Jump to content

Historia hierosolymitanae expeditionis/V

Checked
E Wikisource

HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS

LIBER V

CAPUT PRIMUM. - De divinorum mysteriorum restitutione, et de patriarchae recollatione. [0513A]

Accepta hac victoria in campo Antiochiae, magnae et regiae civitatis Syriae, episcopus Podiensis et caeteri principes, a fuga et caede exercitus Corbahan reversi in praefatae urbis moenia, basilicam B. Petri [0513B] apostoli, quam Turci suis sacrilegis ritibus profanaverant, ab omni inquinamento mundantes, altaria sancta, quae subversa erant, in omni honestate reaedificaverunt, imaginem vero Domini nostri Jesu Christi et figuras sanctorum, quas in modum viventis personae obcaecatas et obductas coemento obscuraverant, summa reverentia renovabant, cultores catholicos in exsequendis ibidem divinis mysteriis restituentes in omni clero tam Graecorum quam Latinorum. Deinde ex ostro purissimo et serico pretioso et reliquis ornamentis, quae in Antiochia sunt reperta, infulas, dalmaticas, cappas et omnem decorem ad usus ecclesiarum Dei vivi fieri constituerunt, quibus divina officia in templo B. Petri celebraturi sacerdotes et ministri ornarentur, vel [0513C] quando in processione Dominicarum dierum, aut in celebri festo, ad oratorium S. Mariae, matris Domini nostri Jesu Christi, in psalmis et hymnis migrarent. Hoc idem oratorium brevi intervallo distans ab ecclesia B. Petri, adhuc ab iisdem Turcis inviolatum et intactum permansit, et Christianis, inter se post sibi subjugatam urbem dono et licentia eorum commorantibus, solummodo concessum est. Patriarcham vero urbis, virum clarissimum et Christianissimum, quem Turci, cum adhuc Christianorum obsidione circumdarentur, saepius funibus astrictum vivum ad moenia suspenderunt in oculis omnium, ad augendas Christiano populo molestias, et cujus pedes frequenter compedum laesione attriverant, decenter in cathedra sua relocaverunt, et principem Antiochiae cum omni [0513D] subjectione et religione praefecerunt.

CAP. II. - Quibus principibus subjecta sit Antiochia.

His itaque divinis rebus praelatis et praeordinatis, Boemundum dominum et advocatum urbis constituerunt, eo quod multum in traditione urbis expendisset, plurimumque laboris pertulisset, ut custodias per turres et moenia adversus Turcorum insidias faceret. Boemundus assumpta potestate et dominio urbis, in praesidio quod in eminentiore loco in montanis habetur, sedem et custodiam suorum posuit, nulla illic Turcorum defensione sibi adversante. Nam audita fuga et contritione suorum, Sansadonias, et qui in arce erant, pariter etiam [0514A] ipsi per montana fugerunt, vacuum et immunitum relinquentes praesidium. Verum Reymundus comes de regione Provinciae, semper insatiatus desiderio acquirendi, turrim eam, quae ponti Fernae imminet versus portum S. Simeonis, invadens, suo munivit satellitio, partemque hanc urbis suae ditioni subesse [0514B] coegit. Caeteri vero principes, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Robertus, princeps Northmannorum, cunctique qui non minus laboris circa urbem pertulerant, minime urbi praeesse, aut ejus redditus vel tributa sibi impertiri quaesiverunt, nolentes fidem et sacramentum, imperatori Constantinopolis factum, violare. Juraverant enim sibi, ut si caperetur Antiochia, quia de regno ejus erat, sicut Nicaea cum omnibus castellis et urbibus, ad regnum ejus pertinentibus, sibi reservarent, suaeque majestati restituerent. Ex tunc et deinceps Boemundus comiti Reymundo coepit invidere, sed tamen occulte.

CAP. III. - De duobus principibus directis, quorum unus periit, alter vix evasit.

[0514C] Praedicti vero principes, quibus curae erat fidem et jusjurandum servare, Baldewinum Hamaicorum comitem, una cum Hugone Magno, fratre regis Franciae, paulo post victoriam a Deo collatam direxerunt in legationem ad ipsum imperatorem Graecorum, ut causam ab eo investigarent, cur tam impie se gesserit erga populum Dei; et auxilium, quod pollicitus esset, cur in tanta necessitate exhibere neglexerit, cum in aliquo eos fallaces aut seductores adhuc invenire nequiverit. Injunctum est etiam illis ut eidem imperatori dicerent quomodo ab omni promissione et sacramento principes exercitus soluti haberentur, eo quod omnia quae promiserat auxilia ex timidorum et fugitivorum suggestione [0514D] mentitus esset. Sic quidem duo praedicti principes, assumpta sociorum confratrum legatione, ad ipsum imperatorem viam insistunt per mediam Romaniam. Ubi in confinio Nicaeae in insidias Turcopolorum forte inciderunt, non a dextris vel a sinistris declinare valentes. Turcopoli itaque, gens impia et dicta Christiana nomine non opere, qui et Turco patre et Graeca matre procreati, videntes viros sibi inter manus oblatos, subito irruerunt in eos, Baldewinumque, qui Hugonem aliquantulum praecesserat, ut aiunt, sagittis confixerunt; quidam vero asserunt quod vivum illum et captivum abduxerint; sed latet usque in hodiernum diem, quo fine tam nobilissimus [0515A] et Christianissimus princeps perierit. Hugo autem Magnus, qui modico intervallo viam post Baldewinum continuabat, cernens angustias animae illius, celeri cursu iter remensus est ad silvam quamdam, montibus contiguam, cujus absconsione protectus, manus impiorum invasit.

CAP. IV. - De plaga mortalitatis, quae facta est in populo Dei.

Post haec, ex omni parte crebro affluente navigio in cibariis ad portum S. Simeonis, et peregrinis in victoria Dei ab obsidione harbarorum liberatis, felici abundantia cibariorum, omniumque necessariorum fructibus, plaga maximae mortalitatis facta est intra urbem Antiochiam, qua plurima et innumerabilis multitudo Christiani exercitus tam nobilium [0515B] procerum quam humilis vulgi absumpta est. Hac clade mortifera primum venerabilis praesul de Podio percussus, vitam finivit Kal. Augusti: quem nimia lamentatione nobiles et ignobiles deflentes, in ipsa basilica S. Petri sepulturae contulerunt, in eodem loco quo lancea Dominica reperta est. Sepulto itaque tam venerabili sacerdote, amplior et gravior invaluit haec plaga saevissima, et morte minui adeo Christianorum coepit exercitus, ut per spatium ferme sex mensium vix aliqua oriretur dies, quin centum et quinquaginta vel triginta ad minus, tam nobiles quam ignobiles spiritum vitae exhalarent. Ejusdem cladis atrocitate Henricus de Ascha, miles nobilis genere, moriens occubuit in castello Turbaysel, illic catholice sepultus. Reinardus pariter de Hemersbach, [0515C] miles clarissimus opere et genere, vitam amisit, sepultus in atrio basilicae B. Petri apostolorum principis. Praeterea multi tam equites quam pedites, nobiles et ignobiles, monachi et clerici, parvi et magni, quin et sexus femineus, supra centum millia sine ferro morte vastati sunt.

CAP. V. - De insidiis Turcorum, et de quodam Folkero et uxore ejus.

Interea multi gaudentes pace et victoria, mortalitatemque hanc vitantes, et causa necessariorum dum viam frequenter Rohas insisterent, sperantes aliquid accipere de manu Baldewini, plurimas insidias et caedes a Turcis, qui habitabant in praesidio Hasart, patiebantur, et saepius capti aliqui abducebantur. [0515D] Quadam autem die quidam Folkerus, miles egregius, de castro Bullon ortus, dum cum uxore sua, quae erat formae elegantis, Rohas cum caeteris fratribus iter faceret, forte in Turcorum insidiantium manus incidit: qui illico cum caeteris, post multam defensionem victus ac decollatus est. Uxor vero illius quia multum prae honestate vultus sui placuit in oculis eorum, capta in praesidium Hasart abducta est. Princeps ergo et dominus praesidii hanc honorifice tractari jussit, dum videret si in ejus redemptione aliquid magni pretii consequeretur. Nec diu post, quidam Turcorum miles illustrissimus, qui ad dominum praesidii Hasart in conventione solidorum venerat, in concupiscentia formae uxoris Folkeri captus, immoderato amore exarsit, ac [0516A] nimium pro eo dominum praesidii efflagitabat, ut eam dono ejus pro conventione solidorum in conjugium accipere mereretur. Quod et actum est.

CAP. VI. - De inimicitiis inter Brodoan de Alapia et principem Hasart.

Miles itaque Turcus nuptiis his laetatus, multo amplius quam solebat insidias et bellum hostibus domini Hasart inferebat; et praedam de Alapia civitate magna Brodoan, cujusdam principis Turcorum, saepius abduxit, insequentes ad excutienda spolia frequenter captivabat, aut victos detruncabat. Erant enim ad invicem, inter Brodoan de Alapia et principem de Hasart, odium et graves inimicitiae. Transactis dehinc aliquot diebus, Brodoan indignatus, quia miles praedictus manusque militum de Hasart [0516B] saepius sibi adversarentur, de universis partibus civitatis Alapiae Turcos suae ditionis collegit, ut die decreto, Hasart in manu valida obsidens, expugnaret. Hoc comperto, princeps Hasart anxie meditatur, qualiter vires auxiliares acciret, cum quibus occurrere congregatis tot millibus Brodoan valeret.

CAP. VII. - Consilium Turci Christianae mariti de adipiscenda Christianorum amicitia.

Ad haec inter diversa colloquia quae fiebant, miles Turcus, qui Christianam duxerat uxorem, instinctu ejusdem conjugis sic principem Hasart adhortatur, dicens: «An vides, quomodo Brodoan undique Turcorum manum contrahat et vires, atque in multis millibus te et praesidium quod habes, vallare, et expugnare disponit? Nunc, si meo vis credere consilio, [0516C] Godefridum, ducem Christiani exercitus, qui Antiochiam, fugato Corbahan, potenter obtinet, amicum, datis dextris, tibi facere non tardabis, et sic universam Christianorum opem et comitatum in hac instante necessitate scias te adepturum. Nosti enim quod haec gens Christiana cuncta gentibus militari actu et audacia praefertur, et nulli eis fide et honore comparantur. Unde nequaquam consilium hoc parvipendas, sed sine dilatione ejus tibi amicitiam apprehendas; et sic eo foederato, universos Christianos ad omne tibi scias auxilium voluntarios.» Hic vero princeps, sciens hoc sanum esse consilium, seque Brodoan ejusque copiis innumeris sic posse resistere, nuntium Christianae professionis, genere Syrum, hominem mire discretum, Godefrido duci [0516D] Antiochiam misit, in haec verba loquentem:

CAP. VIII. - Legatio principis Hasart ad Godefridum ducem, et quomodo dux haesitat cum Turcis foedus inire.

«Princeps Hasart, Godefrido magno principi ac duci Christianorum, salutem, et omne quod melius optari potest. Consilio nostrorum ad te direximus, pacem et concordiam inter nos componere, fidem et amicitiam statuere, atque ad omnem bellicam necessitatem arma nostra esse communia. Comperimus enim quomodo vir et princeps potens es viribus, et quod auxilium ferre vales tibi confoederatis, et nulla levitate a fidei tuae vinculo poteris resolvi. Unde prae omnibus te elegimus, te convenimus, opem a te [0517A] quaerimus, foedus percutimus, fiducia hac qua certus nostrae fidei semper habearis. Brodoan de civitate Alapia nobis factus inimicus, Turcorum undique contraxit auxilia, in brevi ad praesidium nostrum Hasart in virtute magna et copioso exercitu perventurus. Cui non in alio auxilio Turcorum principum occurrere et resistere decrevi, sed in manu tua, si credere mihi et succurrere non recuses.» Godefridus dux, audita hac legatione, consilio suorum habito, fiduciam statuendae pacis requirit, haesitans ne Turcorum perfidia sibi suisque aliquo iniquo machinamento obesse possit, corrupto foedere sub aliqua pravae occasionis industria.

CAP. IX. - Mahumet, filius principis, duci Godefrido datur obses: columbae foederis nuntiae emittuntur.

[0517B] Audiens vero princeps de Hasart ex legati sui relatione, quia dux et sui de hac concordia haesitarent, et non multum in Turcorum promissis confiderent, duci filium suum, Mahumet nomine, quem tenere diligebat, obsidem misit, ut certior inter se statuendae pacis ac foederis abhinc et deinceps redderetur. Dux, filio illius obside accepto, fidem et amicitiam cum illo pepigit, et se ad omnia adversantia sibi auxiliari et nunquam deficere, stabili juramento promisit. His ita promissis, diem certam statuit, qua ad auxilium contra Brodoan Christianum conduceret exercitum, et Turcorum legiones ab obsidione Hasart, Domino Deo suo Jesu Christo auxiliante, effugaret. Haec dux dum constanter pollicetur, legati de praesidio Hasart vehementer jucundati [0517C] et laetati sunt; et sine mora columbas duas, aves gratas ac domitas, secum allatas eduxerunt a sinu suo, ac charta, ducis responsis promissisque fidelibus inscripta, caudis illarum filo innodata, e manibus suis has ad ferenda laeta nuntia emiserunt. Dux et universi, qui cum eo aderant, de hac avium emissione mirantur. Sed illico, cur per aves haec fiant nuntia, illis a legatis responsum est: «Non dominus noster dux, ejusque fideles super emissis mirentur columbis, quas non pueriliter, non frustra, praemisimus; sed hac de causa praemissae sunt, ut rapido et incessabili volatu legationem fidei, quam erga eum habes, accelerent, et de auxilio tuo certificent, qualiscunque nobis in via fortuna vel impedimentum occurrerit. Est et aliud quare hae aves cum chartulis praemittuntur, [0517D] ne si in sinu nostro repertae fuerint ab aliquibus fratribus nostris Turcis, rei morti damnemur.» Jam cum chartis sibi commissis aves avolaverunt, in solium et mensam ducis Hasart fideliter reversae. Princeps autem de Hasart ex more solito aves domesticas pie suscipiens, chartas intitulatas a caudis earum solvit, secreta ducis Godefridi perlegit, diem adventus sui ad auxilium, et in quantis millibus Christiani exercitus subveniret, pernoscit.

CAP. X. - Brodoan Hasart obsidet, Christianorum supervenit exercitus.

His perlectis et agnitis, et Godefridi certus amicitiae et fidei, praesidium Hasart plurimis militum munivit armis et copiis Turcorum sibi auxiliantium, [0518A] quas e diversis accivit locis. Et ecce Brodoan in manu forti et numero quadraginta millium virorum Turcorum descendit in campos Hasart, sedemque in circuitu murorum illius fixis tentoriis locavit, gravi assultu moenia et turres de die in diem oppugnans. Vix quinque sederat diebus, et ecce dux Godefridus in fortitudine multa ab Antiochia est egressus in vexillis mirae pulchritudinis, in loricis et galeis, in sagittis equitum et peditum, spatio dierum trium iter faciens. Peracta via unius diei, Baldewinus, frater ipsius, a Rohas proficiscens cum tribus millibus virorum pugnatorum, occurrit in vexillis per aerem coruscantibus, ex ducis legatione accitus. At Boemundus et Reymundus vehementi invidia indignati sunt, quod ipse princeps de Hasart primum [0518B] ad Godefridum mittens, foedus inierit, filiumque suum sibi obsidem mutuae fidei dederit: et ideo omnino se in hanc ducis expeditionem proficisci recusarunt.

CAP. XI. - Boemundus et Reymundus duci Godefrido associantur: obsidio solvitur, sed per insidias quidam de Christianis occiduntur.

Dux, jam itinere unius diei expleto, videns quod principes hi prae invidia remanserant, nec blandis monitis nec humili prece flecti poterant ut venirent, iterato eis legationem misit, in hunc modum locutus: «Non decet vos, qui estis columnae et ductores Christiani exercitus, ut vos fratres vestros conchristianos auxilii vestri immunes relinquatis, occasionem falsam adversum nos sumentes, cum [0518C] adhuc in nulla angustia vel necessitate vobis defuerimus; sed semper in via hac etiam pro vobis mori parati fuerimus. Credite procul dubio quod si hodie remanseritis, nec opem nobis ad id negotium tuleritis, hostes vestri erimus, nec ad ullam causam ad vos pertinentem ultra pes noster movebitur.» Boemundus et Reymundus videntes quod manus universa Christianorum ad vocem ducis Godefridi viam Hasart insistebat, et quod dux caeterique confratres eis in ira loquerentur, recordati sunt quod injuste egissent erga fratres suos; ac compuncti, sociis suis tam equitum quam peditum circiter quatuor millia adunatis, Godefridum via regia secuti, in regione Hasart associati sunt. Erat numerus congregatorum principum et eorum exercitus triginta [0518D] millia virorum pugnatorum. Brodoan et qui cum eo in obsidione Hasart convenerant, cognoscentes quia agmina Christianorum campos vicinos introissent, a longe e castris eorum ignes in nocte relucere, et nebulam fumorum ascendere intuentes, ex consilio et pari mente castra ab obsidione moverunt, scientes quod tot millibus resistere minime valerent. Ex his ad decem millia in circuitu longae remotione viae per notas semitas et montana gradientes, tardatos et subsequentes peregrinos ac postremos exercitus sagittis a tergo incurrerunt, et sexcentos subito expugnatos et exterritos, clam duce et eis, qui longo spatio duorum milliarium praecesserant, in ore gladii percusserunt.

CAP. XII. - A principe Hasart cum magna gratiarum actione suscipitur dux Godefridus: foedus renovatur. [0519A]

Hanc famam crudelem dux et sui comperientes, equorum velocitate invecti, Turcis a caede hac revertentibus in valle montium regionis Hasart properata via occurrerunt, non modicam stragem illorum lanceis et gladiis illic facientes. His attritis, et fuga per montana et veprium condensa dilapsis, dux et caeteri comprimores ad praesidium Hasart applicuerunt. Quibus princeps illius cum trecentis, galea et lorica fulgenti opertis, occurrit, multas gratiarum actiones referens duci super omnibus quae ejus auxilio adversus inimicorum vires victrices illis contigerunt. Moxque renovato foedere, amiticia duci [0519B] inviolabili conjunctus est in aspectu omnium qui aderant, promittens se stabilem et nunquam alienari a societate ipsius ducis et Christianorum familiaritate ac dilectione. Dux ex consilio suorum viro sibi confoederato galeam, auro et argento mire insertam, et loricam magnae honestatis contulit, qua Herebrandus de Bullon, miles nobilis et bellico actu insignis, praelia commissurus semper induebatur. Brodoan igitur ab obsidione Hasart fugato, et principe ejusdem praesidii a duce et omnibus primoribus benigne commendato, ac pacifice in sua relato, exercitus Antiochiam repedavit, et in victoria ac pace magna universi principes in ea consederunt.

CAP. XIII. - Dux, invalescente pestilentia, coactus necessitate temporis, recessit ab Antiochia.

[0519C] Post haec, praedictae pestilentiae tempestate amplius et validius ingruente, multisque principibus cum plebeia manu morientibus, dux Godefridus, memor quomodo persimili clade olim est Romae tactus in expeditione quam egit cum Henrico, rege quarto, imperatore Romanorum tertio; et quomodo illic in pestifero mense Augusto quingenti fortissimi milites pluresque nobiles obierint, et plures exterriti, cum ipso Caesare ab urbe recesserint, nunc idem malum metuens, ab Antiochia recedens, secessit versus montana Pancratii et Corovassilii; et habitavit in urbibus Ravenel et Turbaysel, a fratre Baldewino ante obsidionem Antiochiae subjugatis, et post transmigrationem suam in Rohas eidem fratri et duci relictis.

CAP. XIV. - Dux ipse cum paucis Christianis praesidia inimica subvertit. [0519D]

In eisdem siquidem praesidiis quidam Armenii fratres, monachico habitu Deo servientes, multas passi calumnias a militibus Pancratii habitantibus in praesidio, praefatis locis Ravenel et Turbaysel contermino, ipsum ducem, videntes virum esse pacificum et amatorem justitiae, sunt aggressi, querimoniam super illatis sibi injuriis facientes, et super arce Pancratii semper eisdem castellis eorumque habitatoribus infesta. Dux vero Christianissimus querimoniis pauperum Christi pulsatus, et harum injuriarum non immemor, quas sibi idem Pancratius fecerat, cum adhuc a Christianis obsidio circa muros Antiochiae [0520A] fieret, moleste tulit, omnibus modis de his ultionem sumere meditans. Spoliaverat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris ejusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam ejus agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expavit. His itaque injuriis et pauperum querimoniis, nunc dux commotus, quinquaginta milites suorum sequacium eligens, in loricis, clypeis et lanceis, in balistis et lanceis Armeniacis profectus est ad vicinam arcem, in qua noxii praedones Pancratii morabantur. Hanc omni virtute instans, oppugnat repentino assultu, expugnatam flamma et igne humi cogit procumbere, viginti ex militibus, quos in ea reperit, ejus jussu [0520B] excaecatis in retributionem et vindictam superbiae et injuriarum quas Pancratius sibi Christique pauperibus inferre praesumpsit. Similiter arx et praesidium Corrovassilii assultu et virtute militum ducis, ex diversis calumniis et injuriis, quas Christianis intulerat, crematum, expugnatum, humique prostratum est.

CAP. XV. - Baldewinus confluentes ad se Christianos donis plurimis munerat, Turcos edomat.

Duce itaque Godefrido ab Hasart in Antiochiam reverso, dehinc obside Mahumet in manu et custodia suorum Antiochiae relicto, Turbaysel et Ravenel profecto, Baldewino vero ab Hasart cum suis Rohas reverso, plurimi de exercitu viri nobiles et ignobiles, Drogo de Nahella, Reinardus de Tul, Gastus [0520C] de Berdeiz, Folkerus Carnutensis, caeterique primates et commilitones per centenos et quinquagenos alii equo, alii pede, venerunt ad civitatem Rohas, ut a Baldewino, duce et principe in civitate et regione facto, pro obsequio militari praemia mererentur, moram aliquam apud eum facientes. Erant enim summa necessitate gravati, et longa expeditione rebus exhausti necessariis. Affluebant autem et accrescebant singulis diebus in numero et virtute, dum fere tota civitas obsessa a Gallis, et eorum hospitalitate occupata est. Baldewinus singulis de die in diem in byzantiis auri, in talentis et vasis argenteis dona plurima conferebat; regiones et cuncta sibi adversantia congressione belli edomabat, Turcos et omnes in circuitu subjugabat, donec foedus [0520D] nobiliores et praepotentes terrae cum eo percusserunt.

CAP. XVI. - Baldewinus conspirantes adversus se proscribit, et custodiae mancipat.

Hanc Francorum gentem ab Antiochia et e cunctis locis sic ebullire et praevalere in omni actu et arte, duodecim principes et indigenae civitatis Rohas vel Edessae intuentes, eorumque consilia suis praeponi, et cum eis de omni re et negotio terrae Baldewinum agere, eosque et eorum decreta plus solito negligere, vehementi indignatione adversus eum suosque exarserunt. Et omnino ab his exterminari metuentes, nimium poenituit eos quod Baldewinum ducem ac dominum civitati praefecissent. Unde facta clam [0521A] conspiratione et missa turcis legatione, traditionem adversus Baldewinum machinabantur, qualiter cum suis aut occidi aut ab urbe posset depelli. Quod dum inter se frequenti et secreto conventu aptarent, quidam ex eis, Enxhu nomine, fidem puram intimo corde et mente erga Baldewinum servans, fraudis adinventores et consentaneos sibi ex ordine aperuit, ideoque se suosque et civitatis introitus nocte et die ab illorum traditione necesse esse tueri, ne improvisos et incautos Turcorum vires et insidiae reperire possent. Baldewinus talem tantamque perfidiam eos machinari nunc veraci relatione, nunc tristis vultus illorum immutatione expertus, missa familiari et devota sibi manu Gallorum, universos jussit teneri et carceris custodiae mancipari; omnem vero substantiam [0521B] et pecuniam illorum inauditam suo inferri palatio, quam non parce suis sequacibus pro militari obsequio expendit.

CAP. XVII. - Baldewinus nimia datione exhaustus, pro redemptione captivorum munera suscipit, quosdam excruciat, et urbe depellit.

Deinde pluribus diebus evolutis, et multum illis pro vita et membrorum salute precantibus, plurimumque se excusantibus, dona vero non modica per exoratores pro sua redemptione offerentibus, Baldewinus suorum semper consilio ad altiora tendebat, sciens ex ore delatorum quod per vicina castella et munitiones thesauros ampliores, quodque pretiosius habebant, a facie Christiani exercitus absconderant. Postremo ex nimia datione et solidorum conventione, [0521C] et magnitudine donorum, quae non solum Gallorum primatibus, sed et inferiori manui contulerat, Baldewinus exhaustus, munera pro redemptione captivorum suscipienda concessit. Duorum tantum munera recusavit, quos nimium culpatos et reos traditionis jussit excaecari. Plures vero vulgi consocios sceleris, amputatis naribus, manibus aut pedibus, condemnatos urbe jussit expelli. Non minus a singulis redemptis quam viginti millia byzantiorum aut triginta aut sexaginta in aerarium ducis Baldewini illata sunt, praeter mulos et equos, vasa argentea plurimaque ornamenta pretiosa. Ab illo die et deinceps dux Baldewinus in civitate Rohas factus est metuendus et nomen ejus usque ad extremum [0521D] terrae divulgatum est virtute praeclarus existens.

CAP. XVIII. - De socero Baldewini et de dolo Balas in praesidio Amacha.

Socer autem Baldewini, Taphnuz nomine, videns quia sic de viris perfidiae ultionem sumpsit, eosque damnis rerum et tormentis membrorum afflixit, occasione assumpta in munitiones suas in montana perterritus fugit, nec ultra revocari potuit, metuens ne pro pecunia, quam adhuc debebat, capitalem subiret sententiam. Balas quoque de Sororgia civitate, spe recuperandae civitatis frustratus de manu Baldewini vel quidquam accipiendi propter affluentiam Gallorum, et quia cor illius omnino ad eos intendebat dolos, in secreto cordis sui aptare coepit qualiter [0522A] Baldewinum ad interitum callido consilio perduceret. Tandem via reperta iniquae fraudis, qua eum decipere aut perdere posset, die quadam, ac si in puritate fidei, eum circumveniens, sic locutus est: «Scio quia vir magnae potentiae es et industriae, et non parce eos remuneras, qui tibi in obsequio militari voluntarii habentur. Unde devovi tacite mecum ut non solum me, filiosque et uxorem meam in manu tua commendem, sed et praesidium meum Amacha, quo terram plurimam subjugare potes, tibi tradam die quam melius aptam ad id suscipiendum elegeris.» Baldewinus vero tam benigne et sibi fideliter loquenti, gavisus de susceptione praesidii, apprime credidit; et diem statuit, qua secundum verbum Balas sibi traditio praesidii sine aliquo fieret impedimento.

CAP. XIX. - Quomodo quidam viri sensati Baldewinum contra perfidiam Turci muniunt. [0522B]

Jam die appropinquante, Balas doli sui non immemor, Turcos centum armis et loricis munitos castro Amacha induxit et per mansiunculas praesidii hac et illac insidias inclusit, ut sic Baldewinum cum suis ingredientem vivum comprehenderent, suaeque ditioni submitterent. Baldewinus fraudis hujus nescius, sumptis ducentis militibus strenuis ad omne belli opus, usque ad praesidium Amacha profectus est, et Balam, juxta quod promiserat, paratum ad reddendum praesidium invenit. Balam vero multum rogantem, et in dolo mellito ore adulantem, ut cum aliquibus de societate electis praesidium intraret ac [0522C] susciperet, et in ejus custodia fideliores, quos vellet, relinquere ordinaret, ille fere audivit et credidit; sociosque secum ascensuros et intraturos jam assumere parabat, et qui extra remanerent disponebat. Sed ecce quidam viri sensati Gallorum nihil fidei in hujus verbis et promissis esse astruentes, Baldewinum seorsim ducunt et vehementer arguunt quod verbis hujus Turci gentilis tam subito crediderit, et sine obside fiducialiter ejus praesidium cum modica manu intrare concesserit.

CAP. XX. - Quomodo Baldewinus perfidiam Turci in captione suorum experitur.

Tandem de hoc diu dubitantibus plurimumque consilii habentibus, et Baldewinum ab ingressu praesidii [0522D] ex toto avertentibus, decretum est utrinque ut Baldewinus cum sociis in valle praestolaretur, et duodecim ex sociis, in quibus confideret, ad arcem suscipiendam praemitteret, qui eam suae ditioni, clavibus serisque sumptis, potenter subjicerent. Nec mora, viri duodecim ad arcem suscipiendam electi, armis et loricis induti, praesidium et turrim Amacha intraverunt. Qui mox ut mediis insidiis astiterunt, centum Turci ex mansiunculis in impetu exsilientes, viros armis et sagittis circumdederunt, et parum adversus tantos in defensione valentes comprehenderunt. Duo solummodo ex duodecim se virili et multa repugnatione a manibus hostium extorquentes, subito in solium, quod fenestratum in vallem respiciebat, evaserunt, gladiis eductis se ab insequentibus [0523A] hostibus valide adeo defendentes, dum caput a fenestris exerentes, Baldewinum ad radicem montis cum suis stantem admonuerunt ut se a dolis observaret, asserentes decem in fide falsa captos, et se in periculo mortis evidenter constitutos.

CAP. XXI. - Baldewinus graviter torquetur de captione suorum militum.

Baldewinus, intelligens ex illorum anxia vociferatione rem universam in adversitate positam, et dolos Balas manifestos, magnis doloribus de captivitate suorum torquetur. Sed quid ageret aut quid insisteret ad liberandos viros nullo consilio invenire potuit. Erat enim praesidium situm in excelso rupium humanis ingeniis aut viribus insuperabile. Tandem Baldewinus de infortunio tam egregiorum [0523B] virorum condolens, Balam multum de iniqua fraude redarguit, de jurejurando admonet, et quatenus captos suos restituat, pondus auri et byzantiorum pro eorum redemptione recipiat. Sed is omnia refutat, et solam Sororgiam civitatem requirit. Baldewinus nequaquam civitatem sibi reddere in Deo jurat, etiamsi membratim in conspectu ejus omnes, quos ceperat, detruncaret. Sic nequaquam Balas Baldewini preces et admonitiones audiente, nec ejus munera curante, praeter Sororgiam, Baldewinus moestus et graviter conquerens de captivis suis, Rohas reversus est. Ab eo die Turcos eorumque consilium et auxilium ac frequentationes vehementi odio habere coepit.

CAP. XXII. - Balduc capite truncatur; sex de sociis Baldewini restituuntur. [0523C]

Post haec non multi praeteriere dies, cum Balduc de Samusart, qui uxorem et filios Baldewino obsides daturus erat, sed plurimis diebus in dolo distulerat, palatium Baldewini in adulatione ingressus, jussu ejus a Gallis tentus ac capite truncatus est. Baldewinus in civitate Sororgiae Folkerum Carnutensem cum centum probis et bello assuetis militibus constituit, ut semper Amacha vexarent assultu, et Balae in ultionem captivorum suorum fratrum dignam vicem rependere conarentur. Die ergo quadam Folkerus cum suis egressus est ad capiendas praedas in Amacha terra. Qui, praemissis aliquibus sociis, Turcos ab arce usque ad locum, ubi Folkeri erant insidiae, pertraxerunt. Tum commisso praelio, sex [0523D] ex Turcis et militibus Balas capti et abducti sunt. His captis et abductis, Balas sex de sociis Baldewini in redemptione suorum restituit; sex usque ad diem illius in Jerusalem in sua retinuit custodia. Post haec quatuor evaserunt ob negligentiam et prae longo taedio custodum. Balas vero Gerhardum, privatum et secretarium Baldewini, una cum Piscello, filio sororis Ubelhardi, praeclari militis et nobilissimi de Wizam, decollari jussit.

CAP. XXIII. - Multitudo Teutonicorum superveniens praedicta mortalitate consumitur.

Godefrido ob cladem diffusam tam gravi mortalitate per Antiochiam, in Ravenel et Turbaysel moram faciente, eodem tempore pestifero mille et [0524A] quingenti viri de gente Teutonicorum ex Regnesburg, civitate fluvii Danubii, et ex aliis civitatibus Rheni fluminis, conspirati et electi, ad urbem Antiochiam navigio maris advecti, ad portum S. Simeonis descenderunt ut Christianorum turmis in Jerusalem ituris solatio et auxilio augerentur. Sed sic illa cohors recenter victoriosis peregrinis in Augusto mense admista eadem mortalitatis clade consumpta et devastata est, ut de mille et quingentis nec unus quidem superesse uspiam videretur.

CAP. XXIV. - Sansadonias matrem cum filiis redimit; Winemarus reducitur; Mahumet obses diligenter custoditur; navigia reparantur.

Eodem tempore post victoriam Christianorum, Sansadonias, filius Darsiani regis Antiochiae, matrem [0524B] suam cum duobus filiis redemit pretio trium millium byzantiorum de manu Willehelmi, viri nobilissimi, commilitonis et compatriotae comitis Reymundi de Provincia, quos idem Willehelmus in prima invasione et ingressione Antiochiae sopore gravatos primo diluculo captivavit. Eodem tempore de terra Buloniae Winemarus, Laodiceae captus a Turcopolis regis Graecorum, rogatu ducis Godefridi post longa vincula, et diutinas carceris moras, absolutus, sed gravi poena afflictus, Antiochiam reversus est. Puer autem Mahumet, filius principis de Hasart, obses Godefrido datus, sub diligenti custodia tam servorum suorum duodecim quam sub solerti cura clientelae Godefridi Antiochiae remansit, cui nihil necessariorum de domo ducis ullis horis deficiebat. [0524C] Jam enim quamplures, ducem et caeteros potentes per loca ab Antiochia ob imminentem cladem migrasse videntes, alii ex loci infirmitate, alii ex mense pestifero Augusto hanc mortalitatem asserentes, mense Septembri inchoante ad portum praefati Simeonis causa morandi profecti sunt. Ubi nautae post Turcorum stragem et fugam Corbahan, navigium iterabant, vitae necessaria afferentes et indigentibus omnia sufficienter vendentes.

CAP. XXV. - De prodigio coelitus ostenso, et de variis super hoc conjecturis.

Mediato deinde mense in silentio cujusdam noctis, quando omnia somni requie solent refoveri, cunctis qui aderant in custodia vigiliarum visio mirifica in coeli culmine ostensa est, quasi ex omni coelo stellae [0524D] in unum collectae, strictimque densatae, in spatio latitudinis unius atrii tria jugera continentis, igneo fulgore, sicut prunae in camino ardentes et in globo contractae scintillabant; et post hanc diutinam et terribilem flagrantiam rarescentes, in modum coronae cinxerunt polum sub spatio civitatis munitae; diuque sic in gyro persistentes indivisae, aditum ad ultimum et viam in uno latere sui circuli scissae exhibuerunt. Hujus signi ostensione vigiles Christianorum exterriti, tumultuosa vociferatione universos sopore depressos suscitant ad videndum portenti hujus indicium. Universi sunt mirati, et quid portendat diversas protulere sententias. Alii civitatem Jerusalem Turcorum gentilium turmis densatam portendere [0525A] asserebant, et eam a suis viribus et densitate sic rarescere et attenuari, ut aditum tandem Christianis exhibere filiis videretur. Alii Christianum exercitum, adhuc in virtute sua conglobatum divinaeque devotionis ardore flagrantem asserebant, et tandem divisum per terram et civitates, a gentibus injuste possessas, in circuitu Jerusalem et Antiochiae potenter praevalere et dominari. Quidam vero dicebant significare hanc praesentem mortalitatem et populum copiosum peregrinorum, qui in unum ut nubes densata attenuaretur minuereturque. Et sic in diversas contendebant sententias. Sed Deo volente, ut aiunt, in melius mutata est sententia visionis. Nam cum duce Godefrido cunctisque Christianis consociis de universis locis accitus et regressus [0525B] Antiochiam in mense Octobri, caloribus Augusti temperatis, comes Reymundus, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum princeps, Boemundus caeterique principes, qui adhuc in ipsa Antiochia conglobati morabantur, unius voluntatis compotes effecti, per terras et civitates in circuitu Antiochiae sitas diffusi migraverunt, et resistentes ac rebelles obsidione angentes suae ditioni subdiderunt.

CAP. XXVI. - De gestis principum, et Boemundi dominio in Antiochia.

Ad Albariam itaque civitatem divitiis opulentissimam cum cuneis armatis primum ascenderunt: quam non multo labore expugnatam apprehendentes, Turcos et Sarracenos in ea repertos in ore gladii [0525C] percusserunt. Deinde vero succedente victoria, comes Reymundus, Robertus Northmannorum princeps, Eustachius frater Godefridi ducis, Robertus Flandrensis, Boemundus princeps Antiochiae factus, Godefridus dux, ad Marram civitatem Turcorum armis et robore fetam declinaverunt. Sed tantum quindecim diebus Godefridus, Boemundus, Robertus Flandrensis illic moram in obsidione fecerunt. Deinde hi tres Antiochiam reversi sunt, comitem vero Reymundum et Robertum Northmannorum principem, Eustachium et Tankradum circa urbem Marram cum suis millibus reliquerunt. Post aliquot deinde dies Godefridus dux, assumptis quadraginta sociis, in armis et equo valentibus, versus Rohas [0525D] civitatem, quae itinere dierum septem ab Antiochia est remota, profectus est. Ubi frater ejus Baldewinus, qui eamdem civitatem cum omnibus appendiciis suis detinebat, mediato itinere trans Euphratem fluvium magnum occurrit ei ad agendum ad invicem colloquium. Boemundus ergo, cujus cor quammaxima invidia et indignatio animi adversus comitem Reymundum mordebat, videns opportunitatem Godefridi discessione et Reymundi absentia, signo cernicinum sociis suis admonitis et conglobatis, turrim, quae ponti Fernae imminebat, in virtute magna assiliit, comitisque Reymundi milites, qui in ea remanserant, bello et sagittariis gravatos, ab arce et urbe ejecit, sicque solus dominium Antiochiae obtinuit.

CAP. XXVII. - Qualiter dux Godefridus Turcorum deprehendit insidias, et in vaucis prostravit plurimos. [0526A]

Post haec Godefridus dux cum fratre habito colloquio et eidem valedicto, Antiochiam, ad confratres et principes rediturus cum quadraginta praedictis sociis, iter festinus movit, Turbaysel, Ravenel aliisque locis pacifice et prospere hospitio susceptus. Deinde via maturata in regionem veniens, quae Episcopatus nominatur, quadam die juxta fontem quemdam in loco prati herbosi ad prandium cum sociis discubuit, utres vino repletos deposuit et caetera, quae vitae necessaria secum in mulis et equis detulerant. Illic vero dum secure pranderet cum sociis, a pueris, quos ad speculandum Turcorum insidias [0526B] miserat, intellexit centum Turcos in carecto et palustri loco grandis piscosique lacus secus montana ab Antiochia urbe quinque milliaribus distante latere, qui ejusdem ducis reditum illic occultati operiebantur. Mox illorum insidiis patefactis, dux, dilato prandio, cum adhaerentibus sibi subito equos ascendit, qui arma arripientes et loricas induentes, viam contendunt in hostem. Turci haud segnius adversus hos frena vertentes, sagittis et arcu fortiter commisere praelium. Sed duci suisque numero paucis pro vita pugnantibus sors victoriae collata est. Tandem dux et sui praevalentes Turcos fugaces lanceis transfodiunt, aliosque decollantes, capita eorum in sellis suis dependentia secum usque ad civitatem Antiochiae portaverunt cum spoliis et equis illorum. Ubi [0526C] idem dux Boemundum, totius urbis principem factum, inveniens, omnia sibi caeterisque principibus ac fratribus retulit, et quomodo in manu paucorum tot Turci victi et attriti sunt.

CAP. XXVIII. - De murmure Christianorum et colloquio principum

Reverso autem duce Godefrido hac victoria, post aliquod spatium temporis murmuraverunt unanimiter Christianorum populi quomodo in hac urbe Antiochia sola mora eorum haberetur, et quod nullo modo Jerusalem viam insisterent, cujus desiderio natales oras relinquentes tot adversa pertulerint. Et facta est dissensio magna in populo, ac subtraxerunt se multi de populo ducis Godefridi, Roberti [0526D] Flandrensis et Boemundi, qui in responsis et verbis eorum nullam habuere fiduciam ante multum tempus eundi in Jerusalem. Tandem praedicti principes cognoscentes quomodo jam populus taedio affectus paulatim dilaberetur, ne ultra aliquis navigio pararet reditum interdixerunt, undique in portis maris custodiam ponentes. Conventum vero et colloquium super hac populi querela quarta Non. Februarii decreverunt habere. Collatis itaque in unum, et colloquio habito ibidem intra Antiochiam, decretum est ab omnibus, magnis et parvis, ut in Kal. Martii Laodiceam, quae Christianae erat potestatis, pariter convenirent; et illic collecto circumquaque robore, nil periculi vitae posthac considerantes; minime ultra differrent viam insistere in Jerusalem.

CAP. XXIX. - De horrenda famis angustia in obsidione Marrae. [0527A]

Interea comes Reymundus longa obsidione quinque hebdomadarum circa Marram civitatem vexabatur, universique in comitatu suo ibidem commorantes. Qui circa urbem diu sedentes et a Turcis vehementer repressi, magnae famis angustias pertulerunt. Nec mirum; quia prae longa obsidione Antiochiae, et nunc harum civitatum, plurimae in circuitu regiones exhaustae erant cibariis, et plurima pars habitatorum cum rebus et armentis suis per montana fugam fecerant. Erant enim decem millia exercitus comitis Reymundi et suorum comprimorum. Mirabile dictu et auribus horrendum! [0527B] tanta ipsa famis angustia has urbes invainit, quod nefas est dicere, nedum facere. Nam Christiani non solum Turcos vel Sarracenos occisos, verum etiam canes arreptos et igni coctos comedere non abhorruerunt prae inopia, quam audistis. Sed quid mirum? «Non est acutior gladius, quam a longo contracta fames.»

CAP. XXX. - Quomodo comes Reymundus castellum dejecerit, et Marram ceperit.

Comes ergo Reymundus videns afflictionem et populi dolorem fame deficientis, assumpto robore equitum in montana profectus, interdum copias infinitas praedarum et cibariorum attulit, quibus Dei populus saepe refocillatus est. Ibidem per deserta et [0527C] montana Libani plurimi Christiani, qui victum quaerebant, praefata necessitate compulsi, a Turcis trucidati reperti sunt. A Damasco denique, quae praecipua virtus erat Turcorum, saepe procedebant insidiae; dispersisque ac circumvagis de exercitu et obsidione occursabant, alios trucidantes, alios sagittis mortiferis transfigentes. Sed comes Reymundus, intelligens mala, quae suis circa sedentibus ac insidiis Turcorum inferebantur, moleste accepit, et hoc malum omnibus modis finire meditabatur. Unde Talariam, castellum in montanis situm, aggreditur. quo in manu virorum fortium expugnato et attrito cum Turcis in eo repertis, materiam lignorum de eodem castro attulit, ex quibus machinam composuit ad superandam urbem praedictam Marram, quae [0527D] muris et moenibus munitissima erat. Facta autem machina et ingeniis ordinatis, urbs post non multum tempus a comite Reymundo et caeteris principibus, Roberto, Tankrado et Eustachio superata et capta dejicitur, ac Christiani milites scutati et loricati in virtute magna media urbe assistentes, Turcos acriter repugnantes, seque defensantes, gladio percusserunt; alios vero ad arcem fugientes insecuti, combusserunt, et pacifice per tres hebdomadas in ea remanserunt, paucos illic cibos praeter olei abundantiam reperientes. Engelradus, filius Hugonis comitis, juvenis mirae audaciae, in hac urbe aegritudine detentus, vita discessit, et in basilica B. Andreae apostoli corpus ejus humatum est.

CAP. XXXI. - Quomodo Reymundus, Turcorum et Sarracenorum praesidiis expugnatis, praesidium Archas obsederit, et de difficultate ejusdem obsidionis. [0528A]

Praedicta autem Marra civitate victa et attrita, ad vallem quamdam, quam nominarunt Gaudium, praedictorum principum descendit exercitus. Ubi reperta abundantia rerum necessariarum, per octo dies corpora fessa et fame attenuata recreaverunt, duo praesidia in montanis expugnantes in quibus Turci et Sarraceni habitabant. Deinde, civitate Tortosa expugnata, et non multo labore capta, et in manu comitis Reymundi ejusque custodiae mancipata, in vallem, quae dicitur Camelorum, iter suum continuantes applicuerunt. Ubi praedam et escas plurimas [0528B] contrahentes, praesidium quoddam ingeniis et humanis viribus insuperabile, nomine Archas, profecti sunt. Illic tentoria sua figentes, moram sibi per aliquod tempus fieri statuerunt, donec eadem arx, expugnatis ejus defensoribus, caperetur. Ibi tandem machinas fecerunt et instrumenta mangenarum, moles lapidum in impetu jactantium per turres et antiqua muralia, quibus inclusos milites ejusdem praesidii absterrerent et effugarent. Sed eos defensores indefessos repererunt et invictissimos. De intus enim simili jactu mangenarum et impetu lapidum resistebant, damnumque Christianae gentis tam sagittis quam lapidibus faciebant. Anselmum de Riburgis monte, virum nobilissimum et bellicosum, multam vim defensoribus arcis inferentem, impetu [0528C] saxi ab eadem arce volantis fracto cerebro percusserunt. Dolentes et turbati principes de interitu fratris et commilitonis viri clarissimi, atque reluctatione inclusorum Sarracenorum, disposuerunt montes sub fundamento murorum castri arte sua cavare, ut sic fundamento cum moenibus et muris corruente, gentiles, qui in his vel arce consisterent, simul obruti lapidum tectorumque ruina perirent. Sed frustra hic labor consumitur. Nam, qui de intus erant, econtra fodientes, instrumenta Christianorum suis ingeniis retinebant, et opus eorum ad effectum pervenire non sinebant.

CAP. XXXII. - Quomodo quaestio facta est de lancea Dominica, et quomodo puer Mahumet obses mortuus, et a Godefrido duce patri honorifice remissus.

[0528D] Illic in eadem obsidione facta est contentio et quaestio de lancea Dominica, utrum ea fuerit, qua latus Domini apertum est, an non. Nam plures dubitabant, et schisma erat in eis. Quare auctor et proditor ejusdem inventionis per ignem transiens, ut aiunt, illaesus abivit, quem ipse Reymundus comes de Provincia et Reymundus Pelleiz a manibus et pressura invidorum abduxerunt, lanceam vero cum omni comitatu suo ab ea die venerati sunt. Post haec a quibusdam relatum est, eumdem clericum hac examinis exustione adeo fuisse aggravatum, ut in brevi mortuus et sepultus fuerit. Unde minus in veneratione a fidelibus lancea coepit haberi, credentibus magis avaritia et industria Raymundi, [0529A] quam aliqua Deitatis veritate omnia fieri. Dum hae obsidiones circa Marram, Tortosam et Archas fierent, puer Mahumet, qui a principe de Hasart, patre suo, Antiochiam obses missus fuerat, fidei et custodiae ducis Godefridi commendatus, aegritudine correptus obiit. Quem juxta morem gentilium pretioso ostro involutum patri remisit, excusans se sub omni fidei puritate, quod ex causa suae negligentiae minime puer obiisset, obtestans etiam se non minus ejus mortem quam fratris sui Baldewini moleste ferre. Qui ducis excusatione benigne accepta, et ex vero comperta ab his, quos de domo sua custodes pueri misit, nequaquam immutatus est a fide quam promisit, sed immobilis in omni foedere et pace cum ipso duce et fratre ejus Baldewino permansit.

CAP. XXXIII. - Quomodo dux Godefridus et Robertus Flandrensis civitatem Gybel obsederunt, et quomodo Reymundus comes, pecunia corruptus, eosdem principes dolosa legatione ab obsidione revocavit. [0529B]

Interea Kalend. Martii suis in ordine relatis, Godefridus dux, Robertus Flandrensis, Boemundus et universi principes adhuc Antiochiae commorantes, sicut decreverant, collecto Laodiceae exercitu suorum, ad viginti millia equitum et peditum, ad civitatem Gybel, in littore maris sitam, divitiis locupletem, castra applicuerunt, in circuitu obsidionem ponentes, ut Sarracenos cunctosque gentiles in ea ad defensionem constitutos expugnare valerent et determinare. Boemundus vero Laodicea regressus, [0529C] Antiochiam cum suis repedavit, semper sollicitus et suspicans ne urbem ipsam, humanis viribus insuperabilem, aliqua fraude vel odio amitteret. Nec mora, audita Albariae et Marrae destructione et inhabitantium Turcorum occisione, et nunc Archas longa obsidione ejusque expugnatione, Sarraceni milites inito consilio cum civibus, infinitam pecuniam duci Godefrido et Roberto Flandrensi obtulerunt, quatenus urbs Gybel a facie eorum cum civibus suis, vineis et omnibus frugibus, intacta permaneret, et alio eorum migraret exercitus: quod a praedictis principibus omnino refutatum est, nisi eorum potestati civitas cum clavibus redderetur. Intelligentes ergo cives et urbis magistratus, quod [0529D] non pecunia, non aliquibus pretiosis muneribus corrumpi possent praefati principes, ut castra amoverent, nuntios clam ad Archas comiti Reymundo, factis et potentia inter primores gentilium diffamato, miserunt ut pecuniam a duce caeterisque refutatam acciperet, quatenus ab obsidione Christianos principes prece aut aliqua arte recedere suaderet. Comes idem super auro et argento insatiatus, dolos et ingenia versat, qualiter eosdem praepotentes ab obsidione Gybel removeret, atque pro pecunia accipienda cives et eorum vineas ac fruges liberaret: nam precibus eos ab incepto avertere prorsus diffidebat. Unde hanc finxit occasionem, videlicet, quod Turci, quorum copia multa erat in Damasco, consilium iniissent cum Sarracenis, Arabibus, [0530A] cunctisque gentibus in proximo adversus se apud Archas bellum constituere, et jam universos in apparatu magno et copioso in terminos illius convenisse. Hac itaque adinventione aptata direxit nuntios ad praefatos principes, in circuitu Gybel jam per hebdomadam residentes, quatenus sibi festinato ad auxilium Archas properarent, alioqui se et confratres, qui secum erant, a facie gentilium non posse mortis evadere periculum, eosque dehinc simile posse sperare martyrium.

CAP. XXXIV. - Quomodo principes ab obsidione Gybel castra moverunt, et Reymundo in auxilium properaverunt.

Legatis vero comitis Reymundi auditis, et periculo ac formidine, quae ex multitudine gentilium [0530B] supervenire dicebatur, unanimiter dux caeterique comprimores consultum vadunt, omniumque cor et lingua in hanc erigitur sententiam: «Magnus Christianorum exercitus, cum adhuc integer esset simul et indivisus Antiochiae, vix ab innumeris gentilium nationibus et armis est defensatus: nunc autem partim Antiochiae est relictus, partim in hac obsidione Gybel, partim ad Archas est divisus, partim ad expugnanda hostium praesidia et urbes migravit: sic vires nostrorum imminutae, nequaquam stare poterunt nunc adversus tot millia gentilium, ut nobis ex relatione comitis Reymundi innotuit; sed si, casu adversante, nostrorum virtus apud Archas attrita fuerit, idem sperare procul dubio nos certum est. Unde Gybel, quam subito percutere [0530C] et vincere nequimus, necesse est ut hoc tempore intactam relinquamus; et ad opem nostrorum Archas castra et exercitum applicemus, atque gentibus una cum sociis nostris in bello occurramus. Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat.» Hoc omnibus consilium bonum et utile perspicientibus ac proferentibus, amota sunt castra ab obsidione Gybel. Dux vero Godefridus, Robertusque Flandrensis cum caeteris omnibus viam insistunt in armis omnique apparatu bellorum; et spatio dierum circiter trium Archas convenerunt ad augendas vires et opem Christianorum consodalium. Verum a Tankrado et compluribus aliis nullas copias vel minas gentilium adesse didicerunt; sed comitem Reymundum non alia de causa hanc collectionem adversariorum [0530D] ficte asseruisse, et ipsos nunc ad auxilium invitasse, nisi ut pecunias acciperet, quas in liberationem suam polliciti sunt habitatores Gybel, ut Christianos cautela sua ab obsidione murorum averteret.

CAP. XXXV. - Praedicti principes falsa legatione seducti, a societate Reymundi se separant, quos ille blanditiis et donis revocat ad concordiam.

Hoc itaque dolo et falsa legatione se a comite frustratos praedicti principes intelligentes, moleste ac graviter acceperunt. Quare a societate et communione illius se subtrahentes, spatio duorum milliarium ab eo sequestrati, tentoria sua fixerunt, nullo modo in assultu Archas illi ferentes auxilium, [0531A] aut aliquod colloquium amoris secum habentes. Erant enim illic apud Archas graves exortae inimicitiae inter comitem Reymundum et Tankradum propter conventionem solidorum et byzantiorum, quae sibi idem comes pro militari debebat obsequio; sed minime solvebat juxta laborem et militum copiam, quam idem Tankradus procurabat ac ducebat. Ab ipso denique die, quo dux Godefridus se cum caeteris praepotentibus eo contulit, Tankradus saepius comitem de conventione sua commonuit; sed nihil in spe aliqua sibi responso, cum duce remanens, fideliter illi in omni militari subjectione constrictus, comitem prorsus exfestucavit. Abhinc injurias sibi a comite illatas ulciscens, insidiis omnibusque modis sociis et amicis ejusdem [0531B] comitis nocere non parcebat. Comes igitur Reymundus videns quia dux Godefridus et Robertus Flandrensis cunctisque qui cum eis erant odium grave adversus se haberent, quod eos falsa legatione seduxerat, avaritia corruptus, coepit animum ducis lenire blanditiis suis et astutia, qua doctus erat, et a puerili aevo imbutus. Sicque ad extremum Tankradi omnem mitigavit iracundiam. Deinde equum magni pretii formosique corporis misit comes duci, ut sic perfectius animum ejus placaret ac secum his donis revocaret ad assultum Archas, sciens eum virum magnae patientiae et amoris: quo placato et reconciliato, caeteros in benevolentia posse redire ad concordiam. Novissime autem principes hinc inde, praeter Tankradum, [0531C] concordes effecti, pari assultu et obsidione circa praesidium Archas vim inferentes, a die qua dux illic descendit curriculo quatuor hebdomadarum consederunt.

CAP. XXXVI. - Qualiter crevit murmur in populo Dei, quod tam diu different viam in Jerusalem.

Omnibus tandem in assultu praesidii taedio affectis et cavatione montis deficientibus, prae labore intolerabili et defensione ab intus inaestimabili, atque inopia necessariorum vitae, murmur crevit in populo ducis et Roberti Flandrensis, asserentibus cunctis se illic ultra in obsidione non posse persistere, et hoc praesidium vi et arte insuperabile vix per anni spatium capi etiamsi tunc gladio famis queat expugnari. [0531D] Unde attentius instabant duci omnes, parvi et magni, quatenus castra ab obsidione amoverent, et viam, sicut decreverant, Jerusalem insisterent, cujus desiderio et causa visendi sepulcrum Domini nostri Jesu Christi, a natalibus oris processerant. Econtra comes Reymundus omnibus modis et promissionibus meditatur ut adhuc per aliquantum tempus secum moram facerent, donec aliqua vi vel arte arx et gentiles in ea conclusi caperentur, recensens quomodo Anselmus de Riburgis monte illic occisus ceciderit, et quod plures commilitones sui sint ab iisdem Sarracenis alii morte, alii plagis damnati saevissimis. Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine vel promissione valens retinere, se suosque in eodem [0532A] loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur.

CAP. XXXVII. - Obsidio ab Archas solvitur, principes procul ab urbe Tripolis figunt tentoria; calamellos mellitos per plana repertos suxit populus.

In hac itaque intentione comite perseverante et multa arte discessionem confratrum avertente, quadam die dux Godefridus, Robertus Flandrensis, Tankradus etiam cum universis sequacibus suis, igne castris suis immisso, profecti sunt ab obsidione Archas, pluribus adjunctis sibi de comitatu Reymundi, qui diutino taedio fatigati, inviti apud Archas remorabantur, praecipue ob desiderium semper eundi Jerusalem. Per duos enim [0532B] menses et dimidium in circuitu praesidii Archas a principio cum ipso comite consederant. Comes ergo videns quod post ducem omnis tendebat populus et sua manus defluxerat, paucique secum essent in auxilio retenti, nolens volens simul secutus est ducis vestigia et caeterorum, et in terminos civitatis Tripolis, vel Triple, in littore maris sitae, cum caeteris suum applicuit comitatum. Ubi procul a civitate universi tabernacula sua extenderunt, ne frugibus terrae et vineis habitatorum urbis tantus noceret exercitus. Intercessores enim et legati ab eadem urbe saepius Archas ad praefatos principes descenderant, plurima dona afferentes et ampliora promittentes si urbi rebusque suis parcerent et non huic facerent sicut Albariae et Marrae aliisque civitatibus. [0532C] Hac de causa procul ab urbe resedit exercitus et omnis primatus, donec viderent quo pacto et foedere vel donorum oblatione placarentur, et invicem amicitia firmarentur. Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus; et vix ad saturitatem prae dulcedine expleri hoc gustato valebant. Hoc enim genus herbae summo labore agricolarum per singulos excolitur annos. Deinde tempore messis maturum mortariolis indigenae contundunt, succum collatum in vasis suis reponentes, quousque coagulatus indurescat sub specie nivis vel salis albi. Quem rasum cum pane miscentes, aut cum aqua [0532D] terentes, pro pulmento sumunt, et supra favum mellis gustantibus dulce ac salubre videtur. Aiunt quidam genus mellis esse quod reperiens Jonathan filius Saul regis super faciem terrae, inobediens gustare praesumpsit. His ergo calamellis melliti saporis populus in obsidione Albariae, Marrae et Archas multum horrenda fame vexatus est refocillatus.

CAP. XXXVIII. - Inito foedere, praeses civitatis Tripolis ductorem viae populo Dei concessit, cujus ductu loca difficillima pertransiit.

Praeses autem civitatis Triple gloriosae atque divitiosae, intelligens legiones fidelium ante muros et portas civitatis multo intervallo consedisse, ad primos exercitus Godefridum ducem. Robertum comitem [0533A] Flandrensem, Reymundum comitem, Robertum Northmannorum principem, misit, quatenus dona ab eo reciperent, et pacifice terram suam obtineret a facie ipsorum, tum etiam terram Gybiloth et praesidium Archas. Tandem inito consilio, praeses in magna amicitia processit ad tentoria ducis. Et principibus satisfaciens donis et verbis pacificis, ductorem viae per montana juxta littora maris, ubi loca semitarum perplexa et ignota erant, virum aetate senem concessit, qui eos a littore maris via reflexa per angustas fauces montis tam arcta semita duxit, ut vix homo post hominem, animal post animal incederet. Hic mons a montanis procera longitudine usque in mare porrigitur. In hujus summitate turris, per portam quamdam imminens, [0533B] trans viam aedificata erat, cujus in habitaculo viri sex consistere poterant, quorum defensione omnibus qui sub coelo vivunt via contradici poterat; sed a facie exercitus et praesidis Triple conductu nemo tunc transeuntibus resistebat. His faucibus arctis et difficillimis superatis notitia ductoris et conviatoris sui Sarraceni, viam ad littora maris repetentes, ad civitatem Gybiloth, pro qua praeses urbis Tripolis intercesserat, pervenerunt. Qua relicta juxta promissionem suam ne ei exercitus noceret, peracto tantum ab hac milliari, super flumen cujusdam dulcis aquae pernoctaverunt: ubi et sequenti die remanserunt, operientes debile vulgus prae lassitudine viae per avia et scopulosa fatigatum.

CAP. XXXIX. - De difficultate itineris, et quomodo foedus inierint cum incolis urbis Baurim. [0533C]

Dehinc tertia die castra amoventes et viam rursus in littore maris continuantes, in semitam cujusdam montis mirae et inauditae angustiae referuntur: quae repentina imbrium in praeceps ruentium inundatione et cavatione exstitisse perhibetur et per hanc iter esse illuc transeuntium. Hic itaque mons tam vicinis et creberrimis maris undis tunditur, ut non a dextris vel sinistris liceat ullo modo declinare, ne forte in offensione habeat quispiam in profundum maris cadere promptum. Hoc angustiarum itinere finito, et rursus quodam turris praesidio, ut praefatae turris, inexpugnabili, per Alpes transito, quod utrumque [0533D] vacuum omni defensione remanserat, timore a Deo, non ab homine Sarracenis custodibus incusso, ad vesperam applicuerunt juxta urbem Baurim vel Baruth hospitati, semper comite Sarraceno conviatore praecedente ac eos ducente. Incolae autem Baurim, cognoscentes adventum Christianorum, et jam exercitum per campos civitatis hospitatum, munera acceptabilia cum verbis pacificis miserunt praedictis principibus in hunc modum: «Precamur, ut arbores, vites ac sata nostra non vastantes, pacifice transeatis: et si propositum vestrum capiendi Jerusalem, prosperante fortuna, adimpleveritis, vobis cum omnibus rebus nostris servituri sumus.» His precibus et promissionibus donisque incolarum Baurim praefati principes placati, surrexerunt [0534A] cum universo exercitu Christianorum et rursum in littore maris viam insistunt per easdem fauces et asperitates scopulorum qui procellis maris semper illiduntur.

CAP. XL. - Quomodo a serpentibus multi perierunt in regione Sidanis, et de amissione cujusdam Walteri.

De quibus egressi, in planitiem quae urbem, Sagitta nomine, continet, descenderunt, ubi super ripam cujusdam dulcis fluvii hospitio remanserunt. Illic plurimos acervos lapidum repererunt, inter quos infinita manus debilis et pauperis vulgi dum fessa quiesceret et accubaret, a serpentibus, quos vocant Tarenta, quidam percussi, interierunt tumore, et prae intolerabili siti inaudita inflatione membris [0534B] eorum turgentibus. Ibi quoque Sarraceni in virtute sua confidentes et ab urbe Sidone euntes, lacessere praesumebant exercitum, caesis peregrinis in urbis hujus regione victum et necessaria quaerentibus. Sed ab equitibus Christianis graviter repressi, quidam armis, aliqui spem salutis ab armis inter undas aestimantes, submersi sunt ac suffocati fluctibus perierunt. Hanc itaque civitatem procul dubio in ultionem suorum Christiani obsidione compressissent; sed desiderio eundi Jerusalem aversi sunt. Hac in regione Sidonis dum plures a praedictis et ignitis serpentibus periclitarentur, et gemitus planctusque magnus super pereuntibus haberetur, medicinam hanc ab indigenis edocti sunt, ut omnis a serpentibus percussus nobiliorem ac praepotentem [0534C] exercitus adiret; quia dextera manu illius aculei vulnere tacto ac circumplexo, non ultra venenum per membra diffusum nocere videri. Similiter et aliam edocti sunt medicinam, ur vir percussus sine mora coiret cum muliere, cum viro mulier: et sic ab omni tumore veneni liberari utrumque. Didicit etiam populus Christianus ab incolis, quatenus lapides ad invicem assiduis ictibus manu quaterent, vel in clypeis crebra percussione sonitum facerent: et sic serpentibus, hoc sonitu et strepitu exterritis, secure socii dormire valerent. Altera deinde lucescente die, quidam confrater Christianorum, vir et miles nobili editus parentela, Walterus nomine, de Verna castello, assumptis quibusdam complicibus [0534D] suis de comitatu, in montana profectus est. Ubi ingentes praedarum contraxit copias, quas armigeris et aliquibus ex sociis commissas misit ad exercitum; ipse vero ampliores explorare undique in loco montibus septo concupivit, per arctum et difficilem aditum ad nimia armenta et res Sarracenorum ingressus: ubi ab eis circumventus, latet in hodiernum diem quo fine perierit.

CAP. XLI. - Quomodo transierint civitates Tyrum, Ptolemaida, Cayphas, Caesaream sicque Pentecosten celebraverint.

Principes autem praedicti et omnis comitatus eorum ignorantes cur miles egregius ultra terminum faceret moras, adhuc tertia die in regione urbis Sidonis remanserunt, si forte miles honorificus [0535A] redierit a montanis, vel aliquid de ejus adventu intelligerent. Sed minime eo in prima nec in altera luce reperto, a statione urbis, migraverunt. Ab hinc ergo camporum planitiem habentes usque Tyrum, quam nunc Sur vocant, cum praeductore suo descenderunt, castris illic per agrorum planitiem ad hospitandum collocatis. Manat enim illic fons, murato et arcuato opere sic exaltatus ut impetu et abundantia aquarum rivum in origine sua tantum procreet, ut omnis exercitus illum exhaurire nequiret. Sequenti vero die Sur relicta, ad civitatem, Ptolemaidem nomine, quam nunc moderni Accaron vocant, eo quod sit urbs Dei Accaron, ventum est. Quam ad dextram in littore maris relinquentes, super flumen dulcis saporis, quod ibidem mari influit, [0535B] biduo pernoctaverunt. Illic duae dividuntur viae, una quae ducit per Damascum et fluvium Jordanis a sinistris in Jerusalem, altera quae a dextris juxta littus praedicti maris continuatur in Jerusalem. Unde quia inter quinquaginta millia virorum vix viginti millia in bello valentium reperiri poterant, consilium inierunt ut per Damascum nequaquam transirent, propter copiam Turcorum qui Damascum inhabitabant, et propter apertam illic camporum planitiem, ubi eis in omni latere spatiosum videbatur ab hostibus incursari. Quare inter mare et montana in littore viam insistentes, ubi fiducialiter transire poterant, protecti mari a dextris et a montium altitudine incommeabili, civitatem Caiphas, dictam a Caipha, quondam principe sacerdotum, [0535C] praeterierunt; eademque die in terminis Caesareae, quam quondam urbem, turrim Stratonis dictam, Herodes postea in honorem Caesaris reaedificatam, Caesaream appellavit, castrametati hospitio remanserunt. Ibidem ad radicem montis fons manat, qui ibidem urbi influit per camporum apertam planitiem, ubi dux Godefridus et Robertus Flandrensis, positis tentoriis, hospitati sunt. Comes vero Reymundus, Robertus Northmannorum princeps, post illos interposita ejusdem fluminis amplissima palude, procul abhinc in eodem flumine castra posuerunt. Per quatuor quippe dies ibidem commorantes, Sabbatum sanctum Pentecostes ipsumque diem adventus Spiritus sancti devotissime celebraverunt.

CAP. XLII. - Quomodo civitatem Ramam invenerunt et possederunt, ac episcopum in ea constituerunt. [0535D]

Has itaque urbes praefatas praetereuntes intactas, secunda, tertia et quarta feria in terminis et spatiosa planitie praenominata Caesareae Cornelii in regione Palaestinorum iter suum continuantes, quinta feria ad fluvium civitatis Rama vel Rames castra applicuerunt, et in crepidine alvei ejusdem fluvii tentoria ponentes pernoctare decreverunt. Robertus vero Flandrensis et Gastus, militaris homo de Bordeiz, assumptis quingentis sociis tironibus, a societate praemissi, ad portas et explorandos muros praecesserunt. Quas apertas et reseratas subierunt, neminem in urbe reperientes, quod, audita tribulatione et infortunio gentilium in circuitu et captione Antiochiae, [0536A] universi cives per montana et deserta loca fugientes a facie Christianorum cum pueris, uxoribus, armentis et gazis suis se absconderunt. Sic civitatem Rames civibus et armis vacuam invenientes, festinato nuntium miserunt ad populum catholicum, qui castrametatus erat in ripa fluminis, ut universos accerseret ad intrandam et possidendam urbem artusque recreandos, quos magnis et longis afflixerant laboribus. Quod peregrini audientes, ad urbem sine mora profecti sunt; et in ea per tres dies requiem sibi fecerunt, vino et oleo plurimoque reperto frumento refocillati. Episcopum etiam illic quemdam Robertum constituerunt, Christianos incolas in ea relinquentes, qui terras colerent et justitias facerent, agrorum vinearumque fructus redderent.

CAP. XLIII. - Dum ad montana progreditur exercitus, nocte eclipsis lunae apparuit. [0536B]

Quarta vero dehinc exorta luce pariter peregrini procedentes viam insistunt, relicta civitate Rames, qui usque ad locum quo haec montana incipiunt, quae urbem Jerusalem in medio sitam undique circumstant, proficisci statuerunt. Sed in loco illo penuria aquae nimia reperta est. Unde ad castellum Emmaus trans tria milliaria, cisternis et irriguis fontibus compertis ex relatione conviatoris et ductoris sui Sarraceni, plurima manus armigerorum transmissa est, qui non solum aquarum copiam, verum etiam pabula equorum attulere plurima. Ibidem eclipsis lunae, quae decima quinta erat, in ipsa nocte facta est, ita ut ex toto a claritate sua [0536C] deficeret, et in sanguineum colorem tota usque in medium noctis commutata, omnibus id perspicientibus timorem non modicum afferret, nisi a quibusdam, quibus patebat astrorum notitia, hoc solamen redderetur. Dicebant enim hoc portentum non malum omen Christianis esse adfuturum, sed lunae defectionem sanguineamque ejus obscuritatem interitum Sarracenorum procul dubio ostendere. Solis vero eclipsin noxium esse Christianorum portentum affirmabant.

CAP. XLIV. - Quomodo Christiani incolae urbis Bethlehem duci Godefrido legatos dirigunt, ut maturaret ad subveniendum, et de gratulabunda susceptione sociorum.

[0536D] Hospitatis denique Christianis in eodem loco juxta montana Jerusalem cum universo exercitu, jam die advesperascente, legatio catholicorum incolarum urbis Bethlehem duci Godefrido innotuit, et praecipue illorum, quos Sarraceni suspectos traditionis in adventu Christianorum ab Jerusalem ejecerant, minas mortis adhuc inferentes, quatenus in nomine Domini Jesu Christi sine aliqua retardatione eis ad subveniendum viam maturarent. Gentiles enim ex omni plaga regni Babyloniae, audito adventu Christianorum, confluebant in Jerusalem, ad defensionem urbis et occisionem eorum. Dux vero, audita legatione cum precibus compertoque Christianorum periculo, in eadem nocte centum circiter equites loricatos, de castris et comitatu suo electos, praemisit [0537A] ad subveniendum desolatis et congregatis Christi fidelibus in Bethlehem. Qui juxta imperium Christiani ducis equis insidentes, cum festinatione sex milliaribus per totam noctem superatis, in primo diei ortu in Bethlehem pervenerunt. Cives vero Christiani, cognito eorum adventu, cum hymnis et laudibus et aspersione sanctificati fontis obviam procedentes, laetanter eosdem equites Christianorum susceperunt, oculos et manus eorum deosculantes et haec ad illos referentes: «Deo gratias! quia temporibus nostris nunc ea videmus, quae nobis semper erant in desiderio: videlicet vos Christianos confratres ad excussionem jugi servitutis nostrae adesse; et ad loca sancta Jerusalem instauranda, et ad auferendos gentilium ritus eorumque immunditias [0537B] a loco sancto.»

CAP. XLV. - Qualiter exercitus maturaverit Jerusalem comperta legatione a Bethlehem, et de praeda a finitimis urbis abducta, et qualiter ante muros Jerusalem in laudibus et hymnis constiterint.

Vix a castris praemissi equites processerant, et ecce fama ad aures primorum universique exercitus est perlata, legationem duci a Bethlehem esse allatam. Qua de causa vix medium noctis processit, et continuo omnes pusilli et magni castra sustulerunt, per angustias viarum arctasque fauces collium arctam viam insistentes. Abinde praeire et iter maturare quique fervebant equites, ne, in arctis semitarum faucibus multitudine peditum inundante, magnum fieret equitibus impedimentum. Maturabant [0537C] siquidem magni et parvi iter sub pari intentione in Jerusalem. Cum quibus praemissi milites, a Bethlehem revertentes, in via associati sunt, cum primum solis calore matutini rores in gramine solent exsiccari. Gastus de civitate Bordeiz cum triginta viris, gnaris certaminis et insidiarum, clam subtractus ab exercitu, sicut erat providus, sciens vires appropinquantium peregrinorum adhuc latere cives et milites Jerusalem, per confinia ejusdem urbis cum suis frena laxat, praedas undique contrahit et abducit. Sed comperta illius audacia, a civibus et Sarracenis militibus praeda excussa est; Gastum vero sociosque ejus usque ad ascensum rupis cujusdam insecuti sunt. Ab eadem autem rupe Tankrado descendenti ex adverso, qui et ipse exercitum [0537D] praecessit, causa quaerendi necessaria, idem Gastus obviam factus est. Qui Sarracenorum ab urbe egressionem et praedae suae excussionem manifestans, ad insectandos eosdem hostes ipsius Tankradi animum vehementer accendit. Unde ambo, admistis sociorum copiis, fortiter in terga adversariorum equos laxant, usque ad portam urbis Jerusalem eos in fugam remittentes; praedam vero retinentes ad subsequentem Christianorum exercitum perduxerunt. Visis autem praedarum gregibus ac reversis fratribus, requirunt universi unde has praedarum copias abduxerint. Illi eas a campo Jerusalem rapuisse et abduxisse professi sunt. Jerusalem vero nominari audientes, omnes prae laetitia in fletum lacrymarum [0538A] fluxerunt, eo quod tam vicini essent loco sancto desideratae urbis, pro quo tot labores, tot pericula, tot mortis genera perpessi sunt. Mox pro auditae urbis desiderio et amore videndi sanctam civitatem obliti laborem suamque fatigationem, amplius quam solebant iter maturant. Nec mora ulla intermissa est, quousque ante muros Jerusalem in laudibus hymnorumque vociferatione prae gaudio lacrymantes sexaginta circiter millia utriusque sexus constiterunt.

CAP. XLVI. - Qualiter et a quibus principibus civitas obsessa sit.

His itaque in locis Christianissimo exercitu in variis signis et armis collato, portae urbis a militibus regis Babyloniae clausae sunt; turris David satellitio [0538B] armato munita, et universi cives in moenibus ad prohibendum et resistendum populo catholico diffusi sunt. Ruperat enim rex Babyloniae foedus quod legati ejus Antiochiam missi cum Christianis principibus popigerant, nihil causae adversus eos habens praeter quam quod Reymundus comes Tortosam civitatem apprehendit, et praesidium Archas plurimis diebus obsedit. Christiani vero videntes regis militiam, urbis munitionem, gentilium contradictionem, muros in circuitu locata obsidione vallant, ducemque Godefridum, quia erat potens consiliis et viribus, cum Teutonicis bello ferocissimis, in latere turris David, ubi major vis defensionis redundabat, ordinant, et una cum eo Tankradum comitem, et Reymundum cum duobus episcopis Italiae ante januam [0538C] ejusdem turris cum suo comitatu sedere decreverunt. Deinde Robertus Flandrensis, et Hugo grandaevus de S. Paulo cum suis sodalibus ad obsidendos muros civitatis in declivi parte camporum sedere delegerunt. Robertus vero Northmannorum princeps, et comes Britannus, juxta muros, ubi est oratorium protomartyris Stephani, in ordine sociorum tabernacula extenderunt. Comes Reinboldus de civitate Oringis, Lodewicus de Monzun, Cuno de Monte acuto, filiusque ejus Lambertus, Gastus de Bordeiz, Gerhardus de Rosselon, Baldewinus de Burg, Thomas de Feria castro undique in circuitu urbis consederunt. Reymundus vero comes videns quia alias posset proficere, castra sua ab obsidione [0538D] portarum turris David sustulit, relictis quibusdam sociis ad custodiam portarum; et super montem Sion fixis tentoriis, urbem obsidere profectus est. Hac itaque in circuitu obsidione locata a primoribus Gallorum, exploratisque locis, ne quid vacuum aut opportunum pateret insidiis, ad montem Oliveti ventum est, ubi etiam virorum fortium custodiam posuerunt, ne aliquis assultus ab hac parte fieret ex improviso, et gentilium insidiae per juga descendentium Christianos incautos deciperent. Vallis vero Josaphat, super quam erat urbs et ejus imminebant aedificia, remansit inobsessa propter locorum difficultatem et vallium profunditatem. Erant tamen illic, nocte et die, assiduae vigiliae et custodiae Christianorum.