Migne Patrologia Latina Tomus 21
RufAqu.HisEcc 21 Rufinus Aquileiensis345-411 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Praefatio.
209-210 Peritorum dicunt esse medicorum, ubi imminere urbibus, vel regionibus generales viderint morbos, providere aliquod medicamenti, vel poculi genus, quo praemuniti homines, ab imminenti defendantur exitio. Quod tu quoque, Venerande Pater Chromati, medicinae exequens genus, tempore quo, diruptis Italiae claustris ab Alarico duce Gothorum, se pestifer morbus infudit, et agros, armenta, viros longe lateque vastavit, populis tibi a Deo commissis feralis exitii aliquod remedium quaerens, per quod aegrae mentes ab ingruentis mali contagione subtractae, melioribus occupatae studiis tenerentur: injungis mihi ut Ecclesiasticam historiam, quam vir eruditissimus Eusebius Caesariensis Graeco sermone conscripsit, in Latinum vertam: 211-212 cujus lectione animus audientium vinctus, dum notitiam rerum gestarum avidius petit, oblivionem quodammodo malorum, quae gererentur, acciperet. A quo ego opere cum excusare me vellem, utpote inferior et impar, et qui in tam multis annis usum Latini sermonis amiserim, consideravi quod non absque aliquo Apostolicae institutionis ordine nobis ista praeciperes. Nam et cum Dominus aliquando esurientibus in deserto auditorum turbis, dixisset ad Apostolos: Date eis vos manducare: Philippus unus ex Apostolis intelligens, eo magis splendescere divinae virtutis insignia, si minorum quorumque ministeriis explerentur, non protulit panes Apostolicae reconditos perae, sed puerulum adesse dicit, habentem quinque panes, et duos pisces. Quem verecunde excusans, adjecit: Sed haec quid sunt inter tantos (Matth. 14; Marc. 6; Luc. 9.)? quo magis in angustis opibus et desperatis clara fieret divina potentia. Sciens ergo ex illis te quoque descendere disciplinis, recordatus quod Philippi fortassis exemplo, ubi pascendi turbas tempus vidisti, puerulum subrogaveris, qui panes quidem quinque sicut acceperat, duplicatos adhiberet, ad explendum tamen Evangelicum Sacramentum, proprio labore captos adderet etiam pisciculos duos, aggressus sum exsequi, ut potui, quod praeceperas: certus quod excusabit imperitiae nostrae culpas, praecipientis auctoritas.
Sciendum sane est, quod decimus liber hujus operis in Graeco, quoniam perparum habebat in rebus gestis, per reliqua omnia in Episcoporum panegyricis tractatibus, nihil ad scientiam rerum conferentibus occupatus, omissis quae videbantur superflua, historiae si quid habuit, nono conjunximus libro, et in ipso Eusebii narrationi [Al. narrationis] dedimus finem. Decimum vero et undecimum librum nos conscripsimus partim ex majorum traditionibus, partim ex his quae nostra jam memoria comprehenderat; et eos velut duos pisciculos supra scriptis panibus addidimus. Quos si tu probaveris, vel benedixeris, pro certo confidam quod sufficient turbis. Continet autem idem omne opus res in Ecclesia gestas a Salvatoris Ascensione, et deinceps. Nostri vero duo libelli a temporibus Constantini post persecutionem, usque ad obitum Theodosii Augusti.
EJUSDEM IN SUBSEQUENTES DUOS HISTORIAE SUAE LIBROS Praefatio. RUFINUS LECTORI. 213-214 Hucusque nobis Eusebius rerum in Ecclesia gestarum memoriam tradidit. Caetera vero, quae usque ad praesens tempus per ordinem subsecuta sunt, quae vel in majorum litteris reperimus, vel nostra memoria attigit, Patris (Chromatii) religiosi praeceptis et in hoc parentes, quam poterimus, breviter addemus.
RUFINI AQUILEIENSIS PRESBYTERI HISTORIAE ECCLESIASTICAE LIBRI DUO. ELENCHUS CAPITUM PRIMI LIBRI. CAP. XV. De Constantini. CAP. XI. De Constantia sorore Constantini, et Presbytero. CAP. IX. De captivitate Frumentii et Edesii, et de conversione Indorum per ipsos gesta. CAP. VII. De Helena Constantini matre. CAP. I. De Arii haeresi. CAP. II. De Concilio apud Nicaeam congregato. CAP. III. De conversione Philosophi Dialectici. CAP. IV. De Paphnucio Confessore. CAP. V. De Spiridione Episcopo, et mirabilibus ejus. CAP. VI. Exemplum fidei Nicaenae, et statutorum ejus. . CAP. VIII. De Cruce Salvatoris in Jerosolymis ab Helena reperta. . CAP. X. De conversione gentis Iberorum per captivam facta. per eam fratri insinuato. CAP. XII. De Alexandri, et Eusebii, atque Arii conflictu. CAP. XIII. De probroso Arii interitu. CAP. XIV. De Athanasii Episcopi principiis. Imperatoris errore. CAP. XX. De Concilio apud Mediolanum habito, et exiliis Eusebii, Luciferi, caeterorumque Episcoporum catholicorum. CAP. XVIII. De fuga et latebris Athanasii. CAP. XVI. 215-216 De concilio haereticorum apud Tyrum contra Athanasium congregato. CAP. XVII. De exciso brachio Arsenii, caeterisque dolis haereticorum in concilio retectis. . CAP. XIX. Ut Constans Imperator, pro Athanasio, fratri Constantio scripserit, eumque Ecclesiae suae reddi jusserit. . CAP. XXI. De Ariminensi concilio. CAP. XXVI. De fine Constantini Imperatoris, et ortu Juliani. CAP. XXII. De Liberio Episcopo urbis Romae. CAP. XXIII. De Jerosolymorum et Alexandriae Episcopis. CAP. XXIV. De permixtione Episcoporum apud Antiochiam. CAP. XXV. De schismate Arianorum, quod in tres partes divisum est, et quidam eorum Eunomiani, alii Macedoniani, alii vero permanserunt Ariani. . CAP. XXVII. De Episcopis ab exilio relaxatis. CAP. XXVIII. De Concilio apud Alexandriam sanctorum Episcoporum, et Luciferi ab his dissidio. CAP. XXIX. De his quae in eodem Concilio statuta sunt. CAP. XXX. De Eusebio et Hilario, atque Ecclesiarum per eos restitutione. CAP. XXXI. De scriptis Hilarii. CAP. XXXII. De persecutionibus Juliani blandis et callidis. CAP. XXXIII. De saevitia ejus erga Athanasium. CAP. XXXVII. De Judaeorum conatibus, qui a Juliano decepti, templum in Jerosolymis. CAP. XXXV. De sepulcro martyris Babylae. CAP. XXXIV. De fuga rursum et latebris Athanasii. . CAP. XXXVI. De Theodoro Confessore apud Antiochiam. reaedificant. CAP. XXXVIII. Ut terraemotu inibi, et igni divinitus accenso, Judaei ab illicitis disturbabantur inceptis. CAP. XXXIX. De signis et virtutibus terrificis, quae in exitium conversa sunt Judaeorum. LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. De Arii haeresi. 217-218 Cum apud Alexandriam post Achillam, qui Petro Martyri successerat, Alexander sacerdotium suscepisset, quia pax nostris et quies a persecutionibus erat, atque Ecclesiarum gloria Confessorum meritis gaudebat: prosperitas rerum nostrarum domestica contentione turbatur. Etenim presbyter quidam apud Alexandriam, Arius nomine, vir specie et forma magis, quam virtute religiosus, sed gloriae laudisque et novitatis improbe cupidus, prava quaedam de fide Christi proferre, et quae antea in quaestionem nunquam venerant, coepit: abscidere ac separare ab illa aeterna et ineffabili Dei Patris substantia, vel natura Filium conabatur. Quae res plurimos in Ecclesia conturbabat. Sed cum Alexander Episcopus natura lenis et quietus, assiduis commonitionibus Arium cuperet a pravo incepto et assertionibus impiis revocare, nec tamen res ex sententia procederet, quod plerosque jam contagio pestiferae assertionis infecerat, non solum apud Alexandriam, verum et per alias urbes provinciasque dispersa: perniciosum fore credens; si dissimularet a talibus, plurimis consacerdotibus suis rem indicat. Quaestio latius innotescit. Sermo usque ad aures religiosi principis, quippe qui omni studio et diligentia curaret, quae nostra sunt, pervenit. Tum ille ex sacerdotum sententia apud urbem Nicaeam Episcopale Concilium convocat (Anno CCCXXV), ibique Arium trecentis decem et octo Episcopis residentibus adesse jubet, ac de ejus propositionibus, et quaestionibus judicari.
CAPUT II. De Concilio apud Nicaeam congregato. Sed et in eo Concilio admirabile factum Principis non puto reticendum. Etenim cum ex omnibus pene locis Episcopi convenissent, et (ut fieri solet) diversis ex caussis inter se quaedam jurgia detulissent, interpellabatur frequenter a singulis: offerebantur libelli, culpae proferebantur, et magis ad haec, quam ad id, pro quo ventum fuerat, animos dabant. At ille videns quod per hujusmodi [Al. hujuscemodi] jurgia caussa summi 219 negotii frustraretur, diem certam [Al. certum] statuit, qua unusquisque Episcoporum si quid querimoniae habere videretur, deferret. Et cum resedisset, suscepit a singulis libellos: quos simul omnes in sinu suo continens, nec in eis quid contineretur aperiens, ait ad Episcopos: Deus vos constituit sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis [Al. de vobis] quoque judicandi, et ideo nos a vobis recte judicamur. Vos autem non potestis ab hominibus judicari. Propter quod Dei solius inter vos exspectate judicium, et vestra jurgia quaecumque sunt, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dii, et conveniens non est ut homo judicet deos; sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. 81. 1.). Et ideo his omissis, illa quae ad fidem Dei pertinent, absque ulla animorum contentione distinguite. Quum haec dixisset, omnes simul querimoniarum libellos jussit exuri, ne innotesceret ulli hominum simulatio sacerdotum. Verum quum per dies multos in Episcoporum Concilio de fide quaestio verteretur, et nonnulli diversa sentirent, ac vehementer coeptis Arii faverent, plures tamen erant qui impium [Ms. imperium] exsecrarentur inceptum. Cumque in eodem Concilio esset Confessorum magnus numerus sacerdotum, omnes Arii novitatibus adversabantur. Favebant vero ei viri in quaestionibus callidi. et ob id simplicitati fidei adversi.
CAPUT III. De conversione Philosophi Dialectici. Quantam vero virtutem habeat fidei simplicitas, etiam ex his quae inibi gesta referuntur, agnoscimus. Etenim cum pro studio religiosi Imperatoris, ex omni terra sacerdotes Dei coissent, 220 opinione commoti philosophi quoque et dialectici valde nobiles, et opinatissimi convenerunt. In quibus quidam insignis in arte Dialectica, per dies singulos, conflictus summi certaminis cum Episcopis nostris, viris adaeque in Dialectica non improbabiliter eruditis, movebat: et fiebat ingens spectaculum, convenientibus ad audiendum doctis et litteratis viris. Nec tamen ullo genere philosophus concludi a quoquam poterat, aut constringi. Tanta etenim dicendi arte objectis quaestionibus occurrebat, ut ubi maxime putaretur adstrictus, velut anguis lubricus elaberetur. Sed ut ostenderet Deus, quia non in sermone regnum Dei, sed in virtute consistit, quidam ex Confessoribus simplicissimae naturae vir, et nihil aliud sciens nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum, inter caeteros auditores Episcopos [Ms. episcopus] aderat. Qui cum vidisset philosophum insultantem nostris, et callida se disputationis arte jactantem, poscit ab omnibus locum: velle se paucis cum philosopho sermocinari. Tum vero nostri, qui simplicitatem viri et imperitiam in [Al. de] sermone duntaxat nossent, pavere, et velut pudorem quemdam pati, ne forte apud callidos homines risui efficeretur sancta simplicitas. Perstitit tamen senior, et hinc movit sermonis exordium. In nomine, inquit, Jesu Christi, philosophe, audi quae vera sunt. Deus unus est qui fecit caelum et terram, quique homini, quem de terrae limo formaverat (Gen. 1.), spiritum dedit: universa quae videntur, et quae non videntur, virtute Verbi sui creavit, et Spiritus sui sanctificatione firmavit. Hoc Verbum ac sapientia, quem nos Filium dicimus, humanos miseratus errores, ex Virgine nascitur, et per passionem mortis a perpetua nos morte liberavit, ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam. Quem 221 et exspectamus judicem omnium, quae gerimus esse venturum: credis hoc [Al. haec] ita esse, philosophe? At ille velut si nunquam ullum sermonem contradicendi didicisset, ita obstupefactus virtute dictorum, mutus ad omnia, hoc solum potuit respondere, ita sibi videri, nec aliud verum esse, quam dixerat. Tum senior: Si haec, inquit, ita esse credis, surge et sequere me ad Dominicum, et hujus fidei signaculum suscipe. Et philosophus conversus ad discipulos suos, vel ad eos, qui audiendi gratia convenerant: Audite, inquit, o eruditi viri, donec verbis mecum gesta res est, verba verbis opposui, et quae dicebantur, dicendi arte subverti: ubi vero pro verbis virtus processit ex ore dicentis, non potuerunt resistere verba virtuti, nec homo adversari potuit Deo. Et ideo si quis vestrum potuit in his quae dicta sunt sentire quae sensi, credat Christo, et sequatur hunc senem, in quo loquutus est Deus. Ita philosophus Christianus effectus, tandem se gratulatus est victum.
CAPUT IV. De Paphnutio Confessore. Fuit praeterea in illo Concilio et Paphnutius, homo Dei, Episcopus ex Aegypti partibus, Confessor ex illis quos Maximianus dexteris oculis effossis, et sinistro poplite succiso, per metalla damnaverat. Sed in hoc tanta virtutum inerat gratia, ut signa per eum non minus, quam dudum per Apostolos fierent. Nam et daemones verbo tantum [Ms. tantummodo] fugabat, et aegros [Al. aegrotos] sola oratione curabat: sed et caecis visum dicitur reddidisse, et paralyticos ad stabilitatem corporis [Al. corporum] revocasse. Quem Constantinus in tanta veneratione, et affectu habuit, ut saepius eum intra palatium evocatum complecteretur, et illum oculum, qui in confessione fidei fuerat evulsus, avidioribus osculis demulceret.
CAPUT V. De Spiridione Episcopo, et mirabilibus ejus. 222 Ex eorum numero, et si quid adhuc eminentius, fuisse dicitur etiam Spiridion Cyprius Episcopus, vir unus ex ordine prophetarum, quantum etiam nos eorum, qui eum viderant narratione comperimus. Hic pastor ovium etiam in Episcopatu positus permansit. Quadam vero nocte cum ad caulas fures venissent, et manus improbas, quo aditum educendis ovibus facerent, extendissent, invisibilibus quibusdam vinculis restricti, usque ad lucem velut traditi tortoribus permanserunt. Cum vero oves ducturus ad pascua matutinus se ageret senior, videt juvenes absque humanis vinculis in caulis pendere districtos. Cumque causam noxae comperisset, absolvit sermone, quos meritis vinxerat: et ne eis inanis nocturna cederet occupatio: Tollite, inquit, o juvenes, unum vobis arietem, ne sine caussa venisse videamini, quem melius prece, quam furto quaesisse convenerat. Tradunt de hoc etiam illud factum mirabile: filiam habuit Irenem nomine, quae ei cum bene ministrasset virgo defuncta est. Post ejus obitum venit quidam dicens, se ei quoddam depositum commendasse. Rem gestam ignoraverat pater. Perquisitum in tota domo, nusquam quod poscebatur inventum est. Persistebat tamen ille, qui commendaverat, et fletu ac lacrymis perurgebat: vitae suae quoque illaturum se esse exitium, nisi commendata reciperet, testabatur. Permotus lacrymis ejus senex, ad sepulcrum filiae properat, atque eam ex nomine clamitat. Tum illa de sepulcro Quid vis, ait, pater? Commendatum, inquit, illius ubi posuisti? At illa locum designans, illic, ait, invenies defossum. Regressus ad domum, rem sicut filia de sepulcro responderat, repertam tradidit reposcenti. Sed et multa alia ejus feruntur 223 gesta mirabilia, quae etiam nunc ore omnium celebrantur. Tales igitur in illis adhuc temporibus permulti viri in Ecclesiis Domini refulgebant, ex quibus plurimi in illo Concilio fuerunt. Sed et Athanasius eodem tempore Alexandri diaconus Alexandrini Episcopi, aderat consiliis senem quamplurimis juvans. Interea per dies singulos agitabatur conventus, nec facile aut temere de re tanta statuere audebant. Evocabatur frequenter Arius in Concilium, et assiduo tractatu assertiones ejus discutiebantur, et quid adversum haec teneri deberet, aut statui, summa cum libratione quaerebatur. Verum post diutinum multumque tractatum placet omnibus, ac velut uno cunctorum ore et corde decernitur ὁμοούσιον scribi debere, idest, ejusdem cum Patre substantiae Filium confiteri, idque firmissima omnium sententia pronuntiatur. Decem et septem soli tunc fuisse dicuntur, quibus Arii fides magis placeret, extrinsecus creatum Dei Filium ex nullis substantibus, et non ex ipsa Patris deitate progenitum confirmantes. Defertur ad Constantinum sacerdotalis Concilii sententia. Ille tanquam a Deo prolatam veneratur. Cui si quis tentasset obniti, velut contra divina statuta venientem, in exilium se protestatur acturum. Sex igitur soli cum Ario se patiuntur expelli: reliqui vero undecim, consilio inter se habito, adquiescunt ad subscribendum manu sola, non mente. Cujus simulationis auctor praecipue extitit Nicomediae Episcopus Eusebius. Interim quoquo modo aliis veritate, aliis simulatione (sicut post exitus docuit) subscribentibus, et de singulis quibusque Ecclesiasticis observationibus certa statuta figentibus, Concilium diremptum est. Exemplum autem expositionis fidei eorum, qui convenerant, infra scriptum est.
CAPUT VI. Exemplum fidei Nicaenae (Ann. 324.). 224 Credimus in unum Deum, Patrem Omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, de Patre natum Unigenitum, idest, de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, ὁμοούσιον Patri, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae: per quem omnia facta sunt, quae in caelo et quae in terris. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est homo factus, passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in caelos: inde venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum. Eos autem, qui dicunt, erat aliquando, quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis substantibus factus est, aut ex alia subsistentia, vel substantia, dicunt esse τρέπτον, aut convertibilem, vel mutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et Apostolica Ecclesia.
Canones Nicaeni. 1. Statuunt praeterea observandum esse in Ecclesiis, Ne quis ex his qui semetipsos impatientia libidinis exciderunt, veniret ad clerum.
II. Et ne quis nuper assumtus ex vita, vel conversatione Gentili, accepto baptismo, antequam cautius examinetur, clericus fiat. III. Et ne quis Episcoporum caeterorumque clericorum, cum extraneis mulieribus habitet, praeterquam cum matre, vel sorore, vel θείᾳ, vel si quae sunt hujusmodi necessitudinum personae. IV. Et ut Episcopus (si fieri potest) a totius provinciae Episcopis ordinetur. Si hoc difficile est, certe non minus, quam a tribus: ita tamen, ut Metropolitani Episcopi maxime, vel 225 praesentia, vel auctoritas habeatur. Absque quo ordinationem irritam esse voluerunt. V. Et ne, quem alius Episcopus de Ecclesia expulerit, sive clericum, sive laicum, suscipiat alius. Sane ne hoc aut iracundia aliqua, aut contentione (ut fieri solet) injuste factum remedium non haberet, decernunt per singulos annos in singulis quibusque provinciis secundo ab omnibus Episcopis provincialibus concilia agi debere, et de hujuscemodi negotiis judicari, ut si forte ab uno inique aliquid gestum est, a caeteris emendetur. Si recte, ut ab omnibus confirmetur. VI. Et ut apud Alexandriam, et in urbe Roma, vetusta consuetudo servetur, ut vel ille Aegypti, vel hic suburbicariarum Ecclesiarum sollicitudinem gerat. VII. Et ut si forte in ordinando Episcopo, duo vel tres pro aliqua contentione dissentiant, reliquorum auctoritas, et praecipue Metropolitani cum caeteri firmior habeatur. VIII. Et ut Episcopo Jerosolymorum antiquitus tradita honoris praerogativa servetur, manente nihilominus et Metropolitani ipsius provinciae dignitate. IX. Et ut Catharos (qui apud nos Novatiani sunt) si forte poenitentes ad Ecclesiam convertantur, confessos Ecclesiastica dogmata, clericos in ordine quidem suo suscipi debere: sed in ordinatione data. Sane si Episcopus ipsorum veniat ad Episcopum nostrum, debere eum in Presbyterorum loco sedere. Episcopi vero nomen manere apud illum solum, qui catholicam semper tenuit fidem, nisi sua voluntate ipse eum tali nomine honorare voluerit: vel si placuerit, ut quaerat ei Episcopi locum vacantem, hoc sit in ipsius potestate. X. Et ne in una civitate duo sint Episcopi. XI. Et si qui forte indiscrete ad 226 Sacerdotium provecti, postmodum vel ipsi aliquid de se criminosum confessi sunt, vel ab aliis revicti, ut abjiciantur: sed et si qui ex his qui lapsi sunt, et per ignorantiam forte ordinati, recogniti fuerint, ut abjiciantur. XII. Et si qui absque tormentis in persecutionibus lapsi sunt, et ex corde agunt poenitentiam, quinque annos inter Catechumenos faciant, et duobus annis post hoc fidelibus tantum in oratione jungantur; et ita postmodum suscipiantur. XIII. Qui vero propter confessionem militiam abjecerant, et rursum ad hanc abierunt, hos tredecim annis poenitentiam gerere, et postea suscipi, si tamen ex corde poenitentiam gerant. Esse tamen in potestate Episcopi moderandi facultatem, si eorum fructuosam et attentam poenitentiam viderit. XIV. De his vero qui vita excedunt poenitentibus, decernunt, vacuum nullum debere dimitti. Si quis sane accepta communione supervixerit, debere eum tempora statuta complere, vel certe prout moderari Episcopus voluerit. XV. De Catechumenis qui prolapsi sunt, statuerunt tribus annis eos a Catechumenorum oratione separatos, postea recipi debere. XVI. Et ne de civitate inferiori ad majorem Ecclesiam transire quis ambiat sive Episcopus, sive etiam alius clericus. XVII. Et ne quis clericus qui derelicta Ecclesia sua, nulla existente caussa probabili, vagatur et oberrat per alias Ecclesias, suscipiatur in communionem. XVIII. Et ut nemo eum qui ad alium pertinet, subripiens, in sua Ecclesia ordinet clericum absque consensu illius ad quem pertinet. XIX. Et ne quis clericus aut usuras accipiat, aut frumenti vel vini ampliationem, quod solet in novo datum, vel sexcuplum, vel etiam duplum 227 recipi: quod si faciat, tanquam turbis lucri reum abjiciendum. XX. Et ne Diaconi Presbyteris praeferantur, neve sedeant in consessu Presbyterorum, aut illis praesentibus, Eucharistiam dividant, sed illis agentibus solum ministrent. Si vero Presbyter nullus sit in praesenti, tunc demum etiam ipsis licere dividere: aliter vero agentes, abjici jubent. XXI. Et ut Paulianistae, qui sunt Photiniani, rebaptizentur. XXII. Sed et Diaconissas, quoniam quidem manus Impositionem non accipiunt, etiam ipsas inter laicos esse debere. Igitur cum de his, prout divinarum legum reverentia poposcerat, decrevissent, sed et de observatione Paschae antiquum canonem, per quem nulla de reliquo varietas oriretur, Ecclesiis tradidissent, omnibus rite dispositis, Ecclesiarum pax et fides in Orientis atque Occidentis partibus una atque eadem servabatur.
CAPUT VII. De Helena Constantini matre. Per idem tempus Helena Constantini mater, foemina incomparabilis [Ms. incomparabili] fide et religione animi, ac magnificentia singulari, cujus jure Constantinus et esset filius et crederetur, divinis admonita visionibus, Jerosolymam petit, atque ibi locum in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo affixum pependerat, ab incolis perquirit. Qui idcirco ad inveniendum difficilis erat, quod ab antiquis persecutoribus simulacrum in eo Veneris fuerat defixum [Al. adfixum], ut si quis Christianorum in loco illo 228 Christum adorare voluisset, Venerem videretur adorare. Et ob hoc infrequens et pene oblivioni datus fuerat locus. Sed cum (ut supra diximus) religiosa foemina properasset ad locum caelesti sibi indicio designatum, cuncta ex eo prophana et polluta deturbans, in altum purgatis ruderibus, tres confuso ordine reperit [Al. comperit] cruces. Sed obturbabat reperti muneris laetitiam uniuscujusque crucis indiscreta proprietas. Aderat quidem et titulus ille, qui Graecis, et Latinis, atque Hebraicis litteris a Pilato fuerat conscriptus: sed nec ipse satis evidenter dominici prodebat signa patibuli. Hinc jam humanae ambiguitatis incertum, divinum flagitat testimonium. Accidit in eadem urbe primariam quandam loci illius foeminam gravi aegritudine confectam, seminecem jacere. Macarius per idem tempus Ecclesiae illius Episcopus erat. Is ubi cunctantem reginam atque omnes pariter qui aderant, videt: Adferte (inquit) huc totas, quae repertae sunt cruces, et quae sit quae portaverit Dominum [Al. Deum], nunc nobis adaperiet Deus. Et ingressus cum regina pariter et populis ad eam, quae decumbebat, defixis genibus hujuscemodi ad Deum precem profudit.
CAPUT VIII. De Cruce Salvatoris in Jerosolymis ab Helena reperta. Tu, Domine, qui per unigenitum Filium tuum salutem generi humano per passionem crucis conferre dignatus es, et nunc in novissimis temporibus adspirasti in corde ancillae tuae perquirere lignum beatum, in quo salus 229 nostra pependit, ostende evidenter ex his tribus, quae crux fuerit ad dominicam gloriam, vel quae extiterit ad servile supplicium, ut haec mulier, quae semiviva decumbit, statim ut eam lignum salutare contigerit, a mortis januis revocetur ad vitam. Et cum haec dixisset, adhibuit primo unam ex tribus, et nihil profecit. Adhibuit secundam, et ne sic quidem aliquid actum est. Ut vero admovit tertiam, repente adapertis [Al. apertis] oculis mulier consurrexit, et stabilitate virium recepta, aiacrior multo, quam cum sana fuerat, tota domo discurrere et magnificare Dei [Al. Domini] potentiam coepit. Sic evidenti indicio Regina voti compos effecta, templum mirificum in eo loco in quo crucem repererat, regia ambitione construxit. Clavos quoque, quibus corpus Dominicum fuerat affixum, portat ad filium. Ex quibus ille frenos composuit, quibus uteretur ad bellum: et ex [Al. tac. ex] aliis galeam nihilominus belli usibus aptam fertur armasse. Ligni vero ipsius salutaris partem detulit filio, partem vero thecis argenteis conditam dereliquit in loco: quae etiam nunc ad memoriam solicita veneratione servatur. Reliquit etiam hoc indicium religiosi animi Regina venerabilis: Virgines quas ibi reperit Deo sacratas, invitasse ad prandium, et tanta eas devotione curasse dicitur, ut indignum crederet, si famulorum uterentur officiis, sed ipsa manibus suis, famulae habitu succincta, cibum apponeret, poculum porrigeret, aquam manibus infunderet, et Regina orbis ac mater imperii, famularum Christi se famulam deputaret. Et haec quidem Jerosolymis gesta. Interea Constantinus pietate fretus, Sarmatas, Gothos, aliasque barbaras nationes, nisi quae vel amicitiis, vel deditione sui, pacem 230 praevenerant, in solo proprio armis edomuit. Et quanto magis se religiosius ac humilius Deo subjecerat, tanto amplius ei Deus universa subdebat. Ad Antonium quoque primum eremi habitatorem, velut ad unum ex prophetis litteras, supliciter mittit, ut pro se ac liberis Domino supplicaret. Ita non solum meritis suis, ac religione matris, sed et intercessione sanctorum commendabilem se Deo fieri gestiebat. Sane quoniam tanti viri Antonii fecimus mentionem, de virtutibus ejus atque institutis, et sobrietate mentis, ut in solitudine vitam degens, usus solummodo consortio fuerit bestiarum, et de daemonibus crebros agens triumphos, placuerit Deo supra cunctos mortales, utque institutionis suae praeclara usque in hodiernum monachis exempla reliquerit, volentem me aliqua exponere ille libellus exclusit, qui ab Athanasio scriptus, etiam Latino sermone editus est. Propter quod nos, omissis his quae ab aliis jam dicta sunt, ea memorabimus, quae quamvis gestorum contineat fides, ab his tamen qui longe positi sunt, obscurior fama subtraxit.
CAPUT IX. De captivitate Frumentii et Edesii, et de conversione Indorum per ipsos gesta. In ea divisione orbis terrae, quae ad praedicandum verbum Dei sorte per Apostolos celebrata est, cum aliae aliis provinciae obvenissent, Thomae Parthia, et Matthaeo Aethiopia, eique adhaerens citerior India Bartholomaeo dicitur sorte decreta. Inter quam Parthiamque media, sed longo [Al. longe] interior tractu, India ulterior jacet, multis variisque linguis et gentibus habitata, quam velut longe remotam, nullus Apostolicae praedicationis vomer 231 impresserat, quae tamen temporibus Constantini tali quadam ex caussa semina fidei prima suscepit. Metrodorus quidam philosophus, inspiciendorum locorum, et orbis perscrutandi gratia, ulteriorem dicitur Indiam penetrasse. Cujus exemplo etiam invitatus Meropius quidam Tyrius philosophus simili ex caussa adire Indiam voluit, liabens secum duos puerulos, quos liberalibus litteris utpote propinquos instituebat. Quorum unus qui erat junior Edesius, alter Frumentius vocabatur. Igitur pervisis, et in notitiam captis his quibus animus pascebatur, cum philosophus redire caepisset, aquae vel caeterorum necessariorum caussa ad portum quendam navis, qua vehebatur applicuit [Al. applicavit]. Moris est inibi Barbarorum, ut siquando foedus sibi cum Romanis turbatum vicinae nuntiaverint [Al. nuntiaverunt] gentes, omnes qui apud eos ex Romanis inventi fuerint jugulentur. Invaditur navis philosophi: cuncti cum ipso pariter perimuntur. Pueruli reperti sub arbore meditantes, et lectiones suas parantes, Barbarorum miseratione servati, ducuntur ad regem. Horum ille alterum, id est, Edesium sibi pincernam fecit. Frumentio vero, quem quasi perspicacem deprehenderat et prudentem, rationes suas scriniaque commisit. Ex quo et in honore magno apud regem habiti, et in amore. At vero moriens rex, uxorem cum parvulo filio regni dereliquit haeredem: adolescentibus autem quid vellent, agendi dedit liberam facultatem. Quos tamen regina suppliciter exorat, tanquam quae nihil haberet in toto regno fidelius, ut secum, usquequo adolesceret filius, regendi regni sollicitudinem partirentur: et praecipue Frumentium, cujus prudentia ad moderandum sufficeret regnum. Nam alius fidem puram, et sobriam mentem simpliciter exhibebat. Idque dum agerent [Al. ageret], et regni gubernacula Frumentius haberet in manibus, Deo mentem ejus et animos instigante 232 requirere sollicitius coepit, si qui inter negociatores Romanos Christiani essent, et ipsis potestatem maximam dare, ac monere, ut conventicula per loca singula facerent, ad quae Romano ritu orationis caussa confluerent. Sed et ipse multo magis eadem facere, et ita caeteros cohortari, favore et beneficiis invitare, praestare quicquid opportunum fuisset, loca aedificiis, aliaque necessaria praebere, et omnimodo gestire, ut Christianorum inibi semen exsurgeret. Sed cum regius puer adolevisset, cui procurationem regni gerebant, expletis omnibus et ex fide traditis, multum licet detinentibus et rogantibus, ut manerent, regina vel filio, ad orbem tamen nostrum revertuntur. Et Edesio festinante Tyrum, parentes propinquosque revisere, Frumentius Alexandriam pergit, dicens, aequum non esse [Al. est] opus occultare Dominicum. Igitur rem omnem, ut gesta est exponit Episcopo, ac monet, ut provideat virum aliquem dignum, quem, congregatis jam plurimis Christianis, et Ecclesiis constructis in Barbarico solo, Episcopum mittat. Tum vero Athanasius ( nam is nuper sacerdotium susceperat) attentius et propensius Frumentii dicta gestaque considerans, in concilio sacerdotum ait: Et quem alium inveniemus virum talem, in quo sit spiritus Dei in ipso sicut in te, qui haec ita possit implere? Et tradito ei sacerdotio, redire eum cum Domini gratia, unde venerat, jubet. Quique cum Episcopus perrexisset ad Indiam, tanta ei data esse a Deo virtutum gratia dicitur, ut signa per eum Apostolica fierent, et infinitus numerus Barbarorum converteretur ad fidem. Ex quo in Indiae partibus et populi Christianorum et Ecclesiae factae sunt, et Sacerdotium caepit. Quae nos ita gesta, non opinione vulgi, sed ipso Edesio Tyri presbytero postmodum facto, qui Frumentii comes prius fuerat, referente cognovimus.
CAPUT X. De conversione gentis Iberorum per captivam facta. 233 Per idem tempus etiam Iberorum gens, quae sub axe Pontico jacet, verbi Dei foedera, et fidem futuri susceperat regni. Sed hujus tanti boni praestitit caussam mulier quaedam captiva, quae apud eos reperta, cum fidelem et sobriam satis ac pudicam duceret vitam, totisque diebus ac noctibus obsecrationes Deo pervigiles exhiberet, in admiratione esse ipsa rei novitas Barbaris caepit, et quid hoc sibi velit, curiosius perquirebant. Illa, ut res erat. simpliciter Christum se Deum hoc ritu colere fatebatur. Nihil ex hoc amplius Barbari praeter novitatem nominis mirabantur. Verum (ut fieri solet) ipsa perseverantia curiositatem quandam mulierculis inferebat, si quid emolumenti ex tanta devotione caperetur. Moris apud eos esse dicitur, ut si parvulus aegrotet, circumferatur a matre per singulas domos, quo scilicet si quis experti aliquid remedii noverit, conferat laboranti. Cumque mulier quaedam parvulum suum per omnes circumtulisset ex more, nec aliquid remedii, cunctas domos lustrando, caepisset, venit etiam ad captivam, ut si quid sciret, ostenderet. Illa se humani quidem remedii nihil scire testatur, Deum tamen suum Christum quem colebat, dare ei desperatam ab hominibus posse salutem, confirmat. Cumque cilicio suo parvulum superposuisset, atque ipsa desuper orationem fudisset ad Dominum, sanum matri reddidit infantem. Sermo defertur ad plures, factique fama magnifici usque ad aures reginae perlabitur. Quae dolore quodam gravissimo corporis afflicta, in desperatione maxima erat. Rogat ad se captivam deduci. Illa ire abnuit, ne praesumere amplius aliquid quam sexus sineret, videretur. Ipsam se regina 234 deferri ad captivae cellulam jubet. Quam similiter supra cilicium suum positam, invocato Christi nomine, continuo post precem, sanam et alacrem fecit exsurgere. Christumque esse Deum, Dei summi Filium, qui salutem hanc contulerit, docet: eumque quem sibi auctorem suae sciret esse incolumitatis et vitae, commonet invocandum. Ipsum namque esse, qui et regibus regna distribuat, et mortalibus vitam. At illa cum laetitia domum regressa, marito percontanti caussam tam subitae sanitatis aperuit, quique cum pro salute conjugis laetus, et mulieri munera deferri juberet, illa: Horum, inquit, o rex, nihil captiva dignatur: aurum despicit, argentum respuit, jejunio quasi cibo pascitur: hoc solum ei muneris dabimus, si eum, qui me, illa invocante, sanavit, Christum Deum colamus. Ad hoc tunc rex segnior fuit, et interim distulit, saepius licet ab uxore commonitus, donec accidit quadam die venante eo in silvis cum comitibus suis, obscurari densissimis tenebris diem, et per tetrae noctis horrorem luce subducta, caecis iter gressibus denegari. Alius alio diversi ex comitibus oberrant, ipse solus densissima obscuritate circumdatus, quid ageret, quo se verteret nesciebat: cum repente anxios salutis desperatione animos cogitatio talis ascendit. Si vere [Al. vero] Deus est Christus ille, quem uxori suae captiva praedixerat, nunc se de his tenebris liberet, ut ipsum ex hoc omissis omnibus coleret. Illico ut haec nondum verbo, sed sola mente devoverat, reddita mundo dies, regem ad urbem perducit incolumem. Quique reginae rem protinus ut gesta est pandit. Evocari jam jamque captivam, et colendi ritum ut sibi tradat, exposcit: neque [Al. nec] se ultra alium Deum quam Christum veneraturum esse confirmat. Adest captiva, edocet Deum Christum: supplicandi ritum [Al. ritus] venerandique modum, inquantum de his 235 aperire feminae fas erat, pandit. Fabricari tamen Ecclesiam monet, formamque describit. Igitur rex, totius gentis populo convocato, rem ab initio quae erga se ac reginam gesta fuerat, exponit, fidemque edocet, et nondum initiatus in sacris, fit suae gentis Apostolus. Credunt viri per regem, feminae per reginam: cunctisque idem volentibus Ecclesia exstruitur instanter: et elevato jam perniciter murorum ambitu, tempus erat quo columnae collocari deberent. Cumque erecta prima vel secunda, ventum fuisset ad tertiam, consumtis omnibus machinis, et boum hominumque viribus, cum media jam in obliquum fuisset erecta, et pars reliqua nullis machinis erigeretur, repetitis secundo et tertio ac saepius viribus, ne loco quidem moveri attritis omnibus potuit. Admiratio erat totius populi, regis animositas hebescebat: quid fieri deberet, omnes simul latebat. Sed cum interventu noctis omnes abscessissent, cunctique mortales et ipsa opera cessarent, captiva sola in oratione pernoctans mansit intrinsecus: cum [Al. cumque] ecce matutinus et anxius cum suis omnibus ingrediens rex, videt columnam, quam tot machinae ac tot populi movere non quiverant, erectam, et supra basim suam librate suspensam, nec tamen superpositam, sed quantum unius pedis spatio in aere pendentem. Tunc vero omnes populi contuentes et magnificantes Deum, veram esse regis fidem, et captivae religionem praesentis miraculi testimonio perhibebant. Et ecce mirantibus adhuc et stupentibus cunctis, in oculis eorum sensim supra basim suam, nullo contingente, columna deposita, summa cum libratione consedit. Post hoc [Al. haec] reliquus numerus columnarum tanta facilitate suspensus est, ut omnes quae superfuerant, ipsa die locarentur. Postea vero quam Ecclesia magnifice constructa est, et populi fidem Dei majore ardore sitiebant, captivae 236 monitis ad Imperatorem Constantinum totius gentis legatio mittitur: res gesta exponitur: sacerdotes mittere oratur, qui caeptum erga se Dei munus explerent. Quibus ille cum omni gaudio et honore transmissis, multo amplius ex hoc laetatus est, quam si incognitas Romano imperio gentes et regna ignota junxisset. Haec nobis ita gesta, fidelissimus vir Bacurius, gentis ipsius rex, et apud nos Domesticorum Comes (cui summa erat cura et religionis et veritatis) exposuit, cum nobiscum Palaestini tunc limitis Dux, in Jerosolymis satis unanimiter degeret. Sed ad coeptum redeamus.
CAPUT XI. De Constantia sorore Constantini, et Presbytero per eam fratri insinuato. Posteaquam religiosi Principis mater Helena summis Romani regni honoribus affecta, ex hac luce discessit, Constantia tunc Licinii relicta, fratris Augusti solatiis utebatur. Huic accidit presbyterum quendam venire in notitiam, latenter partibus Arii faventem. Sed is primo nihil omnino de his apud sororem Principis aperire: ubi vero multa familiaritas copiam tribuit, paulatim sermonem coepit aspergere [Al. aperire], invidiam dicens Ario generatam, et. pro simultatibus privatis Episcopum suum rem contentiose exagitavisse, aemulationis stimulo confixum, quod Arius apud plebem satis carus haberetur. Haec atque hujusmodi alia frequentius suggerens, animos Constantiae suos effecit. Quae cum diem obitura, visitaretur a fratre, atque ab eo blande religioseque compellaretur, extremam dicitur ab eo gratiam poposcisse, ut presbyterum in familiaritatem reciperet, et quae sibi ab eo pro spe et salute suggererentur, audiret: se quidem jam ex hac luce discedentem nihil curare: pro fratris vero statu 237 esse sollicitam, ne forte pro innocentium poenis, regni sui pateretur excidium. Quibus ille monitis a sorore susceptis, et fidelem pro se germanae sollicitudinem credens, accommodavit aurem presbytero: et interim accersiri de exilio Arium jubet, ut quemadmodum de fide sentiret, exponeret. Tum ille fidem conscripsit, quae non quidem sensum nostrum, tamen verba nostra continere professionemque videretur. Miratus quidem est Imperator, et putavit unam eandemque in ipsius et Concilii dudum gesti expositione sententiam contineri: tamen in nullo relaxat animi vigorem, sed rursus eum ad concilii remittit examen: quoniam quidem ad dedicationem Jerosolymorum ex omni orbe coire sacerdotes invitabantur, haec ad eos de nomine ejus scribens, ut si expositionem fidei ejus probarent, et eum vel per invidiam, ut asserebat, tunc circumventum dinoscerent, vel nunc ab errore correctum, clementi erga ipsum judicio uterentur (quandoquidem tanta fuerit Concilii moderatio, ut non in personam ejus, sed in dogmatum pravitatem fuerit lata sententia) si tamen et Episcopi ejus Alexandri accommodaretur assensus. Sed et ab his quidem qui primo coeptis ejus faventes, cum simulatione subscripserant, facile receptus est. Cum vero Alexandriam perrexisset, ibi omne ejus frustratur inceptum: quoniam quidem dolis apud ignorantes locus est, scientibus vero, dolum intendere, non aliud est quam risum movere. Interea dum haec apud Alexandriam frustra agitantur, venerabilis Augustus Constantinus 238 in suburbana villa Nicomediae trigesimo et primo imperii sui anno diem functus est, liberis de successione Romani orbis testamento haeredibus scriptis. Quo in tempore quoniam quidem Constantius, cui Orientis regnum decreverat, praesens non erat, dicitur secreto accersiens presbyterum, quem a sorore commendatum supra diximus, et exinde familiariter habitum, tradidisse ei testamentum quod scripserat, et obtestatus sub sacramento, ne ulli nisi Constantio cum venisset, in manus traderet. Cui etiam quod eunuchi qui erant in Palatio favebant, arte indicio de Imperatoris morte suppresso usque ad Constantii praesentiam, multis nova tentantibus oppressis, res tutae integraeque remansere. Cum vero Constantius affuisset, depositum presbyter restituit. Cujus beneficii gratia Imperator regni cupidus, ita ei devinctus est, ut qui imperare cunctis ambierit, ab illo sibi imperari aequanimiter pateretur. Ex quo, devincto sibi Imperatore, coepit de Arii restitutione suggerere, et nolentes adquiescere sacerdotes, uti cogeret, persuadere.
CAPUT XII. De Alexandri, et Eusebii, atque Arii, conflictu. Ea tempestate apud Alexandriam Alexander, in Jerosolymis Maximus confessor, apud Constantinopolim aeque Alexander, ut ex Athanasii scriptis comperimus, sacerdotio fungebantur. Sed Eusebius qui apud Nicomediam erat, de cujus simulatione 239 in subscribendo supra diximus, amplam temporis nactus occasionem, et Principi per presbyterum familiaris effectus, revolvere omnia, atque in irritum revocare Concilii gesta molitur. Arium nequicquam apud Alexandriam commorantem venire facit, et Imperialibus edictis concilium denuo Constantinopolim convocari. Quo convenere illi maxime, qui Arium atque Eusebium sectabantur, quique saepe cum Alexandro congressi, ut Arium susciperet, nec tamen aliquid profligantes, ab injuriis quidem ejus temperabant. Ad ultimum certam ei diem statuentes denuntiant, ut aut ipse Arium susciperet, aut si reniteretur, se Ecclesia pulso et in exilium truso, ab alio eum suscipiendum sciret. Tum ille nocte [Al. noctem], quae ad constitutam intererat diem, sub altari jacens, atque in oratione et lacrymis totam pervigilem ducens, Ecclesiae caussam Domino commendabat. Cumque lux fuisset exorta, nec tamen ab oratione Alexander cessaret, Eusebius cum suis omnibus velut haeretici belli signifer, domum Arii matutinus ascendit, eumque propere sequi ad Ecclesiam jubet, protestatus quod Alexander, nisi praesens adquiesceret, expulsus cederet loco.
CAPUT XIII. De probroso Arii interitu. Igitur omnium summa expectatio, quo vel Alexandri perseverantia, vel Eusebii Ariique instantia declinaret. Cumque cunctorum animi essent, ut in tali re, expectatione suspensi, Arius ad Ecclesiam pergens, episcoporum et populorum frequentia constipatus, 240 humanae necessitatis caussa ad publicum locum declinat. Ubi [Al. Ibi] cum sederet, intestina ejus atque omnia viscera in secessus cuniculum defluxere: ita tali in loco dignam mortem blasphemae ac foetidae mentis exsolvit. Quod postea quam in Ecclesia nuntiatum est Eusebio, atque his qui una secum sanctum et innocentem virum Alexandrum de Ario recipiendo fatigabant, superati pudore, et adoperti confusione discedunt. Tunc completus est sermo ad gloriam Domini, quem Alexander in oratione sua ad Deum [Al. Dominum] proclamaverat, dicens: Judica, Domine, inter me et Eusebii minas atque Arii vim. Sed haec ad praesens quidem paululum pudoris habuere. Convenientes vero inter se haeretici, veriti ne forte si, sicut res gesta est, integre ad Imperatorem Constantium pervenisset, non solum a perfidia eorum, in qua callide irretitus tenebatur, abscederet: verum et in auctores deceptionis suae severius aliquid ex regia auctoritate decerneret, componunt [Al. ponunt] per eunuchos quos jam perfidia deceptos tenebant, uti de Arii morte Imperator quam fieri posset composite et communiter nosceret, neque aliquid quod Dei vindictam indicare videretur, audiret. Quibus ita gestis, de caussa fidei ut coeperant, prosequuntur.
CAPUT XIV. De Athanasii Episcopi principiis. Igitur apud Alexandriam, defuncto Alexandro, Athanasius susceperat sedem. Quod vero esset idem vir acris ingenii, et in ecclesiasticis negotiis apprime vigilans, satis jam tunc haereticis 241 innotuerat, cum ad Concilium Nicaenum cum Episcopo suo sene Alexandro venerat, cujus suggestionibus haereticorum doli ac fallaciae vigilanter detegebantur. Statim ergo ut eum episcopum factum cognoverunt [Al. cognoverant], rati id quod res indicabat, sua negotia per illius sollicitudinem non facile processura, omnibus modis quaerere adversus eum machinas deceptionum parabant. Verum non mihi absque ordine videtur, pauca de hujus viri origine supra repetere, et cujus a puero institutionis fuerit, sicuti ab his qui cum ipso vitam duxerant, accepimus, memorare. Tempore quo apud Alexandriam Petri martyris diem Alexander Episcopus agebat, cum post expleta solemnia conventurus ad convivium suum clericos exspectaret, in loco mari vicino, videt eminus puerorum supra oram maris ludum imitantium, ut fieri solet, Episcopum atque ea quae in Ecclesiis geri mos est. Sed cum intentius diutine pueros inspectaret, videt ab his geri quaedam etiam secretiora et mystica. Perturbatus illico, vocari ad se clericos jubet, atque eis quid eminus ipse videret, ostendit. Tum abire eos, et comprehensos ad se perducere omnes pueros imperat. Cumque adessent, quis eis ludus, et quid egissent, vel quomodo percunctatur. Illi, ut talis habet aetas, pavidi, negare primo, deinde rem gestam per ordinem pandunt, et baptizatos a se esse quosdam catechumenos confitentur per Athanasium, qui ludi illius puerilis episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirens ab his qui baptizati dicebantur, quid interrogati fuerint, quidve responderint, simul et ab eo qui interrogaverat. Ubi videt, secundum religionis nostrae ritum cuncta constare, conlocutus cum concilio clericorum, statuisse traditur, illis, quibus integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimpleri 242 [Al. adimplere] ea quae a sacerdotibus mos est. Athanasium vero atque eos quos ludus ille vel presbyteros habere visus fuerat, vel ministros, convocatis parentibus, sub Dei obtestatione tradit Ecclesiae suae nutriendos. Parvo autem tempore, cum a Notario integre, et a Grammatico sufficienter Athanasius fuisset instructus, continuo tanquam fidele Domini commendatum a parentibus, restituitur sacerdoti, ac velut Samuel quidam in templo Domini nutritur, et ab eo pergente ad patres in senectute bona, ad portandum post se ephod sacerdotale deligitur. Sed hujus tanti in Ecclesia pro fidei integritate agones fuerunt, ut etiam de hoc videatur dictum esse illud quod scriptum est: Ego enim ostendam ei, quanta eum pati oporteat pro nomine meo (Act. 9. 16.). In hujus etenim persecutiones universus conjuratus orbis, et commoti sunt principes terrae: gentes, regna, exercitus coierunt [Al. coierant] adversus eum. Ille autem divinum illud conservabat eloquium, dicens: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: si insurgat in me praelium, in hoc ego sperabo (Psal. 26. 3.). Verum quoniam tanta ac talia ejus gesta sunt, ut magnitudo quidem rerum nihil me praeterire patiatur: multitudo vero gestorum quam plurima cogat omittere, incertus aestuat animus, dum deliberare non valet quid teneat, quid omittat. Et ideo pauca nos quae ad rem pertinent memorabimus, reliqua ejus fama narrabit sine dubio minora vero nuntiatura. Nam nihil quod addere possit, inveniet.
CAPUT XV. De Constantini Imperatoris errore. Igitur ubi Constantius Orientis regnum solus obtinuit, Constantino fratre non longe ab Aquileia apud Alsam fluvium a militibus interfecto, Constans utriusque germanus, Occidentem satis industrie gubernabat. Nam 243 Constantius natura et animo regio, dum primis illis regni sui fautoribus satis indulget, per eunuchos arte in perfidiam decipitur a perversis sacerdotibus; et intento satis studio, pravis eorum contentionibus obsecundat. Sed illi verentes, ne forte adeundi regis copia quandoque fieret Athanasio, et per eum de veritate fidei quam pervertebant, secundum Scripturas edoceretur, omnimodis insimulare eum apud principem, et velut si reum omnium scelerum ac flagitiorum adgrediuntur exponere, usquequo humani corporis brachium loculo delatum Imperatori ostendunt: quod ab Athanasio excisum magicae artis gratia de Arsenii cujusdam corpore confirmabant. Sed et alia quam plurima criminosa simul et flagitiosa componunt.
CAPUT XVI. De concilio haereticorum apud Tyrum contra Athanasium congregato. Quibus ex caussis Imperator jubet convocato Concilio Athanasium condemnari. Idque apud Tyrum (misso e latere suo uno ex Comitibus, adnitente quoque Archelao tunc Comite Orientis, nec non et eo qui Phoenicem provinciam gubernabat) congregari jubet. Eo deducitur Athanasius: loculus cum humano brachio circumfertur: invidia et horror non solum religiosas, sed et viles animas pervadit.
CAPUT XVII. De exciso brachio Arsenii, caeterisque dolis haereticorum in concilio retectis. Hic Arsenius, cujus brachium dicebatur excisum, Lector aliquando Athanasii fuerat, et ob culpam correptionem veritus, frequentiae sese subtraxerat. Cujus latebras opportunas sibi ad hujuscemodi commentum flagitiosi hominem rati, initio compositi criminis occultatum eum apud quemdam, fidissimum sceleribus suis 244 crediderant [Al. crediderunt], retinabant. Pervenit tamen ad hunc in latebris positum quid suo nomine criminis in intentaretur Athanasio. Et sive eum ipsa humanitatis contemplatio, sivi divina perpulit providentia, clam per noctis silentia evadens claustris, enavigavit Tyrum, et pridie quam caussae dicendae adesset ultimus dies, Athanasio sese Arsenius obtulit, utque se rerum gestarum series haberet, edocuit. Ille domi esse hominem, nec innotescere cuiquam de ejus praesentia, jubet. Interea Concilium cogitur, in quod aliquanti concinnatae calumniae conscii, omnes pene infenso animo adversum Athanasium praejudicatoque conveniunt. Per idem tempus Paphnutius confessor, de quo supra memoravimus, aderat, Athanasii innocentiae conscius. Is cum vidisset Maximum Jerosolymorum Episcopum, qui una secum effosso oculo, et poplite succiso, confessor extiterat, verum pro nimia simplicitate nihil de sacerdotum scelere suspicantem, consedisse cum caeteris quos factionis macula sociaverat, medium consessum adire non veritus: Te, inquit, o Maxime, cum quo mihi unum atque idem confessionis insigne est, cum quo mihi pariter mortale lumen effossum, clariorem divini luminis conciliavit aspectum: te, inquam, non patiar sedere in concilio malignantium, et cum iniqua gerentibus introire. Injectaque manu elevans eum de medio eorum, ac de singulis instruens, perpetua dehinc Athanasio communione sociavit. Sed interim caussa dicitur. Prima introducitur accusatio mulieris cujusdam, quae se diceret aliquando hospitio Athanasium recepisse [Al. suscepisse], et ab eo noctu nihil suspicantem, vim corruptionis esse perpessam. Introduci ad haec jubetur Athanasius: ingreditur cum Timotheo presbytero suo, eumque monet, ut posteaquam mulier dicendi finem fecisset, se tacente, ipse ad ea quae dixerat responderet. Cumque mulier ea quae edocta fuerat, perorasset, Timotheus conversus 245 ad eam: Vere, inquit, mulier, ego mansi apud te aliquando, aut vim tibi, ut asseris, feci? Tunc illa (ut mulierum se talium procacitas habet) objurgans Timotheum: Tu tu, inquit, mihi vim fecisti, tu in illo loco commaculasti castitatem meam. Simul et conversa ad judices, obtestari fidem Dei coepit, vera se dicere. Tum omnes ridiculosus pudor habere caepit, quod tam facile, tacente [Al. docente] eo, factio compositi criminis patuisset. Nec tamen permissi sunt judices habere de muliere quaestionem, unde haec, vel per quos, aut quomodo fuisset aptata calumnia, quoniam judicandi libertas penes accusatores erat. Hinc transitur ad aliud crimen. Profertur facinus seculis inauditum. Hoc est, inquiunt, ubi nemo possit verborum praestigiis decipi, res oculis agitur, verbis cessantibus: Brachium hoc te, aiunt, Athanasi, accusat excisum. Haec est Arsenii dextera, quam tu quomodo, vel ad quos usus excideris, indicato. Tum ille: Quis enim, inquit, vestrum Arsenium noverat, ut hanc ipsius esse dexteram cognoscatis. Exsurrexerunt aliquanti, qui se dicerent optime scisse Arsenium, in quibus nonnulli erant absque conscientia factionis. Orat dehinc a judicibus Athanasius, ut hominem suum, quem negocium deposceret, jubeant introduci. Cumque introductus esset Arsenius, elevato ejus vultu, Athanasius concilio et judicibus ait: Hic est Arsenius. Et allevans ejus nihilominus dexteram: Haec est, inquit, etiam dextera ejus, haec est et sinistra. Haec autem, quam isti offerunt, manus unde sit, vos requirite. Tunc [Al. Tum] velut nox quaedam et tenebrae accusatorum oculis infusae, quid agerent, quo se verterent, nesciebant. Ipsum etenim esse Arsenium testes qui paulo ante scire se dixerant, confirmabant. Verum, quia non judicandi, 246 sed opprimendi hominis caussa concilium gerebatur, fragor omnium repente attollitur, magum esse Athanasium, et decipere intuentium oculos, conclamatur, nec debere ullo modo ultra talem hominem vivere: factoque impetu, suis eum discerpere manibus parant. Sed Archelaus, qui cum caeteris ex praecepto Imperatoris concilio praesidebat, ereptum eum de [Al. ex] discerpentium manibus, per occultos exitus eduxit, ac fugae (qua solum posset) salutem monuit commendare. Concilium tamen rursum conveniens, tanquam si nihil omnino deprehensum fuisset, ut confessum de intentatis criminibus Athanasium condemnat. Et gesta in hunc modum ficta per orbem terrae mittentes, ad sceleris sui consensum, Imperatore cogente, caeteros Episcopos perpulerunt.
CAPUT XVIII. De fuga et latebris Athanasii. Hinc jam toto orbe profugus agitur Athanasius, nec ullus ei tutus ad latendum supererat locus. Tribuni, Praepositi, Comites, exercitus quoque ad investigandum eum moventur [Al. commoventur] edictis imperialibus. Praemia delatoribus proponuntur, si quis vivum maxime, si id minus, caput certe Athanasii detulisset. Ita totis regni viribus frustra adversum eum, cui Deus aderat, certabatur. Interea sex continuis annis ita latuisse fertur in lacu cisternae non habentis aquam, ut solem numquam videret. Sed cum per ancillam, quae sola conscia dominorum officiis qui ei latebras praebuerant, videbatur, indicatus fuisset, tanquam Dei spiritu admonitus, ipsa nocte qua ad eum comprehendendum cum indicibus veniebatur, post annos sex migravit ad alium locum. Ita illi qui venerant 247 frustrati, dominisque in fugam versis, de ancilla ut falsa indice poenas sumunt.
CAPUT XIX. Ut Constans Imperator, pro Athanasio, fratri Constantio scripserit, eumque Ecclesiae suae reddi jusserit. Verum ne graves alicui latebrae suae fierent, et occasio calumniae innocentibus quaereretur, nihil sibi ultra jam tutum in Constantii regno praesumens, ad Constantis partes profugus abscedit [Al. abcessit]. A quo satis honorifice religioseque susceptus est. Quique caussa ejus, quam fama compererat, diligentius cognita, scribit ad fratrem, pro certo se comperisse, quod sacerdos Dei summi Athanasius injuste fugas et exilia pateretur. Hunc itaque recte faceret, si absque ulla molestia loco suo restitueret: si id nollet, curae sibi futurum, ut ipse id adimpleret, regni ejus intima penetrans, et poenas dignissimas de auctoribus sceleris sumens. Quibus scriptis perterritus Constantius (quod posse facere ea quae minitabatur, conscius erat, fratrem) simulata benignitate ultro venire ad se Athanasium jubet, et levi increpatione perstrictum, ad Ecclesiam suam permittit securum [Al. in securum] ire. Admonitus tamen 248 Imperator ab impiis consiliariis: Non est, inquit, magnum, Athanasi, quod Episcopi poscunt de te, ut unam ex multis quae sunt apud Alexandriam Ecclesiis, concedas populis eorum qui tibi communicare nolunt. Tum ille, Deo sibi suggerente, paratum in tempore consilium reperit. Et quid est, inquit, Imperator, quod poscenti tibi liceat denegari, qui potestatem omnium habes jubendi? Sed unum est quod oro, ut meam quoque petitiunculam libenter admittas. Cumque se omnia quae vellet, quamvis essent difficilia, promitteret praestaturum, si hoc unum cederet libens, ait Athanasius: Hoc est quod rogo, ut quia etiam hic (nam apud Antiochiam res agebatur) sunt nostri populi qui istis [Al. his] communicare nolunt, unam eis tenere concedatur Ecclesiam. Aequissimum sibi videri, et valde praestandum, laetus spopondit Imperator. Sed cum rem detulisset ad eos, quorum consiliis utebatur, neque ibi se velle accipere Ecclesiam, neque hic dare, respondent, quia plus sibi singuli quique quam absentibus consulebant. Ita Imperator admiratus ejus prudentiam, properare ocyus ad suscipiendam suam Ecclesiam jubet. Sed cum Magnentii scelere Imperator Constans regno simul et vita fuisset exemptus, rursum in Athanasium veteres 249 illi incentores Principis odia resuscitare coeperunt: fugatoque de Ecclesia, in locum ejus Georgium quemdam perfidiae et immanitatis suae socium mittunt. Nam prius quemdam Gregorium miserant. Rursum fuga, rursum latebrae et edicta adversum Athanasium Principis per omnem locum ponuntur, praemia et honores delatoribus pollicentia. Ipse quoque cum ob vindictam necis fraternae, regnumque recuperandum ad Occidentis partes venisset, et extincto tyranno, regni solus arce potiretur, fatigare Occidentales Episcopos, et per deceptionem ad consensum Arianae haereseos cogere aggreditur, Athanasii prius condemnatione praemissa, et velut obicis validissimi objectione sublata.
CAPUT XX. De Concilio apud Mediolanum habito, et exiliis Eusebii, Luciferi, caeterorumque Episcoporum catholicorum. Ob hoc apud Mediolanum Episcoporum concilium convocatur: plures decepti. Dionysius vero, Eusebius, Paulinus, Rhodanius, et Lucifer, dolum in negotio esse proclamantes, asserentesque quod subscriptio in Athanasium, non aliam ob caussam, quam destruendae fidei moliretur, in exilium trusi sunt. His etiam Hilarius jungitur, caeteris vel ignorantibus, ve non credentibus fraudem.
CAPUT XXI. De Ariminensi concilio. 250 Sed tali consilio gestum fuisse negocium, rei exitus docuit. Illis namque de medio sublatis, continuo synodus apud Ariminum congregatur. Ibi secundum ea quae Orientales apud Seleuciam composuerant callidi homines et versuti, simplices et imperitos Occidentalium sacerdotes facile circumveniunt, hoc modo proponendo eis: Quem magis colere et adorare vellent, ὁμοούσιον, an Christum? Illisque virtutem verbi, quid ὁμοούσιον significaret, ignorantibus, velut in fastidium quoddam et exsecrationem sermo deductus est, Christo se credere, non ὁμοουσίῳ, confirmantibus. Sic [Al. Et sic] multorum, praeter paucos, qui scientes prolapsi sunt, animi decepti, contra ea quae patres apud Nicaeam conscripserant, venientes, ομοούσιον quasi ignotum et a Scripturis alienum sermonem auferri de fidei Expositione decernunt, communionemque suam haereticorum societate commaculant. Ea tempestate facies Ecclesiae foeda et admodum turpis erat. Non enim sicut prius ab externis, sed a propriis vastabatur. Fugabat alius, alius fugabatur, et uterque de Ecclesia erat. Ara nusquam, nec immolatio, nec libamina: praevaricatio tamen et lapsus erat, ac ruina multorum. Similis poena, sed impar victoria. Similiter cruciabatur, 251 sed non similiter glorificabantur: quia dolebat Ecclesia etiam illius casum, qui impellebat ad lapsum.
CAPUT XXII. De Liberio Episcopo urbis Romae. Igitur Liberius, qui post Julium Marci, quem Silvester praecesserat, successorem, in urbe Roma per idem tempus sacerdotio fungebatur, in exilium truditur: inque ejus locum Felix diaconus suus ab haereticis subrogatur. Et non tam sectae diversitate, quam communionis et ordinationis conniventia maculatur.
CAPUT XXIII. De Jerosolymorum et Alexandriae Episcopis. Jerosolymis vero Cyrillus post Maximum, sacerdotio confusa jam ordinatione suscepto, aliquando in fide, saepius in communione variabat. Apud Alexandriam vero Georgius satis procaciter vi raptum episcopatum gerebat, ita ut magis sibi juris dicendi creditos fasces, quam sacerdotium ministrandum religiosis officiis aestimaret.
CAPUT XXIV. De permixtione Episcoporum apud Antiochiam. Apud Antiochiam sane diversis temporibus multa et admodum confuse gesta sunt. Nam defuncto Eudoxio, cum multi diversarum urbium Episcopi ad illam sedem summa ambitione niterentur, ad ultimam Meletium de Sebastia Armeniae civitate, contra decreta concilii illuc transferunt. Qui tamen ab ipsis rursum in 252 exilium truditur, quod contra opinionem ipsorum non Arii, sed nostram fidem caepit in Ecclesia praedicare. Quem magna plebs sede [Al. Ecclesia] depulsum secuta, ab haereticorum societate divellitur.
CAPUT XXV. De schismate Arianorum, quod in tres partes divisum est: et quidam eorum Eunomiani, alii Macedoniani, alii vero permanserunt Ariani. Interea ut aliquando etiam in semetipsam praedives malitia desaeviret, sacerdotes, et populi, qui, Ario duce, primitus fuerant ab Ecclesia divulsi, in tres denuo sectas partesque finduntur. Nam illi (quos paulo superius dixeramus, non adquiescentes Eusebii caeterorumque simulationibus, cum Ario exilium pertulisse) postmodum nec ipsi Ario regressode exilio communicare voluerunt, eo quod simulata confessione communicasset iis, qui de ipsa substantia Dei Patris Filium confiterentur: quia ipsi ea quae primo docuerat Arius, ex nullis extantibus creatum et factum, non natum Filium, satis libera, seu potius impudenti blasphemia confirmabant. Quod et post illorum obitum Aetius quidam, post Aetium validius et latius asserebat Eunomius, vir corpore et anima leprosus, et interius exteriusque morbo regio corruptus, arte tamen dialectica praepotens, plurima contra fidem nostram scripsit, et disputandi leges sectatoribus suis dedit. A quo etiam nunc Eunomiana haeresis appellatur. Alius quoque Macedonius nomine, quem, nostris expulsis, imo potius necatis, apud Constantinopolim statuerant Episcopum, quia 253 similem Patri Filium fatebatur, licet Spiritum Sanctum aeque ut illi blasphemaret, tamen ab illis expellitur, quia similia ut de Patre, etiam de Filio praedicaret. Neque vero nostris conjungitur, a quibus de Spiritu Sancto diversa sentiret. Ita pestifera illa bestia, quae per Arium primo quasi de inferis extulerat caput, subito triformis apparuit: per Eunomianos, qui dicunt per omnia dissimilem Filium Patri, quia nullo genere similis possit esse factura factori: Per Arianos, qui dicunt, similem quidem posse dici Filium Patri, sed largitate gratiae, non proprietate naturae, in quantum scilicet potest creatori creatura conferri: Per Macedonianos, qui dicunt similem quidem Filium per omnia Patri, Sanctum vero Spiritum cum Patre et Filio nihil habere commune. Haec quidem inter illos ita gesta sunt. Sed sicut de talibus scriptum est: Discissi sunt, et non sunt compuncti (Psal. 34. 15.): plurimi sane eorum, qui videbantur attentiorem vitam gerere, et monasteria apud Constantinopolim vicinasque provincias, et Episcopi nobiles Macedonii magis errorem sunt secuti.
CAPUT XXVI. De fine Constantii Imperatoris, et ortu Juliani. Sed Constantius Imperator, dum Juliano (quem Caesarem apud Gallias reliquerat) dignationem sibi Augusti sponte praesumenti, armis ire obviam parat, vicesimo et quarto post occasum patris imperii sui anno, in 254 oppido Ciliciae Mopsocrenis diem defunctus est.
CAPUT XXVII. De Episcopis ab exilio relaxatis. Post quem Julianus, praesumtum prius, deinde ut legitimum, solus obtinuit principatum. Is primo velut arguens perperam gesta Constantii, Episcopos jubet de exiliis relaxari. Post vero adversum nostros tota nocendi arte consurgit. Interim qui superfuerant Episcopi, de exiliis relaxantur. Nam Liberius urbis Romae Episcopus, Constantio vivente, regressus est. Sed hoc utrum quod adquieverit voluntati suae ad subscribendum, an ad populi Romani gratiam, a quo proficiscens fuerat exoratus [ Subint. Constantius], indulserit, pro certo compertum non habeo. Lucifer autem cum exoraretur ab Eusebio, quia uterque in partibus vicinis Aegypto fuerat relegatus, ut ad videndum Athanasium Alexandriam pergerent, communique tractatu cum his qui superfuerant sacerdotibus, de statu Ecclesiae decernerent, praesentiam sui abnegans, legatum pro se diaconum suum mittit, atque ipse intento animo Antiochiam pergit: ibique dissidentibus adhuc partibus, sed in unum tamen revocari posse sperantibus, si sibi talis eligeretur Episcopus, erga quem non una plebs, sed utraque gauderet, praeproperus catholicum quidem et sanctum virum, ac per omnia dignum sacerdotio Paulinum Episcopum collocavit, sed tamen in quem adquiescere plebs utraque non posset.
CAPUT XXVIII. De Concilio apud Alexandriam sanctorum Episcoporum, et Luciferi ab his dissidio. 255 Pergit interea Eusebius Alexandriam, ibique Confessorum concilio congregato, pauci numero, sed fide integri, et meritis multi, quo pacto post haereticorum procellas, et perfidiae turbines tranquillitas revocaretur Ecclesiae, omni cura et libratione discutiunt. Aliis videbatur fidei calore ferventibus, nullum debere ultra in sacerdotium recipi, qui se utcumque haereticae communionis contagione maculasset. Sed qui imitantes Apostolum quaerebant, non quod sibi utile esset, sed quod pluribus, vel qui imitarentur Christum, qui cum esset omnium vita, pro salute cunctorum humilians se, descendit in mortem, quo scilicet inveniretur et in mortuis vita: dicebant melius esse, humiliari se paululum propter dejectos, et inclinari propter elisos, ut eos rursus erigerent, nec sibimet solis puritatis merito caelorum regna defenderent, sed esse gloriosius, si cum pluribus illuc mererentur intrare. Et ideo rectum sibi videri, ut tantum perfidiae auctoribus amputatis, reliquis sacerdotibus daretur optio, si forte velint [Al. vellent], abjurato errore perfidiae, ad fidem patrum statutaque converti, nec negare aditum redeuntibus, quin potius de eorum conversione gaudere: quia et ille evangelicus junior filius, paternae depopulator substantiae, in semetipsum reversus, non solum suscipi meruit, sed et dignus paternis complexibus [Al. amplexibus] deputatur, et anulum fidei recepit, et stola circumdatur: per quam quid aliud quam sacerdotii declarantur insignia? nec probabilis extitit apud patrem senior filius, quod invidit recepto: nec tantum meriti habuit non delinquendo, quantum noxae contraxit non indulgendo germano.
CAPUT XXIX. De his quae in eodem Concilio statuta sunt. 256 Cum igitur hujuscemodi sententias [Al. sententiam et prolatam] ex evangelica auctoritate prolatas, ordo ille sacerdotalis et Apostolicus approbasset, ex Concilii decreto, Asterio caeterisque qui cum ipso erant, Orientis injungitur procuratio, Occidentis vero Eusebio decernitur. Additur sane in illo Concilii decreto, etiam de Spiritu Sancto plenior disputatio, ut ejusdem substantiae ac deitatis, cujus Pater et Filius, etiam Spiritus Sanctus crederetur, nec [Al. ne] quicquam prorsus in Trinitate, aut creatum, aut inferius, posteriusve diceretur. Sed et de differentia substantiarum et subsistentiarum sermo ejus per scripturam motus est. Graeci οὐσίασ et ὑποστάσεις, vocant. Quidam etenim dicebant substantiam et subsistentiam unum videri: et quia tres subsistentias non dicimus in Deo, nec tres substantias dicere debeamus. Alii vero, quibus longe aliud substantia, quam subsistentia significare videbatur, dicebant, quia substantia ipsam rei alicujus naturam rationemque, qua constat, designet: Subsistentia autem uniuscujusque personae, hoc ipsum quod extat et subsistit, ostendat. Ideoque propter Sabelli haeresim tres esse subsistentias confitendas, quod quasi tres subsistentes personas significare videretur, ne suspicionem daremus, tanquam illius fidei sectatores, quae Trinitatem in nominibus tantum, et non in rebus ac subsistentiis confitetur. Sed et de incarnatione Domini comprehensum est, quia corpus quod susceperat Dominus, neque sine sensu, neque sine anima suscepisset. Quibus omnibus caute moderateque compositis, unusquisque itinere suo cum pace perrexit.
CAPUT XXX. De Eusebio et Hilario, atque Ecclesiarum per eos restitutione. 257 Sed Eusebius cum redisset Antiochiam, et invenisset ibi a Lucifero contra pollicitationem ordinatum Episcopum, pudore simul et indignatione compulsus abscessit, neutri parti communionem suam relaxans, quia digrediens inde promiserat se acturum in Concilio, ut is eis ordinaretur Episcopus, a quo pars neutra descisceret. Ille namque populus, qui Meletium dudum de Ecclesia pulsum, quasi pro fide recta fuerat secutus, non junxerat se ad priores catholicos, id est, qui cum Eustathio, et Eusebio Episcopo fuerant (ex quibus etiam Paulinus erat) sed suum principatum, suumque conventiculum tenuit. Hos ergo cum in unum revocare voluisset Eusebius, nec tamen (praeventus a Lucifero) potuisset, abscessit. Tunc regressus Meletius de exilio, quia cum eo numerosior populus erat, Ecclesias tenuit: et ex eo jam propriam synodum cum caeteris Orientalibus Episcopis habuit, nec tamen Athanasio junctus est. Interim Lucifer injuriam dolens, quod Episcopum a se ordinatum apud Antiochiam non recepisset Eusebius, nec ipse recipere cogitat Alexandrini decreta concilii, sed constringebatur legati sui vinculo, qui in concilio ipsius auctoritate subscripserat. Abjicere namque eum non poterat, qui auctoritatem ejus tenebat. Si vero recepisset, omne suum frustrandum videbat inceptum. Diu ergo de hoc multumque deliberans, cum ex utraque parte concluderetur, elegit, ut legato suo recepto, erga caeteros sententiam disparem, sed sibi placitam custodiret. Ita regressus ad Sardiniae partes, sive quia cita morte praeventus, tempus sententiae mutandae non habuit (etenim temere coepta corrigi spacio solent) sive hoc animo immobiliter 258 sederat, parum firmaverim. Ex ipso interim Luciferianorum schisma, quod licet per paucos adhuc volvitur, sumsit exordium. Eusebius vero circumiens Orientem atque Italiam, medici pariter et sacerdotis fungebatur officio. Singulas quasque ecclesias, abjurata infidelitate, ad sanitatem rectae fidei revocabat, maxime quod Hilarium, quem dudum cum caeteris Episcopis in exilium trusum esse memoravimus, regressum jam, et in Italia positum, haec eadem erga instaurandas Ecclesias, fidemque patrum reparandam reperit molientem.
CAPUT XXXI. De scriptis Hilarii. Nisi quod Hilarius vir natura lenis et placidus, simulque eruditus, et ad persuadendum commodissimus, rem diligentius et aptius procurabat. Qui etiam libros de fide nobiliter scriptos edidit, quibus et haereticorum versutias, et nostrorum deceptiones, et male credulam simplicitatem ita diligenter exposuit, ut et praesentes, et longe positos, quibus ipse per se disserere viva voce non poterat, perfectissima instructione corrigeret. Ita duo isti viri, velut magnifica quaedam mundi lumina, Illyricum, Italiam, Galliasque suo splendore radiarunt, ut omnes etiam de abditis angulis et abstrusis haereticorum tenebrae fugarentur.
CAPUT XXXII. De persecutionibus Juliani blandis et callidis. Sed Julianus postquam ad Orientem Persas bello pulsaturus advenit, et publica (quam prius occultaverat) erga idolorum cultum ferri coepit insania, callidior caeteris persecutor, non vi, neque tormentis, sed praemiis, honoribus, blanditiis, persuasionibus, 259 majorem pene populi partem, quam si atrociter pulsasset, elisit. Studia auctorum Gentilium Christianos adire prohibens, ludos litterarum illis solis, qui deos deasque venerarentur, patere decernit. Militiae cingulum non dari, nisi immolantibus jubet. Procurationem provinciarum, jurisque dicendi Christianis statuit non debere committi, utpote quibus etiam lex propria gladio uti vetuisset. Et proficiebat quotidie in hujuscemodi legibus exquirendis, quibus et [Al. tacetur et] si quid versutum vel callidum, tamen quod minus videretur crudele, decerneret.
CAPUT XXXIII. De saevitia ejus erga Athanasium. Sed non erga Athanasium fictae philosophiae tenere imaginem potuit. Etenim cum, velut tetri serpentes de cavernis terrae ebullientes, ad eum processisset magorum, philosophorum, aruspicum, augurumque manus prophana, omnes pariter allegant, nihil suis artibus successurum, nisi prius Athanasium, velut omnium horum obstaculum, sustulisset.
CAPUT XXXIV. De fuga rursum et latebris Athanasii. Iterum mittitur exercitus, iterum duces, iterum oppugnatur Ecclesia. Cumque eum moesti et flentes populi circumstarent, prophetico apud eos usus sermone perhibetur: Nolite (inquit) filii, conturbari, quia nubecula est, et cito pertransit. Cumque discessisset, et navi per Nilum fluvium iter ageret: Comes qui ad hoc ipsum missus fuerat, cognito ejus itinere, instanter eum insequi 260 caepit. Et cum forte applicuisset Athanasii navicula ad quendam lo cum, comperit a praetereuntibus post tergum esse percussorem suum, et jam jamque nisi prospiceret, imminere. Conterriti omnes qui simul aderant socii, eremum suadebant ad fugae praesidium petendam. Tum ille: Nolite, inquit, o filioli, deterreri: eamus magis in occursum percussori nostro, ut sciat quia louge major est qui nos defendit, quam qui persequitur. Et conversa navicula, iter agere obviam ei qui se insectabatur, adgressus est. Ille qui nullo genere suspicari posset in occursum sibi venire quem quaereret, tanquam praetereuntes aliquos interrogari jubet, ubi audissent esse Athanasium. Cumque respondissent vidisse se eum non longe euntem, tota celeritate pertransiens, properat in vanum, festinans capere, quem ante oculos positum videre non potuit. Ille vero Dei virtute monitus Alexandriam redit, ibique tuto latebras usquequo persecutio cessaret, exegit.
CAPUT XXXV. De sepulcro martyris Babylae. Dedit et aliud Julianus vecordiae suae ac levitatis indicium. Nam cum Daphnis in suburbano Antiochiae juxta fontem Castalium litaret Apollini, et nulla ex his quae quaerebat, responsa susciperet, caussasque silentii percontaretur a sacerdotibus daemonis, aiunt, Babylae martyris sepulcrum prope adsistere, et ideo responsa non reddi. Tum ille, venire Galilaeos (hoc enim nomine nostros appellare solitus erat) et auferre sepulcrum martyris jubet. Igitur Ecclesia universa conveniens, 261 matres et viri, [Al. additur et] virgines, juvenesque immensa exultatione succincti, trahebant longo agmine arcam Martyris, psallentes summis clamoribus, et cum exultatione dicentes: Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui confidunt in simulacris suis (Psal. 96. 7.). Haec in auribus prophani Principis per sex millia passuum tanta exultatione psallebat omnis Ecclesia, ut coelum clamoribus resultaret. Unde et ille in tantam iracundiae rabiem deductus est, ut altera die comprehendi Christianos passim et trudi juberet in carcerem, ac paenis et cruciatibus affici.
CAPUT XXXVI. De Theodoro Confessore apud Antiochiam. Quod Sallustius Praefectus ejus non probans, licet esset Gentilis, tamen jussus exequitur, et apprehensum unum quendam adolescentem qui primus occurrit, Theodorum nomine, a prima luce usque ad [Al. in] horam decimam tanta crudelitate, et tot mutatis carnificibus torsit, ut nulla aetas simile factum meminerit. Cum tamen ille in eculeo sublimis, et hinc inde lateribus instante tortore, nihil aliud faceret, nisi quod vultu securo et laeto psalmum, quem pridie omnis Ecclesia cecinerat, iteraret: cumque se, omni expensa crudelitate, Sallustius nihil egisse perspiceret, recepto in carcerem juvene, abiisse fertur ad Imperatorem, 262 et quid egerit nunciasse, ac monuisse ne tale aliquid tentare vellet de caetero, alioquin et illis gloriam et sibi ignominiam quaereret. Hunc Theodorum ipsi nos postmodum apud Antiochiam vidimus. Et cum requireremus ab eo si sensum doloris habuisset ex integro, dicebat se quidem dolores parum sensisse, adstitisse autem quendam juvenem, qui sudanti sibi, linteo candidissimo et sudores [Al. sudorem] abstergeret, et aquam frigidam frequenter infunderet, et ita se esse delectatum, ut tunc moestior factus sit, quando deponi de eculeo jussus est. Comminatus igitur Imperator, post victoriam Persicam melius se Christianos debellaturum, profectus quidem est, sed nullus redit. Ibi namque, incertum a suis, an ab hostibus confossus, post annum et octo menses praesumti Augustalis imperii, finem vitae fecit.
CAPUT XXXVII. De Judaeorum conatibus, qui a Juliano decepti, templum in Jerosolymis reaedificant. Tanta vero ejus ad decipiendum subtilitas et calliditas fuit, ut etiam infelices Judaeos vanis spebus illectos, ut ipse agitabatur, illuderet. Quos primo omnium convocatos ad se interrogat, cur non sacrificarent, cum eis lex sua de sacrificiis imperaret? At illi occasionem se invenisse temporis 263 rati: Non possumus, inquiunt, nisi in solo Jerosolymorum templo. Ita namque praecipit lex. Et accepta ab eo reparandi templi licentia, in tantum insolentiae pervenerunt, ut aliquis eis prophetarum redditus videretur. Igitur ex omnibus locis atque provinciis convenere Judaei, locum templi olim igne consumti aggredi caepere, Comite properandi operis ab Imperatore concesso: sumtu publico et privato res omni instantia gerebatur. Interea insultare nostris, et velut reparatis sibi regni temporibus, comminari acrius, ac saevitiam ostentare, prorsus in magno tumore et superbia agere. Cyrillus post Maximum Confessorem Jerosolymis Episcopus habebatur. Apertis igitur fundamentis, calces cementaque adhibita, nihil omnino deerat, quin die postera, veteribus deturbatis, nova jacerent fundamenta: cum tamen Episcopus diligenti consideratione habita, vel ex illis [Al. his] quae in Danielis prophetia de temporibus legerat, vel quae in Evangeliis Dominus praedixerat, persisteret, nullo genere fieri posse, ut ibi a Judaeis lapis super lapidem poneretur. Res erat in exspectatione.
CAPUT XXXVIII. Ut terraemotu inibi, et igni divinitus accenso, Judaei ab illicitis disturbabantur inceptis. Et ecce nocte quae ad incipiendum opus jam sola restabat, terraemotus ingens oboritur, et non solum fundamentorum saxa longe lateque jactantur, verum etiam totius loci pene 264 aedificia complanantur. Porticus quoque publicae, in quibus Judaeorum multitudo, quae operi videbatur insistere, commanebat, ad solum deductae, omnes Judaeos qui reperti sunt oppressere. Luce vero orta, cum se mala crederent effugisse, ad requirendos eos qui oppressi fuerant, reliqua multitudo concurrit.
CAPUT XXXIX. De signis et virtutibus terrificis, quae in exitium conversa sunt Judaeorum. Aedes erat quaedam in inferioribus templi demersa, habens aditum [Al. aditus] inter duas porticus, quae fuerant complanatae, in qua ferramenta, aliaque operi [Al. opera] necessaria servabantur, e qua subito globus quidam ignis emicuit, et per medium plateae percurrens, adustis et exanimatis qui aderant Judaeis, ultro citroque ferebatur. Hoc iterum saepiusque et frequentissime per totam illam diem repetens, pertinacis populi temeritatem flammis ultricibus coercebat. Cum interim pavore ingenti et trepidatione omnes qui aderant deterriti, solum verum Deum Jesum Christum confiteri cogebantur inviti. Et ne haec casu fieri crederentur, in sequenti nocte in vestimentis omnium signaculum Crucis ita evidens apparuit, ut etiam qui diluere pro sui infidelitate voluisset, nullo genere valeret abolere. Sic deterriti Judaei atque Gentiles, locum simul et inaniter coepta reliquere.
265-266 ELENCHUS CAPITUM LIBRI SECUNDI. CAP. I. De ortu et religiosa mente principis Joviniani, et de fine ejus. II. De ortu Valentiniani et Valentis. III. De dormitione Athanasii, et persecutionibus Lucii haeretici. IV. De virtutibus et mirabilibus Sanctorum qui fuerunt in Aegypto. VIII. Quot. VII. De Didymo Alexandrino. V. De persecutione, quae fuit apud Edessam. VI. De Moyse, quem regina Sarracenorum, gentis suae poposcit Episcopum. vidente ex discipulis Antonii etiam tunc in eremo habitantibus, virtutes et signa fecerint. XIX. De restitutione. XII. De. IX. De Gregorio et Basilio Cappadociae Episcopis. X. De Damaso Episcopo, et Ursini subreptione. XI. De Ambrosio Episcopo. Valentiniani fine. XIII. De Gothorum per Thracias irruptione, et Valentis nece. XIV. Ut Gratianus Imperator Theodosium regni participem adsciverit, et post multa religiose et fortiter gesta, Maximi tyranni insidiis succubuerit. XV. De Valentiniano puero. Utque mater ejus Justina Arianam haeresim defendens, Ecclesias perturbare conata sit. XVI. De Benivoli [Al. Benevoli] magistri memoriae fideli constantia. XVII. Ut Theodosius necem Gratiani ultus, de Maximo triumphaverit. XVIII. De Theodosii commisso in Thessalonicenses, et poenitentia ejus publice apud sacerdotes gesta. Ecclesiarum, quae per ipsum jam catholicum in Oriente restitutae sunt. XX. De Apollinare et haeresi ejus. XXI. De Episcop. successionibus per Orientem. XXXIII. De apparatu belli adversus Eugenium Theodosii, et de victoria ejus, orationibus magis quam virtute. XXX. Ut mensura aquae Nili fluminis, quam. XXVI. De Canopi. XXII. De seditione Paganorum contra fideles. XXIII. De situ templi Serapis, et subversione ejus. XXIV. De fraudibus, quae in templis Paganorum detectae sunt. XXV. De Saturni sacerdote Tyranno, totius pene Alexandriae adultero. initio et interitu. XXVII. De Ecclesiis et Martyriis, quae in idolorum locis constructae sunt. XXVIII. De Joannis sepulchro violato, et reliquiis apud Alexandriam conservatis. XXIX. De Thoracibus Serapis apud Alexandriam abrasis, et signo Christi in loco eorum reddito. ποῦχυν vocant, ad Ecclesiam deferatur. XXXI. De Valentiniani junioris interitu, et ortu Eugenii. XXXII. De responsis Joannis monachi. parata. XXXIV. De fine Theodosii post victoriam, et Arcadio atque Honorio liberis ejus et haeredibus regni. LIBER SECUNDUS. CAPUT I. De ortu et religiosa mente Principis Joviniani. et de fine ejus. 267 Post Juliani necem tandem civile nobis Jovi niani reparatur Imperium. Is namque sub uno eodemque tempore Imperator, et Confessor, et male illati extitit depulsor erroris. Nam cum in procinctu esset exercitus, et urgeret Barbarus, ductores nostri de summis rebus consilium trahentes, Joviniano calculum dederunt. Cumque apprehensus ad suscipienda Imperii traheretur insignia, ad exercitum Juliani sacrilegiis prophanatum, dicitur proclamasse: Non se posse imperare eis, quia esset Christianus. Tum omnes pari eademque voce respondisse perhibentur: Et nos Christiani sumus: nec priusquam hanc vocem audiret, adquiescere ad Imperium voluisse [Al. voluit]. Denique statim affuit ei divina clementia, contraque omnem spem, cum clausi undique hostibus tenerentur, nec evadendi facultas ulla suppeteret, subito emissos a Barbaris oratores adesse vident, pacemque deposcere: exercitui quoque inedia consumto, cibos caeteraque necessaria in mercimoniis polliceri, omnique humanitate nostrorum temeritatem emendare. Sed ubi in viginti et novem annos pace composita, ad Romanum regressus est solum, 268 clariorque lux nostro se orbi ex Orientis partibus oborta [Al. exorta] diffudit, rempublicam quasi post nimias procellas omni moderatione [Al. omnimoda ratione] adgreditur reparare: Ecclesiarum vero curam non in secundis habere. Nec tamen incaute, ut Constantius egerat, sed lapsu praedecessoris admonitus, honorificis et officiosissimis litteris Athanasium requirit, et ab ipso formam fidei et Ecclesiarum disponendarum suscipit modum. Sed haec tam pia et tam laeta principia mors immatura corrupit. Post octo etenim menses ortus sui apud Ciliciam diem obit.
CAPUT II. De ortu Valentiniani et Valentis. Post hunc Valentinianus imperium suscepit, qui pro fide nostra a Juliano militia fuerat expulsus. Sed complevit in illo Dominus quod promisit, plus etiam quam centupla in praesenti seculo restituens ei. Nam quia militiam pro Christo reliquerat, recepit [ Al. recipit] imperium. Is in consortium regni assumsit fratrem Valentem, et sibi quidem Occiduas partes delegit, illi autem Orientales reliquit. Sed Valens favendo haereticis, abiit in viam patrum suorum. Nam et Episcopos egit in exilium, et Presbyteros, ac Diaconos, et Monachos (Tatiano Alexandriae praesidente) usque ad tormenta deduxit, et ignibus tradidit. Multaque nefanda et crudelia in Ecclesiam Dei molitus est. 269 Sed haec omnia post Athanasii obitum. Nam illo superstite, velut divina quadam virtute prohibitus, cum debaccharetur in caeteros, in illum nihil ausus est triste committere.
CAPUT III. De dormitione Athanasii, et persecutionibus Lucii haeretici. Igitur ea tempestate, cum quadragesimo et sexto anno sacerdotii sui Athanasius, post multos agones multasque patientiae coronas quievisset in pace, sciscitatus de successore, Petrum tribulationum suarum participem et socium delegit. Sed Lucius Arianae partis Episcopus, continuo tanquam 270 ad ovem advolat lupus. Et Petrus quidem navem protinus conscendens, ad urbem Romam profugit. Lucius vero tanquam materia sibi crudelitatis oblata, saevior erga caeteros efficiebatur. Et ita ibat in sanguinem, ut ne speciem quidem aliquam religionis servare videretur, cujus primo ingressu tanta et tam turpia in virgines et continentes Ecclesiae gesta sunt, quae nec in persecutionibus Gentilium memorantur. Inde post fugas civium et exilia, post caedes et tormenta, flammasque quibus innumeros confecerat [ Al. condemnavit], ad monasteria furoris sui arma convertit. Vastat eremum, et bella quiescentibus indicit. Tria millia simul, aut eo amplius, viros per totam eremum secreta 271 et solitaria habitatione dispersos oppugnare pariter aggreditur. Mittit armatam equitum ac peditum manum: Tribunos, Praepositos, et bellorum duces, tanquam adversum Barbaros pugnaturus elegit. Qui cum venissent, novam belli speciem vident, hostes suos gladiis objectare cervices, et nihil aliud dicere, nisi: Amice, ad quid venisti?
CAPUT IV. De virtutibus et mirabilibus sanctorum qui fuerunt in Aegypto. Per idem tempus patres monachorum vitae et antiquitatis merito, Macarius et Isidorus, aliusque Macarius, atque Heraclides, et Pambus Antonii discipuli per Aegyptum, et maxime in Nitriae deserti partibus habebantur viri, qui consortium vitae et actuum, non cum caeteris mortalibus, sed cum supernis angelis habere credebantur. Quae praesens vidi loquor: et eorum gesta refero, quorum in passionibus socius esse promerui. Hi ducebant exercitum Domini, non mortalibus telis, sed fide religionis armatum, exercitum moriendo vincentem, et qui sanguinis sui profusione victor Christum sequeretur ad caelum. Quique [ Al. Qui] dum in tabernaculis positi, et orantes expectarent interfectores suos, delatus est ad eos homo olim membris omnibus, et praecipue pedibus, aridus. Sed cum ab eis in nomine Domini oleo fuisset petunctus, statim confirmatae sunt plantae ejus. Et dicentibus eis, in nomine Jesu Christi, quem Lucius persequitur, surge, et sta in pedibus tuis, et redi in domum tuam, continuo exsurgens et exiliens, benedicebat Deum, ostendens quia vere erat in eis Deus. Ante aliquantulum vero temporis caecus quidam rogabat deduci se ad cellulam Macarii, quae 272 erat in deserto, itinere trium dierum. Quo posteaquam caecus multo ductantium labore pervenit, Macarium non reperit domi. Contristatus valde, nullatenus mitigare moestitiam poterat, sanitatis solatio carens. Tum [ Al. Cum] vero fervore fidei concalescens, Deprecor, inquit ad eos qui deduxerant, applicate me ad illam partem parietis, ubi cubare senior solet. Et cum fuisset admotus, parum luti aridi, unde paries oblitus videbatur, assumens, palmae suae superposuit [ Al. supposuit]. Rogat etiam ut aquam de puteo, ex quo bibere solebat, haurirent. Quo humore resolvens glebulam, eodemque luto oculos suos superungens, et lavans de aqua, quae hausta fuerat, repente recepit visum, ita ut nullo indigens adminiculo rediret ad sua. Sed ne secundum leprosos illos ageret, quos a se curatos in Evangeliis ingratos Dominus notat, cum omni domo sua regressus [ Al. add. est] et Deo gratias referens, rem ut gesta fuerat indicavit. Idem ipse Macarius leenae speluncam habuit cellulae vicinam. Et quadam die catulos suos caecos ad eum bellua producit, et ante pedes ejus ponit. At ille cum intellexisset pro caecitate catulorum bestiam supplicare, rogavit Dominum ut eis redderet visum. Quo recepto, matrem sequentes redeunt ad speluncam. Et paulo post ipsam cum catulis suis regrediens, pelles ovium lanatas plurimas, velut munus pro suscepta gratia ad senem defert, morsu oris evectas, et ante fores ejus depositis, abscedit. Verum si singulorum mirabilium gesta prosequi velimus, excludimur a proposita brevitate, maxime cum haec narrationem proprii habere operis mereantur.
Sed in his omnibus Lucius non erubuit, nec aliquid reverentiae virtutum mirabilibus detulit; quinimo jubet patres ipsos ablatos a grege suo 273 imo clam raptos, in insulam quandam Aegypti paludium deportari, in qua compererat neminem prorsus esse Christianum, quo per hoc vel absque solatiis, vel absque consuetis actibus viverent. Senes igitur cum duobus solis pedissequis noctu ad insulam deducuntur, in qua erat templum quoddam summa veneratione a loci incolis observatum. Cumque, primum navicula senum oram soli illius contigisset, ecce subito sacerdotis templi illius virgo filia correpta spiritu, cum ingenti vociferatione et clamoribus usque ad caelum datis, agi per medios populos coepit, et crebros ducens rotatus, stridens huc atque illuc rabida ora vibrare. Cumque ad spectaculum tam ingentis monstri, maxime quod esset sacerdotis filia (qui in honore praecipuo apud illos erat) populi convenissent, per auras eam raptam sequentes, perveniunt usque ad naviculam senum. Ibi vero projecta eorum pedibus et prostrata clamare coepit: Quid venistis huc, o servi Dei summi, antiquis nos et veternosis evolvere domiciliis? In hoc loco depulsi undique latebamus, quomodo vos nequaquam latere potuimus? Cedimus antiquis sedibus, populos vestros terrasque recipite. Cum haec diceret, increpatus ab eis erroris spiritus effugatur. Et puella sana una cum parentibus suis jacebat ad pedes nostri temporis Apostolorum. Qui talibus exordiis praedicantes eis fidem Domini nostri Jesu Christi, in tantam conversionem repente eos perduxerunt, ut statim die ipsa manibus suis antiquissimum templum, et in summa veneratione habitum destruerent, et Ecclesiam confestim aedificarent. Nec ad deliberandum spatio temporis eguerunt, quibus fidem rerum fecerant, non verba, sed virtus. Sed hoc cum fuisset Alexandriae nunciatum, veritus Lucius, ne forte etiam suorum in eum odia justa consurgerent, 274 qui aperte jam bellum non hominibus, sed Deo indiceret, occulte eos revocari, et in eremum remitti jubet. Dum haec in Aegypto geruntur, ne in aliis quidem locis persecutionis flamma cessabat.
CAPUT V. De persecutione quae fuit apud Edessam. Edessa namque Mesopotamiae urbs fidelium populorum est, Thomae Apostoli Reliquiis decorata. Ubi cum per se Imperator populos vidisset Ecclesiis ejectos in campo habere conventiculum, tanta dicitur iracundia accensus, ut praefectum suum pugno percuteret, cur non fuissent inde quoque, sicut jusserat, deturbati. At ille licet esset Paganus, et injuriis ab Imperatore fuisset affectus, tamen consideratione humanitatis, altera die ad vastandum populum processurus, facit hoc ipsum civibus per occulta indicia clarescere, quo scilicet cavere sibi [ Al. se] possent, ne invenirentur in loco Mane processurus, terrorem solito majorem per Officium movet, agitque omnia, quo quam minimi, vel si fieri posset, nulli periclitarentur. Videt tamen frequentiorem solito populum tendere ad locum, currere praecipites et festinare, tanquam vererentur, ne quis [ Al. qui] deesset ad mortem. Interea videt quandam mulierculam ita festinam et properam domo sua prorumpere, ut nec clauderet ostium, nec operire se, ut mulierum habitum decet, diligentius potuisset, infantem quoque parvulum secum trahentem, cursuque rapido, irrupto etiam Officii agmine, festinantem. Tum ille ultra non ferens: Apprehendite, inquit, mulierem, et huc deducite Cumque fuisset adducta: Quo, inquit, mulier infoelix, properas tam festina? Ad campum, ait, quo catholicorum populus convenit. Et non, 275 inquit, audisti, quia Praefectus illuc pergit, ut omnes interficiat quos invenerit? Audivi, inquit, et ideo festino, ut ibi inveniar. Et quo, inquit, parvulum istum trahis? Ut et ipse, ait, martyrium consequi mereatur. Quae cum audisset vir moderatissimus, redire Officium et converti vehiculum ad palatium jubet. Et ingressus ait, Imperator, subire mortem si jubeas paratus sum. Opus vero quod praecipis, implere non possumus. Cumque edocuisset cuncta de muliere, repressit Imperatoris insaniam.
CAPUT VI. De Moyse, quem Regina Sarracenorum gentis suae poposcit Episcopum. Per idem tempus Ecclesia velut persecutionis igne conflante, purior auri metallo refulgebat. Non enim in verbis uniuscujusque fides, sed in exiliis et carceribus probabatur: quia non honori erat catholicum esse, sed poenae: praecipue apud Alexandriam, ubi ne sepeliendis quidem corporibus mortuorum libera facultas fidelibus erat. Quae dum Lucius omni arrogantia et saevitia gereret, Mauvia Sarracenorum gentis Regina, vehementi bello Palaestini et Arabici limitis oppida atque urbes quatere, vicinasque simul vastare provincias coepit. Cumque frequentibus bellis Romanum attrivisset exercitum, et plurimis peremptis, reliquos vertisset in fugam, orata pacem, non aliter se amplexuram promittit, nisi Moyses quidam nomine, monachus, genti suae ordinaretur Episcopus. Qui in eremo partibus suis propinqua vitam solitariam ducens, meritis et virtutibus ac signis quae faciebat Deus per illum, magnifice innotuerat. Petitio ejus Principi indicata Romano, sine ulla dilatione jubetur impleri a ducibus nostris, qui ibi infoeliciter 276 pugnaverant. Captus Moyses ad sacerdotium suscipiendum, Alexandriam ex more deducitur. Adest Lucius, cui ordinandi deferebatur officium. Quo viso, Moyses praesentibus ducibus qui perurgebant, et populis, ait: Ego quidem me, non esse dignum tanto sacerdotio judico: verumtamen si aliqua in me, licet indigno, divina dispensatio putatur explenda, Deum nostrum caeli ac terrae Dominum testor, quod Lucius Sanctorum sanguine pollutas et cruentas super me non injiciet manus. Cumque Lucius tam gravi nota inustum se videret in oculis plurimorum: Quare, inquit, Moyses, tam facile condemnas eum, cujus fidem ignoras? Aut si tibi aliquis de me aliter indicavit, audi fidem meam, et tibi ipse magis quam aliis crede. Tunc ille: Desine, inquit, o Luci, dolosis tuis me quoque imaginibus adgredi. Bene mihi nota est fides tua, quam protestantur servi Dei per metalla damuati, Episcopi in exilium trusi, Presbyteri, diaconi extra Christiani nominis habitacula relegati, bestiis alii, alii etiam ignibus traditi. Nunquid potest verior esse fides quae auribus capitur, quam quae oculis pervidetur? Apud me certum est, quod qui Christo recte credunt, ista non faciunt. Et ita majore dedecore deformatus (quoniam perurgebat necessitas Reipublicae consulendi) compulsus est adquiescere, ut ab Episcopis quos in exilium truserat, sacerdotium sumeret. Quo suscepto, et gentis ferocissimae pacem tenuit, et fidei catholicae custodivit intemerata consortia.
CAPUT VII. De Didymo Alexandrino vidente. Verum cum apud Alexandriam populos et urbem nebulosi doctoris tetra perfidiae caligo suffunderet, velut lampadem quandam divina luce fulgentem 277 Didymum Dominus accendit. De cujus vita atque institutis, quoniam ad Ecclesiae gloriam Dei munere concessus creditur, licet in transcursu, necessario tamen commemoranda nobis pauca videntur. Is namque in parva aetate, cum adhuc etiam prima litterarum ignoraret elementa, luminibus orbatus, majore desiderio scientiae veri luminis inflammatur: nec desperationem cupita adipiscendi passus est, cum audisset scriptum in Evangelio: Quod apud homines impossibile est, possibile est apud Deum (Matth. 19. Marc. 10. Luc. 28.). Hac igitur divina pollicitatione confisus indesinenter Dominum deprecabatur, non ut oculorum carnalium visum, sed ut illuminationem cordis acciperet. Miscebat tamen precibus studia ac laborem, et juges continuatasque vigilias, non ad legendum, sed ad audiendum adhibebat, ut quod aliis visus, hoc illi conferret auditus. Cum vero post lucubrationis laborem somnus (ut fieri solet) legentibus advenisset, Didymus silentium illud non ad quietem, vel ocium datum ducens, tanquam mundum animal ruminans cibum quem caeperat, ex integro revocabat, et ea quae dudum, percurrentibus aliis, ex librorum lectione cognoverat, memoria et animo retexebat, ut non tam audisse, quae lecta fuerant, quam descripsisse ea mentis suae paginis videretur. Ita brevi, Deo docente, in tantam divinarum humanarumque rerum eruditionem ac scientiam venit, ut scholae Ecclesiasticae Doctor existeret, Athanasio Episcopo, caeterisque sapientibus in Ecclesia viris Dei admodum probatus: sed et in caeteris, sive Dialecticae, sive Geometriae, Astronomiae quoque, vel Arithmeticae disciplinis ita esset paratus, ut nullus unquam philosophorum aliqua ex his artibus proponens, obtinere eum, vel concludere quiverit, sed statim ut responsiones ejus acciperet, 278 magistrum eum etiam illius de qua proposuisset, crederet disciplinae. Hujus aliquanti dicta, vel communiter disputata, vel proponentibus responsa, adhibitis notariis descripsere: quae etiam nunc in magna admiratione habentur. Nos tamen qui et vivae vocis ejus ex parte aliqua fuimus auditores, et ea quae a nonnullis dicente eo descripta legimus, longe majorem gratiam et divinum nescio quid, ac supra humanam vocem sonans, in illis magis sermonibus, qui de ore ipsius proferebantur, agnovimus. Hunc etiam beatus Antonius cum fidei Athanasii testimonium laturus, adversum Arianos de Thebaide Alexandriam descendisset, magnificis consolatus est verbis: Nihil te, inquit, offendat, o Didyme, quod carnalibus oculis videris orbatus. Desunt enim tibi oculi illi, quos mures, et muscae, et lacertae habent. Sed laetare, quia habes oculos quos Angeli habent, et quibus Deus videtur, per quos tibi magnum scientiae lumen accenditur.
CAPUT VIII. Quot ex discipulis Antonii etiam tunc in eremo habitantibus, virtutes et signa fecerint. Florebat igitur Aegyptus ea tempestate, non solum eruditis in Christiana philosophia viris, verum etiam his qui per [ Al. super] vastam eremum commanentes, signa et prodigia Apostolica simplicitate vitae, et cordis sinceritate faciebant. Ex quibus interim quos ipsi vidimus et quorum benedici manibus meruimus, hi sunt, Macarius de superiori eremo, alius Macarius de inferiori, Isidorus in Scyti, Pambus in Cellulis, Moyses et Beniamin in Nitria, Scyrion et Helias et Paulus in Apeliote, alius Paulus in Focis, Poemen et Joseph 279 in Pispiri, qui appellabatur mons Antonii. Sed et alios quamplures hujuscemodi viros in Aegypti partibus habitare, fideli comperimus auditu, ut vere compleretur Apostoli dictum: Quia ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. 5.). Habuit autem per idem tempus etiam Mesopotamia viros nobiles, iisdem studiis pollentes. Quorum aliquantos ipsi per nos apud Edessam [ Al. Edissam] et in Carrarum partibus vidimus, plures autem auditione didicimus.
CAPUT IX. De Gregorio et Basilio Cappadociae Episcopis. Sed neutra harum infoecundior Cappadocia fuit, imo aliquid laetius Gregorium nobis cum Basilio germinavit. Tulit igitur et ipsa multorum Sanctorum segetem satis [ Al. satisque] laetam, produxit copiosam piorum vineam, olivarum quoque Domini germinavit novellam. Sed isti praecipue velut duo filii pinguedinis, assistentes dextera laevaque candelabro, instar [ Al. adinstar] duorum coeli luminarium refulgebant. Unde dignum puto de his pauca supra repetere. Ambo nobiles, ambo Athenis eruditi, ambo collegae, ambo de auditorio digressi ad profitendam Rhetoricam rogabantur. Quod opus magnifice quidem implebat Basilius, Gregorius vero magnificentius contemnebat. Quique cum se totum Dei servitio mancipasset, tantum de collegae amore praesumsit, ut sedentem Basilium, de doctoris cathedra deponeret, ac secum ad monasterium manu injecta perduceret, ibique per annos (ut aiunt) tredecim, omnibus Graecorum saecularium libris remotis, solis divinae Scripturae voluminibus operam dabant, earumque intelligentiam, non ex propria praesumtione, sed ex majorum scriptis et auctoritate sequebantur: quos et ipsos [ Al. et ipsa] ex Apostolica successione intelligendi regulam suscepisse constabat. Quorum praecipue in Prophetas [ Al. prophetias] commentarios discutientes, thesauros sapientiae et scientiae reconditos in vasis fictilibus perquirebant. 280 Verum cum jam ipsi sufficienter instructi Divina dispensatione ad imbuendos populos vocarentur, et alius alio itinere, ad idem tamen opus uterque traheretur, Basilius Ponti urbes et rura circumiens, desides gentis illius animos et parum de spe futura sollicitos stimulare verbis, et praedicatione succendere, callumque ab his longae negligentiae caepit abolere, subegitque, abjectis inanium rerum et secularium curis, suimet notitiam recipere, in unum coire, monasteria construere, psalmis, et hymnis, et orationibus docuit vacare, pauperum coram gerere, eisque habitacula honesta, et quae ad victum necessaria sunt, praebere, virgines instituere, pudicam castamque vitam omnibus pene desiderabilem facere. Ita brevi permutata est totius provinciae facies, ut in arido et squalenti campo videretur seges foecunda, ac laeta vinea surrexisse. Gregorius vero bonum semen non patiebatur, aut super spinas jacere, aut inter saxa dispergere, sed bonam terram cordis sui jugi cultu et exercitiis indesinentibus excolebat. Et multo amplius hic in semetipso, quam ille in caeteris proficiebat. Suscipere ille, quae renuntiantes seculo deferebant ad pedes suos, et dividere ut quisque eguisset, curam gerebat. Iste nihil habendi, et omnia possidendi contentus sacramento, erga solas sapientiae divitias avarus et multum cupidus inhaerebat. Ille coire plures in unum, et sui invicem in necessariis habere sollicitudinem docebat. Hic sui exemplo quod erat absolutus et liber, cunctis sermone Apostolico praedicabat: Ego autem volo vos sine sollicitudine esse (1. Cor. 7. 32.); et Dominus in proximo est: nihil solliciti sitis, sed tanquam servi Christi, hoc solum estote solliciti, quando redeat Dominus de [ Al. a] nuptiis. Ille delinquentibus misericorditer condolere, et a delicto revocare: hic per divini eloquii gratiam delinquendi incitamenta praevenire, nec sinere labi eum, qui difficulter erigeretur elisus. Ille in fide purus, hic in praedicatione liberior. 281 Ille Deo humilis, hic etiam hominibus erat. Ille arrogantes contemtu, hic ratione vincebat. Sic in utroque diversa gratia unum opus perfectionis explebat. Igitur Basilius non multo post Caesareae Cappadociae Episcopus, cum a Valente in exilium pro fide cogeretur, exhibitus est ad tribunal Praefecti, terroribusque (ut illi moris est [ Al. erat] potestati) et minis maximis agi caepit, ut [ Al. et] nisi praeceptis Principis obediret, interitum sibi jam jamque speraret impendere. Tum ille intrepidus, et absque ulla animi perturbatione haec sibi minitanti Praefecto respondisse fertur: Atque utinam aliquid mihi esset digni muneris, quod offerrem huic, qui maturius Basilium de nodo follis hujus absolveret. Cumque daretur ei nox, quae erat media, ad spacium deliberandi, respondisse denuo perhibetur: Ego crastino ipse ero qui nunc: tu te utinam non mutares. Et illa quidem nocte uxor imperatoris velut tortoribus tradita cruciatur: filius vero qui eis erat unicus, extinctus paternae impietatis creditur exsolvisse supplicia. Ita ante lucem missi, qui rogarent Basilium, ut precibus suis intercederet pro eis, ne etiam ipsi, et quidem multo justius similiter interirent. Sic accidit, ut cum omnes catholicos expulerit [ Al. expelleret] Valens, Basilius usque ad vitae exitum intemerato communionis sacramento in Ecclesia perduraret. Gregorius vero apud Nazianzon oppidum in locum patris Episcopus subrogatus haereticorum turbinem fideliter tulit. Reddita vero pace, Constantinopolim ad Ecclesiam docendam venire exoratus, non abnuit. Ubi brevi tempore tantum ad emendandum populum vetustis haereticorum infectum venenis proficit, ut tunc primum Christiani sibi fieri viderentur, et novellam lucem veritatis aspicere, cum religionis doctor multa 282 quidem verbis, plura tamen doceret exemplis: nec viderent ab eo discipulis aliquid imperari, quod non prius ipse fecisset. Sed ubi gloriam subsecuta invidia est, obniti quidam, et proscriptionibus minus sanis uti coepere, ut ipso ad propria remeante, alius ordinaretur Episcopus. Quod ille susurrari tantum, et sub dente sentiens ruminari, ipse profert, quod dicere ei nullus audebat: Absit, inquit, ut mei caussa aliqua simultas in Dei sacerdotibus oriatur. Si propter me est ista tempestas, tollite me, et mittite me in mare, et desinet a vobis quassatio. Tum regressus, in Ecclesia sua [ Al. Ecclesiam suam] quod superfuit vitae tempus exegit. Et quoniam jam fessa aetate, et corpore invalidus erat, successorem sibi ipse delegit, quo Ecclesiam gubernante, debilitatis et senectutis otio frueretur. Exstant quoque utriusque ingenii monimenta magnifica Tractatuum, quos ex tempore in Ecclesiis declamabant. Ex quibus nos denas ferme singulorum Oratiunculas transfudimus in Latinum. Basilii praeterea Instituta monachorum, optantes, si poterimus, et Dei favor adjuverit, eorum plura transferre. Fuerunt praeterea fratres duo Basilio, Gregorius et Petrus. Quorum alter in verbo doctrinae, alter in operibus fidei fratrem ita exaequabat, ut uterque vel Basilium, vel Gregorium redderet. Exstant etiam ipsius Gregorii junioris aliqua Opuscula luculenta. Sed de his satis dictum. In Occiduis vero partibus Valentinianus fide religionis illaesus, veteri Romani imperii censura rempublicam gubernabat.
CAPUT X. De Damaso Episcopo, et Ursini subreptione. Damasus post Liberium per successionem sacerdotium in urbe Roma 283 susceperat. Quem praelatum sibi non ferens Ursinus quidam ejusdem Ecclesiae diaconus intantum furoris erupit, ut persuaso quodam satis imperito et agresti Episcopo, collecta turbulentorum et seditiosorum hominum manu, in Basilica quae Sicinini appellatur, Episcopum se fieri extorqueret legibus et ordine et traditione perversis. Quo ex facto tanta seditio, imo vero tanta bella coorta sunt, alterutrum defendentibus populis, ut replerentur humano sanguine orationum loca. Quae res factione Maximini Praefecti saevi hominis, ad invidiam boni et innocentis versa est sacerdotis, ita ut caussa ad Clericorum usque tormenta deduceretur. Sed assertor innocentiae Deus affuit, et in caput eorum qui intenderant dolum, poena conversa est.
CAPUT XI. De Ambrosio Episcopo. Interea defuncto apud Mediolanum Auxentio haereticorum Episcopo, utriusque partis populi diversis studiis ferebantur. Dissensio gravis et periculosa seditio urbi propriae maturum parabat exitium, si pars utraque cum diversum vellet, nequaquam quod proposuerat, obtineret. Ambrosius tunc Consularis ejusdem provinciae fasces gerebat. Is cum perniciem civitati videret impendere, pro loco atque officio suo, confestim Ecclesiam, seditionem populi mitigaturus, ingreditur. Cumque inibi multa secundum leges et publicam disciplinam pro quiete et tranquillitate perorasset, pugnantis inter se et dissidentis populi subito clamor et vox una consurgit, Ambrosium Episcopum postulantes, baptizari hunc 284 protinus clamant (erat enim catechumenus) et sibi Episcopum dari: nec aliter unum populum fore atque unam fidem, nisi Ambrosius sibi daretur sacerdos. Obluctante illo et plurimum resistente, ad Imperatorem relatum populi desiderium, omni maturitate jubetur impleri. Dei enim, ait, esse, quod discordantem populi fidem, et animos dissidentes conversio subita in unum consensum atque in unam sententiam revocaret. Moxque Dei gratiam consecutus, et initiatus sacris, et sacerdos effectus est.
CAPUT XII. De Valentiniani fine. Interea cum ad bellum Sarmaticum Valentinianus de Galliae partibus venisset Illyricum, ibi vixdum coepto bello, aegritudine subita oppressus diem obiit, relictis haeredibus in Imperio filiis, Gratiano Augusto, Valentinianoque admodum parvulo, et nondum regiis insignibus initiato. Quem tamen necessitas eorum, qui tanquam vacuum imperii locum conabantur invadere, compulit, etiam [ Al. et] absente fratre, purpura indui, Probo tunc Praefecto fideliter rem gerente.
CAPUT XIII. De Gothorum per Thracias irruptione, et Valentis nece. Per idem tempus in Orientis regno Gothorum gens sedibus suis pulsa, per omnes se Thracias infudit, armisque urbes et agros vastare feraliter coepit. Tum vero Valentis bella quae Ecclesiis inferebat, in hostem coepta converti, seraque poenitentia Episcopos 285 et presbyteros relaxari [ Al. relaxare] exiliis, ac de metallis resolvi monachos jubet. Ipse tamen ab hostibus circumventus in praedio, quo ex bello trepidus confugerat, impietatis suae poenas igni exustus dedit, annis in Imperio cum fratre primo, et post cum filiis fratris, quatuordecim pariter exactis. Quae pugna initium mali Romano Imperio tunc et deinceps fuit. Igitur Gratianus cum fratre admodum parvulo, post patrui necem Orientis quoque suscepit Imperium. Is pietate et religione omnes pene, qui ante fuerant principes, superabat. Usu armorum strenuus, velox corpore, et ingenio bonus erat, sed juvenili exultatione plus fere laetus, quam sufficiebat, et plus verecundus, quam Reipublicae intererat.
CAPUT XIV. Ut Gratianus Imperator Theodosium regni participem adsciverit, et post multa religiose et fortiter gesta Maximi tyranni insidiis succubuerit. Quique videns utile, virum annis maturum in tantis regni curis habere participem, et quia, ut sermo divinus monet: Melius duo, quam unus (Eccles. 4, 9.), consortem adsciscit Theodosium, eique Orientis procuratione permissa, partes sibi ac fratri Occiduas reservavit. Verum is postquam multa religiose ac fortiter gessit, a Maximo tyranno apud Britannias exorto, per Andragathium ducem, Lugduni, suorum magis proditione, quam vi hostium, peremptus est.
CAPUT XV. De Valentiniano puero. Utque mater ejus Justina Arianam haeresim defendens, Ecclesias perturbare conata sit. 286 At Valentinianus in Italia degens, fratris nece, atque hostis metu perterritus, simulatione oblatam pacem a Maximo, simulans ipse quoque libenter amplectitur. Cum interim Justina mater ejusdem, Arianae haereseos alumna, impietatis suae venena, quae, vivente viro, suppresserat, filio facile decepto fidenter [ Al. libenter] aperuit. Igitur apud Mediolanum posita, conturbare Ecclesiarum statum, comminari sacerdotibus depulsiones, exilia, nisi Ariminensis concilii decreta, quibus fides patrum temerata fuerat, revocarent. Quo bello Ecclesiae murum et turrim validissimam pulsabat Ambrosium. Eumque minis, terroribus [ Al. terroribusque], atque omni oppugnationis genere fatigans, primum sibi aditum debellandae rimabatur Ecclesiae. Sed quamvis illa Jezabel spiritu pugnaret armata, resistebat tamen Ambrosius, Eliae virtute repletus et gratia. Ipsa autem in Ecclesiis garrire, strepere, animare, et inflammare ad discordiam populos [ Al. add. coepit]: sed quod minus res ex sententia cederet. injuriam putare, et pro hoc [ Al. hac] apud filium conqueri. Unde adolescentulus pro contumeliae invidia, quam falso conflaverat mater, accensus, armatorum globum ad Ecclesiam mittit: confringi januas, oppugnari sancta, Sacerdotem pertrahi, atque in exilium agi, protinus jubet. Sed tanta fuit perseverantia fidelium populorum, ut animas prius amittere, quam Episcopum mallent.
CAPUT XVI. De Benevoli Magistri memoriae fideli constantia. 287 Interim dictanda adversum fidem patrum Imperialia decreta mandantur Benevolo, tunc memoriae scriniis praesidenti. Sed ille cui ab incunabulis sacra fides, et venerabilis fuit, abnegat se impia verba posse proferre, et contra Deum loqui. Tum vero ne incoeptum reginae frustrari videretur, celsior ei honor promittitur, si impleret injuncta. Illo qui nobilior in fide esse quam in honoribus cuperet: Quid mihi, ait, pro impietatis mercede altiorem promittitis gradum? Hunc ipsum, quem habeo tollite: tantum mihi conscientia fidei duret illaesa. Haec dicens, ante pedes impia praecipientium cingulum jecit. Ambrosius vero adversum Reginae furorem, non se manu defensabat, aut telo, sed jejuniis continuatisque vigiliis sub altari positus: per obsecrationes defensorem sibi atque Ecclesiae Deum parabat. Dumque haec in longum diversis machinis et oppugnationibus nequam Justina moliretur, Maximus, qui se exuere tyranni infamia, et legitimum principem gestiret ostendere, datis litteris impium protestatur incoeptum, fidem Dei impugnari, et statuta catholicae Ecclesiae subrui, et inter haec appropinquare Italiae coepit. Quo Justina comperto, hoste simul atque impietatis conscientia perurgente, in fugam versa cum filio, exilia quae Dei sacerdotibus praeparabat, prima sortitur.
CAPUT XVII. Ut Theodosius necem Gratiani ultus, de Maximo triumphaverit. 288 Adfuit tamen Theodosius propter regni fidem, bonitatisque ac beneficiorum Gratiani memor, et in vindictam, totis viribus Orientis insurgens, ultus est sanguinem justum. Valentiniani quoque impia inter haec mater defuncta, fidem catholicam, quam ipsa violaverat, et regnum tyrannide depulsa, restituit. Atque ipse posteaquam Romam illustri triumpho invectus est, ad propria rursus regna remeavit.
CAPUT XVIII. De Theodosii commisso in Thessalonicenses, et poenitentia ejus publice apud sacerdotes gesta. Per idem tempus subreptione quadam daemonis, turpis macula religioso principi inusta [ Al. ingesta] est. Etenim cum apud Thessalonicam seditione exorta, quidam ex militaribus vir impetu fuisset populi furentis extinctus, repentini nuntii atrocitate succensus, ad ludos Circenses invitari populum eique ex improviso circumfundi milites, atque obtruncari passim, ut quisque occurrisset, gladio jubet, et vindictam dari non crimini, sed furori. Ob hoc cum a sacerdotibus Italiae argueretur, agnovit delictum, culpamque cum lachrymis professus, publicam poenitentiam in conspectu totius Ecclesiae exegit: et in hoc sibi tempus adscriptum, absque regali fastigio patienter implevit. Quibus omnibus istud quoque mirabiliter adjecit: Lege sanxit in posterum, 289 ut sententiae Principum super animadversione prolatae in diem tricesimum ab executoribus differentur: quo locus misericordiae, vel (si res tulisset) poenitentiae non periret.
CAPUT XIX. De restitutione Ecclesiarum, quae per ipsum jam catholicum in Oriente restitutae sunt. Igitur ad Orientem regressus, ibique, ut ab exordio principatus sui, summa cura summoque studio pulsis haereticis, Ecclesias catholicis tradere: idque ea moderatione agere, ut ultione contemta, tantum catholicis de Ecclesiarum restitutione consuleret, quo fides recta absque praedicationis impedimento proficeret: communem se praebere erga sacerdotes Dei: fide, religione, et munificentia cunctis regium animum exhibere: accessu facilis et absque imperiali fastu ad colloquium se humilibus praebere: hortatu ejus et largitionibus, Ecclesiae plurimis locis ornatae satis magnificeque constructae: praestare multa poscentibus, sed frequentius ultro offerre. Idolorum cultus, qui Constantini institutione et deinceps negligi et destrui coeptus fuerat, eodem imperante collapsus est. Pro quibus in tantum Deo charus fuit, ut speciale ei munus contulerit divina providentia. Et enim in Thebaidos partibus monachum quendam Joannem nomine, spiritu prophetico replevit, cujus monitis atque responsis pacem retinere, an bellum gerere, esset melius, sciscitabatur.
CAPUT XX. De Apollinare, et haeresi ejus. 290 Interea apud Laodiciam Syriae ante idem tempus Apollinaris Episcopus, vir sane in caeteris instructus, sed dum contentionis vitio nimius agitur, et adversum omne quod quisque dixerat, ire obvius delectatur, jactatione ingenii malefortis haeresim ex contentione generavit, asserens solum corpus, non etiam animam a Domino in Dispensatione susceptum. In quo cum evidentibus Evangelii testimoniis urgeretur (quibus ipse Dominus et Salvator habere se animam profitetur, et ponere eam quando vult, et iterum assumere eam: quamque turbatam et tristem dicit esse usque ad mortem) vertit se post, et ne ex toto verti, vel vinci videretur, ait, eum quidem habuisse animam, sed non ex ea parte quae rationabilis est, sed ex ea solum qua vivificat corpus. Ad supplementum vero rationabilis partis, ipsum Verbum Dei fuisse perhibebat. Quae assertio primo in urbe Roma [ Al. Romana] a Damaso et Petro Alexandrino Episcopo concilio congregato tali sententia depulsa est, ut decernerent, Si quis Filium Dei, qui sicut vere Deus, ita et vere homo fuit, vel humanitatis aliquid, vel deitatis minus diceret habuisse, alienus ab Ecclesia judicaretur. Quae sententia et apud Alexandriam confirmata est, et apud Constantinopolim decreto concilii. Ex illo Apollinaristae ab Ecclesia declinantes, et Episcopos sibi suae partis, et dogmata propria Ecclesiasque defendunt.
CAPUT XXI. De Episcoporum successionibus per Orientem. 291 Igitur in urbe Roma post Damasum Siricius Ecclesiae suscepit sacerdotium. Apud Alexandriam vero defuncto Petro, Timotheus, et post hunc Theophilus: in Jerosolymis autem post Cyrillum Joannes, Apostolicas reparant sedes. Apud Antiochiam vero defuncto Meletio substituitur Flavianus. Sed quod Paulinus adhuc supererat, qui in catholicorum semper societate permanserat, multa ibi jurgia et multae controversiae saepe commotae, nec tamen summa vi nitentibus aliis, aliis obnitentibus [ Al. obtinentibus], ipsisque in hoc elementis terrae marisque fatigatis, potuit aliquando pacis ullus obtineri modus, cum utique fidei jam nulla videretur subesse discordia. Hoc idem apud Tyrum fuit: Ubi cum Diodorus, unus sane ex antiquis catholicis vir, et tentationum documentis probatus, Athanasii testimonio esset a confessoribus Episcopus factus, modestia ejus contemta, alius a Meletii partibus ordinatur. Sed et in multis aliis urbibus Orientis, hujusmodi confusiones contentio genuit sacerdotum. Apud Constantinopolim vero Nectarius ex Praetore Urbano catechumenus et nuper baptisma consecutus, sacerdotium suscepit.
CAPUT XXII. De seditione Paganorum contra Fideles. Interea apud Alexandriam novi motus et contra temporum fidem adversum Ecclesiam concitantur: ex occasione hujuscemodi oborti. Basilica quaedam publici operis, vetusta et admodum neglecta fuit, quam Constantius Imperator donasse Episcopis perfidiam suam praedicantibus ferebatur. Quae longa incuria nihil validum praeter parietes habebat. Visum est Episcopo qui per idem tempus gubernabat Ecclesiam, hanc ab Imperatore deposcere, 292 ut crescentibus fidelium populis, orationum quoque crescerent domus. Quamque cum acceptam vellet excolere, reperta sunt in loco antra quaedam latentia et terrae defossa, latrociniis et sceleribus magis quam caeremoniis apta. Igitur Gentiles, qui retegi criminum suorum latebras et flagitiorum cavernas viderunt [ Al. viderent], non ferentes operta tot seculis mala et tenebris obtecta reserari, velut draconum calice potato, insanire omnes ac palam furere coeperunt. Nec vocibus jam et seditionibus, ut solebant, sed manu ferroque decertare nituntur. Crebros conflictus agere in plateis, belloque aperto uterque populus inter se coire. At nostri numero et potentia multo plures, sed modestia religionis minus feroces erant. Ex quo frequenter nostrorum plurimis vulneratis, aliquantis etiam interfectis, ad templum quasi ad arcem quandam refugiebant. Quo nonnullos ex Christianis captos secum abducentes [ Al. adducentes], accensis aris immolare cogebant: renitentes novis et exquisitis suppliciis excruciatos necabant, alios patibulis affigentes, alios confractis cruribus in speluncas praecipitantes, quas ob sacrificiorum sanguinem, caeterasque impuritates delubri recipiendas, vetustas curiosa construxerat. Verum haec per dies singulos primo cum metu, deinde cum fiducia et desperatione gerere, atque intra templum clausi rapto et praeda vivere. Ad postremum grassantes in sanguinem civium, ducem sceleris et audaciae suae deligunt Olympium quendam, nomine et habitu philosophum, quo antesignano arcem defenderent, et tyrannidem tenerent. At hi quibus Romanarum legum custodia, jurisque dicendi cura permissa est, cognitis quae gesta fuerant, turbati atque perterriti ad templum convolant, caussas audaciae perconctantur, et quid sibi vellet ille concursus, in quo cum tanto scelere ante aras sanguis civium funderetur, inquirunt. Sed illi obfirmato aditu confusis et dissonis vocibus 293 rationem facti nullam, sed clamorem reddebant. Missis tamen ad eos nuntiis, de Romani Imperii potestate, de vindicta legum, et de his quae talia solerent subsequi, commonebant. Cumque loci munitio nihil adversum vesana molientes agi, nisi vi majore, sineret, res gesta ad Imperatorem refertur. Ille qui ingenita mentis clementia errantes mallet emendare quam perdere, rescribit, illorum quidem vindictam, quos ante aras sanguis effusus Martyres effecit, non esse poscendam, in quibus dolorem interitus superaverit gloria meritorum. De caetero vero malorum caussam radicesque discordiae, quae pro simulachrorum defensione veniebant, penitus debere succidi: quibus exterminatis, etiam bellorum caussa pariter conquiesceret. Cumque haec scripta venissent, et velut post inducias parvi temporis ad audiendum uterque populus convenisset ad templum, statim ut prima Epistolae pagina reserata est, in cujus exordio vana Gentilium superstitio culpabatur, clamor a nostris immensus attollitur, stupor ac pavor Gentilium populos invadit. Latebras unusquisque quaerere, angustos fugae calles rimari, aut nostris se latenter immergere: ut ab omnibus qui aderant nosceretur, praesentia Dei populo audaciam tribuente, furorem daemonis qui in illis prius debacchatus fuerat, effugatum.
CAPUT XXIII. De situ templi Serapis, et subversione ejus. Serapis apud Alexandriam templum auditum quidem omnibus puto, plerisque vero etiam notum. Locus est non natura, sed manu et constructione per centum, aut eo amplius gradus, in sublime suspensus, quadratis et ingentibus spatiis omni ex parte distentus: cuncta vero, quo ad summum pavimentorum evadatur, opere 294 forniceo constructa, quae immensis desuper luminaribus, et occultis adytibus invicem in semet distinctis, usum diversis ministeriis et clandestinis officiis exhibebant. Jam vero in superioribus extrema totius ambitus spatia occupant exedrae et pastophoria (tabernacula), domusque in excelsum porrectae, in quibus vel aeditui, vel hi quos appellabant ἀγνεύοντας, id est, qui se castificant, commanere soliti erant. Porticus quoque post haec omnem ambitum quadratis ordinibus distinctae intrinsecus circumibant. In medio totius spatii aedes erat, pretiosis edita columnis et marmoris saxo ex trinsecus ample magnificeque constructa. In hac simulachrum Serapis ita erat vastum, ut dextra unum parietem, alterum leva perstringeret: quod monstrum ex omnibus generibus metallorum lignorumque compositum ferebatur. Interiores delubri parietes laminis primo aureis vestiti, super has argenteis, ad postremum aereis habebantur, quae munimento [ Al. monimenta] pretiosioribus metallis forent. Erant etiam quaedam ad stuporem admirationemque videntium, dolis et arte composita. Fenestra perexigua ab ortu solis ita erat aptata, ut die qua fuerat institutum simulachrum Solis ad Serapin salutandum introferri, diligenter temporibus observatis, ingrediente simulachro radius solis per eandem fenestram directus, os et labra Serapis illustraret, ita ut inspectante populo, osculo salutatus Serapis videretur a Sole. Erat et aliud fraudis genus hujusmodi: Natura lapidis Magnetis hujus virtutis esse perhibetur, ut ad se rapiat et attrahat ferrum. Signum Solis ad hoc ipsum ex ferro subtilissimo manu artificis fuerat fabricatum, ut lapis, cujus naturam ferrum ad se trahere diximus, desuper in laquearibus fixus, cum temperate sub ipso radio ad libram fuisset positum simulachrum, et vi naturali ad se raperet ferrum, assurexisse populo simulachrum, et in aere pendere videretur. Et ne hoc lapsu 295 propero proderetur, ministri fallaciae, Surrexit [ Al. Surrexerit], aiebant, Sol, ut valedicens Serapi, discedat ad propria. Sed et multa alia decipiendi caussa a veteribus in loco fuerant constructa, quae nunc longum est enumerare per singula. Verum ut dicere coeperamus, Rescripto recitato, parati quidem erant nostrorum populi ad subvertendum erroris auctorem: persuasio tamen quaedam ab ipsis Gentilibus fuerat dispersa, quod si humana manus simulachrum illud contigisset, terra dehiscens illico solveretur in chaos, caelumque repente rueret in praeceps. Quae res paululum stuporem quendam populis dabat. Cum ecce [ Al. esset] unus ex militibus fide quam armis magis munitus, correptam bipennem, insurgens omni nisu, maxillae veteratoris inlidit. Clamor attollitur utrorumque populorum: neque tamen aut caelum ruit, aut terra desedit. Inde iterum atque iterum 296 repetens, putris ligni fumosum genium caedit: quo dejecto, igni adhibito tam facile, quam lignum aridum conflagravit. Post hoc revulsum cervicibus, et depresso modio, trahitur caput: tunc pedes, aliaque membra caesa securibus et rapta funibus distrahuntur, ac per singula loca membratim in conspectu cultricis Alexandriae senex veternosus exuritur. Ad ultimum truncus, qui superfuerat, in amphitheatro concrematur: vanaeque superstitionis et erroris antiqui Serapis hic finis fuit. De cujus origine diversa fertur opinio Paganorum. Alii Jovem putant: cujus capiti modius superpositus, vel quia cum mensura modoque cuncta indicet moderari, vel vitam mortalibus frugum largitate praeberi [ Al. praebere]. Alii virtutem Nili fluminis, cujus Aegyptus opibus et foecunditate pascatur. Quidam in honorem nostri Joseph formatum perhibent simulachrum, 297 ob dimensionem frumenti, qua famis tempore subvenit Aegyptiis. Alii repertum in historiis Graecorum veteribus ferunt, Apin quemdam patremfamilias seu regem in Aegypto Memphis positum, cum famis tempore frumenta apud Alexandriam defecissent, ex proprio affatim civibus alimenta praebuisse. Quo defuncto, in honorem ejus instituerint apud Memphis templum, in quo bos quasi indicium optimi agricolae nutritur, habens quaedam coloris insignia, qui ex nomine ejus Apis appelletur: σορὸν vero, id est, sepulchrum, in quo corpus ejus inerat Alexandriam deduxerint, et Soron Apis primo ex compositione Sorapin, post vero per corruptionem Serapin nominarint. Quod an verum sit, aut nihil omnino, de his Deus viderit. Sed ad inceptum redeamus.
CAPUT XXIV. De fraudibus, quae in templis Paganorum detectae sunt. Post haec capite ipso idololatriae dejecto, studiis vigilantissimi sacerdotis [ Al. add. quoque] quaecumque fuerant per totam Alexandriam portenta potius, quam simulachra pari exitu et simili dedecore publicantur. Horret animus dicere, qui miseris mortalibus laquei a daemonibus praeparati sint, quae funera, quae scelera in illis, quae dibebant [ Al. dicebantur] ἄδυτα, tegerentur: quot ibi infantum capita desecta inauratis labris inventa sint: quot miserorum cruciabiles mortes depictae. Quae cum proderentur in lucem, ac sub auras prolata ferrentur, licet confusione ipsa Gentiles et pudore diffugerent: tamen si quis adesse potuit, mirabatur tot seculis se illis tam nefariis et tam pudendis fraudibus irretitum. Unde et plurimi 298 ex his, condemnato errore et scelere deprehenso, fidem Christi et cultum verae religionis amplexi sunt. Nam ut omittam caetera flagitia, quae in aliis locis vi necatis parvulis, despicatisque ob fibrarum inspectionem virginibus gerebantur, unum solummodo quod in templo Saturni geri, ad omnium venit conscientiam, memorabo: ex quo etiam caetera quae omisimus, perpendantur.
CAPUT XXV. De Saturni sacerdote Tyranno, totius pene Alexandriae adultero. Sacerdos erat apud eos Saturni, Tyrannus nomine. Hic [ Al. Is] quasi ex responso numinis, adorantibus in templo nobilibus quibusque et primariis viris, quorum sibi matronae ad libidinem placuissent, dicebat, Saturnum sibi praecepisse, ut uxor sua pernoctaret in templo. Tum is qui audierat, gaudens quod uxor sua dignatione numinis vocaretur, exornatam comptius insuper et donariis onustam, ne vacua scilicet repudiaretur, conjugem mittebat ad templum. In conspectu omnium conclusa intrinsecus matrona, Tyrannus clausis januis, et traditis clavibus discedebat. Deinde facto silentio, per occultos et subterraneos adytus, intra ipsum Saturni simulachrum patulis erepebat cavernis. Erat autem simulachrum patulis erepebat cavernis. Erat autem simulachrum illud a tergo exesum, et parieti diligenter annexum. Ardentibusque intra aedem luminibus, intentae supplicantique mulieri vocem subito per simulachrum aeris concavi proferebat, ita ut pavore et gaudio infelix mulier trepidaret, quod dignam se tanti numinis putaret alloquio. Postea quam vero quae libitum fuerat, vel ad consternationem majorem, vel ad libidinis incitamentum, 299 disseruisset numen impurum, arte quadam linteolis obductis, repente lumina extinguebantur universa. Tum descendens obstupefactae et consternatae mulierculae adulteri fucum prophanis commentationibus inferebat. Haec cum per omnes miserorum matronas multo jam tempore gererentur, accidit quandam pudicae mentis foeminam horruisse facinus, et attentius designantem, cognovisse vocem Tyranni, ac domum regressam, viro de fraude sceleris indicasse. Ille de injuria conjugis, imo potius sua, ardentius inflammatus, inscriptum Tyrannum ad tormenta deducit. Quo convicto atque confesso, caecisque fraudibus revelatis, pudor omnis et dedecus Paganorum pervaserat domos, adulteris matribus, incestis patribus, liberis spuriis deprehensis. Quibus divulgatis et proditis, raptim cum simulachris et aedibus excidebantur et crimina.
CAPUT XXVI. De Canopi initio et interitu. Jam vero Canopi quis enumeret superstitiosa flagitia? ubi praetextu sacerdotalium litterarum (ita etenim appellant antiquas Aegyptiorum litteras) magicae artis erat pene publica schola. Quem locum velut fontem quendam atque originem daemonum intantum venerabantur Pagani, ut multo ibi major celebritas, quam apud Alexandriam haberetur. Sed de hujus quoque monstri errore, cujusmodi originem tradant, absurdum non erit paucis exponere. Ferunt aliquando Chaldaeos Ignem Deum suum circumferentes, cum omnium provinciarum diis habuisse conflictum, quo scilicet qui vicisset, hic esse Deus ab omnibus crederetur. 300 Reliquarum provinciarum Dii [ Al. Dei], aeris aut auri, argentive, aut ligni, vel lapidis, vel ex quacunque materia constabant, quae per ignem procul dubio corrumperetur. Ex quo fiebat, ut Ignis locis omnibus obtineret. Haec cum audisset Canopi sacerdos, callidum quiddam excogitavit. Hydriae fieri solent in Aegypti partibus fictiles, undique crebris, et minutis admodum foraminibus patulae, quibus turbida aqua desudans, defaecatior ac purior redditur [ Al. redderetur]. Harum ille unam cera foraminibus obturatis, desuper etiam variis coloribus pictam, aqua repletam statuit ut Deum. Et excisum veteris simulachri, quod Menelai gubernatoris ferebatur, caput desuper positum diligenter aptavit. Adsunt post haec Chaldaei: itur in conflictum: circa hydriam ignis accenditur: cera qua foramina fuerant obturata, resolvitur: sudante hydria ignis extinguitur. Sacerdotis fraude Canopus Chaldaeorum victor ostenditur. Unde ipsum Canopi simulachrum, pedibus perexiguis, attracto collo, et quasi suggillato ventre tumido in modum hydriae cum dorso aequaliter tereti formatur. Ex hac persuasione velut Deus victor omnium colebatur. Sed profecerint haec fortasse aliquando Chaldaeis. Nunc vero adventante sacerdote Dei Theophilo, nullus profuit sudor, nec ceris fraus obtecta subvenit. Vastata sunt omnia, atque ad solum deducta.
CAPUT XXVII. De Ecclesiis et Martyriis quae in idolorum locis constructa sunt. Sed nihil gestum est, quod in squalorem verteret locum. Flagitiorum cavernae, veternosa busta 301 dejecta sunt, et veri Dei templa Ecclesiae celsae constructae. Nam et in Serapis sepulcro, prophanis aedibus complanatis, ex uno latere Martyrium, ex altero consurgit Ecclesia. Occasio autem Martyrii construendi unde data sit, dignum arbitror memorare.
CAPUT XXVIII. De Joannis sepulcro violato et reliquiis apud Alexandriam conservatis. Juliani temporibus velut relaxatis frenis efferbuit in omnem saevitiam feritas Paganorum. Ex quo accidit, apud Sebasten Palaestinae urbem sepulchrum Joannis Baptistae mente rabida et funestis manibus invaderent, ossa dispergerent, atque ea rursum collecta, igni cremarent, et sanctos cineres pulveri immixtos, per agros et rura dispergerent. Sed Dei providentia factum est, quosdam de Jerosolymis ex monasterio Philippi hominis Dei, orationis illuc caussa per idem tempus venisse. Qui cum tantum nefas humanis quidem manibus, sed ferina mente fieri viderent, mori gratius habentes, quam hujuscemodi piaculo funestari, inter eos qui ossa ad exurendum legebant, mixti diligentius, in quantum res patiebatur, ac religiosius congregantes, furtim se vel stupentibus, vel insanientibus subtraxere, et ad religiosum patrem Philippum venerandas reliquias pertulere. Ille supra se ducens, tantum thesaurum propriis servare vigiliis, ad Pontificem maximum tunc Athanasium, hostiae immaculatae reliquias per Julianum diaconum suum, post etiam Palaestinae urbis Episcopum mittit. Quas ille susceptas, paucis arbitris sub cavato sacrarii pariete inclusas, prophetico spiritu profuturas generationi posterae conservavit: quibus nunc dejectis et prostratis idololatriae vestigiis, in aedibus quondam prophanis aurea tecta consurgerent. Sed post occasum 302 Serapis, qui numquam vixerat, quae jam alterius daemonis stare delubra potuerunt? Parum dixerim, si omnes quae erant Alexandriae per singulas pene columnas cujuscumque daemonis aediculae infultae ceciderunt. Sed per cunctas Aegypti urbes, per castella, per vicos, per omne rus, per ripas fluminis, per eremum quoque, si qua phana vel [ Al. seu] potius busta reperiri potuerunt, instantia uniuscujusque Episcopi subruta, et ad solum deducta sunt, ita ut denuo rus culturae redderetur, quod injuste fuerat daemonibus deputatum.
CAPUT XXIX. De Thoracibus Serapis apud Alexandriam abrasis, et signo Christi in loco eorum reddito. Sed et illud apud Alexandriam gestum est, quod etiam Thoraces Serapis, qui per singulas quasque domos in parietibus, in ingressibus, in postibus etiam ac [ Al. in] fenestris erant, ita abscissi sunt omnes et abrasi, ut ne vestigium quidem usquam, vel numinis appellatio, aut ipsius, aut cujuslibet alterius daemonis remaneret; sed pro his Crucis Dominicae signum unusquisque in postibus, in ingressibus, in fenestris, in parietibus, columnisque depingeret. Quod cum factum esse hi qui superfuerant ex Paganis viderent, in recordationem rei magnae ex traditione sibimet antiquitus commendata venisse perhibentur: Signum hoc nostrum Dominicae Crucis inter illas quas dicunt ίερατικὰς, id est, sacerdotales literas, habere Aegyptii dicuntur velut unum ex caeteris literarum, quae apud illos sunt, elementis. Cujus literae seu vocabuli hanc esse asserunt interpretationem: Vita ventura. Dicebant ergo hi qui tunc admiratione rerum gestarum convertebantur ad fidem, ita sibi ab antiquis traditum, quod haec quae nunc coluntur, tamdiu starent, quamdiu viderent signum istud 303 venisse, in quo esset vita. Unde accidit ut magis hi qui erant ex sacerdotibus vel ministris templorum, ad fidem converterentur, quam illi quos errorum praestigiae et deceptionum machinae delectabant.
CAPUT XXX. Ut mensura aquae Nili fluminis, quam πῆχυν vocant, ad Ecclesiam deferatur. Sane quoniam moris erat in Aegypto, ut mensura ascendentis Nili fluminis ad templum Serapis deferretur, velut ad incrementi aquarum et inundationis auctorem, subverso ejus simulachro, ignique consumto, omnes simul negabant, Serapin injuriae memorem, aquas ultra ac affluentia solita largiturum. Sed ut ostenderet Deus non Serapin, qui multo erat Nilo posterior, sed se esse, qui aquas fluminis temporibus suis juberet excrescere, tanta ex eo et deinceps fuit inundatio, quantam fuisse prius aetas nulla meminerat. Et ideo ulna ipsa, id est, aquae mensura, quam πήχυν vocant, ad aquarum Dominum in Ecclesiam coepta deferri. Sed ubi haec gesta religioso Principi nuntiata sunt, extentis ad caelum palmis, cum ingenti fertur exultatione dixisse: Gratias tibi, Christe, quod absque urbis illius magnae pernicie tam vetustus [ Al. vetus] error extinctus est.
CAPUT XXXI. De Valentiniani junioris interitu, et ortu Eugenii. Interea Valentinianus in Occiduis partibus, animis ( quantum aetas patiebatur) ardentibus, Rempublicam gerens, caussis etiam nunc latentibus laqueo vitam finivit. Sed hoc quidam dolo ducis sui Arbogasti factum confirmabant: idque quam maxime publica tenebat opinio. Alii quidem a commissi [ Al. commisso] scelere ducem alienum dicebant, 304 sed caussas praestitisse, quibus in hoc adolescens animi indignatione cogeretur, quod minus ei tanquam per aetatem nondum valido, libera de omnibus indulgeret imperia. Fuere tamen nonnulli sacerdotum, qui pacis ab eo qui post creatus est legatione suscepta, immunem esse ducem a mortis scelere apud Theodosium testarentur.
CAPUT XXXII. De responsis Joannis monachi. Sed ille nihilo segnius inflammatus ad ultionem, arma contra Eugenium, qui in locum defuncti substitutus est, corripit, primo Dei voluntatem per Joannem monachum (de quo supra [Cap. 19. fin.] memoravimus) sciscitatus. Tum ille qui primam de Maximo ei victoriam praedixerat incruentam, etiam hanc, licet non absque plurima utriusque sanguinis inundatione, promittit.
CAPUT XXXIII. De apparatu belli adversus Eugenium Theodosii, et de victoria ejus orationibus magis, quam virtute peracta. Igitur praeparatur ad bellum non tam armorum telorumque, quam jejuniorum orationumque subsidiis: nec tam excubiarum vigiliis, quam obsecrationum pernoctatione munitus circumibat, cum sacerdotibus et populo omnia orationum loca, ante Martyrum et Apostolorum thecas jacebat cilicio prostratus, et auxilia sibi fida sanctorum intercessione poscebat. At Pagani, qui errores suos novis semper erroribus animant, innovare sacrificia, et Romam funestis victimis cruentare, inspicere exta pecudum, et ex fibrarum praescientia securam Eugenio victoriam nuntiare. Superstitiosius haec agente, et cum omni animositate, Flaviano tunc Praefecto, cujus assertionibus 305 (magna enim erat ejus in sapientia praerogativa) Eugenium victorem fore pro certo praesumpserat. Sed ubi verae religionis fretus auxilio Theodosius, alpium fauces coepit urgere, primi illi, quibus nequicquam litatae sunt tot victimae, de fallaciae conscientia trepidi daemones, in fugam versi. Post etiam magistri horum et doctores errorum praecipue [ Al. praecipueque] Flavianus, plus pudoris, quam sceleris reus, cum potuisset evadere eruditus admodum vir, mereri se mortem pro errore justius, quam pro crimine judicavit. Caeteri vero instruunt aciem, et collocatis in superiori jugo insidiis, ipsi pugnam in descensu montis exspectant. Verum ubi ad primos ventum est, et illico se legitimo Principi tradiderunt: cum caeteris imis vallibus deprehensis conflictus acerrimus geritur. Stetit aliquandiu anceps victoria: fundebantur auxilia Barbarorum, et terga jam hostibus dabant. Sed fiebat hoc non ut Theodosius vinceretur, sed ne per Barbaros vincere videretur. Tum ille ut conversas suorum acies vidit, stans in edita rupe, unde et conspicere et conspici ab utroque posset exercitu, projectis armis, ad solida se vertit auxilia, et prostratus in conspectu Dei: Tu, inquit, omnipotens Deus, nosti quia in nomine Christi Filii tui ultionis justae, ut puto, praelia ista suscepi: si secus, in me vindica. Si vero cum caussa probabili, et in te confisus, huc veni, porrige dexteram tuis, Ne forte dicant Gentes, ubi est Deus eorum (Psal. 113. 30.)? Quam supplicationem pii Principis, certi a Deo esse susceptam, hi qui aderant duces, animantur ad caedem: et praecipue Bacurius, vir fide, pietate, virtute et animi et corporis insignis, et qui comes esse et socius Theodosii mereretur, proximos quosque conto, telis, gladio passim sternit, agmina hostium conferta 306 et constipata perrumpit. Iter per millia ruentium ad ipsum Tyrannum, ruptis agminibus, et acervatim fusis stragibus, agit. Vix fortasse ab impiis [ Al. infidelibus] credantur, quae gesta sunt. Etenim compertum est, quod post illam Imperatoris precem quam Deo fuderat, ventus ita vehemens exortus est, ut tela hostium in eos qui jecerant, retorqueret. Cumque magna vi persistente vento, omne jaculum missum ab hostibus frustraretur [ Al. perfrustaretur], fracto adversariorum animo, seu potius divinitus repulso, Arbogasto duce nequicquam, Deo adverso, fortiter faciente, Eugenius ante Theodosii pedes, vinctis [ Al. vinctus] post terga manibus, adducitur. Ibique vitae ejus et certaminis finis fuit. Tum vero religioso Principi gloriosior victoria de frustratis opinionibus Paganorum, quam de Tyranni interitu fuit: quibus spes vana et falsa divinatio minus in interitu contulit poenae, quam pudoris servavit in vita.
CAPUT XXXIV. De fine Theodosii post victoriam, et Arcadio atque Honorio liberis ejus et haeredibus regni. Cumque post haec ut futurorum praescius Imperator, disponendae Reipublicae sollicitudine stringeretur, ad orientem protinus mittit, ubi venturus ad bellum, tuta liberos custodia commendarat. Ibique Arcadium Augustum regnum sibi dudum traditum servare praecipit [ Al. praecepit]. Honorium vero pari dignatione praeditum, ad occidentis imperium venire ocyus jubet. Quo suscepto, et paternis osculis complexibusque constricto, traditis occidentalis regni gubernaculis, ipse, Romano imperio per annos decem et septem feliciter gubernato, ad meliora migravit, cum piissimis Principibus percepturus praemia meritorum.