Jump to content

Historia miscella/1

Checked
E Wikisource
LIBER PRIMUS.
Saeculo VIII

LIBER SECUNDUS. 

LIBER PRIMUS.

(0743D)Primus in Italia, ut quibusdam placet, regnavit Janus, deinde Saturnus, Jovem filium e Graecia fugiens in civitatem quae ex ejus nomine Saturnia dicta est, latuit: cujus ruinae hactenus cernuntur in finibus Tusciae haud procul ab Urbe. Hic Saturnus, quia in Italia latuit, ab ejus latebra Latium appellata est. Ipse etenim adhuc rudes populos domos aedificare, terras incolere, plantare vineas docuit, atque humanis moribus vivere, cum antea semiferi glandium tantum modo alimentis vitam sustentarent, aut (0744D)in speluncis, aut frondibus virgultisque contextis casulis habitarent. Ipse etiam eis nummos aereos primus instituit. Pro quibus meritis ab incolarum rustica multitudine deus appellatus est. Post hunc Picus ejus filius, de quo fabulose dicitur, quod a quadam famosissima maga, Circe nomine, ob contemptum ejus amorem in avem sui nominis sit mutatus. Post hunc ejus filius Faunus, qui fuit pater Latini cujus mater Carmentis Nicostrata creditur Latinas litteras reperisse. Quibus regnantibus centum (0745A)quinquaginta anni referuntur evoluti. Regnante tamen Latino, qui Latinam linguam correxit, et Latinos de suo nomine appellavit, Troja a Graecis capta est, cum apud Hebraeos Labdon tertium sui principatus annum ageret, et apud Assyrios Teutanes, apud Aegyptios Thoos regnaret, expletis a mundi principio annis quatuor millibus, et decem et novem, a diluvio mille septingentis septuaginta septem, a nativitate Abrahae, tertio anno Nini regis Assyriorum, anno octingentesimo quinto, a nativitate Moysi annis quadringensis decem, ante Urbem autem conditam annis quadringentis quatuor, ante primam quoque Olympiadem annis quadringentis sex. Capta igitur Troja, Aeneas Veneris et Anchisae filius ad Italiam venit anno tertio post Trojae excidium, cum Turno Dauni Tuscorum regis filio dimicans eum interemit, (0745B)ejusque sponsam Laviniam regis Latini filiam in conjugium accepit, de cujus etiam nomine Lavinium oppidum, quod construxerat, appellavit. Regnavit igitur Aeneas Latinis annis tribus.

Quo vita decedente regnum suscepit Ascanius, qui et Iulus, ejusdem filius, quem apud Trojam ex Creusa conjuge filia Priami regis genuerat, et secum in Italiam veniens adduxerat. Qui Ascanius, relicto novercae suae Laviniae regno, Albam Longam condidit, et Silvium Posthumum fratrem suum, qui post eum regnavit, Aeneae ex Lavinia filium summa pietate educavit, deosque Penates patris sui Aeneae ex Lavinio in Albam longam transtulit. Simulacra vero Lavinium sponte redierunt. Rursus transducta in Albam Longam, (0745C)iterum repetivere antiquiora delubra. Ascanius deinde Iulum filium procreavit, a quo familia Juliorum exorta est parvulum, et, qui necdum regendis civi li bus curis idoneus erat. Cum autem triginta et octo annis regnasset Ascanius, Silvium Posthumum fratrem suum regni reliquit haeredem.

Silvius ergo Posthumus regnavit ann. XXIX, qui Posthumus inde appellatus, quia post mortem patris est natus; Silvius, quia ruri fuerat educatus, a quo omnes Albanorum reges Silvii vocati sunt. Post quem r egnavit Aeneas Silvius annis triginta uno. Deinde Latinus Silvius regnavit annis L, quo etiam tempore apud Hebraeos David regnabat. Post cujus obitum Alba Silvius regnavit annis XXXIX. Post hunc Aegyptus, sive Atvs, ejus filius, annis XXIV. Deinde Capis Silvius (0746A)superioris regis filius annis XXVIII, qui Capuam in Campania condidit. Item Capetus Silvius Capis filius, annis XIII. Post Tiberinus Capeti filius annis IX. Ab hujus nomine Tiberi nu s fluvius dictus est, eo quod in eum decidens exstinctus est, qui prius Albula dictus est. Successit huic Agrippa Silvius regnans annis XL, cujus temporibus Homerus fuisse in Graecia perhibetur. Dehinc Remus Silvius Agrippae superioris regis filius regnavit annis XIX. Iste praesidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit, qui ob impietatem fulmine ictus interiit. Post hunc regnavit Aventinus Silvius annis XXXVII, qui fuit Remi superioris regis filius, quique in eo monte, qui nunc pars urbis est, mortuus ac sepultus aeternum loco vocabulum dedit. Successor hujus exstitit Procas Silvius, ejusdem Aventini filius, qui regnavit annis (0746B)XXII. Quo regnante Phidon Argivus mensuras et pondera reperit, cum apud Hebraeos Aza in Judaea et Jerusalem regnaret. Et dum Procas obisset, testamentum suum duobus filiis suis Amulio et Numitori reliquit, ut unus pecuniam protinus, alter regnum susciperet. Amulius vero fratri suo Numitori electionem dedit, ut quod desideraret acciperet; Numitor vero pecuniam tulit, Amulius autem regnum obtinuit, in quo regnavit annos XLIII. Et dum regnum obtineret, consuluit deos, responsumque est ei quod a stirpe fratris sui occideretur, et regnum perderet. Statimque eum de regno expulit. Numitor autem abiens, in agro suo vixit. Erant autem ei duo filii, Sergestus, et Rhea, quae et Ilia dicta est. Metuens ergo Amulius rex responsum, (0746C)Sergestum secum ad venationem duxit, et eum in silva occidit. Rheam vero, quae et Ilia, adimendi partus gratia, virginem vestalem fecit. Quae cum septimo patrui anno geminos edidisset infantes, juxta legem in terra viva defossa est. Verum parvulos prope ripam Tiberis expositos, Faustulus regii pastor armenti ad Accam Laurentiam uxorem suam detulit, quae ob pulchritudinem et rapacitatem corporis quaestuosi lupa a vicinis appellata est. Unde et ad nostram usque memoriam meretricum cellulae lupanaria dicuntur. Pueri cum adolevissent, collecta pastorum et latronum manu, interfecto que apud Albam Amulio, avum Numitorem in regnum restituunt.

Romanum igitur imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus, neque incrementis toto orbe (0747A)amplius humana potest memoria recordari, a Romulo habet exordium, qui Rheae Silviae vestalis virginis, ut praemissum est, filius, et, quantum putatus est, Martis, cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur XVIII annos natus, urbem exiguam in Palatino monte constituit X Kalendas Maias, Olympiadis sextae anno quarto, post Trojae excidium 419, sive, ut placet Orosio, 404, ante sex annos quam decem tribus Israel a Sennacherib rege Chaldaeorum transferrentur in montes Medorum. Condita ergo civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, a qua et Romanis nomen inditum est, haec fere egit. Condito templo quod Asylum appellavit, pollicitus erat cunctis ad eum confugientibus impunitatem. Quam ob causam multitudinem finitimorum qui aliquam (0747B)apud suos cives offensam contraxerant, ad se confugientem in civitatem recepit. Latini denique, Tuscique pastores, etiam transmarini Phryges, qui sub Aenea, et Arcades, qui sub Evandro duce, venerant, influxerunt. Ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum effecit. Centum ex senioribus elegit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores propter senectutem, patres ob similitudinem curae nominavit. Mille etiam pugnatores elegit, quos a numero milites appellavit. Tum, cum uxores ipse et populus ejus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbis Romae nationes, atque virgines earum rapuit anno ab Urbe condita quarto. Tunc virginum pulcherrima, cunctorum acclamatione rapientium, Thalassio (0747C)duci Romuli decernitur. Unde in nuptiarum adhuc solemnitatibus Thalassio vulgo clamitant, quod scilicet talis nupta sit, quod Thalassium habere mereatur. Commotis bellis propter raptarum injuriam, Ceninenses vicit, Antemnates, Crustumios, Sabinos, Fidenates. Haec omnia oppida urbem cingunt. Tunc etiam Tarpeia virgo Sabinorum clypeis in monte obruta est, qui ab ejus nomine Tarpeius est appellatus, in quo postea Capitolium est constructum. Pepigere tamen Romani cum Sabinis, quorum filias rapuerunt, amicitias, adeo ut Sabinorum rex Titus Tatius senex regnaret pariter cum Romulo, (0748A)quem mox, ut in societatem regni ejus assumpsit, occidit; Sabini quoque, et Romani unus populus efficerentur. Quo tempore Romani ad confirmandam conjunctionem nomina illorum suis praeponebant nominibus, et invicem Sabini Romanorum. Et ex illo consuetudo tenuit, ut nemo Romanus sit absque praenomine. Propter hanc etiam societatem, cum Sabinorum more Romulus hastam longam ferret, quae eorum lingua quiris appellatur, Quirinus est dietus. Romani vero sive a quiribus, id est hastis longis, sive a Quirino, Quirites nominari coeperunt. Remus denique a Fabio duce Romuli fratris sui, ejusdem, ut fertur, voluntate, rutro pastorali exstinctus est. Causa autem interitus ejus haec fuit, quod ad tutelam novae urbis vallum, quem fecerant, non (0748B)posse sufficere increpaverat, ejusque angustias saltu transilierat. Cum Veientibus populis adhuc praelium parvo nomine, sed magnis viribus agitatum, Ceninensium captum ac dirutum oppidum: assumptis semel armis nunquam quies, quippe quibus egestas turpis atque obscena fames domi timerentur, si unquam acquievissent paci, aut foederi. Romulus vero, cum VII Kalendas Augusti apud paludem Capreae fulmine ictus nusquam comparuisset, anno regni 39 ad deos transisse creditus est, et Quirini nomine consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt, et his regnantibus annus unus expletus est.

Postea Numa Pompilius rex creatus est, cum apud Hebraeos Ezechias regnaret. Qui bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati quam Romulus (0748C)profuit. Nam et cultus deorum, et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine praeliorum jam latrones, et semibarbari videbantur; et annum descripsit in decem menses prius sine aliqua supputatione confusum, et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit XLI imperii anno. Regnante Numa Glaucus primus ferri inter se glutinum excogitavit.

Huic successit Tullus Hostilius, qui primus Romanorum purpura et fascibus usus est, Manasse in Judaea regnante. Hic bella reparavit, fiducia bene exercitae juventutis, et Anis bellum, qui nunc Albani (0749A)dicuntur, et qui ab urbe XII milliario sunt, intulit, eosque vicit sexta congressione, pessima clade. Veientes, et Fidenates, quorum alii sex milliaria ab urbe Roma absunt, alii XVIII, bello superavit. Rursus pace dirupta, Metius Suffetius Fidenate bello meditatus dolum, dum contracta temporali pace ascitus fuerat a Romanis, ita eos deseruit ac decepit infidus, ut in medio certamine cum exercitu suo in proximo colle consideret. Tum ingenio usus est rex Romanus Tullus Hostilius, ut diceret suo eum secessisse consilio, ob hoc ut dato signo hostilibus superveniret agminibus. Sic erectis suorum animis, qui jamjam desperaverant, separatione subsidii, et Albanis territis, vicit Fidenates. Metium vero Suffetium curribus illigatum, pro animi infidelitate divisit. Hic (0749B)Urbem ampliavit adjecto Coelio monte. Cum vero XXXII annis regnasset, fulmine ictus cum domo sua arsit. His temporibus Byzantium civitas condita est a Pausania rege Spartanorum, quae postea Constantinopolis appellata est.

Post hunc Ancus Martius Numae ex filia nepos, suscepit imperium, quo etiam tempore Josias regnabat apud Hebraeos. Hic contra Latinos dimicavit, et vicit omnes finitimos, et potentes tunc Tusciae XII populos innumeris concidens conflictibus. Aventinum montem civitati adjecit, et Janiculum. Hostiam civitatem supra mare XVI milliario ab urbe Roma condidit. Vigesimo quarto anno imperii morbo periit. Hoc etiam regnante Epidamnus est condita, quae postea Dyrachium est appellata.

(0749C)Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit, Circum Romae aedificavit. Ludos Romanos instituit, qui ad nostram usque memoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos, et non parum agrorum sublatum idem Romae urbis territorio junxit, primusque triumphans Romam intravit. Muros fecit, et cloacas, Capitolium inchoavit. Trigesimo septimo imperii anno per Anci filios occisus est, regis ejus, cui ipse successerat. Regnante Tarquinio Arion Methymnaeus a Delphino in Taenarum dicitur transportatus. Tunc etiam Massilia condita est. Eo tempore Jerusalem a Nabuchodonosor rege Chaldaeorum subversa est.

Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla, regnavitque (0749D)annos XXXIV. Huic Tarquinii Prisci gremio (0750A)dormienti, caput ardere visum est. Quod prodigium cum Tanaquil uxor regis vidisset, eum inter liberos educavit, pro qua re ad regnum pervenit. Quo regnante Balthassar imperabat Chaldaeis, sub quo Daniel scripturam mysticam in pariete legit, et interpretatus est. Hic quoque Sabinos subegit, Veientes praelio victos, nec domitos fregit, montes Quirinalem, Viminalem, Esquilinum Urbi adjunxit, fossas circuti murum duxit: primus omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub eo Roma omnibus in censum delatis, habuit capita LXXXIV millia civium Romanorum cum his qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi, filii ejus regis, cui ipse successerat, et filiae, quam Tarquinius habebat uxorem. Eodem tempore (0750B)Claudia quinta virgo vestalis ob crimen stupri accusata est. At illa sese purgare dedignata humaniter in vado Tiberis adiit navim, eamque ascendit. Ligavit zonula proram, et ait: Si virgo sum, sequere me. Moxque navis mota, ingressaque est Romam.

Lucius deinde Tarquinius Superbus septimus atque ultimus invasit imperium. Quo tempore ad relaxationem Cyri regis Persarum reversi sunt Jerusalem XLII millia quadringenti. Iste excogitavit primus vincula, taureas, fustes et laminas, compedes, catenas, exsilia, metalla, carceres. Volscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ab Urbe est vicit: oppida valida in Latio, id est, Ocriculum; Gabios, Suessamque, Pometiamque subegit. Cum Tuscis pacem fecit, ac templum Jovi in Capitolio (0750C)aedificavit. Postea Ardeam oppugnans in XVIII milliario ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam, cum filius ejus Sextus Tarquinius nocte armatus nobilissimam Lucretiam Lucretii Tricipilini filiam, Collatini uxorem per vim stuprasset, ea de injuria maritum, patrem, et amicos accivit e castris, vimque, quam oppressa pertulerat, flens ac pudibunda conquesta est. Solantibus illis non pertinere ad pudicitiam illatae violentiae crimen extraneum, non enim animum honestae, sed corpus tantum fuisse corruptum: Nulla, inquit, impudica exin Lucretiae se defendet exemplo. Tum ferrum, quod veste celabat, subito visceribus immersit. Propter quam causam Brutus parens etiam ipsius Tarquinii populum concitavit, et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus eum quoque (0750D)reliquit, qui civitatem Ardeam cum ipso rege (0751A)impugnabat, veniensque ad urbem rex portis clausis exclusus est. Cumque imperasset annis XXXV, cum uxore et liberis fugit. Ita Romae regnatum est per VII reges annis CCXLIII, cum adhuc Roma, ubi plurimum, vix usque ad XV milliarium possideret. Tarquinii sane temporibus, castissima Judith Holophernem peremit. His etiam temporibus Pythagoras philosophus claruit, qui Samo oriundus Crotonae deguit, novissime Metapontum adiit, ibique sepultus est. Sed Romani quanta mala per CCXLIII annos continua illa regum dominatione pertulerint, non solum unius regis expulsio, verum etiam abjuratio regii nominis et potestatis ostendit. Nam si unius tantum superbia fuisset in culpa, ipsum solum oportuisset expelli, servata dignitate melioribus.

(0751B)Igitur regibus Urbe propulsis, Romani consulendum sibi, quam cuiquam suae libertati dominandum rati, consules creaverunt. Pro uno rege duo hac causa creati, ut si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coerceret. Et placuit ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent esse privandos. Fuerunt ergo primo anno expulsis regibus L. Junius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur: et Luc. Tarquinius Collatinus maritus Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim ne quisquam prorsus in urbe maneret qui Tarquinius vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo, ex urbe migravit, (0751C)et in loco ipsius factus est P. Valerius Publicola consul. Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus: et collectis multis gentibus maxime Etruscorum et Veientum, ut in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Aruns Tarquinii filius invicem se occiderunt: Romani tamen ex ea pugna taliter victores recesserunt. Uno plus Etrusco cadente Romanus victor abivit. Brutum Romanae matronae defensorem pudicitiae suae quasi communem patrem per annum luxerunt. Valerius Publicola Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucretiae patrem. Quo morbo mortuo, iterum Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit. Ita primus annus V consules habuit, cum Tarquinius Collatinus propter nomen Urbe cessisset, (0751D)Brutus in praelio periisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset. Secundo quoque anno, iterum Tarquinius, ut regnum reciperet, bellum Romanis (0752A)intulit, auxilium ei ferente Porsenna Etruriae rege, tribusque continuis annis trepidam urbem terruit, conclusit, obsedit; et nisi hostem, vel Mutius, qui ad feriendum Porsennam ad ejus castra atque tentorium descenderat, et subregulum ejus stipendia dividentem habitu purpurato occidit, regem arbitratus, captusque illico, locutus est cur venisset, dextram denique, quae erraverat, igni qui in ara erat urendam superposuit; vel virgo Cloelia, quae post exiguum temporis intervallum ruptis vinculis admirabili transmeatu Tiberis fluminis, audacia permovissent, profecto Romani perpulsi forent perpeti, aut captivitatem hoste insistente superati, aut servitutem recepto rege subjecti. Eadem Cloelia obses fuerat Porsennae data, quae vigiles fefellit, et conscenso equo per Tiberim Romam rediit. Statua (0752B)ei equestris ex senatusconsulto data est. Quadam die cum Etrusci in urbem Romam irruerent per pontem sublicium Tiberis, quidam Horatius Cocles in pontis fronte eis obstitit solus, donec dissoluto ponte pars ejus dirueretur; et statim cum armis se in Tiberim dedit, ac pariter et hostium victor, et fluminis, superjecta Etruscorum tela vitavit. Tertio anno post reges exactos, Tarquinius, cum suscipi non posset in regnum, neque ei Porsenna, qui pacem cum Romanis fecerat, praestaret auxilium, Tusculum se contulit, quae civitas non longe ab Urbe est, atque ibi per XIV annos privatus cum uxore consenuit. Quarto anno post reges exactos, Sabini undique corrasis copiis magno apparatu belli Romam contendunt; quo metu consternati Romani bellum paraverunt, et de his triumphatum (0752C)est. Quinto anno post reges exactos P. Valerius ille Bruti collega, et quater Cos. fataliter mortuus est adeo pauper, ut collectis a populo nummis sumptum habuerit sepulturae. Quem matronae, sicuti Brutum, per annum luxerunt. Nono anno post reges exactos, cum gener Tarquinii ad injuriam soceri vindicandam ingentem collegisset exercitum, nova dignitas Romae creata est, quae Dictatura appellatur, major quam consulatus. Eodem anno etiam magister equitum factus est, qui dictatori obsequeretur. Nec quidquam similius potest dici quam dictatura antiqua huic imperiali potestati, quam nunc tranquillitas vestra habet, maxime cum Augustus quoque Octavius, de quo postea dicemus, et ante eum C. Caesar sub dictaturae nomine et honore imperaverint. (0752D)Dictator autem Romae primus fuit M. Valerius; magister equitum primus Sp. Cassius. Sexto decimo anno post reges exactos, sequitur (0753A)discessio plebis a patribus, cum, M. Valerio dictatore delectum militum agente, variis populus stimulatus injuriis, tanquam a senatu atque coss. premeretur, Sacrum montem insedit armatus. Qua pernicie, quid atrocius? cum corpus a capite defectum perditionem ejus per quod spirabat meditabatur. Tum populus sibi tribunos plebis quasi proprios judices et defensores creavit, per quos contra senatum et coss. tutus esse posset. Eodem tempore Nehemias, concedente Xerxe Persarum rege, Judaeam venit, muros, urbemque restituit. Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum praeparaverunt, et victi acie etiam Coriolos civitatem perdiderunt, quam habuerunt optimam. Anno 18 postquam reges ejecti erant, expulsus ab urbe Romanus dux C. Martius, qui Coriolos ceperat (0753B)Volscorum civitatem, ad ipsos Volscos contendit iratus, et auxilia contra Romanos accepit. Romanos saepe vicit, usque ad quintum milliarium Urbis accessit, oppugnaturus etiam patriam suam, legatis, qui pacem petebant repudiatis, nisi ad eum mater Veturia et uxor Volumnia ex Urbe venissent. Quarum etiam precatione removit exercitum, quem submovere armis Roma non poterat. Atque hic secundus post Tarquinium fuit, qui dux contra patriam suam esset. In loco autem ubi oraverant, a marito suo ara facta est Fortunae Muliebri. T. Geganio et P. Minutio coss. duo vel maxima omnium malorum abominamenta fames, et pestilentia fessam Urbem corripuere. Cessatum est paulisper a praeliis, sed tamen a mortibus non est. Veientes, et Etrusci graves hostes, (0753C)adjunctis sibi finitimorum copiis in bella surgentes, obviis M. Fabio, et Cn. Man. coss. excipiuntur. Ubi post sacramentum jurationis, quo se Romani devoverant, nonnisi post victoriam ad castra redituros, adeo atrox certamen fuit, et victis, victoribusque par fortuna, ut amisso plurimo exercitu, occisoque in pugna Manlio consule, M. Fabius consul oblatum sibi a senatu triumphum suscipere recusaret, eo quod frater suus fortiter faciens in illa praelii tempestate cecidisset, inquiens: Quia tantis reip. detrimentis luctus potius debetur, quam triumphus. C. Fabio et L. Virginio coss. gloriosissima illa numero et viribus Fabiorum familia Veientanum sortita certamen, quantam reip. orbitatem occasu suo intulerit, infamibus usque adhuc vocabulis testes sunt fluvius Cremera, qui perdidit, et (0753D)porta quae misit. Nam cum CCCVI Fabii vere clarissima (0754A)Romani status lumina, speciale sibi adversus hostes Veientes decennii bellum expetivissent, promittentes senatui et populo per se omne certamen implendum, ita sunt profecti omnes nobiles, et qui singuli magnorum exercituum duces esse deberent. Dehinc deducti in insidias circumventique ab hostibus omnes ibidem trucidati sunt, uno tantum ad denuntiandam cladem reservato, qui propter aetatem puerilem duci non poterat ad pugnam. Post haec census in Urbe habitus, et inventa per censum sunt ibi centum et decem et septem millia trecenti XVIII. Eodem tempore Porphyria virgo vestalis ob stupri crimen viva defossa est. Romae ergo post Urbem conditam an. 359, suspenso ad modicum bello, gravis pestilentia, quae semper ibi inducias, aut factas intercepit, aut ut fierent coegit, per universam (0754B)civitatem incanduit violenter, ut merito praecedente immani prodigio coelum ardere visum sit, quando caput gentium tanto morborum igne flagravit. Nam eo anno Ebutium et Servilium ambos coss. pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit, multos nobiles, praecipueque plebem, foeda tabe delevit, quamvis jam etiam superiore quarto anno oborta lues eumdem populum depopulata sit. Proximo dehinc anno cives exsules, servique fugitivi, duce Herdonio viro Sabino, Romam invaserunt, incenderuntque Capitolium. Ubi fortissime quidem Valerio consule et imperatore obstitere juniores, sed adeo atrox et grave discrimen praelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus, et indignam de servis victoriam insuper etiam sua morte foedaverit. Sequitur annus in quo cum (0754C)victo exercitu consul obsessus est. Nam Minutium cos. congressi praelio populi Equi Volscique superarunt, et fugientem in Algido monte, qui ab Urbe XII ferme milliario abest, fame ferroque cinxerunt: actumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, arctatam obsidionem, oppresso hoste, solvisset. Qui repertus in rure, quatuor jugerum agrum possidens manibus suis colebat. Is cum in opere et arans esset inventus, sudore deterso, ab aratro accersitus ad fasces, togam praetextam accepit. Mox sumpto honore, instructoque exercitu, caesis hostibus victor effectus liberavit exercitum, jugumque boum equis imposuit, victoriamque quasi stivam tenens, subjugatos hostes prae se primus egit. Anno qui proximus trecentesimo ab Urbe condita fuit, dum legati ab (0754D)Atheniensibus propter Solonis leges deferendas missi exspectantur, (0755A)arma Romana fames, pestilentiaque compescuit.

Ipso autem trecentesimo et altero anno ab Urbe condita imperium consulare cessavit, et pro duobus consulibus decem facti sunt, qui summam potestatem haberent constituendarum legum Atticarum gratia, qui a numero decemviri sunt nominati, quod magnam reip. perniciem invexit. Nam primus ex Decemviris, cedentibus caeteris, solus Ap. Claudius sibi continuavit imperium. Statimque aliorum conjuratio subsecuta est, ut more contempto, quo insigne imperii penes unum, potestas autem communis erat omnibus, omnia propriis libidinibus agitarent. Itaque inter caetera, quae insolentissime cuncti praesumebant, repente singuli cum duodenis fascibus, caeterisque imperatoriis insignibus (0755B)processerunt. Et novo improbae ordinationis incoepto, allegata legatione consulum emicuit agmen tyrannorum, duabus tabulis legum ad decem priores additis, agentes insolentissimo fastu plurima. Et die quo deponere magistratus mos erat, cum iisdem insignibus processerunt. Secundo anno ex his Ap. Claudius Virginii cujusdam, qui honestis jam stipendiis contra Latinos in monte Algido militabat, filiam virginem nomine Virginiam stupravit. Quam ob rem adactus Virginius pater dolore libertatis et pudore dedecoris, protractam ad servitutem filiam, in conspectu populi, pius parricida prostravit. Qua populus necessitatis atrocitate permotus, et periculo libertatis admonitus, montem Aventinum occupavit armatus, nec tueri armis libertatem destitit, nisi postquam a decemviris potestas ablata (0755C)est, ipsique damnati sunt. Anno ab Urbe condita 315 per totum fere annum tam crebri tamque etiam graves in Italia terraemotus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis villarum oppidorumque assiduis Roma nuntiis fatigaretur. Dehinc ita jugis et torrida siccitas fuit, ut praesentis tunc futurique anni spem gignendis terra fructibus abnegarit. Et his denique temporibus Fidenates contra Romanos rebellaverunt maximorum auxiliorum manu stipante. Auxilium his praestabant Veientes et rex Veientium Tolumnius. Quae ambae civitates tam vicinae Urbi sunt, ut Fidenae et Veientum XVIII milliario ab Urbe absint. Conjunxerunt que se his et Volsci. Sed a M. Aemilio dictatore, et L. Quintio Cincinnato magistro equitum victi, etiam regem perdiderunt. Fidenae (0756A)captae, et excisae. Tanta in ipsis Fidenis erat malorum animorumque contentio, ut vel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent, vel post damna bellorum inducias relaxatas diversae pestes coelo terraque excandescentes incessabili infestatione corrumperent. His denique temporibus gravissimo terraemotu concussa Sicilia insula, exaestuantibus Aetnae mortis ignibus, favillisque calidis, cum detrimento plurimo agrorum, villarumque vastata est. Tunc etiam Atlante civitas Locridis adhaerens terrae, continuo repentino maris impetu abscissa, atque in insulam desolata est. Atheniensium quoque civitatem misera pestis invasit, diuque depopulata est. Post XX annos iidem Veientani rebellaverunt. Dictator contra illos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie: mox etiam (0756B)civitatem diu obsidens, cuniculis clam cepit, antiquissimam Italiae, atque ditissimam. Inventamque ibi statuam Junonis Monetae jussit Romam transferri. Unus autem e militibus per jocum interrogavit simulacrum an vellet ire Romam. Respondit: volo. Postea cepit et Faliscos non minus nobilem civitatem, sed commota est ei domi invidia, quasi praedam male divisisset, damnatusque ob eam causam expulsus est ex civitate.

Dehinc irruptio Belgicorum Gallorum, et incendium Urbis insequitur. Cui cladi audeat quispiam si potest motus hujus temporis comparare, quamvis non aeque pendeat praeteriti mali fabula, et praesentis injuria. Igitur Galli Senones, duce Brenno, exercitu copioso freti, et robusto nimis, cum urbem Clusium obsiderent, (0756C)obsidione dimissa, totis viribus Romam contendunt. Hos ita dire irruentes Fabius cum exercitu consul excepit, nec tamen obstitit; imo potius hostis ille impetus Romanos quasi aridas segetes succidit, stravit et transivit. Testatur hanc Fabii cladem fluvius Allia, sicut Cremera Fabiorum. Non enim facile aliquis similem Romanae militiae ruinam recenseret, etiamsi Roma insuper incensa non esset. Patentem Urbem Galli penetrant, trucidant rigentes simulacrorum modo in suis sedibus senatores, eosque incendio domorum crematos lapsu culminum suorum sepeliunt universos. Cumque jam humanae vires eis omnino resistere non possent, Apollinem Delphicum consuluerunt. Respondit deos secum et candidas puellas Gallis pugnaturas. Tunc in Alpibus nivibus oppressus Brenno cum (0757A)omni suo exercitu deletus est. Igitur reliquam juventutem, quam constat vix mille hominum tunc fuisse, in arce Capitolini montis latitantem obsidione concludunt, ibique infelices reliquias fame et peste, desperatione et formidine, terunt. Captumque illico Capitolium fuerat, nisi clamore anseris excitatus Manlius restitisset. Qui cum diu eos obsiderent, et jam Romani fame laborarent, fragmenta panum pro lapidibus Galli projecerunt. Quamobrem, accepto auro mille librarum, ne Capitolium obsiderent, ex Urbe recesserunt, sed secutus eos Camillus ita cecidit, ut et aurum, quod his (0758A)datum fuerat, et omnia quae ceperant militaria signa revocaret, quamvis pridem eos gravissime cecidisset. Ita tertio Camillus triumphans Urbem ingressus est, et appellatus est secundus Romulus, quasi et ipse patriae conditor. Igitur cum iidem Galli Capitolium obsiderent, C. Fabius Dorsuo flamen Quirinalis solemni die Gabinatus sacra perferens, per hostium tentoria ad Quirinalem montem contendit, et celebrato sacrificio rediit. Circa haec tempora Esdrae putatur historia scripta. Plato quoque philosophus his temporibus fuisse perhibetur.