Migne Patrologia Latina Tomus 124
Historia translationis S. Benedicti
Historia translationis S. Benedicti (Adrevaldus Floriacensis), J. P. Migne 124.0909A
HISTORIA TRANSLATIONIS S. BENEDICTI.
- Langobardi Cassinum vastant. 124.0901A|
1. Cum diu gens Langobardorum infidelitatis suae tenebris carere noluisset, et jugum Domini ferre detrectans eos qui ferebant impugnare decrevisset, Italiam venit nominis Christiani gratia impugnandi et suo eam dominio subjugandi, cujus incolas occultum Dei judicium ejus mucroni tradidit feriendos. Quae gens longe lateque suae caedis extendens crudelitatem, Beneventanam aggressa est expugnare provinciam, cujus urbes terrae coaequans, monasteria villasque depopulans, non minimas Christianorum strages dedit. Oves enim Dominicas ab ovilibus exclusas diversa caede lacerans ovilia Domini evertebat, ita ut in eremi vastitatem loca prius desiderabilia conversa viderentur. Unde inter caetera facinora 124.0901B| sua monasterium eximii Patris Benedicti depopulans, rebus omnibus inhabitabile reddidit. Quod quomodo contigerit, legenti B. Gregorii secundum Dialogorum librum clarum est: qui omnia hujus sanctissimi viri opera claro stylo persecutus, inter caetera narrat eum prophetiae spiritu cognovisse atque praenuntiasse, ablatis rebus omnibus idem monasterium eversum iri.
- Chlodoveo favente Leodebodus Floriaci coenobium condit.
2. Hac itaque patrata eversione et multis effluentibus annorum curriculis, idem locus ad eremum redactus coepit esse ferarum, qui prius fuerat habitatio hominum, usquequo regni Francorum gubernacula 124.0901C| adeptus est Chlodoveus filius Dagoberti, qui ut erat vir nobilissimus rerum administratione publicarum miro callebat ingenio. Idem etiam rex cum egregiis polleret moribus petitionibusque justis et servitio Dei aptis assensum praeberet, interpellatus est a bonae memoriae viro Leodebodo Patre monasterii S. Aniani, quod est situm prope moenia urbis Aurelianae, ut monasterium ordini monastico congruens sibi liceret construere in agro Floriacensi, datis pro eodem agro in mutua vicissitudine praediis quae sibi a parentibus jure haereditario relicta possidebat. Namque idem ager Floriacensis scilicet regalis tunc fiscus erat. Quibus auditis rex libentissime ejus precibus annuit, et desiderium illius quod diu dilatione creverat compleri judicavit. Igitur ab 124.0901D| utrisque partibus mutuae commutationes factae sunt, memorato abbate dante quod a genitoribus ei relictum 124.0902A| est praedium ( Attimacum ad Axonam ), et rege supradicto reciproca vicissitudine pro eo agellum quemdam Floriacum cognominatum cum appendiciis suis haud longe a littore Ligeris. Quod testamentum mutuae vicissitudinis usque hodie in archivis publicis nostri reservatur monasterii. Praedictus autem vir Domini Leodebodus hoc negotio peracto nequaquam oblitus suae destinationem desiderii, in supradicto agello coepit aedificare habitationes utiles monachis. Quod opus sagaci insistens industria, mirifico consummavit effectu: aedificansque ibi basilicam in honore S. Petri, itemque aliam in honore S. Mariae Domino dedicari voluit. Mox etiam tunc praeparata habitatio ut ne inanis esset atque sine habitatoribus, collegit ibidem quamplures ad Domino 124.0902B| serviendum sub norma regulae vivere paratos, Patremque et Abbatem his praefecit nomine Mummolum, qui quandiu, rebus humanis interfuit, ut idoneus pastor gregis sibi commissi sollicite curam exhibuit.
- Aigulfus a Mummolo Cassinum mittitur pro S. Benedicti reliquiis.
3. Igitur cum processu temporis evolventibus annis supradictus Leodebodus corpore exemptus (sicut credimus) coelicas recessisset ad sedes, jamdictus Mummolus gregis commissi custodias optime servans et lectioni assidue studium dans, inter caetera reperit in libris beati ac praecellentissimi viri Gregorii Romani antistitis, quomodo sanctus ac Deo 124.0902C| dilectus Benedictus agonis sui cursum in Beneventana provincia consummaverit: recordansque quia isdem venerabilis Pater, oraculo divino admonitus praevidensque futuros casus, praedixerit illud monasterium funditus evertendum, et quod ille spiritualibus oculis, iste oculis patratum carneis conspiciebat, misit ad praedictam provinciam unum ex commilitonibus nomine Aigulfum monachum. Sic namque sibi fuisse revelatum divinitus dicebat, ut praedictus vir illuc pergens, corpus jam dicti transferret Benedicti. Fuit namque idem Aigulfus venerabilis vir et Deo omnimodo placere gestiens: qui quantae sanctitatis fuerit cujusve virtutis, finis probavit, in quo omnis laus secure canitur. Namque cum bonis 124.0902D| polleret operibus, et in monasterio Lirinensi ob bonorum studium operum peteretur aliquantisper exempli gratia remorari, a contrariis religioni divinae 124.0903A| insidias perpessus, ad palmam martyrii usque pervenit: cujus etiam passio penes nos habetur ( infra ).
- Aigulfo se adjungunt Cenomani.
4. Non dispar interea huic visioni in Cenomanica urbe apparuit visio, ut scilicet pergentes et ipsi in eamdem provinciam, corpus transferrent sororis S. Benedicti, Scholasticae nomine, ut quos unius urnae habebat spatium, simul transferendi ostenderentur. Cum igitur utrinque laboraretur, quatenus visionis manifestae non segnes invenirentur exsecutores; paucis admodum diebus transactis a supradicta Cenomanica urbe egressi, oraculi divini auditores carpebant iter Italiam ducens: divertentesque in monasterium Floriacum hospitandi gratia, compererunt 124.0903B| praefatum venerabilem virum Aigulfum praeceptis abbatis sui obsequentem idem velle iter arripere. Roma lustrata Cassinum pergit Aigulfus. 5. Igitur communi decreto coeptum opus simul statuunt peragere, junctique simul tandiu indivisibiliter sibi adhaesere, quousque Romam venientes B. Petri basilicam oraturi intrarent. At cum in eadem urbe sub obtentu visendorum sanctorum locorum a se invicem dividerentur, ut rei autem habet veritas, negotium quod coeperant perfecturi; memoratus Aigulfus intermissis interim his quae palam ostentaverat velle, locorum scilicet sanctorum circuitionibus, expeditioni operam dedit, certans ocius 124.0903C| perficere quod sibi injunctum fuerat sanctum mandatum. Tandem itaque pervenit ad locum castri quod vocatur Cassinum: ibidemque paulisper itineri finem imponens, exspectabat eventum rei, orans illum qui visionem superius prolatam revelare dignatus est, quique se ad hoc opus destinaverat, ut non in vacuum tantum iter consumi vellet, sed sicut promiserat thecam thesauri sui ei revelare dignaretur.
- Ab ignoto sene locum tumuli discit.
6. Cum itaque alicujus signi causa capiendi loca peragraret, et huc illucque circumspiciens oculorum orbes volveret sedulus explorator, conspiciens eum homo quidam multorum annorum crebro id agentem sic eum prior affatur: Heus tu, inquit, quibus 124.0903D| ab oris nostras adisti sedes, cujusve negotii gratia? Ad haec ille non indagini illius ausus est propalare commissum sibi secretum: sed cum iterato super ipsa re interrogaretur, ipse tamen negotium divulgare metueret, haec ab eodem sene audivit: Cur, inquit, me secreti tui non efficis conscium? Nam si delatoris scandalum caves, securus esto, in me tutam 124.0904A| reperies fidem: et si dictis meis fidem accommodaveris, fortassis etiam negotio tuo profuturum erit. Ista vero cum praedictus Dei famulus auribus hausisset, cogitans quia in antiquis est sapientia et rerum praeteritarum cognitio, reputans etiam sicut postea rei probavit eventus, propter hoc ipsum eum Dominum praemisisse, compellanti ex ordine rei gestae texuit historias, qua causa venisset, quaeque visio propter hanc rem sibi fuerit demonstrata. Ad haec senex paululum terrae defigens aspectum, vocemque infra fauces comprimens, sic demum ora resolvit: Si mihi quae pro tali munere debentur praemia digna rependis, Deo favente, puto me ocius negotio finem perfectionis imponere, quatenus pro his quibus laborem tanti itineris assumpsisti peractis, 124.0904B| ovans ad propria repedare queas. Hujus ergo verba cum vir Dei perorantis audisset: Nulla, inquam, erit in munere dando difficultas quin omnia quae a me poscis dem, tantum est ut promissionis tuae memor dicta factis recompenses. Ad haec ille: Cum, inquit, lucifugae noctis tempora conticiniique metas propinquare prospexeris, tu ne ad modicum quidem indulge quieti, sed tecti adyta linquens, nudo sub aeris axe indefessus speculator adesto. Cumque solitudinis hujus locum aliquem lumine clarissimo radiare conspexeris nivei montis instar, notato certa mente locum: namque ibi inveniendum est unde tuae curae finis imponatur.
- Reliquias sacras in Galliam defert comitibus Cenomanis.
7. 124.0904C| Igitur praedictus vir verbis fidem dans, ardens autem desiderio, primo quietis somno percepto stratu sese excutiens, praeceptorum senis haud segnis obtemperator exstitit. Namque praedictae solitudinis plagam respiciens conspicit eminus locum lumine claro micante, ceu cum luminaribus facibusque densis locus aliquis perfusus illustratur. Quibus visis reverendus heros gaudio magno repletus mundi Gubernatori et saeculorum Rectori benedicens in iisdem laudibus noctis terminum exspectabat. Qui cum diu praestolatus affuisset, solisque globus, necdum jubare suo mundi spatia ampla compleret, ad locum intrepidus properat cujus notator exstiterat: ibique sicut longe optaverat cuncta inveniens, prosperatori itineris 124.0904D| sui grates innumeras rependit. Namque locum adiens loculum ibidem invenit, exterius quidem vilem, interius autem retinentem magni pretii margaritas. Pro foribus autem petrae scilicet superpositae praefixa erant notamina, quorum interius busta jacebant. His sicut diu optaverat inventis, patefacto a latere evacuatoque locello, thesaurum inventum unius sportellae conclusit sinu, quae sporta hactenus 124.0905A| penes nos quasi nova habetur. Quibus patratis omnibus improviso adsunt socii, quos supra sermo retulit a Cinomanica urbe profectos, quaerentes et ipsi non quaesita diu benedictione frustrati. Tuncque primum sibimet mutuo patefecere sui itineris causam, quia scilicet et ipsi revelatione divina admoniti ad corpus B. Scholasticae ierant deferendum: moxque cum festinatione retrogradum iter arripientes, festinato simul regredi curabant portantes quas invenerant dono divino pretiosissimas margaritas.
- A Romani pontificis satellitibus nube media proteguntur.
8. Bajulis sanctorum corporum Benedicti et S. Scholasticae sororis ejus celeriter repedantibus, jamque 124.0905B| oras finium suarum attingentibus, vox alta divinitus per alta silentia noctis prohibuit eos moras innectere in eundo. Eadem hora papam Romanum per visionem quidam assistens talia compellare visus est: Cur te piger somnus temporibus pressis negat stratibus relictis custodiam tuae habere provinciae? et quare dimissis publicis utilitatibus, propriis implicaris? namque ut dico quod palam sit noveris, te magnorum virorum patrociniis carere Benedicti scilicet atque Scholasticae sororis ejus, quorum corpora quidam a Galliae oris huc adventantes, illuc ferunt humanda. His auditis Romanus antistes protinus relicto thoro arma comitesque inquirit, ac persequi conatur recedentes, junctis sibi Langobardorum auxiliis. Hac itaque famuli Dei visione accepta, formidantes 124.0905C| alicujus incommoditatis tristem accessum, respiciunt retro, videntque se subsequi ab hostibus: tuncque timore pleni terraeque consternati, rogabant eum qui suorum famulorum corpora eis revelare dignatus est, ut ea illis ad locum destinatum praeciperet deferre: quorum precibus divinae pietati annuere libuit. Nam omnipotentis potentia tenebrarum densitate ita eos occuluit, ut sibi quidem nil obesset, persecutoribus vero eorum omnem facultatem se inveniendi auferret: sicque famuli Dei malorum timore sublato ocius redirent. Bonodii coecus illuminatur. 9. Tandem igitur quanquam laboriose, salubriter tamen tanto confecto itinere in praediolum quoddam 124.0905D| diverterunt Bonodium nomine, situm in pago Aurelianensi lassitudine cogente. In quo loco cum paulisper indulgerent quieti, ecce quidam sine oculis materno fusus utero advenit, magnisque vocibus oris ac fidei sanctum interpellabat, ut quae natura negaverat sibi lumina praestaret. Igitur dum his vocibus perstaret, parvo intervallo atque vix uuna hora effluente discussa caligine caecitatis lumen sibi dia negatum coepit aspicere, et datorem illius simulque B. Benedictum magnis laudum vocibus extollere.
- Contractus erigitur. 124.0906A|
10. Placuit etiam Divinitati huic miracu o aliud in eodem loco conjungere, ut quantae sanctitatis esset cujus corpus portabatur ostenderet. Namque debilis quidam qui erectus ire nequibat per terram, rependo se trahens, utpote qui et omnium membrorum officio destitutus erat, advenit implorans auxilium ab omnipotente Deo per famulum illius Benedictum. Itaque miro modo coeperunt se nervi diu contracti extendere, et aridi diu meatus venarum sanguinis inundatione humectari, atque ita Deo volente accepto robore laetus super pedes constitit et curatori suo magnis vocibus benedixit. Qui locus hactenus Basilicam retinet Domino in honore B. Benedicti dicatam.
- Caeco lumen restituitur. 124.0906B|
11. Cumque ab eodem loco moveri placuisset, aliud praediolum adeunt mille quingentis ferme passibus a monasterio quo tendebant distante Novavilla [vulgo la Mairie de Neuville ] cognomine. In eo etiam cum aliquantulum eis requiescere placuisset, obviam eis quidam caecus factus est, qui magno impetu ferociter facto sportam qua beati viri cinis portabatur apprehendit. Quem vir Domini Aigulfus moderata studuit correptione castigare, atque ab illicita praesumptione revocare. Sed ille quem lumen amissum contristabat, respondit, nullo modo se posse ab ea divelli nisi quamprimum lumen reciperet; pronuntiavitque se tantae fidei esse, ut quidquid peteret S. Benedictus, Domino sibi annuente tribuere 124.0906C| posset.
- In veteri Floriaco reliquias Scholasticae Cenomani postulant.
12. Post haec vero cum in eundo nulla mora fieret, agmina monachorum cum plebe territorii Aurelianensis obviam eis processerunt milliario a monasterio, in vico qui dicitur vetus Floriacus: ibique cum gaudio et laetitia atque honore magno exceperunt corpora sanctorum supradictorum sub die quinto Iduum Juliarum. In eodem quoque loco die illo eamdem solemnitatem cum ingenti laetitia in Dei laudibus peregerunt. Cum igitur ibi morae fierent, plebs Cenomanicae urbis, cujus supra diximus fuisse cives qui pro afferendo corpore B. Scholasticae ierunt, adfuit obviam procedens cum civibus suis, 124.0906D| quos pro deportando coelesti thesauro emisisse gaudebant. Sed cum ad praedictum locum veniens cognovisset rei veritatem et actus omnes venerabilis viri Aigulfi, postulabat eum ut sibi munus promissum atque a Deo demonstratum concedere deberet. Sed isdem venerabilis vir respondit, se nequaquam velle sanctorum germanorum corpora ab invicem separare, sed sicut eos in priori monumento [ supple constat] simul fuisse conditos, ita in secundo indivisibiliter componere velle testabatur. Tunc vero nobiles 124.0907A| quique atque sapientes his contradixere verbis, justum non esse dicentes, ut quos divina voluntas participes fecerat oraculi coelestis, et qui simul locum sanctorum thecae corporum adissent, quique in subeundo pares labore fuerant, non etiam fructus laboris aeque partirentur. Maxime vero non esse dignum dicebant, ut duo magna luminaria loci unius coarctaret angustia, cum sufficerent singulis locis singula. Taudem igitur saepedictus venerabilis vir Aigulfus consiliis venerandorum virorum assensum dedit decrevitque, ut ipse cum suis retento corpore B. Benedicti, socios suos cum corpore venerandae sororis ejus dimitteret.
- Reliquiae sacrae mortuorum suscitatione discernuntur.
13. 124.0907B| Sed quia certum non erat qualiter discerni ossa potuissent quae confuse unius sportellae sinus retinebat, facta difficultate discernendi ad hoc consilium ventum est, ut ea quae minora viderentur ossa separatim ponerentur, majora vero altrinsecus congregarentur. Dum igitur dividens haesitaret et certum quid judicari non posset, Divinitati huic ancipiti sententiae taliter finem imponere placuit. Nam cum continuis Divinitatem precibus noctis spatium utrique populi pro tanto sibi manifestando negotio pulsavissent, facto mane conspiciuntur eminus duorum parvulorum exsequiae cadaverum, quorum unum erat masculini sexus, alterum feminei. Igitur salubri accepto consilio ad se exanimata corpora deferri jubent. Quod cum factum esset, masculi corpus 124.0907C| prope ossa poni fecerunt quae magnitudine praestare videbantur, miroque modo mox ut mortui mortua tetigere ossa jacentis, per mortuum mortuo et vita reddita est. Similiter autem eis placuit ut penes minora mortuae puellae corpus poni deberet. Deus autem ut demonstraret germanos esse qui ferebantur merito, quemadmodum carnis una procreatione, uno eodemque tempore pares merito pares esse voluit in miraculo; ita ut puella eadem hora ab officio funeris surgeret: et quae a flentibus amicis portabatur ad tumulum, iisdem gaudentibus rediret domum. Antiquum namque inusitatumque post Elisei actum (IV Reg. XV) revocatum hoc constat miraculum, quia omnipotentis Dei manus ut demonstraret 124.0907D| B. Benedictum nec novis nec antiquis Patribus imparem, merito parem illum extulit prophetarum operibus: completurque veridica vox Veritatis promittentis: Qui crediderit in me, opera quae ego facio faciet (Joan. X, 12). Omnes igitur laetis animis magnisque vocibus benedicunt Dominum, qui quae sibi 124.0908A| occulta fuerant luce clarius propalare dignatus est.
- Cenomani S. Scholasticae reliquiis basilicam et coenobium condunt.
14. Igitur sublata omni ancipiti sententia quae super corporibus discernendis diu eorum animos occupaverat, plebes Cenomanicae ad corpus B. Scholasticae salubriter verterunt. Quod summa celeritate levatum imponentes scapulis, cum gaudio ad proprium locum deportaverunt: ibique magnis sumptibus aedificata est ecclesia, et ordinatis quaeque erant necessaria feminis Deo servientibus infra breve spatium temporis plurimae nobilium feminarium in eodem monasterio aggregatae sunt, quae se relicto saeculo Domini servitio manciparunt. Sed et ipsum monasterium usque nunc magnis miraculorum illustrationibus 124.0908B| a Domino honoratur.
- Corpus sancti Benedicti in ecclesia S. Petri depositum, in ecclesia S. Mariae reconditur. Miraculis locus celebratur. 124.0908B|
15. At vero Mummolus abbas et venerabilis Aigulfus levaverunt corpus S. Benedicti quod a Deo sibi collatum certis indiciis apprentibus tenebant, et in Basilica B. Petri ad custodiendum deposuerunt. Quod cum eximia cura servantes, conferebant inter se quo in loco ejusdem monasterii id divinae voluntati concordantes humarent. Super qua re non minima eorum animos dubietas occupaverat. Sed Deus qui benigna pietate sua sancti viri corpus de loco priori transferendum decrevit, in sequenti aptum locum sepulturae providit. Nam cum diu, sicut jam dictum est, beatae memoriae Mummolus super hac 124.0908C| re cogitaret consiliumque utile quaereret, intempesta nocte consueta orationis furta requirens, stratis relictis sicut consueverat dormitorium egressus, sub nudo coelo coepit inter alia precari, ut divina pietas ei salubre consilium suggereret, quonam in loco sanctissima membra locaret. Adfuit his precibus clemens auris omnipotentis, quae servos suos justa petentes audire consuevit. Nam lux subito coelitus emissa ante basilicae frontem beatae Dei Genitricis Mariae in modum facis ardens in eum locum ubi nunc est conditum corpus protendi vis est. Quod visum vir Domini Mummolus ut vidit, omni dubietate postposita certissime credidit quod hic locus aptus esset sancti viri membris locandis. Igitur posthabitis 124.0908D| mordacibus curis et visioni omnimodis fidem dans, in eodem loco quo sibi demonstratum fuerat cum magno studio in melius ornato sub pridie Nonas Decembris cum ingenti honore et laudibus divinis terrae humuli terram multi pretii reddere studuit, vilique urna contexit coelestum thesaurum. Nam 124.0909A| quantum dilectus Deo, amabilisque ipse thesaurus sit, testantur innumerae debilium sanitates corporum, maximeque animarum medelae, quae usque hodie mortalibus pro tanti viri honore tribuuntur a Domino. Sed et locus isdem cujus sit nobilitatis, ex actibus beati viri comprehendi potest. Nam cum eidem viro machinam in sphaerae modum ostendisset, 124.0910A| credendum est eum prae omnibus locis plus eum dilexisse quo praescivit propria ossa propriis relictis sedibus transferenda: in quo hactenus tanta constat monstrata miracula, ut si scriberentur, proprio indigerent libro, praestante Domino nostro Jesu Christo. Amen.
APPENDIX. Ex historia propria Translationis sanctae Scholasticae 124.0909| 124.0909B| Tandem igitur Domini providentia praeeunte ac subsequente eosque comitante ad Cenomanicam urbem propinquavere: quibus domnus Berarius pontifex venerabilis una cum revestitis sacerdotibus et omnium graduum clericis devotissime occurrit, et sacratissimum S. Scholasticae corporis pignus venerabiliter suscepit: et civitatem ingrediens, ad monasterium quod ad hoc (ut diximus) opus inter murum civitatis et fluvium Sartae nobiliter atque decenter ab imis fundaverat, cum summa veneratione devexit: ibique illud in ecclesia quam in honorem 124.0910B| S. Petri jam dedicaverat, decenter et solemniter post altare collocavit: ordinatisque quae erant necessaria feminis Deo sacratis vitamque regularem ducentibus, infra breve spatium temporis plurimas nobilium, id est non minus quam centum sexaginta feminarum in eodem monasterio Domini famulatui aggregavit, et ipsum monasterium de rebus sui episcopatus nobiliter ditavit, ipsumque cum omnibus ad se pertinentibus suae sedi et matri ecclesiae cui praesidebat subjectum in perpetuum fore censuit.
(no apparatus)