Jump to content

Historia translationis corporis S. Isidori

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia translationis corporis S. Isidori
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 81


Appendix III: Historia translationis corporis S. Isidori (Auctor incertus), J. P. Migne

492 PROLOGUS.

(0945B) 1. Quae digne plures non valent investigare, sed nullus quidem invenire, sapientiae secreta supernae, in tanta profunditatis excellentia, dum ad sui desideria corda investigando dilatant, hoc quod investigant non inveniendo mentis acie angustant. Mire quippe ratio tradidit superni consilii, hoc quod desuper non injuste disponitur ab ipsa sapientia immortali, a nobis adhuc mortalibus jure ignorari; quia dispositio divina in suae sublimitatis omnipotentia, quamvis nulla circumscribi valeat mentis prudentia; tamen quibus ex nihilo contulit esse, suae cuncta subesse praesentat legibus justitiae, dum supplicio reprobos humiliat, et sanctos gloria sublimat. Quorum quidem patrocinia catholicae Ecclesiae adsunt praeclara, dum eorum meritis protecti fideles, etiam quas incolunt urbes frequentibus habent miraculis celebres. Ex quibus Legionensis civitas, a priscis temporibus Hispaniensium dilecta regibus, (0945C)quia erat regali fide nobilis et famosa, praecipuum confessorem Isidorum gloriatur se venerari patronum: cujus doctrinae radiis Ecclesia fulget universalis; qui sanctitatis ac honestatis speculum, fama vivit et meritis per ipsum mundi spatium. Quae cum sit sacerdotalis et regia, digna etiam est dignissimi confessoris Christi, Hispaniarum doctoris Isidori, cum regio apparatu, regia in aula, mirificum corpus (0946B)excipere, venerari et quodam juris dono possidere. Quem Hispalis ipsa, cui vivens in corpore praefuit, in qua etiam 493, Paganorum supersedente saevitia, multis defunctus temporibus latuit, vel occultum tenere nequivit. Quo itaque ordine, quo tempore, quibus personis, hoc donum publicum, hoc patriae praesidium in Legionensem sit translatum urbem a praedicta Hispali, quae ejusdem viri apostolici doctrina existerat felix et gloriosa, Hispaniensiumque prima sedes fulgebat metropolitana, a qua nomen traxit Hispania, ab Hispano rege urbs populata, stylo tradere fideli nos invitat tanti veneratio confessoris.

CAPUT I. Maxima Hispaniae pars a Saracenis occupata: praecipua paulatim recuperata. 2. Regente S. Gregorio papa feliciter Ecclesiam Dei, et Recaredo Christianissimo rege regnum Gothorum (0946C)in Hispaniis nobiliter gubernante, sub imperatore Heraclio qui crucem dominicam, quam impius rex Cosdroes asportaverat, Hierusalem restituit, invalescente fere in toto orbe Arianorum vesania, doctor Hispaniarum Isidorus, Hispalensis archipraesul, sidus clarissimum tenebris, fidelibus splenduit; qui Gothorum gentem in fide catholica confirmavit, et ab Hispanis haeresim Arianorum et Acephalitarum (0947A)funditus eliminavit, regibus Gothicas leges instituit, Ecclesiae Christi sacerdotibus ecclesiasticam regulam tradidit, et ore prophetico protestatus est dicens: Cum in his traditionibus permanseritis puro corde, in praesenti vita pace fruemini in bonis, et in aeterna gloria coronabimini laude perpetua: cum autem haec praecepta dereliqueritis, apprehendent vos mira mala, et cadet gens Gothorum fame et gladio inimicorum, et peste. Cum autem conversi ad Dominum fueritis, perquirentes ea, possidebit semen vestrum portas inimicorum suorum, et erit vobis gloria major quam fuerit unquam. Post transitum vero ejus, Hispaniarum reges et sacerdotes, sancti pastoris sequentes vestigia, salutaribus institutis pro viribus inhaerentes, commissum sibi gregem feliciter gubernabant, donec flagitiosus Witiza, Hispaniarum regnum infeliciter est adeptus. Qui cum esset probrosus moribus, etiam alios suis pravis actibus subesse coegit. Nam postposita omni religione divina et sancti doctoris Isidori spretis documentis, laxoque (0947B)pudicitiae freno, ne adversus eum pro tanto scelere sancta. Ecclesia insurgeret, episcopis, presbyteris, diaconibus, atque omnibus altaris sacri ministris carnales uxores lascivus rex habere praecepit. Sed et episcopi caeterique Ecclesiae praelati spernebantur, sacrosanctae Ecclesiae clausis foribus sacramenta pro nihilo habebantur, synodalia 494 sancti Patris Isidori instituta despiciuntur, concilia dissolvuntur, sacri canones postponuntur, postremo vero quidquid sobrium et honestum est, voluptatibus subinductis pro nihilo reputatur. Igitur tyranno Witiza in hujusmodi et caeteris superbiae fulcimentis, a Romana Ecclesia sejuncto et mortuo, Rodericus Theudofredi filius in regnum successit Gothorum, vita et moribus Witizae non dissimilis; qui non ut debuit virgulta nefaria extirpavit, sed luxuriae irrentus dissolutione magis ac magis augmentavit. Quibus omnipotens Deus provocatus ad iram (commerito enim atque ineffabili modo, suis semper efficax (0947C)consiliis divina Providentia cum detrimentis incrementa dispensat et damna restaurat damnis) anno LXXV post transitum sanctissimi Isidori, quia sacerdotes et reges eum dereliquerunt, in virga indignationis omnes Hispaniae gentes corrigens, justo judicio, gentili gladio (secundum quod sanctus praedixerat Doctor Isidorus) feriendae sunt traditae. Per filios namque Witizae et Julianum comitem Tingitaniae, cum Ulit rege fortissimo Africae, transmarini Saraceni mare illud, quod Hispalensi urbi alluit, transtretantes, primo eamdem urbem ceperunt, deinde Baeticam et Lusitaniam provincias occupaverunt: quibus Rodericus rex aggregato exercitu Gothorum armatus occurrit. Sed quia praefatus (0948A)rex, neglecta religione divina, vitiorum se dominio mancipaverat; protinus in fugam versus et omnis exercitus fere ad internecionem usque gladio deletus est, Saraceni deinceps longe lateque vagantes innumeras horridasque caedes perpetrarunt; qui quantas caedes quantasque strages nostrorum dederint, testantur eversa castra et antiquarum urbium diruta moenia. Ea tempestate omnis Hispania luxit monasteria in se eversa, episcopia destructa, libros sacrae legis combustos, thesauros Ecclesiarum direptos, omnes incolas ferro, flamma, fame consumptos.

3. Tandem Dei pietas, quae non est solita eos quos corripit ad internecionem usque delere, sed flagellando misericorditer corripere, animos Pelagii cujusdam, qui regia traduce exstitit oriundus, corroboravit; et contra Saracenos, loco qui dicitur Cova sanctae Mariae, rebellando 495 eis bellum indixit. Qualiter autem in conflictu illo divina manus pro nostris pugnaverit, ex hoc potest adverti (0948B)quod armorum spicula, a Saracenis missa, in eos ipsos retorsit; et rupes quaedam, Dei nutu praescissa, corruit, et de Saracenis non minimam multitudinem opprimendo exstinxit. Quod si quis ad plenum voluerit noscere, lugubrem historiam temporum illorum studeat legere. Illo ex tempore rursum praecepta divina per B. Isidorum sibi tradita, perquirentes Hispani, coepit gloria et regnum gentis Gothicae sensim atque paulatim, veluti virgultum ex rediviva radice pullulare, et industria regum, qui regali stemmate progeniti apicem regni nobiliter gubernabant, singulis momentis succrescere. Fuere namque amnis et viribus famosi, misericordia atque justitia praecipui, religioni sacrae dediti; qui inimicos crucis Christi viriliter ancipiti persequentes gladio, episcopia innovarunt, monasteria fundarunt et thesauris ditarunt, auro et gemmis librisque ornarunt, ac pro viribus Christiani nominis gloriam dilatarunt. Sed et Carolus famosus (0948C)Franciae rex, a B. apostolo Jacobo per visum admonitus, cum praeclara Francorum generatione, zelum legis Dei exercens, de Pictaviae et Vasconiae confinibus triumphali ultione Saracenos eliminavit, et per Pireneica juga usque Caesaraugustam tempore Adefonsi magni regis Legionensis devenit, et dilectionis causa eidem regi Adefonso consobrinam suam nobilissimam in conjugio copulavit. Limina etiam B. Jacobi apostolicum christianissimus rex Carolus gratia orandi visitaret, saniori ejus consilio rex Adefonsus S. Jacobi apostoli ecclesiam metropolitano honore, ex Romani papae assensu, decoravit, atque ut secundum sancti Patris Isidori regulam viverent, tam ipsi quam omnis Hispaniae (0949A)Clerus, statuit; ut hoc esset Hispaniae sublevatio, cujus neglectus exstiterat ei causa dejectionis.

4. Caeterum rex Adefonsus, Ismaeliticum populum funesta truncatione perimens, Ecclesiae Christi honorem gloriose dilatavit; et in pace quievit. Ex cujus illustri prosapia emersit vir clarissimus Fredenandus, sancti regis filius; qui serenissimam reginam dominam Sanctiam, regis 496 Adefonsi filiam, in sceptri consortem sibi junxit uxorem; quae quadam speciali mentis prudentia, reginae Austri non secunda, regiminis regni sollicita, vices nonnunquam supplebat regis et conjugis; sicque suberat viro, ut particeps laboris esset in regno. Rex autem Fredenandus, ut sceptra regni possedit, et regalis diadematis suscepit insignia, sceptrum moribus exornabat probis. Hic in Christi hostes exerto mucrone, nescius vinci sed vincere, imperii dilatavit fines, sortitus triumphos frequentes. Ad cumulum vero suae felicitatis, hunc regina Sanctia blandis adit colloquiis, quatenus in civitate Legionensi sibi suisque posteris (0949B)decentem pararet sepulturam, quam etiam sanctorum reliquiis, ad suam suorumque tam praesentis vitae quam futurae tuitionem, decorare studeret. Pollet enim haec civitas situs nobilitate, eo quod sit jucunda terris, salubris aere, fluminibus irrigua, pratis et hortis fecunda, montibus et fontibus deliciosa, arboribus nemorosa, atque religiosorum virorum inhabitatione aptissima. Decreverat namque Fredenandus rex apud S. Facundum, quem semper charum habebat, vel in ecclesia S. Petri de Arlanza, corpus suum tradere sepulturae. Post Sanctia regina, quoniam in Legionensi regum coemiterio in ecclesia S. Joannis Baptistae avus suus rex Veremudus, Ordonii et suus pater dignae memoriae rex Adefonsus, nec non et frater serenissimus rex Veremudus quiescebant, ut ipsa quoque et ejusdem vir cum eis post mortem quiescerent, pro viribus laboravit. Rex igitur Fredenandus, petitioni fidissimae conjugis annuens, deputavit caementarios, qui assiduam dent operam tam dignissimo labori.

CAPUT II. Corpus S. Justae petitum, ac S. Isidori impetratum: praeviae ejus apparitiones. 5. Interea rex cum venerabili conjuge, quorum idem erat et summum desiderium, excogitans qualiter (0950A)de sanctorum martyrum corporibus, qui in 497 Hispalensi civitate pro Christi nomine fuerant trucidati, posset adipisci vel unum; ordinatis per confinia rebus, cum primo opportunitas advenit temporis, congregato exercitu innumerabili, in Baeticam et Lusitaniam provincias hostiliter profectus est. Depopulatis itaque barbarorum agris, ac plerisque villis incensis, eidem Benabet rex Hispalensis occurrit cum magnis muneribus, eum per amicitiam et regni decus obsecrans, ne ipsum regnumque suum persequi velit, sed ipsum, sicut caeteros Hispaniae reges, subjectum tributarium habere dignetur. Rex vero Fredenandus, ex more humanas miseratus angustias, dum grandaevi barbari precibus flectitur, omnes idoneos viros ex hibernis accersiri jubet, quorum consilio disponat, quem finem supplicationibus regis Maurorum imponat. Ei ergo prudentes viri, superni dispensatione consilii, suggerunt, ut barbarum recipiat cum muneribus, et corpus B. Justae martyris, quae olim Hispali cum corona virginitatis (0950B)et martyrii perrexit ad Christum, prout ejus animo insidebat, expeteret, ad Legionensem urbem transferendum; quod factum est. Petitionibus cujus, ut catholicus Fredenandus voluit, assensum praebuit Benabet, et ei se daturum S. Justae corpus promisit. Qua sponsione accepta, postquam de expeditione illa gloriose ventum fuerat Legionem, et aulici proceres (ex suo conferentes ingenio, quis ad tam sanctissimum opus dignus esset mittendus) aderant huic studio, qui provido consilio, prout unicuique videbatur, animo regali satisfacerent. Sed tandem rex praefatus, cujus arcana prudentia leges Deo auctore et jura ministrabat populis, convocat ad se reverendae sanctitatis virum, qui ex Amanensi monasterio, quod strenue coelesti norma abbas rexerat, Legionensis urbis divina providentia erat constitutus episcopus, Albitus nomine; et inimitabilem prudentia, fide et largitate Ordonium, Astoricensem episcopum, simul et Munionem comitem, atque (0950C)Fernandum et Gundisalbum sui palatii optimates, cum manu militari (ideo quia Catholicae fidei rebelles, putant, Christi fideles sibi hostes) rex sagacissimus providus mente, ne insidiantium eis obsit aliquis cuneus, ad deferendum supradictae virginis corpus, Hispalim misit; qui venientes causam suae legationis regi Benabeti patefecerunt. 498 6. Rex itaque paganus eos cum summo (0951A)suscipiens nonore, accitis regni sui primatibus, quae sit principis Catholici petitio, declarat rogatque, edicant, quid super hoc eorum ferat sententia. Neque enim, inquit, dat ratio tantam majestatem contemni, quae caeteris patriae regibus exstat praecellens et insignis. Et viri gentiles, quamvis sacro non regenerati fonte quasi ex suae intelligentiae sensu, suo regi ita dicunt: « Rex venerabilis, licet nos teneat religio gentilis, hujus virginis et aliorum martyrum protegimur meritis; nec hanc urbem hostilis sollicitat incursus, his subvenientibus. Hoc ergo lumen patriae, hoc tui regni tutamen, ne patiaris alias transferri; humiliatio quippe hoc erit cunctis tuo imperio subditis. » Dux igitur gentilis, utile considerans consilium optimatum, dixit legatis se satisfacere non posse in corpore martyris regis Fredenandi petitioni, dicens: « Scio plane me domino vestro, quod dicitis promisisse, sed neque ego, nec aliquis ex meis, corpus quod quaeritis vobis ostendere potest, vos ipsi quaerite (licitum est enim) et inventum tollite et (0951B)abite. » 7. Quo responso accepto, venerabilis episcopus Albitus secreto socios tali voce affatur: « Ut cernitis, o socii itineris, nisi divina miseratio nos relevaverit, labore frustrati recedemus. Necessarium itaque videtur, dilectissimi, ut a Deo, cui nihil impossibile est, opem quaeramus, et hoc triduo jejuniis et orationibus insistamus, quatenus divina majestas occultum nobis sancti corporis thesaurum revelare dignetur. » Placuit cunctis exhortatio sancti praesulis, et ter triduanum jejuniis et orationibus peregerunt. Jamque tertii triduani dies occubuerat, et quarta nox supervenerat, cum sanctus praesul Albitus pervigil orationibus insistebat. Interea dum in cella sedens psalmos ruminaret, et fessa membra paulisper sustentaret, prae nimio vigiliarum labore, somno opprimitur, apparuitque ei quidam vir veneranda canitie comptus, pontificali infula amictus, talique eum voce alloquitur: « Novi quidem te cum sociis tuis venisse, (0951C)ut corpus beatissimae virginis Justae hinc transferentes deferatis; et licet non sit divinae voluntatis, ut haec civitas abscessu hujus desoletur virginis; tamen non vacuos divina bonitas vos remittet: corpus namque meum vobis est donatum, quod tollentes auferte et securi ad propria remeate. » Quem cum reverendus vir Albitus interrogaret, quis esset qui talia sibi monita injungeret, ait: Ego sum Hispaniarum doctor Isidorus, hujus urbis antistes; quo dicto, ab oculis cernentis evanuit. Praesul vero evigilans, visioni coepit congratulari et Dominum attentius exorare, efflagitans ut si ex Deo esset haec visio, iterum et tertio plenius innotesceret; sin autem, discederet. Taliter orans rursum obdormivit; et ecce idem ipse vir apparens, non dissimilia quam prius verba peroravit; rursumque evanuit. Expergefactus iterum pontifex, alacrius trinam visionis admonitionem a Domino implorabat; qui dum obnixius Dominum oraret, tertio somno corripitur, virque supradictus, (0951D)veluti semel atque secundo, ei apparuit; et quae antea dixerat tertio replicavit; et virga pastorali, quam manu tenebat, 499 terrae solum tertio percutiens, locum in quo sancti corporis thesaurus latebat, ostendit, dicens: « Hic, hic, hic, meum invenies corpus; et ne putes te phantastica visione deludi, hoc erit tibi signum mei veridici sermonis: mox ut corpus meum super terram eduxeris, molestia corporis corripieris, ad nos cum corona justitiae venies, et curia coelestis te excipiet felicem, atque me patrono gaudebit civitas Legionensis. » Qui postquam loquendi finem fecit, visio ablata est.(0952A) 8.Exsurgens ergo praesul a somno, certus de tanta visione, sed laetior de sua vocatione, seriem hujus revelationis Ordonio pontifici designat: qui pro visitatione gloriosissimi confessoris laudes repraesentat regi superno, tristis tamen de morte socii imminente. Factoque mane venerandus Albitus, socios hortatur dicens: « Oportet vos, dilectissimi, summi Patris omnipotentiam pronis mentibus et submissis vultibus adorare; qui nos sua gratia praecedere est dignatus, et laborem nostri itineris frustrari non est passus. Divino enim nutu prohibemur membra beatae ac Deo dicatae virginis Justae hinc abstrahere; sed non minora deferemus dona, dum corpus beatissimi Isidori, qui in hac urbe sacerdotii potitus est infula, et totam Hispaniam suo opere decoravit et verbo, sumus delaturi. » Haec ait, et ordinem visionis seriatim patefecit. Quod audientes Deo immensas gratias referunt, et regem Saracenorum simul adeunt, et ei universa ordine pandunt. Quibus auditis, licet infidelis, virtutem tamen Dei perpendens barbarus, expavit, (0952B)eisque respondit: Et si Isidorum vobis tribuo, cum quo hic remanebo? Haec videntes ejus consiliarii, convocant urbis natu majores et cultores Catholicae fidei, diligenter perquirentes quis exstiterit ille Isidorus, de quo inter Christianos hujusmodi sermo verteretur. Sed et ipsi Christi fideles, quos famosa nimis urbis celebritas dederat ibi indigenas per ipsos successus generationis, Christi confessorem in tanto gentilitatis dominio credentes sibi adesse praesidio, ex ejus se nequibant consolari translatione; cum quo, si eis inde esset libertas, magis optabant transmigrare. Tamen de Saracenorum jussione solliciti, id etiam quod suum erat, nimirum indicium moeroris, aspectu nubilo insinuant, hunc esse maximum Ecclesiae doctorem Isidorum, hujus urbis quondam metropolitanum praesulem, a Romano papa Gregorio archiepiscopali pallio decoratum, eorum Mahometo per omnia inimicum, qui etiam suae praedicationis tempore ab eo ab Hispania, turpiter est (0952C)ejectus. Quod audientes Agareni, Christi confessorem a suis primordiis suum censentes adversarium, cupientes hostem pellere, suo suggerunt regi, quia viros tantae auctoritatis fas sibi non erat spernere, licet admodum inde turbaretur, ut det licentiam membra confessoris inquirere. 500 9. Stupenda loquar, a primis temporibus fere inaudita; siquidem almi pontifices ad ecclesiam in qua sanctum corpus quiescebat, coelesti revelatione dum pervenirent, et ejus sepulcrum quaererent, vestigia virgae, cum qua sanctus confessor trina percussione locum monumenti monstraverat, in ipso terrae solo inventa sunt. Denique humanae mentes, quia dubiae censentur vel impatientes, in diversa parte pavimenti cavantes, pretiosissimum sibi quaerebant talentum; solis pontificibus juxta sepulcrum orantibus, quos vis oppressit somni super ipsum lapidem tumuli, quibus se praesentat infulatus Christi confessor Isidorus, declarans eis adesse effectum suae petitionis. « Ecce ( inquit ) (0952D)pro voto vestrae mentis in hoc monumento meum corpus invenietis, meque Patrono gaudebit Hispania, sed magis civitas Legionensis: et tu, Albite, regrediens exues hominem; sed consolare, quia te coelestis curia felicem excipiet. » Almi itaque praesules, tanta revelatione laetificati, socios convocant; super tali insinuatione monent ut congaudeant, et sine mora sanctum aperiant sepulcrum. Cumque detectum fuisset, tanta suavissimi odoris emanavit fragrantia, ut capillos capitis, barbas, et vestes omnium qui aderant, veluti nebula nectareique balsami rore perfunderet. Aderant tunc, tam ex Christianis quam ex (0953A)Saracenis, turba magna; in laudem Dei et confessoris ejus Isidori dantes voces ad sidera, cum summa devotione; inter quos erant caeci duo, atque plures muti et claudi, et diversis infirmitatibus languentes, qui omnes continuo redditi sunt sospitati. Corpus autem beatum ligneo vasculo, ex junipero facto, erat obtectum.

10. Statim autem ut reseratum est, reverendum virum albitum episcopum aegritudo corripuit; sed tamen sanctissima membra, mundis linteaminibus involvens, ea signato vasi cypressino, una cum reverendo Ordonio episcopo commendavit; et diem extremum adesse sentiens sibi, lecto decidit. Nec enim aliqua mentis poterat contemplari ratio, beatissimum Isidorum falso ei hoc praedixisse indicio, cui cum Christo regnanti nulla valebat falsitas dominari. Ergo mens Albiti praesulis, quae tota jam erat in supernis, considerans vitii et peccati matrem fuisse putredinem hujus carnis; quae una et sola est (0953B)spes indulgentiae, prono desiderio ad lavacrum cucurrit poenitentiae. Praesenti itaque reverentissimo pontifici Ordonio (cujus cordis profunda, pro sancti pontificis instante absentia, moeroris obsederat infinitas) si quid, fallente humani generis inimico vel reatu, commiserat proprio, ducens ab alto mentis suspiria, ei relatione fideli praesentat; eum etiam exorat, ut ejus intercessione assidua fiat ei propitia majestas superna. Deinde, quod Christiana Fides contra hostis fraudes ducit munimen suum et inexpugnabile praesidium, accepto animae viatico, ipso nostrae redemptionis pretio, septima die tradidit Christo spiritum, frequentia praesenti fidelium. 501 CAPUT III. Corpus S. Isidori Hispali Legionem delatum. Beneficia accepta. 11. Astoricensis autem episcopus Ordonius et omnis exercitus, accepto corpore B. Isidori, et corpore (0953C)praesulis Legionensis Albiti, gaudentes festinabant redire. Dum vero corpus beatissimi Isidori in ligneum gestatorium poneretur, rex Saracenorum supradictus Benabet, cortinam holosericam miro opere contextam supra corpus ejus jactavit, et magna ex intimo pectore trahens suspiria, dixit: Ecce recedis hinc, Isidore, vir venerabilis, ipse tamen nosti, tua qualiter, et mea res est; unde mei memorem te semper deprecor esse. Rogo, fratres, quanta sancti sanctorumque, rex honoris reverentia amplectuntur Isidorum, cum ad tantam tamque solemnem reliquiarum ipsius venerationem Ethnici Barbarique ducis animum coeli ac terrae factor inclinaverit, ut in Christicolae laudes in Christum blasphemus prorumperet, et de sancti abscessu sanctorum persecutor doleret, et Christianorum praedo Christi confessoris exsequias regiis revera muneribus decoraret? Tamen plures aliter sentiunt, scilicet sanctum Dei ei apparuisse, et fidem catholicam eum docuisse per visum. (0953D)Hac glorificatione sancti confessoris praesentata, dantes vale regi, cujus muneribus sunt honorifice (0954A)donati, gressum dirigunt ad propria reverendus Ordonius pontifex ac praefati proceres, de sibi collato patrono coelitus ovantes.

12. Recedentes vero legati fidelibus verbis declarant acta serenissimo Fredenando regi. In sancti corporis adventu rex clarissimus inexplicabilem exhibuit apparatum: quia non valet nostra simplicitas explanare, quanta regi inhaeserat laetitiae immensitas; qui gaudens adesse sibi tanti patrocinia confessoris, totus in Christi erupit praeconiis. Sed quamvis his se frui inclyti doctoris Isidori glorietur suffragiis, tamen ex obliquo praesulis Albiti mors mentem ejus sauciabat, quem semper mira dilectione veneratus fuerat: quae quidem mors in conspectu Domini pretiosa fuit. Cum optimatium itaque corona et manu militari plurima rex usque ad flumen Durii processit obviam, comitibus filiis, ipsa regni gloria Sanctio, Adefonso, et Garsia. Ibi regalis sublimitas prae gaudio ducens lacrymas, rerum Conditori dat faudes innumeras; praesens turba ingens (0954B)ducit tripodium, terra resonat voce Deum glorificantium. 502 Quanta autem coelestis clementiae blandimenta, quantaque signorum frequentia sacrati corporis thecam toto intervallo itineris, Legionensem usque urbem, subsecuta (sint, quis explicabit?). Sed et quantus quamque magnificus religiosorum principum, cum summa devotione, apparatus; quantus cleri, cum populo spiritali gaudio lascivientis, plausus; quantus denique utriusque sexus (concursus); salva excellentia gloriosissimi regis Fredenandi, qui quasi privilegio abrenuntians temporali, glebam sanctissimi confessoris, pedibus nudis, cum praeclarissimis filiis suis, gaudebat humeris deportare, velut David coram arca foederis cum famulis ludens, ut quanto humilior videretur apud populum, tanto apud Deum gloriosior haberetur, et sibi suisque posteris utrumque regnum providente divina clementia perpetim praepararet. Regina vero Sanctia ejus conjux, laterales habens Urracham et Geloyram (0954C)filias, regni pulchritudo et summa matris honestas, in ripa fluminis Durii praesens affuit inclyto confessori. Archiepiscopi quoque, episcopi et abbates, clericalis ordo ac monachalis, universi adsunt induti sacris vestibus, cereis praecedentibus caeterisque Ecclesiae insignibus, de collato sibi patrono Deum magnifice collaudantes. Et ut magis crescat jubilus et laus amplietur, quidam caecus nomine Eusebius, dum dat manum loculo, oculis lumen illuxit subito. 13. Cum autem pervenirent ad portam civitatis, quae de Arcu dicitur, orta est in turba seditiosa altercatio; pluribus obsistentibus, quod in ecclesia S. Joannis Baptistae corpus S. Albiti praesulis deberet sepeliri. Aderat tunc huic celeberrimae solemnitati vir venerabilis Dominicus, abbas monasterii de Silos, cujus sanctitas gratiarum efferebatur a cunctis. Hic dissidenti contentioni, sine partium praejudicio, pacificum imponere finem magno opere optabat. (0954D)In quem cum omnium vota concurrerent, fundens preces ad Dominum, et sanctissimum invocans (0955A)doctorem Isidorum, jussit ut sanctorum corpora in gestatoriis superponerentur equis, et quo, sine hominis ducatu, veniret pontificis Albiti corpus, sepulturae traderetur. Ipse virga parvo ictu, in ingressu civitatis, equos feriens semel; pium onus irrationabilia supportantia animalia angelico ducatu, ut credimus (quia pontificalis ecclesia suo antistite viduanda non erat), ad eamdem sanctae Dei Genitricis ecclesiam, qui corpus S. Albiti 503 ferebat equus, recto itinere venit: qui vero sanctum corpus Isidori deferebant equi, ad ecclesiam S. Joannis Baptistae venerunt, et in quodam lacu, valde civitati nocivo, steterunt: quos nullatenus inde extrahere potuerunt, nisi lapidibus et terra eumdem obstruerent lacum. Quo obstructo, quos morientes putabant equos, subito super solum incolumes vident. Unde stupefacti magnificentiam glorificant confessoris; quo miraculo omnes attoniti ejusdem confessoris revelatione, eum ad ecclesiam perpetuae Virginis Mariae (0955B)deferunt, usque dum corpus S. Albiti praesulis honorifice traderetur sepulturae. Post haec rex clarissimus Fredenandus, aggregatis archiepiscopis, abbatibus universis et regni sui nobilibus viris sanctissimi doctoris Isidori membra, cum hymnis et laudibus, ad S. Joannis Baptistae ecclesiam detulerunt in qua nunc a fidelibus venerantur; eamque in honore sancti antistitis Isidori consecrare, diem translationis et dedicationis festive annuatim celebrare statuentes decimo Kalendarum Januarii. Facta est translatio, aera millesima centesima prima, anno ab incarnatione D. N. Jesu Christi millesimo sexagesimo tertio, indictione prima, concurrente tertio. Tanta autem devotione in festivitate illa rex clarissimus, cum omni domo sua, ob reverentiam sancti et beati confessoris, humilitati deditus claruit, ut cum ventum fuisset ad convivium, religiosis viris delicatos cibos, deposito regni supercilio contemptus, vice famulorum manibus apponeret propriis; regina quoque Sanctia, quasi suis exoptationibus piis finem (0955C)sentiens beatum impositum, hilari devotione cum filiis et filiabus suis, reliquae multitudini more servulorum omne obsequium humiliter expenderet.

14. Ad laudem quoque sancti pontificis videtur pertinere illud, quod cum civitas Legionis siccitate et sterilitate deficeret, atque venenata regio innumera produceret animalia; effusa imbrium copia omnia prorsus fugantur nociva, fecunditate terrae concessa, ita quod de caetero hujusmodi 504 in eadem regione adeo non sunt visa. Sed et illud quanto cum admirationis stupore est venerandum, quod destitutam tam egregio patrono provinciam etiam elementa moesta plangerent; et non naturalia denegarent incrementis beneficia; verum ad hoc usque moeroris protraxere dispendia, ut contrariis naturali subsidio studiis in patriam vehementer insurgerent: cujus incolis quod tanto tamque insigni Patre, pravis insurgentibus meritis, orbarentur, imputarent. Nam (0956A)cum prae caeteris Hispaniarum provinciis coeli clementia Baetico detulerit solo, et innatae nascentium omnium fecunditati quasi paradisi fecundi irrigua locorum arrideat amoenitas, in tantum tali se Patre orbatam patria talis luxit, tantique Patris orbitatem tantis detrimentis ostendit, ut etiam subitarum pluviarum insolito decolorata marcidaque rigore; cum propter maris calidum vaporem nunquam sit solita uredinem glaciei perpeti, eo tamen anno, quo exinde beata membra sunt abstracta, adeo urente glacie est exusta; quod neque in vinetis, neque in olivetis seu ficetis, aliquid fructus remanserit; et manifestis Hispalensis civitas declararet, imo proclamaret indiciis, quod talis tantique Patroni meritis provisa coelitus fuerit, et tanta provinciae tantorumque beneficiorum magnalia, illius sola reliquiarum absentia subtrahantur. 15. In loco autem quo sancti doctoris Isidori corpus, in aureo gemmatoque sepulcro, a fideli plebe (0956B)condigno veneratur honore, tanta fiunt miracula, quod si quis ea litteris traderet, non minima conficeret librorum volumina. Quanti autem meriti apud praesentiam rerum Conditoris gloriosa se ferat intercessio Christi confessoris Isidori, signorum assiduitas, quae ibi fit, populis declarat. Ibi enim tuas amittis vires, Caecitas; nam quos luce privatos obsides oculos, beatissimi Isidori illuminat pia interventio: quae membra dissolvit pessima pestis, vel valida febris, tu, sancte, fusa prece, confessor, das saluti, procul pulso langoris periculo: quos membrorum dissolutio a robore solito virium enervat, ad tumulum sancti, precibus suis, adstant laeti gressibus firmis. Ibi adveniens surdus, vel mutus, ejus meritis sanitati redditus, gaudens inde repatriat: civitas defensionem, regio fecunditatem, et serpentium expulsionem, pii doctoris obtentu se adeptam laetatur. Haec tua nomque sunt, Christe, opera, qui inclytum confessorem Isidorum, quem in coelis gloria et honore coronasti, in terris praesentas insignem miraculis. Hujus sancta (0956C)interventio, et praesentis diei translationis sacra celebratio, nos assidue Regi commendet superno, cujus etiam (confessor) hic patrocinia nobis conferat salutis et pacis gaudia, Jesu Christo praestante, qui cum Patre et Spiritu sancto regnat sine tempore in saecula saeculorum. Amen. 505

CAPUT IV. Virtutes et obitus Ferdinandi Magni regis. Reliquiae in ecclesia S. Isidori adservatae. 16. Post adventum autem corporis almi pontificis Isidori, rex clarissimus Fredenandus eamdem aulam regiam diversis sanctorum reliquiis, Sanciae reginae suggestione, non minus hoc ipse flagrans desiderio, exornare studens; post multitudinem sanctorum pignorum ibidem aggregatorum, corpus S. Vincentii martyris, sanctarum martyrum Sabinae et Christetae fratris, ab Abula in Legionem transtulit, et Hispaniarum (0957A)doctoris Isidori corpori sanctissimi martyris Vincentii thecam decentissimo pro viribus sociavit honore. Sed et religionem Christianam, quam ab infantia devote amplexatus fuerat, summa cum devotione custodiens, ecclesiam, quam noviter construxerat, et in honore sancti antistitis Isidori summa cum reverentia fecerat dedicari, plurimae pulchritudinis auro et argento, lapidibusque pretiosis, perpetuis firmitatum privilegiis ac sericis cortinis decoravit; ecclesiam mane et vespere nocturnis horis et sacrorum tempore, impigre frequentabat; interdum cum clericis voces modulando, vices quaerens cantoris, in Dei laude pollenter exsultabat. Amabat pauperes et peregrinos, et in eis suscipiendis magnam habebat curam, et ordini clericali cum humilitate incredibili magnam exhibebat reverentiam. Ad hoc, ubicunque monachos vel mulieres Deo dicatas vivere compererat, eorum penuriae compatiens, aut per se, ut eos consolaretur, venire, aut largam pecuniam mittere consueverat: (0957B)siquidem semper solerti cura providebat, ut de victoriarum suarum spoliis, ad laudem Dei et SS. Isidori et Vincentii, atque beatissimi apostoli Jacobi, qui eum victorem reddebant, melior pars per monasteria et Christi pauperes distribueretur. Quid plura? neque Fredenandus, pius excellentissimusque princeps, toto vitae suae curriculo quidquam charius dilexit, quam ut regni sui principales ecclesiae suis donis veteri pollerent auctoritate, atque omnes per illum non solum quietae et defensae, verum etiam suis laboribus ornatae et ditatae fierent. 506 17. His itaque pollens virtutibus, cum expedita manu ad Celtiberiae provinciae pagos vastandos ac villas infidelium diripiendas, profectus est. Cumque ibi diu moraretur, omnia quae extra munitiones erant, ferro et igne depopulatus, Valentiam civitatem accessit: quam brevi expugnasset, nisi aegritudine correptus decubuisset. Omnibus tamen Celtiberiae provinciae civitatibus et castellis in deditione acceptis, almus doctor Isidorus ei apparuit, et diem sui exitus (0957C)imminere innotuit; ac in ipsa corporis valetudine, mense Decembris, Legionem venit. Ingressus est namque civitatem nono Kalendas Januarii, die Sabbato, et ex more corpora SS. Isidori et Vincentii flexis genibus adoravit; petens ut quia jam terribilis hora mortis sibi imminebat, ipsis cum Angelicis choris intervenientibus, anima ejus a potestate tenebrarum libera, ante tribunal Christi sui Redemptoris illaesa praesentaretur. Caeterum in ipsa celebri Nativitatis dominicae nocte, cum clerici festivo more Natalitium matutinum canerent, adfuit inter eos catholicus rex, atque virtute qua poterat laetus concinebat usque ad ultimum (versum) horum matutinorum, Advenit nobis (quem tunc temporis, more Toletano canebant) succentoribus respondentibus; Erudimini, omnes qui judicatis terram. Quod Fredenando serenissimo regi non incongrue veniebat. Porro illucescente Nativitatis filii Dei clara universo orbi die, ubi se artubus deficere prospicit, missam cani petit; ac percepta corporis et sanguinis Christi (0957D)participatione, ad lectum manibus ducitur militum. 18. In crastinum vero, luce adveniente, sciens quod futurum erat, vocavit ad se episcopos et abbates, et quosque religiosos viros; et ut exitum suum confirmarent, una cum eis ad ecclesiam defertur, (0958A)cultu regio ornatus, corona capiti imposita. Deinde flexis genibus coram altari et sanctorum corporibus. B. Isidori doctoris et S. Vincentii martyris Christi. clara voce ad Dominum dixit: Tua est potentia, tuum regnum, Domine: tu es super omnes reges; tuo imperio omnia regna, coelestia et terrestria, subduntur ideoque regnum, quod, te donante, accepi, acceptumque, quandiu tuae liberae voluntati placuit, rexi; ecce reddo tibi: tantum animam meam, de voragine istiu: mundi ereptam, ut in pace suscipias, deprecor. Haec dicens, exuit regalem chlamydem qua induebatur corpus; et deposuit gemmatam coronam, qua ambiebatur caput: atque cum lacrymis ecclesiae sole prostatus, pro delictorum venia Dominum attentius exorabat. Tunc ab episcopis accepta poenitentia, induitur cilicio pro regali indumento; et aspergitur cinere pro aureo diademate. Cui in tali permanenti poenitentia coram sanctorum altari, duobus diebus a Deo vivere datur: sequenti autem die, quae est feria tertia, hora diei sexta, in qua S. Joannis evangelistae (0958B)festum celebratur, Deo, et B. Isidoro, 507 qui ei apparuit, inter manus pontificum tradidit spiritum; et in ipsa ecclesia sepultus est: tam clericis quam laicis, monachis et pauperibus, non tantum regem, sed pium patrem insolabiliter plangentibus prae nimia cordis amaritudine: sicque aera millesima centesima tertia in senectute bona perrexit ad Dominum. Rexit regnum fideliter annis quadraginta, mensibus sex, diebus duodecim. Quo autem loco corpora S. Isidori Doctoris Hispaniarum et sanctissimi Vincentii Martyris quiescunt, devota quisquis mente orando petierit, aegritudinum suarum celerem medicinam et petitionum consequitur salutarem effectum, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. 19. Serenissimus igitur rex magnus Fredenandus, sanctissimi Hispaniarum Doctoris Isidori corpus in ecclesia sancti Joannis Baptistae, quam idem gloriosus rex noviter fabricaverat, sicut supra dictum est, felicissime (0958C)collocavit: cui etiam decentissimo associavit honore corpus inclyti martyris Vincentii, ac majorem partem duarum germanarum ipsius, Sabinae videlicet, et Christetae; pignora quorum pius rex, ob pii Confessoris honorificentiam amplius ampliandam, ab Abulensi urbe Legionem jussit deferri: adjungens etiam pene innumerabilem multitudinem reliquiarum multorum sanctorum qui praedictum locum cum praedicto Confessore venerabiliter et gloriose venerabilem simul efficiunt et gloriosum: quorum haec vocabula sunt, videlicet: de ligno Domini, de sepulcro Domini, de columna ad quam Dei Filius pro humani generis salute fuit ligatus et flagellatus; de linteo quo die coenae apostolorum pedes extersit; de sindone qua sanctissimum illius corpus in sepulcro fuit involutum: de lacte benedictae Virginis Matris Christi; de vestimentis ipsius: de ossibus beatae Annae matris ejus: de Ossibus et vestimentis apostolorum Petri et Pauli et Jacobi Compostellani, Andreae, (0958D)Bartholomaei et Matthaei: de pane coenae; scissorium ipsius coenae, de capite B. Joannis Baptistae, de ossibus B. Laurentii, de ossibus Vincentii Levitae et martyris Christi, qui ejusdem beati Laurentii in secundo gradu fuit, consanguineus; de ossibus sanctorum Innocentium; de myrrha quam obtulerunt (0959A)Magi Domino; de ossibus SS. Claudii, Lupercii et Victorici, qui Legionensi in civitate pro Christi nomine martyrio coronati sunt, qui etiam utroque parente fratres fuerunt; de vestimentis et ossibus B. Martini, et B. Nicolai et S. Augustini, et B. Thomae 508 Cantuariensis archiepiscopi, et Justi et Pastoris; de ossibus Samuelis prophetae; de ilice Mambre, sub qua Abraham stetit; de oleo quod meritis B. Catherinae apud montem Sina emanavit; de ossibus cujusdam cardinalis qui apud Constantinopolim pro defensione veritatis fuit combustus; de ossibus Malachiae episcopi et confessoris, qui beati Bernardi claravallensis abbatis contemporaneus fuit; de ossibus ac vestibus B. Margaritae Sperati Marinae Virginis, et B. Agnetis, et S. Dorotheae, et S. Engratiae. Exceptis omnibus supradictis reliquiis, in praedicta manent ecclesia octo non modicae capsulae, sanctissimarum reliquiarum plenae, sicut a nostris praedecessoribus comperimus; quas nemo nostrum, nec aliquis moderni temporis alius ausus est aperire; (0959B)cum quibus omnibus eamdem aulam perornat Isidorus sacer, almus, magnus meritis, qui pro nobis omnibus ante Dominum intercessor assistat assiduus. Multis et magnis eidem loco muneribus ab eodem rege collatis, dignum sibi et suis posteris locum sepulturae statuit, ut sub umbra domicilii ipsius, ipse cum suis successoribus, post mortem requiesceret; cui jam immortaliter viventi cum tot beatissimis sociis, dignam pro viribus basilicam consecraret; ubi plurima miracula, per almum Ecclesiae suae doctorem Isidorum, nec non et horum quorum nomina praelibavimus, ad laudem et gloriam nominis sui, Dominus noster Jesus Christus usque in hodiernum diem operatur: sed partim imperitia, partim negligentia silentio sunt obtecta; pauca tamen de multis stylo fideli tradere duximus esse dignum. CAPUT V. Caeci et muti sanati; aqua et pluvia concessa; victoria de Saracenis data. 20. Quidam Judaeus praedives, timore boni regis (0959C)Adefonsi, Fredenandi magni regis filii, ad praedicti confessoris ecclesiam confugit, ibique se tutiorem fore credidit. Interim ecce quatuor viri deferebant quemdam aegrum in grabato, pedes ad nates vinctos habentem, qui se per plurimos annos in lecto nunquam verterat. Quem Judaeus intuens, circumstantes allocutus est, dicens: Si suis orationibus Isidorus hunc aegrum curaverit, et undam baptismi accipiam, et munera huic ecclesiae perplurima tribuam. Suffusis igitur lacrymis omnes, qui aderant, simul cum aegro, gloriosissimi confessoris exorabant attentius clementiam. 509 Quid plura? media nocte, cum omnes se sopori dedissent, aeger vociferare, nimiasque coepit voces emittere; ita quod omnes surgerent, aegrumque circumstarent. Cumque eum interrogarent, unde eos sic perturbaret, respondit: Nonne dominum meum Isidorum videtis, crura mea trahentem, meaeque infirmitati (0959D)sanitatem praebentem? Mirati omnes et attenti, audierunt sonitum venarum ejus, sicut cum sicca ligna franguntur. Transactis itaque aliquantis horis, a lecto sanus exsurgens, protinus ad altare propriis (0960A)pedibus pergens, illudque cum lacrymis amplectens, laudavit clementiam confessoris; et in ejus servitio promisit omnibus diebus vitae suae devotissime permanere. Quae omnia Judaeus ut vidit, et aegrum propriis pedibus sanum perspexit, firmiter credidit; atque ad domum suam intrepidus, illico perrexit, et cum omni domo sua baptizatus, Deo ulterius servire studuit. 21. Quidam vir Astoricensis civitatis puerum quemdam nutrierat, qui a nativitate mutus et surdus fuerat; qui Legionem veniens, secum puerum detulit. Dumque vir ille per civitatem ad sua negotia pergeret, praedictus puer a domo hospitis exiens, per civitatem vagans quam nunquam viderat, casu ad praedictam ecclesiam devenit. Ecclesiam pueriliter ingrediens, atque ad altare pergens, quidam nobilissimus vir ei obviam veniens, episcopali indutus veste, manuque pontificalem virgam gestans, linguam ejus extrahens, ait ei: Vinculis linguae solutus, sanus effectus es; da gloriam Deo. Gaudens et exsultans puer, (0960B)revertitur: et per villam ad forum descendens, pallium novum, quod dominus suus dederat, exuit, et pro cera cuidam mercatori tribuere studuit. Quod famuli villici regis videntes, furatique pallii crimen ei imponentes, in carcerem eum festinanter miserunt. Cumque dominus ejus eum per totam civitatem quaereret, et per forum requirendo transitum faceret, dixerunt ei praedictum puerum in carcere fore. Qui carcerem ingressus, ubi puer eum vidit, magnis vocibus clamare coepit: Pater, succurre. Vir ille voces audiens, et pallium minime videns, egressus est dicens: Puerum istum ignoro; meus etenim mutus erat. Discessum patris puer non ferens, vocibus plurimis clamare iterum coepit, dicens: Pater, pater, miserere. Reversus ad eum diligenter vestimenta ejus intuitus, qualiter ei evenisset, interrogavit. Puer autem rem gestam domino suo retulit: qui miratus eum a vinculis extraxit, et per civitatem obiens, miraculum insinuavit. Legionensis autem episcopus perpetratum (0960C)divinitus miraculum audiens, cum suis canonicis ad ecclesiam beati confessoris pedibus veniens, et omnia signa per civitatem sonare faciens, Omnipotentis laudavit clementiam. Similiter cives ex omni parte ad basilicam confessoris venientes, innumeras dabant laudes Deo. Judaei quoque, qui mercandi causa ad civitatem venerant, miraculum laudabant, et confessorem vocibus 510 extollebant; sicque hoc miraculum civitatem et patriam clarificavit, et confessorem Dei nutu nimium extulit. 22. Est etiam cujusdam militis satis commendabile miraculum, nec silentio praetereundum; quem rex capitali sententia feriri decreverat, nisi, divina gratia instillante, se in praedicti Isidori confessoris ecclesia recepisset. Quem rex armata tamen manu custodiri jussit; et ne cibus potusve sibi daretur, sub mortis interminatione prohibuit. Quid plura? Septem revolutis diebus ad mortis articulum usque miles pervenit: divina autem gratia ei minime defuit, ita ut lapis qui sacerdotis celebrantis subjacet plantis, (0960D)aquas divinitus perspicuas emanavit, quas jam dictus miles saepissime potando, se sufficienter refecit: quae vero superfuerunt, ad honorem Dei, et sanctissimi Hispaniarum doctoris Isidori, et (0961A)aegrorum sanitatem, in praesentiarum vase vitreo conservantur, adeo dulces et praeclarae ac si in praesenti de limpidissimo perennique fonte haustae fuissent. 23. Cum serenissimus imperator Adefonsus, pro dilatandis sanctae Ecclesiae finibus, ac inimicis Crucis Christi Ismaelitis expugnandis, eorum fines quam plurimos devastasset; Beatiam, quondam Christianorum urbem, a praedictis Agarenis invasam, cum militari manu perpauca, consulto obsedit. Quod factum cum Saraceni ex circum adjacentibus civitatibus percepissent, innumerabili suorum multitudine conglobata, catholici imperatoris castra evertere properabant. Considerantes itaque Saraceni paucitatem Christiani exercitus, de suorum viribus atque multitudine confidentes, Christianorum cuneos quinta feria vesperascente 511 ex omni parte vallarunt; parati, ut altera die, scilicet sexta feria illucescente, congresso bello imperatorem cum suis triumphali perimerent ultione. Videns autem clarissimus imperator (0961B)se cum suis adversariorum impetum sustinere non posse, consternati animo misericordem Deum in auxilium invocabant. Dum ergo haec ita se gererent, imperator sedens in tentorio aliquantisper somno correptus, apparuit ei quidam vir veneranda canitie comptus, episcopali infula decoratus, cujus facies rutilabat ut sol clarissimus; circa quem, dextera gladium igneum ancipitem tenens, gradiebatur; talique cum voce benigne affatus est, dicens: « O Adefonse, cur dubitas? Omnia enim possibilia sunt Christo imperatori magno Deo nostro. » Et adjecit: « Vides hanc Ismaelitarum multitudinem? Prima luce sicut fumus evanescent a facie tua; ego namque tibi et nascituris ex genere tuo a Deo datus sum custos, si ambulaveritis coram eo in veritate et corde perfecto. » Dixit ei imperator: « Quis es, sanctissime Pater, qui mihi talia loqueris? Ego sum, ait, Hispaniarum doctor Isidorus, B. Jacobi apostoli praedicatione successor; dextera haec ejusdem Jacobi apostoli est, Hispaniae defensoris; » et his dictis visio (0961C)ablata est. Evigilans igitur imperator, convocatis episcopis, et qui cum eo erant comitibus, ex ordine eis narravit visionem. Qui cum audissent, prae nimio gaudio ubertim lacrymas fundentes, Dei omnipotentis clementiam collaudabant. Quidam vero ex eis dixerunt: Domine, si acceptum est vestrae majestati, statuamus confraternitatem, nos ejus patrociniis tam in vita quam in morte commendantes. Placuit sermo cunctis, et factum pacis osculo firmaverunt. Verum quia regina domina Sancia studiose imperatori suggesserat, quatenus reverendum Petrum Ariae priorem, qui cum suis Canonicis sub habitu et regula beati Augustini in Carvalianensi degebat monasterio, ad Legionensem S. Isidori transferret ecclesiam; quidam milites, ejusdem reginae suae dominae benevolentiam (0962A)captantes, inquiunt suadentes: « Domine, si placet vestrae celsitudini, quod petit soror vestra regina domina Sancia, admodum esset Deo acceptum et sanctissimo confessori, atque toti imperio vestro per Canonicorum orationes remedium salutare. » Ad haec imperator respondit: « Et unde hoc scimus, utrum hoc placeat Deo et ejus confessori, vel non? » Cui optimates responderunt: « Etiam, domine, quibusdam servis Dei insinuatione superna est revelatum, et sorori vestrae reginae dominae Sanciae. » Ad haec gratias agens imperator benedixit Dominum. Pontifices autem sacri, una cum comitibus gratias agentes, ordinaverunt simul, quod cum acclamatione nominis S. Isidori et S. Jacobi, a prima aurora hostes aggrederentur. Imperator vero post haec pressus sopore, apparuit ei beatus confessor laetiori vultu dicens: « Quam statuisti confraternitatem, in mea protectione suscipio; et eam fideliter observantibus, ero adjutor in vita et in morte. Quod autem de Petro Ariae priore atque ejus Canonicis est tibi suggestum, Deo omnipotenti (0962B)et gloriosissimae 512 Genitrici ejus acceptum est et mihi. Fac igitur, confortare, et esto vir: quia aurora illucescente tradet tibi Dominus, meo obtentu, universam hanc multitudinem; insuper omnes citra mare Saracenorum reges tuo subdentur dominio. » His dictis sanctus disparuit. Factosque ita imperator audacior de visione, ut sui ad bellum procederent, imperavit. Qui, jussa viriliter adimplentes, Saracenorum exercitum devastabant. Videntes autem Agareni Christianorum audaciam, et se a suis trucidari mutua caede, terga dederunt fugiendo, nostris relicta multitudine spoliorum: Saraceni vero qui erant in civitate, ad imperatorem egressi, se et civitatem ei tradiderunt. Reliqui vero Hispaniae reges Saracenorum et etiam Christianorum principes, perpendentes cum catholico imperatore esse coelestem victoriam, ei se vasallos et tributarios B. Isidori victoriae statuerunt. Post tot felices successus in Legionem regressus, accersito venerandae sanctitatis Petro Ariae (0962C)Priore, vix ab eo multis precibus obtinuit, quod cum suis canonicis ad S. Isidori monasterium transferretur, tradens eis plura dona et privilegia perpetuae libertatis.

24. Quodam tempore, quod, non sine causa et merito, per beneficiorum subtractionem humanum genus Dominus vellet corrigere, vel forte, ut se in B. Isidoro ostenderet gloriosum, accidit ut prae indigentia pluviarum omnes fere segetes, cum aliis terrae nascentibus, per triennium deperirent. Videns ergo dominus Joannes bonae memoriae, tunc temporis Legionensis pontifex, tantam cladem; videntes et religiosi viri, videlicet abbas S. Claudii; et priores S. Isidori et S. Marci, qui in eadem urbe et ejus suburbiis morabantur, ad unicum et singulare praesidium (0963A)confugerunt, Dei omnipotentiam exorantes. Sumpsit proinde praefatus pontifex corpus S. Froylani, cum aliis reliquiis quampluribus quae in ejus ecclesia venerantur. Sumpsit et abbas S. Claudii corpora SS. Claudii, Lupercii et Victorici, quae in ejus monasterio requiescunt. Sumpsit et prior S. Isidori corpus S. Vincentii, et duarum sororum ejus non minimam partem, ut ordinaretur processio. Omnes ecclesiasticis se praeparant indumentis; attamen quia, sine consecutione bravii, alias jam cucurrerant sine corpore beatissimi confessoris Isidori, se illud non posse consequi existimarunt: ideoque accesserunt praedictus pontifex, et venerabilis Christi virgo domina Sancia, soror imperatoris, ad dominum Petrum Ariae, monasterii S. Isidori tunc priorem (nam usque ad ejus obitum abbatem minime habuerunt) rogantes ut corpus jam dicti sanctissimi confessoris ad processionem, cum caeteris sanctorum corporibus et reliquiis portaretur: credebant namque per tantum advocatum omnia consequi postulanda. (0963B)Quorum vix precibus inclinatus, habito tandem suorum Canonicorum consensu, qui velut thesaurum, sicuti erat 513 incomparabilem (aestimabant), ad portandum illum humiliter acquievit. Portantes itaque cum summa reverentia arcam auream, vernantibus margaritis atque coruscantibus decoratam, in qua condebantur pignora tanti Patris; ordinata processione, ad quemdam montem, qui non longe a civitate distat, juxta viam quae ducit ad B. Jacobi limina, pervenerunt. Ubi humilium pauperum convenit maxima multitudo, fundendo lacrymas, gemendo, suspirando; et uberiori devotione, tanquam filii Israel quondam convenientes ad Moysem in Elim, suppliciter quaerebant a Domino beneficium pluviale. Ibi venerabilium sacerdotum et clericorum consensus eximius, ibi religiosorum sacri conventus, ibi omnium populorum plurima turba, et utriusque sexus pene innumerabilis multitudo adstabat. Venerabilis pontifex, Ecclesiae Christi sponsus, tantorum circumdatus (0963C)multitudine filiorum, pontificalibus infulis decoratus, omnes suo sermone mellifluo ad Dominum exorandum sollicitat, ut eos gaudentes reverti faciat, impetratis ab eo sanctorum precibus misericorditer postulatis. Sed quia judicia Dei abyssus multa, a suo desiderio aliquantulum sunt fraudati. Cumque more solito processionale officium, expleto sermone, cum eleemosynarum largitione et orationis devotione maxima, compleretur, assumptis sanctorum corporibus cum reliquiis universis, accesserunt ad venerandum corpus cum summa reverentia, ut illud ad suum monasterium reportarent. Sed tanto pondere Spiritus sanctus fixit illud, ut velut beatissima Lucia in agone martyrii constituta, immobile permaneret. Inspiciens Petrus Ariae prior et grex sibi creditus, se tanto Patre orbatos, cum cordis amaritudine non modice lamentabantur, et pium cordis affectum lacrymis et suspiriis ostendebant; aiebant namque, Quis in tribulationibus consolabitur (0963D)tribulatos? Haec et his similia proferentes, osculabantur terram coram splendidissima arca ejus. Interea domina Sancia, virgo Christi venerabilis, quae vere merit rum sanctitate pollebat, et eum mirabilis devotionis fervore amabat, venit cum ingenti turba procerum ac dominarum; et geminatis suspiriis, cum magno cordis gemitu et lacrymis, coepit cum immenso dolore voce dulcissima exclamare, flexis genibus coram arca: « O mi sponse, inquit, et domine, qui dum in carne viveres, desolatos es dignatus consolari, cur me miseram sponsam tuam desolatam relinquis? (0964A)Quo me sine tuo solatio, velut abjectam et repudiatam, ire disponis? Cur saltem Canonicorum lacrymas fundentium coetum, ac praelatos una cum civibus, ad umbram tui culminis supplicantes non exaudis, unica consolatio nostra? » Singularis eorum dolor communis omnibus erat factus; ita quod vix posset a fletu aliquis abstinere. Tandem episcopus, abbas, et priores saepe dicti, cum omnibus, qui aderant, clericis, 514 tam religiosis quam saecularibus, haec videntes, votum, juramento firmatum pro se suisque successoribus, emiserunt, quod amplius, pro quanto vel qualicunque periculo imminente, nequaquam sacrum corpus ab ejus ecclesia moveretur. Interim universitas populorum astantium, lacrymis perfusa, censum ei spopondit se perpetuo soluturam, si reverti ad locum pristinum dignaretur. Expleto vero triduo in amaritudine et lamento, post emissionem voti, accesserunt ad arcam sanctissimi confessoris, et eam sumentes ita levem et portatilem invenerunt ut omnes fere sicut et erat, miraculum (0964B)existimarent. Concurrunt omnes, qui prius arcam immobilem viderant et audierant; et admiratione repleti, coeperunt Deo laudes et beato confessori suo Isidoro suppliciter decantare. Pulsatur campanarum urbis per omnes ecclesias multitudo: repletur aer jubilationibus, et tellus affluentissimis imbribus fecundatur. Catervatim civitas omnis ruit, et omnis accelerat regio Dei magnalia contemplari, quae in sancto suo gloriose ostenderat Dominus majestatis; et de adimpleto desiderio glorificabant universi omnipotentiam Salvatoris. Tanta fertur illo anno fuisse fertilitas panis et vini et aliorum terrae fructuum, ut copia mensuram excedere videretur. Ad ejus vero regressum tota jubilat regio, civitas exsultatione repletur, et luminosa dies novis luminaribus inclarescit. In ejus occursum omnis homo procedit, et solennes excubiae ab omnibus exsolvuntur. Intrantes itaque monasterium, cum hymnis et laudibus, in sacro loco corpus sanctissimum posuerunt, et arcam (0964C)instrumentis ferreis grossis fortiter munientes sub ipsis firmamenti lapidibus firmaverunt, ut idem juxta emissum votum deinceps a nemine moveatur. In memoria siquidem tanti miraculi, in monte jam dicto, scilicet, ubi Dominus B. Isidori corpus ostendit immobile, usque in hodiernum diem ecclesia in ejus ostenditur nomine fabricata. CAPUT VI. Varii energumeni liberati. Epilogus. 25. Tempore etiam Adefonsi imperatoris, quidam daemoniacus ad praedictam ecclesiam venit, seque ante praesentiam beati confessoris jactavit; ubi per aliquantos dies demoratus, cum quadam nocte Canonici ad divina surgerent officia, aeger, vel in eo nescio quis, crebris vocibus clamare coepit, dicens: Isidorus me ejicit. Cumque eum omnes circumstarent, facto magno sonitu daemon recessit, aegrumque laboriosum nimisque cruciatum reliquit. Omnes classica (0964D)omnia cum lacrymis sonantes, dederunt laudes Deo et confessori Isidoro. 26. Alio quoque tempore, quidam vir filium suum jam adultum daemoniacum ad praedicti confessoris ecclesiam duxit, et coram altari posuit. Nocte igitur insecuta, cum pater, nimio labore et dolore fessus, se sopori dedisset, circa mediam noctem, jam nobis in choro divina mysteria peragentibus, puer clamare coepit, dicens: Pater, pater, pater. Expergefactus, nimiumque turbatus pater, puerum diligenter interrogavit; (0965A)515 cur tot emitteret voces? Patri puer gesta narravit dicens: Duo nobiles viri, pretiosissimis induti vestibus, vobis dormientibus, ad me venerunt, qui me sanum nuntiaverunt dicentes: Dominus noster Jesus Christus te per nos salvum fecit. Cumque eos quinam essent interrogarem, dixerunt: Ego Petrus apostolus, et iste B. Isidorus. Sicque sanus effectus, simul cum parentibus dabat laudes Deo. 27. Nostris autem temporibus, quibus non solum corpora verum et merita defecerunt, accidit quod cum vir quidam de Saldaniae partibus, gratia recuperandae sanitatis filio parvulo, quem daemon iniquissimus vehementissime agitabat, apud Ecclesiam sancti Bartholomaei, quae sita dignoscitur in Cepta, debito ac devoto supplicandi officio accessisset, nihilque, ut credimus, fide dubia impetrasset, moestus et lugubris ad propria disposuit remeare. Itaque cum Legionensis urbis ambitum attigisset, causa (0965B)ejus laboris cognita, dictum est ei a quibusdam: Eia age, festina beati Isidori adire limina, qui laborantibus hujusmodi indubitata salutis conferre remedia consuevit, cum his quorum ibi pignora venerantur. Quo audito, pater illius pueri, effusis lacrymis, pernicibus evolat alis, sanctumque Dei voce rogans humili, postulat ut nato dignetur conferre salutem. Mox confessoris sternitur ante locum. Mira res et temporibus nostris raro usitata; statim atque lignum dominicum, ut ori pectorique pueri fuit superpositum, immundus spiritus immundas per partes divino agente judicio, compulsis exstitit exire. Unde factum est, ut puer, quod aetate vix potuit, divina virtute in hujusmodi verba prorupit, Deo et B. Isidoro gratias, sanus sum. Oblatoque sibi pomo, quod super thecam beatissimi Isidori confessoris et super altare positum fuerat remedium sanitatis, puer idem coepit in eo ludere; imo quod verius est, creatura Creatori nostro, tam pueriliter quam mirabiliter, exsultare.

(0965C)28. Quaedam etiam adolescentula, de villa quae dicitur Nigrellos, cum a daemonio gravissime torqueretur, ad basilicam S. Isidori est adducta, quae inde prius non discessit quam sanitatis gratia plenius recepta, et spiritu nequissimo fuerit liberata. Signum autem sanitatis, quod facere solet illa maligna societas, nummus fuit, quem per os mulierculae daemon invitus projiciens, promisit se in eam nunquam ulterius reversurum. 516 Nummus autem apud nos ad ejus confusionem diligenter habetur repositus, ut omnes qui viderent glorificent Patrem Domini nostri Jesu Christi cum Spiritu sancto, qui in sanctis suis mirabilis per eosdem dignatur mirabiliter operari. Nec praetereundum est quod didicimus ea referente, quod saepe dictus daemon eam aut in aquam, aut in ignem saepius projecisset, nisi beatus Isidorus ei clementer ac potenter se duceret opponendum. Quod inde liquido adverti potest, quod cum ad (0966A)pontem Roderici Justi ventum esset, qui eam vexabat daemon in aquam praecipitare voluit et fecisset, nisi beatus Isidorus (ut ipsa dicebat) illam per manum fortiter tenuisset: clamabat enim daemon quod nullatenus ab ea pelleretur, nisi per B. Isidorum, sicut rei exitus comprobavit. Interrogatus etiam malignus spiritus cur mulierem Christianae religioni devotam invadere praesumpsisset? respondit, « Hujusce rei vicina sua occasio fuit atque causa quae exprobrando et falso illi amasium imponendo, in tantam amaritudinem deduxit animam ejus, ut mente ultra quam credi potest consternata, et super objectu criminis indesinenter cogitando sollicita, mihi viam aperuit invadendi; sed frustra, inquit: eam invitus desero quam intravi, inimico Isidoro me pellente. »

29. Non multo post accidit quod mulier quaedam, de villa quam Ollarios vocitant oriunda, furore daemoniaco vehementissime atque creberrime agitata, (0966B)cognatis eam comitantibus atque tenentibus, ad ecclesiam S. Vincentii de la Gotera est adducta; ubi daemones eam ad terram continuo allidentes, dixerunt quod non erant nisi per Isidorum propellendi, quem in ipsa arreptione eadem mulier primitus invocarat. Quo responso accepto, non tamen in verbis daemonis, sed in virtute Domini confidentes, qui sanat contritos corde et alligat contritiones eorum, ipsam confestim Legionem revehunt, exactissime custoditam, ne eam maligni spiritus in profundum aquarum darent praecipitem; quod ab eis jam fuerat multoties attentatum. Quinta igitur feria, cum limina ecclesiae B. Isidori ingressa fuisset, cibumque manu sacerdotali benedictum, ac refocillandam imbecillitatem corporis, praegustare mulier voluisset, arreptam continuo et vociferantem terribiliter alliserunt. Ligno autem dominico superposito, cum eos invocatione divina sacerdos expellere laboraret, Frustra, inquiunt daemones, laboras: quia non nisi (0966C)in prima Dominica, possessionem, quam prehendimus, relinquemus. Tunc enim venturus est Isidorus, qui cum Dominico de Silos captivis insistit apud Mauritaniam liberandis. Subjecerunt etiam: Quia Isidorus, adversus partem nostram, causam cujusdam fovet prostibulae, quae modo apud Arevalum est defuncta: Dominicum tamen, 517 et Isidorum, inquiunt, praevenit Vincentius, nobis per omnia inimicus. Quod de B. Vincentio, sanctarum Sabinae et Christetae germano, cujus corporis glebam gloriosissimus rex Fredenandus, post translationem beatissimi Isidori non multo, ab Abula Legionem transtulit, et in theca miro opere fabricata in ejusdem ecclesia, sicut supra retulimus, socialiter collocavit, sine dubio intelligamus esse dictum: Indignum enim esset, ut tantorum patronorum vera fraternitas, quae locum jure communi vindicat, miraculorum non vindicet et effectum. Sequenti ergo die Dominica, thesaurario divino monitu excitato, ut ad ecclesiam (0967A)festinus pergeret, et ad matutinos celebrandos signum daret; factum est, ut ad primum ictum tintinnabuli, thesaurario et quam pluribus aliis canonicis praesentibus, qui ut viderint rei exitum convenerant, mulier arrepta fuit a daemoniis, sicut praedixerat spiritus falsitatis; sed urgente spiritu veritatis, ipsaque coram altari B. Isidori prostrata, daemones se ibi non posse ulterius remanere protestantes, et locum per quem exire deberent, miserabiliter postulantes, per eam partem compulsi sunt egredi, per quam humanae superfluitatis egreditur turpitudo. Ad indicium divini miraculi, unus illorum daemonum per os mulierculae projecit nummum, et alius lapillum, quem de pelago Salmantino se eodem momento asseruit extraxisse: tertius autem jam plumbum loco signi dederat, quod eadem mulier in summitate vittae colligatum circumferebat. Quo viso miraculo, omnes qui adfuimus, universitatis auctorem, qui per beatos Isidorum et Vincentium, ad virtutis suae magnificentiam declarandam, operari mirabiliter non desistit, cantione laudiflua prosequentes, Te Deum (0967B)laudamus, prorumpimus magna voce, campanis omnibus pulsatis, ut justa Psalmistam, in voce exsultationis et jubilationis, in chordis et organo, in cymbalis benesonantibus, laudetur de Coelis Deus.

30. Cum contra indictionem Ecclesiae, in festo sanctarum virginum Justae et Rufinae, mulier quaedam servilis operis quidquam facere attentaret; ita unius manus privatur officio, quod nequaquam poterat cam volvere, vel monere. Sed credens meritis B. Isidori liberari, confestim ululans, et vociferans ad (0968A)ejus ecclesiam apportatur. Quae tangens arcam in qua ejusdem sanctissimi corporis cineres reconduntur, tam subita convaluit sanitate, ut plurimi, qui aderant, tam clerici quam laici, tam mares, quam feminae, mirarentur. 31. Ecce enim mirificus ille legifer Moyses sitienti populo aquam de petra producit; et Christi profecto legifer Isidorus sitientem fugitivum de pavimento altaris silice potans reducit. Ecce Sunamitis filium suscitat Elisaeus; et Astoricensis civis surdum et mutum puerum curat Isidorus. Ecce Petrus Aeneam consolidat paralyticum, et Isidorus sanato paralytico, etiam stupentem super hoc convertit Judaeum. Ecce ex obsessis corporibus daemones ejicit Jacobus; exclamant ex his patenter, quod eos frequentes 518 ejiciat Isidorus. Ecce cum Joanne Petrus claudum sanat, et quod cum eodem Petro aegrum Isidorus curaverit, puer energumenus pronuntiat. Ecce Isidorus, ut Stephanus Dei gratia plenus, in Legionensi urbe magna in populo signa facit. Ecce in ultimis fere temporibus, ejus meritis imbribus (0968B)tellus arida fecundatur, velut tempore Eliae qui in Carmeli vertice constitutus, tandiu pronus oravit in terra, quo usque super aridam sonus multae pluviae est auditus. Congruum esset nimis, sed impossibile, omnia memorare, omniaque colligere, quae per eum Dominus ubique, et maxime in ejus ecclesia operatur; ad ejus namque altare assidue nova coruscant; et multiplicatis intercessoribus, animarum corporumque gloriosa beneficia impetrantur, per Dominum nostrum Jesum Christum.