Jump to content

Historia miscella/7

E Wikisource

LIBER SEPTIMUS. (0849) (0849D)Anno ab Urbe condita 700 fere ac nono, interfecto Julio Caesare, civilia bella reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris senatus favebat. Antonium cos. partium Caesaris civilibus bellis opprimere conabatur. Ergo turbata Republica inter multa scelera, quae Antonius committebat, D. Brutum apud Mutinam obsidione concluserat, pro qua re a senatu hostis judicatus est. Missi ad eum expugnandum liberandumque (0850D)Brutum duo coss. Hircius et Pansa, et cum his Octavius, adolescens annos natus decem et septem, patre Octavio senatore genitus, maternum genus ab Aenea per Juliam familiam sortitus, Caesaris nepos, Acciae sororis ejus filius, quem ille testamento haeredem reliquerat, et nomen suum ferre jusserat. Hic est qui postea Augustus est dictus, et rerum potitus. Nam, ut breviter coacervationem malorum explicem, bella civilia (0851A)quinque gessit, Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Acciacum. Ex quibus duo, hoc est, primum ac novissimum, adversus M. Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus L. Antonium, quartum adversus Sextum Pompeium Cn. Pompeii filium. Igitur Pansa primo veniens exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo graviter vulneratus, et ab eodem pulnere interpositis diebus mortuus est. Hircius auxilium collegae ferens, magnas Antonii copias vasta caede delevit. Caesar eatenus castra custodivit. Secunda adversus Antonium pugna magnae utrinque strages actae sunt. Namque tunc ibi Hircius cos. occisus est, Caesar victoria potitus est. Cui D. Brutus de conjuratione occisi Julii Caesaris confessus preces poenitentiae fudit. Fugatus Antonius amisso exercitu (0851B)confugit ad Lepidum, qui Caesaris equitum magister fuerat, et tum militum copias grandes habebat: a quo susceptus est. Dolobella Trebonium unum ex interfectoribus Caesaris Smyrnae interfecit. Consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. Postea Decius Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basilus autem eques unus de percussoribus Caesaris manu servorum suorum necatus est. Interea Lepido satis operam dante, Caesar Antonium recepit in gratiam, atque ob fidem reconciliatus est gratia Dinae filiae ejus, quam matrimonio sortitus est; et ut vindicaturus patris sui mortem, a quo per testamentum fuerat adoptatus, Romam cum exercitu profectus est. Cumque in Urbe rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Toranius vir Praetorius nihil tale metuens, (0851C)incursu militum domi suae interfectus est, aliique complures trucidati sunt. Per hos etiam Cicero Orator occisus est, multique alii nobiles; et cum Antonio ac Lepido Caesar remp. armis tenere coepit. Itaque ne latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duo senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris. Ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicum suum proscripserat, ibi Lepidus Paulum fratrem suum in eumdem proscriptorum gregem conjecerat. Adjecti sunt postea ad numerum proscriptorum triginta equites Romani, multae diu ac variae caedes actae, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt. At Dolobella in Syria multa cum Cassio (0851D)interfectore Julii Caesaris bella gessit, a quo victus sese interfecit. Interea Brutus et Cassius interfectores Caesaris magnis exercitibus comparatis per Macedoniam et Orientem apud Athenas convenerunt, totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter (0852A)vitam nihil reliquit. Igitur profecti sunt contra eos Caesar Octavianus Augustus et M. Antonius. Remanserat enim ad defendendam Italiam Lepidus. Apud Phil i ppos Macedoniae urbem contra eos magnis bellorum apparatibus pugnaverunt, eosque persecutos ad mortem compulerunt, quamvis manifestissime tunc illa pugna, non virtute partis Antonii, sed Caesaris felicitate confecta sit. Caesar enim tunc aeger, cum se in castris Pharsalicis capiendae quietis causa tenere statuisset, et apud Philippos luce ventura certaturae civile bellum inter se Romanae manus essent, hortatu et precibus medici sui Antonii, qui per somnium a Minerva admonitum sese fatebatur, ut ea die e castris Caesarem salutis ipsius causa duceret in campum, cum lectica aegre inter copias egressus est. Sed intento eo in eventum (0852B)victoriae, unus ex interfectoribus Caesaris Brutus castra ejus cepit. Sed rursus Caesariani milites Bruti et Cassii castra ceperunt. Qua re ad desperationem adacti Brutus et Cassius immaturam sibi mortem ante belli terminum consciverunt. Nam invitatis percussoribus Cassius caput, Brutus latus praebuit. Igitur in eo bello, quod apud Philippos gestum est, visum est L. Cassio, quod purpuratum Julium Caesarem avunculum suum equo incitato in se irruentem videret, qui mox gemens exclamavit: Cedamus, quando nec occidisse prodest. Interea inter Augustum et Antonium sic est Respublica divisa, ut Augustus Hispanias, Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam, Pontum, Orientem. Sed in Italia L. Antonius consul bellum civile commovit, frater ejus qui cum Caesare contra Brutum et (0852C)Cassium dimicaverat. Is apud Perusium Thusciae civitatem victus et captus, atque occisus est. At Romae uxor Antonii Fulvia, Caesaris socrus, dominatum ut mulier agitabat. Incertum in hac mutatione consularis regiique fastigii utrum deficientis potentiae ultima, an incipientis prima nominanda, certe etiam in eos insolens, per quos ut insolesceret agebatur. Nam et Caesarem reversum apud Brundusium contumeliis, et factionibus, atque insidiis, petit. A quo propulsata ad Antonium concessit in Graeciam. Sex. Pompeius Cn. Pompeii filius, postquam se in proscriptorum numerum relatum comperit, conversus in latrocinia omnem oram maritimam Italiae caedibus rapinisque vastavit. In Sicilia praeterea ingens bellum commovit, cum his qui supererant (0852D)ex partibus Bruti et Cassii, qui ad eum confluxerant, commeatibusque impeditis Romam fame affecit. Tunc per Caesarem Octovianum et M. Antonium superatus est bello. Mox cum eo pacem Triumviri, ut non dicam Tyranni, id est, Lepidus, Caesar, Antoniusque fecerunt. Sed continuo, cum contra pactum Pompeius (0853A)fugitivos, allegeret, ut hostis habitus est. Mena libertus Pompeii cum sexaginta navium classe ad Caesarem defecit, eidemque classi ipse jussu Caesaris praefuit. Idemque continuo cum Statilio Tauro adversum Menecratem Pompeianum ducem navale bellum gessit. Deinde ipse Caesar adversus eosdem Pompeianos cruentissimum bellum confecit. Sed continuo victricem classem pene universam apud Scyllaceum naufragio amisit. Eodem tempore M. Agrippa in Aquitania rem prospere gessit. Et L. Ventidius Bassus Persas et Parthos in Syriam irrumpentes tribus maximis bellis fudit, regemque eorum Pacorum Horodis regis filium in acie interfecit, ea scilicet die, qua olim Horodes rex per duces Surenam et Sulacem Crassum occiderat. Hic primus de Parthis justissimum triumphum (0853B)Romae egit. Interea Antonius, vix uno castello expugnato, pacem cum Antiocho fecit, ut ipse tantam rem consummasse videretur. Ventidium Syriae praefecit, jussitque ut Antigono bellum inferret, qui Judaeos tum forte debellaverat, captaque Hierosolyma, regnum Herodi dederat, quem continuo victum in deditionem recepit. Mena libertus cum sexaginta navibus ad Pompeium rediit, a quo clementer acceptus Caesaris classem incendit, quamvis alteram nuper Caesar secundo naufragio perdidisset. Idemque Mena postea ab Agrippa navali praelio circumventus, cum sex triremibus ad Caesarem transiit. Sed hunc Caesar tertio transfugam, indulta tantum vita, segnem reliquit. Deinde Agrippa inter Mylas et Liparam insulam adversum Democham et Pompeium navale praelium (0853C)gessit et vicit; ibique tunc naves triginta, aut demersit, aut cepit, reliquis laceratis Pompeius Messanam confugit. Caesar interea Taurominium trajecerat, quem Pompeius repentino impetu afflixit. Unde multis navibus suis demersis, ac magna multitudine suorum militum perdita, in Italiam Caesar aufugit. Nec interveniente mora in Siciliam rediit, ibique Lepidum ex Africa adventantem obvium habuit, summas sibi partes terrore, minis, ac superbia vindicantem. Post dies paucos Agrippa jussu Caesaris a littore cum acie instructa prospectantis, atrocissimo navali praelio adversus Pompeium conflixit, et vicit. Nam centum sexaginta et tres naves aut demersit, aut cepit. Pompeius cum decem et septem navibus vix elapsus evasit. Lepidus magna viginti legionum insolentia tumens, cum Messanam militibus permissam diripuisset, (0853D)ipsum Caesarem ad se venientem semel, atque iterum sprevit, ac potius telis appeti jussit, quae ille, collecta in laevum brachium lacerna, se protegendo vitavit. Mox immisso equo ad suos reversus, instructoque exercitu adversum Lepidum veniens, plurimas legiones Lepidi, paucis interfectis, transire in suam partem compulit. Lepidus tandem intelligens, quo vanitas (0854A)sua intenderet, deposito paludamento, assumptaque veste pulla, supplex Caesari factus vitam et bona impetravit, perpetuo quidem multatus exsilio. Taurus praefectus Caesaris totam pene Siciliam ferro pertentatam, contritamque in fidem recepit: XLIV legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant. Milites multitudine ferociores quosdam pro accipiendis agris tumultus concitaverant. Sed Caesar animo ingens viginti millia militum exauctoravit, triginta millia servorum dominis restituit, sex millia, quorum domini non exstabant, in crucem egit. Ovans urbem ingressus, ut in perpetuum tribunitiae potestatis esset, a senatu decretum est. His diebus trans Tyberim e taberna meritoria fons olei de terra emanavit, ac per totum diem largissimo rivo profluxit. Antonius vero contra Parthos profectus, postquam (0854B)Araxem transmisit, omnibus undique malis circumventus, vix tandem Antiochiam cum paucis rediit. Nam cum multitudinem equitum, et sagittariorum ab omnibus praeliis, quae plura tentavit, semper victus effugerit, tum praeterea incertis, et ignotis regionis locis impeditus, gravissima fame ad nefandos cibos coactus est. Plurimi militum sese hostibus dediderunt. Inde in Graeciam transiit, jussitque Pompeium, qui victus a Caesare exercitum, bellumque reparabat, cum paucis ad se venire. Pompeius fugiens a Tito, et Furnio Antonianis ducibus saepe terrestri, navalique bello victus, et captus, atque occisus est. Caesar Illyricum, Pannoniam et partem Italiae bellis subegit et domuit. Antonius Artabazem Armeniae regem proditione et dolo cepit, quem argentea catena vinctum ad confessionem thesaurorum (0854C)regiorum coegit, expugnatoque praesidio, in quo conditos esse prodiderat, magnam vim auri, argentique abstulit. Qua elatus pecunia, denuntiari bellum Caesari praecepit, atque Octaviae sorori Caesaris uxori suae repudium indici jussit, et Cleopatram sibi ab Alexandria occurrere imperavit. Ipse Actium profectus, ubi classem construxerat, cum prope tertiam partem nautarum fame absumptam offendisset, nihil motus, remi, inquit, modo salvi sint; nam remiges non deerunt, quousque Graecia homines habuerit. Contra Persus et Parthos ipse pugnavit, primis eos praeliis vicit, regrediens tamen fame et pestilentia laboravit, et cum instarent Parthi fugienti, ipse pro victo recessit. Hic quoque ingens bellum civile commovit, cogente uxore Cleopatra regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in (0854D)Urbe regnare. Caesar igitur ducentis triginta rostratis navibus in Epirum a Brundusio profectus est. Agrippa vero praemissus a Caesare multas onerarias naves frumento armisque graves, ab Aegypto, Syria, Asiaque ad subsidium Antonio venientes, cepit: peragratoque Peloponnensium sinu, Methonam urbem validissimo Antoniano praesidio munitam expugnavit. Inde Corcyram cepit, (0855A)fugientes navali praelio persecutus profligavit, multisque rebus cruentissime gestis ad Caesarem venit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus, bellum maturare instituit, ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit, et victus est. Tertio post pugnam die Antonius castra ad Actium transtulit, navali praelio decernere paratus. Ducentae triginta rostratae fuere Caesaris naves, et triginta sine rostris triremes, velocitate pares, et octo legiones classi superpositae absque cohortibus quinque praetoriis. Classis Antonii CLXX navium fuit, quantum numero cedens, tantum magnitudine praecellens. Nam decem pedum altitudine a mari aberant. Famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit, qui locus in Epiro est: ab hora quinta usque in horam septimam incerta vincendi spe, gravissimae utrinque (0855B)caedes actae. Reliquum diei cum subsequente nocte in victoriam Caesaris declinavit. Prior regina Cleopatra cum sexaginta velocissimis navibus fugit. Antonius quoque, detracto insigni praetoriae navis, fugientem secutus est uxorem. Illucescente autem die victoriam Caesar consummavit. Ex victis duodecim millia cecidisse referuntur, sex millia vulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt. Antonius quoque, et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt: ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium, Paraetoniumque dispositis, classem et copias instaurando bello paraverunt. (0856A)Caesar sextum imperator appellatus, et quartum ipse cum M. Licinio Crasso cos. Brundusium venit, ubi orbis terrarum praesidia divisis legionibus composuit. Inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est. Interea Cornelius Gallus praemissus a Caesare quatuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem: atque inde Paraetonium primam Aegypti a Libyae parte civitatem victam cepit, ipsumque Antonium continuo apud Pharum vicit. Antonius equestre adversum Caesarem iniit bellum, in eo quoque miserabiliter victus aufugit. Kalendis Sextilibus prima luce Antonius, cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt. Cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus (0856B)se cum paucis recepit in regiam. Deinde imminente Caesare, turbataque civitate, idem Antonius sese ferro transverberavit, ac semianimis ad Cleopatram, in monumentum, in quod illa se morituram certa condiderat, perlatus est. Cleopatra exornata diversis ornamentis ad Caesarem venit, sperans eum, ut caeteros sua specie ad libidinem illicere. Sed ille se intra se coarctans ad ejus concupiscentiam minime inflexus, eam mox custodiri mandavit. At illa, postquam se ad triumphum servari intellexit, e custodia elapsa, in pretioso suo sepulcro juxta Antonium se suum collocans, sibi aspidem in sinistro brachio admisit, et ejus (0857A)veneno exanimata est, frustra etiam Caesare admovente Psyllos, qui venena serpentium e vulneribus hominum haustu revocare atque exsugere solent. Caesar Alexandria urbe omnium longe opulentissima et maxima victor potitus est, cum tota Aegypti regione, praepositusque est ei Cn. Cornelius Gallus datus; nam et Roma intantum opibus ejus aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum duplicia quam usque ad id tempus fuerant, possessionum, aliarumque rerum venalium pretia statuerentur. Et ut annonae urbis copiam efficeret, fossas incuria vetustatis limo clausas labore militum patefecit, et urbi annua ex Aegypto ducenties centena millia frumenti inferebantur. Interea jussu Caesaris occisi sunt major Antonii filius, et P. Canidius, infestissimus quidem Caesari, sed et Antonio infidus, et (0857B)Cassius Parmensis, ultima violati patris Caesaris victima, et Quintus Ovinius, ob eam maxime notam, quod obscoenissimae lanificio, textrinoque reginae senator populi Romani praeesse non erubuerat. Dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam venit, deinde in Asiam ad hiberna concessit, ac post per Graeciam Brundusium pervectus est.

AUGUSTUS. Anno ab Urbe condita 725, ipso imperatore Caesare Augusto V, et L. Apuleio coss., Caesar victor ab Oriente rediens VIII Idus Januarii, Urbem triplici triumpho ingressus est. Ducti sunt ante ejus currum Sol et Luna Cleopatrae liberi: ac tum primum ipse portas Jani, sopitis finitisque omnibus bellis civilibus, clausit. Hodie primum Augustus, quod remp. auxerit, consalutatus (0857C)est: quod nomen cunctis antea inviolatum, et hucusque caeteris inausum, dominis tantum orbis licite usurpatum, apicem declarat imperii, atque ex eadem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit, et mansit, quod Graeci μοναρχίαν vocant. Nec ullo tempore ante Caesarem Augustum magis Romana res floruit. Nam cum primo, C. Caesare avunculo suo interfecto, ex Apollonia rediens Urbem ingrederetur, hora circiter tertia, repente puro ac liquido sereno circulus ad speciem coelestis arcus orbem solis ambiit: quasi eum unum, ac potentissimum in hoc mundo, solumque clarissimum in orbe monstraret, cujus tempore venturus esset, qui ipsum solem solus, mundumque totum et fecisset et regeret. Deinde cum secundo in Sicilia receptis a Pompeio, et Lepido legionibus, triginta millia (0857D)servorum dominis restituisset, et quadraginta quatuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terrarum distribuisset, ovansque urbem ingressus esset, omnia (0858A)populi Romani debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis censuit. Anno ab Urbe condita 726 imperatore Augusto Caesare sexies, et bis M. Agrippa coss., Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intelligens, si Cantabros atque Astures, duas fortissimas Hispaniae gentes, suis uti legibus sineret, aperuit Jani portas atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est. Cantabri et Astures Gallaeciae provinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei jugum haud procul secundo oceano septentrione deducitur. Hi non solum propriam libertatem tueri parati, verum etiam finitimorum praeripere ausi, Vacceos, et Turmogos, et Aurigonas assiduis eruptionibus depopulabantur. Igitur Caesar apud Segissamam castra posuit, tribus agminibus totam pene amplexus Cantabriam. (0858B)Diu fatigato frustra atque in periculum saepe ducto exercitu, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum incautis hostibus admoveri classem atque exponi copias jubet. Tum demum Cantabri sub moenibus Atticae maximo congressi bello, et victi, in Vinnium montem natura tutissimum confugerunt, ubi fame obsidionis ad extremum pene consumpti sunt. Tracilium deinde oppidum magna vi ac diu repugnans, postremo captum ac dirutum est. Praeterea ulteriores Gallaeciae partes, quae montibus silvisque consitae Oceano terminantur. Antistius et Firmius legati magnis gravibusque bellis perdomuerunt. Nam et Medullium montem Minio flumini imminentem, in quo se magna multitudo hominum tuebatur, per quindecim millia passuum fossa circumseptum, obsidione cinxerunt. Itaque ubi se gens hominum (0858C)trux et ferox natura, neque tolerandae obsidioni sufficientem, neque suscipiendo bello parem intelligit, ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit. Nam se pene omnes igne, ferro ac veneno necaverunt. Astures vero, positis castris apud Asturam flumen, Romanos, nisi provisi praeventique essent, magnis consiliis et viribus oppressissent. Tres legatos cum legionibus suis in tria castra divisos, tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt. Eos postea Carusius bello exceptos non parva etiam Romanorum militum clade superavit, pars eorum praelio elapsa Lanciam confugit. Cumque milites circumdatam urbem incendio adoriri pararent, dux Carusius, et a suis cessationem impetravit incendii, et a barbaris voluntatem deditionis exegit. Studiose enim nitebatur (0858D)integram atque incolumem civitatem victoriae suae testem relinquere. Cantabricae victoriae hunc honorem Caesar detulit, ut tunc quoque belli portas claustro cohiberi (0859A)juberet. Ita tunc secundo per Caesarem, quarto post Urbem conditam clausus est Janus. Post hoc Claudius Drusus, privignus Caesaris Galliam, Rhaetiamque sortitus, maximas fortissimasque gentes Germaniae armis subegit. Nam tunc veluti ad constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli, decisionemve foederis undatim gentes commovebantur, aut suscepturae conditiones pacis, si vincerentur, aut usurae quieta libertate, si vincerent. Norici, Illyrici, Pannonii, Dalmatae, Maesii, Thraces, Daci, Sarmatae, plurimique et maximi Germaniae populi, per diversos duces, vel superati, vel repressi, vel etiam objectu maximorum fluminum Rheni Danubiique seclusi sunt. Drusus in Germania primo Usipetes, deinde Tencteros, et Chattos perdomuit: ipsos quoque trans Albim fluvium submovit, (0859B)qui in Barbarico longe ultra Rhenum sunt. Marcomannos quoque pene ad internecionem cecidit. Postea fortissimas nationes, et quibus natura vires, consuetudo experientiam virium dabat, Cheruscos, Suevos et Sicambros pariter uno bello etiam suis aspero superavit. Quorum ex eo considerari virtus ac feritas potest, quod mulieres quoque, si quando praeventu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis, vel qualibet re, qua velut telo uti furor posset, parvos filios collisos humi, in hostium ora jaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae. Tunc etiam in Africa Massulanos et Getulos latius vagantes Cossus dux Caesaris artibus finibus coercuit, atque a Romanis limitibus abstinere metu compulit. Interea Caesarem apud Tarraconem citerioris Hispaniae (0859C)legati Indorum et Scytharum, toto orbe transmisso, tandem ibi invenerunt, ultra quod quaerere jam non possent; refuderuntque in Caesarem Magni Alexandri gloriam, quem sicut Hispanorum, Gallorumque legatio in medio Oriente apud Babyloniam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in Occidentis ultimis supplex cum gentilico munere Eous, Indus et Boreus Scytha oravit. Cantabrico bello per quinque annos acto, totaque Hispania in aeternam pacem cum quadam respiratione lassitudinis reclinata, ac reposita, Caesar Romam rediit, quibus etiam diebus multa per se, multaque per duces et legatos bella gessit. Nam inter caeteros Piso adversus Vindelicos missus est. Quibus subactis victor ad Caesarem Lugdunum venit. Pannonios novo motu intumescentes Tiberius privignus Caesaris (0859D)cruentissima caede delevit. Idemque continuo Germanos bello arripuit, e quibus quadraginta millia captivorum victor abduxit. Quod revera bellum maximum et formidolosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est; nec fere ullum majus bellum, sicut Suetonius attestatur, post Punicum fuit. Sub eodem vero tempore Quintilius Varus propraetor cum tribus legionibus trans Rhenum fluvium a Germanis rebellantibus, mira superbia atque avaritia in subjectos agens, funditus deletus est cum tribunis et quaestoribus. Quam reipub. cladem Caesar Augustus adeo graviter tulit, ut veste, capilloque, ac reliquis lugentium indiciis, deformis, et (0860A)saepe per vim doloris caput parieti collidens clamaret, Quintili Vare, redde legiones. Bosphoranos vero Agrippa superavit, et signis Romanis, quae illi quondam sub Mithridate abstulerant, bello recuperatis ad deditionem coegit. A Parthis Armeniam recepit. Parthi, quasi toto orbe terrarum, vel domito, vel pacato, omnium oculis signarentur, atque in se solos omnis vigor Romani imperii vertendus esset; quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa, quae Crasso abstulerant, ad Caesarem remiserunt, obsidibusque regiis traditis, firmum foedus fidelissima supplicatione meruerunt. Galatia quoque sub hoc provincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam M. Lolius pro praetore administravit. Tanto autem amore etiam apud barbaros fuit, ut reges populi (0860B)Romani amici in honorem ejus conderent civitates, quas Caesareas nominarent: sicut in Mauritania a rege Juba, et in Palaestina, quae nunc est urbs clarissima. Multi autem reges ex regnis suis venerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano, togati, scilicet, ad vehiculum, vel ad equum ipsius cucurrerunt. Adeo denique turbas, bella, simultates, exsecratus est, ut, nisi justis de causis, nunquam genti cuiquam bellum intulerit, jactantisque esse ingenii et levissimi dicebat, ardore triumphandi, et ob lauream coronam, id est, folia infructuosa, in discrimen per incertos eventus certaminum securitatem civium praecipitare; neque imperatori bono quidquam minus quam temeritatem congruere; satis celeriter fieri quidquid commode gereretur; armaque, nisi (0860C)majoris emolumenti spe, nequaquam movenda esse, ne compendio tenui, jactura gravi potita victoria similis sit hamo aureo piscantibus, cujus abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest. Avunculi quoque inventum vehementer arguebat, qui milites commilitones novo blandoque more appellans, dum affectabat charior fieri, auctoritatem principis emolliverat. Iste in imperio positus tribunitiam potestatem per se exercuit. Denique erga cives clementissime versatus, in amicos fidus exstitit: quorum praecipui erant, ob taciturnitatem Moecenas, ob patientiam laboris modestiamque Agrippa. Diligebat praeterea Virgilium, Flaccumque poetas: rarus quidem ad recipiendas amicitias, ad retinendas constantissimus; liberalibus studiis, praesertim eloquentiae, (0860D)intantum incumbens, ut nullus, ne in procinctu quidem, laberetur dies quin legeret, scriberet, declamaret. Leges alias novas, alias correctas protulit suo nomine. Auxit ornavitque Romam aedificiis multis, isto glorians dicto: Urbem latericiam reperi, relinquo marmoream. Fuit mitis, gratus, civilis animi et lepidi, corpore toto pulcher, sed oculis magis, quorum acies clarissimorum siderum modo vibrans, libenter accipiebat cedi ab intendentibus tanquam solis radiis aspectu suo. A cujus acie, dum quidam miles averteret oculos, et interrogaretur ab eo cur ita faceret, respondit: Quia fulmen oculorum tuorum ferre (0861A)non possum. Nec tamen vir tantus carere vitiis potuit. Fuit enim paululum impatiens, leviter iracundus, occulte invidus, palam factiosus. Porro autem dominandi, supra quam aestimari potest, cupidissimus, studiosus aleae lusor. Cumque esset vini, ac cibi multum, aliquatenus vero somni abstinens, serviebat tamen libidini usque ad probrum vulgaris famae. Nam inter duodecim catamitos totidemque puellas cubare solitus erat. Abjecta quoque uxore Scribonia, amore alienae conjugis obsessus, Liviam, quasi marito concedente, sibi conjunxit. Cujus Liviae jam erant filii Tiberius et Drusus. Cumque esset luxuriae serviens, erat tamen ejusdem vitii severissimus ultor, more hominum qui in ulciscendis vitiis quibus ipsi vehementer indulgent acres sunt. Nam (0861B)poetam Ovidium, qui et Naso, pro eo quod tres libellos artis Amatoriae scripserat, irrevocabili damnavit exsilio. Quodque est laeti animi, vel amoeni, delectabatur omni genere spectaculorum, praecipue ferarum incognita specie et infinito numero. Nam et in adipiscendo principatu oppressor libertatis est habitus, et in gerendo cives sic amavit, ut tridui frumento in horreis viso quondam, statuisset veneno emori, si e provinciis classes interea non venirent: quibus advectis, felicitati ejus salus patriae est attributa. Itaque anno ab Urbe condita 752, Caesar Augustus ab Oriente in Occidentem, a Septentrione in Meridiem, ac per totum Oceani circulum cunctis gentibus una pace compositis, Jani portas tertio ipse tunc clausit, quas ex eo per duodecim fere annos, quietissimo semper obseratas otio, ipsa etiam rubigo signavit. (0861C)Nec unquam, nisi senectute Augusti, pulsante Atheniensium seditione et Dacorum, commotione patuere. Clausis igitur Jani portis remp., quam bello quaesierat, pace nutrire, et amplificare studens, leges plurimas statuit, per quas humanum genus libera reverentia disciplinae morem gereret, domini appellationem ut opprobrium declinavit. Nam cum eo spectante ludos, pronuntiatum esset in mimo: O dominum aequum, et bonum, universique, quasi de ipso dictum esset, exsultanter approbavissent, et statim quidem manu vultuque indecoras adulationes repressit, et in sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se posthac appellari, ne a liberis quidem, aut nepotibus suis, vel serio, vel joco, passus est. Hujus temporibus Romae sapientes insignes erant, Virgilius, Flaccus, Sallustius, (0861D)Livius, Hortensius, Terentius, Horatius, Athenodorus Tarsensis, et Sotio Alexandrinus. Idem vero Augustus habitatoribus Romanae urbis, per facies dinumeratis, invenit virorum habitantium in ea centies tricies et semel millia triginta septem. Igitur eo tempore, id est, quadragesimo secundo imperii sui anno, quo firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, natus est Christus, cujus adventui pax famulata est. In cujus ortu, audientibus hominibus, (0862A)exsultantes angeli cecinere: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Anno ab Urbe condita 760, quatuordecim vicos ejus, incertum unde consurgens, flamma consumpsit. Nec unquam, ut ait Livius, majore incendio vastata est, adeo ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum quae tunc exusta erant magnam vim pecuniae ex aerario publico largitus sit. Postquam Redemptor mundi Dominus Jesus Christus venit in terras, et Caesaris censu civis Romanus ascriptus est, cum per duodecim, ut dixi, annos clausae belli portae beatissima pacis tranquillitate cohiberentur, Caium nepotem suum Caesar Augustus ad ordinandas Aegypti Syriaeque provincias misit. Qui praeteriens ab Aegypto fines Palaestinae, apud Jerosolymam in templo Dei tunc sancto et celebri adorare (0862B)contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. Quod Augustus ubi per eum comperit, pravo usus judicio, prudenter eum fecisse laudavit. Itaque anno imperii Caesaris 48, adeo dira fames Romanos consecula est, ut Caesar lanistarum familias, omnesque peregrinos, servorum quoque maximas copias, exceptis medicis et praeceptoribus, trudi Urbe praeceperit. Ita peccante principe in sanctum Dei, et correpto per famem populo, quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit. Deinde, ut verbis Cornelii Taciti loquar, sene Augusto Janus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos novae gentes saepe ex usu, et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani duravit imperium. Interea Caesar Augustus annos natus octo et septuaginta, ingressus Nolam, morbo interiit, quanquam (0862C)alii scribant dolo Liviae exstinctum, metuentis ne quia privignum Agrippam, quem odio novercali in insulam relegaverat, reduci compererat, eo summam rerum adepto, poenas daret. Sepultus Romae est in campo Martio. Igitur mortuum, seu necatum, multis novisque honoribus senatus censuit decorandum. Nam praeter id quod antea Patrem patriae dixerat, templa tam Romae quam per urbes celeberrimas ei consecravit, cunctis jactantibus vulgo: Utinam, aut non nasceretur, aut non moreretur vir, qui non immerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit, aut in pace moderatior. Quadraginta et quatuor annis, quibus solus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidelissimus, quos (0862D)tantis evexerat honoribus, ut pene aequaret fastigio suo. Imperavit annos quinquaginta et sex: duodecim cum Antonio et Lepido, quadraginta quatuor solus. Qui certe nunquam reipubl. ad se potentiam traxisset, aut tam diu ea potiretur, nisi magnis naturae et studiorum bonis abundasset. Remp. beatissimam Tiberio successori reliquit.

TIBERIUS. Anno ab Urbe condita 767, Tiberius Caesar Liviae (0863A)filius secundus imperium adeptus est: qui privignus Caesaris, mox gener, postremo adoptione filius fuerat. Iste, quia Claudius Tiberius Nero dicebatur, eleganter a jocularibus Caldius Biberius Mero ob vinolentiam nominatus est. Satis prudens in armis, satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non immerito reip. dominatus ei committeretur. Inerat ei scientia litterarum multa: eloquio clarior, sed ingenio pessimo, truci, avaro, insidioso, simulans ea se velle, quae nollet, his quasi infensus, quibus consultum cupiebat: his vero, quos oderat, quasi benevolus apparens. Repentinis responsionibus aut consiliis melior, quam quaesitis. Denique delatum a patribus principatum, quod quidem astu perfecerat, finxit se abnuere, quod singuli dicerent, vel sentirent (0863B)atrociter explorans, quae res bonos quosque pessumdedit. Aestimantes enim ex animo eum longa oratione imperialis molestiae magnitudinem declinare, cum sententias ad ejus voluntatem promunt, incidere exitia suprema. Nusquam ipse pugnavit, sed ne per legatos quidem aliqua gravia bella gessit: nisi quod tantum aliquantis in locis praecogniti cito gentium rumores comprimebantur. Sane quarto imperii ejus anno Germanicus Drusi filius, Caligulae pater, de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit. Quosdam reges per blanditias ad se evocatos, nunquam remisit, in quibus Archelaum Cappadocem, cujus etiam regnum in provinciae formam redegit, et maximam civitatem appellari suo nomine jussit, quae nunc Caesarea dicitur, cum antea Mazaca diceretur. (0863C)Getulorum latrocinia repressit. Marobodum Suevorum regem callide circumvenit. Plurima sui parte imperii, cum magna et gravi modestia reip. praefuit, adeo ut in quibusdam provinciis augenda praesidibus tributa suadentibus scripserit, boni pastoris esse, tondere pecus, non deglubere. Et postquam passus est Dominus Jesus Christus, et a mortuis resurrexit, et discipulos suos ad praedicandum misit, Pilatus praeses Palaestinae provinciae ad Tiberium imperatorem, atque ad senatum retulit de passione, et resurrectione Christi, consequentibusque virtutibus, quae vel per ipsum palam factae fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine ejus fiebant, et de eo, quod certatim crescente plurimorum fide Deus crederetur. Tiberius cum suffragio (0863D)magni favoris retulit ad senatum, ut Christus deus (0864A)haberetur. Senatus indignatione motus, quod non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit, edictoque constituit, exterminandos esse Urbe Christianos: praecipue cum et Sejanus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. Nam et plurimos senatorum proscripsit, et in mortem coegit. Viginti sibi patritios viros consilii causa legerat, horum vix duos incolumes reliquit, caeteros diversis causis necavit. Sejanum praefectum suum res novas molientem interfecit: filios suos Drusum, et Germanicum, qui adoptivi erant, manifestis veneni signis perdidit. Filios Germanici filii sui interfecit. Hic tertio et vigesimo (0864B)imperii sui anno, aetatis vero septuagesimo octavo, et mense quarto, cum immani furore insontes, noxios, suos pariter, ut diximus, externosque puniret, resolutis militiae artibus, Armenia per Parthos, Moesia a Dacis, Pannonia a Sarmatis, Gallia a finitimis gentibus direptae sunt. Ipse cum ingenti omnium gaudio, insidiis Caligulae in Campania exstinctus est. Hujus etiam imperii anno duodecimo, nova et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit. Nam amphitheatri cavea, populo gladiatorum munus spectante, collapsa est, et plusquam viginti millia hominum occidit. Deinde anno ejusdem septimodecimo, cum Dominus Jesus Christus voluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Judaeis apprehensus, et patibulo suffixus est, maximo terrae motu per orbem facto, saxa (0864C)in montibus scissa, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt. Eadem quoque die, a sexta hora diei usque in horam nonam, sol in totum obscuratus, tetraque nox subito obducta est terris; et sicut dictum est: Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

Usque adeo autem, neque lunam lumini solis, neque nubes obstitisse manifestum est, ut quartam decimam eo die lunam, tota coeli regione interjecta longissime a conspectu solis abfuisse, et stellas tunc diurnis horis, vel potius in illa horrenda nocte toto coelo fulsisse referatur, quod non solum sanctorum Evangeliorum fides, sed etiam aliquanti Graecorum libri attestantur. Quanquam nonodecimo anno Tiberii haec facta referuntur. (0864D)Scribens inter caeteros autem, et Phlegon, qui (0865A)Olympiadas super ipsis enumerat, in tertio decimo sermone eisdem verbis asserit haec: Porro quarto anno ducentesimae secundae Olympiadis facta est defectio solis maxima, et nox hora sexta diei facta est, ita ut etiam stellae in coelo apparerent. Terraemotus etiam magnus in Bithynia factus plurimam Niceae partem urbis subvertit.

C. CALIGULA. Anno ab Urbe condita 790, tertius ab Augusto Caius cognomento Caligula regnare coepit, Germanici filius, Drusi privigni Augusti, et ipsius Tiberii nepos, et quia natus in exercitu fuerat, cognomentum calceamenti militaris idem Caligula sortitus est, homo omnium ante se sceleratissimus, et qui etiam Tiberii dedecora purgaverit. Ante principatum charus omnibus acceptusque (0865B)fuit: in principatu vero talis, ut non immerito vulgaretur, atrociorem illo dominum non fuisse. Nam, ut breviter magnitudinem crudelitatis ejus exponam, exclamasse fertur: Utinam populus Ro. unam cervicem haberet! Saepe etiam de conditione temporum suorum conquestus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur. Bellum ipse contra Germanos suscepit, et ingressus Sueviam nihil strenue fecit. Stupra tribus sororibus suis intulit: ex una etiam natam filiam cognovit. Incedebat habitu deorum suorum, Jovem ob incestum, de choro autem Bacchanali Liberum se asserebat. De quo nescio, an decuerit memoriae prodi, nisi forte quia juvat de principibus nosse omnia, ut improbi, saltem famae metu, declinent talia. In palatio matronas nobiles publicae libidini subjecit. (0865C)Primus diademate imposito, dominum se appellari jussit. In spatio trium millium, quod in sinu Puteolano intra molem jacet, duplici ordine naves contexens, arenae aggestu ad terrae speciem viam solidatam, phalerato (0866A)equo insignis querquea corona quasi triumphans indutus aureo paludamento, curruque bijugi decucurrit. Hisdem autem diebus Judaei, qui jam tunc, ob passionem Christi, meritis ubique cladibus exagitabantur, apud Alexandriam, seditione excitata, profligati caede, atque ex urbe propulsi, expromendarum querelarum causa Philonem quemdam virum sane in primis eruditum, secunda vice legatum ad Caesarem miserant. Is Romam veniens locutus est cum apostolo Petro, ejusque amicitias habuisse fertur. Sed Caligula cum omnibus hominibus, tum praecipue Judaeis infestissimus, spreta legatione Philonis, omnes Judaeorum sacras aedes, atque in primis antiquum illud Jerosolymis sacrarium profanari sacrificiis gentilium, ac repleri statuis, simulacrisque imperavit, seque ut deum coli (0866B)praecepit. Pilatus autem praeses, qui sententiam damnationis in Christum dixerat, postquam plurimas seditiones Jerosolymis excepit, ac fecit, tantis, irrogante Caio, angoribus coarctatus est, ut sua se transverberans manu, malorum compendium mortis celeritate quaesierit. Igitur Caius, cum adversus cunctos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviret, interfectus est a militibus in palatio, anno 38 aetatis suae, imperii 3, mense 10, dieque 8. Qui postquam occisus est, duo libelli in secretis ejus reperti sunt, quorum alteri Pugio, alteri gladius pro scripto nominis ascriptum erat; ambo lectissim. virorum utriusque ordinis, senatorii videlicet, et equestris nomina, et notas continebant, morti destinatorum. Inventa est et arca ingens variorum venenorum, quibus mox Claudio Caesare jubente (0866C)demersis, infecta maria traduntur, non sine piscium magno exitio, quos enecatos per proxima littora passim aestus ejecit.

LIBER OCTAVUS. CLAUDIUS. (0865C) Anno ab Urbe condita 795 Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est, patruus Caligulae, Drusi (0865D)filius privigni Caesaris Augusti, cujus Caligula nepos erat, qui apud Mogontiacum monumentum habet. Iste cum senatus censuisset gentem Caesarum exterminari, deformi latebra latere repertus, quia vecors erat et mitissimus videbatur imprudentibus, a militibus imperator est effectus. Hic ventri, vino, libidini foede obediens, vecors et prope hebes, ignavus et pavidus, libertorum et conjugis imperiis subditus fuit. Hujus tempore Scribonianus Camillus intra Dalmatias imperator creatus, continuo occiditur. Mauri provinciis a (0866C)Caesare pulsi, caesa Musulaniorum manus. Aqua Claudia Romae introducta. Igitur in exordio regni ejus Petrus apostolus Domini nostri Jesu Christi Romam venit, et (0866D)salutarem cunctis credentibus fidem fideli verbo docuit, potentissimeque virtutibus approbavit, atque exin Christiani Romae esse coeperunt. Sensit hoc collatum fidei suae Romae beneficium. Accidit enim eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum. Siquidem Furius Camillus Scribonianus Dalmatiae legatus bellum civile molitus, legiones multas, fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. Itaque, die dato, ut in unum undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ornari, neque convelli quoquomodo signa, (0867A)moverive potuere. Exercitus tanta, et tam inusitata miraculi fide motus, et conversus in poenitentiam, statim quinta die Scribonianum destitutum interfecit, seseque sacramento prioris militiae continuit. Igitur Claudius medie imperavit, multa gerens tranquille, atque moderate, quaedam crudeliter et inconsulte. Idem XXXV senatores et CCC simul equites Romanos minimis causis interfecit. Britannis bellum intulit, quos nullus Rom. post C. Caesarem attigerat, eaque devicta per Cn. Sentium et A. Plautium illustres, et nobiles viros, triumphum celebrem egit. Quasdam etiam insulas ultra Britannias in oceano positas imperio Romano addidit, quae appellantur Orcades, Filio autem suo Britannici nomen imposuit. Tam civilis autem circa quosdam amicos exstitit, ut etiam (0867B)Plautium nobilem virum, qui in expeditione Britannica multa egregie fecerat, triumphantem ipse prosequeretur, et conscendenti Capitolium, laevus incederet. Hujus uxor Messalina primo passim quasi jure adulteris utebatur, ex quo facto plures metu abstinentes exstincti sunt. Dehinc atrocius accensa, nobiliores quasque nuptas, et virgines scortorum modo secum proposuerat: coacti mares, ut adessent. Quod si quis talia horruerat, afficto crimine, in ipsum omnemque familiam saeviebat, ut magis videretur ipsa imperare viro, quam imperatori nupta esse. Ita liberti ejus summam potestatem adepti, stupris, exsilio, caede, proscriptionibus omnia foedabant. Ex quibus Felicem legionibus Judaeae praefecit. Posidonio eunucho post triumphum Britannicum inter militarium fortissimos, (0867C)arma insignia tanquam participi victoriae dono dedit. Polybium inter Consules medium incedere fecit. Hos omnes anteibat Narcissus ab epistolis, dominum se gerens ipsius domini, palamque praetoriis ornamentis sublimatus, adeo dives ut, causante eo inopiam fisci, lepidissime famoso elogio vulgatum sit, abunde ei pecuniam fore, si a duobus libertis in societatem reciperetur. Hic cives Romanae urbis describens, invenit sexies decies centena millia nongentos et quadraginta unum. Hujus imperii anno quinto inter Theram et Therasiam in mari Aegaeo insula de profundo emicuit, triginta stadiorum spatio extenta. Anno ejus septimo sub procuratore Judaeae Cumano in Jerosolymis tanta seditio in diebus Azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coarctato triginta millia Judaeorum caede prostrata, (0867D)et compressione suffocata referantur. Tunc et apud Athenienses suprascripta est ara Ignoto Deo. Verumtamen anno ejus 8 tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo conviciis, et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in palatium refugiens, furorem excitatae plebis evaserit. Hujus temporibus visus est apud Aegyptum phoenix, quam volucrem fertur anno sexcentesimo quinquagesimo quarto ex Arabia memorato loco advolare. Et Apollonius ex Tyanensibus Italiae ortus, (0868A)Pythagoricus philosophus Romae pollebat, ita ut hunc ipso quoque Pythagora, Philostratus, et alii, acrioris ingenii fuisse describant. Hic Agrippinam Germanici fratris sui filiam duxit uxorem, quae filio imperium procurans, primo privignum Britannicum in palatio insidiis multiformibus appetiit, dehinc ipsum conjugem veneno interemit. Vixit annos sexaginta quatuor, imperavit annos quatuordecim. Post mortem consecratus est, Divusque appellatus. Cujus funus, ut quondam in Tarquinio Prisco diu occultatum est, dum arte muliebri custodes corrupti aegrum simulant. Nero privignus ejus imperii jura suscepit.

NERO. Anno ab Urbe condita 808, Domitius Nero, patre Domitio Aenobarbo genitus, ab Augusto quintus, principatum (0868B)adeptus est. Iste quinquennio tolerabilis fuit; unde quidam prodidere Trajanum solitum dicere procul distare cunctos principes Neronis quinquennio; postea in omnibus Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum et deformavit imperium, et minuit. Inusitatae luxuriae, sumptuumque, ut qui, exemplo Caligulae, in calidis frigidisque lavaret unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blateis funibus extrahebat. Plurimos senatorum nulla existente causa bonis privavit. Necatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. Crudelitatis autem rabie ita effrenatus est, ut plurimam senatus partem interficeret, equestrem ordinem pene destitueret. Bonis omnibus hostis fuit. Libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem, vel sorore, (0868C)ullave consanguinitatis reverentia, abstinuisse referatur; virum in uxorem duxerit; ipse a viro amictus nubentium virginum specie, palam convocato senatu, dote dicta, cunctis festa more frequentantibus, ut uxor acceptus est. Ad postremum tanto se dedecore prostituit, ut omnia pene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, assumpto etiam varii vestitus dedecore, saltaret, cantaret in scena citharoedico habitu, vel tragoedico. Parricidia multa commisit, fratre, matre, sorore interfectis. Urbem Romam per sex dies septemque noctes incendit, ut spectaculi ejus imagine cerneret qualiter olim Troja capta arserat. Et ipse ex altissima illa Mecoenatiana turre prospectans, laetusque flammae pulchritudine, tragico habitu Iliada decantabat. Horrea quadro structa lapide, magnaeque illae veterum insulae, (0868D)quas discurrens flamma adire non poterat, magnis machinis ad externa quondam bella praeparatis labefactatae atque inflammatae sunt. Avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit. Cuncta quae flammae quoquomodo superfuerant ipse abstulit. Centies centena millia H. S. annua ad expensas senatum sibi conferre imperavit. Octaviam et Sabinam cognomento Pompeam in matrimonium duxit, viris earum trucidatis. In re militari nihil omnino auxit. Britanniam pene amisit. (0869A)Nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque eversa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt, legionesque Romanas sub jugo miserunt. Duae tamen sub eo provinciae factae sunt: Pontus Polemoniacus, concedente rege Polemone, et Alpes Cottiae, rege Cotta defuncto. Tunc Galba praetor Hispaniae, et C. Julius imperium corripuere. At ubi advenientem Nero Galbam didicit, senatusque sententia constitutum est ut nudus per publicum ductus, furca collo ejus inserta, virgis usque ad mortem caederetur, atque ita saxo praecipitaretur: igitur desertus undique e palatio fugit, noctis medio Urbem egressus, sequentibus eum Phaone, Epaphrodito, Neophytoque, et spadone Sporo, quem quondam exsectum formare in mulierem tentaverat, et in suburbano se liberti sui, quod est (0869B)inter Salariam et Nomentanam viam, ad quartum Urbis milliarium, ictu gladii transegit, adjuvante trepidantem manum impuro, de quo diximus, eunucho, cum sane prius, nullo reperto a quo feriretur, exclamaret: Itane nec amicum, nec inimicum habeo? Dedecorose vixi, turpius peream. Aedificavit Romae thermas, quae antea Neronianae dictae, nunc Alexandrinae appellantur. Obiit aetatis trigesimo primo anno, imperavit XXIV, atque in eo omnis Augusti familia consumpta est. Hujus temporibus poetae pollebant Romae, Lucanus, Juvenalis, et Persius, Senecaque Tragicus, Musonius atque Plutarchus philosophi. Hunc Persae tantum dilexerant, ut legatos mitterent, orantes copiam construendi monumenti. Caeterum adeo cunctae provinciae omnisque Roma in interitu ejus exsultavit, ut plebs (0869C)induta pileis manumissionum, tanquam saevo exempta domino, triumpharet. Denique omnibus flagitiis suis hoc etiam addidit, quod primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit, ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit. Ipsum quoque nomen exstirpare conatus, beatissimos Apostolos Petrum cruce affixit, Paulum capite gladio secuit. Mox autem acervatim miseram civitatem obortae undique oppressere clades. Nam subsequente autumno tanta urbi pestilentia incubuit, ut triginta millia funerum in rationem libitinae venirent.

GALBA. Anno ab Urbe condita 822, de Hispania Ser. Galba surrexit, et ab Augusto sextus, principatum adeptus est, antiquissimae nobilitatis senator, Sulpiciorum gente (0869D)progenitus, cum aetatis ageret annum 73, ab Hispanis et Gallis imperator electus, mox ab universo exercitu libenter acceptus. Qui mox ut Neronis mortem comperit, Romam venit, et Pisonem nobilem industriumque adolescentem sibi in filium atque in regnum adoptavit. (0870A)Iste in adolescentia infamis, ad vescendum intemperans fuit: trium amicorum consilio, id est, Junii, Cornelii, Icelii, cuncta disponens adeo, ut intra Palatinas aedes pariter habitarent, et vulgo paedagogi dicerentur. Nam privata ejus vita insignis fuit militaribus, et civilibus rebus; saepe cos., saepe proconsul, frequenter dux, gravissimis bellis militem suum ita severissime tractavit, ut ingresso eo castra, vulgaretur statim: Disce miles militare, Galba est, non Getulicus. Hujus breve imperium fuit, quod haberet bona exordia, nisi ad severitatem propensior videretur. Insidiis Othonis occisus est, imperii mense 7 jugulatus in foro Romae, sepultus in hortis suis, qui sunt Aurelia via, non longe ab urbe Roma.

OTHO. (0870B)Lucius Salvius Otho, occisis Galba et Pisone, ab Augusto septimus, invasit imperium, splendidis ortus majoribus ex oppido Ferentano. Attamen materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro. In privata vita mollis, maxime in adolescentia omni turpis, et Neronis familiaris, in imperio documentum sui non potuit ostendere. Nam cum iisdem temporibus quibus Otho Galbam occiderat, etiam Vitellius a Germanicis exercitibus imperator factus esset, belloque civili contra eum suscepto, tribus primum levibus bellis, hoc est, uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum quemdam, quem Castores appellant, contra Vitellianos duces congressus victor exstitisset, quarto cum apud Bebriacum in Italia levi praelio victus esset, ingentes tamen copias ad bellum haberet, (0870C)sponte semet occidit, petentibus militibus ne tam cito de belli desperaret eventu, cum tanti se non esse dixisset, ut propter eum bellum civile oriretur, voluntaria morte obiit aetatis anno 38, imperii die 95. Adeo militibus propriis amabilis fuit, ut plerique corpore ejus viso, suis manibus interirent.

VITELLIUS. Dein Vitellius, VIII ab Augusto, imperio potitus est, familia honorata magis quam nobili. Nam pater ejus L. Vitellius non admodum clare natus, tres tamen ordinarios gesserat consulatus. Hic tumens, crudelis, avarusque cum profusione fuit, et cum multo dedecore imperavit, gravique saevitia notabilis, praecipue ingluvie et voracitate, quippe cum die saepe quarto vel quinto feratur epulatus, notissima certe coena (0870D)memoriae mandata est, quam ei Vitellius frater exhibuit, in qua supra caeteros sumptus II millia piscium, et VII millia avium apposita traduntur. Hic cum Neroni similis esse vellet, atque id adeo prae se ferret, ut etiam reliquias Neronis, quae humiliter sepultae (0871A)fuerant, honoraret, ab omnibus exosus est. Postquam autem de Vespasiano comperit, primum deponere molitus est imperium; deinde a quibusdam animatur, Sabinum Vespasiani fratrem, nil tum mali suspicantem, cum caeteris Flavianis in Capitolium compulit, succensoque templo, et mista simul flamma, ruinaque, omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. At vero Vespasianus postquam apud Palaestinam imperator creatus est, in Graeciam venit, gaudens, ut Graeci fatentur, in his quae audiebat a Tyanensi Apollonio de tempore imperii sui, ac caeteris bonis fortioribus, loquens cum eo apud Aegyptum ab Indis, et Bragmanis, et Gymno sophistis illic diligentibus redeunte. Igitur Vitellius a Vespasiani militibus sub muris Urbis certamine habito superatus, ab exercitu suo destitutus est, appropinquantibusque (0871B)hostibus jam trepidus, cum se in quamdam proximam palatio cellulam contulisset, turpissime (0872A)inde protractus, vinctis post tergum manibus, circumducitur ad spectaculum vulgi. Cumque per sacram viam publice nudus duceretur, ne impudens in extremis saltem malorum quae gesserat rubore faciem demitteret, erecta coma, et capite, subjecto in mentum gladio, seminudus, multo coeno fimoque, et caeteris dictu turpioribus purgamentis ore et pectore involutus, in forum deductus est, atque per scalas Gemonias trahitur, ubi Sabinum Vespasiani fratrem permiserat necari, minutissimorum ictuum crebris ictibus excarnificatus, atque inde unco tractus in Tiberim mersus, etiam communi caruit sepultura. Periit autem aetatis anno 57, imperii mense 8 et die primo. Multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus adversum senatum P. Q. R. indiscreta caede saevitum est. (0872B)Huic Vespasianus successit nonus ab Augusto.

LIBER NONUS. VESPASIANUS. (0871B) Anno ab Urbe condita 815, brevi illa quidem, sed turbida tyrannorum caligine discussa, tranquilla sub Vespasiano serenitas rediit. Is obscure quidem natus, sed optimis comparandus, privata vita illustris, ut (0871C)qui a Claudio in Germaniam, deinde Britanniam missus, tricies et bis cum hoste conflixerit, duas validissimas gentes, viginti oppida, insulam Vectam Britanniae proximam imperio Romano adjecerit. Namque, ut paulo altius repetam, Judaei post passionem Christi destituti in totum gratia Dei, cum omnibus undique malis circumvenirentur, quibusdam in Carmelo monte seducti sortibus, quae portenderent exortos a Judaea duces rerum potituros fore, praedictumque ad se trahentes in rebellionem exarserunt, exstinctisque Romanis praesidiis, legatum quoque Syriae (cui Palaestina nomen est) suppetias ferentem, rapta aquila, et caesis copiis fugaverunt. Ad hos Vespasianus a Nerone missus Titum filium suum majorem in itinere habuit. Nam multas, et validas legiones viginti et octo secum in (0871D)Syriam trajecit. Itaque cum Judaeos multis eorum oppidis captis in urbe Jerosolymorum, praecipue ob diem festum congregatos, obsidione clausisset, cognita Neronis morte, hortatu plurimorum regum et ducum, maxime Josephi ducis Judaeorum sententia, qui captus, cum in vincula conjiceretur, constantissime dixerat, sicut Suetonius refert, continuo se ab eodem, sed imperatore solvendum, imperium adeptus est, relictoque in castris ad procurationem obsidionis Jerosolymorum filio Tito, profectus est Romam. Sed cognita interfectione Vitellii, paulisper Alexandriae substitit. Titus vero magna, ac diuturna obsidione Judaeos premens, (0872B)machinis, cunctisque bellicis molibus, non sine multo suorum sanguine tandem muros civitatis irrupit. Sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusam multitudo sacerdotum, ac principum tuebatur, majore vi et mora opus fuit. Nam intra viginti dies (0872C)capta est. Quod tamen, postquam in potestatem redactum, opere mirandum atque antiquitate suspexit, diu deliberavit utrum tanquam incitamentum hostium incenderet, an in testimonium victoriae reservaret. Itaque cum nuntiatum ei a Roma fuisset, quod pater ejus imperio potiretur, ex hilaritate nimia, sura ejus dextra crementum carnis accepit, ita ut calceamentum non reciperet. Quae Josephi ducis Judaeorum consilio, ut alia restituta est, qui jusserat ante eum transire, in quem plurimum odii habebat. Igitur Titus imperator ab exercitu pronuntiatus templum Jerosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae, usque ad diem eversionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. Muros urbis universos solo aequavit. Sexcenta millia Judaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius (0872D)referunt. Josephus vero dux Judaeorum, qui eo bello tunc praefuit, et apud Vespasianum propter praedictum imperium veniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena millia gladio et fame periisse: reliquias vero Judaeorum, diversis actas conditionibus, toto orbe dispersas, quorum numerus ad nonaginta millia hominum fuisse narratur. Quibus ante obscoena et dira prodigia, ut idem Josephus dicit, vel visa, vel nuntiata sunt. Etenim stella praefulgens gladio similis per omnia, imminere desuper civitati, et cometes praeterea exitialibus flammis ardere per totum visa est annum. Sed et ante tempus excidii ac belli, cum populi (0873A)ad diem festum azymorum convenirent, octavo die mensis Aprilis noctis tempore hora nona, tantus fulgor luminis aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, et permansit spatio horae dimidiae. Quod imperitis quidem et ignaris prosperum videbatur, sed legisperitos et probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festivitate victima sacrificiis admota, et aris assistens inter ipsas ministrorum manus enixa est agnum. Sed et janua interioris aedis, quae respiciebat Orientem, cum esset aere solido induta, ac perinde immensi ponderis, quae vix a viginti viris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus, et seris munita, ac pessulis in altum dimissis teneretur obstricta, hora noctis sexta apparuit repente patefacta. Sed et (0873B)transacto die festo, post aliquot dies prima et vicesima die mensis Maii prodigiosus apparuit visus, et fidem pene excedens, quod vere falsum putaretur, nisi oculorum fides confirmasset. Etenim prope solis occasum visi sunt currus, et quadrigae in omnem regionem per aerem, et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbem circumdare agminibus improvisis. In alio itidem die festo, qui Pentecoste appellatur, nocte sacerdotes ingressi templum ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam, strepitusque senserunt, tum deinde voces subitas audiunt dicentes, Migremus hinc. Additur etiam his aliud terribilius. Etenim quidam Ananiae filius Jesus nomine, vir plebeius, et rusticus, ante septimum belli annum, dum adhuc civitas in abundantia duraret, in die festo Tabernaculorum repente (0873C)clamare coepit: Vox ab Oriente, vox ab Occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et templum, vox super sponsos et sponsas, vox super populum. Et indesinenter die, noctuque per omnes plateas circuiens haec declamabat, usquequo quidam ex populo primores viri, velut infausti prodigii indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed neque eos quidem, qui se circumsteterant, deprecans, easdem voces pari obstinatione et clamore repetebat. Tunc principes numinis aliquid intelligentes (ut res erat) esse in viro, producunt eum ad judicem Romanum. Apud quem flagris ad ossa usque laniatus, neque preces, neque lacrymas fudit, sed eamdem vocem miserabiliter, et cum quodam ululatu emittens, per singula (0873D)pene verbera proferebat addens etiam hoc: Vae vae Hierosolymis. Igitur Vespasianus, et Titus imperatores magnificum de Judaeis triumphum agentes, urbem ingressi sunt. Pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus, inter trecentos viginti triumphos, qui in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit: patrem, et filium uno triumphali curru vectos, gloriosissimam ab his, qui patrem et filium offenderant, victoriam reportasse. (0874A)Igitur Vespasianus Romae se in imperio moderatissime gessit, pecuniae tantum avidior fuit, ita ut eam nonnullis injuste auferret. Quam cum omni diligentiae provisione colligeret, tamen studiosissime largiebatur, maxime indigentibus. Nec facile ante eum cujusquam principis vel major est liberalitas comperta, vel justior. Placidissimae lenitatis, ut qui majestatis contra se atrociores reos non facile punierit ultra exilii poenam. Hujus inter caetera bona illud singulare fuit, oblivisci inimicitias, adeo ut Vitellii hostis filiam locupletissime dotatam splendidissimo conjungeret viro. Ferebat patienter amicorum motus, contumeliis eorum, ut erat facetissimus, jocularibus verbis respondens. Namque Licinium Mutianum, quo adjutore ad imperium pervenerat, fiducia (0874B)meritorum insolentem, lepide flectebat, adhibito aliquo utrique familiari, id unum dicens: Nosti me virum esse? Sed quid mirum in amicis, cum etiam offensarum et inimicitiarum immemor fuerit? Obliqua causidicorum in se dicta, et philosophorum contumaciam leniter tulit, diligens tamen coercitor disciplinae militaris. Iste exsanguem diu, fessumque terrarum orbem brevi refecit, prudentissime ratus nefaria ministeria a pluribus metu curari. Praeterea legibus aequissimis monendo, quodque vehementius est, vitae specie vitiorum plura aboleverat: infirmus tamen, uti quidam prave putant, adversum pecuniam, cum satis constet, aerarii inopia, et clade urbium novas eum neque postea habitas vectigalium pensiones exquisisse. Hic Romam deformem incendiis veteribus, ac ruinis, permissa, si (0874C)domini deessent, volentibus aedificandi copia, Capitolium, aedem Pacis, Claudii monumenta reparavit, multaque nova instituit: per omnes terras, qua jus Romanum est, renovatae urbes cultu egregio, viae operibus maximis munitae sunt. Tunc cavati montes per Flaminiam sunt prono transgressui, quae vulgariter Pertusa petra vocitatur. Mille gentes compositae, cum ducentas aegerrime reperisset, exstinctis saevitia tyrannorum plerisque. Rex Parthorum Vologeses metu solo in pacem coactus est. Tunc deinde sine ullis bellorum tumultibus in immensum respub. Romana provehitur. Siquidem Achaia, Lycia, Rhodus, Byzantium, Samus, quae liberae ante id tempus fuerant: item Trachea Cilicia, Comagene, quam hodie Augustofratensem nominamus, quae sub regibus amicis erant, tunc primum redactae in (0874D)provinciarum formam, judicibus Romanis, legibusque paruerunt. Nono autem anno Imperii ejus, tres civitates Cypri terraemotu corruerunt, et Romae magna pestilentia fuit. Hic monentibus amicis, caveret a Metio Pomposiano, de quo sermo percrebruerat regnaturum fore, cos. fecit, alludens tali cavillo: Quandoque memor erit tanti beneficii. Institutum vero uniforme omni Imperio tenuit, vigilare de nocte, publicisque actibus (0875A)absolutis, charos admittere, dum salutatur calceamenta sumens, et regium vestitum. Post autem negotiis, quaecunque advenissent, auditis, exerceri vectatione: deinde requiescere. Postremo ubi lavisset, remissiore animo convivium curabat. Plura dicere studium coegit Imperatoris boni, quem ab Augusti morte post annos quinquaginta et sex, Romana resp. exsanguis tyrannorum saevitia, quasi fato quodam ne rueret penitus, assecuta est. Post haec cum Senatui, populo, postremo cunctis amabilis, ac jucundus esset, seriis joca, quibus delectabatur, admiscens interiit. Quippe primo cum crinitum sidus, quod Greci κομήτην vocant, apparuisset, Istud, inquit, ad regem Persarum pertinet, cui est capillus effusior: deinde profluvio ventris fessus, in villa propria circa Sabinos, assurgens, Stantem, ait (0875B)imperatorem terris excedere decet. Genituram filiorum ita cognitam habuit, ut cum multae conjurationes contra eum fierent, quas patefactas ingenti dissimulatione contempsit, in senatu dixerit, aut filios sibi successuros, aut neminem.

TITUS VESPASIANUS. Anno ab Urbe condita 828, Titus Vespasiani et Domicillae libertae filius, decimus ab Augusto post mortem patris, successit, qui et ipse Vespasianus dictus. Iste a puero praeclaris probitatis studiis, militiae, litterarum, instantissime delitus, quid contenderit, animi, et corporis muneribus ostendit. Hic ubi patriae curam suscepit, incredibile est, quantum, quem imitabatur, patrem anteierit, praecipue clementia, liberalitate, honorificentia (0875C)ac pecuniae contemptu. Quae eo amplius grata fuere, quod ex nonnullis a privato adhuc patratis asperior, luxuriaeque, et avaritiae amans credebatur fore. Nam praefecturam praetorianam, patre imperante, adeptus suspectum quemque, et oppositum sibi, immissis qui per theatra, et castra, invidiosa jactantes ad poenam poscerent, quasi criminis convictos oppressit. In queis Cecinam consularem adhibitum coenae, vix dum triclinio egressum, ob suspicionem stupratae Berenicis uxoris suae jugulari jussit. Jurgia autem ab eo sub patre venundata, rapinarum quoque cupidus erat. Unde Neronem cuncti opinantes, vocantesque, summam rerum nactum graviter acceperant. Sed haec in melius conversa, adeo ei immortalem gloriam contulere, ut deliciae atque amor humani generis appellaretur. Denique, ut subiit pondus regium, (0875D)Berenicen nuptias suas sperantem regredi domum, et enervatorum greges abire praecepit. Quo facto, quasi signum protulit mutatae intemperantiae prioris. Et cum donata, concessave a principibus prioribus firmare insequentes solerent, simul ut imperium coepit, talia possidentibus edicto sponte cavit. Iste facundissimus, bellicosissimus, moderatissimus fuit. Causas Latine (0876A)egit, poemata, et tragoedias Graece composuit. In oppugnatione Hierosolymorum sub patre militans, duodecim propugnatores duodecim sagittarum ictibus confixit. Tantam autem pietatem ergo Judaeos habuit, ut circuiens Hierusalem, et repletos cadaveribus vallos, et humani corporis tabe patriam eorum terram rigari videns, cum ingenti gemitu elevatis ad coelum manibus, Deum invocaret testem, hoc opus suum non esse. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniret. Clementiam vero usque eo perduxit, ut convictos adversum se conjurationis causa dimiserit, et in eadem familiaritate habuerit, qua ante habuerat. Nam, ut breviter ejus clementiam depromam, cum adversus eum duo amplissimi ordinis conjurassent, neque abnuere cogitatum scelus quirent, monuit primo: post (0876B)deductos in spectaculo se utrinque assidere jussit: petitoque mirmilonum ex industria, quorum pugnae visebantur, gladio, quasi ad explorandam aciem uni atque alteri commisit. Quibus perculsis, et constantiam mirantibus dicebat: Videtisne potestates fato dari, frustraque tentari facinus, potiundi spe, vel amittendi metu? Fratrem quoque Domitianum parantem insidias, militumque animos sollicitantem, fiens saepius obtestatus est, ne parricidio assequi cuperet, quod et se volente esset obventurum ei, et jam haberet, cum sit particeps potestatis. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut cum nulli quidquam negaret, et ab amicis reprehenderetur, responderit nullum tristem debere discedere ab imperatore. Praeterea cum quadam die recordatus in coena fuisset nulli se illo die quidquam (0876C)praestitisse, venerando, coelestique dicto ait: O amici, hanc diem perdidimus. Hic Romae amphitheatrum aedificavit, et quinque millia ferarum in dedicatione ejus occidit. Hujus tempore repentinum incendium Romae sine nocturna requie per triduum fuit, plurimaeque aedes publicae concrematae sunt. Abrupto tunc etiam vertice Vesevi montis Campaniae magna profusa incendia ferunt, torrentibusque flammarum vicina regionis, cum urbibus hominibusque, deleta esse. Lues quoque Romae, quanta vix unquam ante, fuit: quibus tamen malis, nullo vexato, pecunia propria subvenit cunctis remediorum generibus, nunc aegrotantes per semetipsum reficiens, nunc consolans suorum mortibus afflictos. Post haec, inusitato favore dilectus, morbo periit, in ea, qua pater villa, post biennium, et menses octo, (0876D)diesque viginti, quam post patrem imperaverat, aetatis anno altero et quadragesimo. Hujus mors credi vix potest quantum luctum Urbi provinciisque intulerit, adeo ut omnes tanquam in propria doluerint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa vesperam nuntiato, nocte irrupit in curiam, et tantas ei mortuo laudes gratiasque concessit, quantas nec vivo (0877A)unquam egerat, et praesenti: inter divos translatus est.

FL. DOMITIANUS. Anno ab Urbe condita 830 Domitianus Vespasiani et Domicillae libertae filius, germanus Titi junior, undecimus ab Augusto suscepit imperium. Iste Neroni, aut Caligulae, aut Tiberio similior fuit, quam patri aut fratri suo. Primis tamen annis moderatus in imperio fuit: mox ad ingentia vitia profusus, libidinis, iracundiae, crudelitatis, avaritiae, tantum in se odii concitavit, ut merita fratris et patris aboleret. Interfecit nobilissimos e senatu, dominum se et deum primus appellari, scribi colique jussit. Segnisque ridicule, remotis omnibus, muscarum agmina persequebatur furens libidine, cujus foedum exercitium Graecorum (0877B)lingua κλινοπάλην vocabat. Hinc percunctanti cuidam quisquam ne in palatio esset, responsum: Ne musca quidem. Nullam sibi nisi auream aut argenteam statuam in Capitolio passus est poni. Consobrinos suos interfecit. Superbia quoque in eo exsecrabilis fuit. Iste apud Romanos eunuchizari viros jussit, ut in palatio haberet, uxoremque suam Augustam nuncupari. Expeditiones quatuor habuit: unam adversus Sarmatas, alteram adversus Chattos, duas adversus Dacos. Nam quanta fuerint Diurpanei Dacorum regis cum Fusco duce praelia, quantaque Romanorum clades, ubi Oppius Sabinus consularis et Cornelius Fuscus praefectus praetorii cum magnis exercitibus occisi sunt, longo textu evolverem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum (0877C)numero, et Sallustium Crispum, et alios auctores, quam plurimos sanxisse, et seipsum idem potissimum elegisse dixisset. Domitianus autem pravissima elatus jactantia, de Dacis, Chattisque, sub nomine superatorum hostium, de exstinctis suis legionibus triumphavit. De Sarmatis solam lauream usurpavit, ubi legio ejus cum duce interfecta est. Verum, cum ob scelera universis exosus esset, Antonius accensus maxime injuria verborum Domitiani, qua se scortum vocari dolebat, cum curans Germaniam superiorem (0878A)esset, imperium corripuit, et Domitianus eum per Norbanum Appium acie stravit. Romae quoque multa aedificia vel coepta, vel a fundamentis construxit. In his Pantheum, Capitolium, forum transitorium, odeum, porticus, Isium, ac Serapium, et stadium, horrea piperata, Vespasiani templum, Minervam Calcidicam, Ludum matutinum, Micam auream, Metam sudantem, bibliothecas incendio consumptas, petitis undique praesertim Alexandria, exemplis reparavit. Sagittarum tam doctus fuit, ut inter patentes digitos extentae manus viri procul positi spicula transvolarent. Iste persecutionem in Christianos agi secundus a Nerone imperavit, qua multi martyrio coronati sunt, ut Orosius scribit. Inter quos et Flavia Domicilla, Flavii Clementis cos. ex sorore neptis, in insulam Pontiam ob fidei testimonium (0878B)exsiliatur. Quo tempore etiam beatissimus Joannes apostolus in Pathmum insulam relegatus fuit. Inter Judaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus David atque interfici praeceptum est, quasi adhuc futurus esset ex semine David, dum prophetis sanctis et invidetur, et creditur, qui regnum possit adipisci. Igitur Domitianus metu crudelitatis et conscientiae suae perculsus est: conjuravere plerique, impulsoribus Parthenio procurante cubiculum, Stephanoque, et tum ob fraudem interceptae pecuniae supplicium suspectante Clodiano, ascita etiam in consilio tyranni uxore Domitia, ob amorem Paridis histrionis a principe cruciatus formidante. Domitianum multis vulneribus confodiunt, post annum vitae quintum et quadragesimum, imperii quintum decimum. At senatus (0878C)gladiatoris more funus ejus ignominiose, et cum dedecore per vespillones efferri jussit, radendumque nomen decrevit, et ignobiliter est sepultus. Hujus tempore saeculares ludi celebrati sunt. Hactenus Romae seu per Italiam orti imperium rexere. Hinc advenae. Unde compertum est urbem Romam externorum virtute crevisse. Quid enim Nerva prudentius aut moderatius? quid Trajano divinius? quid praestantius Adriano?

LIBER DECIMUS. NERVA. (0877D) Anno ab urbe condita 846, Vetere et Valente coss., resp. ad prosperrimum statum rediit, bonis (0878D)principibus ingenti felicitate commissa. Domitiano enim exitiabili tyranno interfecto, Cocceius Nerva oppido Narniensi genitus, duodecimus ab Augusto imperator (0879A)electus est. Is in privata vita moderatus, et strenuus, nobilitatis mediae, senex admodum, operam dante Petronio Secundo praefecto praetorio, item Parthenio interfectore Domitiani, imperator factus, aequissimum se et civilissimum praebuit. Iste cum imperium suscepisset, mox, rumore orto, vivere atque affore Domitianum, perinde trepidavit, ut, colore mutato, verbis amissis, vix consisteret. Sed a Parthenio confirmatus, recepta fiducia, ad solemne deliniamentum conversus est. Qui cum in curiam a senatu gratanter acceptus esset, solus ex omnibus Arius Antoninus, vir acer, eique amicissimus, conditionem imperantium prudenter exprimens, amplexus eum, gratulari se ait senatui, populo, provinciisque, ipsi autem nequaquam; cui satius fuerat malos semper principes (0879B)eludere, quam tanti oneris vim sustinentem, non modo molestiis periculisque subjici, sed famae etiam inimicorum pariter, et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumant, si quidquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus. Iste quidquid ante poenae nomine tributis accesserat indulsit, afflictas civitates relevavit, puellas, puerosque natos egestosis parentibus, sumptu publico per Italiae oppida ali jussit. Hic primo edicto suo cunctos exsules revocavit. Unde et Joannes apostolus hac generali indulgentia liberatus Ephesum rediit. Hic, ne accessu malevolorum terreretur, Junii Maurici constantis viri dicto sic admonetur. Qui convivio familiari adhibitus, cum Veientonem consulari honore functum quidem apud Domitianum, tamen multos occultis criminationibus persecutum, adesse (0879C)vidisset, inter colloquia mentione Catuli facta, calumniatoris praecipui, dicente Nerva: Quid nunc faceret, si Domitiano supervixisset? Nobiscum, inquit, Mauricus, coenaret. Hic jurgiorum disceptator maximus, et frequens fuit, et scientissimus. Calphurnium Crassum promissis ingentibus animos militum pertentantem, detectum confessumque Tarentum cum uxore removit, Patribus lenitatem ejus increpantibus. Cumque interfectores Domitiani ad exitium poscerentur, tantum consternatus est, ut neque vomitum, neque impetum ventris valuerit differre, et tamen vehementer obstitit, dictitans aequius esse mori, quam auctoritatem imperii foedare, proditis sumendae potentiae auctoribus. Sed milites, neglecto principe, Petronium uno ictu, Parthenium (0879D)vero, demptis prius genitalibus, et in os conjectis, jugulavere, redempto magnis sumptibus Casperio, qui scelere tam truci insolentior, Nervam compulit referre apud populum gratias militibus, quod pessimos nefandissimosque omnium mortalium peremissent. Reip. divina provisione consuluit, Trajanum in liberi locum et partem adoptando. Qui dum, suggerente ira, voce quam maxima contra quemdam Regulum nomine inclamaret, (0880A)sudore correptus est. Quo refrigescente, horror corporis nimius initia febri praebuit, nec multo post vitam finivit, post annum et quatuor menses imperii et dies octo, aetatis septuagesimo atque altero anno, atque inter divos relatus est. Corpus a senatu, ut quondam Augusti, humeris delatum, in sepulcro Augusti in campo Martio sepultum est. Eo die quo interiit solis defectio facta est.

TRAJANUS. Anno ab Urbe condita 847, Ulpius Crinitus Trajanus ex urbe Tudertina, Ulpius ab avo dictus, Trajanus a Trajo, paterni generis auctore, vel de nomine Trajani patris sic appellatus, decimus tertius ab Augusto imperium adeptus est, natus in Hispania, familia antiqua magis quam clara. Nam pater ejus primum cos. fuit. (0880B)Imperator autem apud Agrippinam, nobilem Galliae urbem, factus est, habens diligentiam in re militari, in civilibus lenitatem, in sublevandis civitatibus largitionem. Cumque duo sint quae ab egregiis principibus exspectentur, sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia, tantus in eo erat maximarum rerum modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat. Remp. ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur, inusitatae civilitatis et fortitudinis. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit. Urbes trans Rhenum in Germania reparavit. Daciam Decibalo victo subegit: provincia trans Danubium facta, in his agris, quos (0880C)nunc Thaiphali, nunc Victophali, et Tervingi habent. Ea provincia decies centena millia passuum in circuitu tenuit. Armeniam, quam occupaverant Parthi, recepit, Pharmatasire occiso, qui eam tenebat. Albanis regem dedit. Hiberorum regem, et Sauromatarum, et Bosphoranorum, Arabum, et Hosdroenorum et Colchorum in fidem accepit. Carduenos Mardomedos, occupavit. Et Antemusium magnam Persidis regionem, Seleuciam et Ctesiphontem, Babylonem et Edessam, vicit ac tenuit. Usque ad Indiae fines, et ad mare rubrum accessit, atque ibi tres provincias fecit, Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam cum his gentibus quae Madenam attingunt. Arabiam postea in provinciae formam redegit, in mari Rubro classem instituit, ut (0880D)per eam Indiae fines vastaret. Gloriam tamen militarem civilitate et moderatione superavit, Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibens, amicos salutandi causa frequentans, vel aegrotantes, vel cum festos dies habuisset, convivia cum eisdem indiscreta vicissim habens, saepe in vehiculis eorum sedens, nullum senatorum laedens, nihil injustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos, publice (0881A)privatimque ditans omnes, et honoribus augens, quos vel mediocri familiaritate cognovisset, orbem terrarum aedificans, multas immunitates civitatibus tribuens, nihil non tranquillum placidumque agens, adeo ut in omni ejus aetate unus tantum senator damnatus sit, atque is tamen per senatum, ignorante Trajano. Ob haec per orbem deo proximus nihil non venerationis meruit, et vivus, et mortuus. Inter alia dicta hoc ipsius fertur egregium. Amicis enim culpantibus quod nimium circa omnes communis esset, respondit talem se imperatorem esse privatis, qualem sibi imperatorem privatus optasset. Hic ob honorem Surae, cujus studio imperium arripuerat, lavacra condidit. De quo supervacaneum videtur cuncta velle nominatim promere, cum satis sit excultum atque emendatum (0881B)dixisse. Fuit enim patiens laboris, studiosus optimi cujusque ac bellicosi, magis simpliciora ingenia quam eruditissimos (cum ipse parcae esset scientiae, moderateque eloquens) diligebat. Justitiae vero ac juris humani divinique, tam repertor novi quam inveterati custos. Quae omnia eo majora visebantur, quod per multos atque atroces tyrannos perdito atque prostrato statu Romano, in remedium tantorum malorum divinitus credebatur opportune datus, usque eo, ut adveniens imperium ejus pleraque mirifica denuntiaverint. In queis praecipuum, cornicem e fastigio Capitolii Atticis sermonibus effatam, ἔσται καλῶς. Hic in persequendis sane Christianis errore deceptus, tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum idolis, ac detrectantes interfici, praecepisset, et plurimi interficerentur, (0881C)Plinii Secundi, qui inter caeteros judices, ut Tertullianus refert, persecutor datus erat, relatu admonitus est eos homines nihil morte gerere dignum, nisi quod diis non immolarent, et Christum veluti Deum ante lucem surgentes laudarent, a malis omnibus abstinentes. Ad quem Trajanus rescribit Christianos pro fide nullatenus inquirendos. Verumtamen continuo Romae aurea domus a Nerone totis privatis publicisque rebus impensis condita, repentino conflagravit incendio, ut intelligeretur missa etiam ab alio persecutio in ipsius potissime monimentis, a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. Terraemotu quatuor urbes Asiae subversae, Elaea, Myrina, Pytanae, Cyme; et Graecae civitates duae, Opuntiorum et Oriciorum. Tres Galatiae (0881D)civitates eodem terraemotu dirutae. Pantheum Romae a Domitiano constructum fulmine concrematum est. Terraemotus in Antiochia pene totam subruit civitatem. Incredibili deinde motu sub uno tempore Judaei quasi rabie efferati per diversas terrarum partes exarsere. Nam per totam Libyam adversus incolas exarserunt, et (0882A)atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut nisi postea Adrianus imperator collectas undique aliunde colonias deduxisset, vacua penitus terra, abraso habitatore mansisset. Aegyptum vero totam, et Cyrenen, et Thebaidam, cruentis seditionibus turbaverunt. In Alexandria tunc commisso praelio victi et attriti sunt. In Mesopotamia quoque rebellantibus jussu imperatoris bellum illatum est. Itaque multa millia eorum vasta caede deleta sunt. Sane Salaminam urbem Cypri, interfectis omnibus accolis, deleverunt. Igitur Trajanus post ingentem gloriam belli, domique quaesitam, e Perside rediens, apud Seleuciam Isauriae profluvio ventris exstinctus est. Obiit autem aetatis anno sexagesimo tertio, et mense uno, die quarto, imperii nono decimo, mense sexto, die (0882B)quinto decimo. Inter divos relatus est. Hujus exusti corporis cineres in urna aurea relati Romam, humatique in Trajani foro sub ejus columna, cujus altitudo centum quadraginta pedes habet: et imago superposita, sicut triumphantes solent, in Urbem invecta, senatu praeeunte et exercitu. Eo tempore multo perniciosius quam sub Nerva Tiberis inundavit, magna clade aedium proximarum; et terraemotus gravis per provincias multas, atroxque pestilentia, famesque et incendia facta sunt. Quibus omnibus Trajanus per exquisita remedia multipliciter opitulatus est, statuens ne domorum altitudo sexaginta superaret pedes, ob ruinas faciles et sumptus, si quando talia contigerint, exitiosos. Unde merito Pater patriae dictus est. Hujus tantum memoriae delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter (0882C)in senatu principibus acclamaretur, nisi, Felicior Augusto, melior Trajano. Adeo in eo gloria bonitatis obtinuit, ut vel assentantibus, vel vere laudantibus occasionem magnificentissimi praestet exempli.

ADRIANUS. Anno ab Urbe condita 867, Aelius Adrianus stirpis Italicae ex Hispania, Aelio Adriano, Trajani principis consobrino, Adriae orto, genitus, quod oppidum agri Piceni, etiam mari Adriatico cognomen dedit, quartus decimus ab Augusto imperator est creatus. Hic sine aliqua voluntate Trajani imperator est factus, operam dante tamen Plotina uxore Trajani. Nam eum Trajanus, quanquam consobrini sui filium, vivus noluerat adoptare. Qui Trajani gloriae invidens, statim provincias (0882D)tres abstulit, quas Trajanus addiderat, id est, de Assyria, Mesopotamia, Armenia, revocavit exercitus, ac finem imperii esse voluit Euphratem. Idem de Dacia facere conantem amici terruerunt, ne Romani cives multi traderentur, propterea, quia Trajanus, victa Dacia, ex toto orbe Romano infinitas (0883A)eo copias transtulerat, ad agros et urbes colendas. Daciae enim diuturno bello Decibali vires fuerant exhaustae, pacem tamen omni sui imperii tempore habuit. Semel tantum per praesidem cum Sauromatis dimicavit, et vicit. Orbem Romanum circumivit, multa aedificavit. Hic per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem virum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus, atque eruditus, praecepit, per epistolam ad Minutium Fundanum proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianos sine objectu criminis aut probatione damnare, idemque continuo Pater patriae in senatu ultra mortem majorum appellatur, et uxor ejus Augusta. Textus autem epistolae hic est: « Accepi litteras ad me scriptas a decessore (0883B)tuo Serenio Germano clarissimo viro, et non placet mihi relationem silentio praeterire, ne et innoxii perturbentur, et calumniatoribus latrocinandi occasio tribuatur. Itaque si evidenter provinciales huic petitioni suae adesse valent adversum Christianos, ut pro tribunali eos in aliquo arguant, hoc eis exsequi non prohibeo. Precibus autem in hoc solis, et acclamationibus, uti eis non permitto. Etenim multo aequius est, si quis volet accusare, te cognoscere de objectis. Si quis igitur accusat, et probat adversum leges quidquam agere memoratos homines, pro merito peccatorum etiam supplicia statues. Illud mehercle magnopere curabis, ut, si quis calumniae gratia quemquam horum postulaverit reum, in hunc pro sui nequitia suppliciis saevioribus vindices. » Igitur Adrianus remp. justissimis legibus ordinavit. (0883C)Judaeos sane perturbatione scelerum suorum exagitatos et Palaestinam provinciam quondam suam depopulantes ultima caede perdomuit, excidio Hierosolymis novissime desolatis, ita ut nec lapis super lapidem secundum divinam vocem sit in ea relictus, ultusque est Christianos, quos illi Chozbea duce, quod sibi adversus Romanos non assentirentur, excruciabant. Praecepitque ne cui Judaeo introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum civitate permissa, quam ipse in oppidi statum murorum exstructione reparavit, et Aeliam de praenomine suo vocari jussit. Per idem tempus Romae Favorinus et Palaemon rhetores insignes, necnon et Herodes Atheniensis et Marcus habebantur. Iste facundissimus Latino sermone, Graecis litteris eruditissimus fuit, ita ut a plerisque Graeculus appellaretur. (0883D)Atheniensium studia moresque auxit, peritus non solum sermone, sed et caeteris disciplinis, canendi, psallendi, medendique scientia, musicus, geometra, pictor, fictorque ex aere, et marmore, proxime Polycletus, et Euphranoras. Proinde omnino ad ista est factus, ut elegantius nunquam quidquam humanae res expertae videantur. Memor supra quam cuiquam credibile est, locos, negotia, milites, absentes quoque nominibus recensere; rem immensi laboris, quippe qui provincias (0884A)omnes pedibus circumierat, agmen comitantium praevertens, cum oppida universa restitueret, augeret ordinibus. Namque ad specimen legionum militarium, fabros, perpendiculatores, architectos, genusque cunctum exstruendorum moenium, seu decorandorum, in cohortes centuriaverat. Varius, multiplex, multiformis, atque ad vitia et virtutes quasi arbiter genitus, impetum mentis quodam artificio regens, ingenium invidum, triste, lascivum, et ad ostentationem sui insolens, callide tegebat, continentiam, clementiam, facilitatem simulans, contraque dissimulans ardorem gloriae quo flagrabat; acerrimus ad lacessendum et respondendum seriis joco maledictis, referre carmen carmini, dictum dicto, prorsus praemeditatum crederes adversus omnia. Hujus uxor Sabina, dum prope servilibus injuriis afficitur, ad (0884B)mortem voluntariam compulsa, quae palam jactabat se, quod immane ingenium probavisset, elaborasset, ne ex eo ad humani generis perniciem gravidaretur. Hic morbo subcutaneo, quem diu placide sustinuerat, victus, dolore ardens impatiensque, plures e senatu exstinxit. A regibus multis pace occultis impetrata muneribus, jactabat palam plus se otio adeptum quam armis caeteros. Officia sane publica, et Palatina, necnon militiae, in eam formam statuit, quae paucis permutatis, hodie permanet. Dehinc miserabili exitu consumptus est, cruciatu membrorum omnium confectus, in tantum ut crebro sese interficiendum ministrorum fidissimis precans offerret, ac ne in semetipsum saeviret, charissimorum custodia servaretur. Hic non magnam clementiae gloriam habuit, diligentissimus tamen circa aerarium et (0884C)militum disciplinam. Obiit in Campania apud Bajas, imperii anno vigesimo primo, mense decimo, et die vigesimo: aetatis sexagesimo et altero anno. Senatus ei tribuere noluit divinos honores. Tamen, cum successor ipsius Titus Aurelius Antoninus Fulvius hoc vehementer exigeret, et universi senatores palam resisterent, tandem obtinuit.

ANTONINUS PIUS. Ergo Adriano successit quintus decimus ab Augusto M. Antoninus Fulvius Bojonius, idem etiam Pius postea nominatus, genere claro, sed non admodum vetere. Iste ab Adriano in filium adoptatus, cujus gener fuerat, vir insignis, qui merito Numae Pompilio conferatur, ita ut Romulo Trajanus aequa re tur. Vixit ingenti (0884D)honestate, privato major imperio, nulli acerbus, cunctis benignus, in re militari moderata gloria, defendere magis provincias quam ampliare studens, viros aequissimos ad administrandam remp. quaerens, bonis honorem habens, improbos sine aliqua acerbitate detestans regibus amicus esse studens; cum orbem terrae nullo bello per annos vigint tres sola auctoritate rexerit, adeo trementibus eum atque amantibus cunctis regibus, nationibusque, et populis, ut parentem, seu patronum, magis quam dominum imperatoremve, (0885A)reputarent, omnesque in morem coelestium propitium optantes, de controversiis inter se judicem poscerent. Quin etiam Indi, Bactri, Hircani legatos misere, justitia tanti imperatoris comperta, quam ornabat vultu serie pulchro, procerus membra, decenter validus; priusquam salutandus prodiret, degustans panis aliquantum, ne frigescente circum praecordia sanguine, per jejunium viribus exesis interciperetur, eoque actui publicorum minime sufficeret, quem incredibili diligentia ad speciem optimi patrisfamilias exsequebatur, appetentia gloriae carens, et ostentatione, adeo mansuetus, ut instantibus Patribus ad eos qui contra eum conjurarant, persequendos compresserit quaestionem, profecto sciens necesse non esse sceleris in semetipsum cupidos pertinacius indagari, quia si plures reperirentur, (0885B)quantis odio esset intelligeretur. Hic ante imperium ditissimus fuit; omnes quidem opes suas stipendiis militum et circa amicos liberaliter erogando com minuit. Verum aerarium opulentum reliquit. Pius propter clementiam dictus est. Hujus temporibus Justinus philosophus librum pro Christiana religione compositum eidem Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit. Qui non longe post suscitante se persecutione, et crescente, scripsit universis plebibus Asiae epistolam in his verbis: « Ego quidem non ambigo, etiam ipsis diis curae esse, ne qui noxius lateat; multo enim magis ipsis convenit punire eos, qui sibi immolare nolunt, quam vobis. Sed vos confirmatis eorum quos persequimini sententiam, quam de vobis habent dicentes vos impios, et sine deo (0885C)esse. Unde et optabilius habent animam ponere pro Deo suo, et mortem libenter amplecti, quam vobis acquiescere, et in vestrae religionis jura concedere. De motibus autem terrae, qui vel facti sunt, vel etiam nunc fiunt, absurdum non erit moerorem vestrum justa commonitione solari. Quoniam quidem comperi, quod in hujuscemodi rebus ad illorum invidiam communes casus transfertis. In quo illi quidem majorem fiduciam accipiunt apud Deum. Vos autem in omni tempore, quo de talibus ignoratis, caeteros quidem deos negligitis, cultum vero immortalis Dei, quem Christiani colunt, expellitis et deturbatis, usque ad mortem cultores illius observantiae persequentes: super quibus plurimi ex provinciis judices etiam venerabili patri nostro scripserant. Quibus rescriptum ab eo, ut nihil molestiae hujuscemodi (0885D)hominibus generarent, nisi forte arguerentur, aliquid adversum Romani regni statum moliri. Sed et mihi (0886A)ipsi de his quamplurimi retulerunt, quibus ego paternam secutus sententiam pari moderatione rescripsi. Quod si quis persistit hujuscemodi hominibus absque ullo crimine movere negotia, ille quidem qui delatus pro hoc nomine fuerit, absolvatur, etiamsi probetur id esse, quod ei objicitur, Christianus. Is autem qui crimen obtendit, reus poenae ipsius quam objecit existat. » Proposita Ephesi publice in conventu Asiae. Per idem tempus Romae agnoscitur Arianus philosophus Nicomediensis praetor, necnon et Maximus Tyrius, Apollonius Stoicus, Chalcedonius, Basilides, Citopolitanus. Isti etiam magistri verissimi Caesaris extitere. Igitur Antonius apud Lorias villa propria, millibus passuum duodecim ab Urbe, febri paucorum dierum, post vitae annum septuagesimum septimum, imperii vicesimum (0886B)tertium consumptus est, atque inter divos relatus est et merito consecratus, ita ut in honorem ejus templa, sacerdotes, atque infinita alia decreta sint. Usque adeo autem mitis fuit, ut cum ob inopiae frumentariae suspicionem lapidibus a populo Romano perstringeretur, maluerit ratione exposita placare, quam ulcisci seditionem.

M. AURELIUS. Anno ab Urbe condita 911, M. Aurelius Antoninus Verus, sextusdecimus ab Augusto, Imperium adeptus est, haud dubie nobilissimus: quippe cum ejus origo paterna a Numa Pompilio, materna a Salentino rege penderet, et cum eo L. Annius Antoninus Verus. Tumque Romana Resp. duobus aequo jure Imperium administrantibus paruit, cum (0886C)usque ad eum singulos semper habuisset Augustos. Hi, et genere conjuncti inter se fuerunt, et affinitate. Nam Verus nepos, Antoninus gener Antonini Pii fuit, per uxorem Galeriam Faustinam minorem consobrinam suam. Hi bellum contra Vologesum regem Parthorum gesserunt, qui post victoriam Trajani primum rebellaverat, et gravi eruptione Armeniam, Cappadociam, Syriamque vastabat. L. Verus Antonius Antoninus ad id bellum profectus est. Qui dum Athenis sacrificaret, ignis in coelo ab Occidente in Orientem ferri visus est. Qui, Antiochiae et circa Armeniam agens, multa per duces suos ingentia patravit. Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam, super Hydaspen fluvium sitam cum quadringentis (0886D)millibus hominum cepit. Parthicum triumphum revexit. Obiit tamen in Venetia inter Altinum et Concordiam civitatem, cum proficisceretur, (0887A)et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine ictus, casu morbi, quem Graeci ἀπόπληξιν vocant: carminum maxime tragicorum studiosus, ingenii asperi, atque lascivi, reverentia tamen fratris nihil unquam atrox ausus. Cumque obiisset undecimo anno imperii, inter divos relatus est. Post eum Marcus Antoninus Verus remp. solus tenuit, quem mirari facilius quisquam quam laudare possit: a principio vitae tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque vultum nec ex gaudio, nec ex moerore putaverit, philosophiae deditus Stoicae. Ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus, tantae admirationis adhuc juvenis, ut eum successorem paraverit Adrianus relinquere; adoptato tamen Antonino Pio, generum ei idcirco esse voluerit, (0887B)ut hoc ordine ad imperium perveniret. Institutus est ad philosophiam per Apollonium Chalcedonium, ad scientiam litterarum Graecarum per Sextum Cheronensem, Plutarchi nepotem. Latinas autem litteras eum Fronto orator nobilissimus docuit. Hic cum omnibus Romae aequo jure egit, ad nullam insolentiam elatus est. Imperii fastigio liberaliter usus est, et promptissime. Provincias ingenti benignitate et moderatione tractavit. Contra Germanos eo principe feliciter res gestae sunt. Iste virtutum omnium coelestisque ingenii exstitit, aerumnisque publicis quasi defensor objectus est. Etenim nisi ad illa tempora natus esset, profecto quasi uno lapsu ruissent omnia status Romani. Quippe armis quies nunquam erat; perque omnem Orientem, Illyricum Italiamque bella (0887C)fluebant. Terraemotus, non sine interitu civitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locustarum acies in agris infestae, prorsus ut prope nihil quo summis angoribus atteri mortales solent dici seu cogitari queat quod non illo imperante saevierit. Credo divinitus attributum, ut dum mundi lex, seu natura, aliquid hominibus incognitum gignit, rectorum consiliis tanquam medicinae remediis, leniatur. Hic permisit viris clarioribus ut convivia eodem cultu quo ipse et similibus ministris exhiberent. His in diebus Parthici belli persecutionem Christianorum quarta jam post Neronem vice agi imperavit, quae tam graves ejus praecepto exstitere, ut in Asia et Gallia multi sanctorum martyrio coronati sint. Bellum unum ipse gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo ut (0887D)Punicis conferatur. Nam eo gravius est factum, quod universi exercitus Romani perierant. Sub hoc tantus casus pestilentiae fuit, ut post victoriam Persicam, Romae, ac per Italiam, provinciasque, maxima hominum pars, militum omnes fere copiae, languore defecerint. Ingenti ergo labore et moderatione cum apud Carnuntum jugi triennio perseverasset, (0888A)Marcomannicum bellum confecit: quod cum his Quadi, Vandali, Sarmatae, Suevi, atque omnis pene Germania, gerebant; et in Quadorum usque fines progressus exercitus, circumventusque ab hostibus, propter aquarum penuriam, cum tam sitis, quam hostis periculum sustineret, ad invocationem Christi nominis, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta vis pluviae effusa est, ut Romanos quidem largissime, ac sine injuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. Quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes, gloriosissimam victoriam, et omnibus pene antiquorum titulis praeferendam, rudi parvoque militum numero, sed potentissimo (0888B)Christi auxilio, reportarunt. Igitur multa millia hominum interfecta; ac Pannoniis servitio liberatis, Romae rursus cum Commodo Antonino filio suo, quem Caesarem fecerat, triumphavit. Ad hujus belli sumptum, cum, aerario exhausto, largitiones, quas militibus impenderet, nullas haberet, neque indicere senatui aut provincialibus aliquid vellet, instrumentum regii cultus, facta in foro Trajani diu sectione, distraxit, vasa aurea, pocula crystallina, et murrina, uxoriam, ac suam sericam, et auream vestem, multa ornamenta gemmarum, ac per duos continuos menses venditio habita est, multumque auri redactum. Post victoriam tamen emptoribus pretium restituit, qui reddere comparata voluerunt, molestus nulli fuit, qui maluit semel empta retinere. (0888C)Hic in editione munerum adeo magnificus fuit, ut centum semel leones exhibuisse tradatur. Hujus tempore Cassius tyrannidem arripiens exstinctus est. Hic etiam praeteriti temporis per omnes provincias tributa donavit, omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa monimenta conjecta in foro jussit incendi, severioresque leges novis constitutionibus temperavit. Per idem tempus Romae pollebat Galenus optimus medicus, genere Pergamenus. Et Salvius Julianus Romae leges promebat, et Fronto rhetor, et Aristides Smyrnaeus sophista, Oppianusque poeta, et Atticus Platonicus philosophus Romae erant. Igitur, cum fortunatam remp. virtute et mansuetudine reddidisset, obiit in Campania apud oppidum Vendobonam duodevigesimo imperii anno, aetatis sexagesimo (0888D)primo. De ejus morte nuntio Romam pervecto, confusa luctu publico Urbe, senatus in curiam veste tetra amictus convenit, et quod de Romulo aegre creditum est, omnes pari sensu praesumpsere, Marcum coelo receptum esse, ob cujus honorem templa, columnae, multaque alia decreta sunt.

COMMODUS. (0889A) Huic successit L. Aurelius Commodus filius ejus, qui et ipse Antoninus dictus, et ab Augusto decimus septimus imperator est creatus. Hic qualis futurus esset, in ipso primordio ostendit. Namque cum in supremis moneretur a patre suo attritos jam barbaros, ne permitteret vires recipere, responderat: Ab incolumi quamvis paulatim negotium perfici posse, a mortuo nihil. Iste nihil paternum habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit. Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. Sed luxuriae et obscenitatis dedecore plurimo depravatus, gladiatoris quoque armis saepissime in ludo depugnavit. Deinceps etiam in amphitheatro cum hujusmodi hominibus, et cum (0889B)feris decertavit. Interfecit etiam plurimos Senatores, maxime quos animadvertit nobilitate industriaque excellere flagitia regis, inter quos etiam Salvium Julianum legislatorem occidit. Poena Urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio bibliothecam illam majorum cura studioque compositam, aedesque alias juxta sitas, rapaci turbine concremavit. Deinde aliud incendium postea Romae exortum, et aedem Vestae, et palatium, plurimamque Urbis partem, solo aequavit. Huic Martia generis libertini uxor fuit, forma tamen meretriciisque artibus pollens, quae cum animum ejus penitus devinxisset, egresso e balneo veneni poculum obtulit. Ad extremum ab immisso validissimo palaestrita compressis ejus faucibus, expiravit in domo Vestiliani, cum annis duodecim (0889C)post patrem et octo mensibus imperasset, vitaeque anno vigesimo secundo.

PERTINAX. Huic successit Helvius Pertinax, qui octavus decimus ab Augusto imperium adeptus est. Iste grandaevus, et qui septuagenariam attigisset aetatem, praefecturam Urbe tunc agens ex senatusconsulto, coactus imperium repugnansque suscepit. Proinde tale cognomentum sortitus est. Octogesimo primo die imperii praetorianorum militum seditione, et Salvii Juliani scelere, multis vulneribus obtruncatur. Hujus caput tota Urbe vectum est. Hoc exitu obiit, vir, ad humanae conversationis exemplum, per laboris genera universa ad summos usque provectus honores, usque eo, ut Fortunae vocaretur pila. Is origine ortus (0889D)sordida, nam libertino genitus patre, apud Ligures in agro squalido Lollii Gentiani, cujus in praefectura quoque se clientem esse liberalissime fatebatur, fuit (0890A)doctor litterarum, quae a grammaticis traduntur. Blandus magis quam beneficus. Unde eum Graeco nomine χρηστόλογον appellavere. Nunquam injuria accepta ad ulciscendum ductus. Amabat simplicitatem. Communem se affatu, convivio, incessu, praebebat. Huic mortuo divi nomen decretum est. Ob cujus laudem ingeminatis ad vocis usque defectum plausibus acclamatum est: Pertinace imperante securi viximus, neminem timuimus, Patri pio, Patri senatus, Patri omnium bonorum!

DIDIUS JULIANUS. Post eum Didius Salvius Julianus ortu Mediolanensis, nonus decimus ab Augusto remp. invasit, vir nobilis, et jure peritissimus, nepos Salvii Juliani, qui sub divo Antonino perpetuum composuit edictum, (0890B)factiosus, praeceps, regni avidus. Hoc tempore Niger Pescenninus apud Antiochiam et in Sabario Pannoniae oppido Septimus Severus creantur Augusti. Ab hoc Severo Julianus victus est apud Milvium pontem bello civili, et fugiens in palatio captus, et in abditas palatii balneas ductus, extenta damnatorum modo cervice decollatur, caputque ejus in rostris ponitur, post septem menses quam imperare coeperat.

SEPT. SEVERUS Anno ab Urbe condita 947, Septimus Severus, vigesimus post Augustum, Romani imperii administrationem suscepit. Iste ex Africa oriundus, provincia Tripolitana, oppido Lepti fuit. Solus omni memoria, et ante, et postea, ex Africa imperator fuit. Hic primum fisci advocatus fuit, mox militaris tribunus, (0890C)per multa deinde et varia officia, atque honores, usque ad administrationem totius reip. venit. Bella multa et feliciter gessit. Pescenninum Nigrum, hominem omnium turpitudinum, qui in Aegypto et Syria rebellaverat, apud Cizicum interfecit: Parthos vicit, et Arabas interiores, et Adiabenos. Arabas eo usque superavit, ut etiam provinciam ibi faceret. Idcirco Parthicus, Arabicus, Adiabenicus dictus est. Multa toto orbe Romano reparavit. Sub eo etiam Clodius Albinus, qui in occidendo Pertinace socius fuerat Juliano, Caesarem se in Gallia fecit, victusque apud Lugdunum, et interfectus est. Hic fuit bellicosissimus omnium qui ante eum fuere: acer ingenio, et ad omnia quae intendisset usque in finem perseverans, benevolentia, quo inclinasset mirabili (0890D)ac perpetua. Ad acquirendum diligens, ad largiendum liberalis, in amicos inimicosque vehemens pariter, quippe qui Lateranum Cilonem, Anulinum Bassum, (0891A)caeterosque alios ditaret, aedibus quoque memoratu dignis, quarum praecipuas videmus Parthorum, quae dicuntur ac Laterani. Hic nulli in dominatu suo permisit honores venundari. Iste Judaeos et Samaritas rebellare conantes ferro coercuit. Quinta post Neronem persecutione Christianos excruciavit, plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt. Igitur Severus, praeter bellicam gloriam, etiam civilibus studiis clarus fuit, et litteris Latinis doctus, philosophiae scientiam ad plenum adeptus, Graecis sermonibus eruditus, punica eloquentia promptior. Novissimum bellum in Britannia habuit, atque receptas provincias omni securitate munivit. Itaque magnam fossam, firmissimumque vallum, crebris insuper turribus per centum et triginta duo millia passuum (0891B)a mari ad mare deduxit. Ibique apud Eboracum oppidum, cum membrorum omnium, maxime pedum dolorem pati nequiret, veneni vice, quod ei negabatur, cibos gravis ac plurimae carnis avidius invasit. Quos cum conficere non posset, cruditate pressus expiravit, anno imperii 18, menseque decimo, vitae anno sexagesimo quinto, divusque appellatus est. Nam filios duos successores reliquit, Bassianum, et Getam. Sed Bassiano Antonini nomen a senatu petiit imponi.

CARACALLA. Itaque dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus Caracalla, patrique successit, Lugduni genitus. Hic Bassianus ex avi materni nomine dictus est. At cum e Gallia vestem plurimam devexisset, talaresque Caracallas (0891C)fecisset, coegissetque plebem ad se salutandum indutam talibus introire, de nomine hujuscemodi vestis, Caracalla cognominatus est. Hic fratrem suum Getam peremit, ob quam causam furore poenas dedit, dirarum insectatione, quae non immerito Ultrices vocantur, a quo post furore convaluit. Hic corpore Alexandri Macedonis conspecto, Magnum Alexandrum se jussit appellari, assentantium fallaciis eo usque perductus, ut truci fronte, et ad laevum humerum conversa cervice, quod in ore Alexandri notaverat, incedens, fidem vultus simillimi persuaderet sibi. Iste morum fere paternorum fuit, paulo asperior, et minax. Opus Romae egregium fecit lavavri, quae Antonianae appellantur, nihil praeterea memorabile. Impatientis libidinis, qui novercam suam Juliam uxorem duxerit. (0891D)Is dum moliens adversus Parthos expeditionem movisset, cum Carras iter faceret, apud Edissam in Osdroena secedens ad officia naturalia, a milite, qui quasi ad custodiam sequebatur, interfectus est, anno imperii sexto, mense secundo, vix vitae egressus (0892A)quadragesimum tertium annum. Corpus ejus funere publico Romam relatum.

MACRINUS. Deinde Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno, ab exercitu imperatores creati, nihil memorabile ex temporis brevitate gesserunt. Nam imperium eorum duorum mensium et unius anni fuit. Ambo pariter ab eodem exercitu apud Archelaidem obtruncantur, pro eo quod Macrinus militarem luxuriam et stipendia profusiora comprimeret.

HELIOGABALUS. Anno ab urbe condita 972 post hos creatus est Marcus Aurelius Antonius Varius, vigesimus tertius ab Augusto imperator. Hic Antonini Caracallae ex (0892B)Semea consobrina sua occulte stuprata filius. Sacerdos autem Heliogabali templi erat. Proinde Heliogabalus dictus. Hujus matris Semeae avus Bassianus nomine fuerat, Solis sacerdos, quem Phoenices, unde erat, Heliogabalum nominabant, a quo iste Heliogabalus dictus est. Is, cum Romam ingenti et militum et senatus exspectatione venisset, probris se omnibus contaminavit, impudicissime et obscenissime vixit. Cupiditatem stupri quam assequi naturae defectu non poterat, in se convertens, Bassianam se, pro Bassiano jusserat appellari. Vestalem virginem quasi matrimonio jungens suo, abscissisque genitalibus, Magnae matri se sacravit. Hic Marcellum, qui post Alexander dictus est, consobrinum suum, Caesarem fecit. Biennioque post, et octo mensibus, quam imperare coeperat, (0892C)Romae tumultu militari interfectus est, anno vitae sexto decimo, et cum eo mater sua misera. Hujus corpus per Urbis vias more canini cadaveris a militibus tractum est, militari cavillo appellantium indomitae rabidaeque libidinis catulam. Novissime cum angustum foramen cloacae corpus minime reciperet, usque ad Tiberim deductum, adjecto pondere, ne unquam emergeret, in fluvium projectum est, atque ex his quae acciderant Tiberinus Tractitius appellatus est.

ALEX. SEVERUS. Anno ab Urbe condita 975 huic successit in imperium vigesimus quartus ab Augusto Aurelius Severus Alexander, ab exercitu Caesar, a senatu Augustus appellatus, juvenis admodum. Susceptoque adversus (0892D)Persas bello, Xerxen eorum regem gloriosissime vicit. Militarem disciplinam severissime rexit, quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit. Assessorem habuit, vel scriniorum magistrum, Ulpianum juris conditorem. Cujus mater Mammea Christiana Origenem presbyterum audire curavit. Bonus (0893A)quoque reip. fuit, aerumnosus sibi. Hujus temporibus Taurinus in Oriente Augustus effectus, ob timorem ipse se Euphrate fluvio abjecit. Tunc etiam Julius Maximinus apud Gallias regnum arripuit, pluribus de exercitu corruptis. Alexander vero cum deseri se a stipatoribus apud Magontiam vidisset, matrem sibi causam fuisse mortis exclamans, accurrente percussore, obvoluto capite, cervices manibus valde compressas praebuit, anno vitae vigesimo sexto, imperii decimo tertio, et die octavo. In Mammeam matrem suam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis. Haec eo filium coegerat, ut et illa ipsa permodica, si mensae prandioque superessent, quamvis semesa, alteri convivio reponerentur

MAXIMINUS. (0893B)Post hunc Julius Maximinus genere Thrax ad imperium accessit, vigesimus quintus ab Augusto, anno ab Urbe condita 988. Is primus ex corpore militari imperator factus, sola militum voluntate, cum nulla senatos intercessisset auctoritas, neque ipse senator esset. Hic bello adversum Germanos feliciter gesto, dum pecuniosos persequitur, insontes pariter, noxiosque, apud Aquileiam a Pupieno occisus est, deserentibus eum militibus suis, cum filio Diadumeno nomine, adhuc puero, cum quo imperaverat triennio, et paucis diebus, cunctis militari joco conclamantibus: Ex pessimo genere ne catulum habendum. Iste persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit. Hujus imperio duo Gordiani, pater et filius, principatum arripientes, unus post unum interierunt.

GORDIANUS. (0893C) Deinde Gordianus, nepos Gordiani ex filio, vigesimus sextus ab Augusto imperator creatus est, ortus Romae clarissimo patre, qui, consensu militum, cum proconsulatum Africae gereret, Maximino imperante fuit princeps electus. Itaque cum Romam venisset, Balbinus atque Pupienus fratres interfecti sunt. Gordianus admodum puer, cum Tranquillinam Romae duxisset uxorem, Jani Gemini portas aperuit, quas utrum post Vespasianum et Titum apertas constet, neminem scripsisse memini. Et ad Orientem profectus, Parthis bellum intulit, qui jam moliebantur erumpere. Quod quidem mox feliciter gessit, praeliisque (0893D)ingentibus Persas afflixit. Rediens haud longe a Romanis finibus apud Ctesiphontem civitatem Persidis interfectus est fraude Philippi praefecti praetorii, qui post eum imperavit, accensis in seditionem militibus, anno vitae vigesimo, imperii sexto. Miles ei tumulum vigesimo milliario a Circeso, quod castrum (0894A)nunc Romanorum est, Euphrati imminens, aedificavit, nomenque loco dedit Sepulcrum Gordiani, exsequias vero Romam revexit, ipsum divum appellavit. Hujus temporibus Porphyrius Plotini Platonici philosophi auditor Romae habetur, Theopompus philosophus apud Cheroniam et Nicanor Sophista apud Athenas pollebant.

PHILIPPUS. Anno ab Urbe condita 997, M. Julius Philippus vigesimus septimus ab Augusto, una cum filio Caio Julio Saturnino Philippo imperium invasit, atque exercitu incolumi reducto ad Italiam, ex Syria profecti sunt. Isti primi omnium imperatorum Christiani Romae facti sunt, et in die Paschae, id est, in ipsis vigiliis, cum interesse voluissent, et communicare mysteriis, (0894B)a Fabiano episcopo Romano non prius est permissum, nisi confiteretur peccata sua, et inter poenitentes staret, nec ullo modo copiam sibi mysteriorum futuram, nisi prius per poenitentiam culpas, quae de eo ferebantur plurimae, diluisset. Fertur igitur libenter eum quod a sacerdote sibi imperatum fuerat suscepisse, divinum sibi inesse metum, et fidem religionis plenissimam, rebus atque operibus comprobans. His tertio anno imperantibus, millesimus annus urbis Romae ingenti ludorum apparatu spectaculorumque celebratus est. Ambo deinde ab exercitu interfecti sunt: senior Philippus Veronae, medio capite supra ordines dentium praeciso; junior Romae, postquam annos quinque imperaverunt. Inter divos tamen relati sunt. Ex quibus junior Philippus duodecim annorum interfectus (0894C)est, qui adeo severi et tristis animi fuit, ut jam tunc a quinquenni aetate nullo prorsus commento cujusquam ad ridendum solvi potuerit, patremque ludis saecularibus petulantius cachinnantem, quanquam adhuc tenere, vultu aversato notaverit. Is Philippus humillimo ortus loco fuit, patre nobilissimo latronum ductore.

DECIUS. Anno ab Urbe condita 1003, Decius e Pannonia inferiore, Bubaliae natus, vigesimus Octavus ab Augusto, interfecto Philippo, imperium invasit. Hic septimus post Neronem ad persequendos interficiendosque Christianos feralia dispersit edicta, plurimosque sanctorum ad coronas Christi de cruciatibus suis misit. (0894D)Iste bellum civile, quod in Gallia motum fuerat, oppressit, Decium filium Caesarem fecit. Romae lavacrum aedificavit vir artibus, cunctisque virtutibus instructus, placidus et communis domi, in armis promptissimus. Hujus temporibus, cum plurimi Gothi Istrum fluvium transmeassent Romanorum civitates devastantes, (0895A)Misam et Nicopolim capientes vastaverunt. Decius autem una cum filio illos bello aggressus, apud Abritum, qui locus Foroterebronii dicitur, triginta millibus barbarorum interfectis, de suis plurimis perditis maxime Thracibus, ipse quoque eodem bello inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ita ut nec cadaver ejus potuerit inveniri, filiusque ejus bello exstinctus est, anno imperii secundo. Scythae vero cum plurimis spoliis et captivis reversi sunt, desertam dimittentes Philippopolim civitatem Macedoniae. Hujus temporibus Valens Licinianus imperator effectus illico occiditur.

GALLUS. Mox exercitus imperatores creavit Virium Gallum, et filium Galli Volusianum. Horum temporibus (0895B)Hostilianus Perpenna a senatu imperator creatus, nec multum post pestilentia consumptus est. Sub his etiam Aemilianus in Misia imperator effectus est. Contra quem imperatores ambo profecti, apud Interamniam bellum civile molientes, ab exercitu suo caeduntur, anno aetatis patris septimo circiter et quadragesimo, imperii anno secundo, creati in insula Meninge, quae nunc Girba dicitur. Isti nihil omnino clarum gesserunt, sola pestilentia, et morbis, atque aegritudinibus noti, quod nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque vastata sit.

AEMILIANUS Aemilianus vero Maurus genere, obscurissime natus, obscurius imperavit. Siquidem avarus fuit, ac (0895C)quarto mense damnatus apud Spoletium, sive pontem, quem ab ejus caede Sanguinarium accepisse nomen ferunt, inter Otriculum Narniamque, Spoletium et urbem Romam regione media positum, exstinguitur anno vitae quadragesimo septimo.

VALERIANUS. Anno ab Urbe condita 1008, Licinius Valerianus, cognomento Colobius, tricesimus ab Augusto, in Rhetia et Norico agens, ab exercitu imperator et mox Augustus est factus. Gallienus quoque filius ejus Romae a senatu Caesar est appellatus. Is parentibus est ortus splendidissimis, stolidus tamen, et multum iners, neque ad usum aliquem publici negotii consilio seu gestis accommodatus. Hic Cornelium Valerianum (0895D)Gallieni filii sui filium Caesarem fecit. Sub his etiam Germani Ravennam usque pervenerunt. His imperantibus Regilianus in Moesia, Cassius Labienus Posthumus in Gallia, Gallieni filio interfecto, imperatores effecti sunt. Pari modo Lolianus apud Moguntiacum (0896A)in Aegypto Aemilianus, apud Macedonas Valens, Mediolani Aureolus invasere. Tunc Gothi rursus Istrum transeuntes, Thessalonicam urbem Illyrici vastaverunt, et praedis onustati ad propria remearunt. Tunc et Heruli quingentis navibus per Maeotidas paludes ad pontum navigantes, Byzantium et Chrysopolim ceperunt. Valerianus igitur in Mesopotamia bellum gerens a Sapore Persarum rege superatus est: mox etiam captus, apud Parthos ignobili servitute consenuit. Nam quandiu vixit, rex ejusdem provinciae, incurvato eo pedem cervicibus imponens, equum conscendere solitus erat. Hic mox ut arripuit imperium octavus a Nerone adigi per tormenta Christianos ad idololatriam, abnegantesque interfici jussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine.

GALIENUS. (0896B) Galienus igitur filius ejus in loco Cornelii filii sui Salonianum alterum filium subrogavit, amori diverso pellicum deditus, Saloninae conjugis, et concubinae, quam per pactionem, concessa parte superioris Pannoniae, a patre Marcomannorum rege matrimonii specie susceperat, Pipam nomine. Interea Galienus, cum adolescens factus esset Augustus, imperium feliciter, mox commode, ad ultimum perniciose gessit. Nam juvenis in Gallia et in Illyrico multa strenue fecit: occiso apud Mursam Ingenuo, qui purpuram sumpserat, Regilliano, diu placidus, et quietus, mox in omnem lasciviam dissolutus, tenendae reip. habenas probrosa ignavia et desperatione laxavit. Alemanni vastatis Galliis Italiam penetraverunt. (0896C)Dacia, quae a Trajano ultra Danubium fuerat adjecta, tum amissa est. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia vastata per Gothos: Pannonia a Sarmatis Quadisque depopulata est. Germani, usque ad Hispanias penetraverunt. Parthi, Mesopotamia occupata, Syriam sibi coeperunt vendicare. Jam desperatis rebus, et deleto pene imperio Romano, Posthumus in Gallia obscurissime natus, purpuram sumpsit, et per annos decem ita imperavit, ut consumptas pene provincias ingenti virtute et moderatione reparaverit. Qui seditione militum interfectus est, quod Moguntiacum, quae adversus eum rebellaverat cum Loliano res novas moliente, diripiendam militibus tradere noluisset. Post eum Marius vilissimus opifex purpuram (0896D)accepit, et secundo die interfectus est. Victorinus postea Galliarum accepit imperium, vir strenuissimus. Sed cum libidinis nimiae esset, et matrimonia aliena corrumperet, Agrippinae occisus est, actuario quodam dolum machinante, imperii sui anno secundo. (0897A)Huic successit Tetricus senator, qui Aquitaniam honore praesidis administrans, absens a militibus imperator electus est, et apud Burdegalam purpuram sumpsit, seditiones multas militum pertulit. Sed dum haec in Gallia geruntur, in Oriente per Odenatum Persae victi sunt, defensa Syria, recepta Mesopotamia, usque ad Ctesiphontem Odenatus penetravit. Igitur Gallieno remp. deserente, Romanum imperium in Occidente per Posthumum, per Odenatum in Oriente servatum est. Gallienus interea adversus Aureolum profectus est, quem cum apud pontem, qui ex ejus nomine Aureolus appellatur, obtentum detrusumque Mediolanum obsedisset, ejusdem Aureoli ducis sui commento, una cum Valeriano fratre a suis occiditur. Regnavit annis quindecim, sex cum patre, (0897B)novem solus. Vixit annos quinquaginta.

CLAUDIUS. Anno ab Urbe condita 1024, Claudius ab Augusto trigesimus primus, ei successit electus a militibus, a senatu Augustus est appellatus. Hunc plerique putant Gordiano satum, dum adolescens a muliere matura institueretur ad uxorem. Hic Claudius Galieni morientis sententia imperator designatur, ad quem Ticini positum per Gallonium Basilium indumenta regia direxerat. Hic Gothos, qui sub Decio dispersi Illyricum Macedoniamque per quindecim annos vastaverant, ingenti praelio et incredibili strage delevit: Parcus vir, ac modestus, et justitiae tenax, ac reip. gerendae idoneus. Exstinctoque a suis Aureolo, receptis legionibus, adversus trecenta millia Alemannorum (0897C)haud procul a lacu Benaco dimicans, tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia superfuerit. Claudius vero, cum ex fatalibus libris, quos inspici praeceperat, cognovisset pestilentiae in senatu primi morte remedium desiderari, Pomponio Basso, qui tunc primus erat, se offerente, ipse vitam suam, haud responsa frustrari, dono reip. dedit. Qui tamen intra imperii sui biennium, apud Sirmium morbo interiit, divusque appellatus est: praefatus neminem tanti ordinis primatem haberi quam imperatorem. Ea res sicut erat cunctis grata, non divinum vocabulum modo, sed ex auro quoque statuam prope ipsum Jovis simulacrum in Capitolio, atque in curia clypeum ipsi aureum, proceres sacravere.

QUINTILIUS. (0897D) Quintilius post eum, Claudii frater, consensu militum imperator electus est, unicae moderationis vir, et civilitatis, aequandus fratri, vel praeferendus, consensu senatus appellatus est Augustus, decimo septimo imperii die occisus est.

AURELIANUS. (0898A) Anno ab Urbe condita 1027, Aurelianus trigesimus secundus ab Augusto imperator creatus est. Iste genitus patre mediocri, et, ut quidam ferunt, Aurelii clarissimi senatoris colono, Dacia Ripensi, quae est inter Daciam et Macedoniam, oriundus fuit, vir in bello potens, animi tamen immodici, et ad crudelitatem propensioris, quique Gothos in Danubio strenuissime vicit, ditionemque Romanam antiquis terminis statuit. Iste haud dissimilis fuit magno Alexandro, seu Caesari dictatori. Nam Romanum orbem triennio ab invasoribus receptavit, cum Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam pervenerit, et C. Caesar decennio subegerit Gallos, adversus cives quadriennio congressus. Iste in Italia tribus praeliis (0898B)victor fuit, apud Placentiam, et juxta amnem Metaurum, ac Fanum Fortunae, postremo Ticinensibus campis. Hujus temporibus apud Dalmatas Septimius imperator effectus, mox a suis obtruncatur. Iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit, gemmisque et omni aurata veste, quod adhuc fere incognitum Romanis moribus videbatur, usus est. Hic muris validioribus et latioribus Urbem sepsit, templum Solis aedificavit, in quo infinitum auri gemmarumque constituit. Porcinae carnis usum populo instituit. Superavit in Gallia Tetricum apud Catalaunos, ipso Tetrico prodente exercitum suum, cujus assiduas seditiones ferre non poterat. Quin etiam per litteras occultas Aurelianum ita fuerat deprecatus, ut inter alia versu Virgiliano uteretur: (0898C)Eripe me his invicte malis.

Quem Aurelianus correctorem Lucianae provexit, aspergens hominem eleganti joco: Sublimius habendum regere aliquam Italiae partem, quam trans Alpes regnare. Zenobiam quoque, occiso Odenato marito, qui Orientem tenebat, haud longe ab Antiochia, magis praelii terrore quam praelio cepit. Ingressus Romam nobilem triumphum, quasi receptor Orientis Occidentisque egit, praecedentibus currum Tetrico et Zenobia. Hoc imperante etiam in Urbe monetarii rebellaverunt, vitiatis pecuniis et Felicissimo rationali interfecto. Quos Aurelianus victos ultima crudelitate compescuit, plurimos nobiles capite damnavit, saevus, et sanguinarius, ac necessarius magis (0898D)in quibusdam, in nullo amabilis imperator, trux omni tempore, etiam filio sororis interfecto, disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum magna ex parte corrector. Provinciam Daciam, quam Trajanus ultra Danubium fecerat, intermisit, vastata omni Illyrico (0899A)et Moesia, desperans eam posse retineri. Abductosque Romanos ex urbibus et agris Daciae in Moesia media collocavit, appellavitque eam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit, et est dextera Danubio in mare fluenti, cum ante fuerit laeva. Iste cum persecutionem agi adversus Christianos nonus a Nerone decerneret, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit; ac non multo post in itinere occiditur servi sui fraude, qui ad quosdam militares viros amicos ipsius nomina pertulit annotata, falso manum ejus imitatus, tanquam Aurelianus ipsos pararet occidere. Itaque ut praeveniretur, ab iisdem interfectus est in itineris medio, quod inter Byzantium et Heracliam est, stratae veteris locus Cenophrurium appellatur. Mors tamen ejus inulta non fuit, meruit quoque inter (0899B)divos referri. Imperavit annos quinque et menses sex.

TACITUS. Post hunc Tacitus trigesimus tertius ab Augusto imperium suscepit, vir egregie moratus, et reip. gerendae idoneus; nihil tamen potuit ostendere. Intra aucentesimum enim imperii diem apud Tarsum febre moritur.

FLORIANUS. Florianus, qui Tacito successerat, duobus mensibus et diebus viginti in imperio fuit. Sed cum magna pars exercitus equitum Probum militiae peritum legisset, Florianus quasi per ludum imperio usus, incisis a semetipso venis, effuso sanguine consumptus est.

PROBUS. (0899C) Anno ab Urbe condita 1033, Probus trigesimus quintus ab Augusto imperium adeptus est. Hic genitus patre agresti, hortorum studioso, Dalmatio nomine gloria militari ad administrationem reip. accessit, Gallias a barbaris occupatas ingenti praeliorum felicitate restituit. Bella deinde civilia, et quidem plurimo sanguine, duo gessit contra quosdam imperatores ab exercitu creatos. Unum in Oriente adversus Saturninum, alterum adversus Proculum et Bonosum Agrippinae, quos magnis certaminibus oppressit. Vineas Gallos et Pannonios habere permisit; opere militari Almam montem apud Sirmium, et Aureum apud Moesiam superiorem, vineis conseruit, et provincialibus colendos dedit. Hic cum bella innumera (0899D)gessisset, pace reparata, dixit brevi milites necessarios non futuros, vir acer, strenuus, justus, et qui Aurelianum aequaret gloria militari, morum autem civilitate superaret, interfectus tamen est Sirmio, tumultu militum, in turri ferrata. Imperavit annos sex et menses quatuor.

CARUS. Anno ab Urbe condita 1040, Carus Narbonae (0900A)natus in Gallia, trigesimus sextus ab Augusto imperavit. Iste confestim Carinum et Numerianum filios Caesares fecit, cum quibus regnavit annis duobus. Sed dum bellum adversus Sarmatas gerit, nuntiato Persarum tumultu ad Orientem profectus est. Qui cum Antiochiae degeret, Numerianus filius ejus voluit intrare in ecclesiam, explorare mysteria Christianorum. At vero sanctus Babylas prohibuit eum dicens: Non licet tibi videre divina Christianorum mysteria, cum sis pollutus idolicis sacrificiis. Qui indignatus occidit eum. Hic contra Persas res nobiles gessit, ipsos praelio vicit, Seleuciam et Ctesiphontem urbes nobilissimas cepit. Et cum castra super Tigridem haberet, vi divini fulminis periit. Numerianus quoque filius ejus, quem secum Caesarem duxerat ad (0900B)Persas, adolescens egregiae indolis, cum oculorum dolore correptus in lectulo veheretur, impulsore Apro, qui socer ejus fuerat, per insidias occisus est. Et cum dolo occultaretur ipsius mors, quousque Aper invadere posset imperium, fetore cadaveris scelus est proditum. Milites enim, qui eum sequebantur, putore commoti, deductis lecticulae palliis, post aliquot dies mortem ejus notam habere potuerunt. Interea Carinus, quem Caesarem ad Parthos proficiscens Carus in Italia, Illyrico et Gallia reliquerat, Sabinum Julianum imperium invadentem, in campis Veronensibus occidit, omnibusque se sceleribus inquinavit. Plurimos innoxios fictis criminibus occidit, matrimonia nobilia corrupit. Condiscipulis (0900C)quoque, qui eum in auditorio versuta fatigatione taxaverant, perniciosus fuit atque omnibus bonis invisus. Non multo post interficitur, praecipue ejus tribuni dextera, cujus dicebatur conjugem polluisse. Nam de Perside victor exercitus rediens, cum Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem insidiis perdidisset, Diocletianum imperatorem creavit.

DIOCLETIANUS. Anno ab Urbe condita 1042, Diocletianus trigesimus septimus ab Augusto imperator creatus, Dalmatia oriundus, vir obscurissime natus, adeo ut a plerisque scribae filius, a nonnullis Anulini senatoris libertinus fuisse credatur, matre, oppido pariter atque nomine Dioclea, quorum vocabulis, donec imperium (0900D)sumeret, Diocles est appellatus. Ubi orbis Romani potentiam cepit, Graium nomen in Romanum morem convertit. Is primum militi in concione juravit Numerianum nullo suo dolo interfectum, et cum juxta eum Aper, qui Numeriano insidias fecerat, constitisset, in conspectu exercitus, manu Diocletiani percussus est gladio. Postea Carinum, quem Carus Caesarem in Illyrico reliquerat, omnium odio, et exsecratione (0901A)viventem, apud Murgum ingenti praelio vicit, proditum ab exercitu suo, quem fortiorem habebat, certe desertum inter Viminatium et Aureum montem. Ita rerum Romanarum potitus, cum tumultum Rusticani in Gallia concitavissent, et factioni suae Bagaudarum nomen imponerent, duces autem haberent Amandum, et Aelianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium Caesarem misit, qui levibus praeliis agrestes domuit, et partem Galliae reformavit. Per haec etiam tempora Carausius, qui vilissime natus, serenae militiae ordine famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgicae et Armoricae pecandum Oceanum mare accepisset, quod Franci, et Saxones infestabant, multis barbaris saepe captis, nec praeda integra, aut provincialibus (0901B)reddita, aut imperatoribus missa, sed sibi soli vendicata, cum suspicio esse coepisset, consulto ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum praeda exciperet, atque hac se occasione ditaret, a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, et Britannias occupavit. Ita, cum per omnem orbem terrarum res turbatae essent, Carausius in Britannia, Achilleus in Aegypto, Julianus in Italia imperatores effecti, diverso exitu perierunt. E quibus Julianus, adacto per costas pugione, in ignem se abjecit. Narseus rex Persarum Orientem debellabat. Africam Quinquegentiani infestabant. Diocletianus mox Aurelium Maximianum cognomento Herculium ex Caesare fecit Augustum. Constantium et Galerium Maximianum cognomento Armentarium Caesares creavit. Quorum Constantius (0901C)per filiam nepos Claudii imperatoris traditur, Maximianum Galerium etiam affinitate conjunxerat. Constantius privignam Herculii Theodoram accepit, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit. Galerius fidam Diocletiani Valeriam accepit uxorem. Ambo uxores prius habuerant, sed eos repudiare compulit. Cum a Carausio, tamen bella frustrata essent contra virum rei militaris peritissimum, ad postremum pax convenit. Eum post septennium socius Adlectus suus occidit, atque ipse post eum Britannias triennio habuit, qui dolo Asclepiodoei praefecti praetorio oppressus est. Ita Britanniae decimo anno receptae. Per idem tempus a Constantio Caesare in Gallia bene pugnatum est circa Lingonas. Die una adversam et secundam fortunam expertus est. Nam (0901D)cum repente barbaris ingruentibus, intra civitatem esset coactus tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, vix quinque horis mediis, adventante exercitu, LX fere millia Alemannorum occidit. Maximianus quoque Augustus bellum in Africa profligavit, domitis Quinquegentianis et ad pacem redactis. Diocletianus obsessum (0902A)Alexandriae Achilleum nono mense superavit, eumque interfecit. Victoria acerbe usus est, totam Aegyptum gravibus proscriptionibus caedibusque foedavit. Ea tamen occasione ordinavit proinde multa, et disposuit, quae ad nostram aetatem manent. Erat autem cum ipso et Constantinus filius Constantii. Qui cum adhuc valde juvenis esset, fortiter agebat in praeliis, et cum Christianis sentiebat. Quem indutuens Diocletianus intellectu animae, et corporis robore, atque ingenio circa eruditionem proficere, et deprehendens hunc futurum tyrannidis et ejus dogmatis destructorem, invidia ductus, dolo perimere satagebat. Deus autem hunc inopinate salvavit, et patri restituit. Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente vastari ecclesias, affligi interficique Christianos (0902B)decimo post Neronem loco praeceperunt. Quae persecutio omnibus fere actis diuturnior atque immanior fuit. Nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentium, coedibus martyrum incessabiliter acta est. Sequitur terraemotus in Syria, ex quo apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis multa millia hominum prostrata sunt. Galerius Maximianus primum adversus Narseum praelium secundum habuit, inde inter Gallinicum, Carrasque congressus, cum inconsulte magis quam ignave dimicasset (admodum enim parva manu cum copiosissimo hoste commisit) pulsus, et ad Diocletianum profectus, cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Diocletiano fertur exceptus, ut per aliquot millia passuum purpuratus tradatur ante vehiculum ejus cucurrisse. (0902C)Mox tamen per Illyricum Moesiamque contractis copiis, rursus cum Narseo Hormisdae et Saporis avo in Armenia Minore pugnavit successu ingenti, nec minore consilio simul et fortitudine, quippe qui etiam speculatoris munus cum altero et tertio equite susceperit. Pulso Narseo, castra ejus diripuit, uxores, sorores liberos cepit, infinitam extrinsecus Persarum nobilitatem abduxit, gazam Persicam copiosissimam, ipsum in ultimis regem in solitudines egit. Quare ad Diocletianum in Mesopotamia cum praesidiis tum morantem ovans regressus, ingenti honore susceptus est. Varia deinceps, et simul, et viritim bella gesserunt, Carpis et Basternis subactis, Sarmatis victis. Quarum nationum ingentes captivorum (0902D)copias in Romanis finibus locaverunt. Diocletianus morigeratus callide fuit, sagax praeterea, et admodum subtilis ingenio, et qui severitatem suam aliena invidia vellet obtegere, diligentissimus tamen et solertissimus princeps, et si imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis quam Romanae libertatis invexerat, adorarique se jussit, cum ante eum cuncti imperatores ut judices salutarentur. (0903A)ornamentum gemmarum vestibus calceamentisque indidit. Nam prius imperii insigne in chlamyde purpurea tantum erat, reliquaque communia. Herculius autem propalam ferus, et incivilis, ingenii asperitatem vultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens, Diocletiano in omnibus etiam severioribus consiliis obsecutus est. Cum tamen ingravescente aevo parum se idoneum Diocletianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio fuit, ut in vitam privatam concederent, et stationem reipublicae tuendae viridioribus juvenioribusque mandarent. Cui aegre collega obtemperavit, tamen uterque una die privato habitu imperii insigne mutavit, Nicomediae Diocletianus, Herculius Mediolani, post triumphum inclytum, quem Romae (0903B)ex numerosis gentibus egerant, pompa ferculorum illustri, qua Narsei conjuges, sororesque et liberi, ante currum ducti sunt. Concesserunt tamen, Salonam unus, alter in Lucaniam. Diocletianus privatus in villa quae haud procul a Salonis est praeclaro otio (0904A)senuit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tanquam pestem aliquam detestans, in hunc modum respondit: Utinam Salonae possetis visere olera nostris manibus instituta, profecto nunquam istud tentandum judicaretis. Vixit annos sexaginta octo, e quibus post imperium in communi habitu prope novem exegit. Morte consumptus est, ut satis patuit, per formidinem voluntaria. Quippe, cum a Constantino atque Licinio vocatus ad festa nuptiarum, per senectam quo minus interesse valeret, excusavisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur, Maxentio favisse, ac Maximiano favere, suspectans necem dedecorosam, dicitur venenum hausisse, inusitata virtute usus, ut solus omnium post conditum Romanorum imperium (0904B)ex tanto fastigio sponte ad privatae vitae statum civilitatemque remearet. Contigit igitur ei quod nulli post natos homines, ut cum privatus obiisset, inter divos tamen referretur.

LIBER UNDECIMUS. CONSTANTINUS ET GALERIUS. (0903B)His igitur obeuntibus, in administrationem reip. Constantinus et Galerius Augusti creati sunt, divisusque (0903C)est inter eos Romanus orbis, ut Gallias, Italiam, Africam Constantius, Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus, Severo per Italiam, Maximo Galerii sororis filio per Orientem. Eodemque tempore Constantinus Caesar efficitur. Constantius tamen contentus dignitate Augusti, Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusavit, vir egregius et praestantissimae civilitatis, divitiis provincialium ac privatorum studens, fisci commoda non admodum affectans, dicensque melius publicas opes privatis haberi, quam intra unum claustrum reservari. Adeo autem cultus modici, ut feriatis diebus, si cum amicis numerosioribus esset epulandum, privatorum ei argento ostiatim petito triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis, sed (0903D)venerabilis fuit. Gallis etiam praecipue, quod Diocletiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem, imperio ejus evaserant. Obiit in Britannia Eboraci, principatus anno 13, atque inter divos relatus est. Galerius vir, et probe moratus, et egregius in re militari, cum Italiam quoque, sinente Constantio, administrationi suae accessisse sentiret, Maximum Caesarem in Orientem direxit, et Severum in Italia reliquit. Ipse in Illyrico moratus est.

CONSTANTINUS. Anno ab Urbe condita 1061, Constantio mortuo, (0904B)Constantinus ex obscuriore matrimonio ejus filius, in Britannia trigesimus octavus ab Augusto imperator creatus est, et sexto Kalendas Augusti in locum patris (0904C)exoptatissimus moderator accessit. Hic dum juvenculus a Galerio in urbe Roma religionis specie vice obsidis teneretur, fugam arripiens, atque ad frustrandos insequentes publica jumenta, quaqua iter egerat interficiens, ad patrem in Britanniam pervenit. Et forte eisdem diebus ibidem Constantium parentem fata ultima perurgebant. Quo mortuo, cunctis qui circa eum erant annitentibus, sed praecipue Alamannorum rege Eroco auxilii gratia cum Constantino comitato, imperium capit. Hic sororem suam Constantiam Licinio Mediolano accito conjungit, filiumque suum Crispum nomine, ex Minerva concubina susceptum, idem Constantinus eisdem diebus natum oppido Arelatensi, Licinianumque Licinii filium mensium fere viginti Caesarem (0904D)fecit.

MAXENTIUS. Romae interea praetoriani, excitato tumultu, Maxentium Herculii filium, qui in villa publica morabatur, sex millibus ab Urbe discreta itinere Lavicano, Augustum nuncupaverunt. Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod invitus amiserat, Romam advolavit e Lucania, quam sedem privatus elegerat, in agris amoenissimis consenescens. Diocletianum quoque etiam per litteras (0905A)adhortatus est, ut depositas resumeret potestates, quas ille irritas habuit. Sed adversum motum praetorianorum atque Maxentii Severus Caesar missus Romam a Galerio, cum exercitu venit, obsidensque Urbem, militum suorum scelere desertus, ab Herculio ad Tres Tabernas exstinguitur, funusque ejus Gallieni sepulcro infertur, quod ab Urbe abest per viam Appiam millibus novem. Post haec Herculius Maximianus solatio exercituum, filium Maxentium imperio nudare conatus, seditionem et convicia militum tulit. Auctae Maxentio opes, confirmatum est imperium. Herculius ad Gallias profectus est, dolo composito, tanquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero jungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis, et militum, et provincialium (0905B)ingenti jam favore regnabat, caesis Francis, atque Alemannis, captisque eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris parasset, objecit. Detectis igitur insidiis per Faustam, quae dolum viro nuntiaverat, profugit Herculius, Massiliaeque a Constantino oppressus est. Ex ea enim navigare ad filium praeparabat, sed a Constantino captus poenas dedit, mortis genere postremo, fractis laqueo cervicibus, vir ad omnem asperitatem saevitiamque proclivis, infidus, incommodus, civilitatis penitus expers, stolidus, ortu agresti, Pannonioque, nam etiam nunc haud longe Sirmio eminet locus, palatio ab eo ibidem constructo, ubi parentes ejus exercebant opera mercenaria. Interiit aetate sexaginta annorum, viginti imperator. Genuit ex Eutropia Syra (0905C)muliere Maxentium, et Faustam conjugem Constantini, cujus patri Constantio tradiderat Theodoram privignam.

LICINIUS. Per hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine, et in bello, quod adversum Narseum gesserat, strenuus laboribus, et officiis acceptus. Interea Galerius persecutionem, quae a Diocletiano et Maximiano in Christianos fuerat missa, ipse atrocioribus edictis accumulavit. Ac postquam per annos decem omni genere hominum provincias exhausit, putrefacto introrsum pectore, et vitalibus dissolutis, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam vermes eructaret, medicique jam ultra fetorem non ferentes, crebro jussu ejus occiderentur, (0905D)a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam, atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis, Christianos de exsilio revocavit, ipse autem cruciatus non sustinens, finem vitae suae attulit. Fuit, licet inculta agrestique justitia satis laudabilis, pulcher corpore, eximius et felix bellator, ortus parentibus agrariis, (0906A)pastor armentorum, unde ei cognomen Armentarius fuit, ortus Dacia Ripensi, ibique sepultus est, quem locum Romulianam ex vocabulo Romulae matris appellarat. Is insolenter affirmare ausus est matrem, more Olympiadis Alexandri Magni creatricis, compressam dracone semet concepisse. Interea respub. tum a novis quatuor imperatoribus tenebatur, Constantino, Maxentio, filiis Augustorum, Licinio, Maximino, novis hominibus. Quinto tamen imperii sui anno Constantinus bellum adversus Maxentium civile commovit, pro eo, quia senatorum, et maxime nobilium, matronas publice abstrahi atque ad suam libidinem deduci imperabat, et post contaminationem viris suis reddi jubebat, non tam expleta adulterii libidine quam immutata. Tantus vero metus Patres plebemque oppresserat, uti (0906B)nec hoc ipsum quidem, quod in metu erant, palam ostendere auderent. Sed ferebant insuetam servitutem gementes, et aliquid pro libertate cogitare metu inhibebantur, cum ille non jam ira, sed libidine caedis, agitaretur. Denique quadam die imperabat militibus suis exire per plateas totius urbis, et omnes qui occurrissent, cujuscunque aetatis, et cujuslibet sexus, gladiis caederent. Innumeraeque multitudines populi Romani, non hostium, sed civium telis dejectae sunt. Senatores vero, et hi maxime qui vel honoribus, vel opibus, clariores in curia videbantur, confictis criminibus, tanquam rei puniti proscriptique sunt. Magicae quoque artis industriam summis studiis excolebat, ad quae ministeria explenda perquirebantur mulieres nobiles gravidae, et adhibitae mediae scindebantur, rapiebantur et (0906C)parvuli infantes, eorumque exta visceribus revulsa perscrutabantur. Jugulabantur et leones, et nefandis quibusdam commentis, ac precaminibus daemonica arte compositis, bella per haec dicebantur arcere, et credebantur jus fasque regni per nefas posse servare. His vero malis omnibus etiam illud additur, quod illi qui per caeteras urbes vel agros fuerant tyrannica crudelitate deterriti, dum sibi nihil ad vitam tutum putant, relictis agris, per loca abdita latebris eunt, omnique studio arandi serendique cessante, tanta fames urbem atque omnia loca invaserat, ut nihil reliqui ad vitae subsidium fieret. Constantinus igitur ejus copias multis praeliis fudit, tamen propter magicas artes eum valde metuebat. Cumque in haesitatione multa consisteret, multaque secum de imminentis belli necessitate pervolvens (0906D)iter ageret, atque ad coelum saepius oculos levaret, et inde sibi auxilium divinum precaretur, vidit per soporem ad Orientem partem in coelo signum crucis igneo fulgore rutilare. Cumque tanto visu fuisset exterritus, ac novo perturbaretur aspectu, astare sibi videt angelos dicentes: ΕΝ ΤΟΥΤΩ ΝΙΚΑ, Constantine; quod est: In hoc vince. Fertur autem et ipsum Christum apparuisse (0907A)ei, et signum monstrasse crucis, ac praecepisse ut figuram similem faceret, et in praeliis hoc auxilium haberet, quo victoriae jura conquireret. Eusebius itaque Pamphilus jurejurando ipso imperante dicente audisse se refert, quia circa meridiem, declinante jam sole, crucis signum ex lumine factum, et scripturam consertam ei dicentem: In hoc vince; vidisset ipse, et milites, qui cum eo tunc essent. Pergenti namque cum aliquo exercitu pariter in loco, hoc, inquit, ei miraculum ostensum. Dumque cogitaret quid esset, nox supervenit, et dormienti Christus cum signo, quod vidit in coelo apparuit, jussitque ut fieret ejus signi figuratio, quae foret auxilium in congressionibus praeliorum. Tum vero laetus redditus, et de victoria jam securus, signum crucis quod in coelo viderat in militaria vexilla transformat, (0907B)ac labarum, quem dicunt, ex auro et lapidibus pretiosis in speciem crucis dominicae. Hoc enim signum bellicum inter alia pretiosius, eo quod imperatorem praecederet, et adorari id a militibus moris esset. Unde praecipue Constantinum reor nobilissimum decus imperii Romani in signum mutasse crucis, ut frequenti visione atque cura desuescerent a priore more subjecti, et eum solum arbitrarentur Deum, quem coleret imperator, vel quo duce atque auxiliatore eveheretur adversum hostes. Semper enim hoc signum proponebatur ante ordines universos, quod maxime laborantibus aciebus in praeliis adesse praecipiebat. Constituit itaque certos signiferos, qui in eo laborarent, quorum opus erat ut vicibus humeris eum veherent, et omnes acies ita lustrarent. Fertur enim quod aliquando quidam (0907C)ferens hoc signum repente hostibus invadentibus expavisset, dedissetque alteri devehendum. Cumque se de praelio subtraxisset, et jacula declinasset, subito percussus interiit. Ille vero qui sacrum suscepit tropaeum, multis se jaculantibus permansit illaesus. Mirabiliter enim divina regente virtute, sagittae hostium figebantur in signo, a signifero autem inter pericula protinus evolvebantur. Dicitur autem neque alium unquam hujusmodi ministrum, ut solet in bello, vulnere mortuum, aut cladem captivitatis perpessum. Igitur, cum jam Constantinus haud procul a ponte Milvio castra posuisset, subito Maxentius agitur in occursum, et proruens urbis Romae sequi se reliquum exercitum jubet, prior ipse praecurrit armatus. Jusserat autem navibus ad decipulam compositis fluvium sterni, et superpositis (0907D)pontibus exaequari. Tunc Constantinus crucem auream, quam formaverat, ante se jussit portare, factaque congressione superati sunt, qui circa Maxentium fuerant, plurimis ex his interemptis. Maxentius autem fugiens, paulo superius a ponte Milvio, in pontem navigiis compositum a latere ingredi festinans, lapsu equi in profundum demersus est, voratumque limo pondere thoracis corpus vix repertum. Erat is annus imperii Constantini septimus. Inter haec Diocletianus Salonae defunctus est. Fertur autem Maxentium suppositum arte muliebri, (0908A)tenere mariti animum laborantis, auspicio gratissimi partus coepti a puero (sic). Is Maxentius nulli unquam charus fuit, nec patri, aut socero quidem Galerio. Interea cives Romani, qui Constantinum poposcerant, ut in eorum exsurgeret adjutorium, a maligni Maxentii tyrannide liberati, civitatem coronant, et cum gaudio victorem Constantinum una cum vivifica cruce suscipiunt, et Deum collaudantes, necnon et per septem dies adorantes, et Constantinum victorem laudibus magnificantes.

MAXIMINUS. Non multo post deinceps in Oriente quoque adversus Licinium Maximinus Caesar res novas molitus, vicinum exitium fortuita apud Tarsum Ciliciae et simplici morte praevenit. Hic sorore Armentarii progenitus, (0908B)veroque nomine ante imperium Daza dictus, post imperium Galerius Maximinus appellabatur. Caesar quadriennio dehinc per Orientem Augustus triennio fuit, ortu quidem atque instituto pastorali, verum sapientissimi cujusque, ac litterarum cultor, ingenio quieto, avidior vini, quo ebrius quaedam corrupta mente aspera jubebat, quod cum pigeret factum, differri quae praecepisset in tempus sobrium ac matutinum statuit.

VALENS. Valens interea in Oriente ab exercitu imperator appellatus, ab eodem Licinio morte multatur.

ALEXANDER. Deinde Alexander, qui apud Carthaginem imperator est factus, a Constantini exercitu jugulatur. Iste fuit (0908C)Phryx origine, ingenio timidus, inferior adversus laborem vitio senectae aetatis. Igitur Constantinus decimo quarto imperii sui anno totius Romani imperii Monocrator effectus, omnem curam transtulit ad divina, ecclesias erigens, et liberaliter has ex ratione publica ditans. Iste primam legem scripsit, idolorum templa his tradi, qui Christo sunt deputati, cum eo sane leges proferebat Crispus filius ejus; secundam vero, Christianos solos militare, gentibusque ac exercitibus principari; tertiam, duas paschales hebdomadas, unam scilicet ante, et alteram post Resurrectionem, sine labore cujusquam operis celebrandas. His ita gestis, pax profunda et tranquillitas obtinuit orbem, et exsultatio fideles, concurrentibus assidue omnibus nationibus ad fidem Christi, et baptizatis, ac patria conquassantibus simulacra. (0908D)Verum enim vero, ut imperia difficile concordiam custodiunt, Constantinus vir ingens, et omnia efficere nitens quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis affectans, Licinio bellum intulit, quanquam necessitudo et affinitas cum eo esset, ac primo eum in Pannonia vicit, secundo apud Cibalas juxta paludem Hiulcam nomine, Constantino castra Licinii nocte irrumpente, Licinius fugam petiit, Byzantiumque fuga volucri pervenit, ubi Martinianum officiorum magistrum Caesarem creat. Constantinus omni Dardania, Moesia, (0909A)Macedonia potitus, numerosas provincias occupavit. Varia deinde inter eos bella, et pax reconciliata ruptaque est. Denique Licinius denuo pugnaturus contra Constantinum, spem victoriae habebat per divinationes et sacrificia. Denique etiam Graeci dicunt tunc eum expertum divinationem Delphici Geminique Apollinis, eique consulenti de bello respondisse fertur daemonium: O senex valde te juvenes pugnatores observant, tuaque vita soluta est, saevaque senectus te excipiet. Interea Constantinus acie potior, Licinium navali, et terrestri praelio vicit, et eum apud Nicomediam Bithiniae urbem indumentum regium deferentem in deditionem cepit, et contra sacramenti religionem Thessalonicae in custodiam missum, privatum una cum Martiniano jussit occidi, metuens, Herculii Maximiani soceri sui exempto, ne (0909B)iterum depositam purpuram in perniciem reip. sumeret. Hic Licinius annum dominationis fere post decimum quartum, vitae proxime sexagesimum, occiditur: avaritiae omnium cupidine pessimus, neque alienus a luxu venereo, asper admodum, haud mediocriter impatiens, infestus litteris, quas per inscientiam immodicam virus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. Agraribus plane, ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus esset et alitus, satis utilis, ac militiae custos ad veterum instituta severissimus. Spadonum et aulicorum omnium vehemens domitor, tineas soricesque palatii eos appellans. Eodem tempore res Romana sub uno Augusto, et tribus Caesaribus, quod nunquam alias fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent. (0909C)Verum insolentia rerum saecularium aliquantum Constantinum ex illa favorabilis animi docibilitate mutavit. Primum necessitudines persecutus, egregium virum, et bonae indolis juvenem, sororis filium, Commodum interfecit; mox Crispum, Fausta conjuge, ut putant, suggerente, necari jubet, dehinc uxorem suam Faustam in balneas ardentes conjectam interemit, cum eum dolore nimio nepotis, mater Helena increparet, post numerosos interfecit amicos, vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis comparandus. Innumerae in eo animi corporisque virtutes claruere, militaris gloriae appetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, verum ita ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos, fortissimas gentes et (0909D)copiosissimas, post civile bellum, in illo barbaricissimo solo, hoc est, in Sarmatarum regione, varie profligavit, pace his ad postremum data, ingentemque apud Barbaras gentes memoriae gratiam collocavit. Calocerum quemdam in Cypro aspirantem novis rebus oppressit. Tricennalibus suis Dalmatium fratris sui Dalmatii filium Caesarem legit. Fuit vero ultra quam aestimari potest laudis avidus. Hic Trajanum herbam parietariam ob titulos multis aedibus inscriptos appellare (0910A)solitus erat. Hic pontem in Danubio construxit, habitum regium gemmis, et caput exornans perpetuo diademate. Commodissimus tamen multis rebus fuit, calumnias sedare legibus severissimis, civiles nutrire artes, praecipue studia litterarum, legere ipse, scribere, meditari, audire legationes, et querimonias provinciarum, affectator usti amoris, quem omni sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret. Multas leges erogavit, quasdam ex bono, et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas. Primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Nam cum ei omnia prospere cederent, propriam voluit habere (0910B)civitatem. Veniensque ad campum ante Ilium positum juxta Hellespontum super Ajacis tumulum, ubi Achivi contra Trojam pugnantes habuerunt castra, civitatem designavit, portasque fecit, quae hactenus videntur a navigantibus. Haec agenti per noctem Deus apparuit, monens ut alium quaereret locum, eumque monens pergere ad Byzantium Thraciae, illic eum habitare jussit. Quam, cum primitus Byzantium vocaretur, auxit, et maximo circumdedit muro, et diversis ornatam fabricis, aequam imperiali Romae constituit, et denominatam Constantinopolim appellari secundam Romam lege firmavit, sicuti lex ipsa in marmorea platoma noscitur esse conscripta, et juxta equestrem statuam ejus in Strategio est constituta. Eaque summa liberalitate data, in illustribus domibus eos qui ab urbe (0910C)Roma erant viros rationabiles collocavit, et ex aliis locis secundum genus eligens, et domos magnas eis distribuens, ut habitaretur civitas, egit. Tunc etiam templum sanctae Sophiae, et sanctae Irenae, et apostolorum, et sancti Motii, et archangeli, Dei amicus princeps aedificavit. Tunc funditus templo Asclepii penes Aegas, et Veneris in Affacis situ destructo, multisque aliis eversis, horum reditus donavit Ecclesiis. Simulacra namque ornata, publice in Constantinopolitana urbe proposuit, et tripodas Delphicos in circo ad spectaculum dedit, quae cum ipso videantur aspectu, superfluere feruntur. Tunc multae gentes ad baptismum accesserunt miraculis actae, quae patrata sunt a captivis sacerdotibus, qui fuerant sub Gallieno captivati. Interea mater (0910D)imperatoris, Helena nomine, in somnis admonita Jerosolymam properavit, et sepulcrum Christi, quod licet difficile, tamen invenit sordibus coopertum, et desuper templum Veneris aedificatum, ubi virgineis cantibus insultabant, praecepitque destrui sceleratissimum templum, ipsumque pulverem funestis sacrificiis violatum ejici, et procul a civitate dispergi. Exin locum purgari praecipiens, statim palam monumentum Domini apparuit. Apparuerunt et circa illud suffossae tres cruces, et (0911A)clavi, simul et titulus litteris Hebraeis, Graecis et Latinis, conscriptus, JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. Dicitur autem quia mortuus crucis tactu surrexit. De hoc ligno Sibylla dixit apud Paganos: O ter beatum lignum, in quo Deus extensus est. Tunc ergo, quae crux Domini esset, quae latronum, dubitare coeperunt. Proinde Macarius civitatis praesul hujusmodi tractatu dubitationem solvit. Mulieri namque nobilitate clarae longa aegritudine fatigatae unam illarum crucium cum oratione promptissima adhibens, virtutem Salvatoris agnovit. Mox enim ut mulierem attigit crux, passionem saevissimae aegritudinis effugavit, et feminae salutem restituit. De clavis quidem, quibus manus Christi fuerant perforatae, alios in galeam misit imperatoris, filii capitis providentiam gerens, ut jacula bellica submoveret, alios (0911B)freno equino permiscuit, et cautelam imperatoris agens, veterem philosophiam adimplens. Olim enim Zacharias propheta clamaverat dicens: Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti. Salvatoris vero crucis partem quidem aliquam filio distribuit, quam Constantinus suscipiens, et credens salvari civitatem ubi haec particula servaretur, in sua statua, sicut fertur, in foro Constantini posita super columnam porphyreticam, devote condidit. Reliquam vero partem in argentea theca clausam, Macario sacerdoti civitatis reliquit, et undique congregans artifices, maximas illic ornatasque ecclesias aedificavit. Post haec imperator curam habens maximam Christianorum, Paganorum superstitionem aversabatur, removitque monomachias et suas imagines in templis poni praecepit, et cubitum, quo mensuratur Nilus, non jam in (0911C)templum Serapidis annis singulis, sed in ecclesiis portari sancivit. Igitur Constantinus bellum adversus Parthos moliens, qui jam Mesopotamiam fatigabant, trigesimo et secundo anno imperii, aetatis vero sexagesimo et sexto aegritudine captus, ex urbe Constantinopolitana, quasi ad calidas aquas egressus est Nicomediam. In villa publica morbo consumptus est, facto testamento tribus filiis, consulatu Feliciani et Taciani, undecimo Kalendas Junii. Fuit irrisor potius quam blandus, unde proverbio vulgari Trachala dictus. Decem annis praestantissimus, duodecim sequentibus latro, decem novissimis pupillus, ob profusiones immodicas nominatus. Mors ejus etiam ante biennium denuntiata est per crinitam stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquandiu fulsit: eam Graeci κομήτην vocant; (0911D)atque inter divos meruit referri. Corpus autem ejus in aureo locello collocatum, Constantinopolim est devectum, et in palatii celso loco repositum. Quod in multis honoribus atque veneratione, quasi viveret, habebatur, donec aliquis filiorum ejus assisteret. Postea vero ab Oriente Constantio veniente, cum imperialibus (0912A)exsequiis funus ejus sepultum est in ecclesia apostolorum in sepulcro porphyretico.

Is successores filios reliquit, atque unum Dalmatii fratris filium. Hi singuli has partes regendas habuerunt. Constantinus filius ejus primus; in decennali suo ejus genitor fecit eum habere principatum super cuncta trans Alpes. Secundum Constantium in vicennali suo in Oriente constituit, a freto Propontidis in Asiam, atque Orientem. Constantem vero juniorem in tricennalibus suis in Illyricum, Italiamque et Africam, ordinavit. Dalmatium in Thraciam, Macedoniamque et Achaiam. Annibalianum Dalmatii Caesaris consanguineum in Armeniam nationesque circum socias. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole, neque patruo absimilis, haud multo post oppressus est factione (0912B)militari, et Constantio patrueli suo sinente potius quam jubente. Constantinus igitur dum nititur partes junioris fratris invadere, bellum contra eum commovit, et dum inconsultius apud Aquileiam bellum aggressus est, a Constantis ducibus interfectus est, et in fluvium projectus est, cui nomen Alpha est, non longe ab Aquileia, consulatu Acindini et Procli. Quam ob rem Romani imperii principatus Occidentalium quidem partium pervenit ad Constantem, Orientalis autem ad Constantium. Eodem tempore etiam remp. contigit valde turbari. Gens namque Francorum circa Gallias constituta Romanis erat infesta, quam Constans oppressit, et Rom. imperio subjecit. Tunc etiam terraemotus maximus in Oriente factus est, et praecipue in Antiochia, quae anno jugiter est commota, et Neocaesarea civitas Ponti (0912C)cecidit.

CONSTANTIUS. Constantius autem et Constans leges ediderunt, Judaeum non emere servum, alioquin auferri eum, et publicis rationibus tradi. Porro, si et circumcidere ausus fuerit servum, gladio puniri talia praesumentem.

CONSTANS. Igitur Constantis imperium strenuum aliquandiu et justum fuit. Mox cum et valetudine inprospera et amicis gravioribus uteretur, ad gravia vitia conversus, cum intolerabilis provincialibus, militi injucundus esset, et cum circa Gallias venandi cupidine per silvas saltusque erraret, conspiravere aliquanti militares in ejus necem, auctoribus Crestio et Marcellino, simulque (0912D)Magnentio. Qui, ubi patrandi negotii dies placuit, Marcellinus natalem filii simulans plerosque ad coenam vocat. Itaque in multam noctem convivio celebrato, Magnentius quasi ad ventris solita secedens, apud Augustudunum habitum imperialem capit. Ea re cognita Constans fugere conatus, apud Helenam oppidum Pyrenaeo proximum non longe ab Hispaniis, a Gaisone cum lectissimis misso interficitur, anno imperii decimo septimo, (0913A)aetatis tricesimo. Nam Caesar triennio fuit. Hic fuit debilis pedibus manibusque articulorum dolore, fortunatus coeli temperie, fructuum proventu, nulla a barbaris formidine per omne tempus, sine gravi crudelitate terribilis. Diversa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et gravia perpessus, saepe captis oppidis, urbibus obsessis, caesis exercitibus, nullumque ei contra Saporem praelium fuit prosperum, nisi quod apud Singarum, haud dubiam victoriam militum ferocia amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem belli die jam praecipiti poposcerunt. Per idem tempus Dyrachium Dalmatiae terraemotu collapsum est. Interea terraemotu magno, et in civitate Beryto Phaenices facto, plurima pars ejus corruit, ita ut multi gentiles ingrederentur ecclesiam, se ritum (0913B)Christianorum servaturos spondentes. Igitur post Constantis necem, Magnentio Italiam, Africam, Gallias obtinente, etiam Illyricum res novas habuit. Vetranio enim magister militum ad imperium in Pannonia apud Mursam consensu militum electus est. Quem grandaevum jam, et cunctis amabilem diuturnitate, et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem creaverunt, virum probum, et veterum morum, ac jucundae civilitatis, sed omnium liberalium artium expertem, adeo ut ne elementa quidem primarum litterarum nisi grandaevus, et jam imperator acceperit. Tunc Constantius imperator Gallum patruelem suum Caesarem fecit, cui nomen suum imponens, Syriam Antiochiae habitandam destinavit, ut partes per eum custodirentur Orientales. Quo ad Antiochiam veniente, circa (0913C)Orientem signum apparuit in coelo die Pentecostes. Columna namque sub specie crucis in coelo visa est, speciem luminis habens extensam a Golgotha usque ad montem Olivarum. In circuitu autem ejus corona erat, velut Iridis speciem habens. Hoc et Constantius Gallus vidit. Interea Constantius Augustus ad ultionem fraternae necis bellum civile commoverat castrametatus in Illyricum. Cogebat enim eum fraternae necis ultio, et maxime Vetranionis, qui per milites Augustus fuerat factus. Cumque venisset Sirmium, mutuo foederibus habitis Vetranionem vidit. Factumque est ut milites qui eum constituerant transirent ad favorem Constantii: quo facto, solum Constantium imperatorem Augustum voce missa clamaverunt. Cumque de Vetranione nulla memoria fieret, ille repente sciens se traditum, (0913D)ad pedes se prostravit imperatoris. Porro Constantius auferens ei coronam, simul et purpuram, clementer ei locutus est, monens ut sub schemate privato quiesceret, quod ejus utique aetati convenientius quam habere nomen sollicitudinibus onustatum. Jussitque ei sumptus uberrimos ex publicis functionibus exhiberi, (0914A)fuit enim prope ad stultitiam simplicissimus. Cumque in Prusa Bithyniae Vetranio moraretur, Constantius scripsit ei dicens quia multorum bonorum ei causa fuisset, quem a tantis cogitationibus et malis sibi provenientibus liberasset; nec se bene fecisse, quia quae sibi praestare debuerat, illi potius impendisset. His diebus Romae Nepotianus, Eutropiae Constantii sororis filius, hortantibus perditis, Augusti nomen rapit. Quem octavo die vigesimoque Magnentius oppressit. Caput ejus pilo per Urbem circumlatum est, gravissimaeque proscriptiones et nobilium caedes fuerunt.

MAGNENTIUS. Hoc tempore Constantius cum Magnentio apud Mursam dimicans vicit, in quo bello pene nunquam amplius Romanae consumptae sunt vires, totiusque imperii fortuna (0914B)pessumdata. Dehinc enim, cum se Magnentius in Italiam recepisset, apud Ticinum plures fudit, et, ut victoria solet, audacius persequentes, veniensque Romam, multos peremit senatores et populos. Ibique agnoscens vicinos esse contra se milites Constantii, accessit ad Galliae partes occidentalis. Cumque multa et gravissima inibi praelia in alterutros exercerent, modo isti, modo illi victores esse videbantur. Novissime autem devictus Magnentius fugit, vidensque milites, quasi de perditione tristes, stans excelsiori eos nitebatur allocutionis consuetudine confortare. Tunc illi favorem solitum Magnentio exhibere parati, inviti, et nolentes clamaverunt omnes una voce: Constanti Auguste, tu vincas. Hoc augurium Magnentius traxit ad semetipsum, tanquam ei divinitus concederetur imperium, et propterea (0914C)ad ulteriora tendebat. Sequentibus autem Constantii militibus circa montem Seleucum facta congressione, solus fugiens venit in Lugdunensem urbem, comprehendensque suam matrem, et fratrem seniorem, quem ad tuendas Gallias Caesarem constituerat, occidit. Nec multo post a Constantii militibus ibidem coangustatus, gladio occulte proviso, ictum pulsu parietis juvans transfosso latere, ut erat vasti corporis, naribusque, et ore cruorem effundens, mense imperii quadragesimo secundo, aetatis prope quinquagesimo, exspiravit, anno imperii Constantii sexto, et Galli Constantii consulatus anno secundo, XVIII Kalendas Septembris. Fuit is ortus parentibus barbaris, qui Galliam inhabitabant. Legendi studio promptus, sermone acer, animi tumidi et immodici, timidus, artifex tamen ad occultandam audaciae (0914D)specie formidinem. Ejus morte audita, Decentius frater ejus laqueo fascia composito vitam finivit. In his ergo praeliis ingentes Romani imperii vires consumptae sunt, ad quaelibet bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque conferre. Sed neque sic circa rempub. quies evenit. Nam (0915A)post paululum apud occidentales Gallias, Silvanus quidam res novas molitus, tyrannus est exortus, quem duces Constantii vigesimo octavo die perimunt. Fuit ingenio blandissimus, quanquam barbaro patre genitus, tamen institutione Romana satis cultus, et patiens. Porro Judaei in Diocoesarea Palaestinae residentes vicina loca turbabant, et sumentes arma tentabant resultare Romanis. Post haec itaque Gallus Caesar cum Antiochiae degeret, exercitu destinato eos interfecit, civitatemque vastavit. Cumque sibi videretur prospere gessisse, felicitatem non ferens, accessit ad tyrannidem, et insinuans imperatori suam intentionem, quaestorem vocabulo Magnum, et Domitianum praefectum Orientis occidit. Ob quam rem Constantius indignatus, evocavit eum. Qui cum contemnere non valeret, pergebat ad (0915B)principem. Cumque contra insulam Falconensem venisset, illic eum Constantius praecepit interimi, anno imperii sui septimo, et consulatus ipsius Galli anno tertio. Vir fuit natura ferus, et ad tyrannidem promptior, si suo jure imperare licuisset. Solus in imperio Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit. Nunc igitur de Claudio Juliano pauca dicenda sunt, ejusque genere, ac disciplina, et quomodo venerit ad imperium. Constantinus, qui Byzantium suo nomine Constantinopolim appellavit, duos habuit ex eodem patre, non ex eadem matre, germanos. Quorum unus Dalmatius, alter Constantius vocabatur. Constantius autem duos habuit natos, Gallum et Julianum. Post mortem Constantini conditoris Constantinopolitanae civitatis, dum milites juniorem Dalmatium peremissent, (0915C)tunc, et isti, functo jam patre, pene mortis periculum sustinuerant cum Dalmatio, nisi Gallum quidem aegritudo, quae putabatur inevitabilis, liberasset, Julianum aetas infantilis, erat enim annorum octo. Cumque ab eis fervor imperatoris quievisset, Gallus circa Ephesum apud doctores erat, ubi etiam a progenitoribus possessiones habebat. Porro Julianus crescens in auditoriis Constantinopolitanae urbis, exercebatur in basilica, ubi doctores erant, habitu privato procedens, habebatque paedagogum eunuchum nomine Mardonium, grammaticum Nicoclem Laconensem, rhetoricam vero legebat apud Ecybolium Sophistam. Erat enim Julianus ab initio Christianus. Cumque lectione proficeret, etiam fama per populum volitabat, quia posset etiam rempub. gubernare. Quod dum latius panderetur, aestuationes (0915D)induxit Constantio imperatori. Quamobrem abstinuit eum ab urbe regia, et misit Nicomediam, praecipiens ne conveniret apud Libanium Sophistam Syrum. Tunc enim Libanius a paedagogis Constantinopoli expulsus, Nicomediae morabatur. Prohibebatur ergo Julianus apud Libanium legere, eo quod paganus esset, verumtamen librorum ejus lectionibus utebatur, cumque proficeret (0916A)in rhetorica, supervenit in Nicomedia Maximus philosophus, non ille Byzantius pater Euclidis, sed Ephesius, quem postea quasi artes magicas exercentem Valentinianus imperator praecepit occidi. Tunc igitur non ob aliam causam Nicomediam venerat, nisi Juliani fama protractus. Apud quem, cum Julianus verba philosophica praegustasset, coepit etiam doctoris imitari religionem. Is enim etiam imperii cupidinem in animum ejus immiserat. Cumque haec non laterent aures imperatoris, inter metum spemque constitutus, suspicionem celare volens, quia qui dudum integer fuerat Christianus, postea proditor est effectus, tonsus monachicam simulabat vitam, et latenter quidem exercebatur in philosophica, in manifesto autem sacros Christianorum legebat libros. Denique in Ecclesia Nicomediae lector (0916B)est constitutus, et divinos Codices in ecclesia audiente populo legebat. Porro sub hoc habitu furorem declinavit imperatoris. Haec equidem pro timore faciebat, nequaquam a spe recedens, quam mente conceperat, dicebatque plurimis amicorum suorum, felicia fore tempora, quibus ipse rerum potiretur. Post paulum vero perempto Gallo Julianus repente fit suspectus imperatori, qui etiam eum custodiri praecepit, et dum fuga lapsus fuisset, diversa circumeundo salvatus est. Vixque sero uxor imperatoris Eusebia celatum inveniens, supplicavit imperatori, quatenus nihil mali pateretur, sed ut potius ad philosophandum mitteretur Athenas. Coepit igitur Julianus imperialia sceptra desiderare. Quamobrem discurrens universam Helladam, vates quaerebat responsa reddentes, consulens si ad suum imperium perveniret, (0916C)invenitque virum, qui ei desiderata se dicere fateretur. Is eum perducens ad quemdam idolorum locum, et intromittens in adytum, seductores daemones evocavit, quibus solemniter apparentibus, terrore compellitur Julianus in fronte sua crucis signaculum formare. Tunc daemones tropaei dominici figuram respicientes, repente disparuerunt. Quod agnoscens magus, coepit culpare Julianum. At ille terrorem significavit, et crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod videntes hoc signum daemones evanuerunt. Porro magus: Non hoc suspiceris, o bone vir, quia timuerunt, sicut ais, sed abominati hoc signum potius recesserunt. Et ita capiens miserum, odio replevit Christiani signaculi Julianum. Post haec igitur Constantius evocavit Julianum, et constituit Caesarem septimo Idus Novembris, (0916D)dansque ei conjugem Helenam sororem suam, quae Constantia dicta est, contra barbaros eum destinavit, ad Gallias. Hi namque barbari, quorum imperator Constantius contra Magnentium solatia petierat, cum nihil profuissent contra tyrannum, Romanorum vastabant urbes, alias expugnabant. Ubique foeda vastitas erat, Romanumque imperium non dubia jam calamitate (0917A)nutabat. Cum esset ergo juvenculus Julianus, jussit ei imperator ut praeter consilium ducum nihil moliri praesumeret. Cumque duces accepta potestate negligerent, et propterea barbari superarent, tunc Julianus duces quidem deliciis vacare permisit: sumens autem milites, eisque spolia interemptorum hostium compromittens, initium vincendi barbaros fecit, et amorem suum apud milites collocavit. Fertur itaque quod dum in quamdam civitatem fuisset ingressus, corona laurea, quibus solent civitates ornari, inter columnas pendens, rupto fune, super caput ejus decidit, eumque aptissime coronavit. Quo facto, cuncti clamavere quia ei signum foret imperii. Interea Julianus, cum apud imperatorem de ducum negligentia quereretur, alter armorum mittitur magister, ejus alacritati conveniens, (0917B)cujus ministerio cum barbaris fiducialiter est congressus. Et dum illi per legatos litteras imperatoris eos ad provincias invitantis ostenderent, tunc ille legatos eorum misit in vincula; factaque congressione cum modicis copiis Romanorum apud Argentoratum Galliae urbem ingentes copias hostium exstinxit. Stabant acervi montium similes, fluebat cruor fluminum modo, captus rex nobilis Chonodamarus, et Constantio missus, fusi omnes optimates, redditus limes Romanae possessionis. Ac postmodum cum Alamannis apud Rhenum fluvium residentibus dimicans, potentissimum eorum regem Bodomarium cepit, claraque victoria decoratus, cum mediocritate vitae, atque mansuetudine militibus praeesset, ab eis appellatur Augustus. Cumque corona deesset imperialis, (0917C)unus signa portantium, torquem quem habebat in collo sumens, Juliani capiti circumposuit.

JULIANUS. Hoc ergo modo Julianus imperator est factus. Hoc facto, nihil de Constantio cogitans, judices ab illo factos honoribus mulcebat, et ad illius invidiam litteras proferebat, quibus ostenderet eum, propter bellum contra Magnentium gestum, in Romanorum terras barbaros induxisse. Hunc Constantius urgere legationibus, ut in statum nomenque pristinum revertatur. Julianus mandatis mollioribus refert se sub nomine celsi imperii multo officiosius pariturum. Igitur Julianus repente religione mutata, cum prius Christianus esse putaretur, semetipsum pontificem nominabat, et veniens ad templa paganorum sacrificabat, suadebatque subjectis talia (0917D)colere, et Christianorum baptisma, sacrificiis, et innovationibus, quas expiationes pagani vocant, et sanguine immolationum studebat abluere, et abrenuntiare Christianae (0918A)professioni. Cumque Constantius propter bellum Persicum Antiochiae moraretur, sperans ille quia sine bello posset Illyricum detinere, ad eos agebat iter, dicens se velle Constantio satisfacere, tanquam non sponte, sed voluntate militum infulas imperii suscepisset. Dicitur itaque, dum ad hos terminos accessisset, vindemia jam collecta circa occasum Pleiadum, uvas denuo fuisse prolatas, insuper etiam imbrem ex aere descendentem in ejus vestem simul, ac caeterorum, singulas crucis signacula guttulas formasse. Hoc facto videbatur et ipsi, et aliis, quia botris extra tempus illatis, bonum ei panderetur indicium, imber autem cadens vestem super quam ceciderat roboraret. Alii vero dicebant uvarum signum praeter tempus significare perditionem imperatoris, ad instar hujusmodi botrorum, (0918B)et parvi temporis fore ejus imperium. Porro de cruce dicebant, praeminitare hoc signum, quia sit coeleste dogma Christianorum, et oporteat signari cunctos crucis signaculo. Cum audisset itaque Constantius contra se venire Julianum, instructione belli Parthici derelicta, Constantinopolim veniebat. Cumque iter faciens magis magisque ardens dolore, atque ut erat talium impatiens, acriter festinaret, in radicibus Tauri montis, apud oppidum Mopsocrenen inter Ciliciam et Cappadociam febri acerrima, quam indignatio nimia vigiliis augebat, interiit III Nonas Novembris, consulatu Tauri et Florentii, anno imperii tricesimo octavo, aetatis quinto et sexagesimo. Ex quibus tredecim cum patre regnavit, viginti quatuor post illum, id est, septem solus, cum fratribus atque Magnentio sedecim, meruitque (0918C)inter divos referri. Eodem tempore, magno terraemotu Constantinopolis pars diruta est. Iste fuit vir egregiae tranquillitatis, placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen in primis se imperii annis ingenti modestia egerit. Familiarium etiam locupletator, neque inhonorans, quorum laboriosa expertus fuisset officia. Ad severitatem tamen propensior, si suspicio imperii moveretur, mitis fuit alias, felix bellis civilibus, externis lacrymabilis, mirus artifex in sagittis, a cibo, vinoque, et somno multum temperans, patiens laboris, facundiae cupidus, quam cum assequi ingenii non valeret tarditate, aliis invidebat, spadonum, aulicorum, vernaculorumque amori deditus, uxorumque, quibus contentus, nulla libidine transversa, aut injusta (0918D)polluebatur. Sed ex conjugibus, quas plurimas sortitus est, praecipue Eusebiam dilexit, decoram quidem, verum per Adamantias, et Gorgonias, et alia importuna (0919A)ministeria, vexantem famam viri contra quam feminis modestioribus mos est, quarum saepe praecepta maritos juvant. Namque, ut caeteras omittam, Pompeia Plotina, incredibile dictu est, quantum auxerit gloriam Trajani, cujus procuratores cum calumniis provincias agitarent, adeo ut unus ex his diceretur locupletum quemque ita convenire: « Quae habes? Unde habes? » tertium, « Pone quod habes, » illa conjugem corripuit, atque increpans quod laudis suae esset incuriosus, talem reddidit postea, ut exactiones improbas detestans, fiscum lienem vocaret, quod eo crescente reliqui artus tabescant.

Igitur defuncto Constantio, Julianus jam Thracas obtinebat, et deinceps Constantinopolim veniens appellatus est Augustus. Interea dum Constantinopolim (0919B)fuisset ingressus, coepit cogitare sibi populum complacare, et eorum favorem decenter acquirere: quod hac arte fecit. Bene namque sciebat Constantium ab omnibus populis nomen consubstantialitatis amplectentibus odiri: ob quam rem ab ecclesiis videbantur exclusi, et episcopi confiscati, exsilioque directi. Simul etiam noverat et paganos fuisse contristatos prohibitione sacrificiorum, et desiderare adipisci tempus, quo eorum aperirentur templa, ut haberent idolis immolandi licentiam. Sic igitur utrumque populum moeroribus vulneratum a defuncto cognoscens, et communiter omnes eunuchorum violentia, et praecipue Eusebii Nicomediensis episcopi rapinis ingemiscentes, qui suam sedem reliquerat, et Constantinopolitanam invaserat: Julianus ita apud omnes semetipsum artificioso velamine commendabat. (0919C)Et aliis Christianis quidem amare se fingebat, aliis autem paganis per vanam gloriam largus erat, omnibus tamen qualis esset in commune religione monstrabat. Et primum quidem crudelitati Constantii circa subjectos derogans, et eam coram universo populo redarguens, jubet episcopos exsilio deportatos evocari, et confiscatas eorum reddi substantias. Templa quoque paganorum velociter suos necessarios praecepit aperire, eos autem qui fuerant ab eunuchis oppressi, recipere, quae male ab eis fuerant abjecta sancivit. Eusebium vero praesidentem imperiali cubiculo morte damnavit, non solum quia multos oppresserat, sed quia Gallum quoque fratrem ejus consilio audierat interemptum. Et corpus quidem Constantii regio honore sepelivit. Ejecit vero e palatio eunuchos, tonsores, et coquos: (0919D)eunuchos quidem, quia uxor ejus obierat, post quam non duxit aliam; coquos autem, eo quod cibis simplicibus uteretur; tonsores vero, quia multis, inquit, sufficit unus. Scriptorum autem plurimos antiquae fortunae restituens, reliquis eorum mercedem scripturae dare praecepit. Abscidit quoque etiam publicum cursum mularum et caballorum. Haec ejus opera laudant pauci, vituperant multi. Is enim etiam noctibus vigilans conscribebat libros, et descendens in senatu publice recitabat. Solus enim imperatorum a Julio Caesare in curia senatus recitavit orationes. Honorabat disciplinarum cultores, maxime philosophantes. Habebat autem plurimum vanae gloriae vitium, et in oratione, quam de Caesaribus scripserat, cunctos ante se principes laceravit. (0920A)Hac ergo arrogantia motus, etiam contra Christianos conscripsit libros. Ut ergo coquos atque tonsores expelleret, opus philosophi, non tamen imperatoris egit; ut detraheret, atque laceraret, nec philosophi, nec principis fuit. Igitur Julianus dudum studens Paganitatem in omni sua ditione dilatari, et Christianitatem exterminari, primum quidem Galilaeorum filiis (sic enim Salvatoris nostri cultores denominabat) praecepit ne poetarum aut philosophorum legerent disciplinas. Propriis, inquit, pennis vulneramur secundum proverbium, ex nostris enim armati conscriptionibus, contra nos bella suscipiunt. Et templa quidem erant aperta, sacrificiaque Paganorum per civitates secundum voluntatem illius procedebant; ipse autem aestuabat, ne fervor ejus Christianorum abundantia frustraretur. Et maxime (0920B)pulsabatur, quia multi sacerdotum suorum Christianas habebant uxores, et filios et servos. Arbitratus autem Christianitatis statum ex vita bona et conversatione consistere, studuit ubique templa paganorum instructione et ordine Christianae religionis ornare sedibus atque processionibus: Paganorum dogmatibus atque monitionibus lectores suae superstitionis instituit, adinstar clericorum, ut horas certas, et dies, et orationes solemniter observarent, praecipiens pariter habere curas virorum atque mulierum philosophare scientes, habitaculis peregrinorum et pauperum, aliaque providentia circa egenos exhibita, paganorum religionem componere, et pietatis habere nomen. Si quis autem sponte vel invitus peccaret, secundum traditionem Christianorum instituit, ut post poenitentiam mediocrem constitutam (0920C)sustineret correptionem. Praecipue vero zelatus dicitur notas litterarum episcopalium, quibus solent alterutris scribentes commendare peregrinos, et ubi proficiscuntur, et a quibus veniunt modis omnibus indicare, et solatia promereri, tanquam noti et amici sint, testimonio directi signaculi. Haec considerans festinabat, ut pagani Christianorum consuescerent officiis. Scribens enim Arsabo pontifici Galatiae tali modo epistolam: « Paganorum, inquit, ritus nondum agitur secundum intentionem nostram, propter cultores ejus in negligentia positos. Nam deorum claritas, magnitudo, atque sublimitas, omni ratione, omnique spe major est; sed propitii sint nostris animis dii, propter negligentiam quam habemus, cum illorum providentia in parvo tempore tanta facta mutatio sit, quantam nec orare primitus quicunque (0920D)praesumpserat. Cur ergo credimus hoc posse sufficere, neque respicimus quemadmodum superstitionem Christianorum auxit cura peregrinorum, et circa sepulturas, et mortuos multa solatia, honestaque conversationis studia, non vera, sed ficta. Quas res arbitror sub veritate apud nos debere geri. Non itaque fas est te solum talem esse, sed omnes abolute circa Galatiam sacerdotes, quos aut deprecare, aut oratione flecte, aut certe festinanter a sacerdotali ministerio remove, nisi diis cum conjugibus, et filiis, atque servis, colla submiserint, non ferentes ulterius eorum servos aut filios hoc facere, contemnentes autem Galilaeos impie contra deos agentes, et impietates pietatibus praeponentes. Deinde cunctos admone, ut sacerdos neque ad spectacula (0921A)procedat, neque in tabernis bibat, aut cuilibet arti, aut operibus turpibus, aut impudentibus praesit. Qui obediunt honorentur, inobedientes expelle. Xenodochia constitue per singulas civitates, ut nostra peregrini clementia perfruantur, non tantum nostri, sed etiam extranei pecuniis indigentes. Ut autem habeas unde fiat, interim decrevi singulis annis triginta millia modios tritici per universam dari Galatiam, et sexaginta millia vini sextarios. Horum quinta pars pauperibus templa observantibus debet expendi, reliqua peregrinis, indigentibusque distribui. Turpe namque est ut Judaeos quidem non abjiciant, sed potius nutriant impii Galilaei et suos pariter et nostros, nostri vero nostrorum solatio deserantur. Quapropter doce etiam collationes facere paganos ad talia ministeria, paganorumque vicos (0921B)offerre diis primitias frugum, eosque hujusmodi benefactis institue, docens eos hoc opus olim fuisse nostrorum. Homerus enim hoc probat, introducens Eumenum talia facientem. Nos ergo neque bona nostrorum imitamur, sed aliis remittimus, negligentia non confusi, magis autem deorum reverentiam respuentes. Si igitur haec te facientem cognovero, ego laetitia plenus ero. Praesides provinciarum rarius domi suscipe, frequenter eis scripta transmitte. Ingredientibus eis civitatem, nullus sacerdotum occurrat. Cumque ad templa venerint deorum, intra januas eis nemo praecedat militum, aut forte praecedentium officiorum, sed qui voluerit subsequatur. Cumque ad ipsum limen templi pervenerit, privatus existat. Tu enim, sicut nosti, judex intus es. Hoc enim etiam sacra sanctio videtur exigere. Obedientes igitur (0921C)pro veritate pii sint, reluctantes vanae gloriae comprimantur. Quid enim patiatur, aut quod mereatur auxilium, qui matrem deorum propitiam habere noluerit? Qui ergo eam neglexerint, non solum sine querela non erunt, sed etiam nostrae indignationis impetum sustinebunt. Neque enim fas est ut illi parcatur, qui deos habuerit inimicos. Suade siquidem eis ut si mea voluerint frui tuitione, omnes matri deorum studeant offerre culturam. » Haec itaque faciens imperator ad destructionem Christianorum, neque subjectis praevaluit, et aperte Christianis vim parare erubuit. Inter haec ut ad paganitatem milites insuescerent, studuit ad priscum schema reformare signum illud labarum sublimius Romanorum, quod Constantinus, sicut praedictum est, in (0921D)crucis formam mutaverat. Verum in publicis imaginibus depingebat Jovem quasi de coelo sibi coronam et purpuram deferentem, Mercurium et Martem in se respicientes, velut pro testimonio sapientis et fortis. Et hoc agebat imaginibus, ut sub occasione imperii latenter adorarentur dii, et hoc modo subjecti clanculo fallerentur. Arbitrabatur enim quia si hoc sponte eis imponeret, postea quae vellet impleret; si vero respuentes agnosceret, venia sublata torqueret, tanquam circa Romam solemnia reluctantes, et in republica, atque ipso imperio delinquentes. Pauci siquidem etiam poenis subditi, cognoverunt dolum, quia, sicut moris erat, adorare noluerunt. Turba vero, ut assolet, per ignorantiam simpliciter imagines adorabat, quod tamen imperatori nihil profuit. Cumque multa excogitaret, quibus (0922A)paganorum ritus extolleret, invenit modum qui plurimis Christianis militibus clarae virtutis coronam dedit. Cum venisset itaque tempus quo imperialia milites solent dona percipere (hoc enim agitur plerumque die Kalendarum Januariarum, et natali principum, et urbium regiarum), exquisivit quatenus eos simpliciter ex prisca consuetudine fallere potuisset. Jussitque ut unusquisque ad manus imperatoris accedentium, ab officiis admonitus, primo incensum offerret (erat enim ante eum thus positum, et ara) secundum antiquam Rom. consuetudinem. Tunc alii quidem licenter suam ostenderunt fortitudinem, et neque incensum offerre, neque donum accipere passi sunt. Alii vero, occasione legis et antiquitatis, neque mente perceperunt, quod commisere peccatum. Verum alii propter lucrum capti, aut timore perturbati, (0922B)seu jussione repentina conclusi, licet intellexerint, tamen paganitatem declinare non potuerunt. Plurimi siquidem per ignorantiam decepti, dum inter cibos, ut assolet, et pocula invocarent in alterutros Christum, respondens quidam dixit: Quid patimini invocantes Christum, quem ante paululum denegastis, dum donum ab imperante percipientes, thus in ignem mitteretis? Cumque hoc milites audissent, et quod gesserant agnovissent, statim exsilientes, publice currebant, atque impetu facto clamabant, Deumque suum et cunctos homines testabantur se Christianos esse, et in eo nomine permanere, atque per ignorantiam se fecisse, et, si dici posset, solam manum paganam esse, conscientiam vero nihil simul egisse. Cumque venissent ad principem, projecerunt aurum quod acceperant, et forti voce poscebant (0922C)ut reciperet quod dedisset, et occideret illos. Sic enim poenitentiam agere fatebantur, eo quod improvide eorum dextera peccasset, et studere propter Christum totum corpus poenae tradere. Cumque Julianus talia audisset, furore commotus, praecepit capita eorum incidere, et cum ducerentur ad mortem, sequente populo, et mirante virtutem eorum pro pietate susceptam, venerunt ad locum quo rei puniri solent. Tunc spiculatorem rogavit senior omnium, ut ante omnes caput cujusdam nomine Romani adhuc adolescentis abscinderet, ne dum aliorum respiceret mortem, frangeretur. Cumque ille genua fixisset in terra, et spiculator gladium evaginasset, venit repente nuntius clamore prohibens necem. Porro juvenculus ille occisione privatus ait: Non fuit (0922D)Romanus dignus ut Christi martyr appellaretur. Et licet sanguinem malignus imperator prohibuisset effundi, ductus invidia, verumtamen non eos in civitatibus habitare permisit, sed ad ultima Romanorum loca exsilio destinavit. Postea vero praecepit ut qui sacrificare noluerint, in palatio non intrarent, et neque collegio, neque foro eos, neque arbitrio, neque ulla dignitate, nec qualibet communione participare jussit. Interea Julianus, dum Constantinopoli apud Fortunam sacrificaret, accessit ad eum Mares episcopus Chalcedone, et publice impium, ac sine Deo, apostatamque vocavit. Ille vero solam ei improperasse fertur caecitatem. Erat enim senex, et pro imbecillitate oculorum manu alterius agebatur. Super haec etiam volens lacerare eum, consuete dixit: Neque Galilaeus Deus tuus curare te potest. Respondens vero (0923A)Mares: Ego quidem Deo meo gratias ago pro caecitate, quia hoc ideo gestum est in me, ne te videam pietate nudatum. Imperator autem nihil respondens abscessit. Sic enim putabat potius roborari paganitatem, si se patientem ac mitem erga Christianos demonstrasset. Igitur dum Persae mortuum cognovissent fuisse Constantium, capta fiducia venerunt ad terminos Romanorum, denuntiantes bellum. Ob quam rem Romanas vires contractas undique Julianus advexit, ut ad destinatam secum traheret perditionem, misitque in Delphos, et Delum, atque Dodonem, ad percipienda responsa, si expediret ei bella suscipere. Tunc universi vates, et pugnandi fiduciam dabant, et victoriam promittebant. Unum vero responsum pro exemplo mendacii vel seductionis inserere non pigebit. Est enim hujusmodi: (0923B)Nunc omnes aggredimur dei victoriae tropaea referentes circa fluvium Tigrem. Horum ego dux ero belligerator Mars. Horum itaque carminum ridiculum convenit divulgare, qui rationalem dominum Musarumque principem Pythium eum vocant. Ego autem mendacium seductionibus ejus inveniens inditum, ingemisco. Tigrem namque fluvium Tigrim voluit appellare; quoniam Tigris ejus est nominativus, et per Assyriorum arva discurrens, in Persicum sinum descendit. Per haec ergo responsa deceptus infelix et victoriam mente somniabat, et post Parthicum triumphum pugnam Galilaeis inferre parabat. Multos itaque vicos, castraque detinens jam etiam civitates capiebat, Assyriamque depopulatus, castra apud Ctesiphontem civitatem habuit. In qua in tantum obsedit regem, ut crebris legationibus (0923C)uteretur, offerens dare suae patriae partem, si soluto bello discederet, quod ille noluit, neque supplicantibus est misertus, neque mente percepit, quia vincere quidem bonum est, supervincere autem nimis invidiosum, credens praecipue magicis artibus, quas ei Maximus philosophus exhibebat, et arbitratus Alexandri Macedonis se gloriam percepturum, aut certe potiorem. Putabat enim, secundum Pythagoream Platonisque sententiam, ex mutatione corporum Alexandri animam possidere, aut esse potius in alio corpore alium Alexandrum. Ob hanc itaque causam Persarum regis noluit preces admittere. Interea cum in deserto loco captivorum primo habuisset ducatum, postea quidam senior transfuga, sub schemate proditoris, se ei compendiosum iter ostendere (0923D)compromisit. Cumque tribus diebus ambulantes ad majorem solitudinem venissent, in insidias inciderunt. Statim illum quidem senem fustibus occiderunt, confitentem se hoc fecisse pro patriae libertate, et libenter omnia tormenta sustinere. Cumque eum Parthi hinc urgerent, e castris jam positis, arrepto tantum clypeo procurrit. Cumque sic inconsulto ardore nititur ordines ad praelium componere, ab uno ex hostibus, et quidem fugiente, conto percutitur. Relatusque in tabernaculum, rursum ad hortandos suos egressus, paulatim sanguine (0924A)vacuatus, circa noctis fere medium defecit. Quidam autem dicunt jaculum repente delatum discurrens per brachium ejus in latus immersum esse. Qui vero justissimum intulit vulnus, hactenus ignoratur. Sed alii quemdam invisibilium virtutum esse ferunt, alii vero unum pastorem Ismaelitarum, alii militem fame et itinere fatigatum. Sed sive homo, sive angelus fuerit, palam est quod divinis jussionibus ministravit. Calistus autem, qui inter familiares tunc imperatoris militabat, et heroico versu ejus conscripsit historiam, ait eum vulneratum a daemone. Libanius vero Sophista Syrus, inter caeteras laudes, quas de vita ejus scripsit, in fine libri, sic ait: O Daemonum alumne, daemonumque discipule, et daemonum observator! Julianus ergo quarto consulatu suo, quem egerat cum Sallustio, VII Kalendas (0924B)Julii interiit, anno imperii sui tertio, septimo vero ex quo Caesar a Constantio fuerat ordinatus, vitae anno trigesimo primo. Post cujus mortem ejus magiae Carris compertae sunt. Per hanc agens, quoniam per Edessam pro piae religionis cultu transire noluerat, in templum, quod a paganis colitur, est ingressus. Ubi dum quaedam cum suis consortibus sacrilega celebrasset, januas et claustra disposuit, et quosdam ibi milites observare praecepit, ut interius nullus accederet, donec ipse remearet. Cumque mortuus fuisset Julianus, et Jovianus pius successisset, ingredientes in templum, invenerunt mulierem a capillis appensam extensas habentem manus, cujus uterum aperuerat, ut Persarum victoriam in jecore ejus inspiceret. In qua urbe, cum ejus nuntiatus fuisset interitus, publicam cuncti habuere festivitatem, (0924C)et non solum in ecclesiis, et sepulcris martyrum exsultabant, sed etiam in theatris victoriam praedicabant cum sacerdotibus exsultantes. Communiter enim clamabant omnes: Maxime fatue, ubi sunt vaticinia tua? Vivit Deus, et Christus ejus. Hic fuit vir egregius, et rempub. insigniter moderaturus, si per fata licuisset, liberalibus disciplinis apprime eruditus. Aequaverat enim philosophos et Graecorum sapientissimos, facundia ingenti, usu promptior, memoriae tenacissimae, atque amplissimae, in amicos liberalis, sed minus diligens quam principem decuit, corpore validus quidem, sed brevis fuit, barba prolixa, oculi currentes huc illucque directi, in provinciales justissimus, et tributorum, quantum fieri posset, repressor, civilis (0924D)in cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae avidus, ac per eam animi plerumque immodici, nimius Christianae religionis insecutor, perinde tamen, ut a cruore abstineret. M. Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat, cultu numinum superstitiosus. Praefatus consulto sese de imperio nihil mandare, ne (uti solet in multitudine discrepantibus studiis amicorum) ex invidia regni prae discordia exercitus periculum pararet. Audax plusquam imperatorem decet, cui salus propria, cum semper ad securitatem (0925A)omnium, tum in bello maxime servanda est. Ita illum cupido gloriae flagrantior pervicerat, ut neque terraemotu, neque plerisque praesagiis, quibus vetabatur Persidem petere, adductus sit finem ponere ardori, ac ne noctu quidem visus ingens globus coelo lapsus ante diem belli, cautum praestiterit.

JOVIANUS. Igitur altera die absque omni dilatione Joviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis, et nobilis, et illo tempore Millenarius, quo Julianus electionem militibus lege proposuit, ut aut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire. Hunc ergo tunc Julianus propter belli necessitatem inter viros militares habebat, qui cum violenter a militibus ad imperium (0925B)traheretur, clamabat dicens non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse Christianus existeret. Cumque vox omnium communiter procla nasset, dicentium se quoque esse Christianos, suscepit imperium. Is exercitu in Perside inopia laborante, pacem cum Sapore rege Persarum, necessariam quidem, sed ignobilem, fecit, mutatis finibus, ac nonnulla imperii Romani parte tradita, quod ante eum, ex quo Romanum imperium conditum erat, nunquam accidit. Quin etiam legiones nostrae, ita et apud Caudium per Pontium ducem Samnitium, et in Hispania apud Numantiam, et in Numidia sub jugum missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Ea pacis conditio non penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem, tum cum integrum fuit, mutare voluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, (0925C)quaecunque memoravi, factum est. Nam et Samnitibus, (0926A)et Numantinis, et Numidis confestim bella illata sunt, neque pax rata fuit. Sed dum aemulum sui imperii veretur, intra Orientem residens, gloriae parum consuluit. Tunc imperator discessit ab Antiochia, et venit ad Tarsum Ciliciae, ibique corpus Juliani sepelivit honorifice. Et cum cuncta solemnia funeri ejus exhibuisset, designatus est consul una cum Varroniano filio suo. Dumque Constantinopolim festinaret, venit ad praedium nomine Dadastam, inter Galatiam et Bithyniam, ubi Themistius philosophus cum aliis senatoribus occurrens, consularem recitavit orationem. In praedicto namque praedio hiemis tempore languore constrictus repentina morte obiit. Multi exanimatum crapulitate opinantur, inter coenandum enim nimium epulis indulserat; alii odore cubiculi, quod ex recenti tectorio calcis grave (0926B)quiescentibus erat; quidam nimietate prunarum quas gravi frigore adoleri jusserat multas. Decessit imperii mense septimo, XIII Kalend. Martii, aetatis, ut qui plurimum vel minimum tradunt, trigesimo et tertio anno, ac benignitate principum qui ei successerunt, inter divos relatus est. Hic fuit genitus patre Varroniano incola agri Singidonensis, provinciae Pannoniae. Ejus patri, cum liberos crebro amitteret, praeceptum est somnio, eum qui jam instante uxoris partu edendus foret diceret Jovianum. Fuit enim insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus, nam et civilitati propior, et natura admodum liberalis, vir inter alias virtutes neque imprudens, neque iners. Cumque in Niceam Bithyniae venisset exercitus, Valentinianum ordinavit imperatorem, V Kalend. Martii, virum optimum (0926C)et apice principali dignissimum.