![]() |
LIBER DECIMUS SEXTUS. ![]() |
LIBER DECIMUS QUINTUS.
(0963) (0963A)Anno ab Urbe condita 1204 Theodosio defuncto, Martianus quadragesimus octavus ab Augusto Orientali aulae praeficitur imperator. Caeterum Valentiniani (0963B)tempora, hujus vel superioris imperatoris curriculis adscribuntur. Igitur Valentinianus occidui rector imperii, ea tempestate pacis foedera cum Genserico rege Vandalorum firmavit, certisque spatiis Africa inter utrosque divisa est. Gensericus vero, dum de rerum successu tumidus etiam apud suos superbiret, valida conspiratio adversus eum facta est. Quorum molitione detecta, diversis ab eo excruciati periere suppliciis. Horum siquidem funeribus non minus vinium amisit, quam si exsuperatus belli certamine fuisset. Interea rex Hunnorum Attila, dum cum fratre Bloba regnum intra Pannoniam Daciamque gereret, Macedoniam Maesiamque et Achaiam, utrasque etiam Graecias immanissima rabie, ut dictum est, devastaret, Blebam germanum suum, regnique consortem peremit, ejusque sibi parere populos compulit. Fultus (0963C)itaque fortissimarum gentium, quas sibi subjugaverat praesidio, ad occidentale demoliendum animum intendit imperium, cujus exercitus septingentorum millium (0964A)numero ferebatur, vir in concussionem orbis in mundo natus, terrarum omnium metus, quo vulgatus erat. Namque superbus incessu huc se atque (0964B)illuc circumferens, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret; bellorum quidem amator, sed manu temperans ipse, consilio validissimo, supplicantibus exorabilis, propitius in fidem semel receptis, forma brevis, lato pectore, capite grandiori, oculis minutis, barba rarus, canis aspersus, simus naso, teter colore, originis suae signa referens. Erant siquidem ejus subjecti dominio, rex ille Gepidarum famosissimus Andaricus. Walamir etiam Gothorum regnator, ipso cui tunc serviebat rege nobilior, fortissimae nihilominus gentes, Marcomanni, Suevi, Quadi: praeterea Heruli, Turcilingi, sive Rugi cum propriis regulis, aliaeque praeter hos barbarae nationes in finibus Aquilonis commanentes. Horum omnium Attila superbus imperio, quanquam robore facile se posse adipisci (0964C)putaret, quod cuperet, tamen consilii astutia, quam armorum fortitudine hostes aggredi satagebat; praevidens itaque sagacitate, qua callebat, non sibi fore tutum, si Gothi, qui intra Gallias morabantur, Romanis (0965A)jungerentur auxilio, amicum se Gothis simulans, adversum Aurelianis urbem concitus pergit, regem Visigothorum (0966A)sollicitare nisus, ut pariter cum eo Romanum invadens imperium, aequa sorte possideret. Ad (0967A)Valentinianum vero imperatorem legatione missa pacem simulat, ad ulciscendos Romanos de Gothis, et restituendas (0968A)Reip. Gallias, et Hispanias pergere se dolose denuntiat. Sed imperatorem doli ejus minime latuerunt. (0969A)Itaque celerrime Theodoricum Visigothorum regem per Aetium Patricium conveniens, in suae partis favorem (0970A)traxit, atque cum eodem Patricio contra Attilam post vastatam fere omnem Galliam Aurelianis jam obsidentem (0971A)direxit. Nec mora, congregatis undique bellatoribus Aetius cum rege Theodorico et ejus filio Thorismundo obviam Hunnis fortissime pergit. Ubi conserta incredibili pugna, cui vix post hominum memoriam ullum simile praelium reperitur, vicere Romani, fugato Attila, et Gothorum rege interfecto. Hoc certamen circa nonam diei horam coeptum, de utrisque partibus centum octoginta millia occisorum dedit. Sed post modicum Valentinianus Augustus Aetium singularem populi Romani spem suis manibus, alienis autem fraudibus interemit, cum quo simul omnis fortuna et virtus Hesperiae corruit. Attila enim continuo, resumpta fiducia, cruentus Italiam petit, Aquileiam captam funditus eradit. Ticinum atque Mediolanum regias urbes excidit. Inde vastatis circumquaque (0971B)locis, cum Romam quoque pararet irrumpere, Leo magnus papa missu ad eum Valentiniani imperatoris (0972A)accessit: eumque adeo mitem reddidit, ut illico promissa pace firmissima, ultra Danubium non rediturus abierit. Continuo enim rebus humanis excessit, et humani generis diutinae vexationi finem aliquando vel mortuus attulit. Gothi quoque non contenti provincia, quam superius a Romanis habitandam penes Galliam acceperant, Arvernos et Narbonam cum suis finibus captas invadunt, ruina videlicet Romani status, et frequenti mutatione principum animati. Nam Valentinianus imperator ab amicis Aetii, quos sibi delegerat satellites, interficitur, et Maximus quidam, cujus dolo id perpetratum fuerat, imperator creatur. Qui cum viduam ejus Eudoxiam Augustam invitam suis nuptiis adegisset, illa Gensericum, ut dicitur, Africae regem, ut mariti vindex adveniret, invitavit. Cujus adventu (0972B)Maximus, vix altero imperii sui mense comperto, cum passim nobilitas ejus licentia, et popularium (0973A)coetus ex Urbe profugeret, ipse quoque trepido animo sese parabat ad fugam. Sed a ministris regiis illico dilaniatus, et membratim dissectus, in Tiberim projectus est. Gensericus continuo vacuam praesidio civitatem capit, et occursu Leonis papae mitigatus, ab incendio, caedibus atque suppliciis Urbem immunem servavit: omnibus tamen opibus ablatis, multa inde captivorum millia cum Augusta Eudoxia et ejus filiabus Carthaginem revexit. Hujus papae Leonis auctoritate, et jussu Martiani principis Chalcedonensis synodus celebrata est. Romae post Maximi necem, Avitus suscepit imperium, quod post modicum deponens, episcopus Placentiae ordinatur. Apud Constantinopolim vero Martianus imperator obiit sexto imperii sui anno, et sexto mense completo.
LEO.
(0973B) Anno ab Urbe condita 1210, Leo quadragesimus nonus ab Augusto sortitur imperium. Romae vero post Avitum Majorianus Caesar effectus, quarto imperii anno apud Dertonam Hispaniae civitatem, fraude Severiani, occiditur, qui tertio imperii anno Romae occubuit. In cujus locum a Leone principe missus Arthemius, sexto imperii anno cum summa clade Romanae Urbis occiditur, succedente Olibrio, quem Glicerius apud Ravennam sumpto imperio removit, et ipse mox a Nepote privatus, Portuensis episcopus ordinatur. Leo imperator Orientis anno imperii decimo sexto defunctus, Zenoni reliquit imperium.
ZENO.
Anno ab Urbe condita 1226, Zenon quinquagesimus (0973C)ab Augusto imperat. Nepotem vero Caesarem Orestes patricius imperio privat, et filium suum Augustulum imperatorem creat. Sed continuo Odoacer rex Turcilingorum et Rugorum, pervasa Italia, Romam capit, quarta jam vice a conditione sua, et Augustulo imperatore exsiliato, ipse Romae tyrannice regnat, quem Theodoricus rex Gothorum missus a Zenone obsedit, cepit, interemit, et ipse Romae consensu Zenonis Augusti regnavit.
ANASTASIUS.
Zenoni vero post sexdecim annos mortuo, successit Anastasius, qui inimicos Chalcedonensis synodi fovens, Orthodoxos persequebatur. Eodem tempore Romae Symmachus et Laurentius discordantibus inter se civibus electi, et ex utrisque partibus innumerae strages et (0973D)rapinae patratae sunt; plerique ex sacerdotali numero, multi etiam clericorum, plures civium Rom. exstincti sunt per tres circiter annos, usque quo videlicet Theodoricus princeps veniens, tunc Romam tenens, quanquam Arianus esset, synodo celebrata, locari Symmachum quidem episcopum Romae firmavit: Laurentium vero in Nucerina civitate locare episcopum praecepit. Qui tamen nullo pacto quiescens, sed seditiones commovens, a Symmacho deponitur, et in exsilium in Dalmatiam mittitur, et ita simultas cessavit. Eodem tempore Transamundus, qui fratri Honorio apud Africam in Vandalorum regnum successerat, fratris (0974A)vel patris Genserici secutus perfidiam, clausis Catholicorum ecclesiis, ducentos viginti episcopos, exsilio relegavit. Quibus beatus papa Symmachus quotidiana subsidia ministrare non destitit. Inter has tempestates beatus Fulgentius in confessione fidei et doctrina floruit. His ipsis apud Africam diebus, cum Arianus quidam, Olympus nomine, in Elyanensium balneo lavaretur, indigna que quaedam et blasphema de sanctae Trinitatis fide verba evomeret, veniente subito desuper ignito jaculo, visibiliter combustus est. Caeterum Deuterius episcopus Arianorum Byzantii baptizans quemdam virum Barban nomine, cum, contra regulam fidei, minorem scilicet Patre Filium sanctumque Spiritum asserere cupiens, baptizaturus dixisset: Baptizo te, Barbas, in nomine (0974B)Patris per Filium in Spiritu sancto, statim aqua quae ad baptizandum fuerat allata nusquam comparuit. Quod aspiciens qui baptizandus erat, confestim ad catholicam Ecclesiam fugiens, juxta morem fidei baptismum Christi suscepit, et omnibus notum fecit miraculum. Theodericus vero, dum per idem tempus pacifice apud Italiam regnaret, per singula quaeque celebriora loca regia sibi habitacula construxit. Interea Saracenorum incursus in Phoenicen et Syriam rursus effectus est post mortem Agari, Vadicarimo fratre ejus instar turbinis, et adhuc velocius, discurrente per loca. Hoc etiam anno, id est, imperii Anastasii undecimo, Bulgares per Illyricum et Thraciam discurrunt priusquam agnoscerentur, eam crudeliter devastant. Constantinopolis etiam ipsis diebus (0974C)maximo conflagravit incendio. Deinde Neocaesarea, apud quam cum futurum esset ut fieret terraemotus, miles iter faciens duos milites super eam vidit, et alium militem post terga clamantem: Conservate domum in qua sepulcrum Gregorii est. Cum autem terraemotus factus fuisset, plurima pars civitatis corruit, excepta domo Gregorii Thaumaturgi, id est, miraculorum operatoris. Interea Juliana, illustrissima femina, quae templum Dei Genitricis apud Honoratas construxerat, valde pro Chalcedonensi synodo satagebat, ita ut ei nec imperator quidem, multas adversus eam versutias adinveniens, Timotheo communicare persuadere valuerit, sed nec ipse Timotheus frequenter ad eam pergens hoc potuerit ei persuadere. Pompeium quoque consobrinum illius, et ejus uxorem, quae mulier erat ornata, multis (0974D)imperator Augustus humiliabat, ut ablegaret veneratores synodi, et eos qui in exsilio Macedonio episcopo largiebantur quae necessaria erant. Deinde quosdam ex principibus praecepit in templo sancti Theodori Sparatii super ambonem Trisagii additamentum admittere, id est: Qui crucifixus est pro nobis, ita ut multitudines indignatae per diem litaniae illinc egrederentur, quando et Timotheus per commentorium scriptum omnibus Ecclesiis praecepit trisagion in litaniis dicendum cum additamento, quod multi metuentes fecerunt. Monachi vero alium psalmum psallendo venerunt. Hos autem populus videns, clamavit: Benevenerunt Orthodoxi! (0975A)Simultas etiam facta est multa, et incendium domorum multarum, ac homicidia dena millia, turba vociferante adversus Anastasium, et Vitalianum imperatorem petente, ita ut fugeret Anastasius, et latitaret, ab ipsaque Ariadne laceraretur injuriis, ut puta multorum causa malorum Christianis effectus. Alamundaro autem principe Saracenorum gentis baptizato, Severus duos episcopos macula suae pravitatis infectos direxit causa communicandi. Dei autem providentia ille baptizatus erat ab Orthodoxis qui recipiebant concilium. Cumque Severi episcopi subvertere principem a vero dogmate festinarent, mirabiliter eos arguit Alamundarus hujuscemodi fabula; ait enim ad illos: Litteras accepi hodie, quia Michael archangelus mortuus. Illis vero dicentibus, hoc impossibile fore, ait princeps: Et (0975B)quomodo Deus secundum vos nudus crucifixus, nisi naturarum esset duarum Christus, quandoquidem nec angelus est moriturus? Et ita cum confusione Severi recesserunt episcopi. Itaque Vitalianus, quem populus imperatorem expetierat, excepta tota Thracia, Scythia et Mysia, Bulgaros habens secum, et multitudinem Hunnorum, cepit Anchialum et Odyssopolim. Comprehendit autem et Cyrillum magistrum militum Thraciae, et pervenit praedas gerendo Byzantium. Parcens vero civitati, apud Sostenium castrametatus est. Anastasius autem desperatione consternatus, mittit ex senatu quosdam, rogans eum pacisci, et jurare una cum senatu quod ab exsilio revocaret episcopos apud Heracleam Thraciae. Porro Vitalianus addidit ut et principes uniuscujusque scholae jurent istud, sed et Macedonius, (0975C)et Flavianus, qui nequiter pulsi fuerant, suos reciperent thronos, similiter et reliqui omnes episcopi, et ita celebraretur synodus Romana, et cunctis episcopis convenientibus, communi judicio reprobarentur quae adversus Orthodoxos sunt praesumpta. Itaque cum haec imperator, senatus et reliqui principes, populique, jurassent et confirmassent ita fiendum, facta est pax, et ad propria rediit. Hormisda vero Rom. episcopus, fatigatus a Theodorico, Vitaliano favente, Evodium episcopum misit, et Vitalianum archidiaconum ad synodum celebrandam apud Heracleam. Venerunt autem et episcopi ex diversis locis fere ducenti, qui illusi ab imperatore, et Timotheo episcopo Constantinopolitano, recesserunt inefficaces. Impius quippe imperator, (0975D)pacta transgrediens, clam intimavit Romano papae ne veniret. Miserat enim Vitaliano sacram, quo transmitteret eam Romam, ut papa proficisceretur ad celebrandam synodum apud Heracleam. Omnis autem populus atque senatus in praesentia maledicebat Anastasio tanquam perjuro. Porro Vitalianus indignatus adversus Anastasium ob perjurium, multa mala exercitibus Anastasii et reliquae reip. demonstravit, occidens, rapiens, armis exuens, et postremo ad injurias ejus unumquemque militum uno aereo nummo vendens. Interea Hunni, qui dicuntur Saber, transeuntes Caspias (0976A)portas, Armeniam, et Cappadociam, Galatiam et Pontum, depopulati sunt, ita ut Euchaitam quoque pene pervaderent. Unde et fugiens Macedonius episcopus propemodum periclitatus, salvatus est apud Gangras. Quo comperto, Anastasius illic eum amare custodiri praecepit, mittens, ut aiunt, qui eum occiderent. Defunctus autem apud Gangras, positus est in ecclesia sancti martyris Callinici juxta reliquias ejus, multas sanitates efficiens. Qui cum exanimis jaceret, manu fertur se signaculo crucis signasse. Theodorus autem unus ex his qui cum eo erant vidit eum in somnis dicentem sibi: Excipe, abiens lege, et dic Anastasio: Ego quidem ad patres meos vado, quorum fidem servavi: non cessabo autem increscens Domino, usquequo venias, et ingrediamur judicium. Eodem anno Alexandriae (0976B)multi viri, ac mulieres, et pueri, atrociter a daemonibus obsessi repente latrabant. In somnis autem quidam vidit quemdam dicentem quia propter anathematismos synodi Chalcedonensis patiuntur isti. Vicesimo deinde et septimo imperii Anastasii anno, vidit idem imperator in visu virum terribilem portantem Codicem, qui hunc aperiens, et inveniens nomen imperatoris, dicit ei: Ecce propter malam fidem tuam deleo decem et quatuor, et delevit eos. Expergefactus autem, et advocato praefecto Adamantio, dixit ei visionem. Et ego, ait ille, vidi haec ista nocte, quia assistenti mihi imperio tuo porcus magnus veniens, et comprehensa praetexta mea, projecit me in terram, et interemit. Convocato ergo Proculo conjectore, dixit ei quae visa fuerant, qui quod ambo forent post paululum (0976C)morituri praedixit. Anastasius itaque cum in haeresi in quam delapsus fuerat perseveraret, duasque in Christo naturas, deitatis videlicet et humanitatis, Eutychium haeresiarcham sequens, denegaret, Hormisda papa, qui Symmacho successerat, direxit Evodium Ticinensem episcopum, aliosque cum eo Constantinopolim cum catholicae fidei scripto, quatenus Anastasium ad Ecclesiae gremium reducerent, qui non solum salubria eorum monita sprevit, sed insuper etiam a suis conspectibus non sine contumelia expulit, navique fragili impositis, mandat ne uspiam per totam Graeciam ad aliquam civitatem accederent. Quam ejus impiam temeritatem divina ultio continuo subsecuta est. Nam cum vicesimum (0976D)et septimum annum imperii ageret, mortuus est, et imperavit pro eo pius Justinus, vir senior, et multum peritus, qui a militibus incipiens, usque ad senatum profecit. Quidam autem aiunt quod divino fulmine Anastasius percussus perierit.
JUSTINUS.
Anno ab Incarnatione Domini 511, Justinus Curopazates, Illyricus genere, vir catholicus, Augustali potitus est solio. Ad hunc ob causam redintegrandae fidei directus ab Hormisda pontifice, vir sanctitate praecipuus, Germanus Capuanae urbis episcopus, (0977A)digne susceptus est, multorumque dubia corda in fide solidavit. Eo tempore apud Africam, defuncto Transmundo Vandalorum rege, Arianae perfidiae, Childericus, ejus filius ex Eudoxia captiva, Valentiniani principis filia, ortus, Vandalorum regnum adeptus est, qui non patrem haereticum, sed matris catholicae monita sequens, cultor rectae fidei enituit. Hunc pater Transmundus ad mortem veniens, quia tenebat eum catholicae parti favere, sacramenti nodis astringere curavit, ne unquam in suo regno Catholicis faveret, atque consuleret. Qui mox ut suus genitor vita caruit, priusquam etiam regni jura assumeret, universos episcopos, quos Transmundus in exsilium coegerat, regredi fecit, eisque ecclesias reformari praecepit, septuaginta jam et (0977B)quatuor annis evolutis, ex quo a Genserico avo suo primitus apud Africam ecclesiae fuere destructae. Tertio Justini principis anno moto bello inter Romanos et Persas, misit idem Justinus legatos et munera ad Zelioben regem Hunnorum, et repromisit ille cum juramento, se imperatori contra Persas auxilium praestiturum. Mittentem autem deinde ad se regem Persarum admisit, et suadenti promisit, etiam ipsi hoc praestiturum contra Romanos. Sane Justinus haec ediscens tristatus est valde. Porro direxit Zeliobes ad Persas viginti millia ad expugnandos Romanos. At vero Justinus destinavit Chuadi regi Persarum legationem pro pace, et quasi super alio quodam scribens, etiam de Zeliobe significavit, quia opitulationis juramenta (0977C)cum Romanis habet, et quia munera accepit multa, et vult proditor Persarum fieri et quia oportet nos cum simus fratres, ad amicitiam venire, et non a canibus istis illudi. Tunc Chuades accersens secreto Zelioben, sciscitatus est, si accepisset a Romanis munera, hortatus eos adversum Persas. Qui dixit: Etiam. Et iratus Chuades occidit eum, et per noctem missa multitudine Persarum, interfecit populum ejus, suspicatus quod dolo ad illum venissent. Quotquot autem potuerunt fugere, redierunt ad propria. Quinto anno imperii Justini Zatus rex Lazorum recedens a regno Persarum, regnante Cabade, et Zatum amante, qui etiam illum in regem provexerat Lazorum, venit Byzantium ad Justinum, et rogavit eum, ut fieret Christianus, et ab ipso appellaretur imperator Lazorum. (0977D)At imperator grandi cum gaudio illo suscepto, illuminavit eum, et filium appellavit. Profectus autem Lazorum imperator a Justino, portavit coronam, et chlamydem imperatoriam albam. Quo comperto Cabades Persarum rex, significavit Justino dicens: Quia cum amicitia, et pax sit inter nos, quae inimicorum sunt agis, et eos qui sub potestate Persarum erant a saeculo, assumis. Qui remisit ei: Nos quemquam subjectorum imperio tuo neque assumpsimus, neque subvertimus, (0978A)sed ascendens Zatus ad imperia nostra, procidens deprecatus est, ut ab scelesto, et pagano dogmate, impiisque sacrificiis, et errore daemonum liberaretur, et accederet ad creatorem omnium Dominum, et fieret Christianus. Hunc nos baptizantes absolvimus ad propriam regionem. Ex tunc ergo facta est amicitia inter Romanos et Persas. At vero in Orientis partibus, cum adhuc eo tempore per singula loca haeresis Ariana vigeret, Justinus sexto imperii sui anno, orthodoxae fidei studio omnimodis satagere coepit, ut haereticorum nomen exstingueret, statuitque ut ubique eorum ecclesias catholica religione consecraret. Quod dum in Italia rex Theodoricus Ariana lue pollutus audisset, Joannem papam, simulque cum eo Theodorum Hypatium, atque Agapitum (0978B)consulares viros, atque Agapitum patricium Constantinopolim ad Justinum principem misit. Mandat quoque per eos, interminans, quod nisi quantocius haereticis suas ecclesias redderet, eosque in pace degere sineret, universos Italiae populos ipse gladio exstingueret. Qui pervenientes ad Augustum, cum ab eo, ut dignum erat, suscepti essent, magnis eum de sua suorumque salute solliciti, fletibus postulant, ut suae legationis seriem, quanquam esset injusta, libenter exciperet, Italiaeque periturae consuleret. Quorum fletibus Justinus permotus, eis quod petebant concessit, Arianosque sui juris reliquit. Dum hi in itinere demorantur, Theodoricus, rabie suae iniquitatis stimulatus, Symmachum exconsulem, ac (0978C)patricium, et Boetium senatorem et exconsulem Catholicos viros, gladio trucidavit. His diebus exstincto a Francis Alarico Visigothorum rege, Theodoricus per Hyppam suum comitem plusquam triginta millia Francorum caedens, Thiodem suum armigerum post mortem Alarici generi, tutorem Athalarici constituit. Joannes vero pontifex revertens a Constantinopoli, dum cum his ierat, cum quibus erat profectus ad Theodoricum Ravennam venisset, Theodoricus malitia commotus, quod eum Justinus catholicae pietatis defensor honorifice suscepisset, eum simul cum sociis carceris afflictione peremit. Sed hanc ejus immanissimam crudelitatem mox animadversio divina secuta est. Nam post hoc facinus nonagesimo nono die subita nea morte defunctus (0978D)est. Cujus animam solitarius quidam apud Liparam insulam, vir magnae virtutis, aspexit inter Joannem papam, et Symmachum patricium deduci, et in ollam Vulcani, quae ei loco proxima est, demergi. Igitur Theodorico tali modo punito, Gothi sibi Athalaricum, de quo praemissum est, ex Theodorici regis filia procreatum, cum eadem Amalasuinta matre sua in regnum praeficiunt. Interea Cabades rex Persarum, filius Perozi, multa millia (0979A)Manichaeorum cum episcopo eorum, Indagaro, uno die peremit, una cum senioribus Persis, qui consensus eorum erant. Filium enim ejus nomine Phatuarsan Manichaei a puero instruentes, repromittebant ei dicentes: Quia pater tuus senuit, et si contigerit eum mori, principes magorum unum fratrum tuorum faciunt imperatorem, eo quod teneat dogma ipsorum. Nos autem possumus per orationes nostras suadere patri tuo abrenunciare imperio, et te promovere, ut ubique confirmes dogmata Manichaeorum. Qui repromisit hoc facere si imperasset. Cum autem haec Cabades cognovisset, jussit conventum fieri, quasi facturus filium suum imperatorem; omnes jubens Manichaeos una cum episcopo eorum, et mulieribus, et liberis adesse conventui, similiter et principem magorum Glonazem, et magos, et (0979B)Christianorum episcopum Boazanem, dilectum a Cabade, ut medicum optimum. Et convocatis Manichaeis ait: Gaudeo super dogmate vestro, et volo vobis dare dum vivo filium meum Phatuarsan, ut consentaneum vestrum, sed segregate vosmetipsos ad recipiendum eum. Qui freti fiducia semetipsos segregaverunt. Cabades (0980A)autem praecipiens exercitus suos ingredi, omnes cecidit gladiis cum episcopo eorum, sub conspectu magorum principis, et Christianorum antistitis. Igitur terraemotus cum apud Antiochiam adhuc teneretur, Euphrasius episcopus obrutus est, et mortuus a terraemotu, et omnis domus, et ecclesia cecidit, et pulchritudo civitatis exterminata est. Non enim facta est divinitus talis ultio in alia civitate per omnes generationes. Ac piissimus imperator Justinus, his cognitis, plurimum animo doluit, ita ut ablato diademate a capite suo, et purpura, lugeret in sacco, sedens per multos dies, adeo ut in die festo procedens ad ecclesiam, non sit passus portare coronam, vel chlamydem: Porro mense Aprili ejusdem indictionis aegrotus imperator Justinus effectus, provexit, dum adhuc viveret, (0980B)in imperatorem Justinianum filium sororis suae, qui et coimperavit ei mensibus quatuor. Mense autem Augusto ejusdem indictionis quinto Justinus obiit apud Constantinopolim cum Augustalem dignitatem undecim annis administrasset.