ipsis ei designatum repertura esset, ipsa duntaxat perciperet. Ut ergo inde magis crederetur, quasdam sorores, tres videlicet sanctimoniales hujus monasterii, ad id inquirendum sibi testes ascisceret, denominatis scilicet personis, quas advocare debuisset. Sanctus autem Remigius hoc insuper addidit, ut diceret illa fratri suo quatenus esset memor, quod illi quondam apparuerat, et ei locutus fuerat. Addens etiam pro signo recognitionis, quod eum in palma de cultello visus fuerat 135.0320B| percussisse. At illa mox ad praefatum fratrem suum mittens, mandavit ei ut ad se festinanter veniret. Qui veniens sororem suam hora jam vespertina jejunam adhuc, et de visione valde stupefactam invenit. Quae advocans denominatas sibi sanctimoniales, pariter ante denotatum altare septem psalmos poenitentiales decantaverunt, additis insuper litaniarum precibus, accesserunt ad altare, et exuentes operimentis, repererunt in cornu ejusdem altaris obolum parvum, quem assumentes cum gratiarum actione dederunt pro vino, quod tantummodo haec sanctimonialis bibit, non deinceps amplius vinum sumptura, donec iter injunctum tam ipsa, quam praedictus frater suus, inirent. Quod fideliter et fiducialiter arripientes, prospere, Deo juvante, et S. Petro et 135.0320C| sancto Remigio suffragantibus, ut ipsis promiserant, peregerunt. Ac deinceps a carnibus illa (praeter Dominicam) abstinet, ac tribus diebus in hebdomada, usque dum signum sonet ad secundam, nihil operis agit, orationibus et psalmodiae vacans; quod sibi usque ad septem annos commemorat adimplere praeceptum. Fratri vero suo praememorato hoc a supradictis sanctis per ipsam mandatum est, ut quatuor diebus in hebdomada a carnibus, omni vero sexta feria a vino semper dum advixerit, debeat abstinere. Quae et observare visi sunt.
CAPUT XLVI. De altero Remis puellarum monasterio. Alterum denique puellare monasterium Remis habetur situm ad portam, quae olim Collaticia, scilicet 135.0320D| a conferendis mercibus, nunc Basilicaris [ forte Baseillo] vocatur, eo quod circa se basilicis dudum, prae caeteris portis, abundasse feratur; seu quod euntibus ad basilicam, in vico sancti Remigii consistentes, pervia fuerit. Supra quam domno Rigoberto habitaculum fuisse commemoravimus [l. II, c. 12]. Quod monasterium domnus Guntbertus vir illustris in honore sancti Petri construxisse traditur, quod regale, vel fiscale vocatur, eo quod in regali potestate usque ad moderna tempora fuerit habitum. Quod monasterium Ludovicus imperator Alpheidi [ al., Alpaidi et infra ] filiae suae, uxori Begonis comitis, dono dedit, eidemque sacro loco immunitatis praeceptum delegavit, ut et pater ipsius Karolus imperator 135.0321A| egerat olim. Quod coenobium postea per precariam ipsius Alpheidis, vel filiorum ejus Letardi et Ebrardi, ad partem et possessionem Remensis devenit ecclesiae. Hic haberi asseritur dens sancti Andreae apostoli: cujus beneficia multi, qui eum osculari promerentur frequenter experiuntur infirmi. Vidimus hic, in ecclesia scilicet hujus coenobii, cereum igne coelesti ter quoque accensum; quem cereum collata cera fecerant quidam cives Remenses, qui ad visitanda nuper Apostolorum limina profecti fuerant. Vidimus in hoc quoque monasterio puellam quamdam sudasse sanguinem, quae tunc hebdomada plena jacuit immota, quasi mortua, et visiones ei sunt ostensae nonnullae.
CAPUT XLVII. De domno Guntberto, et ipsius uxore Berta. 135.0321B| Praemissus itaque domnus Guntbertus hujus instructor coenobii, relicta conjuge, maritima petens loca, ille etiam monasterium quoddam condidisse fertur. Ubi et a barbaris decollatus fuisse traditur. Relicta vero ipsius domna Berta coenobium puellare apud Avennacum, Domino sibi locum per angelum demonstrante, construxit. Et dum inibi aquam non haberet, impetravit a possessoribus proximae silvae, argenti libra data, fontem quemdam, duobus fere millibus a suo monasterio distantem. Ex quo fonte mox rivus egressus, secutus est eam ad coenobium remeantem. Qui adhuc largiter affluens, pro eo quod tantumdem fuerit emptus, Libra vocitatur. Privigni denique ipsius domnae Bertae, insurgentes contra eam, 135.0321C| interemerunt illam. Qui statim traditi Satanae in interitum carnis, ab humano sensu in beluinam feritatem mutati, decessisse [ ms. r., defecisse] feruntur. Nepti vero domni Guntberti, nomine Montiae, quae sceleris hujus consentanea fuerat, noctu vigilanti domna Berta fertur apparuisse, eique praecepisse, ut corpus domni Guntberti ad hunc locum referre satageret, ac juxta suum funus collocaret; sicque illi peccatum consciae necis suae Dominus indulgeret. Quae signum petens, quo sibi dimissum id esse sciret, audivit quod mox ut jussa complesset, ex ejus ore vel naribus erumperet sanguis. Quod et impletum est, dum corpus domni Guntberti juxta pignus Bertae reconditur. Hujus domnae Bertae corpus post centum circiter annos inventum est integrum, et plagae ipsius ita tunc recenti 135.0321D| affluxere sanguine, ac si eadem hora viventi fuissent ingestae. Ad horum denique sanctorum honorem et meritum demonstrandum, multa postmodum Dominus dignatus est operari miracula, quae causa negligentiae non habentur ascripta. De quibuslibet autem tribulationibus ipsorum congregatio Domini misericordiam, per eorum intercessionem expetiit, misericorditer impensam sibi consolationem percipere meruit. Quaedam praeterea mulier ab altera hujus monasterii linteum nuper furata secum ferre voluit, sed egredi ecclesiam nullo modo potuit, donec suum confessa reatum, sublatum restituit altari velum. Hoc monasterium, vel abbatiam domnus Fulco praesul ab Odone rege concedi ecclesiae Remensi per paginam 135.0322A| praeceptionis ipsius regis obtinuit, et pro confirmando eo huic ecclesiae, a Formoso papa privilegium apostolicae sedis impetravit.
CAPUT XLVIII. De duabus ecclesiis sancti Hilarii Remis. Sunt hic Remis ecclesiae duae in honore sancti Hilarii: una infra civitatem, in qua nuper quaedam puella contracta, et paralytica divina est erecta virtute; altera, quae est antiquior ecclesia, ante portam Martis sita, quam sanctus Rigobertus pontifex antecessoribus nostris clericis ad sepulturam ipsorum dedit. Quae dudum, scilicet ante discessionem, vel expulsionem domni Artaldi episcopi, crebris illustrabatur miraculis. Unde et tunc ab eo, civibus quoque suffragia ferentibus, tectis ac novis est reparata 135.0322B| laquearibus. Nam quidam caecus, nomine Paulus, admonitus in somnis, ut ad eamdem pergeret ecclesiam, lumen ibi recepturus, advenit, et recuperato lumine, nec mora, videns abcessit. Quidam ex episcopi famulis cum ad ipsam pergeret ecclesiam, piscatorem cum piscibus ante fores ecclesiae obvium habuit; quos apprehendens velut empturus abstulit. At pauper ille piscator, ut inde sibi cum sancto Hilario conveniret, devotionum clamores lugubri mente in eum ingessit. At ille despiciens hujuscemodi voces, ecclesiam, quasi missam auditurus, intravit. Ubi dum staret, subito corruit, graviterque vexatus ejicitur. De qua vexatione non parvo tempore laboravit. In hujus ecclesiae coemeterio quidam Scotigena, Dei servus, olim sepultus. Sed cum jam a 135.0322C| nostris et nomen, et memoria ipsius sepulturae videretur abolita, apertis sese coepit manifestare visibus. Nam dum quidam civium non de inferioribus, sed pauper rebus, olim nostris diebus obisset, amici ejus ad Hildegarium hujus ecclesiae presbyterum accedentes, petunt ab eo ut locum sibi sepulturae impertiret, ubi sarcophagum reperirent in quo corpus ipsius recondere possent, quia de rebus ipsius unde emerent non haberent. Qui dum eis petita concessisset, sepulturam servi Dei aperuerunt; sed ipsum ejus sarcophagum aperire nequiverunt. Quo audito, presbyter accessit, et coopertorium sarcophagi levare tentans, aliquantulum aperuit sepulcrum. Deo quo mox fragrantia tantae suavitatis emanavit, ut nunquam se delectabiliorem testatus sit 135.0322D| hausisse odorem. Introspiciensque videt corpus integrum sacerdotalibus infulis redimitum, recomponensque sepulcri pallam, non ausus est hanc amplius violare sepulturam; permisit tamen ut idem corpus, depositis quibusdam, superponeretur tabulis. Ipsa nocte visus est ei avunculus suus presbyter in somnis, qui jam dudum decesserat, asserens quod valde offendisset Deum praeterita die, maxime si sepulcrum sancti violare praesumpsisset. Idem quoque beatus vir quidam sub ipsis diebus apparuit, et quia valde gravaretur prae pondere et indignitate superjecti sibi cadaveris intimavit, et ut indicaret presbytero jussit; quia nisi cito corpus id [ ms., jam] fetidum a sepultura sua repelleret, divina quantocius ultione plectendus 135.0323A| esset. His presbyter admonitionibus pavefactus, cadaver quod sepulturae sancti superpositum fuerat, ejici fecit cum festinatione, et aperta alibi sepultura recondidit. Visus est idem sanctus Domini postea cuidam rustico, praecipiens ei ut iret ad episcopum Artoldum, et indicaret ei ex verbis ejus, ut corpus ipsius, quod extra jacebat, intra ecclesiam transferret. Quod idem rusticus intimare timens, neglexit mandatum. Nec longe post iterum apparens evigilanti, duriter increpavit illum, quare praeceptum neglexit, et corripiens alapa ejus percussit maxillam. Qui mox auditum amisit ipsius auris in qua percussus est parte, capitisque dolore per dimidium fere vexatus est annum. Deinde cuidam presbytero in eadem ecclesia, sub praemisso sacerdote servienti, apparens in visione 135.0323B| quadam Dominica nocte, admonuit eum, ut episcopo indicaret, quatenus corpus ipsius in praedictam ecclesiam transferret; locum quoque ubi ponendum foret ostendere non omisit, intimans ei obitum, et causam obitus, vel adventus sui, significans se Scotigenam fuisse, Romamque orationis gratia cum sociis petendi itinere occupatum, a latronibus super Axonam fluvium fuisse peremptum, indeque corpus suum a sociis huc delatum, ibique sepultum; propalans etiam nomen suum, quod vocaretur Merolilanus [ scil. Merolianus], jubens ut id nomen, ne forte memoria delaberetur, ascribere curaret, inclinansque se partemque cretae, quae fortuitu jacebat, apprehendens dedit ei, praecipiens ut illud continuo adnotaret in arca quae lecto ipsius adhaerebat. Quam ille 135.0323C| cretam visus est accepisse, nomenque descripsisse. In quo dum pro L littera, R scriberet, corrigere hoc eum monuit, et ita in crastinum hoc nomen ascriptum inventum est, ut testaretur idem presbyter, quod vigilando per diem tam bene scribere nequivisset. Quibus revelationibus monitus episcopus, ecclesiam quidem restaurari fecit, sed corpus sanctum non transtulit. Nec diu postea sic ei contigit, ut in eadem ecclesia coram Hugone principe se abdicaret episcopii gubernatione.
CAPUT XLIX. De ecclesiis in honore sancti Martini circumquaque per totum circiter episcopium constructis. In honore quoque beati Martini multae circumquaque per totum circiter episcopium habentur ecclesiae, 135.0323D| divinis miraculis illustratae, ad quae neminem credimus enarranda sufficere. In vico denique sancti Remigii constat ecclesia hujus beati confessoris, quae clericorum olim fertur habuisse congregationem, de qua tale apud nos refertur miraculum. Quidam vir illustris, cum duxisset uxorem, non longe post in expeditionem praecepto regis profectus, diuque moratus, postquam domum rediisset, significatum est illi quod uxor ejus adulterio fuisset corrupta. Quam vir uxorem diligens, tali examinatione probare voluit audita, ut supra sacra ecclesiarum quae in hac vico habentur uxor sibi juraret altaria quod hoc crimine esset innoxia, sicque immunis sibi postmodum foret a noxa. Quod illa non abnuens, prompta suscepit, 135.0324A| facturaque fidem dictis, cum marito ad vicum pervenit, et dans super quarumdam ecclesiarum altaria jusjurandum, tandem pervenit ad hujus ecclesiae domum, accedens ad altare, dum falsa mente dejerat improba, repente utero disrupto ejus labuntur humo intranea, procidensque mortua ostendit quam vera essent quae de se marito fuerant intimata. Ille nutu Dei compunctus ad miraculum, vovisse traditur se ulterius mulierem non habiturum; familiamque uxori delegatam eidem addicens ecclesiae, hanc eis dedit legem, ut capitis censum ibidem dependerent, nullique praeter id obnoxii servitio forent. Quae familia hac sibi lege servata, ad duo millia, vel amplius excrevisse reperitur capita, ut olim, scilicet antequam vastaretur a barbaris, duodecim libras 135.0324B| argenti partibus praestaret ecclesiae.
CAPUT L. De miraculis sancti Martini Remis ostensis. Aliis etiam nonnullis beati Patris hujus urbis nostra fertur insignita miraculis. Ex quibus ea quae sanctus Gregorius Turonensis (GREG. lib. IV Mirac. S. Martini, c. 26) in suis miraculorum libris enarrat hic indere placuit, ut si qui haec legentes, ea forte non legerint, hic reperire possint. Refert enim, quod transeunte se quondam per pagum Remensem, retulerit ei quidam Remensis, carcerem in quo famulus ipsius hominis inter reliquos vinctus tenebatur, beati Martini virtute patefactum, vinctosque ab ergastulo absolutos, liberos abscessisse. Erat enim hujusmodi carcer, ut super struem tignorum axes validi superpositi 135.0324C| pulpitarentur; ac desuper qui eumdem [ orig. eosdem] opprimerent, insignes fuerant lapides collocati. Nihilominus et ostium carceris sera ferro munita, obducto, clave pessulo, obserabatur. Sed virtus antistitis, ut ipse relator asseruit, lapides pulpitaque disjecit, catenas confregit, trabem quae vinctorum coarctabat pedes aperuit, ac nec reserato ostio, homines per aera sublevatos foras, tecto patente, produxit, dicens: « Ego sum Martinus, miles Christi, absolutor vester, abscedite cum pace, et abite securi. Sed cum nos, inquit Gregorius, ad regem accedentes hujus virtutis miraculum diffamaremus, affirmavit rex quosdam ex his qui absoluti fuerant ad se venisse, atque compositionem fisco debitam, quam illi fredum vocant, et se fuisse reis indultam. » Refert 135.0324D| etiam idem Gregorius (ubi supra, lib. II, cap. 17) se quondam hanc urbem petisse, et in sacrario hujus Remensis ecclesiae Sigonis aurem surdam referendarii Sigeberti regis, virtute beati Martini, cujus habebantur apud se pignora, dum colloqueretur secum, subito patefactam atque sanatam fuisse.
CAPUT LI. De sancta Macra virgine. Passa est in hoc Remensi pago beata Macra virgo sub Rictiovaro praefecto, quae post insuperabilem Christi confessionem gravissima tormenta perpessa, post mammillarum abscissionem, et repentinam curationem per angelicam in carcere visitationem, dum super prunas et testulas accensas nuda volutaretur 135.0325A| cum precibus et gratiarum actionibus, immaculatum Deo reddens spiritum, ac triumphans adversarium, inibi laeta petiit coelum. Corpus ejus haud procul a loco ubi passa est, tunc exstitit tumulatum. Multa vero post annorum curricula cuidam bubulco per visionem locus, quo beatissima virgo condita fuerat, juxta quamdam in honore beati Martini constructam ecclesiam, revelatus est. In quo visu admonetur, ut corpus sacratissimae virginis intra praefatam ecclesiam reconderetur honorificentius, quatenus incolis ejusdem loci, prout decebat, innotesceret manifestius. Quod et mox a viris Deo amabilibus magno constat peractum decore. In qua donec venerabile corpus ejus requievit, insignia per ipsius intercessionem sunt patrata miracula. Ibi caeci visum, claudi 135.0325B| gressum, surdi auditum, Domino ejus obtentu largiente promeruerunt. Procedenti vero tempore vir quidam strenuus sanctarum fundator et cultor aedium, nomine. Daugulfus [ j, Dangulfus], ejus ubi nunc veneratur, fundavit templum, in quo illius sacratissima transtulit membra, regnante magno imperatore Carolo; ubi non minima quoque Domino praestante, saepe miracula peraguntur. Quam nuper ecclesiam, tempore scilicet persecutionis Hungaricae, iidem barbari succendere cupientes, acervos quosdam frugum magnos, qui parieti ejusdem adhaeserant, incendunt, exustisque segetibus, flamma licet ecclesiae tecta lambente, eamdem tamen accendere nequiverunt.
CAPUT LII. De sanctis Rufino et Valerio martyribus. 135.0325C| Eodem tempore quo haec sacra virgo passa est, lancinator ejus Rictiovarus per urbem Remorum transiens, et quosdam Christianos ad culturam deorum compellens, ut eos superare nequivit, trucidari praecepit. Et egressus inde reperit duos quosdam viros Rufinum et Valerium, fide Christi robustos, regalium tamen horreorum custodes. Quos comprehensos, ubi comperit Christi dilectione et confessione firmissimos, plagis afflictos diuturna carceris maceravit retrusione: ubi angelica visitatione ac consolatione relevati et confortati sunt. Sic invicti tandem reperti, capitalem subire sententiam. Cumque non post longa temporis intervalla ad urbem Remorum sacratissima deducerentur eorum membra feretris 135.0325D| imposita, in loco illo, ubi nunc tumulata ipsorum requiescunt ossa, ita tunc feretra sunt [ c. i. feruntur] aggravata, ut nequaquam loco moveri valerent. Et ita Deo jubente factum esse probatur, ut ubi pauperibus eleemosynae distribuerant largitatem, ibidem suorum corporum gratam perciperent requietionem. Sed dum nuper gens barbara Nordmannorum saevitura se Galliis infudisset, ob vitandam hujus persecutionis procellam, eorum pignora ad urbem sunt Remensem delata, positaque in beati Petri ecclesia, et per dies plurimos ibidem sub honore servata. At cum jam demum, barbaris recedentibus, in nos bacchata diu tempestas desedisset [ i, desaevisset], 135.0326A| rediissetque tandem, Deo jubente tranquillitas, presbyter, qui sanctis deserviebat, et ad propria jam dudum redire cupiebat, acceleravit sanctorum martyrum glebas tollere, et ad dicatum sibi locum referre. Postque celebrata missarum solemnia levantur a sacerdotibus sacrata Christo corpora, atque cum magna populorum referunt comitante caterva. Contigit autem diem illam, quae Dominica scilicet habebatur, ventorum flatu fuisse nimbosam, ita ut omnes candelae, quae ad obsequium sanctorum ferebantur, vi turbinis exstinguerentur. Cumque carpentes iter partem fluminis fuissent ingressi, cereus qui ante sanctorum pignora ferebatur exstinctus, repente coelitus accensus, omnibus mirum exhibuit spectaculum. Sicque inter commistos grandine nimbos, 135.0326B| et ventorum flatus ad quatuor fere millia duravit ex miraculo flamma. Disposuit denique postea presbyter cereum ipsum in meliorem formam de eadem reficere cera. Cumque id a sacerdotibus sibi subjectis efficeretur, mirum dictu inter manus eorum mollis coepit crescere cera, et in magnam grandescere quantitatem.
CAPUT LIII. De miraculis eorumdem sanctorum. Cumque illi stupentes, admirantesque perstreperent, ingressus presbyter, et videns auctam sic fuisse ceram credidit eos aliam ceram illi, quod non praeceperat, adjecisse. Sed cognito tandem a sacerdotibus, quod acciderat, miraculo, Deo gratias egit, et ceram in ecclesia ad memoriam tantae rei reposuit. De 135.0326C| qua cera Riculfus Suessionum venerabilis episcopus reliquias sibi deferri jussit. Sed et vicinarum ecclesiarum religiosi presbyteri exinde ob devotionem expetitas particulas in ecclesiis venerabiliter condiderunt. Alia autem vice, cum de Suessonica civitate, in qua ob similem persecutionem delati fuerant, ad locum proprium referrentur, claudus quidam cum caeteris qui sanctorum corpora devoto comitabantur obsequio, reptabundus annisu quo poterat, incedebat. Non quidem hunc natura claudum produxerat, sed ex tempore illi accesserat gressum dolenda debilitas. Cumque ad villam, quae Vasneia dicitur, venissent, mox nativae rectitudini restitutus, projectis adminiculis suis coepit vadere plantis, et Deum in sanctis suis mirabilem ore collaudare gratanti. Praeterea in 135.0326D| eos qui sacrum locum violare et res sanctis martyribus delegatus pervadere nituntur, quam cito divina ultio exeratur, uno exemplo sufficiat demonstrare. Tempore quo inter reges Odonem et Karolum graves agebantur Francorum in regno discordiae, per hanc occasionem licito rapinae et depraedationes fiebant, confusum erat fasque nefasque; nusquam Dei aut humanarum timor legum, sed vi et potentia universa constabant; aliquando ad villam, quae Basilica dicitur praedones adfuerunt, coeperuntque omnes pauperum substantiolas auferre. Tunc quaedam muliercula cum supellectili sua fugiens ad ecclesiam sanctorum martyrum, cursu rapidissimo tendebat. Quam quidam 135.0327A| ex his qui ad praedandum venerant, ita ut sedebat equo velocissime insequi coepit, volens eam capere, et seria sua illi auferre. Sed cum quidam de astantibus diceret: Noli miser, noli illam in atrium sanctorum insequi martyrum, ne tibi mali aliquid contingat. Ille nihil veritus, admisso equo rapidissime fugientem insequebatur mulierculam. At ubi primis atrio pedibus equus institit, subito cernuatus cecidit. Sessor autem ejus tam gravi allisione vexatus est, ut a summo genu usquead pedem, disrupta tibia, caro velut ferro incisa dehisceret, osque ipsum carnis tegimine [ ms. i, tegmine] nudatum, pateret; et qui superbus eques venerat, jam humiliatus, nec suis pedibus incedere valens, manibus alienis de atrio ecclesiae projectus est. Tunc equo et quae habere potuit 135.0327B| sanctis martyribus pro eo datis, morti quidem subtractus est; sed quod supervixit temporis inutilis et nulli operi aptus fuit, testimonium divinae virtutis in sua debilitate circumferens, et aliis quibusque salubrem timorem, exemplo patratae in se ultionis, incutiens, ne talia agentes similia patiantur. Illud quoque notissimum, et omnibus habetur pervulgatum, ad sanctorum martyrum sepulcra oleum aliquando crevisse. Siquidem presbyter vas quoddam fictile juxta altare posuerat, ad servandum oleum, quod ibidem ad fontem luminis, ardere debebat. In quo vase parum quidem olei remanserat, majore ejus parte in lychnorum lumine consumpta, cum repente coepit crescere, et nullo inspiciente in majus augeri, donec os vasis crescens oleum exaequaret. 135.0328A| Quod, cum per dies aliquot fieret, nec jam se intra vasis angustias liquor divinitus auctus caperet, ac guttatim in terram flueret, clericus ecclesiae ipsius custos hoc solus animadvertit, et subjecto vase altero, intra paucos dies ad unum sextarium collegit, furtimque abscondit; putans infelix divinum miraculum cupiditatis suae fore compendium, et unde providebatur omnibus patrocinium, inde clandestinum se posse credidit perficere furtum. Sed Christus, qui sanctos suos mirificare apud omnes decreverat, non diu permisit latere, vel illius pudendum facinus, vel quod ad suorum martyrum gloriam contulerat munus. Nam quadam die domum, quae basilicae adhaeret, in qua etiam Suessonicus episcopus, cum illuc accedit manere consuevit, presbyter 135.0328B| nescio quid causae fuerit, ingressus, vidit vas illud oleo superfluere, et miratur unde illa esset olei copia, cum illic perraro hujusmodi inveniri possit liquor, coepit percunctari clericum tanti criminis conscium, cujus esset oleum, aut quis illud ibi deposuisset. Sed cum ille diceret, nescire se unde esset, pueri, qui ad discendos psalmos ibidem residebant et rem omnem noverant, indicaverunt presbytero et factum miraculum et custodis furtum. Ille hoc audito cito ad vas quod juxta altare stabat recurrit, et pavimentum adhuc olei exundatione madens invenit. Cumque immensum in sanctis suis glorificaret Deum, alius quidam de custodibus advenit et confessus est se magnam partem olei ipsius, nullo teste, tulisse, et ubi voluit, et sicut voluit expendisse.
(no apparatus)