Jump to content

Historia translationis S. Hucberti (Jonas Aurelianus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia translationis S. Hucberti
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf


Historia translationis S. Hucberti 106.0389|

1.

106.0389B| Anno siquidem ottingentesimo tertio decimo felicissimae incarnationis Domini nostri Jesu Christi, exempto rebus humanis famosissimo imperatore Carolo victoriosissimo piissimo Augusto, qui regni 106.0389C| Francorum spatia longe lateque dilatavit, et Christi gloriam suis in finibus ampliavit; insuper et multarum gentium caecitatem quanta potuit virtute perculit, ereptasque profundis tenebris lucis claritate conspicuas reddidit; Ludovicus gloriosus filius ejus scettra imperialia sibi debita atque a Deo tradita post eum feliciter rexit. Decebat quippe Christum talem ac tantum imperio suo praeficere principem, in quo non modo aviti esemplari eluceret imperii, sed et qui mentis nobilitate insignis, prudentia singularis, moribusque innocuus, cunctis sibi subjectis fieret tot virtutum excellentia imitabilis. Hic ergo imperii sui primordia talibus tantisque dedicare instituit auspiciis, ut correcta corrigerentur, bona collapsa erigerentur, et stantia solidarentur. Et 106.0389D| quisque ordo in regno sibi tradito non passim levitate jactatus a propria regula exorbitaret, sed laicus ordo justitiae deserviret, atque armis pacem sanctae Ecclesiae defenderet; monasticus ordo quietem diligeret, orationi vacaret; et qui se saeculi actibus secrevisset, eisdem iterum nec voluntate, nec necessitate semet subderet. Episcopalis autem ordo ut his omnibus superintenderet, scilicet ut si qui ab iis aut voluntate, aut necessitate deviarent, eorum solerti judicio prudentique consilio ad lineam rectitudinis correcti redirent.

2.

In quibus, ut revera decet, cum multi imitatione dignissimam talibus ejus monitis praeberent obtemperantiam, pars horum non minima exstitit Walcandus venerandus episcopus. È enim partim 106.0390B| Divinitatis instinctu et mercedis intuitu, partim vero hujus sacratissimi principis talibus monitionibus incitatus, studebat magnopere plebem sibi a Domino traditam bonorum operum exercitiis nobilitare, et 106.0390C| de bonis ad meliora sempre evehere: ac si quid in episcopio suo resedisset emendatione dignum, totis nisibus in meliorem statum recuperare. Unde inter caetera quae emendationem postulabant, obtulit se ejus munificentiae cella quaedam, antiquo nomine vocata Andagium, quae olim quidem habitatoribus habitus canonici floruit; sed perexcessum temporis vetustate nimia collapsa, et deficientibus habitatoribus pene fuerat annullata. Haec ergo se materiam quamdam obtulit ejus munificentiae, in qua liberalitatis suae laxatis habenis quam vacuus tenacitatis esset non inanibus verbis, sed exsecutione ostendit operis. Namque hanc pene a fundamentis restauratam in melioremque statum denuo renovatam, posthabita avaritia nobiliter ejus statum 106.0390D| composuit, aedificiis honestis nobilitavit, etexceptis praediis quae olim religiosorum virorum largitate possedit, alia de episcopio suo superaddidit, incolasque illius monachos esse voluit. Qui ut nullius rei inopes indigentiae manus darent, atque a proposito sancto deficerent, ut dictum est, strenue praevidit, et nobiliter ordinavit. Egit namque ut sicut quae forent necessaria subministrarat, ipsi quoque quae divinae forent grata voluntati, peragerent; et quantum sibi posse Divinitas conferret, nequaquam ab ea declinarent. Adductis namque regularis vitae optimis praeceptoribus monasticae ordinem vitae eos edocuit, et bonorum operum exercitiis operam dare tam voce propria quam et rectione divina suasit. Unde et actum est ut ejus studium non inani labore 106.0391A| cassaretur, sed super optimam terram jacto verbi semine citius centuplicato verbi fenore fructus multiplicaretur.

3.

Coeperunt igitur undequaque in eumdem locum religiositatis cultores confluere, et maxime nobiles viri ex monasterio Sancti Lamberti, qui apostolicae vitae desiderio accensi erant, viriliterque ejusdem ordinis vitam morum actuumque probitate tenere. Qui postquam detrita sanctae conversazioneis via, quae olim sibi fuerant aspera, Christo ductore coeperunt fieri levia; augmenta suae perfezioneis et devotionis requirentes, adierunt praefatum venerabilem ac devotum antistitem Walcandum, uti beatissimi Hucberti praesulis ossa eis a loco ejus sepulturae permitret transferre, et in cellam suae habitationis 106.0391B| ob sui consolationem et confessoris Domini ampliorem honorem transportare. Qui vocis eorum petizioneem ut pius Pater clementer audivit, indignumque locum quo sancta membra jacebant, tanto confessore judicavit. Sed et piam petizione eorum impleri posse atque debere non abnuit. Attamen ne incaute ac passim levitatis errore dictante id fecisse videretur, ferme tribus annis eorum petizioneem distulit. Sed cum ab ipsis venerandis viris magnopere ut id eis concederet exigeretur, prudenti consilio cuncta peragens, Adebaldumvenerabilem virum metropolitem suum super hac re consuluit, qui et ipse in tanta re consilium suum, ut decebat, summae humilitatis virum reputans, minimum ratum duxit, ut una Christianissimum atque orthodoxum principem 106.0391C| Ludovicum imperatorem adirent, et quae eos pulsa ret fratrum petitio, pariter edicerent. Qui et ipse gloriosus atque invictus Augustus considerans rem pergrandem, atque paucorum vires magnitudine sui trascendentem, ad conciliumvenerabile episcoporum, quod tunc temporis apud Aquasgrani congregatum erat, statuit conferendum, et quid de iis esset gerendum a sententia sancti conventus magnopere flagitandum. Isdem autem venerabilis ac prorsus Deo amabilis conventus, consideras undique partibus, scilicet qui et quam rem peterent, sed et reverentia Domini confessoris, sanxerunt tot religiosorum virorum voto sancti viri ossa committi, et in monasterio supradicto, ubi religiosius honorarentur, collocari. Quorum sententiae saepe dictus 106.0391D| pontifex obedientiam praebuit, consilio assensit, et petentibus jam dictis venerandis viris sanctissimi viri Hucberti corpus attribuit.

4.

Nam anno ordinationis ipsius sexto decimo, 106.0392A| qui est incarnationis Dominicae octingentesimus vicesimus quintus, undecimo Kalendas Octobris, ad beatissimi confessoris ventum est urnam, atque a sacerdotibus cum maxima reverentia a loco sepulturae ejus effossa, indidemque cum religiosi populi gradusque ecclesiastici frequentia in beati Lamberti ecclesiam sancti ossa sunt transvecta, ubi triduo orationibus et vigiliis prosecuta, pridie Kalendas Octobris ad memoratum monasterium cum loculo suo sunt perlata, ibidemque, Christo annuente, ut tanto confessori competebat, sunt mirifice condita.

5.

Sed quoniam insignia Christi miracula quibus multifarie sanctos suos glorificat, nullo modo sunt occulenda, sed magis magisque, quantum fari mortalibus datur, ob ejusdem laudem et gloriam propalandam 106.0392B| fideliter praeconanda, valde indecens indignumque judicavimus, ut ejus magnificoiam, quae nostro saeculo circa memorati sancti viri cadaver mirabiliter effulsit, silentio tegamus. Verum sicut saepe fati venerabilis antistitis Walcandi et quorumdam aliorum religiosorum virorum veraci relatu didicimus, prorsus ab illa corruzionee quae ob praevaricationem primi parentis justissime naturae humanae poenaliter inflicta est, ejusdem beatissimi viri corporis totius compago ita aliena immunisque est reperta, quemadmodum tempore Carolomanni regis legitur fuisse inventa et terra mandato. Quod quantum sub ipsius principis tempore erga praefati sancti viri corpus per tot elapsa saeculaincorrupte servatum virtus divina claruerit, si quis plene nosse 106.0392C| desiderat, seriem hujus libelli paulo superius repetendo perspicaciter legat: ibique quanto honore, quantave illaesione et incorruptione protectio divina illud donaverit, rationabiliter comprehensa fideliterque adnotata perfacile colligere quibit. Cum igitur nil detrimenti nilque corruzioneis in corporis ejusdem sancti viri prima translatione, quae facta est sub memorato principe, compertum fuisse didicerit; nullo modo quod in hac secunda, quae facta est a Walcando praesule sub piissimo Deoque amabili Ludovico Caesare, saepe dicti sancti viri corpus solidum illaesumque eadem Christi gratia protegente inveniri quiverit, dubitabit, ac per hoc totius ambiguitatis nubilo exutus, veritatisque perspicuae luce perfusus, nil nisi quod miretur, et unde divinae potentiae molteplicis 106.0392D| grates digne persolvat inveniens, Deum procul dubio mirabilem gloriosumque, sicut in caeteris sanctis suis, ita quoque in hujus fidelissimi servuli sui corpore tot tantorumque donorum praerogativis legi naturae 106.0393A| vim inferentibus honorato et glorificato, toto adnisu praedicandum cernuis vocibus exclamabit.

6.

Interfluxit autem spatium temporis a prima usque ad secundam translationem annorum circiter septuaginta quinque, regnante Domino nostro Jesu Christo et pollicente suis se usque ad consummationem 106.0394A| saeculi adfuturum fidelibus, eorumque agonibus misericorditer opitulante, triumphosque fideliter atque feliciter, ineffabiliterque remunerante, qui vivit cum Deo Patre et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per infinita saecula saeculorum. Amen.