Historia miscella/5
5
[recensere]LIBER QUINTUS. (0813) (0813B)Dum bellum in Numidia contra Jugurtham geritur, anno ab Urbe condita 642, M. Manlius cos. et Q. Cepio proconsul, adversum Cimbros, et Teutonas, et Tygurinos, et Ambronas, Gallorum, Germanorumque gentes, quae tum imperium Romanorum exstinguere conspiraverant, missi, provincias sibi Rhodano flumine medio diviserunt. Ubi dum inter se gravissima invidia et contentione discordant, cum magna ignominia, et periculo Romani nominis victi sunt. Siquidem in ea pugna M. Manlius cos. captus atque interfectus est, duoque filii ejus caesi: octoginta millia Romanorum, sociorumque ea tempestate trucidata, quadraginta millia calonum atque lixarum interfecta Antias scribit. Ita ex omni penitus exercitu decem tantum homines, qui (0813C)miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur. Hostes binis castris atque ingenti praeda potiti, nova quadam, atque insolita exsecratione, cuncta quae ceperant pessumdederunt. Vestes scissae, aurum argentumque in flumen abjectum, loricae virorum concisae, phalerae equorum dispersae, equi ipsi gurgitibus immersi, homines laqueis in collo inditis ex arboribus suspensi sunt: ita ut nihil praedae victor, nihil misericordiae victus, cognosceret. Maximus tunc Romae non solum luctus, verum etiam metus fuit, quantus vix Annibalis tempore Punicis bellis, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur, Italiamque delerent. Iisdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adolescentem rure relegatum cum duobus servis parricidii ministris interfecit, ipsosque continuo servos (0814B)in pretium sceleris manumisit. Die dicta, Cn. Pompeio accusante damnatus est. Igitur Marius post victoriam Jugurthinam, secundo cos. est factus, bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cimbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit Q. Lutacium Catulum, et cum juxta Isare Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuissent Teutones, Cimbri, et Tygurini, et Ambrones, postquam continuo triduo circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent vallo, atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt. Marius post digressum hostium castra movit, et collem occupavit, qui campo, et fluvio, (0814C)ubi hostes sese diffuderant, imminebat. Cumque exercitui ejus aquae ad potandum deessent, querelisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro vindicandam. Primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus, subsecutus exercitus; mox justo certamine compositis ordinibus bellum gestum est; et vicere Romani. Quarto die rursus productae utrinque acies in campum, usque ad meridiem pene simili pugnavere discrimine. Post ubi, incalescente die, fluxa Gallorum corpora, in modum nivium tabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna protracta est. Ducenta millia armatorum Gallorum in eo bello interfecta sunt, octoginta millia capta, vix tria millia fugisse referuntur. Dux quoque eorum Theutobodus occisus est. Mulieres eorum constantiore (0815A)animo, quam si vicissent, consuluere coss., ut si inviolata castitate virginibus, sacrisque diis serviendum esset, vitam sibi reservarent. Itaque cum petita non impetravissent, parvulis suis ad saxa collisis cunctae sese ferro ac suspendio premerunt. Haec de Tygurinis et Ambronibus qesta sunt. Teutones autem, et Cimbri integris copiis Alpium nives emensi, Italiae plana pervaserunt: quorum adeo feritas erat, laeti perire in bello, in morbo cum lamentis, amisso duce vivere illicitum eis videbatur. Igitur cum plana Italiae pervasissent, et ibi cum rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lavacris emolliretur, Marius V cos. et Q. Catulus adversus eos missi sunt. Die ad pugnam, et campo dato, Annibalis secuti ingenium, in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt. Prima siquidem perturbatio (0815B)Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam, quam adesse senserint: cumque illico vulnerati equites retro in suos cogerentur, totamque multitudinem indisposite adhuc adventantem conturbarent, et sol cum vento ortus emicuisset, ex adverso visus eorum pulvis opplevit, et splendor hebetavit. Ita factum est, ut tanta, ac tam terribilis multitudo, minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur; CXL millia eorum tunc in bello caesa, XI millia capta dicuntur. Romani milites ex utroque exercitu trecenti periere. Tria et triginta Cimbris signa-sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportavit, Catuli exercitus XXXI. Sed ab eorum mulieribus graviorem pene quam ab ipsis pugnam, Romani experti sunt. Hae etenim plaustris in modum castrorum (0815C)dispositis, ipsae desuper pugnantes, diu obstitere Romanis. Sed cum ab eis novo caedis genere terrerentur: abscissis enim cum crine verticibus, inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur, ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque vertere. Namque, quaedam concursu mutuo jugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae; aliae funibus per equorum crura consertis, ipsisque continuo equis exstimulatis, postquam suas iisdem funibus, quibus equorum crura nexuerant indidere cervices, protractae atque exanimatae sunt; aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependere. Inventa est etiam quaedam, quae duos filios, trajectis per colla eorum laqueis, ad suos pedes vinxerit, et cum (0815D)seipsa suspendio moritura dimisisset, secum traxerit occidendos. Inter haec multa et miserabilia mortis genera, Reguli quoque duo strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lucius et Bojorix reges in acie ceciderunt. Clondicus et Cesorix capti sunt. Ita in his duobus praeliis CCCXL millia Gallorum caesa, et CXL millia capta sunt, absque innumera multitudine mulierum, (0816A)quae se, suosque parvulos femineo furore, vi autem virili, necaverunt. His bellis hic fuit finis: triumphus utrique decretus est. Igitur post talem Marii triumphum Romanamque victoriam, incredibile facinus et nunquam antea auditum vel cognitum Romae perpetratum est, quod versum in horrorem, gaudium in tota Urbe funestavit. P. Malleolus quidam, servis annitentibus, matrem suam interfecit, damnatusque parricidii, insutusque in culeum, in mare projectus est. Impleveruntque Romani et facinus, et poenam: unde et Solon Atheniensis decernere non ausus fuerat, dum fieri posse non credidit: et Romani, qui se ortos a Romulo scirent, etiam hoc fieri posse intelligentes, supplicium singulare sanxerunt. Anno post Urbem conditam 645, post Cimbricum et Teutonicum (0816B)bellum, et quintum Marii consulatum quo status imperii Romani jure conservatus judicatur, sexto consulatu ejusdem C. Marii ita labefactatus est, ut pene usque ad ex tremum intestina clade conciderit. Evolvere ac percurrere discordiarum ambages, et inextricabiles seditionum causas incommodum simul, ac longum videtur. Sane breviter me dixisse sufficiat; quia primus L. Apuleius Saturninus excitati tumultus auctor exstiterit, Q. Metello Numidico, viro sane primario, acerrimus inimicus, qui eum censorem creatum, protractum domo atque in Capitolium fugientem, armata multitudine obsedit. Unde Romanorum equitum indignatione dejectus est, plurima ante Capitolium caede facta. A. Numium deinde competitorem suum Saturninus et Glaucia fraude C. Marii cos. occidere. Subsequenti anno Marius VI cos., et (0816C)Glaucia praetor, et Saturninus trib. pleb. conspiraverunt Metellum Numidicum in exsilium quacumque vi agere. Die dicta, suppositis eisdem judicibus per scelus innocens Metellus damnatus, in exsilium cum totius urbis dolore discessit. Idem Saturninus Memmium virum acrem et integrum fieri cos. timens, orta subito seditione fugientem per P. Metium satellitem informi stipite comminutum interfecit. Fremente pro tantis Reip. malis senatu populoque Ro., Marius cos. accommodato ad tempus ingenio, consensui bonorum sese immiscuit, commotamque plebem leni oratione sedavit. Saturninus infamibus ausibus concionem domi suae habuit, ibique ab aliis rex, ab aliis imperator est appellatus. Marius manipulatim plebe conscripta alium cos. (0816D)cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communivit, in foro praelium commissum. Saturninus a Marianis foro pulsus, in Capitolium confugit. Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit. Bellum deinde in atrio Capitolii horrendum satis actum est. Multi circa Saufejum et Saturninum caesi. Saturninus palam clamitans Marium esse auctorem omnium molitionum suarum contestatus est. Cum autem ipse Saturninus, et (0817A)Saufejus, et Labienus, cogente Mario in curiam confugissent, per equites Romanos effractis foribus occisi sunt. C. Glaucia extractus de domo Claudii trucidatus est. Furius tribunus pleb. bona omnium publicanda decrevit. Cn. Dolobella Saturnini frater per forum olitorium fugiens cum L. Geganio interfectus est. Itaque auctoribus tantae seditionis occisis, quies populo fuit. Tunc Cato, atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius Urbis gaudio promulgarunt, quae ne perficeretur, Marii cos. et Furii tribuni pleb. factionibus intercessum est. Rutilius vir integerrimus adeo fidei atque innocentiae constantia usus, ut die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem, neque capillum, barbamve demiserit, neque sordida veste humilive habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, (0817B)judices tentaverit, orationem quoque a praetore concessam, nihilo submissiore animo habuerit, cum evidenti oppugnaretur calumnia, et opinione bonorum omnium jure absolvendus putaretur, perjurio judicum condemnatus est. Qui Smyrnam commigrans, litterarum studiis contentus consenuit.
Anno ab Urbe condita 649, Sex. Julio Caesare et L. Martio Philippo coss., cum prope alia omnia bella cessarent, intestinis causis sociale bellum totam commovit Italiam. Qui cum annis numerosis jam populo Romano obedirent, tum libertatem sibi aequam asserere coeperunt, perniciosum admodum hoc bellum fuit. Rutilius cos. in eo occisus est, et Cepio nobilis juvenis, ac Portius Cato alius cos. Interea Livius trib. pl. Latinos omnes spe libertatis illectos, cum placitum (0817C)explere non posset, in arma excitavit. Eo accessit, ut moestam urbem prodigia dira terrerent. Nam sub ortu solis globus igneus a regione Septentrionis cum maximo fragore coeli emicuit. Apud Aretinos, cum panes in convivio frangerentur, cruor e mediis panibus, quasi e vulneribus corporum fluxit. Praeterea per septem continuos dies grando lapidum, immistis etiam testarum fragmentis terram latissime verberavit. In Samnitibus vastissimo terrae hiatu flamma prorupit, et usque in coelum extendi visa est. Complures praeterea in itinere videre Romani globum coloris aurei de coelo ad terram devolvi, majoremque factum, rursus a terra oriente sole in sublime ferri, ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse. Drusus tantis (0817D)malis anxius domi suae, incerto quidem auctore, interfectus est. Igitur Picentes, Vestini, Marsi, Peligni, Marsucini, Samnites, Lucani, cum adhuc occultam defectionem meditarentur, C. Servium praetorem legatum ad se missum apud Asculum occiderunt, statimque (0818A)clausa civitate omnes Romanos cives in dicta caede jugularunt. Continuo atrocissimam perniciem infandissima praecessere prodigia. Namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti atque inter homines vivere solita erant, relictis stabulis, pascuisque, cum balatu, hinnitu, mugituque miserabili, ad silvas montesque fugerunt. Canes quoque, quorum natura est extra homines esse non posse, lacrymosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt. Nec mora, post haec tam gravia prodigia, civilia bella secuta sunt. Ea tempestate apud Judaeos primus Aristobulus rex et pontifex pariter diadematis sumpsit insigne. Igitur Cn. Pompeius praetor cum Picentibus jussu senatus bellum gessit, et victus est. Post quae sibi Samnites Papium Mutilium ducem praefecerant. (0818B)Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptaverant, Julius Caesar Samnitium pugna victus caeso fugit exercitu. Rutilius cos. Marium propinquum suum legatum sibi elegit, quem assidue submonentem moram bello utilem fore, paulisper in castris exerceri militem oportere tironem, dolo id agere ratus, contempsit, seseque in insidias Marsorum cum universo agmine exercitus sui incautus injecit, ubi ipse cos. occisus est, et multi nobiles interfecti, et octo millia militum Romanorum caesa sunt. Arma et corpora interfectorum in conspectu Marii legati Telonus fluvius pertulit, atque in testimonium cladis evexit. Marius, raptis continuo copiis, victores insperatus oppressit, octo millia et ipse Marsorum interfecit. Cepio autem a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. L. (0818C)vero Julius Caesar, postquam apud Eserniam victus aufugerat, contractis undique copiis, adversum Samnitas et Lucanos dimicans, multa millia hostium interfecit. Cumque ab exercitu imperator esset appellatus, Romamque nuntios de victoria misisset, senatus saga, hoc est, vestem moeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe arridente deposuit, atque antiquum togae decorem recuperavit. Marius deinde VI millia Marsorum occidit, septem millia armis exuit. Idem Marius Syram mulierem in castris habebat sacricolam, ex cujus auctoritate asserebat se omnia aggredi. Interea L. Cornelius Sylla praetor cum viginti quatuor cohortibus Eserniam missus, ubi arctissima obsidione Romani cives, militesque premebantur, maximo bello, et plurima caede hostium, (0818D)urbem sociosque servavit. Cn. Pompeius Picentes gravi praelio fudit, qua victoria senatus laticlavia et caetera dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo victoria Caesaris primo respirante sumpsisset. Portius Cato praetor Etruscos, Plotius legatus Umbros, (0819A)plurimo sanguine impenso, et difficillimo labore vicerunt. Sylla praeliatus simulacrum Apollinis Delphis ablatum suppliciter orabat in conspectu militum, ut promissa praestaret, et videbatur fretus inire bellum. Igitur Cn. Pompeio, L. Portio Catone coss. Pompeius diu obsedit Asculum civitatem, nec tamen expugnavisset, nisi populum in campum prorumpentem gravissima oppressione vicisset. Decem et octo millia Marsorum in ea pugna cum Franco duce suo caesa sunt, capta tria millia. Quatuor autem millia Italici viri ex ea caede profugi jugum montis, coacto in unum agmine, forte conscenderant: ubi exanimati, oppressique nivibus miserabili morte riguerunt. Namque ut attoniti timore hostium steterunt, alii stipitibus vel saxis reclines, alii armis suis innitentes, patentibus cuncti oculis, dentibusque (0819B)nudatis, viventium in modum visebantur. Nec ullum erat procul intuentibus mortis indicium, nisi diuturna immobilitas, quam nullo modo humanae vitae vegetatio diu perpeti potest. Eodem die Picentes congressi et victi sunt, quorum dux Judacilius, convocatis ducibus suis, post magnificas epulas, largaque pocula, cunctos ad exemplum sui provocans, hausto veneno absumptus est, cunctis factum ejus laudantibus, sed nemine subsequente. Anno ab Urbe condita 661, cum ad obsidendos Pompeios Romanus exercitus isset, et Postumius Albinus vir consularis, tunc L. Syllae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est. Sylla cos. civilem cruorem nonnisi hostili sanguine expiari posse testatus est. Cujus rei conscientia motus exercitus, ita pugnam adorsus (0819C)est, ut sibi unusquisque pereundum videret, nisi vicisset. Decem et octo millia Samnitum in illo praelio caesa sunt. Juventium quoque Italicum ducem, et magnum ipsius populum persecutus occidit. Portius Cato cos. copias Marianas habens, cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est non majora C. Marium fecisse; et ob hoc, cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli, quasi ab incerto auctore prostratus est. C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marucini Vestinique, Sulpicio legato Pompeii persequente, vastati sunt. Propedius et Obsidius Italici imperatores ab eodem Sulpicio apud flumen Theanum horribili praelio oppressi et occisi sunt. Pompeius Asculum ingressus praefectos, centuriones, cunctosque principes eorum (0819D)virgis cecidit, securique percussit, servos praedamque omnem sub hasta vendidit: reliquos liberos quidem, sed nudos et egentes, abire praecepit; et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit. Namque eodem tempore, cum penitus exhaustum esset aerarium, et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus, (0820A)auguribus, decemviris, et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia, vendita sunt, et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est. Et quidem tunc in sinum ipsius civitatis eversarum omnium urbium nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia praecipuas suas partes auctionabatur. Quam ob rem consideret tunc tempora sua, cum quasi inexplebilis venter cuncta consumens, et semper esuriens, cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior, nihil relinquens, nihil habebat, et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur. Iisdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus, cunctos fines Macedoniae depopulatus est, tandemque a (0820B)C. Sentio praetore superatus redire in regnum suum coactus est.
Anno ab Urbe condita 662, nondum finito sociali bello, quod per quinque annos gestum est, Romae primum civile bellum commotum est. Eodem anno etiam Mithridaticum. Causam bello civili C. Marius sexto consulatu dedit. Nam cum Sylla cos. contra Mithridatem gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupaverat, mitteretur: isque cum exercitum in Campania paulisper teneret, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae tollerentur, Marius affectavit septimum consulatum, et ut ipse ad bellum Mithridaticum mitteretur. Quo Sylla cognitio impatiens revera, et pertinax, intemperataque ira percitus, cum quatuor legionibus, primum (0820C)ante Urbem consedit, ibi Gratidium Marii legatum quasi primam victimam belli civilis occidit. Mox Urbem cum exercitu irrupit, fasces ad inflammandam Urbem poposcit, omnibus metu abditis per sacram viam citato agmine in forum venit. Marius cum permovere nobilitatem, inflammare plebem, equestrem denique ordinem perarmare frustra attentasset, postremo servis spe libertatis et praedae ad arma sollicitatis, nequaquam pugnare ausus, tamen in Capitolium concessit. Sed cum in eum Syllanae cohortes irruissent, magna suorum caede diffugit. Ibi tunc Sulpicius Marii collega servo suo prodente prostratus est. Servum vero ipsum, quod hostem indicaverat, manumitti, quod dominum vero prodiderat, saxo Tarpeio dejici coss. decreverunt. Marius fugiens, cum persequentium insania circumseptus esset, in Minturnensium (0820D)paludibus sese abdidit. E quibus infeliciter luto oblitus, ignominioseque extractus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus, retrususque in carcerem, percussorem ad se missum solo vultu exterruit. Deinde lapsus e vinculis in Africam transfugit, sollicitatoque ex Utica filio, ubi in custodia observabatur, continuo Romam regressus, Cornelio Cinnae cos. societate scelerum conjunctus est. Igitur Sylla ad Asiam profectus (0821A)est. Mithridates, qui Ponti rex erat, atque Armeniam minorem, et totum Ponticum mare in circuitu cum Bosphoro tenebat, primo Nicomedem amicum populi Romani Bithynia voluit expellere, senatuique mandavit, et populo Romano, bellum se ei propter injurias, quas passus fuerat, illaturum. A senatu responsum Mithridati est, si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse pateretur. Quare iratus Cappadociam statim occupavit, et ex ea Ariobarzanem regem et amicum populi Romani fugavit. Mox etiam Bithyniam invasit, et Paphlagoniam, pulsis ex ea regibus amicis populi Romani Pylemene et Nicomede. Inde in Ephesum contendit, et per omnem Asiam litteras misit, ut ubicunque inventi essent cives Romani, uno die occiderentur. Quod et factum est. Nam octoginta millia (0821B)civium Romanorum per omne regnum morantium sub una die interfecta sunt. Quis moeror plurimarum provinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerat, cum singuli quique, aut prodere innocentes hospites, et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur? Interea etiam Methone civitas Achaiae ab Aristone Atheniense Mithridati tradita est. Miserat enim jam ad Achaiam Mithridates Archelaum ducem suum cum centum et triginta millibus equitum ac peditum, per quem etiam Athenae et reliqua Graecia occupata est. Sylla, cui post consulatum Mithridaticum bellum obvenerat, Archelaum apud Piraeum Atheniensium portum septemplici muro communitum diu obsedit, ipsam Atheniensium urbem vi cepit. Postea justo praelio cum Archelao conflixit. Centum (0821C)decem millia de exercitu Archelai interfecta, vix decem millia superfuisse referuntur. Ex Syllae exercitu, res mira, tredecim tantum homines interficiuntur. Comperta clade Mithridates lectissima septuaginta millia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. Secundo praelio quinquaginta millia ex his interfecta sunt, ibique Diogenes Archelai filius trucidatus est. Tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, exstinctae sunt. Nam viginti millia militum ejus in paludem pulsa, cum Syllae fidem implorarent, insatiabili victoris ira interfecta sunt, totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. Porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere, bonaque eorum publicare animo intenderat. Cumque jam mille sexcentos ita interfecisset, (0821D)Ephesii exemplum verentes, excluso praesidio ejus, portam objecerunt. Similiter Smyrnaei, Sardii, Colophonii, Trallianique fecerunt. Perturbatus Mithridates jussit cum Sylla de pace agi. Interim eo tempore Sylla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas, (0822A)et Moesos, partim vicit, partim in fidem recepit. Sed cum legati a rege Mithridate, qui pacem petebant, venissent, non aliter se daturum Sylla esse respondit, nisi rex, relictis his quas occupaverat civitatibus, ad regnum suum rediisset. Postea tamen ad colloquium ambo venerunt: pax inter eos ordinata est, ut Sylla ad bellum civile festinans a tergo periculum non haberet. Igitur Marius et Cinna, dum Sylla decertans in Asia Mithridatem vicit, ad profligandam universam remp. exercitum sibi in quatuor partes diviserunt. Tres siquidem legiones Mario datae: parti copiarum Cn. Carbo praepositus est; partem Sertorius accepit, ille scilicet Sertorius jam hic civilis belli incentor, et particeps, qui etiam, hoc finito, aliud post in Hispania bellum excitavit, quod per multos annos (0822B)maximis Romanorum cladibus traxit. Caetera vero exercitus portio Cinnam secuta est. Porro autem Cn. Pompeius, qui a senatu cum exercitu accersitus erat, ut reip. opitularetur, et diu sese novarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario vel Cinna, ad Cn. Octavium alterum cos. sese contulit, et mox cum Sertorio conflixit. Infelicem pugnam interventus noctis diremit. Sexcenti ex utraque parte milites trucidati sunt. Postera die cum permista corpora ad sepulturam discernerentur, miles Pompeianus fratris sui, quem ipse interfecerat, corpus dum spoliat, cognovit. Dictis in deos conviciis corpus rapuit, et sub Pompeianis castris rogo indidit, illico pectus gladio transverberans, simulque lacrymas et sanguinem fundens, super fraternum sese cadaver igni adjecit. Igitur Marius Coloniam (0822C)Ostiensem vi ingressus omnia ibi genera libidinis, avaritiae et crudelitatis exercuit. Pompeius fulmine afflatus interiit; exercitus vero ejus pestilentia correptus, pene totus absumptus est. Nam undecim millia virorum de castris Pompeii mortua, sex millia autem de parte Octavii desiderata sunt. Marius Antium et Aritiam civitates hostiliter irrupit, cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. Post Cinna cos. cum legionibus et Marius cum fugitivis Urbem ingressi, nobilissimos quosque et plurimos e senatu viros consulares interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius Syllae domo eversa, filios et uxorem ad fugam compulerunt. Igitur Marius cum interfectorum civium capita illata conviviis, oblata Capitoliis, collata rostris, ad, spectaculum ornatumque (0822D)congereret, maxime caput M. Antonii eximii oratoris abscissum, cum inde sanies manaret, in ipso convivio manu pertractavit, insultans insuper, illudensque conviciis, complexusque P. Annium, qui caput illud cruentus attulerat. Ac idem cum septimo consulatum cum (0823A)Cinna tertio cos. pervasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est. Quis non jure miretur septem ejus consulatus et duos triumphos? Quis non in eum merito stupeat amplissimum testimonium Scipionis? Namque Scipio interrogatus in coena si quid de ipso Scipione fataliter actum fuisset, quem magnum imperatorem resp. habitura esset, cum circumtulisset oculos: Vel hic, inquit. Ad Marium enim tota animositate respexerat. Interea Cinna bonorum neces malorum caede supplevit. Nam cum introducta primarium fugitivorum manus insatiabilis praedandi esset, nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata inermis exstincta est. Caesa sunt in illa die in foro Urbis octo millia fugitivorum, (0823B)idemque Cinna quarto cos. ab exercitu suo interfectus est. Igitur residui senatorum, qui potentiam Cinnae, saevitiam Marii, insaniam Fimbriae, Sertorii audaciam fugam evaserunt, transvecti in Graeciam coegerunt precibus Syllam, ut periclitanti, imo jam pene perditae patriae opem ferret. Ille in Italiam trajecit, bellum civile gesturus adversus Norbanum et Scipionem coss. Mox ut Campanum littus attigit, primo praelio contra Norbanum dimicavit, non longe a Capua. Tunc septem millia Romanorum Romani interfecerunt, sex eorumdem ab hisdem capti sunt. Centum viginti quatuor suorum amisit. Inde etiam ad Scipionem se convertit, et ante praelium totum ejus exercitum sine sanguine in deditionem accepit. Sed cum Romae mutati essent coss., et Marius Marii filius, ac Papirius (0823C)Carbo consulatum accepissent, Syllae duces plura praelia adversus Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. Nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit, et castra pervasit, et Cn. Pompeius Carbonis equitatum graviter trucidavit. Damasippus praetor, incentore Mario cos., Q. Scaevolam, C. Carbonem, L. Domitium, P. Antistium in curiam quasi ad consulendum vocatos crudelissime occidit. Corpora interfectorum per carnifices unco tracta atque in Tiberim missa sunt. Sylla deinde contra Marium Juniorem dimicavit. In quo praelio de exercitu Marii caesa sunt viginti quinque millia, sicut Claudius scribit, et ex parte Syllae quadringenti perierunt. Pompeius Carbonem etiam castris exuit, fugientemque insecutus, nunc caedendo, nunc ad deditionem cogendo, plurima exercitus (0823D)ejus parte privavit. Metellus Norbani agmen oppressit, ubi novem millia Marianae partis occisa sunt. Lucullus cum a Quintio obsideretur, erupit, et repentina pagina obsessorem delevit exercitum. Nam plusquam (0824A)decem millia ibi tunc caesa referuntur. Fabius vero Arianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae manu servorum affectans, a dominis eorum apud Uticam conjectis sarmentis cum omni familia vivus incensus est. Sylla deinde, cum Lamponio Samnitum duce et Carrinatis reliquis copiis, ante ipsam Urbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit, gravissimoque praelio tandem vicit. Octoginta millia hominum ibi fusa dicuntur, duodecim millia sese dedidere, reliquam multitudinem in fugam versam insatiabilis victorum civium ira consumpsit. Sylla mox, ut Urbem victor intravit, tria millia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas et fidem datam, inermes securosque interfecit. Plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Syllanae partis (0824B)occisi sunt, quos fuisse plusquam novem millia ferunt. Ita liberae per urbem caedes, percussoribus passim vagantibus, Q. Catulus palam Syllae dixit: Cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? Tunc L. Sylla, auctore Furfidio primipilari, primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. Prima siquidem proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quatuor consulares erant, Carbo, Marius, Norbanus et Scipio, et inter eos Sertorius tunc maxime pertimescendus. Item alia cum quingentis hominibus proposita est. Quam cum Lolius, quippe securus, nihilque sibi conscius, legeret, ubi suum repente nomen offendit, dum se trepidus adoperto capite foro subtrahit, interfectus est. Sed ne ipsis quidem tabulis fides, ac finis malorum videbantur. Namque (0824C)alios, quos proscripserant, jugulabant, alios autem postquam jugulaverant, proscribebant: nec ipsius mortis erat via simplex, aut una conditio, ut in nece civium saltem jus hostium servaretur, qui nihil a victis praeter vitam exigunt. Marcium Marium siquidem de caprili casa extractum vinciri Sylla jussit, ductumque trans Tiberim ad Lutaciorum sepulcrum, effossis oculis, membrisque minutatim confractis, trucidari. Post hunc P. Letorius senator, et Venuleius triumvir occisi sunt. M. Marii caput Praeneste missum. Quo viso C. Marius ultima desperatione correptus, ubi a Lucretio obsidebatur, ne in manus inimicorum incideret, cum Telesino mutua morte concurrit. Cumque violentius ipse in concurrentem manus adigit, circa suum vulnus manus percutientis hebetavit. Ita eo interfecto ipse leviter vulneratus (0824D)cervicem servo suo praebuit. Carrinatem praetorem Sylla jugulavit. Inde Praeneste profectus omnes Marianae militiae principes, hoc est, legatos, quaestores, praefectos, et tribunos jussit occidi. Rursus pugnam (0825A)gravissimam habuit contra Lamponium et Carrinatem duces partis Marianae ad portam collinam. Septuaginta millia hostium in eo praelio contra Syllam stetisse dicuntur. Duodecim millia se Syllae dediderunt; caeteri in acie, in castris, in fuga, insatiabili ira victoris consumpti sunt. Cn. Pompeius Carbonem alterum consulem fugientem ab Arimino, et ad Cossuram insulam fugere conantem cepit, et in Siciliam retractum, compluresque cum eo socios ejus occidit; Sylla, cognita Pompeii adolescentis industria, annos viginti et unum nati, tantis exercitibus praefecit eum, ut secundus a Sylla haberetur. Occiso ergo Carbone, Siciliam Pompeius recepit, et in Africam transgressus, eruptione facta circa Uticam, decem et octo millia hominum interfecit. Quo bello Domitius dux Marianus, (0825B)dum inter primores pugnat, occisus est. Idemque Pompeius Jarbam Numidiae regem persecutus fugientem a Bogude Bocchi Maurorum regis filio spoliari omnibus copiis fecit. Quem continuo Bullam reversum, tradito sibi oppido, interfecit. Post haec Sylla de Mithridate ingenti gloria triumphavit. Cn. etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et vigesimum annum agens de Africa triumphavit. Sylla dictator creatus est, ut dominationis et crudelitatis libido, honesti et praecipui nominis reverentia, et (0826A)armaretur, et velaretur, visus est tandem privatus. Creatis itaque P. Servilio et Appio Claudio coss., hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum, et civile Syllanum. Haec per annos decem tracta sunt. Consumpserunt autem ultra centum quinquaginta millia Romanorum, viros consulares triginta tres, praetorios septem, aedilitios sexaginta, senatores ducentos, absque innumeris Italiae totius populis, qui sine consideratione deleti sunt. Post haec tamen, Sylla mortuo, Lepidus Marianae partis assertor adversus Catulum Syllanum ducem surgens, redivivos bellorum cineres suscitavit. Bis tunc acie con certatum est, plurimi Romanorum ipsa jam paucitate miserorum, et adhuc illo furore insanientium caesi sunt. Albanorum civitas, pro eo quod illuc (0826B)Scipio Lepidi filius confugisset, obsidione oppugnata est, atque excruciata fame, ultima miserabilium reliquiarum deditione servata est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens, persequente Pompeio, apud Regium interfectus est. Ita hoc bellum civile non magis clementia Catuli quam taedio Syllanae crudelitatis, ut ignis in stipula, eadem celeritate qua exortum est evanuit. Hoc tempore Jerosolymis Alexandra uxor Alexandri regnabat, ex cujus aetate Judaeos rerum confusio et variae oppressere clades.