Historia miscella/2
2
[recensere]LIBER SECUNDUS. (0757) (0757B)Anno ab Urbe condita 365 saevissimo terraemotu Achaia universa commota est, et duae tunc civitates, Bura, et Helice abruptis locorum devoratae. Igitur post captam Urbem primo dignitates mutatae sunt, et pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate. Hinc jam coepit Romana res crescere. Nam Camillus eo anno Volscorum civitatem, quae per LXX annos bellum gesserat, vicit, et Equorum urbem, et Sutrinorum, atque omnes deletis earumdem exercitibus occupavit, et tres simul triumphos egit. Titus etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad Urbis Romae portas cum bello venerant, persecutus ad flumen Alliam vicit: octo civitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adjunxit, ipsam Praenestem aggressus in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta (0757C)sunt viginti diebus: triumphus ipsi decretus est. Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseveravit. Nam post aliquantum nullos placuit fieri, et quadriennium in Urbe ita fluxit, ut potestates ibi majores non essent. Praesumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem, et triennio perseverarunt. Rursus coss. facti. L. Genutio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus, honorque ei secundus post Romulum delatus est. Anno ab urbe condita 384. His temporibus ingens universam Romam pestilentia corripuit: non, ut assolet, plus minusve solito tempore turbata temperies, hoc est, aut intempestiva hiemis siccitas, aut repentinus calor veris, aut incongruus humor aestatis, vel autumni divitis pinguis et indigesta illecebra, insuper etiam expirata (0757D)de Calabriae saltibus aura corrumpens, et repentinos acutarum infirmitatum afferre solita transcursus; sed gravis diuturnaque, et in nullo dispar sexu, in nulla aetate dissimilis, generali cunctos per biennium (0758B)jugiter tabe confecit, ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos afflictosque dimiserit. Sequenti anno secutum est satis triste prodigium. Siquidem in medio Urbis foro terra dissiluit, vastoque praerupto, hiantia subito inferna patuere. Quod dum diutius ita maneret, cunctisque terrorem inferret, tandem interpretantibus aruspicibus claudi barathri amplitudinem posse, si in eo quod esset Romae pretiosissimum mitteretur, voluntarie diu jactatis inaniter monilibus matronarum, M. Curtius eques Romanus, domo clarus, militiae insignibus sumptis, cum equo se in id barathrum praecipitavit, sicque conclusum est. Post eum sacrificantes in eumdem locum jecere fruges, et mox terra in suam naturam rediit. Anno ab Urbe condita 388 iterum Gallorum terribilis inundatio juxta (0758C)Anienem fluvium ad quartum ab Urbe lapidem consedit, facile sine dubio, et pondere multitudinis, et alacritate virtutis, perturbatam occupatura civitatem, nisi otio et lenitudine sui (sic) torpuisset. Ubi atrocissimam pugnam singulariter inchoavit. L. Manlius juvenis nobilissimus de senatoribus, provocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit, et sublata torque aurea, colloque suo imposita, in perpetuum Torquati, et sibi, et posteris cognomen obtinuit. Statimque eos Quintius dictator, cruentissima congressione confecit. Fugati ex hoc praelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes, a C. Sulpicio dictatore superati sunt. Post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Martio consecuta est, ubi conjici datur quantum hominum caesum sit, quando VIII millia capta sunt Tuscorum. (0758D)Census iterum habitus est. Tertio anno, in iisdem diebus, Galli se in praedam per maritima loca, subjectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt. Et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites (0759A)praestare nollent, a Romanis novo militum delectu habito, tirones electi sunt. Factaeque legiones X, qui modus LX, vel amplius, armatorum millia efficiebat, adversus eos processerunt; parvis adhuc Romanis rebus, tanta tamen in re militari virtus erat. Quae cum profectae essent adversus Gallos, duce L. Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus provocabat. Tunc se M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus, corvus ei supra dexterum brachium sedit. Mox commissa adversus Gallum pugna, idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavit, ne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus, non solum victoriam ei, sed etiam nomen dedit. Nam postea idem Corvinus est dictus, ac propter hoc meritum annorum (0759B)XIII consul est factus. Occiso enim provocatore Gallo, alii omnes territi, sparsimque fugientes, graviter trucidati sunt. Tunc siquidem dilata nox usque ad plurimam partem diei tendi visa est. Tunc etiam saxa grandini mista nubibus cecidere. Eodemque tempore Magnus Alexander, magnus vero ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius Orientis, natus est. Anno ab Urbe condita 409 Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos intulerunt, Manlio Torquato, et Decio Mure consulibus, in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit impie parricida. Manlius enim Torquatus filium suum juvenem victorem, interfectorem (0759C)Decii Tusculani nobilis equitis, et praecipue provocantis, atque insultantis hostis occidit. Alius vero consul, cum, iterato conflictu, illud cornu cui praeerat, caedi atque affligi videret, inter confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit. Manlius quamvis victor, occursum tamen nobilium juvenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet in triumphis, parricida non meruit. Statuae consulibus ob meritum victoriae in rostris positae sunt. Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est. Anno autem post hunc sequente, Minutia virgo vestalis ob admissum incestum damnata est, vivaque obruta in campo qui nunc Sceleratus dicitur. At vero exin tempore interjecto, horresco referre quod gestum est. Nam Claudio Marcello (0759D)et Valerio Flacco coss., incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt. Erat vero foedus (0760A)ille ac pestilens annus, infectae jam undique catervatim strages mortuorum egerebantur. Et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum existente quadam ancilla indice, et convincente, primum multae matronae ut biberent venena quae coxerant compulsae, dein simul quae hausere consumptae sunt. Tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur. Anno ab Urbe condita 442, Alexander rex Epirotarum Alexandri illius Magni avunculus, transjectis in Italiam copiis, cum bellum adversus Romanos pararet, et circa finitimas Romae urbes firmaret vires exercitus sui, auxiliaque vel sibi acquirere, vel hostibus subtrahere studens bellis exerceretur, a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, (0760B)maximo bello in Lucania victus et occisus est.
Anno ab Urbe condita 426, jam Romani potentes esse coeperant. Bellum enim in CXXX fere milliario ab Urbe gerebatur apud Samnitas, qui medii sunt inter Picenum, Campaniam, et Apuliam gentem, si opulentiam eorum quaeras, aureis atque argenteis armis, et discolori veste, usque ad ambitum ornatos; si insidiarum fallaciam, saltibus fere, et montium fraude grassantes; si rabiem atque furorem, sacrilegis, humanisque hostiis in exitium Urbis agitatos; si pertinaciam, sexies rupto foedere ipsis hostibus animosiores. Romani ergo adversum Samnitas pro Campanis et Sidicinis bellum suscepere. Omnium siquidem, non modo Italiae tantum, sed pene toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est. (0760C)Nullum hospitalius navibus mare. Hic illi nobiles portus, Cajeta, Misenus, Lucrinus, et Avernus, quaedam maris ostia. Hic amicti vitibus montes, Gaurus, Falernus, Massicus, et pulcherrimus cunctorum Vesuvius. Urbes ad mare, Formiae, Cumae, Puteoli, Herculaneum, Pompeii, et ipsa caput urbium Capua, quondam inter tres maximas Romam, Carthaginemque nominata. Pro hac urbe, et pro his regionibus populus Romanus Samnitas invadit. L. Papyrius Cursor cum honore dictatoris ad bellum id profectus est. Qui cum Romam redisset, Q. Fabio Maximo magistro equitum, quem apud exercitum reliquerat, praecepit, ne se absente pugnaret. Ille occasione reperta feliciss. dimicavit, et viginti millia (0760D)Samnitarum delevit. Ob quam rem a dictatore capite damnatus, quod se vetante pugnasset, ingenti favore (0761A)militum et populi liberatus est, tanta Papyrio seditione commota, ut pene ipse interficeretur. Post haec Samnites circumspectiore cura, ac majore apparatu instructo, apud Caudinas Furculas consederunt, T. Veturio, et Sp. Posthumio coss., omnesque copias Romanorum ibidem angustiis locorum, armisque conclusas ingenti dedecore vicerunt. Quorum dux Pontius in tantum abusus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum clausos occideret, an parceret subjugatis, ut vivos tamen dedecori servaret, elegit. Romanos enim ante saepissime vinci et occidi, nunquam autem capi, aut ad delitionem cogi potuisse constabat. Itaque Samnites victoria potiti, universum Romanum exercitum turpiter captum, armis, vestimentisque nudatum, tantum (0761B)singulis vilioribus operimentis ob verecundiam corporum tegendam concessis, sub jugo missum, servitioque subjectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. Sexcentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis, oneratos ignominia, caeteris rebus vacuos consules remiserunt, sub tali tamen conditione pacis, qualis facienda Samnitibus placuit. Sed si fidem foederis, quam sibi Romani servari a subjectis volunt, ipsi subjecti Samnitibus servassent, hodie, aut omnino non essent, aut Samnio dominante servirent. Posteriore siquidem anno jubente Senatu infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem, eosque in bellum cogunt. Quod Papyrio cos. insistente commissum magnas strages utriusque populi dedit, cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria (0761C)proximae victoriae pugnantes instimularent. Tandem Romani pertinaciter moriendo vicerunt, nec caedi pariter, nec caedere destiterunt, nisi posteaquam victis Samnitibus, et capto duce eorum cum septem millibus jugum reposuerunt. Deinde Papyrius Satricum, expulso praesidio Samnitico, expugnavit, et cepit. Hic Papyrius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur, ab Oriente descendens, obtinere viribus Africam, atque inde in Italiam transvehi, Romani inter caeteros duces, tunc in publica re sua optimos, hunc praecipuum fore, qui Alexandri imperium sustinere posset, meditarentur. Eo tempore Appius Claudius Censor ingens aquam Claudiam induxit, et viam Appiam stravit. Circa haec tempora Jioaddus apud Hierosolymam (0761D)pontifex exstitit, cujus frater Manasses templum in monte Garizim construxit.
Anno ab Urbe condita 450, Fabio Maximo V, Decio Mure IIII, coss., quatuor florentissimi, fortissimique Italiae populi in unum agmen foedusque se collegerunt. Namque Etrusci, Umbri, Samnites et Galli uno agmine (0762A)conspirantes, Romanos delere conati sunt. Tremefacti hoc bello Romanorum animi, et labefactata fiducia est, nec ausi sibi totum sperare de viribus, dolo divisere hostes, tutius rati pluribus se bellis implicare, quam gravibus. Itaque, cum quibusdam suis ad depopulandos hostiles agros, in Umbriam, Etruriamque praemissis, Umbrorum, Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus, et Gallis bellum inire properarunt. In quo bello, cum Gallorum impetu Romani premerentur, Decius cos. occisus est, Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem, tandem vicit. Eo praelio XI millia Samnitum, sive Gallorum caesa, Romanorum vero VII millia ex Decii tantummodo parte, qui occisus est, exstincta referuntur. Fuisse autem absque Etruscis, et Umbris, quos astu (0762B)Romani bello avocaverant, Gallorum et Samnitum peditum CXL millia CCCXXX, equitum vero XLVII millia Livius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. Sed, ut saepe dictum est, semper Romanorum, aut domesticam quietem extraneis bellis interruptam, aut extraneos proventus morbis interioribus aggravatos, tantum ut omnimodis ingentes animi undecunque premerentur: hanc cruentam, tristemque victoriam pestilentia civitatis oneravit, et triumphales pompas obviae mortuorum exsequiae polluerunt: nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota civitas, aut aegris suspiraret, aut mortuis. Sequitur annus, quo instaurato a Samnitibus praelio victi sunt, atque in castra fugerunt. Postea vero Samnites novum animum, habitumque sumentes, hoc est, (0762C)deargentatis armis, et vestibus, paratoque animo, ni vincant, mori, bello sese offerunt. Adversum quos Papyrius Cos. cum exercitu missus, cum a praeliariis auguribus conjectantibus, congredi prohiberetur, irridens eos tam feliciter, quam constanter arripuit bellum, confecitque. Nam in hoc praelio XII millia hostium caesa, tria millia capta referuntur. Sed hanc quoque istius vere laudandam victoriam, quam aruspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi. Nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia per triennium tunc corripuit civitatem, ut propter eam quacunque ratione sedandam libros Sibyllinos consulerent, quibus jubebatur ut ab Epidauro Aesculapius exhiberetur. Missi sunt legati ad urbem Graecam, quos libenter Epidaurii, atque humaniter susceperunt. Ibidem se legatis (0762D)serpens ostendit, raro ab incolis nisi feliciter visus. Cumque per triduum familiariter apparuisset, cunctis inspectantibus subiit in triremem Romanam et in tabernaculo legati Q. Burgonii collectus quievit. Urbe profecti Romani sunt, anguis in navi semper apparuit: Antium ventum est, descendit serpens ad limen (0763A)templi Aesculapii, et triduo inter myrtos latuit, nec ad solitos cibos processit. Dehinc rediit ad navem. Cumque ventum esset ad Tyberim, enatavit in insulam, in qua illi templum est constitutum, et mox sanitas Romanis data est. Praeterea altero abhinc anno Fabius Gurges cos. male adversum Samnites pugnavit. Namque amisso exercitu, tribusque millibus perditis, victus in Urbem refugit. Itaque cum senatus de summovendo eo deliberaret, pater ejus Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus, legatum se filio iturum ultro obtulit, si illi depellendae ignominiae, et gerendi iterum belli facultas daretur. Qua impetrata, praelioque conserto, cum subito pugnantem filium cos., insistente Pontio Samnitarum duce, et infestis hostium telis conclusum videret, in medium se agmen pius senex equo vectus (0763B)ingessit. Quo facto permoti Romani, tota ibi incubuere acie, donec ipsum ducem Pontium deleto hostili exercitu victum, oppressumque ceperunt. Caesa sunt in eo praelio XX millia, capta autem IV millia cum rege suo, plurimaque oppida. Deinde P. Cornelius Ruffinus, M. Curius Dentatus ambo coss. contra Samnitas missi, ingentibus praeliis eos confecere, ita ruinas ipsas urbium diruentes, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur, nec inveniri facile possit. Tum bellum cum Samnitibus per an. XLIX multa Romanorum clade actum, capti ducis destitutione finitum est, neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam virtutem magis fatigaverit. Anno subsequente cum Sabinis a consule bellum gestum est, ubi quot millia hominum interfecta sint, quot capta, ipse consul (0763C)ostendit. Qui cum in senatu magnitudinem acquisiti agri Sabini, et multitudinem captivorum referre vellet, numerum explicare non potuit. Anno ab Urbe condita CCCCLXIII Dolabella, et Domitio coss. Lucani, Brutii, Samnites quoque cum Etruscis, et Senonibus Gallis facta societate, cum redivivum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos. Quos cum Galli interfecissent, Caecilius Praetor ob ulciscendam legatorum necem, et comprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit. Septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi sunt, multi nobiles ibidem trucidati, XIV etiam millia militum Romanorum illo bello prostrata sunt.
(0763D)Anno ab Urbe condita 464, Tarentini, qui in Italia ultimi sunt, Romanam classem forte praetereuntem e (0764A)spectaculo theatri prospectam hostiliter invaserunt, quinque tantum navibus vix per fugam elapsis: caetera retracta in portum classis, et profligata est, praefecti navium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio venditi sunt. Continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de illatis quererentur injuriis, pulsati ab hisdem auctas injurias insuper retulerunt. His causis ingens bellum exortum est. Romanos, qui quantique hostes circumstreperent permetientes, ultima adegit necessitas, proletarios quoque in arma cogere, hoc est eos, qui in Urbe semper sufficiendae prolis causa vacabant, militiae ascribere, quippe cum frustra de prole cura est, nisi rebus praesentibus consulatur. Itaque irruit in universos Tarentinorum fines cum Aemilio cos. Romanus exercitus, igne, ferroque vastat omnia, plurima expugnat (0764B)oppida, injuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat. Continuo Tarentinos plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit Epiri rex, qui ex genere Achillis originem trahebat, qui etiam in se ob magnitudinem virium, consiliorumque summam belli, nomenque transduxit. Nam Tarentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam, cognatamque Graeciae civitatem vindicaturus, totas vires Epiri, Thessaliae et Macedoniae, elephantos etiam usque in id tempus invisos Romanis numero XX in Italiam primus invexit, terra, mari, viris, equis, armis, belluis, ad postremum viribus suis, dolisque terribilis; nisi quod Delphici illius spiritus, quem magnum ipsi vatem ferunt, responso circumventus, ambiguum exitum ejus fecit, qui non consuluisset. Tumque primum Romani cum transmarino hoste (0764C)dimicarunt. Missus est contra eum cos. P. Valerius Levinus. Qui cum exploratores Pyrrhi cepisset, jussit eos per castra duci et ostendi omnem exercitum, tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrrho, quae cum Romanis agerentur. Itaque apud Heracliam Lucaniae urbem fluviumque Urim prima inter Pyrrhum regem, et Levinum Cos. pugna commissa est. Consumpta est gravissimo certamine dies, utrinque omnibus mori intentis, fugere nesciis. Introductos autem inter currentia agmina elephantos, forma truces, odore graves, mole terribiles, ut videre Romani, novo pugnandi genere circumventi, et territi, equis maxime pavitantibus diffugerunt. Sed postquam Minutius centurio quartae legionis primus hastatus protentum in se tam ferocis belluae uncum, quam manum vocant, gladio desecuit, (0764D)et conturbatam dolore vulneris averti bello, atque in (0765A)suos acriter saevire compulit, ejusque immoderato discursu perturbari atque permisceri coepere, finis pugnae etiam de beneficio noctis impositus. Levinus tamen per noctem fugit. Romanos victos fuisse turpis fuga perdidit, quorum tunc cecidisse referuntur peditum XIV millia octingenti viginti, equites autem caesi ducenti quadraginta sex, capti septingenti XII, signa amissa XXII. Pyrrhus Romanos, quos ceperat, summo honore tractavit, occisos sepelivit. Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos jacere vidisset, tulisse ad coelum manus fertur, cum hac voce: Se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent. Nam quantus e diverso numerus sociorum Pyrrhi fuerit exstinctus, memoriae traditum non est, maxime quia scriptorum omnium veterum mos est ex (0765B)ea parte, quae vicerat, occisorum non commendare numerum, ne victoriae gloriam maculent damna victoris: nisi forte cum adeo pauci cadunt, ut admirationem, terroremque virtutis augeat paucitas perditorum: sicut in prima congressione Persici belli apud Alexandrum Magnum fuit, cum inter quadringenta ferme millia hostium interfecta centum viginti equites, et novem tantummodo pedites in ejus exercitu defuisse referuntur. Sed Pyrrhus atrocitatem cladis, quam hoc bello exceperat, diis suis omnibus testatus est, affigens titulum in templo Tarentini Jovis, in quo haec scripsit: Qui invicti ante fuere viri, pater optime Olympi, Hos et ego in pugna vici, victusque sum ab iisdem.
Et cum a sociis increparetur, cur se victum diceret qui vicisset, respondisse fertur: Nae ego, si iterum eodem (0765C)modo vicero, sine ullo milite Epirum revertar. Interea Romanus exercitus postquam victus clam fugit de castris, miserabilem belli cladem gravioribus monstris auctam, accumulatamque persensit. Nam pabulatores forte digressos, velut hostilis quaedam suborta tempestas, cum horribili fragore coeli correptos diris fulminibus exussit. Quippe triginta quatuor eorum idem turbo prostravit, duo et viginti semineces relicti, jumenta exanimata, et capta quam plurima, ut merito contigisse non in signum vastationis futurae, sed ipsa vastatio referatur. Post id Pyrrhus conjunctis sibi Samnitibus, Lucanis, Brutiisque, Romam perrexit: omnia ferro, ignique vastavit; Campaniam depopulatus est, atque Praeneste venit, milliario ab Urbe (0765D)XVIII. Mox terrore exercitus, qui eum cum cos. sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati de redimendis captis ad Pyrrhum missi: Pyrrhus Lyconem et Molossum obviam eis exire jussit. Ipse autem cum exornatis militibus processit ad portam, et ita ab eo honorifice susceptis, captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatis Romanorum Fabricium sic admiratus, cum eum pauperem esse cognovisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare voluerit, ut ad se transiret, contemptusque est a Fabricio. Hincque cum Pyrrhus (0766A)propter legatos Romanorum ingenti admiratione teneretur, legatum cum eis misit, qui pacem aequis conditionibus peteret, praecipuum virum Cyneam nomine: ita ut Pyrrhus partem Italiae, quam jam suis armis occupaverat, obtineret. Cyneas legatus postero die quam ingressus fuerat Romam, et equestrem ordinem, et senatum propriis nominibus salutavit, pax tamen quam offerebat displicuit. Remandatum est Pyrrho a senatu, eum cum Romanis nisi ex Italia recessisset, pacem non posse habere. Tum Romani jusserunt captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, infames haberi eo quod armati capi potuissent, nec ante eos ad veterem statum reversuros, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrrhi reversus est. A quo cum quaereret Pyrrhus, (0766B)qualem Romam comperisset, Cyneas dixit, regum se patriam vidisse: scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrhus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur. Secunda inter Pyrrhum, et Romanos, P. Sulpicio et Decio coss., pugna in Apuliae finibus fuit, ubi clades belli ad utrosque, sed maxi me ad Pyrrhum, victoria ad Romanos concederet. Nam cum diu, cunctis obnixe in mutuam caedem ruentibus, anceps belli penderet eventus, Pyrrhus transfixo brachio saucius prior cessit e praelio. Sed et Fabricius legatus tunc vulneratus est. Elephanti prima pugna sauciati, atque in fugam cogi posse deprehensi, deinde subjectis inter posteriora et mollia ignibus exagitati, insuper ardentes machinas furore trepido circumferentes exitio suis fuere. Caesa sunt in ea pugna quinque (0766C)millia Romanorum: de exercitu vero Pyrrhi viginti millia prostrata sunt: regis signa ablata sunt quinquaginta tria: Romanorum undecim amissa sunt. Pyrrhus Tarentum fugatus est. Interjecto anno contra Pyrrhum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non poterat quarta parte regni promissa. Tunc cum vicina castra ipse, et rex haberent, medicus Pyrrhi nocte ad eum venit, promittens veneno se Pyrrhum occisurum, si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci jussit ad propriam domum, Pyrrhoque dici, quae contra caput ejus medicus spopondisset. Tunc rex admiratus eum dixisse fertur: Iste est Fabricius, qui difficilius honestate, quam sol a cursu suo averti potest. Pyrrhus vero (0766D)fractus bello, Agathocle rege Syracusano mortuo, ad Siciliae accersitus imperium Syracusa concessit. Fabricius, victis Lucanis et Samnitibus, triumphavit. Sed Romanorum miseria nullis cessat induciis. Consumitur morborum malis intercapedo bellorum: et cum foris cessatur a praelio, agitur introrsus ira de coelo. Nam Fabio Gurgite iterum, C. Genutio Clepsina coss., pestilentia gravis Urbem ac fines ejus invasit. Quae cum omnes, cum praecipue mulieres, pecudesque corripiens, necatis in utero foetibus futura prole vacuabat, et immaturis (0767A)partubus cum periculo matrum extorti abortus projiciebantur: adeo ut defutura successio, et defuturum animantium genus, adempto vitalis partus legitimo ordine crederetur. Consules deinde Curius Dentatus, et Cornelius Lentulus adversus Pyrrhum missi sunt. Interea reversum ex Sicilia Pyrrhum Curius Dentatus cos. excepit, tertiumque bellum contra Epirotas apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. Itaque primo concursu cum Pyrrhi milites Romanorum impressione trepidarent, et circumspectantes fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantes ex subsidiis jussit induci. Romani assueti jam pugnare cum belluis, cum malleolos stuppa involutos, ac pice oblitos, uncis insuper aculeis tenaces praeparavissent, eosque flammatos in terga belluarum, turresque vibrarent, non difficile furentes, (0767B)ardentesque belluas in eorum excidia, quibus subsidia fuerant, retorserunt. Octoginta millia peditum in illo praelio habere regem dicunt, equitum vero sex millia. Ex his caesa referuntur viginti tria millia, capti autem sunt quadringenti. Ipse a Tarento fugatus, castra ejus capta sunt. Curius in consulatu triumphavit, primusque Romae elephantos quatuor induxit. Pyrrhus XV anno quam venerat ab Italia, victus aufugit, qui post multa, gravissimaque bella, quae gessit in Graecia, apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni aviditate seductus, saxo ictus occubuit. Cujus pollex de dextero pede remedio erat, si cujus renes tumentes eo tetigisset. Qui cum ab Antigono victore jussus esset exuri, sic arsit, ut idem pollex igni inveniretur intactus. Qui digitus aureo loculo inclusus est, et (0767C)antiquissimo templo Dodonaei Jovis conditus est. Hoc tempore apud Judaeos pontifex maximus Simon Oniae filius claruit, cui cognomentum Justus fuit. Tum quoque apud Romanos Sextilia virgo vestalis convicta, damnataque incesti, ad portam Collinam viva defossa est. Anno ab Urbe condita 470, Tarentini, Pyrrhi morte comperta, iterum nova adversum Romanos arma sollicitant. Carthaginensiumque auxilia per legatos poscunt, et accipiunt. Conserto praelio vicere Romani. Ibi jam tunc Carthaginenses quamvis nondum hostes adjudicati, vinci tamen a Romanis se posse senserunt. Sequenti anno, magnam viscerum suorum partem severitas Romana concidit. Nam, adventante dudum Pyrrho, octava legio diffidens Romanae spei, novum scelus ausa, Reginenses omnes, quibus tunc (0767D)subsidio praeerat, interfecit, praedam sibi omnem, atque ipsum oppidum vindicavit. Hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genutio cos. jussum est. Qui obsessa Reginorum urbe, captisque omnibus, ipse quidem in reliquos perfugas et latrones exercuit (0768A)digna supplicia, Romanos vero milites integrae legionis Romam misit, qui jussu populi in medio foro virgis caesi sunt, securique percussi. Tunc sibi visa est Roma vincere, cum legionem suam integram occidit, quae profecto sine dubio victa fuisset, si eam hostili gladio perdidisset. C. Fabricio Luscino, C. Claudio Canina coss. legati Alexandrini a Ptolomaeo missi Romam venere, et a Romanis amicitiam, quam petierant, obtinuerunt. Anno ab Urbe condita 471, obscaena et dira prodigia, vel visa Romae, vel nuntiata sunt. Ac aedes Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de coelo, ut dicunt, tacta est. Lupi tres ante lucem ingressi Urbem semesum cadaver intulerunt, sparsumque membratim in foro ipsi strepitu hominum exterriti reliquerunt. Apud Formiam multis ictibus fulminum (0768B)moenia undique ambusta et dissoluta sunt. Apud agrum Calenum repente flamma scisso hiatu terrae eructata, tribus diebus, tribusque noctibus terribiliter exaestuans, quinque agri jugera exhausto penitus ubertatis succo in cinerem extorruit, ita ut non solum fruges, sed et arbores cum imis stirpibus absumpsisse referatur. Sequenti abhinc anno, Quintio Gulone, et Fabio Pictore coss. Picentes bellum commovere. Consules P. Sempronius et Appius Claudius adversum Picentes duxerunt exercitum, et cum directae intra jactum teli utraeque acies constitissent, repente ita immaniter cum nimio et horrendo fragore terra tremuit, ut stupore miraculi utrumque pavefactum agmen hebesceret. Diu attoniti utrique populi haesitavere, praejudicata incoepti conscientia. Tandem procursu concitato (0768C)iniere certamen. Triste adeo istud bellum fuit, ut merito dicatur tantum humanum sanguinem susceptura, etiam cum gemitu horrisono tunc terra tremuisse. Romani autem pauci admodum eo praelio, qui evasere, vicerunt, et de his triumphatum est. Conditae a Romanis civitates Ariminum in Gallia, et Beneventum in Samnio. Tunc etiam a Romanis Croton invaditur. Anno ab Urbe condita 467, inter multa prodigia sanguis e terra, lac visum est manare de coelo. Nam et plurimis scaturiens e fontibus cruor effluxit, et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte dimisso diri, ut ipsis visum est, terras imbres irrigaverunt. M. Attilio Regulo, L. Julio Libone coss. Salentinis in Apulia bellum indictum est, captique sunt cum civitate simul Brundusini, et de his triumphatum est.
(0768D)Cum jam clarum urbis Romae nomen esset, arma tamen extra Italiam mota non fuerant. Ut ergo cognosceretur quae copiae Romanorum essent, census est habitus. Tum inventa sunt capita civium ducenta nonaginta millia trecenta triginta quatuor, quanquam (0769A)a condita Urbe nunquam bella cessassent. Eo tempore Carthaginenses dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, cum per legatos a senatu arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumpto accumulavere perjurio. Tunc etiam Vulsinienses Etruscorum florentissimi luxuriae poena perierunt. Nam cum licentia in consuetudine praerogata servos suos passim liberos facerent, conviviis allegarent, conjugiis honestarent, libertini in partem potestatis recepti, plenitudinem per scelus usurpare meditati sunt: et liberati servitutis jugo, ambitu dominationis exarserunt: et quos dominos subditi aequanimiter dilexerunt, eos jam liberi, quos dominos fuisse meminerant, execrati sunt. Itaque conspirantes in facinus libertini, quorum tanta manus fuit, ut sine controversia superiores essent, correptam suo (0769B)tantummodo generi urbem vendicant, patrimonia, conjugia dominorum sibi per scelus usurpant, extorres dominos procul abigunt. Qui miseri exsules, egentesque Romam deferuntur. Ubi ostentata miseria, querelaque defleta, per Romanorum severitatem, et vindicati sunt, et restituti. Anno ab Urbe condita 481, pestilentia ingens apud Romam conflagravit, cujus atrocitatem significare contentus sum, quia verbis explicare non possum. Si enim spatium temporis, quo mansit, inquiritur, ultra biennium vastando porrecta est: si depopulatio quam egerit, census indictus est, qui non quantum hominum deperisset, sed quantum superfuisset, inquireret: si violentia, qua affecerit, Sibyllini libri testes sunt, qui eam coelesti ira impositam responderunt. Sed ne quemquam quasi tempestate cavillationis (0769C)offendat, quod Sibylla quasi iratos deos dixerit, nos iram coelestem dixisse videamur: et audiat, et intelligat, quia haec, et si plerumque per aerias potestates fiunt, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fiunt. Eodem tempore Caparronia virgo vestalis incesti rea suspendio periit; corruptor ejus, consciique servi suppliciis affecti sunt. Anno ab urbe condita 483, Appio Claudio, Quinto Fulvio consulibus, Mamertinis, quorum Messana nobilis Siciliae civitas erat, et auxilia contra Hieronem Syracusanum regem, et Poenorum copias Hieroni junctas petierant, Appium Claudium cos. cum exercitu misere Romani: pugnaque commissa, Appius Claudius de Poenis et rege Siciliae triumphavit Hierone. Insequenti anno M. Valerio, et T. Otacilio coss. in Sicilia a Romanis res magnae gestae sunt. (0770A)Taurominitani, Catinenses, et praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae. Tertio anno in Sicilia contra Hieronem Siculorum regem et Poenos bellum paratum est, ab Appio Claudio cos., qui tam celeriter Syracusanos Poenosque superavit, ut ipse quoque rex rerum magnitudine perterritus, ante se victum quam congressum fuisse prodiderit. Qui exin fractis viribus, amissaque fiducia, cum omni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis supplex rogavit, jussuque consulum dedit argenti ducenta talenta. Consules accepto argento, Agrigentum adierunt Siciliae civitatem, ibique praesidia Poenorum operibus valloque cinxerunt. Cumque inclusus ea obsidione senior Annibal imperator Poenorum ad summam egestatem redactus esset, Hanno dux novus Carthaginensium cum equitibus mille (0770B)quingentis, et triginta millibus peditum, triginta etiam elephantis ex improviso intercessit, expugnationemque civitatis paulisper distulit, sed continuo civitas capta est. Poeni maximo bello victi, et profligati, undecim elephanti in potestatem redacti, Agrigentini sub corona omnes venditi sunt, et de his secundo Romae triumphatum est. Annibal senior exinde facta eruptione cum paucis diffugit. Quinto anno Punici belli, quod contra Afros gerebatur. Cn. Cornelio Asina, C. Duilio coss. cum Annibal senior oram Italiae maritimam instructa septuaginta navium classe vastaret, Romani et ipsi classem fabricari atque instrui praeceperunt. Quod Duilius cos. celeriter implevit. Nam intra sexaginta dies quam arbores eaesae essent, centum triginta navium classis deducta in anchoris stetit. Cornelius Asina alter (0770C)cos. cum sedecim navibus rostratis, quas liburnas vocant, Liparen insulam petit: ubi ab Annibale, quasi ad colloquium pacis evocatus, punica fraude captus, atque in vinculis necatus est. Quod ubi mox Duilius alter cos. audivit, et ipse cum triginta navibus rostratis, quas Liburnas vocant, adversus Annibalem profectus est. Commissoque navali praelio, Annibal amissa navi, qua vehebatur, scapha subductus aufugit. Triginta et una naves ejus captae, tredecim mersae, tria millia hominum occisa, septem millia capta referuntur. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra, jam etiam mari plurimum possent. Postea Carthaginenses C. Aquilio Floro, L. Cornelio Scipione coss. Hannonem in locum Annibalis subrogatum pro Sardis et Corsis defensandis navali praelio praefecerunt. Qui a (0771A)Scipione Cos. victus, amisso exercitu ipse confertiss. hostibus se immiscuit, ibique interfectus est. Scipio Corsicam et Sardiniam vastavit, multaque millia inde captivorum abduxit, triumphum egit. Eodem anno tria millia servorum, et tria millia navalium sociorum in urbis Romae excidium conjuraverunt, et nisi maturata proditio consilium praevenisset, destituta praesidio civitas servili manu perisset. Anno ab hoc proximo Calatinus Cos. Camerinam Siciliae urbem petens, temere in angustias deduxit exercitum, quas Poenorum copiae jamdudum praestruxerant. Cui cum omnino nulla, vel obsistendi, vel evadendi facultas esset, Calphurnii Flammae virtute et opera liberatus est. Qui lecta trecentorum virorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit, et in se Poenos omnes pugnando convertit, (0771B)donec Romanus exercitus obsessas angustias hoste non urgente transiret. Caesi sunt in eo bello omnes, solus Calphurnius, quamvis confossus vulneribus, et cadaveribus obtectus, evasit. Annibal senior a Carthaginensibus iterum classi praepositus, infeliciter cum Romanis navali praelio congressus et victus, ab exercitu seditione orta, etiam lapidibus coopertus interiit. L. Manlio Vulsone, M. Attilio Regulo coss. bellum in Africam translatum est contra Amilcarem Carthag. ducem. Attilius cos. Liparen, Melitamque insulas Siciliae nobiles pervagatus evertit. Coss. in Africam bellum jussi transferre, cum trecentis triginta navibus Siciliam petierunt. Quibus Amilcar Poenorum dux, et Hanno classi praefectus occurrit. Conserto navali praelio, Carthaginenses in fugam versi, sexaginta et quatuor (0771C)naves perdiderunt: Romani viginti duas amiserunt. Victores coss. in Africam transvecti sunt, primamque omnium Clypeam urbem in deditionem receperunt. Inde Carthaginem petentes, trecenta, aut eo amplius castella depopulati sunt, infesta Carthagini signa circumtulerunt. Manlius cos. Africa cum victrice classe discedens, viginti et septem millia captivorum cum ingentibus spoliis Romam revexit. Attilius Regulus cos. in Africa remansit, bellum Carthaginensibus instruxit, contra tres Carthaginensium duces dimicans, id est, Asdrubales duos et accitum ex Sicilia Amilcarem, atrocissimum cum eis bellum gessit, in quo caesa sunt Carthaginensium decem et octo millia, captivavit quinque millia, decem et octo elephantes cepit, octoginta et duas civitates in deditionem accepit. (0771D)Iter cum exercitu faciens, haud procul a flumine Bagrada castra posuit: ubi cum plurimos militum aquandi necessitate ad flumen descendentes serpens (0772A)mirae magnitudinis devoraret. Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu profectus est. Sed nihil in tergo ejus proficientibus jaculis, atque omni telorum jactu irrito, quae per horrendam squamarum cratem quasi per obliquam scutorum testitudinem labebantur, mirumque in modum, ne corpus laederent, ipso corpore pellebantur, cum insuper magnam multitudinem morsuum comminui impetu, propter anhelitum etiam pestiferum exanimari videret, balistas deferri imperavit, per quas murale saxum spinae ejus incussum, compagem totius corporis solvit, ac mox circumventa telis facile oppressa est. Corium autem ejus Romam devectum, quod fuisse centum viginti pedum spatio ferunt, aliquandiu cunctis miraculum fuit. Igitur Carthaginenses fracti bellis et cladibus exinaniti, pacem a (0772B)Regulo poposcerunt. Sed cum intolerabiles, et duras pacis conditiones audissent, tutius rati sese armatos mori, quam miseros vivere, pretio non solum Hispanorum, vel Gallorum auxilia, quae jamdudum plurima habebant, sed etiam Graecorum comparanda duxerunt. Itaque Xantippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accersitum, ducem bello praefecerunt. Xantippus, inspectis Poenorum copiis, atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu, pugnam cum Romanis conseruit. Ingens ibi Romanorum virorum multitudo fuit. Nam triginta millia Romanorum militum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis viris captus est, et in catenis conjectus. Decimo demum anno Punici belli, nobilem Carthaginensibus triumphum praebuit. Xantippus (0772C)tam audacis facti conscius, rerum instabilium mutationem timens, illico ex Africa migravit in Graeciam. Hac tempestate Ptolemaeus Philadelphus Judaeos, qui in Aegypto erant, liberos esse permisit, et vasa Eleazaro pontifici Jerosolymorum votiva transmittens, divinas Scripturas in Graecam vocem ex Hebraea lingua per LXX interpretes transferri curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere litteraturae comparaverat. Igitur M. Aemilius Paulus, Servius Fulvius Nobilior coss. audita captivitate Reguli, et clade exercitus Romani, transire in Africam cum classe trecentarum navium jussi, Clypeam petunt. Eo confestim Carthaginenses cum pari classe venerunt, nec differri potuit navale certamen. Aemilius cos. centum et quatuor naves Carthaginensium (0772D)dimersit, triginta cum pugnatoribus cepit, praeterea triginta et quinque millia hostium, aut occidit, aut cepit, milites suos ingenti praeda ditavit. (0773A)Romanorum autem novem navibus depressis, mille centum periere milites. Consules apud Clypeam castra posuerunt. Duo Hannones Poenorum duces, eo rursus cum magno exercitu venerunt: praelioque commisso novem millia perdiderunt, et subacta Africa tunc fuisset, nisi quod tanta fames erat, ut diutius exercitus exspectare non posset. Consules et victrices classes, cum ad Italiam praedis onusti remearent, infandum naufragium circa Siciliam passi sunt. Nam de quadringentis sexaginta navibus, octoginta vix abjectis oneribus servari potuerunt, neque ullo tempore tanta maritima tempestas audita est. Romani tamen statim ducentas naves reparaverunt, neque in aliquo animus his infractior clade fuit. Hoc tempore nummus argenteus primus in Urbe signatus (0773B)est. Deinde Amilcar dux Poenorum cum exercitu in Numidiam, Mauritaniamque missus, postquam hostiliter, cruenterque in universos egit, quod Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis, et viginti millibus boum reliquos condemnavit: principes omnium populorum patibulo affixit. Tertio anno, sicut semper indomitus furor cito periculorum obliviscitur, Servilius Cepio, et Sempronius Blesus coss. cum ducentis sexaginta navibus in Africam transvecti, universam oram maritimam, quae circa Syrtes jacet, depopulati sunt, atque in superiora progressi, captis eversisque civitatibus plurimis, ingentem praedam ad classem duxerunt. Iidem cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promontorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, illisi scopulis centum quinquaginta (0773C)naves onerarias, nobilemque praedam crudeliter acquisitam, infeliciter perdiderunt. Itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent, decrevit senatus ut a maritimis recederetur, et tantum sexaginta naves ad praesidium Italiae salvae essent. Quod quidem decretum continuo adacti indomita cupiditate ruperunt. Praeterea Cotta Consul in Siciliam transgressus, plurimis praeliis adversum Poenos, et Siculos terra marique pugnavit, et per totam Siciliam partim hostium, partim etiam sociorum inhumatas strages reliquit. L. Caecilio Metello, C. Furio Placido consulibus, Asdrubal dux novus Carthaginensium cum elephantis centum et triginta, equitum peditumque amplius triginta millibus Lilybaeum venit ex Africa, et continuo (0773D)cum Metello Cos. apud Panormum pugnam conseruit. Sed Metellus vim magnam belluarum timens, prius eas magno usus consilio, vel in fugam, vel in mortem egit, (0774A)et sic facile, quamvis magnam vim hostium superavit. Viginti millia Carthaginensium in eo praelio caesa sunt, elephanti quoque viginti et sex interfecti sunt: centum quatuor per Numidas errantes, quos in auxilium habebat, cepit, et per Italiam duxit, qui maximum Italicis populis spectaculum praebuerunt. Asdrubal cum paucis Lilybaeum profugit, atque absens a Poenis capite damnatus est. Post haec fessi tot molis Carthaginenses, petendari esse a Romanis pacem, et permutationem captivorum decreverunt. Ad quam rem Attilium Regulum ante ducem Romanorum, quem jam per quinque annos captivum detinebant, inter caeteros legatos sub sacramento praecipue mittendum putaverunt. Ille Romam cum venisset, inductus in senatum, nihil quasi Romanus egit: dixitque se ex illa die, qua in potestatem (0774B)Afrorum venisset, esse Romanum desiisse. Itaque et uxorem a complexu suo removit, et senatui persuasit, ne pax cum Poenis fieret, illos enim fractos tot casibus spem nullam habere, tanti non esse, ut tot millia captivorum propter unum se et senem, et paucos qui ex Romanis capti erant, redderent, itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum, in qua postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis ultra habere non posset. Igitur regressum ad Africam, resecatis palpebris, ut usque ad mortem cruciatu intolerabili, ac dolore vigilaret, atque ut staret semper radium solis intuens, illigatum in machina necaverunt. Alter deinde Attilius (0774C)Regulus, et Manlius Volso, ambo bis coss. cum classe ducentarum navium et quatuor legionibus Lilybaeum profecti sunt, quod oppidum in promontorio situm Romani obsidere conati, superveniente Hannibale, qui Hamilcaris filius fuit, victi, majore exercitus sui parte perdita, ipsi aegre evaserunt. Post hos Claudius cos. cum classe CCXX navium ad Drepani portum contra hostem profectus est. Ubi mox exceptus classe Poenorum, dum contra auspicia dimicasset, statim superatus est. Et ipse quidem cum triginta navibus Lilybaeum in castra confugit: reliquae omnes, hoc est, LXXX cum pugnatoribus captae sunt, caeterae demersae: novem millia militum caesa, viginti millia capta referuntur. C. quoque Junius cos. collega Claudii Pulchri universam classem naufragio amisit, exercitum tamen salvum (0774D)habuit, quia vicina littora erant. Anno etiam sequenti classis Punica in Italiam transiit, ejusque (0775A)plurimas partes longe lateque vastavit. Dum haec agerentur, apud Judaeam pontificatum post Eleazarum suscepit Manasses avunculus ejus. Interea Lutacius Catulus cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus est, et ibi dum apud supradictam Drepanum civitatem pugna conseritur, dum inter primores pugnat, transfixo femore aegerrime, cum jam obrueretur ereptus est. Porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam duce Hannone concurrunt. Nec Lutacius segnior, imo consilia Poenorum mira celeritate praevenit. Postquam proximae sibi utrorumque classes apud Aegades insulas contra Lilybaeum civitatem Siciliae per totam noctem, intertextis propemodum anchoris steterunt, orta luce prior Lutacius signum bello dedit. Crudescente pugna victus Hanno (0775B)navem avertit, et dux fugae primus fuit. Aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petiit, alii confugere Lylibaeum: septuaginta et tres naves Punicae captae sunt: centum triginta demersae: triginta et duo millia hostium capta, caesa quatuordecim millia fuerunt. Nunquam in mari tantis copiis pugnatum est. Infinitum auri, et argenti praedae in potestatem Romanorum redactae. Ex classe autem Romana duodecim naves mersae. Pugnatum est VI Idus Martii. Lutacius deinde ad Erycinam civitatem, quam Poeni tenebant, venit: ibique duo millia Carthaginensium conserta pugna interfecit. Tunc Carthaginenses praecipiti festinatione ad Lutacium cos., ac deinde Romam mittunt, orant pacem, quam illico consequuntur. Captivi Romanorum, qui tenebantur a Carthaginensibus, redditi sunt. Etiam Carthaginenses (0775C)petivere, ut redimi eorum captivos liceret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus jussit sine pretio eos dari, qui in publica custodia essent: qui autem in privatis tenerentur, ut pretio dominis reddito Carthaginem redirent, atque id pretium ex fisco magis, quam a Carthaginensibus solveretur. Carthaginenses sane sub hac conditione cum Romanis pacem (0776A)fecerunt, ut Sicilia, Sardiniaque decederent, et per continuos viginti annos eis persolverent puri argenti tria millia talentorum. His diebus Judaeorum pontifex Onias Simonis Justi filius clarus habebatur. Anno ab Urbe condita 507, repentina subversio ipsius Romae praevenit triumphum Romanorum. Neque enim temere dixerim, quam non vel modicam laetitiam Romae superveniens repente quando gravissimus luctus oppressit. Siquidem Q. Lutacio Catulo, A. Manlio cos. diversae ignium, aquarumque clades pene absumpsere Urbem. Nam Tiberis insolitis auctus imbribus, et ultra opinionem, et diuturnitate, et magnitudine redundans, omnia Romae aedificia in plano posita delevit. Diversae qualitates locorum ad unam convenere perniciem: quoniam, et quod segnior redundatio tenuit, madefacta dissolvit: et quae cursus torrentis invenit, impulsa dejecit. (0776B)Aquarum gravissimam cladem, gravior ignis secuta vastatio est. Qui ignis (incertum unde surrexit) plurimas civitatis partes pervagatus, cum hominum, domorumque miserabilem stragem fecit, tum etiam tantum opum uno consumpsit incendio, quantum plurimae et peregrinae victoriae conferre non possunt. Dehinc, cum omnia in circuitu fori depopularet, aedem Vestae corripuit, unde etiam Metellus cum arsuros deos eripit, vix brachio semiustulatus aufugit. T. Sempronio Graccho, C. Valerio Falcone coss. bellum Faliscis intulerunt. Quae civitas Italiae opulenta quondam fuit, quam ambo coss. intra sex dies, quam venerant, transierunt, XV millibus hostium caesis, pace concessa, agro tamen ex medietate sublato. Eodem (0776C)anno etiam Galli Alpini novi Romani extitere hostes, adversus quos sorte varia bellatum est. Nam in primo conflictu Valerio cos. tria millia cecidere Romanorum: secundo XIV millia Gallorum caesa, duo millia capta sunt. Sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est.