Jump to content

Historia miscella/20

Checked
E Wikisource
LIBER UNDEVIGESIMUS.
Saeculo VIII

 LIBER UNDEVIGESIMUS. LIBER VIGESIMUS PRIMUS. 




LIBER VIGESIMUS.

(1061) (1061D)Anno ab Incarnatione Domini 688, Leontius imperat Romanis. Igitur cum regnare coepisset, undique (1062D)pacifice mansit, tribusque annis imperium rexit. Anno secundo imperii Leontii, movit exercitum Senalidus (1063A)contra Romaniam, et multis ductis captivis reversus est, seditioneque concitata, Sergius patricius Lazicae hanc Arabibus subdidit. Anno tertio imperii Leontii, acie Arabes in Africam mota hanc obtinuerunt, et ex proprio exercitu taxatos in ea quosdam constituerunt. Quibus compertis Leontius mittit Joannem patricium virum idoneum cum omnibus Romaicis classibus, qui cum Carthaginem pervenisset, et bello catenam portus ejus aperuisset, inimicosque in fugam vertisset, hos viriliter insecutus universa liberavit Africae castra, relictisque operatoribus, haec Imperatori suggessit, ibidemque hiemavit, jussionem praestolatus ab eo. At vero his compertis protosymbolus copiosum et potentiorem adversus eos transmittit, et praedictum Joannem cum (1063B)stolo ipsius bello a portu depellit, et hostiliter exterius castrametatus est. Praedictus vero Joannes ad Romaniam repedavit, majorem virtutem ab imperatore accipere volens, et venit usque ad Cretam Principem aditurus. Exercitus autem per majores suos ad imperatorem ascendere nolens (obtinuerat enim eos timor, atque confusio) ad consilium sese nequissimum contulit, et huic maledixerunt, eligentes imperatorem Absimarum Drongarium Cibioretorum apud Curiositas habitum, hunc Tiberium nominantes. Itaque Leontio apud Constantinopolim posito, et Neoresium portum emundante, bubonis pestis urbi incubuit, et in quatuor mensibus multitudinem plebis consumpsit. Venit autem Absimarus, una cum exercitu qui secum erat, et applicuit ex adverso civitatis (1063C)in Syces. Per aliquantum sane temporis civitatem prodere nolente Leontio, proditio facta est per singularem murum Blacernatum a principibus exteris, quibus claves terreni muri creditae fuerant cum horribili jurejurando. Isti namque per insidias tradiderunt urbem. Porro ingressi classium milites civium domos, denudaverunt in his habitantes. At vero Absimarus Leontii quidem naso reciso in monasterio Dalmatii in custodia fore praecepit. Principes autem, et amicos, utpote commorantes ei, caesos, atque proscriptione damnatos exsilio relegavit, Heracliumque germanum suum virum vehementer idoneum, singularem praetorem omnium exteriorum equestrium exercituum promotum in partes Cappadociae ad Clausurarum discurrere, contraque hostes curam (1063D)ac dispositionem facere misit.

ABSIMARUS.

Anno ab Incarnatione Domini 691 Absimaros imperator Romanorum creatus est. Qui septem annis imperavit, et tumultuatus est contra Abdarronem, et dominatus est ei, et persecutus est eum Abipsa Chajan.

Anno secundo imperii Absimari, Romani Syriam peragrantes, et venientes usque Samosatam, et depraedantes circumquaque regionem, multa occiderunt (1064A)millia, ut ferunt, Arabum ducenta, plurimisque spoliis sumptis, et captivatione Arabum multa, reversi sunt timore magno in eos patrato. Anno tertio imperii Absimari exercitum movit Habdella in Romaniam, et expugnans Tarentum, nihilque proficiens rediit, ac aedificavit Mopseustiam, et posuit in ea custodes. Anno quarto imperii Absimari, Baanes cognomento Heptadaemon quartam Armeniam subjugavit. Absimarus vero Philippicum filium Nicephori patricii in Cephaloniam exsulem misit vi imperantis omnino venundatum. Asserebat enim se in somnis vidisse, quod caput suum ab aquila protegeretur, et obumbraretur. Quibus imperator auditis, hunc protinus exsilio relegavit. Anno quinto imperii Absimari seditionem concitaverunt principes Armeniae (1064B)contra Sarracenos, et eos qui erant in Armenia peremerunt, et iterum ad se Absimarum, et Romanos in regionem suam adducunt. Porro Muhammath acie adversus eos directa multos occidit, et Armeniam Sarracenis subdit, optimatesque Armeniorum coacervatos in uno loco viventes incendit. Per idem vero tempus exercitum movit Azar in Ciliciam cum decem millibus, qui cum obvius occurrisset Heraclius frater imperatoris, plurimos eorum occidit, residuos vero vinctos imperatori transmisit. Anno sexto imperii Absimari, Azidus cunei aciem contra Ciliciam movit, expugnansque erat Sisui castrum. Quod Heraclius frater imperatoris obtinuit, et bellum in eo aggressus Arabum decem millia necat. Interea Justinianus cum penes Chersonam degeret, et se iterum (1064C)imperaturum concionatus denuntiaret, accolae locorum eorumdem discrimen ex imperio venire metuentes, consiliati sunt hunc interficere, vel certe imperatori transmittere. Ipse vero cum id sensisset, fugiens, et Daras veniens, Cazarorum se poposcit Chajano praesentari, qui cum rei circumstantiam didicisset, suscepit eum cum honore ingenti, et tradidit illi uxorem Theodoram sororem suam. Post modicum vero prece oblata Chajano descendit in Phanagoriam, et illic degebat cum Theodora. His auditis Absimarus mittit ad Chajanum promittens ei praebere munera multa, si Justinianum sibi duntaxat vivum transmitteret, sin autem, saltem caput ejus. Cedens autem Chajanus hujuscemodi petitioni, custodiam ei misit, quasi ne a contribulibus suis insidias (1064D)pateretur, mandans Fazin, qui erat illic in personae suae vice deputatus, et Blagizin principi Bosphori, ut cum nuntiaret fore, eumdem trucidarent Justinianum. His autem per servum Chajani Theodorae nuntiatis, et Justiniano patefactis, convocatos ad se jam dictos principes Facin, et Blagizin quasi ad colloquendum secreto, eorum colla strangulare curavit. Confestimque Theodorum in Cazariam mittit, et ipse a Phanagoria fugiens, in Men descendit, et inventa navi parata ascendit in eam, et navigans juxta (1065A)littora, venit usque ad Symbolum juxta Chersonam. Ad quam mittens occulte tulit Barisbacurium, et Salibam fratrem ejus, et Stephanum, et Moropaulum, una cum Theophilo, qui cum navigasset cum eis Chersonam, Pharum transivit. Sicque demum transfretantes Necropola, seu ostia Danapri, et Danistri, tempestate facta, super salute sua desperati sunt omnes. Majaces vero familiaris homo ipsius dixit ei: Ecce morimur, domine, vove Deo pro salute tua, ut si Deus imperium tuum tibi reddiderit, in nullum tuorum ulciscaris inimicum. At ille in furore respondens, ait: Si pepercero cuiquam eorum, in hoc loco me Deus demergat; et sine periculo ab aestu illo exivit, et introivit in Danubium amnem. Cum autem misisset Stephanum ad Trebellin dominum (1065B)Bulgariae, ut sibi auxilium praestaret ad obtinendum parentale imperium suum, repromisit ei se plurima dona daturum, et filiam ejus in uxorem accepturum, ipsique in cunctis obediturum, et concursurum, jurejurando pollicitus. Quo ille cum ingenti honore suscepto, commovet universum sibi subditum populum Bulgarum, atque proximo anno ad regnantem urbem venerunt.

Anno septimo imperii Absimari mortuus est Habdimelich Arabum princeps, et tenuit principatum ejus Ulid filius Abdalharis. Eodem quoque anno, Justinianus cum ad regiam urbem, una cum Terbelli, venisset, cum subjectis Bulgaribus castrametatus est ad portam Carsii, et usque ad Blacernas, et per tres dies alloquens eos qui erant de civitate, conviciis (1065C)dehonestabatur ab illis, qui eorum nec saltem verbum admittebant. At vero Justinianus cum paucis contribulibus bello excepto per aquaeductum ingressus, et tumultum excitans, fodiendo urbem obtinuit, et post paululum tabernacula in palatio Blacernarum tetendit.

JUSTINIANUS II.

Igitur imperii sui primo anno, id est, quo imperium suum Justinianus recepit, multa dona Trebelli tribuens, simul et regalia vasa, dimisit eum in pace. Caeterum Absimarus urbem Apolloniadem fugiens adiit, insecutionem tamen perpessus apprehenditur, et ad Justinianum deducitur. Porro Heraclius vinctus a Thrace adductus est cum omnibus qui ei opitulabantur, quos in muro omnes suspendio interfecit. Cum autem ad Mediterranea destinasset, multos ex (1065D)eis inventos, tam actores quam privatos, similiter interemit. Porro Absimarum, atque Leontium vinctos catenis per totam urbem pompis fecit dehonestari. Cumque ludi equestres agerentur, ipseque in solio resideret, ducti sunt publice tracti, et projecti proni ad pedes ejus, quorum ille colla usque ad solutionem primi bravii calcavit, universa plebe acclamante: Super aspidem et basiliscum ambulasti, et conculcasti leonem et draconem; et ita hos destinatos in vivario animantium capitis animadversione punivit, Callinicum vero patriarcham, ablatis oculis, apud Romam exsilio relegavit, et Cyrum, qui insula (1066A)fuerat inclusus Amastridis, tanquam eum qui praenuntiaverat sibi restitutionem imperii, subrogatum provexit. Innumerabilem quoque multitudinem tam ex civili, quam ex militari catalogo, multos perdidit, multos etiam in saccos missos amara morte fecit necari, alios autem cum ad prandium, vel ad coenam accubitaret, mox ut surgebat, partim suspendio, partim incisione perdebat, et hinc magnus timor obtinuerat omnes. Misit interea classem ad educendam de Cazaria uxorem suam, et multae cum suis viris scaphae demersae sunt. Quo audito, Chajanus significat ei dicens: O insensate, nonne oportebat te in duabus, vel tribus scaphis accipere mulierem tuam, et non tantam occidere multitudinem? An putas quod et hanc arte decipias? Ecce peperit (1066B)tibi filium, mitte, et accipe illos. At ille, misso Theophylacto cubiculario, duxit Theodoram, et filium ejus Tiberium, et coronavit eos, et imperavere simul cum ipso. Anno secundo imperii Justiniani Ulid surripuit Ecclesiam catholicam Damasci, livore pestifero in Christianos habito, stimulatus propter eminentem tanti pulchritudinem templi, et prohibuit scribi Graece publicos logothesii codices, sed in Arabicis adnotari sine computo, quoniam impossibile est illorum lingua monadem, vel dualitatem, aut trinitatem, aut octo, et dimidium, aut tria scribi, propter quod usque hodie sunt notarii cum eis Christiani. Anno tertio imperii sui Justinianus pacem inter Romanos, et Bulgares evertit, et equestres militias in Thracem transire faciens, classibus constructis, (1066C)contra Bulgares, et Trebellin properavit. Cum autem venisset ad ripam, navigium quidem ante castrum applicare fecit. Populo autem sicut ovibus per campos ad colligendum fenum disperso, viderunt exploratores Bulgarium, vanam dispositionem Romanorum, et coacervati ut ferae subito irruerunt, et vehementer consumpserunt Romaicum ovile, multam praedam, et equos, et arma, exceptis his qui perempti sunt, accipientes. Porro Justinianus cum ad castrum fugisset cum his qui evaserant, per tres dies portas clausas, et obseratas tenuit. Videns vero Bulgarium perseverantiam, ipse sui equi nervos primus incidens, omnes idipsum facere jussit. Armis autem bellicis supra murum positis, noctu in scaphas ascendens latenter enavigavit, et cum confusione (1066D)pervenit ad urbem. Anno quarto imperii sui exercitum movit Masalmas adversus tyrannum propter indignationem exercitus, una cum Mavinia per Marinianum occisi, et hanc obsidentes, hiemaverunt ibidem. Ad quos mittit imperator duos praetores Theodorum Cartherucam, et Theophylactum Saliban cum exercitu, et agresti populo rusticam operam daturo ad debellandum eos, et insequendum. Ipsi vero ad contentionem venientes in alterutrum, et inordinate in eos congressi, statim vertuntur, et multa millia perierunt, et captivi ducti sunt multi. At illi sarcinis eorum, et escis acceptis obsederunt (1067A)quousque civitatem ceperunt. Defecerat enim eis esca, et per hoc recessuri erant. Porro viri tyrannenses his verbis desperati, acceperunt verbum indemnitatis suae, et exierunt ad eos, et derelicta est civitas deserta usque in praesentem diem. Verum illi non servantes verbum, hos in eremum exsules transmiserunt, et multos ex his servos retinuerunt. Anno quinto imperii Justiniani movit exercitum Abas contra Romaniam, et multis in captivitatem ductis rediit, et coepit aedificare Garis in regione Eupoleos. Anno sexto imperii Justiniani movit exercitum Muctam adversus Ciliciam, et multa castra accepit verbo. Proditum est eis et Camachum cum adjacentibus sibi locis. Interea Justinianus, stolo copioso armato, Maurum patricium misit Chersonam, una (1067B)cum Stephano patricio cognomento Asmicto malorum memoria succensus, insidiarumque recordatus contra se a Chersonitensibus, et Bosphoronianensibus, et reliquis climatibus effectarum. Omnes naves, dromones videlicet, trieres, et scaphas, chimaeras, et lintres usque ad Chelandia per collationem ab unoquoque inhabitantium urbem, senatorum videlicet, et ergasticorum, et plebeiorum, ac omnis officii collegit, quibus missis praecepit, omnes habitantes in castris illis gladio interficere, et neminem vivificare, tradens eis, et Heliam spatarium, qui deberet praetor Chersones constitui. Qui Chersonem venientes, nemine sibi resistente, castra ceperunt, et omnes gladio interfecerunt, exceptis parvulis, his parcentes, et sibi hos in servitium reservantes. Tudunum autem (1067C)principem Chersonis, qui et ex persona Chajani erat, et Zelum ex linea, et genere ejus, qui et primus civium habebatur, atque alios illustres, et primores quadraginta Chersonis, una cum familia ipsorum vinctos ad imperatorem duxerunt. Alios vero ex primoribus Chersonis septem, in verubus ligneis igni applicatos assaverunt. Alios etiam viginti, post tergum horum vinctis brachiis, ad proram navis alligantes, et lapidibus hanc implentes, in profundum miserunt. His autem Justinianus auditis, super salute puerorum saeviens, jussit eos quantocius ad se venire. Cum autem stolus mense Octobri motus, et in pelago praeoccupatus fuisset, in astri ortu, quod Taurus dicitur, pene totus demersus est. Sane numerati sunt eorum qui submersi sunt septuaginta tria (1067D)millia. At vero Justinianus his agnitis non est tristatus, quin potius gaudio repletus, et hujusmodi adhuc vesaniae deditus, clamore magno minitans, iterum alium stolum mittit, et arari usque ad pavimentum, et illidi universos qui remanserant parvulos ad parietem jussit. Audierunt haec qui erant ex castris illis, et se munierunt, coactique contra imperatorem sapere, miserunt ad Chajanum in Cazariam petentes populum ad custodiam sui. Verum inter haec erigitur, et Helias spatarius, et Bardanes exsul, qui tunc fuerat e Cephalonia revocatus, eratque cum classe apud (1068A)Chersonem. Porro imperator his cognitis, misit cum paucis dromonibus Gregorium patricium cognomento Syrum, et generalem logothetam, et Joannem praefectum, atque Christophorum Turmarchen Thracensium cum trecentis armatis, tradens eis Tudunum ac Zelum, qui deberent Chersonae restitui secundum quod antea fuerant, ad rationem reddendam Chajano per apocrisarium, ducendosque ad se Heliam, atque Bardanem. Quibus transmeantibus in Chersonam, his Chersonitae rationem reddere dignati sunt: in crastinum vero solos hos cives ingredi exhortati portas clauserunt, et generalem logothetam una cum praefecto gladio trucidarunt. Tudanum vero cum Zelo etiam ducto Turmarche una cum trecentis militibus Cazaris tradiderunt, et ad Chajanum mittere curaverunt. (1068B)Tudano autem in itinere mortuo, Cazari in susceptione ejus occiderunt Turmarchen una cum trecentis militibus. Tunc hi qui Chersones erant, caeterorumque castrorum, Justiniano mala imprecati sunt: Bardanem vero Philippicum, qui illic fuerat exsilio relegatus, etiam in imperatorem laudibus extulerunt. His compertis, Justinianus peramplius insaniens, filios quidem Heliae Spatarii in matris sinu peremit. Hanc autem coegit conjungi coquo, qui erat genere Indus. Sicque alio navigio constructo, Maurum patricium Besum dirigit, traditis ei ad expugnationem civitatum machinis, et ariete, omnique instrumento ad urbis exterminium, mandans illis quidem muros Chersonis, omnemque urbem ad terram prosternere, nullam vero animam ex ipsis vivificare, (1068C)crebrisque quae agerentur suggestionibus intimare. Hoc autem transmeante, perque arietem turrem quae dicebatur Centinarisia, simul et proximam ejus Syagrium vocatam, deponente, Cazarisque pervenientibus, factae sunt induciae belli. Bardanes autem fugiens ad Chajanum pergebat. Cum vero inefficax stolus effectus ad imperatorem remeare minus auderet, Justinianum quidem exsecrati sunt, Bardanem autem ut imperatorem laudibus extulerunt. Praeterea petierunt a Chajano ut daret sibi Philippicum. Porro Chajano verbum ab illis exigente ne proderetur ab eis, et deferretur ei per unumquemque virum numisma unum: illi protinus his datis acceperunt Philippicum imperatorem. Cum autem classis moraretur, et suggestio nulla veniret, sensit Justinianus (1068D)causam, sumptisque his qui secum erant Obsicii, et parte Thracensium, ascendit usque Sinopen ad discenda quae Chersonae fuerant gesta. Cumque intueretur ulteriores partes, vidit classem, et ad urbem reversurus, impetum demonstravit. Verum Philippico praeveniente usque ad Amastrin castrametatus est. At vero Philippicus continuo mittit contra Tiberium quidem, Maurum patricium, et Joannem spatarium cognomento Struto, Heliam vero cum incursione militari contra Justinianum in Damastrin, iterumque alium contra Barisbacurium, qui fuga (1069A)fuerat usus, et Maurus quidem una cum praedicto Struto, cum ad Blacernas abisset, invenit Tiberium altera tenentem manu columellam sanctae mensae Dei, et Dei Genitricis altaris, et altera pretiosa ligna, et in collo phylacteria: extra tribunal autem residentem Anastasiam patris ejus matrem, quae Mauri provoluta pedibus, flagitabat ne suus occideretur nepos Tiberius, ut pote qui nihil gesserit pravum. Cumque ille pedes hujus teneret, et cum lacrymis supplicaret, ingressus est Strutus intra tribunal, et vi arripuit illum, et pretiosa quidem ligna ab eo sublata supra mensam posuit, phylacteria vero in collo suo suspendit. Puero autem foras educto, et despoliato, supraque limen expanso, guttur ejus instar ovis secarunt, et hunc in templo sanctorum Anargirorum, quod (1069B)Paulinae vocatur, sepeliri mandarunt. Comprehensus praeterea et Barisbacurius primus patricius et comes Obsicii est interemptus. Porro Helia una cum eo qui secum erat, ascendente in Damastrin, et ad sermones cum eo qui illic erat exercitu veniente, verbumque impunitatis populo qui erat cum Justiniano praebente, et sequestrati sunt universi, et discesserunt a Justiniano, solum hunc deserentes, et ad partes Philippici confluentes. Tunc praedictus Helias furore repletus currens, collo ejus comprehenso, pugione quo erat accinctus, caput ejus amputavit, et per Romanum spatarium ad Philippicum misit. At vero Philippicus per eumdem spatarium hoc ad Occidentales partes usque Romam transmisit. Praeterea priusquam imperaret, erat quidam inclusus in monasterio (1069C)Callistrati praevisor, et haereticus, qui ad se venienti Philippico dixit: Imperium tibi est repositum. At ille turbatus est, et ait inclusus: Si jubet Deus, tu quam ob rem contradicis? Hoc autem dico, quia sexta synodus male facta est. Si ergo imperaveris, hanc projice, et imperium efficietur tibi forte, atque longaevum, qui cum juramento spopondit ei se hoc facturum. Cum autem Leontius Justiniano successisset, ascendit Philippicus ad inclusum, qui dicit ei: Ne festines, fiet tibi. Cumque Absimarus imperasset, rursus ascendit ad eum, cui iterum ille ait: Ne ac celeres, illud enim praestolatur. Porro cum Philippicus hoc quibusdam amicis suis fuisset confessus confidenter, ab eis Absimaro nuntiatum est, qui caesum, et tonsum, atque ferreis vinculis alligatum hunc (1069D)in Cephaleniam exsulem misit. Cum autem Justinianus imperium suscepisset, revocavit eum, et cum regnaret, fecit pseudosynodum episcoporum, juxta pseudomonachi, et inclusi sermonem, et abjecit sanctam, et universalem sextam synodum. Eodem anno ille vanus oculorum caecitatem incurrit. Quibus diebus cum in multa positus securitate degeret Justinianus, multitudinemque pecuniarum, et splendidissimarum substantiarum, illic ex multis retro temporibus ab his qui antea imperaverant, ex proscriptionibus, (1070A)et diversis occasionibus, maximeque a praedicto Justiniano collectarum invenisset, haec frustra, et incassum, ac sine dolore dispersit. Et in disputationibus quidem suis rationabilis, et prudens aestimabatur, in actibus autem et honestate indigne consummans improbabilis demonstrabatur ubique. Erat autem haereticus, et adulter.

PHILIPPICUS.

Anno ab Incarnatione Domini 704 Romanis imperat Philippicus, qui regnavit annis duobus. Arabibus autem praeest Ulid, qui ducatum novem annis tenuit. Anno igitur primo imperii sui Philippicus Armenios de terra sua pellens, in Armenia quarta, et Militene habitare coegit. Porro non praevaluit saevius moveri contra sanctam Ecclesiam, et universalem sextam (1070B)synodum subvertere studens, divinaque ab eo roborata sunt dogmata. Reperit autem sui sensus Joannem, quem episcopum Constantinopoleos fecit, deposito Cyro praesule, quem et exsilio relegavit in monasterio Choras, Nicolaumque diaconum Calicum effecit, qui cum medicinali esset disciplina sophista, tunc quaestor erat. Algepidum diaconum magnae ecclesiae, atque Antiochum chartophylacem, et alios morum eorumdem, quique etiam scripto anathematizavere sanctam sextam synodum. Interea Bulgares per Aphilea clam in angustum incidentes, et magna caede facta usque ad urbem discurrentes, et multos transvehentes nuptiis opulentis, et dapsilibus prandiis cum vario argento, caeteroque apparatu reperientes, usque ad Auream portam discurrentes, totaque Thrace (1070C)praeda evacuata, illaesi cum innumeris pecoribus reversi sunt ad propria. Similiter et Arabes Mistiam ceperunt, et alia castra, multa praeda familiarum plurimarum, et pecorum innumerabilium facta. Anno secundo imperii Philippici, movet exercitum Habas contra Romaniam, et accepit Antiochiam Pisidiae cum multa praeda, et reversus est. Factus est autem terraemotus in Syria. Biennio vero imperii Philippici transacto, Circoque natalitio, cum Prasini vicissent, visum est imperatori Sabbato Pentecostes equitem cum susceptione, ac organis ingredi, et lavari in publico balneo Zeuxippi, et cum civibus prosapiae antiquae prandere. Cum autem meridie requiesceret, repente per Auream portam introivit Ruffus primus stratorum Obsicii cognomento Buramphi, et (1070D)Theodorus patricius Myacesii cum taxatis, quos habebat in Thrace thematis sui, et festinans in palatium invenit Philippicum meridie quiescentem, et comprehensum eum duxit in oratorium Prasinorum, et illic oculos ejus eruit nullo sciente. In crastinum autem, id est Pentecostes, coacervato in magna ecclesia populo coronatus est Artemius primus a secretis, mutato nomine Anastasius. Sabbato vero post Pentecostem oculis privatus est Theodorus Myacesii, et secundo sabbato idipsum pertulit Gregorius (1071A)Buramphus, et in exsilium missi sunt apud Thessalonicen.

ARTEMIUS.

Anno ab Incarnatione Domini 706, Artemius Romanis imperat. Masalmas igitur incursiones adversus Romaniam movit, et despoliata Galatia rediit cum praeda, et spoliis multis. Ast Artemius magistratibus in equestribus militiis idoneis, et rationabilibus in rebus civilibus ordinatis, jam requiem adeptus degebat. Cumque Arabes contra Romaniam, Maurophorique armarentur, imperator misit principes in Syriam ad Ulid, quasi pro his quae ad pacem pertinent locuturos, Danielem scilicet, et inter alios Sinopitem patricium, et praefectum urbis, mandans eis diligenter investigare de motu eorum, et virtute (1071B)contra Romaniam instruenda. Qui cum audissent, et remeassent, nuntiaverunt imperatori, magnum contra regiam urbem per terram, ac mare instrumentum eorum. Tum ille praecepit quousque quisque haberet sumptus usque ad triennii tempus se sollicite praeparare, qui autem hoc non possederit, ab urbe, inquit, discedat. Constituit autem praepositos construentium naves, et coepit aedificare dromones, et trieres igniferas, et maximas trieres, et maritimos quidem renovavit muros, similiter autem et terrenos, sistens arcobalistas, et magnas in turribus, et argumentosas alias machinas, et secundum quod possibile erat, sibi urbem munivit, frugesque plurimas in regalibus horreis posuit, atque munitissime ibi servavit. Anno secundo imperii Artemii, qui et Anastasii, mortuus (1071C)est Ulid Arabum dux, et Zulcimin filius Habdimelich in principatu successit, qui et tribus praefuit annis. Eodemque anno translatus a Cizico urbe metropoli Germanus Constantinopolim, in quo et commonitorium translationis, quod subinfertur, pronuntiatum est continens ita. Electione, et approbatione religiosissimorum presbyterorum, et diaconorum totius venerabilis cleri, sacrique senatus, et amici Christi populi a Deo conservandae hujus regiae urbis divina gratia, quae semper infirma curat, et ea, quae non sunt, adimplet, transtulit Germanum sanctissimum praesulem Cizicensium metropoleos in episcopum hujus a Deo conservandae, ac imperatoriae civitatis. Facta est praesens translatio in praesentia Michaelis sanctissimi presbyteri, et apocrisarii apostolicae (1071D)sedis, et reliquorum sacerdotum, ac praesulum sub Artemio imperatore. Porro cum Artemius didicisset quod classis Sarracenorum ab Alexandria in Phoenicem properaret ad incidendum lignum cypressinum, electis ex proprio stolo velocibus scaphis, misit taxatos ex themate Obsicio, omnes apud Rhodum amnem colligi jussit, praeposuitque praetorem ejus, et caput Joannem magnae ecclesiae ministrum, qui dicebatur papa Joannacis, quique generalis tunc erat logotheta. Is ergo cum Rhodum adiisset, (1072A)et navigia convenisset, alloquebatur principes super munitione, ac itinere ipsorum in Phoenicem ad incendendum lignum, et praeparationem Agarenorum, quae inveniretur. Cumque omnes alacriter obaudissent, hi, qui erant Obsicii nullatenus admiserunt, et imperatorem quidem detestati sunt, diaconum vero Joannem frameis peremerunt. Ili ergo stolidi visi ad sua navigaverunt loca: illi vero nequam operatores contra regiam ascenderunt urbem. Cum autem Adramizium adiissent, essentque sine capite, invenerunt illic hominem indigenam nomine Theodosium, qui erat tributorum publicorum exceptor, iners, ac idiota, et hortati sunt eum imperare. At ille fuga lapsus in monte latebat, quem inventum ut imperatorem laudibus extulerunt, vi cogentes hunc. (1072B)Quibus Artemius cognitis, praefecit urbi domesticos homines suos principes cum stolo, quem ipse construxerat, et armatis eis ipse Niceam ingressus abiit in urbem, et ibidem se munit. Rebelles autem ascendentes, et commoto toto themate Obsicii, et Gotthograecis comprehensis, multisque pusillis, et magnis negotiatoriis scaphis per terram, et per mare Chrysopolim venerunt. Cum autem urbis classis in portum sanctae Mammae stationem fixisset, singulis quibusque diebus per sex menses invicem expugnarunt. Cum autem stolus urbis ad Neorii urbis portum profectus stetisset, transiens Theodosius Thracenses obtinuit partes. Proditione vero facta per portam singularis muri Blacernarum urbem cepit. Ast iniqui Obsicii populi, una cum Gotthograecis noctu (1072C)per domos civium discurrentes, nulli parcentes maximum excidium operati sunt. Principes autem, qui in ea erant Artemii una cum Germano sanctissimo patriarcha Constantinopolitano comprehenso, duxerunt in casam Artemii, et eorum qui cum ipso erant. Porro Artemius his visis desperationem sui confessus semetipsum tradidit, verboque impunitatis accepto, monastico indutus est habitu. Quem Theodosius illaesum reservans apud Thessalonicam exsilio relegavit. Porro Philippicus imperavit annis quidem duobus, et mensibus novem, Artemius vero anno uno, et mensibus tribus. Leo praeterea cum esset praetor Orientalium, quoniam auxiliabatur Artemio, non est subditus Theodosio. Habebat autem conspirantem sibi, et concurrentem Artabesdum Armenium praetorem (1072D)Armeniacorum, cui et spopondit filiam suam se in uxorem daturum, quod et fecit.

THEODOSIUS.

Anno ab Incarnatione Domini 708, Theodosius imperat anno uno. Cujus tempore Masalmas adversus Constantinopolim aciem dirigit, et praemisit Zulcimin cum exercitu per siccum, Haumarum vero per mare. Porro ipse post eos cum multo apparatu venit hostili. Zulcimin autem, et Bacarius Amorium pervenientes scribunt ad Leonem praetorem Orientalium (1073A)ita: Novimus quia imperium Romanorum te decet, veni ergo ad nos, et loquamur, quae ad pacem sunt. Innuens autem Zulcimin Amorium exercitum non habere, et inimicitia penes magistratum jacere ob auxilium quod Artemio conferebat, obsedit illud, volens ille Masalman exspectare. Mox autem ut appropinquavit civitati, coeperunt Sarraceni laudibus diffamare praetorem Leonem imperatorem, rogantes et hos qui intus erant idipsum efficere. Videntes autem et hi, qui erant Amorii, quod Sarraceni hunc amore laudarent, laudaverunt et ipsi. Cognoscens vero praetor quod taxatis, ac principibus non existentibus petiturum foret Amorium, significat Zulcimin: Si vis, inquiens, ut veniam ad te, et quae pacis sunt loquamur, cur obsides civitatem? At ille: (1073B)Veni, inquit, et recedo; et, accepto ab eo verbo, praetor cum trecentis equitibus venit ad illum. Videntes autem eum Agareni vestiti loricis suis venerunt ei obviam, quia manebat dimidio procul a castris eorum uno milliario. Per tres sane dies eo procedente, ad ipsum, quae ad pacem sunt, loquebantur, et ut a civitate recederent. At illi asserebant: Sponde pacem, et recedimus. Comperto vero praetor quod vellent eum retinere, vocavit multos ex illustribus Sarracenis ad coenam, et descendentibus eis, misit Zulcimin tria millia loricatorum ad circumdandum eum ne fugeret, et servandum, qui cognita custodia nuntiant ei, quia multitudo equestrium Sarracenorum in circuitu nostro stat. Veniens autem unus ex eis eques nomine Zubeir, in praesentia stetit dicens: (1073C)Servus furatus pecunias multas fugit, et propter illum equis insedimus. Porro ipsorum agnita praetor deceptione dixit ad eum: Ne turbemini, nam quocunque perrexerit, in castris nostris reperiemus eum. Tristatus autem voluit occulte per hominem suum innotescere his, qui Amorii erant, dicens: Timete Deum, ne vosmetipsos prodatis: ecce enim et Masalmas appropinquat, et exiit etiam episcopus ad eum, et eadem ipsa dicit ei. Cum vero Zulcimin didicisset quod exisset ad eum episcopus, mittit ad praetorem dicens: Da nobis episcopum, qui moestus factus abscondit eum, et cuidam hominum suorum praecipiens, Nobis, inquit, colloquentibus, indue eum aliis stolis, et quasi propter ligna, vel aquam missum, sine ut vadat in montes. Insistentibus autem pro eo (1073D)Sarracenis, dicit praetor: Nonne hic? verumtamen pergite ad Amiram, et venio ipse, et de cunctis loquemur. Ipsi autem cogitantes quod cum introisset ad Amiram, in medio ipsorum retinerent eum, hunc dimiserunt. At ille cum equo insedisset, profecturus cum hominibus ducentis, quasi venaturus, dedit se in partem sinistram. Sarraceni ergo, qui erant cum eo, dicunt ei: Quo vadis? qui ait: In pratis volo manere. At illi dixerunt, Consilium tuum non est bonum, et non venimus tecum. Tunc praetor dicit suis: Verbo nobis dato tenere nos voluerunt, et propter nos Christianos perdere. Verum ex his hominibus, (1074A)vel animantibus, qui remanserunt, nullum retinent. Et cum issent millibus decem, mansit. Postera vero die mittit stratorum suorum domesticum, et significat eis: Quia verbum mihi dedistis, et dolo me retinere voluistis, idcirco recessi. At vero Masalmas clausuras tenebat, et transierat. Zulcimin autem hoc ignorabat. Porro tumultuati sunt Amiraei, et populus Zulcimin perhibentes, ut quid obsidemus muros, et incursiones non facimus? Depositisque tabernaculis discesserunt. Praetor autem Nicetam Turmarcham cum octingentis militibus in Amorium introduxit, emissis multis mulieribus, et infantibus, et proficiscitur in Pisidiam. Cum autem Masalmas venisset in Cappadociam, exierunt ad eum, ut se reciperet flagitantes. Audita vero Masalmas inimicitia, (1074B)quam habebat Theodosius in praetorem, volens hunc decipere, et pacisci cum eo, ac per ipsum Romaniam sibi subjicere, dicit eis: Non estis praetoris? At illi: Etiam. Qui dixit: Facitis quidquid ipse facit? Qui dixerunt: Etiam. Tunc dicit eis: Ite ad castra vestra, et quemquam timere nolite. Jussitque populo suo ne praedarentur in cunctis provinciis. His praetor compertis, et intelligens, quod Zulcimin nuntiaret Masalmae, quod se dimiserit, et discesserit, misit litteras ad Masalman dicens: Ad te volebam venire, sed Zulcimin cum evenissem, tenere me voluit, et idcirco metuo venire ad te. Dicit ergo Masalmas homini praetoris: Novi quod illudat mihi praetor, ne penitus depraeder provincias ejus. Dicit ei homo praetoris: Non est ita, sed in veritate scribit tibi. (1074C)Tunc interrogat: Quomodo est, inquit, Amorium erga illum? Ait: Bene, et in subjectione ejus. Iratus autem injuriis afficit eum dicens: Cur mentiris? At ille: Ita est, ut dixi. Et taxatas misit una cum Turmarcha in ipsum, et eduxit abundantiores familias. Tribulatione itaque ingenti Masalmas super hoc accepta cum furore expulit eum. Consilium quippe habebat aestate capere illud, et exspectandi classem, et sic in Asiam descendendi, atque hiemandi. Ergo quaesito iterum praetoris homine sciscitabatur ab eo. Ille vero jurejurando dixit ad eum: Omnia quae aio tibi, vera sunt, sed et multi in id taxati cum Turmarcha ingressi sunt, cunctamque substantiam ibidem habitantium, et inopes familias eduxit illinc. His auditis scribit praetori: Veni, inquiens, ad me, (1074D)et tecum paciscor, et universa ut vis parabo. Contemplatus igitur praetor, quod Masalmae appropinquasset, et quod in aliis quinque diebus provincias suas transiturus esset, missis ad eum duobus consulibus, significat ei dicens: Litteras tuas accepi, et voluntatem tuam suscepi, en ad te venio. Sed ut nosti, praetor sum, et pecunia, et argentum, et populus me secuturus est. At permitte mihi per hoc super unoquoque ipsorum verbum. Et siquidem quemadmodum requiro ex vobis, causa mea fuerit facta, bene, et optime: sin autem, indemnis saltem, et tribulatione proficiscar excepta. Consulibus ergo pervenientibus (1075A)ad eum Theodosianis, dicit illis Masalmas: Sciebam quod illuderet mihi praetor vere. At illi: Absit, inquiunt. Tunc facto, quod quaesierat, verbo absolvit eos, donec consules cum subscripto verbo ad praetorem fuissent reversi. Masalmas vero multitudines copiosas habens, et nusquam stare valens Acroenum adit. Praeterea, cum vidisset praetor, quod ille suas transisset provincias, Nicomediam vadit, et Theodosii filium consecutus capit hunc cum omni apparatu regio, et viris primis palatii. At vero Masalmas descendens in Asiam hiemavit illic, et Haumar in Cicilia. Ast praetor, assumpto imperatoris filio, et inito consilio cum his, qui secum erant, venit Chrysopolim. Porro Theodosius, compertis his quae gesta sunt, consilio a Germano patriarcha et (1076A)senatu percepto, per eumdem patriarcham a Leone indemnitatis verbum accepit, et Ecclesiae sine perturbatione servandae, et sic ei committunt imperium. Porro Theodosius una cum filio suo clerici facti, residuum vitae suae transierunt in pace: veniens autem Masalmas Pergamum, hanc obsedit, et indulgentia Dei per operationem diabolicam accepit, et magisterio cujusdam magi. Adductam enim viri civitatis illius mulierem incinctam, jamque parituram inciderunt, et assumpto parvulo in cacabo coxerunt Atque in hujusmodi Deo detestabili sacrificio omnes qui bellare volebant dexterae manus suae manicas intingebant, et idcirco traditi sunt inimicis.