Jump to content

Historia miscella/13

Checked
E Wikisource
LIBER DECIMUS TERTIUS.
Saeculo VIII

 LIBER DUODECIMUS. LIBER DECIMUS QUARTUS 


LIBER DECIMUS TERTIUS.

THEODOSIUS.

(0937D) Anno ab Urbe cond. 1139, Theodosius genitus (0938D)patre Theodosio, matre Thermantia, quadragesimus quintus ab Augusto, interfecto per Maximum Gratiano, (0939A)imperium Romani orbis solus obtinuit, mansitque in eo annis undecim, cum jam in Orientis partibus sex annis Gratiano largiente et simul imperante regnasset. Necessariisque causis ad bellum civile permotus, cum e duobus Augustis fratribus, unius interfecti ultionem, alterius restitutionem procuraret, sese adversus Maximum tyrannum sola fide major, nam longe minor universi apparatus bellici comparatione, proripuit. Aquileiae tunc Maximus insedebat. Andragatius comes ejus summam belli administrabat, qui cum largissimis militum copiis astuto consilio omnes Alpium ac fluminum aditus communisset, dum navali expeditione incautum hostem praevenire parat, et obruere, sponte eadem claustra, quae obstruxerat, deseruit. Ita ergo Theodosius, nemine (0939B)sentiente, vacuas Alpes intravit, atque Aquileiam improvisus adveniens, magnum hostem, ac trucem Maximum, et ab immanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine controversia clausit. Cumque Maximi milites impetum imperatoris sustinere non praevalerent, apprehendentes tyrannum, vinctum ei protinus obtulerunt. Qui eorum consulatu peremptus est VI Kal. Septembris. Hanc Maximo perditionem beatus Martinus ante praedixit. Valentinianus recepto Italiae potitus imperio est. Andragatius comes, qui peremerat Gratianum, cognita Maximi nece, praecipitem e navi in vicino fluvio semetipsum projiciens suffocatus est. Theodosius incruentam victoriam Deo procurante suscepit. Victorem quoque Maximi filium, quem imperatorem (0939C)pater Gallis infantili aetate reliquerat, exstinxit. Tunc igitur imperatores Valentinianus et Theodosius peracta victoria Romam venere. Erat enim cum eis Honorius adhuc puer, quem pater post victoriam contra Maximum gestam ab urbe Constantinopolitana evocaverat. Theodosius igitur imperator in Urbe Roma consistens multum profuit civitati, alia praebendo, alia utiliter auferendo. Duas tamen res dignas confusione prohibuit. Erat ab initio in urbe Roma domus ingenti magnitudine fabricata, in qua panis fiebat, qui universae civitati ministrabatur. Horum mancipes, tempore procedente, pistrina publica latrocinia esse fecerunt. Cum enim essent molae in locis subterraneis constitutae, per singula latera earum domuum tabernas instituentes, meretrices in eis prostare faciebant, quatenus (0939D)per eas plurimos reciperent, alios, qui pro pane veniebant, alios, qui pro luxuriae turpitudine ibi festinabant. Arte namque mechanica in molam de taberna cadebant, et hoc patiebantur maxime peregrini, et ita latebant clausi, ut multi usque ad senectutis tempus laborantes, inde non permitterentur exire, aestimantibus eorum propinquis esse defunctos. In hujusmodi laqueos (0940A)miles quidam Theodosii incurrit. Cumque fuisset clausus ad molam, nec dimitteretur exire, evaginato gladio prohibentes occidit. At illi terrore detenti militem dimiserunt. Hoc agnoscens imperator, et mancipes suppliciis occidit, et ipsam pistrinam destruere funditus praecepit. Aliam rursus abrogavit hujusmodi causam. Si qua mulier in adulterio capta fuisset, hoc non emendabatur, sed potius ad augmentum peccandi contradebatur. Includebant eam in angusto prostibulo, et admittentes, qui cum ea fornicarentur, hora, qua turpitudinem agebant, tintinnabula percutiebant, ut eo sono illius injuria fieret manifesta. Haec audiens imperator permanere non est passus, sed ipsa prostibula jussit destrui. His actis relicto Valentiniano Romae, ipse cum Honorio Constantinopolim remeavit, consulatu Daciani et Symmachi, (0940B)IV Idus Novembris. Igitur Theodosius Imperator habuit passionum quoque permotionem, justoque furori immensam permiscens crudelitatem, injustam operatus est passionem. Quam rem narrare necessarium est, et pro utilitate legentium, et pro memorabili opinione virtutum. Thessalonica civitas est grandis et populosa, in qua dum orta fuisset seditio, quidam judicum lapidati sunt atque tracti. Hinc indignatus Theodosius, iracundiae non refraenavit infirmitatem, sed ad ludos circenses invitari cives jussit, et super omnes injustos gladios evaginari praecepit, et una cum nocentibus innocentes interimi: septem millia hominum, sicut fertur, non praecedente judicio, sed tanquam in messe omnes simul occisi sunt. Hujusmodi cladem gemitibus plenam audiens Ambrosius, cum (0940C)princeps Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum voluisset intrare templum, occurrit foris ad januas, et ingredientem his sermonibus a sacri liminis ingressu prohibuit dicens: Nescis, imperator, perpetratae necis quanta sit magnitudo, neque post causam tanti furoris mens tua molem praesumptionis agnoscit? Sed forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii. Decet tamen ut vincat hic ratio potestatem. Scienda quippe natura est, ejusque mortalitas, atque resolutio, et pulvis progenitorum, ex quo facti, ad quem redigendi sumus; et non flore purpureo confidentem, infirmitates operti corporis ignorare. Coaequalium hominum es imperator et conservorum. Unus enim omnium Dominus rex et creator. Quibus igitur oculis aspicies communis Domini templum? quibus calcabis pedibus (0940D)sanctum illius pavimentum? Quomodo manus extendes, de quibus adhuc sanguis stillat injustus? Quomodo hujusmodi manibus suscipies Domini corpus? Qua praesumptione ore tuo poculum sanguinis pretiosi percipies, cum furore sermonum tantus injuste sit effusus sanguis? Recede igitur, recede, ne secundo peccato, priorem nequitiam augere contendas. Suscipe vinculum, (0941A)quo te omnium Dominus nunc ligavit. Est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator obediens (erat enim divinis eruditionibus enutritus) et aperte sciens quae sint propria sacerdotum, quae regum, gemens et deflens, ad regalia remeavit. Cumque octo mensium continuorum transissent tempora, appropinquavit Nativitas Salvatoris nostri. Imperator autem lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrymas incessabiliter expendebat. Ingressus autem Rufinus magister, et singularem apud principem fiduciam habens, et videns in lamentatione principem prostratum, accessit lacrymarum causas inquirere. At ille amarissime ingemiscens et vehementius lacrymas fundens: Tu, inquit, Rufine, ludis, et mea mala non sentis. Ego autem lamentor et gemo calamitatem meam, quia (0941B)servis quidem mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum licenter exorant, mihi vero ingressus ad eum non est. Insuper, et coeli sunt clausi. Haec dicens, verba singula singultibus rumpebat. Rufinus: Curro, inquit, si tibi placet, et pontifici precibus persuadeo ut solvatur vinculum quod ligavit. At imperator: Non, inquit, suadebis Ambrosio. Novi ego decretum illius esse justum, neque reverebitur imperialem potentiam, ut legem possit praevaricare divinam. Cumque Rufinus verbis plurimis uteretur, ut promitteret Ambrosium esse flectendum, imperator eum cum festinatione pergere praecepit. Ipse vero spe data post paululum est secutus, credens Rufini promissionibus. Porro vir mirandus Ambrosius, mox ut vidit Rufinum, ait: Impudentiam canum imitatus es, o Rufine, tantae videlicet (0941C)necis auctor existens, pudorem ex fronte detergens, nec erubescis, nec metuis contra imaginem latrare divinam. Cumque Rufinus supplicaret, et imperatorem diceret esse venturum, superno zelo accensus, ait: Ego tibi, Rufine, praedico quoniam eum ingredi limina prohibebo; si vero imperium in tyrannidem mutavit, necem ego libenter suscipio. Haec et alia Rufinus audiens nuntiavit imperatori votum antistitis, monens ne de palatio forte procederet. At imperator in media platea jam cognoscens: Pergo, inquit, et justas in facie suscipio contumelias. Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam quidem basilicam non praesumpsit intrare, sed veniens ad antistitem, et inveniens eum in Salutatorio residentem, supplicabat ut ejus vincula resolveret. At ille tyrannicam ejus dicebat esse praesentiam, et contra (0941D)Deum insanire Theodosium, ejus calcare leges. Verum imperator: Non assurgo, inquit, adversus Ecclesiasticas sanctiones, nec inique ingredi limina sacra contendo, sed te solvere vincula mea deposco, et communis Domini pro me exorare clementiam, nec mihi januam claudi, quam cunctis poenitentiam agentibus Dominus noster aperuit. Tunc antistes: Quam poenitentiam, inquit, ostendisti post tantas iniquitates? quibus medicaminibus incurabilia vulnera, plagasque curasti? At imperator: Tuum, inquit, opus est edocere, et medicamina temperare, meum vero oblata suscipere. Tunc sanctus Ambrosius: Quomodo furori, inquit, tuum judicium (0942A)commisisti, et non ratio protulit sententiam, sed potius iracundia? scribe legem, quae legem furoris evacuet, et triginta diebus sententia necis atque proscriptionis tantummodo in litteris maneat, et judicium rationis exspectet. Quibus transactis diebus, ira videlicet jam cessante, ratio causam judicans apud semetipsam, quae cognoverit, sub veritate disponat. In his enim diebus cognoscitur, si justa sit quam protuleris sententia, aut injusta. Et si quidem ratio probaverit injusta quae sunt prolata, disrumpet; si vero justa, firmabit. Dierum vero numerus ad haec examinanda sufficiet. Hanc admonitionem imperator licenti animo suscipiens, et optimam esse confidens legem, conscribi repente praecepit, et propriae manus litteris confirmavit. Quo facto, vincula ejus solvit Ambrosius. Quae lex (0942B)hactenus observatur. Est autem hujusmodi: Imperatores, Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Augusti, Flaviano praetorio praefecto Illyrici. Si vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem jusserimus, pro causae intuitu, nolumus statim eos, aut subire poenam, aut excipere sententiam, sed per dies triginta super statuta eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiant vincla, atque custodia et excubiis solertibus vigilanter observentur. Sic igitur sacratissimus imperator, ingredi limina praesumens, non stans Domino supplicavit, neque flexit genua, sed pronus in pavimento jacens, Davidicam proclamavit vocem: « Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. » Manibus barbam capillosque evellens, frontem percutiens, et pavimento lacrymarum guttas (0942C)aspergens, veniam impetrare poscebat. Cumque tempus accederet quo munus ad altare solebat offerre, surgens cum lacrymis est ingressus. Cum vero obtulisset, sicuti solitus erat, intra cancellos stetit. Rursus autem Ambrosius non quievit, sed differentiam locorum edocuit. Et primo quidem requisivit quid ibidem exspectaret. Imperatore dicente sustinere se sacrorum perceptionem mysteriorum, per archidiaconum remandavit: O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt collata, quae caeteri nec contingere nec ingredi permittuntur. Egredere igitur, et hanc exspectationem cum caeteris habe communem. Purpura namque imperatores, non sacerdotes, facit. Tunc fidelissimus imperator etiam hanc traditionem gratanti animo suscipiens, remandavit: Non audaciae causa intra cancellos steti, sed (0942D)in Constantinopolitana urbe hanc consuetudinem esse cognovi. Unde gratias ago pro hujusmodi medicina. Tanta igitur et tali virtute praesul et imperator pollebant. Ego namque utriusque opus admiror. Illius fiduciam, hujus autem obedientiam, illius zeli fervorem, hujus fidei puritatem. Porro regulas pietatis, quas a magistro sacerdote recepit, etiam reversus in Constantinopolitana urbe servavit. Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset, oblatis in altare muneribus, mox egressus est. Cumque Nectarius tunc praesul Ecclesiae mandasset, cur intus stare noluisset, mandavit princeps: Vix, inquit, potui discere quae distantia sit (0943A)imperatoris et sacerdotis. Vix enim inveni veritatis magistrum. Ambrosium namque solum novi vocari digne pontificem. Habebat igitur imperator, et aliam utilitatis causam, et occasionem, per quam de bonis operibus triumpharet. Conjux enim ejus divinas leges eum saepius admonebat, seipsam tamen prius erudiens perfecte. Non enim regni fastigiis elevata est, sed potius divino amore succensa. Beneficii namque magnitudo majus ei desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non ancillis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens. Sic per Ecclesias, et per ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis, (0943B)ollas eorum tergens, jus gustans, offerens coclearia, panem frangens, cibosque ministrans, calicem diluens, et alia cuncta faciens, quae servis ac ministris mos est solemniter observare. His autem qui eam rebus talibus nitebantur prohibere, dicebat: Aurum distribuere opus imperii est. Ego autem pro ipso imperio hoc opus offero, bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare qui dudum fuisti, qui modo sis. Haec si semper cognoveris, ingratus Creatori benefactori non eris, sed imperium quod suscepisti legaliter gubernabis, et harum rerum auctorem placabis. His ergo sermonibus velut optimam quamdam utilitatem, virtutisque abundantiam, conjugis sui sermonibus offerebat. Igitur grammaticus quidam nomine Eugenius litterarum Latinarum doctor, relinquens scholas, (0943C)in palatio militabat, eratque imperatoris Valentiniani antigraphus, et propter eloquentiam a multis honoratus. Tunc ergo fertur, non mediocriter cogitans, cooperatorem assumpsisse Arbogastem de minoribus Gallis ortum, militaris ordinis ducem, virum saevum, et necibus praeparatum, cultoremque sordidissimum idolorum. Quo facto declinavit ad tyrannidem, et contra Valentinianum necem machinabantur, cubicularios apud Viennam Galliae urbem corrumpentes eunuchos. At illi dormientem principem suffocaverunt, atque ut voluntariam sibi mortem conscivisse putaretur, laqueo suspensus est. Quo exstincto Arbogastes tyrannum creavit Eugenium, eligens hominem, cui titulum imperatoris imponeret, ipse acturus imperium, vir barbarus animo, consilio, manu, audacia, potentiaque (0943D)nimius. Contraxit undique innumeras et invictas copias, vel Romanorum praesidiis, vel barbarorum auxiliis, aliis potestate, aliis cognatione subnixus. Haec audiens imperator Theodosius, rursus sollicitudinibus obstrictus, secunda certamina post Maximum praeparabat. Congregansque militarem virtutem, et Honorium filium designans imperatorem, consulatu suo, (0944A)et Abundantii, IV Idus Januarii, denuo ad partes Occidentis magno studio festinabat. Interea eventum belli considerans, mittit ad Thebaida, ad Joannem monachum perspicientem clara. Ad quem destinavit Eutropium eunuchum sibimet fidelissimum, ut, aut eum, si vellet venire, deduceret, aut nolentem, de eventu belli requireret. At ille Joannem quidem deducere non praevaluit, sed mandatum retulit ejus, quod vinceret, et perimeret tyrannum, et post victoriam in Italia moreretur. Igitur Theodosius, relictis ambobus filiis in urbe Constantinopolitana, cum pergeret contra Eugenium bellaturus, plurimi trans Istrum fluvium barbari sunt secuti, cum eo pugnaturi contra tyrannum, parvoque tempore cum manu maxima venit ad Gallias. Illic enim praeparabat bellum, ubi jam multa millia habebat (0944B)exercitus. Eugenius, igitur, atque Arbogastes cum omni instructa acie Alpium transitus tenerent, et Theodosius in summis alpibus constitutus esset, expers cibi ac somni, cum lacrymis orationi incumbens, et circa galli cantum sopore compressus, vidit in somnis, quasi jaceret in campo, et astarent ei duo quidam viri in vestibus albis, et equis candidissimis residentes, eumque jubentes habere fiduciam, et diluculo armare milites ad victoriam, dicebantque se pro solatio destinatos. Quorum alter Joannem evangelistam, alter se Philippum dicebat apostolum. Hac visione comperta nequaquam ab oratione cessavit, sed lacrymas uberiores effudit. Quae visio etiam alicui militum revelata est, et per diversos venit ad principem. At ille Non propter me, inquit, iste haec vidit, sed ne quis crederet quia (0944C)finxi quod ego vidi, ideoque etiam isti monstratum est. Nam primum mihi hoc Dominus communis ostendit. Cumque se a suis distinctum sciret, ab hostibus circumseptum nesciret, fiducialiter arma corripiens, signo crucis signum belli dedit, ac se in praelium, etiamsi nemo sequeretur, immisit, victor futurus. Prima salutis via exstitit Arbitio hostilium partium comes. Qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conversus mox ad reverentiam imperatoris, eum non solum periculo liberavit, verum etiam auxilio instruxit. Fit ergo congressio circa fluvium vocabulo Frigidum. Igitur in parte qua Romani contra Romanos confligebant, bella erant aequalia, unde vero barbari auxiliatores imperatoris, pars Eugenii potior esse videbatur. Imperator autem (0944D)videns barbaros deperire, in maximam veniens aestuationem, et stans in edita rupe, unde et conspicere, et conspici posset ab utroque exercitu, projectis armis ad solita se vertit auxilia, et prostratus in terra jacuit, adjutorem Deum invocans et dicens: Omnipotens Deus, tu nosti quia in nomine Christi Filii tui ultionis justae ista praelia suscepi. Si saevis, in me vindica, si vero (0945A)cum causa probabili, et in te confisus huc veni, porrige dextram tuis, « ne forte dicant Gentes: Ubi est Deus eorum? » Et statim petitione frustratus non est. Quidam enim Barbarius nomine, magister militum ejus, vir fide et pietate, et virtute animi pollens, repente sic confortatus est, ut cum primis ducibus concurreret ad eam partem, qua barbari praeliabantur. Quo facto, disrupit acies, et in fugam mox vertit inimicos. Fitque denuo ex hora miraculum. Turbo ventorum vehemens a parte Theodosii, in ora hostium, pectoraque illisis graviter scutis everberabat, nunc impressis pertinaciter obstricta claudebat, nunc avulsus violenter destituta nudabat, nunc oppositis jugiter in terga trudebat. Tela etiam, quae ipsi vehementer intorserant, excepta ventis, impetu supinato, ac retrorsum coacto, in ipsos infeliciter (0945B)confligebat, et ea, quae ab ejus parte spicula erant missa, ultra mensuram humani jactus per magnum inane portata, valenter hosti infigebat. Hoc itaque modo dimicatione consumpta, tyrannus concurrens ad pedes imperatoris exorabat promereri salutem. Qui circa pedes ejus a militibus capite secatus est, XVI Kalend. Octobris, consulatus Arcadii anno tertio, et Honorii secundo. Arbogastes autem tantorum causa malorum, post duos congressionis dies fuga lapsus, cum cognovisset quia vivere non posset, proprio gladio se peremit. Praemiserat denique prius Theodosius decem millia Gothorum auxiliatorum, quae ab Arbogaste comite funditus deleta sunt. Quos utique Theodosio perdidisse, magis lucrum quam detrimentum fuit. (0945C)Ad cujus laudem ob insignem victoriam poeta quidam nomine Claudianus, eximius, sed paganus, inter caetera hujusmodi Deo et homini testimonium cecinit: O nimium dilecte Deo, tibi militat aether, Et conjurati veniunt ad classica venti. Ea tempestate in Orientis partibus, apud Palaestinam provinciam in castello Emaus, natus est puer, perfectus ab umbilico, et sursum divisus, ita ut haberet duo pectora, et duo capita, et unusquisque suos sensus: et unus edebat, et bibebat, et alter non edebat: unus dormiebat, et alter vigilabat, nonnunquam insimul dormiebant. Insimul tamen ludebant ad alterutrum, et flebat uterque, et percutiebant invicem. Porro vixerunt annis ferme duobus. Et unus quidem mortuus est, alter supervixit (0945D)diebus quatuor. Igitur Theodosius imperator (0946A)post laborem publicum corpore fatigatus in aegritudinem incurrit, et sperans se aegritudine moriturum, potius de rep. cogitabat, considerans quae solent provenire hominibus imperatore moriente. Filium itaque Honorium de Constantinopoli evocavit, et imperatorem Romae ornavit. Cumque Honorius Mediolanum venisset, Theodosius ex aegritudine relevatus, Circum de victoria celebrabat, et ante prandium quidem spectaculum quasi sanus exhibuit, post prandium repente praegravatus est, et ad spectaculum venire non potuit, filium tamen ludis adesse praecepit. Superveniente vero nocte defunctus est, consulatu Olibrii, et Probini XVI Kal. Februarii, anno imperii decimo septimo, vitae vero quinquagesimo. Huic fertur nomen somnio parentes monitos sacravisse, quod in Latinum a Deo datum potest intelligi. (0946B)Fuit autem propagator reip., ac defensor eximius, moribus et corpore Trajano similis, quantum scripta veterum, et picturae docent, a quo et originem traxit. Sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os, absque eo quod illi aliquantum evellendo steriles genae, neque tam ingentes oculi erant, nescio an et tanta gratia, tantusque flos in facie, seu tanta dignitas in incessu. Mens vero prorsus similis, adeo ut nihil de illo dici queat, quod non ex libris in istum videatur transferri. In omnes homines honorificus, verum effusius in bonos. Simplicia ingenia diligere, erudita mirari, praesertim quorum erga se, vel parum aspero casu officia probaverat. Illa tamen vitia quibus Trajanus aspersus est, vinolentiam scilicet, et cupidinem triumphandi, usque (0946C)adeo detestabatur, ut bella non moverit, sed invenerit; ministeria lasciva, psaltriasque commessationibus adhiberi lege prohibuit, tantum pudori tribuens, et continentiae, ut consobrinarum nuptias tanquam sororum interdix er it. Si nimium perfectos contemplemur, litteris mediocriter doctus, sagax plane, multumque diligens ad noscenda gesta majorum. E quibus non desinebat exsecrari, quorum facta superba, crudelia, libertatique infesta legeret, ut Cinnam, Marium, Syllam, atque universos dominantium, praecipue tamen ingratos, et factiosos. Irasci sane rebus indignis, sed subito flecti. Unde quoque dilatione modica emolliebat interdum praecepta severa, habuitque a naturae munere, quod Augustus a philosophiae doctore. Qui (0946D)cum vidisset eum facile commoveri, ne asperum aliquid (0947A)statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quatuor atque viginti Graecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est, mente alio traducta, parvi temporis interjectu languesceret. Melior haud dubie, quod est rarae virtutis, post auctam annis potentiam regalem, multoque maxime post civilem victoriam. Nam, et annonae curam sollicitius attendere, et auri, argentique grande pondus, sublati, atque expensi a tyrannis, multis ex suo restituere, cum benigni equidem principum vix fundos solerent nudos ac deformata praedia concedere. Jam illa minutiora et, ut dicitur, intra aulam, quae quia occulta sunt, magis naturae hominum curiosae oculos auresque ad se trahunt. Inerat ei etiam cura pietatis eximiae, patruum colere tanquam genitorem, fratris mortui, sororisque liberos (0947B)habere pro suis, cognatos, affinesque, et parentes animo complecti, elegans, laetumque convivium magis, quam sumptuosum dare, miscere colloquia pro personis, studio, dignitatibus, sermone cum gravitate jucundo. Blandus pater, concors maritus. Exercebatur, neque ad illecebram, neque ad lassitudinem. Ambulationibus magis, cum esset otium, reficiebat animum, ac vescendi continentia valetudinem regebat. Igitur VI Idus Novembris mensis eodem anno Theodosii corpus delatum est cum solemni honore Constantinopolim, et ab Arcadio filio sepulturae traditur. Post paucos vero dies, IV Kal. Decemb. etiam exercitus, qui cum imperatore Theodosio fuerat contra tyrannum, reversus est. Et dum imperator Arcadius secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, (0947C)tunc milites Ruffinum praefectum imperatoris peremerunt. Erat enim suspectus quasi tyrannidem meditaretur assumere. Dicebatur autem, quia Hunnos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et partes Orientis valde vastabant.

ARCADIUS, HONORIUS.

Anno ab Urbe condita 1146, Arcadius Theodosii filius in Oriente, Honorius frater ejus in Occidente, quadragesimo sexto loco ab Augusto commune imperium divisis tantum sedibus tenere coeperunt. Quorum pater curam potentissimis viris mandarat habere, id est Rufino Orientalis aulae, qui ab exercitu interfectus est, et Stiliconi Occidentale imperium. Honorius itaque suscipiens Occidentis imperium, ludum gladiatorum, (0947D)qui dudum Romae celebrabatur, hujusmodi causa removit. Quidam Telemachius conversatione monachica pro hac causa Romam venit. Cumque nefandum (0948A)illud spectaculum ageretur, et ipse intravit in stadium, et descendens nitebatur pugnantes adversum se gladiis separare. Cumque spectatores adversum eum saevirent, et in effusione sanguinis grassarentur, provisorem pacis lapidibus occiderunt. Hoc agnoscens mirabilis imperator, illum quidem inter victores martyres numeravit, nefandum vero spectaculum prorsus abscidit. Eo tempore Hunni transeuntes Istrum fluvium, Thraciam devastabant. Isauriae quoque latrones maxima multitudine congregata, usque ad Carenos et Phoeniciam venientes, urbes et vicos in medio positos depopulati sunt. Per idem tempus Stilico Patricius magister armorum erat apud Honorium, magna praeditus potestate, habebatque sub se plurimos Romanorum atque gentilium, qui contractis inimicitiis cum Arcadii ducibus, cogitabat (0948B)congredi contra eos. Tunc ergo agens cum Honorio Alaricum regem Gothorum fecit ordinari magistrum militum, et accessit adversus Illyricum, eique Jovium praefectum constituit, ut arma contra Romanos attolleret, et provincias Honorii subderet ditioni. Et cum Alaricus barbaros sub se constitutos, et per Dalmatias habitantes congregasset, venit ad Epirum, ubi multo tempore commoratus, in Italiam reversus est. Qui cum discedere voluisset, Honorii litteris retentus est, sicut ipse confessus est. Interea ingens terraemotus Constantinopoli factus est, ita ut subtus terra tremeret, et desuper fusa coelitus flamma penderet, tandiuque mansit, donec orationibus Arcadii principis, et populi Christiani, praesentem perditionem Deus exoratus averteret, probans se solum esse, et conservatorem humilium, et (0948C)punitorem malorum. Arcadius itaque imperator erat vir mitis, ac quietus, et circa finem vitae pro hujusmodi causa venerabilis aestimatus. In urbe Constantinopoli domus est maxima, habens cognomen Caryae, id est, nucis. Est enim in ejus domus vestibulo arbor nucis, in qua, ut sermo est, fuerat appensus martyr Acacius, et defunctus. Ob quam rem etiam oratorium illic est aedificatum. Hanc Arcadius videre volens ad orationem venit, votoque completo revertebatur. Proinde cuncti circa oratorium habitantes, volentes imperatorem videre currebant. Et alii quidem foris domum praecesserant, ut melius aspectum principis, et ordinem viderent obsequii, alii vero sequebantur. Dumque omnes cum mulieribus, atque filiis, simulque mancipiis extra domum (0948D)fuissent egressi, repente maxima domus oratorio cohaerens subito tota corruit. Clamor cum admiratione secutus est, quomodo oratio principis tantos a ruinae imminentis (0949A)periculo liberavit. Interea Gildo comes Africae cognita Theodosii morte arbitratus minimam in parvulis spem fore, Africam jure proprio coepit usurpare. Hujus frater Macezil perfidiam germani perhorrescens in Italiam rediit: Gildo autem duos ejus filios adolescentes, quos pater in Africana militia reliquerat, occidit dolo circumventos. Ad hunc jam ut hostem bello insequendum, Macezil frater ejus missus est. Igitur Macezil jam inde a Theodosio sciens quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi clementiam Dei impetraret, Caprariam insulam adiit, inde secum servos Dei aliquos permixtos suis precibus abducens, cum quibus, orationibus, ac jejuniis dies aliquot continuavit, et noctes, pro qua re victoriam sine bello meruit, et sine (0949B)caede vindictam. Igitur Ardealio fluminis nomen est, quod fluit inter Tevestem et Amedaram civitates. Ubi cum parva manu, hoc est, cum quinque millibus, ut aiunt militum, contra septuaginta millia hostium castrametatus, cum interjecta mora excedere loco, appositasque vallis praejacentis angustias transgredi vellet, incurrente nocte beatum Ambrosium episcopum Meaiolani, paulo ante defunctum, per somnium sibi videre visus est, significantem manu, et impacto ad humum ter baculo dicentem: Hic, hic, hic. Quod prudenti conjectura intellexit, merito annuntiantis fidem victoriae, verbo locum, numero diem significari, et substitit. Ac tertio demum die post noctem orationibus, hymnisque pervigilem ab ipsis coelestium mysteriorum sacramentis in hostem circumfusum processit, et cum ad eos, qui (0949C)primo occurrerant, pia pacis verba jactaret, signiferum quemdam insolenter obsistentem gladio percussit in brachio, eumque manu debilem ipso vulnere coegit inclinare vexillum. Quo viso auxiliarii Gildonis barbari illico terga dederunt. Gildo et ipse fugiens, ascensa navi cum in Africam rediisset, post aliquot dies strangulatus interiit. Sane idem Macezil elatus rerum secundarum insolentia, et tumens, posthabito sanctorum consortio, cum quibus antea Deo militans vicerat, etiam Ecclesiam Dei temerare ausus est, atque ex ea quosdam non dubitavit extrahere. Secuta mox poena sacrilegum est. Nam iisdem superstitibus atque insultantibus, quos ab Ecclesia ad poenam protraxerat, post aliquantium tempus solus ipse punitus (0949D)est. Probavitque in se uno ad utrumque semper divinum vigilare judicium, quando, et cum speravit, adjutus est, et cum contempsit, occisus est. Arcadius itaque cum se mori cerneret, videns Theodosium filium suum parvulum esse (erat enim annorum octo), (0950A)consideransque ne a quoquam insidiis appeteretur, hunc imperat. appellavit, et ei curatorem per testamentum fore statuit Hisdigerdem regem Persarum. Hisdigerdes autem Arcadii testamento suscepto, paceque sine invidia erga Romanos usus, Theodosio imperium conservavit, et Antiochum quemdam mirabilem, atque rationabilem virum ei tutorem et paedagogum mittens, haec Romano senatui scribit: Arcadio dormiente, meque curatorem filii constituente, qui suppleat locum meum direxi. Ne quis ergo insidias puero conetur, ne praelium intolerabile contra Romanos insurgat. Antiochus vero cum Constantinopolim venisset, ab Honorio imperatore libenter susceptus est, et erat pax inter Romanos et Persas, ipso Antiocho maxime pro Christianis multa scribente. Sicque dilatata est in Perside Christianitas, (0950B)Maruntha episcopo Mesopotamiae mediante. Arcadius vero defunctus est Kalendis Maii mensis, consulatu Bassi et Philippi, anno vitae trigesimo primo, imperii cum patre annis tredecim, solus quatuordecim. Interea Stilico Patricius Occidentis tutor Imperii, immemor collatorum beneficiorum, immemor affinitatis (nam socer exstabat Honorii) regnum et ipse Eucherio filio affectans, ingentia reip. intulit mala. Nam cum saepe delere posset barbaros, fovit, et regem Scytharum cum Gothis suis vicit, et saepe conclusit, semperque dimisit. Cui quis fuerit exitus, suo melius in loco dicetur. Inter haec omnium antiquorum, praesentiumque hostium longe immanissimus Radagaisus, rex Gothorum, totam repentino impetu inundavit Italiam. Nam fuisse in ejus populo plusquam ducenta (0950C)millia Gothorum ferunt. Hic super hanc incredibilem multitudinem, indomitamque virtutem, barbarus erat, et Scytha, qui omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare devoverat. Invadit illico Romam pavor infinitus, fit omnium paganorum in urbe concursus, acclamatur a cunctis, se ideo haec perpeti, quod neglecta fuerint magnorum sacra deorum, magnis querelis ubique agitur, ac continuo de repetendis sacris agitur. Fervent tota Urbe blasphemiae. Vulgo nomen Christi, tanquam lues aliqua, probris ingravatur. Conducuntur a Romanis adversum Radagaisum Gothorum regem duo pagani duces Sarus et Uldin Hunnorum. Sed non sinit Deus rem suae potentiae infidelium virtutem videri. Contritus namque (0950D)divinitus Radagaisus in aspero Fesulani montis jugo, urgente undique timore, concluditur, agminaque, quibus angusta dudum videbatur Italia, latendi spe, in unum ac parvum verticem truduntur. Ubi cum fame et siti conficerentur, rex Radagaisus solus (0951A)spem fugae sumens, captus a Romanis in vincula conjicitur, ac paulisper retentus vita privatur. Tanta vero multitudo captivorum Gothorum fuisse fertur, ut vilissimarum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum venderentur. Ea tempestate Alaricus rex Gothorum, qui ditioni Romanae et Theodosio imperatori subjectus, atque contra Eugenium tyrannum solatia praebens, propterea Romanis dignitatibus fuerat honoratus, felicitatem suam non ferens, imperare quidem non elegit, sed discedens ab Urbe Constantinopolitana, venit ad partes Occidentis. Cumque venisset in Illyricum omnia subvertebat, et transiens Thessaliam, habita congressione circa fluvium Pinum, apud Nicopolim Epiri, pene tria millia virorum ejus Thessali peremerunt. Post haec autem Italiam (0951B)ingressus, cum ab Honorio sedes, quo cum suo exercitu consistere posset, expeteret, Honorius deliberato consilio Gallias eisdem concessit. Qui dum ad Gallias pergens ob recuperationem jumentorum apud Pollentiam resedisset, Stilico Patricius in perniciem reip. Gothos pertentans, dum eos insidiis aggredi cuperet, belli summam Sauli pagano duci commisit. Qui ipso sacratissimo die Paschae Gothis supplicantibus, nihilque tale sperantibus, super eos irruit, magnamque eorum partem prostravit. Nam primum perturbati Gothi, ac propter religionem cedentes, demum arma corripiunt, more solito se cohortantur, virtute potiori prosternunt exercitum. Hinc in rabiem furoris excitati, coeptum iter deserentes, Romam (0951C)contendunt petere, cuncta per quae ierant igne ferroque vastantes. Nec mora, venientes Urbem capiunt ac devastant, plurima miraculorum ejus incendunt, multosque senatorii ordinis diversis subdidere suppliciis, dato tamen prius praecepto, ut si qui in sancta loca, praecipueque in sanctorum apostolorum basilicas Petri et Pauli confugissent, hos in primis inviolatos securosque esse sinerent: deinde, in quantum possent, praedae inhiantes a sanguine temperarent. Romanum tamen imperium deridentes, imperatorem fecerunt quemdam nomine Athalum. Quem una die tanquam imperatorem fecerunt procedere, altera vero servi schemate ministrare. Captaque est Roma IX Kalend. Septemb. anno 1164 conditionis suae. Die tertia instante, Gothi sponte discedunt ab Urbe. (0951D)Fertur itaque quia cum Alaricus pergeret Romam, vir quidam venerabilis, conversatione monachus, cum monuisset ut mala talia facere non auderet, neque necibus gaudere, aut sanguine; at ille: Non, inquit, ego volens Romam proficiscor, sed quidam quotidie molestus est, torquens et dicens: Perge, et Romam destrue civitatem. Deinde per Campaniam, Lucaniam, Brutiamque, simili strage Gothi bacchantes, Rhegium pervenerunt, (0952A)in Siciliam transfretare cupientes. Quo cum transmeare ascensis navibus vellent, perpessi naufragium, plures suorum ibi amisere. Inter haec Alaricus dum deliberaret quid ageret, apud Consentiam subita morte defunctus est. Gothi Basentium amnem de alveo suo captivorum labore derivantes, Alaricum in medio alveo cum multis opibus sepeliunt, amnemque meatui proprio reddentes, ne quis locum scire posset, captivos qui interfuerant exstinguunt. Regem deinceps Athaulfum, Alarici affinem, Gothi constituentes, Romam redeunt, si quid residuum fuit, more locustarum, eradunt, auferentes exinde Gallam Placidiam, Theodosii principis filiam, sororem Honorii, quam sibi Athaulfus apud forum Cornelii conjugio sociavit, quae multo post reip. commodo (0952B)fuit. Nam ad hoc mariti animum acerrimo ingenio subtilibus blandimentis inflexit, ut ultro a Romanis pacem expeteret, qui ad Gallias proficiscens, deinde apud Barcinonem fraude suorum occisus est. Post quem Segericus regnum capiens, dum pacem Romanis servare disponit, et ipse a suis peremptus est. Deinde Vallia regnandi jura suscepit, ad hoc electus a Gothis, ut pacem frangeret, ad hoc a Deo ordinatus ut confirmaret. Interea Stilico patricius Vandalorum perfidae et dolosae gentis genere editus, Eucherium, ut dictum est, filium jam a puero Christianorum persecutionem meditantem, ut in imperium substitueret, ante biennium Romanae irruptionis, gentes copiis viribusque intolerabiles, hoc est, Alanorum, Suevorum, Vandalorum, Burgundionum, (0952C)multasque cum his alias gentes, ultro in arma suscitavit, et mox Rhenum fluvium transeunt, Francosque fugare Gallia volunt, directoque impetu Pyrenaeum usque perveniunt, ut sub hac necessitate a genero in filium extorquere posset imperium. Tandem ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tam ingentia damna patefacta sunt, commoto justissime exercitu, occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpura indueret, totius fere generis humani sanguinem fudit. Occisus est, et Eucherius filius ejus, paucique cum eisdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. Eodem tempore clarissima Urbis loca fulminibus diruta sunt, quae ab hostibus inflammari nequiverunt. Inter haec apud Britannias Gratianus, (0952D)municeps ejusdem insulae, tyrannus mox creatus occiditur. In hujus locum Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur. Qui ad Gallias transiens, saepe a barbaris incerto foedere illusus, detrimento reipub. magis fuit quam augmento. Tunc duo juvenes locupletes Didymus et Viridianus, assumptis servulis et vernaculis, sese patriamque a barbaris et tyranno defensare (0953A)moliti sunt. Adversum hos Constantinus Constantem filium ex monacho Caesarem factum, cum quibusdam foederatis barbaris in Hispaniam misit. Constans, barbarorum fultus auxilio, eos primo praelio peremit. Quibus barbaris dum claustra Pyrenaei montis commissa fuissent, ab eis tota illa quae per Gallias (0954A)bacchabatur ferocitas gentium, Hispaniarum provinciis intromissa est. Itaque post multas strages, incendia et rapinas, tandem diversis sedibus Barbari ad aratra conversi, Romanorum residuos coeperunt ut socios et amicos fovere.