Jump to content

Historia tripartita

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia tripartita
Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 69


Historia tripartita (Sozomenus;Socrates; Theodoretus; Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne


PRAEFATIO.

(0879D)203 Utiliter nimis in capite libri praefatio ponitur, ubi, futuri operis qualitas indicatur. Quid enim commodius quam prius per eam aliquid discere, ne dictio possit inopinata confundere? Haec igitur Historia ecclesiastica, quae cunctis Christianis valde necessaria comprobatur, a tribus Graecis auctoribus mirabiliter constat esse conscripta; uno scilicet (0880D)Theodoreto, venerabili episcopo et duobus disertissimis viris, Sozomeno et Socrate; quos nos per Epiphanium Scholasticum Latino condentes eloquio, necessarium duximus eorum dicta deflorata in unius styli tractum, Domino juvante, perducere, et de tribus auctoribus unam facere dictionem. Sciendum plane quod praedicti scriptores a temporibus divae (0881A)memoriae principis Constantini usque ad augustae recordationis Theodosii Junioris, quae sunt gesta digesserint. Nos autem eorum relectis operibus, et unumquemque cauta mente tractantes, cognovimus, non aequaliter omnes de unaquaque re luculenter ac subtiliter explanasse; sed modo hunc, modo alterum aliam partem melius expediisse. Et ideo judicavimus de singulis doctoribus [ Ms. Lyr. et Santheod., dictoribus; ed., dictatoribus] deflorata colligere, et cum (0882A)auctoris sui nomine in ordinem collocare. Legat ergo intrepidus, qui ad haec opuscula Domino donante pervenerit; multum utilitatis atque notitiae lucraturus, si quae posita sunt per hos duodecim libros, memoriae suae sollicita mente condiderit. Praeterea, ne quempiam res indistincta turbaret, per universum textum hujus operis titulos cognoscat appositos; ut suis locis exigere possit quod sub numero competenti praedictum esse cognoscit.

LIBER PRIMUS.

(0881)204 CAPUT PRIMUM. Oratio allocutoria Sozomeni (pag. 393) ad Theodosium imperatorem.

(0881B) Aiunt antiquis principibus diligentiam studiumque fuisse ut eis amatores quidem ornamentum, purpuram atque coronam, et his similia praepararent; librorum vero habentes intentionem, circa quasdam fabulas occupati, conscriptiones agerent, quae audientium corda mulcerent: porro bella sectantes, ut sagittam opportune dirigerent, bestiam prosternerent, lanceam bene jacularentur, aut equum decenter ascenderent. Praesentabant enim singuli regalibus eorum, studentes rebus illis quae forent gratissima dominanti. Alius itaque lapides pretiosos difficile compertos offerebat; alter tincturam purpuream; clariora plurimi poemata aut diversas (0881C)conscriptiones insinuabant; alius bona cingula, aut optimum armorum pendebat [ ed., pandebat] usum. Maxima vero et imperialis putabatur hujus popularis virtutis pars illa ad quam tunc amantis intentio declinabat. De pietate autem, quae est verus imperii ornatus, nulli studiose quodammodo sermo fuit. Sed tu, o potentissime Theodosi, ut complexive dicam, cunctam superasti, Deo juvante, virtutem. Purpura siquidem et corona qua videris propter inspicientes (quia est majestatis signum) circumdari, pietatem tibi et clementiam intrinsecus semper enutriunt. Unde conscriptores, et praefecti, ac reliqui subjectorum circa te tuosque laborant actus. Disceptator autem positus judexque librorum, non camerato eloquio caperis, aut qualibet figura furtum pateris veritatis; (0881D)sed perfecte metiris utrumque, sermonem proprium aptans causae: figuram quoque dictionis, et partes, et ordinem, et congruentiam, et eloquium, et compositionem, et collectiones, et sensum, et historiam profunde discutiens. Compensas autem recitantibus et tuo judicio, et favoribus opportunis, nec non aureis imaginibus, et positione simulacrorum, et donis, et honoribus universis. Qualem vero te circa recitantes praebes, tales dudum fuerunt judices [ ed., Niv., judices Cretes] circa dulciloquum Homerum: aut Alevadae [ alii, Alevas] circa Simonidem; aut Dionysius Siciliae tyrannus circa Platonem Socratis discipulum; aut Philippus Macedo circa Theopompum historiographum; aut Severus Caesar circa Oppianum, qui metris genera piscium et naturas, captionemque narravit. (0882A)Cretae siquidem mille numismata carmini compensantes (0882B)Homerico, et tanquam de excellentissima largitate gloriantes, in publica statua munera conscripserunt. Alevadae autem, et Dionysius, et Philippus nequaquam animo parciores fuere Cretensibus, de superba se republica philosophiaque jactantibus; qui velociter illorum statuam imitari potuerant, nisi opere fuissent minores in munere. Severus autem pro metrico poemate per versum uno aureo donans Oppianum, tantum praebuit de largitate miraculum, ut aurea carmina Oppiani hactenus apud plurimos nominentur. Haec dona fuerunt olim amantium litteras et doctrinam. Tu vero, potentissime principum, nullo priorum excellentia minor inveniris, largitatibus tuis circa dictiones exhibitis. Sed mihi videris non incongrue talia facere. Nam cum omnes virtutibus (0882C)205 eviceris, studiose ad crementum semper quae tua sunt evehis, quoniam rerum olim gestarum apud Romanos et Graecos veritatem integerrime cognovisti. Aiunt etenim te per diem quidem exerceri armis et corpore, subjectorumque negotia disceptare, judicare simul et agere, modo seorsum, modo communiter, quae sunt agenda considerare; noctibus divinis libris incumbere. Fertur autem tibi ad eorum scientiam ministrare candelabrum arte mechanica factum, et sponte fundens oleum in lucernam, ut nullus circa regalia constitutus in laboribus tuis cogatur affligi, et naturae vim faciat somno repugnans. Sic equidem clemens et mansuetus circa proximos, et maxime circa omnes existis, coelestem Regem tuum imitando patronum, cui gratum est super justos (0882D)et injustos pluere, et solem facere oriri (Matth. V, 45); et alia simul invidia recedente largiri. Per multam vero doctrinam audio te etiam lapidum scire naturas potestatesque radicum, effectusque curarum non minus Salomone David filio; magis autem potior es virtutibus. Ille siquidem factus libidinis servus, pietatem non custodivit ad terminum, quae illi causa fuerat bonorum et sapientiae. Tu vero, o potentissime, negligentiae objiciens rationem, videris non solum hominibus juste, sed etiam corporis et animae passionibus imperare. Si autem oportet et hoc dici, audio te etiam totius cibi vel poculi desideria superare; et neque poma dulcia, neque aliud quidquam speciosum appetere, nisi quantum ad tactum convenit, et solummodo sapori congruerit; primo (0883A)tamen benedicere omnium Creatorem. Sitim vero, aestum et frigus ferre consuetus, quotidianis exercitationibus jam ipsam continentiae putaris habere naturam. Dudum siquidem in Ponto civitatem Heracleam ab Hercule nominatam videre festinans, et laborantem longo tempore sublevare [ Ms. Lyr., exercitum sublevare], in aestatis ardore per Bithyniam faciebas iter. Sole vero circa diem medium vehementer urente, videns te quidam iter agentium sudore multo simul et pulvere squalentem, quasi praestaturus occurrens, obtulit tibi poculum valde perspicuum, et velut radiis emicantem, suavissimum quemdam in eum potum mittens, et aqua perfundens frigida. Tu vero, o potentissime, sumens, laudasti quidem pro sua magnanimitate virum, et largitate principali post paululum cumulasti; sed cunctis militibus ad illius (0883B)poculi claritatem nimis inhiantibus, et beatificantibus qui esset bibiturus eum, rursus ei poculum reddidisti, praecipiens ut quo vellet uteretur eo. Unde mihi juste videtur tuis virtutibus superatum etiam Alexandrum, de quo narratur ab eis qui opera illius admirantur, quia ei, dum per inaquosa loca properaret cum Macedonibus, diligens quidam miles aquam inveniens, hausit et obtulit ei; ille vero non bibit, sed corpus infudit. Ut ergo absolute dicatur, omnium priorum principum principiorem, si dici fas est, te vocare debemus secundum Homerum. Alios etenim reges nihil dignum habuisse comperimus; alios autem ornasse una aut duabus rebus imperium. Tu autem, o serenissime, omnes simul virtutes amplectens, universos dignosceris evicisse pietate, clementia, fortitudine, (0883C)castitate, justitia, largitate, atque magnanimitate dignitati imperiali conveniente. Sine sanguine autem et purum a caede, super omnium priscorum, tuum cuncti gloriantur imperium. Res studiosas cum delectatione subjectos praecipis edoceri; favoremque et reverentiam circa tuum amorem et communem utilitatem cunctis ostendere. Quapropter omnium horum causa necessarium videtur mihi ecclesiasticam historiam conscribenti, te primitus alloqui. Cui namque potius hoc ascribam, multorum ac venerabilium virtutes utique narraturus, et ea quae circa catholicam Ecclesiam provenerunt, vel per quantas ipsa transiens tempestates, ad tuos parentumque tuorum portus accesserit? Age nunc omnia sciens, omnemque virtutem habens, et praecipue pietatem, quam (0883D)principem esse sapientiae sermo divinus docet. Suscipe a me hanc scripturam, et libenter examina; tuaeque integritatis adjectiones et detractiones adhibens, tuis laboribus eam purga. Indubitanter enim quodcunque tibi placuerit, utile legentibus clarumque videbitur; nec quilibet reprehendet quod tu quoque probaveris. Procedit autem mea conscriptio a tertio consulatu Crispi et Constantini Caesarum usque ad septimum decimum tuum; visumque est mihi bene se habere in novem decisiones opus omne divisere. Continebit autem primus et secundus tomus ea quae sub principe Constantino Ecclesiae provenerunt. (0884A)Tertius autem et quartus quae sub ejus filiis. Quintus et sextus quae sub Juliano consobrino filiorum maximi Constantini, et Joviniano, nec non Valentiniano et Valente gesta noscuntur. Septimus et octavus nobis aperiet tomus quae sub Gratiano et Valentiniano fratribus acta sunt usque ad tempora imperii jucundissimi avi tui Theodosii: quando scilicet vester, clementissime principum, sacratissimus pater Arcadius paterno succedens imperio, una cum piissimo patruo tuo Honorio Romanum orbem gubernare sortitus est. Nonum vero librum Christiano ac venerabili vestro apici dedicavi, quem Deus sempiterne custodiat magnanimitate incovertibili hostibus praevalentem, et habentem sub pedibus universos, et ad filiorum filios pium imperium dirigentem, annuente Christo, cum quo et Deo Patri gloria una cum sancto (0884B)Spiritu in saecula saeculorum, Amen.

CAPUT II. Cur gentiles facilius quam Hebraei fidem Christi susceperint.

Cogitatio mihi aliquando provenit, cur, putas, aliis quidem hominibus velocior fuit circa Domini verbum fides, Hebraeis autem incredibilis [ ed. Froben., Hebraei incredibiles], cum ab initio divina mandata perceperint etiam de Christi praesentia, et quomodo haec forent, antequam fierent, didicerint per prophetas. Ahraham etenim princeps eorum generis et circumcisionis existens, inspector et conviva Filii Dei esse promeruit (Gen. XVIII). Isaac ejus filius imitatione sacrificii honoratus est, typo crucis a patre (0884C)vinctus et oblatus altari (Gen. XXII), sicuti contigit et in Christi passione fieri, ut aiunt qui Scripturas sacras integerrime collegerunt. Jacob autem exspectationem gentium in eo nunc existentem, nec non et tempus quo venit praenuntiavit (Gen. XLIX, 10), ubi ait tunc deficere duces Hebraeorum ex genere Judae principis ejus tribus. Significabat autem principatum 206 Herodis, qui cum Idumaeus esset genere paterno, Arabs autem a matre, commissa est ei gens Judaeorum a senatu Romano et Caesare simul Augusto. Sed etiam quidam aliorum prophetarum clare Christi generationem prophetaverunt, et illum sacrum ineffabilemque conceptum, et matrem post partum virginem permanentem, et genus, et patriam; alii vero passionem, et resurrectionem a (0884D)mortuis, et ascensionem in coelos, et eventum singularum praesignaverunt rerum. Sed haec quidem eos non ignorasse scire poterit qui sacris litteris incumbit. Josephus autem Matthathiae filius atque sacerdos, vir apud Judaeos nobilissimus, nec non et apud Romanos dignissimus, erit testis de veritate Christi (Josephus, Antiq. lib. XVIII, cap. 6). Vocare namque eum virum non audet, tanquam factorem insignium operum magistrumque sermonum veracium: Christum vero aperte nominat, et poenae crucis adjudicatum, et tertia die apparuisse vivum, et alia infinita miracula de eo a prophetis sanctis non ignorat (0885A)esse praedicta; sed etiam multos tunc exstitisse, quos elegit, Graecos atque Judaeos, et in ejus permanere dilectione, atque gentem ab eo nominatam nequaquam defecisse testatur. Et mihi videtur quoniam haec referens, quasi clamare videtur operibus Deum esse Christum, rerum miraculis obstupescens. Cum autem hoc dixisset, etiam medius ipse transcurrit: in nullo tamen contradicens credentibus in eum, potiusque consentiens. Haec igitur cogitanti mihi digne mirabile visum est Hebraeos etiam ante alios homines ad Christianitatem non potuisse converti. Nam licet Sibylla et alia responsa apud gentiles ea quae in Christo erant ventura praedixerint, non tamen ob hoc omnes Graeci de incredulitate culpandi sunt. Pauci namque, qui videbantur eruditiores, praecipue hujusmodi (0885B)prophetias intellexerunt, plerumque metricas existentes, et disertioribus verbis prolatas ad populum. Erat itaque, sicut mihi videtur, supernae providentiae ut ad concordiam futurorum non solum propriis prophetis ventura committerentur, sed etiam ex parte gentilibus, veluti si quis melodiae compositor, propter utilitatem peregrini soni alias chordas plectro discurrat, aut super eas quae sunt alias adjiciat. Hebraei siquidem pluribus et manifestioribus prophetiis utentes, in praesentia Christi minores sunt inventi quam Graeci. Sed neque hoc extra rationem videbitur, cur ex aliis gentibus tantum Ecclesia crediderit. Primum quidem, quoniam Deo gratum est, ex miraculis nasci mutationes in divinis maximisque negotiis; deinde quia non fortuitis virtutibus praesulum (0885C)ejus ab initio desperata reperitur esse religio. Nam licet linguam ad elocutionem aut pulchritudinem sermonis disertam non habuerint, neque verbis aut probationibus philosophicis uterentur, ad suadendum tamen non ob hoc minus studium fuit eis; sed exuti substantiis, et bona propria contemnentes atque nudati, et velut in aliis corporibus plurima pessimaque tormenta suscipientes, et neque civitatum populis submissi, neque judicum blandimentis illecti, neque terroribus forte deterriti, clarum fecerunt universis quoniam pro maximis praemiis hujusmodi certamina sustinerent. Quapropter neque suasione verborum opus erat, dum per domos et civitates ad credendum res ipsae compellerent quae nequaquam primitus videbantur auditae. SOZOMEN., lib. I, cap. 1, p. 398.

CAPUT III. Quae fuerit intentio Sozomeni historiam conscribendi, et ex quibus priorum gesta collegerit.

(0885D) Tanta ergo divina atque mirabili mutatione in orbe terrarum facta, ita ut et prior religio, et leges patriae spernerentur, crudele nimis erat Calydonium quidem aprum, et Marathonium taurum, et alia his similia per provincias et civitates facta, aut fabulis divulgata, tanto nobilitari studio, ut multi Graecorum et probatissimi conscriptores circa talia laborassent, scribendi habentes ingenium: me vero vim meae non inferre naturae, et historiae ecclesiasticae gesta narrare. Reor enim quoniam argumento rei hujus non ab hominibus instituto, conscriptor quoque inopinabiliter (0886A)apparebit non inops Deo. Nisus sum etenim primo quidem hoc opus ab origine mundi dirigere [ ed., digerere]: sed considerans quoniam et alii talia fecerunt usque ad tempus suum, id est, Clemens et Egesippus sapientissimi, successionem sequentes apostolorum, Africanusque conscriptor, et Eusebius cognomine Pamphili, vir in divinis Scripturis et Graecorum poetis atque rhetoribus perscrutator eruditissimus: tunc ego quaecunque in Ecclesiis contigerunt post Christi ascensionem ad coelos, usque ad Licinii dejectionem colligens, in duobus redegi libris: nunc autem, favente Deo, quae postea provenerunt, aperire tentabo. Quocirca memorabo causas quibus interfui, et a scientibus aut contemplantibus eas audivi, tam in nostra quam ante nostram generationem gestas. (0886B)Caeterorum vero explanabo notitiam ex legibus positis causa religionis, et ex conciliis per tempora constitutis, ac novitatibus factis, et imperialibus, atque sacerdotum epistolis, quarum aliae quidem hactenus in palatiis ecclesiisque custodiuntur, aliae vero passim apud diligentes inveniuntur. Quarumdam rationem [ ms., Quorumdam ratione] potius complecti in hoc opere melius approbavi propter magnitudinem lectionis, ut sensus earum breviter indicetur: nisi forte quaedam venire possint in dubium, pro quibus apud multos est diversa sententia. Tunc enim, si quamlibet scripturam invenire potuero, propter probationem veritatis eam ponere non omitto. Ut autem nullus ignoratione rerum accuset mendacem esse conscriptionem, contrarias legendo forsan epistolas, (0886C)sciendum est quoniam occasione dogmatis Ariani et eorum qui postea sunt oborti, discordantes inter alterutros. Praesules Ecclesiarum, singuli de quibus studebant suis consectatoribus scribebant, et per concilia congregati decernebant quae vellent; et sibi contraria sapientes, per absentiam se saepe damnabant; et per tempora principes ac proceres eorum, qua poterant virtute flectebant, et sibimet unanimes faciebant, ut eorum consensu recta colere putarentur. Alii siquidem istis, alii vero faventes illis, collectionem fecerunt epistolarum pro haeresi propria directarum, et eas sibi contrarias reliquerunt. Porro nobis difficile valde fuit ut inveniremus omnia quae de talibus provenerunt. Quia vero praecipua cura veritatis habenda est, propter historiae puritatem, necessarium (0886D)mihi visum est etiam litteras hujusmodi, ut fuit 207 possibile, perscrutari. Si igitur etiam seditiones ecclesiasticas inter alterutros gestas de praesulatu vel de honore primatus, propriae haereseos explanavero, non grave aut malae voluntatis esse videatur. Primo namque, sicut dictum est, conscriptorem omnia decet veritati postponere, deinde dogma Ecclesiae catholicae veracissime declarare. Quod scilicet invenitur saepe quidem adversariorum insidiis impetitum, et tamen tanquam divinitus roboratum in propria mansisse virtute, et universas Ecclesias et populos ad suam traxisse veritatem. Cum itaque vellem, si tamen liceret [ ed., deceret], ea sola conscribere quae ad meam videbantur notitiam pervenisse de Ecclesia in Romano imperio constituta (0887A)placuit tamen, quantum valuero, ut etiam apud Persas et Barbaros quae sunt gesta de religione conscribam. Non autem absurdum erit ab historia ecclesiastica, si in hoc opere etiam illi referantur qui quondam patres et praeceptores fuerunt monachorum, aut qui post eos per successiones utiles visi sunt, sicut audivimus atque probavimus. Non enim aut nos ingrati esse videbimur, taciturnitati tradentes virtutem eorum; aut illi exsortes erunt hujus historiae qui tantae philosophiae exempla reliquerunt, quibus utentes posteri, beatissimo et felicissimo fine potientur. Sed haec quidem sermo procedens, ut potuerit observabit. Convertar nunc ad narrationem rerum, cooperatorem invocans Deum. Hinc enim habebit praesens scriptura principium. SOZOMEN., lib. I, cap. (0887B)1, p. 400.

CAPUT IV. A quo tempore historiae fecit initium, et quomodo Constantino signum crucis ostenditur, et qui imperatores et Caesares per idem fuere tempus.

Crispo et Constantino Caesaribus atque consulibus ( Anno D. 322), Romanae quidem Ecclesiae Sylvestrius praesidebat. Alexandrinae autem Alexander , et Hierosolymorum Macarius, Antiochiae vero quae est apud Orontem [ ed. Frob., Orientem] post Romanum nondum quisquam fuerat ordinatus, persecutionibus scilicet prohibentibus. Non longo post tempore, hi qui in Nicaea collecti sunt, sapientia et eloquiis admirantes Eustathium, dignum approbaverunt sedi apostolicae praesidere; et cum esset episcopus vicinae (0887C)Beroeae, eum in Antiochiam transtulerunt. Tunc ergo Christiani orientales quidem usque ad terminos Aegypti circa Libyam commorantes, non praesumebant aperte in ecclesias convenire, cum Licinius favorem quem in eos habuerat permutasset. Sed neque per Occidentem Helladici, vel Macedones, et Illyrici licenter in religione durabant propter Constantinum, qui princeps erat in his partibus Romanorum ( Anno D. 315). Huic enim viro et alia quidem plurima postea provenisse percepimus, quibus flexus est Christianorum dogma venerari; praecipue tamen propter signum quod ei divinitus ostensum est. SOZOMEN., lib. I, cap. 2, p. 403.

Et quoniam ad haec venimus, paulo latius aliquid referamus. Cum Diocletianus et Maximianus Herculius (0887D)privatam elegissent vitam, et Maximinus Galerius, qui cum eis imperaverat, tenens Italiam, duos Caesares fecisset, Maximinum in Oriente, et Severum in Italia ( Anno Ch. 306); tunc Constantinus in Britannia patre mortuo ordinatur imperator primo anno olympiadis 271, die 27 Julii mensis. Romae vero a praetorianis militibus Maxentius Maximiani Herculii filius imperator instituitur. Hinc ejus pater imperandi cupidine voluit filium regno privare, quod facere nequivit. Post haec autem Tarso Ciliciae mortuus est. Porro Severus Romae contra Maxentium veniens, militum proditione peremptus est. Maximinus autem Galerius instituens Licinium Augustum, moritur. Proinde Maxentius Romae velut tyrannus habebatur, adulteria impudenter exercens et earum viros (0888A)occidens. Quem volens Constantinus opprimere, et Romanos a cladibus liberare, cogitabat quem in bello Deum haberet auxilio: sciens nihil prodesse deos quos Diocletianus venerabatur, et quia potius ejus pater, paganorum contempta religione, feliciter advixisset. SOCRATES, lib. I, cap. 2, p. 5.

In his ergo sollicitudinibus constitutus, in somno vidit crucis signum coelo splendide collocatum: mirantique visionem ( An. Dom. 315), astiterunt angeli dicentes: O Constantine, in hoc vince. Fertur autem et ipsum Christum apparuisse ei, signumque monstrasse crucis, ac praecepisse ut figuram similem faceret, et in praeliis auxilium hoc haberet, quo victoriae jura conquireret. Eusebius itaque Pamphili cum jurejurando ipsum imperatorem dicentem audiisse (0888B)se refert, quia circa meridiem, declinante jam sole, crucis signum ex lumine factum, et scripturam consertam ei dicentem, IN HOC VINCE, vidisset ipse et milites qui cum eo tunc essent. Pergenti namque aliquod per iter cum exercitu, hoc, inquit, ei miraculum est ostensum. Dumque cogitaret quid esset, nox supervenit, et dormienti Christus apparuit cum signo quod vidit in coelo, jussitque ut fieret ejus signi figuratio, quae foret auxilium in congressionibus praeliorum. SOZOMEN., lib. I, cap. 3, p. 403.

CAPUT V. Quomodo Constantinus Christianum dogma cognoverit; et de miraculis crucis, et morte Maxentii.

Cumque jam opus non esset interprete, sed aperte imperatori monstratum fuisset quid de Deo credere (0888C)conveniret, mox die facta sacerdotes Christi convocans, de dogmate consulebat. At illi sacros libros offerentes, de Christo loquebantur, suaque dicta ex propheticis comprobabant. Signum vero quod apparuerat ei, dicebant tropaeum esse victoriae adversus infernum, quam victoriam ascendens in coelos egit Christus, crucifixus et mortuus, et tertia die resurgens, secundum quod sperandum esse dixerunt: quia post hujus vitae terminum circa finem saeculi praesentis, omnes homines resurgant, et immortales existant: alii quidem ad praemia rerum, quibus bene vixerunt; alii ad supplicia, eo quod ab eis mala sint gesta. Esse tamen etiam in delictis quae committuntur hic occasionem salutis purificationemque peccati: nondum initiatis quidem baptismatis adeptionem (0888D)secundum ecclesiasticam legem, 208 initiatis autem custodiam, ne delinquant. Sed quia hoc agere omnino paucorum sanctorumque virorum est, docebant quoque purificationem secundam ex poenitentia constitutam; clementem enim esse Deum, et veniam tribuere delinquentibus, si poenitentiam agentes studeant eam operibus roborare. Haec sacerdotibus explanantibus, admiratus imperator prophetias de Christo ita promissas, jussit viros eruditos ex auro et lapidibus pretiosis in vexillum crucis transformare signum quod Labarum vocabatur. Hoc enim signum bellicum inter alia pretiosius erat, eo quod imperatorem praecedere, et adorari id a militibus moris esset. Unde praecipue Constantinum reor nobilissimum decus imperii Romani in signum mutasse crucis; ut (0889A)frequenti visione atque cura desuescerent a priori more subjecti; et eum solum arbitrarentur Deum quem coleret imperator, vel quo duce atque auxiliatore uteretur adversus hostes. Semper enim hoc signum proponebatur ante ordines universos, quod maxime laborantibus aciebus in praeliis adesse praecipiebat. Constituit itaque certos signiferos, qui in eo laborarent; quorum opus erat ut vicibus humeris veherent illud, et omnes acies ita lustrarent. Fertur enim quidam, eo quod aliquando ferens hoc signum, repente hostibus invadentibus expavisset, dedissetque illud alteri devehendum; cumque se de praelio subtraxisset et jacula declinasset, subito percussus interiit; ille vero qui sacrum suscepit tropaeum, multis se jaculantibus permansit illaesus. Mirabiliter enim divina regente virtute, sagittae hostium figebantur (0889B)in signo; a signifero autem inter pericula protinus evolabant. Dicitur autem neque alium unquam hujus signi ministrum, ut solet, in bello vulnere mortuum, aut cladem captivitatis perpessum. SOZOMEN., lib. I, cap. 3, p. 404.

Congressus ergo circa pontem Milvium vicit, in flumine necato Maxentio. Erat enim annus septimus imperii Constantini. Inter haec Diocletianus Salonae defunctus est ( An. Dom. 315). SOCRATES, lib. I, cap. 2, p. 7.

CAPUT VI. De derogatione paganorum.

Non autem ignoro quia Graeci referunt Constantinum, eo quod aliquos genere proximos occidisset (0889C)( An. Dom. 316), et cooperator exstitisset in nece filii sui Crispi, poenitentia ductum, de purificatione consuluisse philosophum Sopatrum, qui tempore illo praeerat in sede Plotini; illumque respondisse nullam esse in hujusmodi delictis purgationem; Constantinum vero hac interdictione turbatum, invenisse episcopos qui poenitentia seu baptismate promitterent eum ab universo posse purgari delicto: tunc gavisum in illis qui dixerant quod volebat, admiratumque dogma, factum deinde Christianum, et ad sui similitudinem deduxisse subjectos. Mihi autem videntur haec ficta ab eis qui student religioni Christianae detrahere. Crispus etenim, propter quem dicunt Constantinum eguisse purgatione, anno 20 imperii paterni defunctus est ( An. Dom. 329). Qui cum adhuc (0889D)viveret, multas cum eo pro Christianis posuit leges; secundo quippe loco honoratus imperii, et Caesar existens; sicut etiam nunc principum nomina et tempora legibus subjecta testantur. Sopatrum vero non est credibile ad colloquium Constantini venire potuisse, in sola Oceani circa Rhenum parte regnantis: propter intentionem vero contra Maxentium habitam degebat in Italia. Tunc Romana respublica turbabatur; et non erat facile ut Britanni et Galli convenirent cum illis tunc, apud quos constat Christiana religione Constantinum participatum, nisi dum contra Maxentium castrametaretur, et transiret ad Romam. Testes autem sunt rursus horum tempora, nec non et leges quas pro religione sanxit. Ut autem concedamus (0890A)facile potuisse principem loqui Sopatro, aut per epistolam suam consuluisse pro quibus vellet, non est tamen verisimile ignorasse philosophum quia Hercules Alcmenae purgatus Athenis est post filii necem in Cereris sacris; et quia post Hyphiti necem peregrinum et amicum injuste peremit. Cum igitur Graeci in hujusmodi delictis purgationem annuntient, sufficiant quae dicta sunt, et accusent de mendacio eos qui Sopatrum contraria Constantino respondisse finxerunt. Non enim credo haec ignorasse tunc nobilissimum apud Graecos eruditione litterarum. SOZOMEN., lib. I, cap. 5, p. 406.

CAPUT VII. De Constantio patre Constantini.

Igitur Ecclesiae sub regimine Constantini alacriter (0890B)agebant, et quotidianis diebus augebantur, favente et unanime principe, et multis eas beneficiis elevante [ ed., multis ejus beneficiis elevatae]; quas etiam prius inconcussas Dominus a periculis turbisque servavit. Nam cum persecutiones diversas Ecclesiae in alio terrarum orbe paterentur, solus Constantius Constantini pater licenter Christianis in sua consistere religione concessit. Denique aliquod tale eum miraculum et memoria dignum egisse cognovi. Is enim probare volens quosdam in suo palatio Christianos, si boni et solidi essent viri, evocans universos praecepit dicens, ut si quidem venirent ad sacrificandum et ejus colerent deos, circa eum essent, et in suo cingulo permanerent; si vero refugerent, egrederentur de palatio gratias agentes quod minime (0890C)punirentur. Cumque in utroque apparuissent, alii quidem desertores religionis, alii vero divina praesentibus praeponentes, deliberavit eis amicis et consiliariis uti qui in melioribus fideles constanter permanserant; alios autem velut effeminatos aversatus, expulit a suo colloquio: credens nunquam eos circa principem devotos fore, qui fuerint Dei sui sic paratissimi proditores. Et ideo adhuc superstite Constantio non videbatur contra legem, quempiam esse Christianum apud eos qui ultra Italiam, Galliasque, et Britanniam, et qui circa Pyrenaeum habitabant montem usque ad Oceanum Hesperium. Cum vero Constantinus in ejus successisset imperium, potius res Ecclesiae effloruerunt. Maxentio enim Herculii filio perempto, cum ejus pars Constantino cessisset, jam (0890D)licenter in religione vigebant qui circa Tiberim fluvium et Eridanum (quem Padum provinciales appellant) commorantur, et qui circa Aquilam commanebant; in quem locum sermo fertur advectam navigio Argo, et ad Tyrrhenum pelagus fuisse perductam. Argonautae enim ventum validum declinantes, non eodem 209 navigio in regressione sunt usi; sed transeuntes mare quod super Scythas est, per haec flumina venerunt ad terminos Italorum; et hic hiemantes condiderunt civitatem quae nuncupatur Aemonia. Aestate vero superveniente, cooperantibus eis provincialibus, fere quadringenta stadia arte mechanica trahentes Argo per terram ad fluvium Aquilam deduxerunt, qui permiscetur Eridano. Eridanus (0891A)autem fauces habet in Italicum mare. Post praelium itaque, Cibalae, Dardanii, et Macedones, et qui circa Istrum tunc morabantur, nec non et Hellas, et Illyriorum gens omnis sub Constantino redacta est. SOZOMEN., lib. I, cap. 6, p. 407.

CAPUT VIII. Quomodo Licinius fugatus, et Christianos fuerit persecutus, et novissime victus.

Porro Licinius hinc fugatus, cum prius sectator fuisset dogmatis Christiani, mutata voluntate, plurimos sacerdotum in suae partis afflixit imperio, multos quidem et aliorum, praecipue tamen de collegio militari. Nimis enim Christianis erat infensus propter Constantini bellum, aestimans eum posse contristari propter calamitatem suae religionis: simul etiam (0891B)arbitratus, quia orarent et studerent redigi sub illius solius imperio. Super haec autem pugnaturus denuo contra Constantinum, spem victoriae habebat per divinationes et sacrificia, et seductus ab aliquibus promittentibus quia bello vinceret Constantinum, in paganitatem conversus est ( Anno Dom. 325). Denique etiam Graeci dicunt tunc eum expertum divinationem Mileti Geminique Apollinis, eique consulenti de bello, respondisse daemonium per hos Homeri versus: O senex, valde te juvenes pugnatores observant, Tuaque vita soluta est, saevaque te senectus excipiet. Ex plurimis ergo rebus visum mihi est dogma Christianorum divina providentia constitisse, tantoque processisse cremento, maxime tamen ex persecutione gentilium futuro. Namque Licinio persequente Ecclesias (0891C)in suo imperio constitutas, bellum in Bithynia factum est, quo novissime pugnaverunt inter alterutros ipse et Constantinus. Tantoque divino suffragio adjutus est Constantinus, ut per terram et per mare vinceret inimicos; et amissis Licinius pedestribus et navalibus, semetipsum in Nicomediam transtulit, privatusque Thessalonicae aliquanto tempore permansit, ibique peremptus est ( Anno Dom. 329). Vir ergo primordiis imperii sui, praeliis aliisque rebus valde provectus, et sororis Constantini nuptiis honoratus, hujusmodi fine defunctus est. SOZOMEN., lib. I, cap. 7, p. 408.

CAPUT IX. De legibus quas Constantinus pro Christianis posuit, et de mutatione rituum paganorum Christianorumque provectu, et de victoriis ejus, et veneratione religionis.

(0891D) Constantinus igitur cum ad eum solum omne Romanum pervenisset imperium, edictis publicis usus est, ut Orientales subjecti impavide religionem colerent Christi, et diligenter Divinitati ministrarent; Divinitatem quippe solam eam crederent quae et revera esset, et sufficienter haberet omni tempore potestatem: et quoniam qui talibus studerent, omnia bona eis uberrime accederent, et quaecunque adversa putarent, cum meliori potius spe fruerentur; qui vero circa Deum delinquerent, communiter et seorsum in bellis et in pace omnia eis difficilia provenirent. Gratiasque referens, non sibimet arrogans, adjecit in (0892A)eam legem dicens: quia ministrum opportunum eum habere dignatus fuerit Deus sui consilii, et a Britannico mari usque ad loca Orientis adduxerit eum, quatenus augeretur Christiana religio; et qui propter Dei culturam durabiliter permanserunt in confessionibus martyrii, clariores ejus honoribus apparerent. Haec igitur concionatus, et alia multa dicens, per quae credebat subjectos ad cultum religionis adducere, infirma esse sancivit quae contra religionem fuerant cogitata vel gesta sub persecutoribus Ecclesiarum, remissionemque cunctos habere decrevit, qui propter confessionem Christi migrare in insulas aut alibi praeter voluntatem propriam commorari jussi sunt, aut in metallis affligi [ ed. affigi], aut publicis operibus, aut mulieribus, aut lanificis ministrare, aut dari curiis cum curiales primitus non fuissent. Eos autem quos (0892B)infames illi fecerant, ab infamia relaxavit. Militia vero privatos in sua voluntate reliquit, utrum esse in schemate quo fuerant, an certe cum honorabili quiete liberam vellent habere vacationem. Cumque omnes ad priorem libertatem et consuetos honores revocasset, etiam substantiis reformavit universos. Si qui vero morte damnati, substantia quoque nudati sunt, praecepit proximis genere eorum deferendas haereditates; nullo autem horum existente, unamquamque provincialem Ecclesiam ad jus haereditatis accedere; et sive apud privatum, sive apud publicum de tali substantia esset aliquid ablatum, restitueret. Eis autem qui ex aerario publico aliquid comparaverant, aut donationes acceperant, secundum possibilem decentemque modum se providere promisit. Haec (0892C)igitur, sicuti dictum est, imperatori placuerunt, et lege firmata sunt, insigniterque omnia decenti fine completa. Christiani vero tunc omnes Romanorum dignitates administrabant; et de caetero cunctis sacrificare negabatur, immolationibusque aut divinationibus non erat locus: sed nec idola dedicare, aut celebritates paganas agere jam licebat. Plurima vero etiam per civitates gentium, de antiqua consuetudine mutabantur. Ab illo denique tempore apud Aegyptios nequaquam secundum priores solemnitates in paganorum templa cubitus, sed in ecclesias magis offertur, quo significatur crementum aquae Niliacae. Apud Romanos autem tunc primum monomachorum spectacula sunt remota. Apud Phoenices vero, qui in Libano vel Heliopoli commorantur, fas ulterius non (0892D)fuit virgines fornicari antequam legitimis jungerentur viris, nempe post turpitudinem experimenti primi nefandae permixtionis. Sanctae vero domus quae quidem magnitudinem videbantur habere sufficientem, corrigebantur. Aliae vero cremento altitudinis et latitudinis augebantur. Alibi autem cum non essent, a fundamentis aedificatae fulgebant. Pecunias vero ex regiis thesauris imperator 210 affluentius impendebat: scribens per singulas civitates episcopis atque praesidibus populorum, ut sacerdotes, sicuti vellent, juberent; isti autem jubentibus obedirent, quatenus cito perficeretur opus. Laetanti siquidem ejus imperio, etiam religio valde florebat, et in tantum etiam post bellum contra Licinium gestum felicissimus fuit (0893A)in praeliis adversus alienigenas praeparatis, ut etiam Sarmatas vinceret, et qui vocantur Gothi, tunc novissime causa gratiae apud eum foedera celebrarent. Haec autem gens habitabat tunc quidem trans fluvium Istrum. Cumque esset in bellis prona, et multitudine atque magnitudine corporum armis semper exercitata, aliis quidem barbaris praevalebat; solos autem habebat Romanos sibimet repugnantes. Fertur enim etiam et hoc praelio demonstratum Constantino per signa atque somnia quanta Dei providentia regeretur. Qui cum superasset omnia bella quae sub eo sunt gesta ( An. Dom. 333), veluti repensans Christo, in ejus religionis studio magis magisque fervebat: hanc solam veram fatendam esse et salutarem existimare subjectos jubens. Ex terra vero subdita sibi, ex unaquaque (0893B)civitate detrahens, publicum certumque [ ed., publico, certum, etc. ] vectigal ecclesiis provincialibus cleroque distribuit, et donationem validam in perpetuum esse sancivit. Assuescens autem milites, ut, sicut ipse, Deum colerent, signo crucis eorum arma signabat. In regalibus quoque oratorium fabricatus, etiam tabernaculum ad instar ecclesiae circumferebat dum adversus hostes castrametaretur; quatenus nec in itinere degens ipse, vel exercitus sacro lumine privarentur, quo deceret laudari Deum, et orationes offerri [ Mss., decerneret laudare . . . offerre]. Sequebantur autem pariter sacerdotes et diaconi tabernaculo servientes, qui secundum legem ecclesiasticam sacrorum ordines adimplebant. Ex illo autem Romanorum cohortes, quae nunc Numeri nuncupantur, (0893C)singulae fecerunt tabernaculum proprium, et sacerdotes atque diaconos distributos habebant. Die vero qui dominicus vocatur, quem Hebraei primum vocant, Graeci autem soli distribuunt, et qui ante septimum est [ id est diem Veneris ], sancivit a judiciis aliisque causis universos habere vacationem, et in eo tantum orationibus occupari. Honorabat autem dominicum diem, quia in eo Christus resurrexit a mortuis; alium vero, quia in eo fuerat crucifixus. Maximam namque culturam sacratissimae crucis habebat, tam pro iis quae ei prospere provenerant ejus auxilio in praeliis contra adversarios institutis, quam pro indicio quod ei divinitus pro ea videbatur ostensum. Denique supplicium crucis, quod primitus apud Romanos erat in usu, lege prohibuit. In figurationibus (0893D)autem solidorum et in imaginibus hoc signum jussit inscribi semper et figurari, ut testantur hactenus ejus imagines hoc schemate decoratae. In omnibus siquidem rebus, praecipue tamen in legislationibus, studebat placare Divinitatem. Apparet enim luxuriosas et valde fatuas permixtiones ante eum non prohibitas, tunc fuisse correctas, sicut ex ipsis quas posuit legibus invenitur. Sed nunc quae ad honorem et statum religionis ab eo sancita sunt pandere necessarium est, cum partes esse ecclesiasticae videantur historiae. SOZOMEN., lib. I, cap. 8, p. 409.

Apud Romanos dudum fuit lex, a vigesimo quinto anno non habentes uxores prohibens a privilegiis habentium conjuges; sed et alia multa jubens, ut nihil de testamento lucrarentur, licet proximitate generis (0894A)consisterent: qui vero filios non habuissent, medietatem relictorum sibimet amittebant. Posuerunt autem has leges antiqui, volentes Romam esse populosam, omnemque terram subjectam, et quia non multo ante has leges plurimos in civilibus bellis amiserant. Videns igitur imperator idcirco male tractari eos qui propter Deum virginitati et sine liberis esse studebant, fatuum judicavit diligentia et studio hominum videri eorum augeri genus; cum natura semper superna distributione diminutionem suscipiat et augmentum. Et legem populo proposuit universo, quatenus aequalibus privilegiis fruerentur qui sine conjugibus et liberis erant, quibus illi qui haec se habere gaudebant. Sed etiam amplius habere sancivit eos qui in continentiae virginitate degebant, licentiam eis (0894B)praebens masculis feminisque, licet aetate minoribus, testamentum facere contra communem legem. Omnes enim bene cogitare judicavit, quorum opus esset Deum placare semper et philosophiae veraci vacare. Hujus enim rei causa et antiqui Romanorum licenter testati virgines Vestales etiam sexto aetatis curriculo decreverunt. Judicium itaque maximum reverentiae pii principis circa religionem fuit: quia ubique administrantium sententias imperfectas esse voluit, et ad episcopos per appellationem refugiendum esse sancivit, si qui vellent civiles judices refutare: firmam vero illorum judicans sententiam potius quam judicum aliorum, et, tanquam ab imperatore prolatam, ab omnibus observandam, et inconvertibiles esse terminos synodales. Illud quoque nos relinquere dignum (0894C)non est, quod pro utilitate sancitum est eorum qui in Ecclesiis manumittuntur. Cum propter subtilitatem legum etiam inviti possessores difficultatem paterentur circa dationem melioris libertatis, quam civilitatem Romanam vocant, tres posuit leges: decernens omnes in ecclesiis manumissos sub testimonio sacerdotum, per hanc piam adinventionem Romana civilitate frui; cujus indicium praesens etiam tempus servat. Nam moris erat de libertate leges scriptas in manumissionibus anteponi. Constantinus igitur hanc studens sane in omnibus honorabat religionem; erat quippe et per semetipsam gloriosa propter virtutem plurimorum tunc in ea pollentium. SOZOMEN., lib. I, cap. 9, p. 413.

CAPUT X. De diversis confessoribus eorumque conversatione.

(0894D) Itaque persecutionibus jam cessantibus, adhuc multi confessorum superstites Ecclesias exornabant; ut fuit Osius Cordubae pontifex, et Amphion Epiphaneiae Ciliciae, et Maximus, qui post Macarium Hierosolymorum tenuit praesulatum, et Paphnutius Aegyptius, per quem aiunt plurima miracula operatum Deum, daemonesque subjecisse, variarumque passionum condonasse ei sanitates. Ferunt autem quod Paphnutius et Maximus ex illis confessoribus fuerunt quos Maximinus imperator in metallis ad opera exercenda damnavit, oculos eorum dextros evellens, et sinistras suras incidens. SOZOMEN., lib. I, cap. 10, p. 414.

(0895A)211 Secundum eos autem fuisse percepimus Spiridionem Tremithuntis Cypriorum episcopum, ad cujus virtutem demonstrandam sufficere puto quae hactenus de eo servatur opinio. Quanta per eum divino praesidio gesta sint, plura quidem novere provinciales; ego autem quae ad nos valuerunt pervenire non tacebo. Fuit enim iste rusticus habens uxorem et filios, sed non propterea in rebus divinis minor. Aiunt autem aliquando per noctem venisse malignos viros ad caulas ovium ejus, et cum rapere niterentur, subito vinctos nullo ligante fures. Tunc illum die facta venientem invenisse ligatos eos, et solvisse quidem ab invisibilibus vinculis, culpasse tamen et dixisse: Cur, fratres, dum licuisset quae desiderabatis accipere, elegistis potius ea rapere, et noctem ducere (0895B)jugiter infelicem? Tum miseratus eorum, magis autem ad meliora eos erudiens, ait: Abite hinc sumentes arietem; laborastis quippe vigiliis, et decet vos sine querimoniis recedere ab ovibus meis. Quod quidem quilibet juste poterit admirari. Nihilominus etiam illud mirandum. Apud filiam ejus virginem nomine Irenen quidam notus ejus speciem aliquam deposuerat; quae sumens depositum, sub terra recondidit, ubi caute credidit custodiri. Contigit interea mori puellam nihil confessam patri. Venit homo depositum repetens, ignorante Spiridione quid loqueretur. Cumque in tota domo requisisset, nec invenisset, flebat capillosque vellebat, et morti vicinus esse videbatur ille qui deposuerat. Haec Spiridion fieri videns, et cursim veniens ad sepulcrum, vocavit (0895C)ex nomine puellam. Qua respondente, de causa depositi requisivit. Et dum ab ea didicisset, reversus, et inveniens ubi puella significaverat, reddidit homini quod petebat. Quoniam quidem ad hunc veni sermonem, non est incongruum etiam istud adducere. Mos erat huic Spiridioni ex fructibus qui nascebantur ei, alios quidem pauperibus erogare, alios autem gratis mutuare volentibus. Sed neque per se dabat, neque per se recipiebat; sed solum cubiculum demonstrabat, invitans petentes ut quantum opus habebant tollerent, et denuo revocarent quantum se noverant abstulisse. Quidam vero dum mutuum percepisset, reversus est post aliquantum quod tulerat redditurus. Quem dum secundum consuetudinem jussisset reponere in cubiculo quod fuerat exinde mutuatus, ad injustitiam ille conversus, et (0895D)credens latere Spiridionem, non reddidit quod debebat; sed auferens debitum, quasi reddidisset, abscessit. Quod tamen longo tempore non erat ignorandum. Post certum namque tempus venit, rursum petens ab eo mutuum. At ille misit eum ad horreum, data potestate ut ipse sibi metiretur quantum opus haberet. Vacuum vero eumdem inveniens locum, et hoc oculata fide cognoscens, Spiridioni nuntiavit. Ille respondit ei: Mirum est, o homo, quod loqueris. Quomodo tibi soli visum est horreum necessariis defecisse? Sed considera potius apud temetipsum, ne forte mutuatus alia vice quod debueras, primitus non solveris. Si enim hoc non est, indubitanter non privaberis quibus eges, sed rursus accedens invenies. (0896A)Sic igitur ille captus est, et quod ei deliquerat indicavit. Dignum est igitur hujus sacratissimi viri mirari puritatem, et ecclesiastici ordinis valde custodiam. Dicitur itaque quodam tempore pro aliqua utilitate in unum Cyprios episcopos convenisse, et inter eos hunc fuisse Spiridionem, et Triphyllium Ledrensem episcopum, virum eloquio et sapientia praeditum, nec non legibus [ ed., Beryto legibus, etc. ] eruditum. Cum itaque collecta celebraretur, injunctum est Triphyllio ut faceret sermonem ad populum. Cumque ille locus venisset ad medium, Tolle lectum tuum, et ambula (Matth. IX, 6), cubile dixit pro lecto, mutans nomen; Spiridion autem indignatus in eum, et exsiliens de cathedra sacerdotali: Tu melior es, inquit, eo qui lectum dixit, quia ejus verbis (0896B)uti confunderis? Hoc autem fecit populo conspiciente, mediocritatem docens eum qui eloquii supercilio praetumebat. Erat enim idoneus ad pudorem incutiendum, cum esset venerandus, et operibus gloriosus, simulque senex aevo atque sacerdotis officio. Qualis autem circa peregrinorum susceptionem fuerit, hinc apparet. Instante jam Quadragesima, quidam ex itinere venit ad eum quibus diebus consueverat cum suis continuare jejunia, et die certo comedere, medios dies sine cibo consistens. Videns itaque peregrinum valde defectum: Perge, inquit suae filiae, lava peregrini pedes, et cibos appone. Cumque virgo dixisset nec panem esse nec ἄλφιτα [ hoc est farinas ] (quarum rerum solebant nihil habere reconditum propter jejunium), orans primum, (0896C)veniamque petens, filiae jussit ut porcinas carnes, quas domi salitas habebat, coqueret. Quibus coctis, sedens cum peregrino positis carnibus comedebat, et rogabat ut una cum eo ederet peregrinus. Quo refutante, Christianumque se profitente: Propterea magis, inquit, refutare non debes: Omnia enim munda mundis (Tit. I, 15), sicut sermo divinus edocuit. Haec quidem de Spiridione dicta sufficiant. SOZOMEN., lib. I, cap. 11, p. 415.

CAPUT XI. De diversis monachis et eorum institutione.

Praecipue vero insignissimam Ecclesiam demonstraverunt, et dogma dilataverunt vitae virtutibus, qui conversatione monachica illo tempore fruebantur. Utilissima namque res ad homines venit a Deo (0896D)ista philosophia, quae multarum doctrinarum et dialecticae artis studia despicit, tanquam sit minuta, et melioris operis tempus impediat, atque ad recte vivendum nihil ostendat. Haec ergo philosophia conversatione miranda, naturali simplicique prudentia docet omnino quae nequitiam perimant et operentur utilia. Non enim praedicat virtutem, sed magis exercet: nihilo pendens humanam gloriam, viriliterque resistens passionibus animae; et neque naturae necessitatibus se subdit, nec corporis infirmitati succumbit. Divinae mentis virtutem habens, semper contemplatur omnium Creatorem, et cum nocte dieque colens, orationibus et litaniis placat indubitanter. Animae vero puritate et bonorum actuum conversatione, (0897A)ad ministeria se divina componens, purgationes aspersionesque contemnens, solas pollutiones peccata putans, extrinsecus irruentes casus exsuperat, et omnium absolute hujusmodi dominatur. Non per stabilitatem necessitatemque vitae qualibet voluntate mutatur, non mala patiens ulciscitur, non languore aut indigentia necessariorum compressa mordetur; sed potius gloriatur in talibus. 212 Patientiam, mansuetudinem, mediocritatem in omni vita meditatur; et quantum naturae humanae possibile est, Deo esse vicinum, velut in transitu utens praesentibus: neque circa possessionem rerum occupata constringitur, neque ultra quam opus est in praesenti providere forsan urgetur. Semper autem simplicitatem et exercitium hujus instructionis laudans, beatitudinem (0897B)contemplatur aeternam, et ad felicem terminum omni vivacitate festinat. Timore divino sine intermissione suspirans, turpiloquia respuens, et nec usque ad vocem emittere patiens, quorum actiones suis actibus noscitur exsolvere. In brevi comprehendens necessaria naturae, et cogens corpus mediocribus indigere, castitati luxuriam subdit; justitia punit injustitiam, et veritate mendacium. Disciplina rerum omnium mensuras participatur: cum proximis in unanimitate et communione consistit; amicorum provida est atque peregrinorum; quae propria sunt communia facit egentium, et tuetur utilia singulorum; neque gaudentibus importuna, et tribulatis remedium consolationis apportans. Ad verum bonum diligentiam suam semper extendens, sermonibus castis (0897C)sapientibusque consiliis ornato ac vano eloquio remotis erudiens atque curans veluti quibusdam medicaminibus audientes, cum honore et reverentia dispositiones suas celebrans, contentione, certaminibus iraque privata. Nam cum sit rationalis, omnem motum irrationalem fugit, generaliter passiones corporis devincit et animae. Hujus itaque elegantissimae philosophiae princeps quidem fuit, sicuti quidam dicunt, Elias propheta et Baptista Joannes. Philo autem Pythagoricus suis temporibus refert ( Philo Hebraeus, lib. de Vita contemp. ) undique egregios Hebraeorum in quodam praedio circa stagnum Mariam in colle positum philosophatos. Habitaculum vero eorum, et cibos, et conversationem talem introducit, qualem et nos nunc apud Aegyptiorum monachos esse conspicimus. Scribit enim inchoantes (0897D)eos philosophiam cedere omnibus sibi competentibus rebus, cunctisque abrenuntiare permixtionibus, et extra muros in solitariis agris et hortis inhabitare. Domos autem eis esse sacraria quae apud nos monasteria nuncupantur, et in eis conversatione solitaria honesta celebrare mysteria, diligenterque psalmis et hymnis placare Divinitatem, et ante solis occasum non gustare cibum; alios autem per tres dies et amplius, certisque diebus in pavimento habere cubilia, vino semper et sanguinem habentibus abstinere, cibum eis esse panis et salis, et hyssopi, et potum aquae. Mulieres eis cohabitare, seniores virgines propter amorem philosophiae spontanea voluntate nuptiis abstinentes. Et Philo quidem hoc (0898A)modo referens, videtur aperire quia hi qui ex Hebraeis secundum eum Christiani sunt facti, adhuc Judaice viverent, eorumque constituta servarent. Apud alios enim non invenitur hujus vitae conversatio. Unde conjicio ex illo apud Aegyptios hanc philosophiam habuisse principia. SOZOMEN., lib. I, cap. 12, p. 417.

Alii vero dicunt huic causam fuisse conversationi persecutiones, quae religionis causa per tempora provenerunt. Et quoniam fugientes in montibus, et vallibus, desertisque morabantur, ad modum se vitae hujus assueverunt. Sed sive Aegyptii, sive alii quidam huic ab initio philosophiae praefuerunt: illud tamen apud omnes constat, quia ad summam reverentiam atque perfectionem, moribus exercitationibusque (0898B)decentibus, hanc in conversationem usque perduxit Antonius maximus monachorum; quem tunc in desertis Aegypti morantem ( An. Dom. 334) propter gloriam virtutis ejus, imperator Constantinus amicum fecerat, litteris honorabat; et ut pro quibus vellet ei rescriberet, expetebat. Fuit autem iste vir Aegyptius genere, ortus in insigni vico, in loco Heracliae apud Aegyptios constituto. Is puer relictus orphanus, paternos donavit agros convicaneis suis; aliam vero substantiam disponens, pretium pauperibus erogavit: studiosi existimans esse philosophi, non solum semetipsum spoliare pecuniis, sed eas dispensare proficue. Junctus autem studiosis secundum se viris, virtutes zelabatur universorum: probans bonam vitam suavem fieri ipsa consuetudine, (0898C)licet fuerit primo difficilis. Modos adinveniebat abstinentiae potioris, et quotidie exercitatione crescebat. Tanquam semper incipiens aliquid innovabat, afflictionibus corporis puniendo libidinem, sacrae vero sapientiae voluntate passionibus animae repugnando. Erat enim ejus esca solus panis, et sal, potus aqua, prandiique tempus solis occasus. Frequenter enim duos et amplius dies sine cibo manebat. Vigilabat, ut ita dicatur, semper quidem jugi nocte, et orationibus contingebat quidem diem; si vero somnus incumberet, stando paululum dormiebat, plerum que pavimento jacens, solamque terram stratum refectionis [ ms., refectionibus] habens: olei siquidem unctionem, lavacrorum atque similium usum modis omnibus devitabat: ne humectatione sua in mollitiem corpus immutaret. Aiunt enim neque nudum (0898D)eum aliquando visum. Litteras vero neque sciebat, neque mirabatur [ ms. Lyr., meditabatur], sed potius mentem bonam tanquam seniorem litterarum: quarum tamen inventorem jure laudabat. Fuit autem praecipue clementissimus, castus, fortis, gratus colloquentibus, sine ulla tristitia. Et licet qui cum illo disputarent certative quaestiones inferrent, tamen more solito sapienter et disciplinabiliter crescentem sedabat saepe contentionem, et ad mensuram debitam protinus transferebat, loquentiumque sibi strepitum temperabat, eorumque mores veluti quadam regula componebat. Tantis itaque virtutibus divina providentia redundans, se futura praescire non aestimabat esse virtutem; et propterea nec laborandum (0899A)inaniter circa talia suadebat: quando nec ignorantem futura poenae succumbere, nec scientem propterea sanctum esse declarabat. Veram namque beatitudinem in cultura Dei et legum ejus observatione dicebat. Si cui autem haec esset cura, docebat ut purgaret animam, quo posset respicere, et futurorum notitiam possidere, Dei videlicet praescientia declarante. Vacare autem nec ipse patiebatur, et bene victurum semper operari praecipiebat, ac semetipsum discutere, et secum ponere rationem eorum quae gessit die noctuque; si quid autem indecens ageret, conscriberet, ut de caetero parceret in delicto, semetipsum scilicet erubescens, si plurima sui delicta comperisset: simul etiam metuens ne per conscriptionis indicium fieret aliis manifestus. Erat enim laboriosus, et maxime pro solatiis oppressorum. (0899B)Quis etenim alter sic ferventissime fuit studiosus, quorum gratia saepe veniebat ad civitates? Plurimi namque vi compellente cogebant 213 eum legatione fungi apud judices et magistratus; quorum singuli vel videre eum judicabant nimis egregium, loquentem audire, et praecipienti parere gloriosum. Qui cum talis esset, studebat tamen ignorari et latere per eremum. Si vero necessitate faciente venisset in civitatem, disposito negotio pro quo venerat, ad desertum continuo revertebatur. Pisces namque dicebat per humectam nutriri substantiam; monachis autem ornatum ferre [ ed. V., fore] solitariam vitam. Et sicut illi terrae tactu tabefiunt, sic gloria monachorum ad urbes accedendo foedatur. Obedientem vero se gratumque conspicientibus exhibebat. Studebatque (0899C)ut neque haberet tumentem superbamque naturam, nec putaretur hujusmodi. Sed haec quidem pauca virtutum Antonii dicere sum compulsus, ut tanti viri per haec exempla consideremus philosophiam. Plurimos igitur atque probatissimos habuit auditores, quorum alii quidem in Aegypto et Libya, alii vero in Palaestina, et Syria, et Arabia claruerunt; et unusquisque eorum non minus se quam doctor, apud quos est commoratus, exercuit; multosque docuit, et ad similem virtutem philosophiamque perduxit; ita ut quorumdam hic labor esset circuire per civitates et provincias, vel per agros, et diligenter Antonii discipulos, eorumque requirere successores. Sed quomodo poterant inveniri facile, quibus erat studium diligentissimum suam vitam latere, et (0899D)non sicut nunc plurimi hominum elati per gloriam, semetipsos expompant, et cunctis insinuant? Fuerunt itaque probatissimi discipuli, quos percepimus, Antonii, alii quidem multi, nec non et Paulus appellatione Simplex. Hunc aiunt, cum rusticus esset, bona specie conjugem habuisse, et eam in ipso facinore adulterii deprehensam tacite subrisisse, et jurejurando firmasse nunquam se cum ea esse miscendum. Tum ad adulterum: Habe, inquit, eam; et repente discessit ad eremum apud Antonium. Dicunt enim eum mansuetissimum et patientem valde fuisse. Denique cum jam senex esset, et ad vitam monachicam [ ed., monachicae] perdurationis insuetus, omnibus eum Antonius experimentis exercens, in nullo (0900A)invenit eum inferiorem, perfectaeque eum philosophiae esse testatus, seorsum praecepit habitare, tanquam non egentem doctore. Confirmabat autem Deus Antonii testimonium, et operibus ostendebat virum esse gloriosum, ipsoque doctore superiorem, atque ad affligendos et expellendos daemones praeparatum. SOZOMEN., lib. I, cap. 13, p. 420.

Circa hoc itaque tempus philosophabatur et Ammonius Aegyptius, de quo sermo fertur quia cogentibus parentibus duxisset uxorem, nec tamen eam fuisset expertus. In principio namque nuptiarum sponsam tamquam sponsus in thalamo percipiens, et solus cum ea remanens, ait: Nuptiae quidem, o mulier, nostrae usque ad hoc celebratae sunt tempus. Et quale bonum sit posse virginem permanere ex sacris edocebat litteris, ac seorsum solus manere tentabat. (0900B)Sed quoniam de virginitate quidem sermones virgo laudaverat, dividi autem ab eo grave judicabat, in alio cubili dormiens, annis decem et octo cum ea mansit, neque tunc a monachica abstinentia se suspendens. Interea mulier viri zelata virtutem, aestimavit non esse justum tantum virum domi celari propter se, sed oportere potius seorsum utrumque philosophari, et ob hoc supplicavit viro. At ille gratias agens Deo pro hujusmodi cogitatione mulieris: Tu quidem, inquit, hanc habe domum, ego mihi aliam fabricabo. Et in meridianam partem deserti stagni Mariae veniens circa locum Scyti ad montem qui dicitur Nitriae, duobus et viginti annis ibi philosophatus est: annis singulis visitans secundo mulierem. (0900C)Hujus itaque sacratissimi principis horum monasteriorum multi fuerunt dignique discipuli, sicut successiones ostendunt; plurimaque et veneranda per eum provenerunt, quae praecipue apud Aegyptios monachos perfecteque servantur. Nam cum maxima diligentia per successionem traditionis alterutrae curant virtutes antiquorum memoriae tradere monachorum; sed a me illi memorandi sunt qui ad nos usque pervenerunt. Contigit igitur huic viro, et Theodoro ejus discipulo euntibus aliquem transire fluvium quem dicunt Lycum. Ne vero se alterutrum nudos viderent, jussit Ammonius [ alias Amos], ut recederet Theodorus ab aqua; cumque etiam semetipsum erubesceret nudum intueri, repente divina virtute translatus est ad ulteriorem ripam. Transiens vero Theodorus aquam, et videns nec vestem ejus (0900D)nec pedes infusos, supplicabat seni ut ei causam rei depromeret. Cumque ille dicere refutaret, ille vero non aliter se properaturum nisi cognosceret, promittente Theodoro nulli se eo vivente rem fore dicturum, confessus est quod evenit. Proximum vero miraculum huic quoque rei contigit quod narrabo. Injusti parentes alicujus a cane rabido percussum filium et pene mortuum obtulerunt ei, et ejulantes deprecabantur ut sanaretur. Tum ille ad eos: Non eget, inquit, mea curatione; sed vos si vultis reddere bovem quem rapuistis dominis suis, aegrotus repente sanabitur; quod etiam contigit. Nam ut restitutus est bos, passio mox recessit a puero. Quando igitur Ammonius iste moriebatur, dicitur Antonium (0901A)vidisse animam ejus in coelum ferri, divinis potestatibus cum psalmodia praecedentibus eam; consulentibusque eis qui circa eum erant, causam hujus miraculi non abscondit. Sciebant enim quoniam aerem intento obtutu respiciens, cum stupore miraculi cujuspiam respiceret visionem. Cumque venientes postea quidam de Scyti nuntiassent horam visionis Antonii, et convenisset cum transitu illius viri, beatificaverunt ambos: illum quidem, quia ad manifesta bona transiisset; illum vero, quia tantam a longe meruisset cernere visionem. Multorum enim dierum iter est locorum medio positorum quo degebat alteruter. Et haec quidem ita relata sunt. In hoc itaque praesulatu audivi probatissime philosophatum Eutychianum, qui in Bithynia circa Olympum morabatur. (0901B)Erat quippe divina gratia repletus, ad curationes passionum, et miracula rerum et operum, ita ut ipsi Constantino propter virtutem vitae esset amicus. Illo siquidem tempore vinctus quidam spatarius, qui in suspicionem venerat quasi assumpta tyrannide, fugit, et requisitus circa Olympum comprehensus est. Rogantibus autem necessariis ejus Eutychianum, ut pro eo apud principem legatione fungeretur: Prius, inquit, providendum est ut is homo liberetur a vinculis, ne crudeliter constrictus intereat. Tunc dicitur ad vinculorum custodes direxisse: rogans ut eum ab hujusmodi necessitate relevarent. Qui cum hoc facere noluissent, sponte januae clausae reseratae, et vincti catenae repente sunt disruptae. Postea vero ad 214 principem veniens Byzantii tunc degentem, paratissime (0901C)beneficium promeruit quod poposcit. Non enim poterat Constantinus ejus petitionibus denegare, cum ei summi honoris cumulum exhiberet. Haec itaque breviter a nobis dicta de monachis, qui tunc clare philosophati sunt, sufficiant. Cui vero de his subtilior cura fuerit, quaerens inveniet plurimorum vitas hic non esse scriptas. SOZOMEN., lib. I, cap. 14, p. 423.

CAPUT XII. Quomodo contra Ecclesiam Arius sit exortus. Et licet ita per omnia floreret Ecclesia, non tamen pertulit inimicus, elevatam simul atque splendentem valde respiciens; sed malevola coepit tractare consilia, contendens gubernatam a Domino et universorum (0901D)Creatore submergere. Videbat itaque paganorum errore se fuisse nudatum, captaque varia daemonum machinamenta, et creaturam a plurimis jam non adorari, sed Creatori hymnos decenter offerri. Ea gratia jam non aperte contra Dominum et Salvatorem nostrum excitabat bellum; sed viros inveniens Christianos quidem se vocabulo profitentes, sed amore honoris et vanae gloriae reductos ad servitutem, organum eos suae machinationis habuit, per quos plurimos ad pristinum reduxit errorem: non quidem creaturam rursus adorari praecipiens, sed ipsum Creatorem et mundi opificem, coaequatum astruens creaturae. Ubi autem hoc principium, et quemadmodum haec inimicus zizania seminaverit, enarrabo. Alexandria civitas est maxima et hominum multitudine (0902A)copiosa, non Aegyptiorum solummodo, sed etiam Thebaeorum, et Libycorum circa Aegyptum obtinens principatum. In hujus itaque civitatis praesulatu, post Petrum illum inclytum propugnatorem, qui sub impiis tyrannis Diocletiano et Maximiano novissime imperium sponte deponentibus, martyrii coronam susceperat ( An. Dom. 310), successit Achillas. Is enim sub illo egregio Petro Arium ordinatum diaconum, captumque in Meletii novitatibus, et ab Ecclesia pulsum, rogatus a fidelibus, et denuo suscipiens, ministrare praecepit. Post Achillam vero Alexander fortissimus evangelici dogmatis praedicator ordinatur episcopus. Hoc tempore ( An. Dom. 322) Arius in ordine quidem presbyterorum erat, expositionemque divinarum Scripturarum videbatur habere commissam. (0902B)Videns autem Alexandrum pontificatus gubernacula suscepisse, eventum temporis non portavit; sed et mordacitate compulsus, litis quaerebat initium. Porro laudabilem videns viri conversationem, nequaquam calumnias contexere praevalebat; verumtamen quiescere illum prohibebat invidia. Hunc igitur inveniens inimicus veritatis, per eum nisus est in Ecclesiam excitare tempestatem. Apostolicis enim Alexandri doctrinis instabat aperte resistere. Et ille quidem divina sequens eloquia, aequi honoris cum Patre, et eamdem substantiam habere cum Deo Genitore Filium praedicabat. Arius autem e diverso veritati repugnans, creaturam Filium, facturamque dicebat, adjiciens: Erat aliquando quando non erat, et alia quae ex illius litteris indicantur insana. Haec (0902C)ergo non solum in Ecclesia persistebat docens, sed etiam in extraneis conventibus atque conciliis; et domos circumiens, quibuscunque poterat, suadebat. THEODORETUS, lib. I, cap. 2, p. 6.

Reprehendens autem quidam hujusmodi viros, Alexandrum quoque culpabat, tanquam non utiliter sileret, dum contra dogma fierent novitates. At ille melius arbitratus esse de dubiis sermonem ex utraque parte proponendum; ut non videretur ex necessitate, sed potius ex satisfactione certamen ablatum [ ed. Frob. et Niv., allatum]: judex cum clero residens, ad altercationem deduxit utramque partem. Ut autem evenire solet circa certamina verborum, utrique superare nitebantur. Arius tamen nullatenus acquiescere volebat, quia consubstantialis Filius et (0902D)coaeternus est Patri. SOZOMEN., lib. I, cap. 15, p. 426.

Alexander autem apostolicorum dogmatum praedicator, prius quidem eum revocare admonitionibus et consiliis nitebatur. Cum vero eum superbire vidisset, et aperte impietatis facinora praedicare, ex ordine sacerdotali removit. Audierat enim clamantem divinam legem: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te (Matth. V, 24). Hoc itaque tempore Romanae quidem Ecclesiae Sylvestrius retinacula gubernabat, Melchiadi succedens, qui post Marcellinum clarificatum in persecutione gentilium susceperat jura pontificatus. Antiochiae vero post tyrannum Ecclesiae inchoante pace, Vitalis praesul exstabat ( An. Dom. 314). Qui etiam antiquam ex multis temporibus destructam a tyrannis aedificavit (0903A)ecclesiam. Post quem Philogonius pontificatum sumens, et reliqua aedificii superaddidit, et zelum pietatis Licinii temporibus demonstravit ( An. Dom. 316). In Hierosolymis autem post Hermonem Macarius ordinatus est, vir nomine suo dignus, et omnibus bonis ornatus. Eodemque tempore Constantinopoli Alexander pontificatum sacri ministerii possidebat, apostolicis donationibus valde clarus. Tunc igitur Alexander Alexandrinus, videns Arium amoris judiciarii aculeo stimulari, et multos ad blasphemias deceptos erigere, conciliaque propria celebrare, Ecclesiarum praesulibus ejus blasphemiam suis litteris indicavit. THEODORETUS, lib. I, cap. 2, p. 7.

CAPUT XIII. Epistola Alexandri pontificis Alexandrini ad universas Ecclesias adversus Arium. (0903B)

Dilectissimis atque charissimis ubique catholicae Ecclesiae comministris, Alexander in Domino salutem.

Dum unum catholicae sit corpus Ecclesiae, mandato existente in sacris Scripturis ut servetur vinculum unanimitatis et pacis (I Cor. XII, 26), consequens est debere nos scribere, et alterutris quae apud singulos aguntur insinuare; ut sive patitur, sive gaudet unum membrum, compatiamur aut congaudeamus ad invicem. In nostra igitur parochia nunc ingressi sunt viri iniqui et Christo rebelles, docentes apostasiam, quam recte quilibet praecurrere suspicetur Antichristo. Et volui quidem hoc taciturnitati contradere, si quo modo inter solos apostatas consumeretur hoc (0903C)malum, et non loca alia penetrando simplicium sordidaret auditus. Sed quoniam Eusebius nunc Nicomediae, putans in se consistere causas Ecclesiae, 215 quia cum reliquisset Berytiorum civitatem, et concupiisset Nicomediensem Ecclesiam, non est in eo ultio subsecuta: patrocinatur etiam his apostatis, et scribere ubique molitus est, commendans eos, si quo modo trahat aliquos ignorantes ad hanc pessimam haeresim et Christo rebellem. Ideoque necessarium judicavi, sciens quod in lege conscriptum est ulterius non tacere, sed vobis omnibus indicare; quatenus etiam vos sciatis apostatas, et eorum haeresis verba nequissima caveatis. Si ergo scripserit vobis Eusebius, nec recipiatis cum, nec ejus scripta suscipiatis. Antiquam enim calliditatem tempore compressam (0903D)nunc per istos renovare volens, fingit quidem se quasi pro istis scribere; opere vero demonstrat quia pro semetipso talibus studere festinat. Apostatae vero sunt isti Arius et Achillas. Cum eis autem apostataverunt hi, Aithalis, Carponius, alter Arius, Sarmatius, Euzoius, Lucius, Julius, Menas, et Helladius, Gaius, Secundus et Theonas, qui episcopi aliquando sunt dicti. Ea vero quae opinantes loquuntur, hujusmodi sunt: Non semper, inquiunt, Deus Pater fuit, non semper fuit Dei Verbum; sed fuit quando Deus Pater non fuit. Dei autem Verbum ex non existentibus factum est. Existens enim Deus, non existentem ex non existente fecit. Quapropter fuit aliquando quando non fuit. Creatura est enim et factura Filius, neque (0904A)similis est Patri secundum substantiam, neque verus est, neque vera Sapientia ejus est, neque verum naturaliter Patris Verbum est, sed unus quidem creaturarum et facturarum est. Abusive autem dicitur Verbum et Sapientia, factus et ipse, et existens in proprio Dei Verbo et in Dei Sapientia, in qua et omnia, et ipsum fecit Deus. Unde et convertibilis est, et mutabilis per naturam, sicut et universa rationalia. Peregrinum enim, et extraneum, et remotum est Verbum a paterna substantia, et invisibilis est Filio Pater. Non enim pefecte et integre novit Filius Patrem, neque eum perfecte videre potest. Nam nec substantiam suam novit Filius, sicut est. Propter nos enim factus est, ut nos per eum tanquam per instrumentum crearet Deus; et nequaquam substitisset, (0904B)nisi nos Deus facere voluisset. Requisivit ergo quidam eos: si potest Dei Verbum converti, sicut diabolus est conversus. Et nequaquam dicere timuerunt, utique potest, tanquam natura convertibilis existens: factus, aiunt, et convertibilis est. Haec itaque dicentes, id est Arius et qui cum eo sunt; et in his impudenter instantes ipsos et sequaces eorum. Nos quidem eos cum episcopis Aegypti et Libyarum pene centum convenientes, anathematizavimus. Qui vero circa Eusebium susceperunt, miscere studentes veritati mendacium, et impietatem pietati sociare; sed non praevalebunt. Vincet enim veritas, nec ulla communio est luci cum tenebris, neque concordia Christo cum Belial (II Cor. VI, 14). Quis etenim talia audivit aliquando? Aut quis nunc haec audiens verba, (0904C)non metuet, aut aures continuo non obturabit, ne sordibus talium verborum ejus polluatur auditus? Quis audiens dicentem Joannem: In principio erat Verbum (Joan. I, 1), non reprehendat istos dicentes: Fuit aliquando quando non fuit? Aut quis audiens in Evangelio: Unigenitum Filium; et: Per ipsum omnia facta sunt (Joan. I, 18 et 3), non odio habebit dicentes quia unus creaturarum est Filius? Quomodo ergo potest esse unus horum quae per eum facta noscuntur? Aut quomodo Unigenitus, qui omnibus secundum illos connumeratur? Quomodo etiam ex non existentibus erit, Patre dicente: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 2); et iterum: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3)? Aut quomodo dissimilis Patri substantia, cum sit imago perfecta et splendor Patris, qui dicit: Qui me videt, videt et Patrem (0904D)(Joan. XIV, 9)? Quomodo, si Verbum et Sapientia Dei est Filius, fuit aliquando quando non fuit? Simile est enim ac si dicant sine Verbo et sine Sapientia fuisse aliquando Deum. Vel quomodo est et convertibilis et mutabilis, qui dicit per se: Ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV, 10); et iterum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30)? Per prophetam vero: Videte, inquit, me, videte, quia ego sum, et non mutabor (Malac. III, 6). Nam licet in eo verbo sit dictum illud apostoli, quia factus est homo, tamen mutatus non est, sed, sicut dixit Apostolus: Jesus Christus heri, et hodie, ipse et in saecula (Hebr. XIII, 8). Quae causa, putas, suasit eis ut dicerent, quia propter nos est factus, cum Paulus scribat, propter (0905A)quem omnia, et per quem omnia (Rom. XI, 36)? Unde vero blasphement quia nescit perfecte Filius Patrem, mirandum non est. Nam semel habentes propositum rebellandi Christo, repercutiunt etiam vocem ejus, dicentis: Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem (Joan. X, 15). Si ergo ex parte Pater novit Filium, palam est quia et Filius non perfecte novit Patrem. Si autem hoc dicere impium est (novit enim perfecte Filium Pater), palam est quia sicut novit Pater suum Verbum, sic et Verbum novit proprium Patrem; et aliter non est. Haec dicentes, et revolventes Scripturas sanctas, frequenter convicimus eos; et rursum tanquam chamaeleontes mutabantur, studentes ad semetipsos trahere quod scriptum est: Cum venerit impius in profundum malorum, spernet (Prov. XVIII, (0905B)3). Multae siquidem ante eos haereses fuerunt, quae plus quam decet praesumentes, corruerunt in imprudentiam suam. Isti vero per omnia verba sua nitentes erigi ad internecionem divinitatis Verbi, per haec illas haereses firmare potius conati sunt, Antichristo facti propinquiores; quapropter et abdicati et anathematizati sunt ab Ecclesia. Contristamur itaque pro eorum perditione, et maxime quia et ipsi aliquando quae Ecclesiae sunt audierunt, et nunc ab ea prorsus exsiliunt: non tamen admiramur. Hoc enim et Hymenaeus, et Philetus passi sunt, et ante eos Judas, qui cum esset secutus Salvatorem, postea proditor factus est et apostata. Sed de his quidem ipsis non sumus ignari. Dominus enim praedixit: Videte ne quis vos seducat. Multi enim venient in nomine meo (0905C)dicentes, quia ego sum, et tempus prope est, et multos errare facient: ne ergo eatis post eos (Luc. XXI, 8). Discens enim haec a Salvatore nostro Paulus, dixit: Quia novissimis temporibus apostatabunt quidam a fide sana, attendentes ad spiritus erroris doctrinasque daemonum, quae veritatem aversantur (I Tim. IV, 1). Domino siquidem et Salvatore nostro Jesu Christo per semetipsum pronuntiante et per Apostolum designante de talibus, consequenter nos per nosipsos audientes impietatem eorum anathematizavimus eos, sicut praediximus: ostendentes eos extraneos a fide Ecclesiaque catholica. Indicavimus autem haec vobis, dilectissimi atque charissimi comministri, ne quos eorum, si forte tentaverint etiam ad vos venire, suscipiatis, neque Eusebio, vel cuilibet aliorum 216 (0905D)scribenti pro eis obediatis. Decet enim nos tanquam Christianos, ut omnes contra Christum loquentes et sapientes, quasi Deo rebelles et animarum corruptores, totis viribus aversemur; et neque ave hujusmodi dicamus hominibus, ne forte etiam peccatis eorum communicare videamur, sicut beatus Joannes ait (II Joan., 11). Salutate fratres qui apud vos sunt. Salutant vos qui nobiscum sunt. SOCRATES, lib. I, cap. 3. Edit. Christoph. et Vales. cap. 6, p. 10.

Non solum autem hanc, sed etiam ad Alexandrum Constantinopoleos episcopum, missam ejus epistolam huic operi inserere non omittam, quae clare omnia ejus ostendat, ne quis suspicetur haec me ficte conscribere; et post eam ipsius Arii, et caeteras quoque epistolas, quibus utique narratio eget historiae, quatenus (0906A)de scripturae veritate testentur et aperte quae gesta sunt perdoceant. Scripsit enim Alexandrinus haec Constantinopoleos Alexandro. THEODORETUS, lib. I, c. 3, p. 8.

CAPUT XIV. Ejusdem ad Alexandrum episcopum Constantinopoleos.

Charissimo fratri et unanimi Alexandro, Alexander in Domino salutem.

Appetitus potentiae hominum pessimorum, avaritiaeque propositus, veritati, quae creditur esse praecipua, solet insidiari, per varias scilicet occasiones resistentes ecclesiasticae pietati. Impulsi namque malevoli, diabolo in eis operante, ad propositam sibi libidinem, et ab omni reverentia resilientes, conculcant judicii Dei timorem. De quibus mihi necessarium (0906B)fuit patientiae ac reverentiae [ ed., patienti reverentiae] vestrae significare, ut ab hujusmodi caveatis, ne quis forte praesumat eorum in parochias vestras accedere, vel per se, vel per alios. Valent enim magi ad seducendum figmentis uti, vel litteris falsitate compositis, quae possunt facere praestigium simplicem fidem puramque respicientibus. Arius igitur et Achillas conjuratione nuper facta, Colluthi superbiam et multo deterius illo secuti sunt. Ille namque hos ipsos culpans, pessimae voluntati suae invenit occasionem. Isti vero dignam illius negotiationem respicientes [ ms. Lyr., respuentes], nequaquam juri Ecclesiae subjacere pertulerunt; sed speluncas sibimet latronum aedificantes, incessabilia in eis conciliabula celebrant, noctibus et diebus contra Christum agentes et (0906C)contra nos, pravisque libidinibus exercentur. Qui omnem piam et apostolicam accusantes gloriam, Judaico schemate Christo rebellantes instituerunt sibimet officinam: divinitatem et aequalitatem cum Patre Salvatoris nostri Jesu Christi negantes, omnesque ejus salutaris dispensationis et humilitatis propter nos habitae voces decerpentes, prolatione harum impietatis suae praedicationem exercere nituntur. Quippe divinitatis ejus rationem et ineffabilis gloriae, quam a principio habuit apud Patrem, penitus evitantes, paganorum et Judaeorum impiam de Christo sententiam confirmant; et laudem propriam, ut assolet, aucupantes, omnes quidem quas contra nos possunt derisiones afferre negotiantur: seditionesque nobis quotidie ac persecutiones instituunt, tam jurgia (0906D)proponentes per aditiones mulierum impudentium, quas seducunt, quam ipsi communi Christianitati derogantes, dum eorum juvenculae omnes circumeunt vicos: insuper inerumpibilem Christi tunicam, quam milites dividere noluerunt (Joan. XIX, 2), isti scindere nunc praesumunt. Et nos quidem vitam ipsorum et nefanda conamina, eo quod laterent, tardius agnoscentes, nunc generali decreto ab Ecclesia adorante Christi divinitatem eos expulimus. Conati tamen sunt illi discursionibus uti, et adversum nos machinari, qui apud unanimes comministros nostros figuram pacis et unitatis dignitatem se exercere fingunt. Quod autem verum est, abripere quosdam eorum ad pestem propriam per boniloquia ficta festinant, (0907A)et litteras ab eis manifestas et indubitatas exigunt; ut relegentes eas seductis a se personis, sine poenitentia eos in delictis suis faciant remanere, tanquam unanimes habentes eadem secum decernentes episcopos. Non enim quae apud nos male docuerunt et egerunt, ea fatentur, propter quae etiam sunt expulsi; sed haec aut taciturnitati contradunt, aut fictis ea ratiocinationibus et quibusdam obumbrationibus sepiunt: verisimilibus vero et pomposis corruptibilem doctrinam suam velantes eloquiis, attrahunt in deceptionem suam quemlibet incautum, non abstinentes etiam apud omnes nostrae pietati calumniari. Unde contigit quosdam eorum litteris subscribentes in Ecclesiam suscipi, maximo, sicuti reor, imminente periculo, praesumentibus talia comministris, eo quod (0907B)neque apostolica hoc regula patiatur, et effundunt super eos diabolicam efficaciam contra Christum. Quapropter in nullo segnis, o charissimi, ad insinuandam vobis perfidiam eorum, memetipsum erexi. Dicunt enim, quia fuit aliquando quando non fuit Filius Dei; et postea factus est, qui prius non fuerat talis factus: quia et aliquando factus est, qualem et omnem hominem esse contingit. Cuncta enim, inquiunt, Deus ex non existentibus fecit, omnium rationalium et irrationalium creaturis miscere volentes et Filium Dei. Quibus verbis consequenter aiunt eum mutabilis esse naturae, virtutis malitiaeque capabilem, cum ex non existentibus esse dicatur; divinas quippe Scripturas, quibus ostenditur eum semper esse, perimentes, quibusque palam designatur inconvertibilitas (0907C)Verbi, et Sapientia, atque Divinitas, quae sunt Christus. Possumus ergo, inquiunt isti polluti, et nos fieri Dei filii, sicut et ille. Scriptum est enim: Filios genui et exaltavi (Isai. I, 2). Cumque allatum fuerit eis quod sequitur, id est: Ipsi autem spreverunt me, quod naturale non est Salvatoris, cum naturae sit immutabilis, omni reverentia spoliantes semetipsos, aiunt: Nec aliquam habet proprietatem ad Deum; sed, cum sit ipse natura mutabilis, scivit de illo Deus praescientia et praecontemplatione, quia eum non esset spreturus, eligendus foret ex omnibus. Non enim, inquiunt, natura quasi praecipuum inter alios filios aliquid habet. Nam nec naturaliter filius Dei est, nec aliquam habet ad Deum proprietatem, quando etiam ipsum naturae mutabilis existentem, propter moderationem, (0907D)diligentiam et virtutem, non mutatum ad deterius, elegit Deus; cum et si Paulus vel Petrus ad hoc pervenissent, nihil Jesus potuerat ab horum filiatione differre. Propter reprobationem igitur hujus vesanae doctrinae, 217 etiam divinas litteras revolventes, proposuimus illud quod in Psalmis de Christo dictum est: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Quia vero Filius Dei neque ex non existentibus factus est, neque fuit aliquando quando non fuit, sufficit nos erudire Joannes evangelista, scribens de eo: Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Providente quippe Deo, ut ostenderet alterutris indivisas res, nominavit Patrem et Filium existentem in sinu Patris. (0908A)Sed quia inter haec quae ex non existentibus facta sunt Verbum Dei nequaquam connumeratur: Omnia, inquit, per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Propriam namque ejus substantiam designavit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Ibid., 1, 2). Si enim per ipsum omnia facta sunt, quomodo qui creaturis, ut essent, donavit, ipse aliquando non fuit? Non enim ulla ratio est ut qui facit ejus naturae sit cujus illa quae fiunt. Si ipse quidem erat in principio, omnia vero per ipsum facta sunt, ex non exstantibus fecit: et contrarium videtur his quae ex non substantibus facta sunt, hoc quod exstat, et valde discretum. Inter (0908B)Patrem siquidem et Filium nullum demonstratur esse spatium, nec usque ad aliquam cogitationem hoc animae phantasia percipiente. Ex non exstantibus autem creatus mundus, novellam habet substantiae recentemque nativitatem a Patre per Filium, hujusmodi utique substantialitatem cunctis accipientibus. Altius igitur adhuc contemplatus Verbi divinitatem, et creaturarum universam intelligentiam transcendentem beatissimus Joannes genituram ejus nec facturam dicere voluit, nec per elementa syllabarum factorem ingenitum. Unus enim est ingenitus Pater. Sed quia excedit evangelistarum, puto quia et angelorum perceptionem, et transcendit universa unigeniti Filii ineffabilis substantia. Non ergo reor quia de pietate cogitantes de hac aliquid interrogare (0908C)praesumant, propter quod dictum est: Altiora te ne quaesieris, et difficiliora te noli examinare (Eccli. III, 22). Nam sicut aliarum plurimarum, et hujus notitia humanae perceptioni celata est, quale est apud Paulum: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (II Cor. II, 9). Sed etiam stellas, inquit Deus ad Abraham, non potes enumerare, neque arenam maris: et guttas pluviae quis enumerabit (Gen. XV, 5, et Eccli. I, 2)? Quis ergo audeat interius [ ed., exterius] perscrutari subsistentiam Verbi Dei, nisi forte vesanus sit? De qua propheticus spiritus dicit: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Nam et ipse Salvator noster praestare volens omnibus in hoc mundo columnis, hujus notitiam ab eis exonerare festinavit, (0908D)significans ultra naturam esse omnium rerum hanc animadversionem, soli vero Patri tantum adjacere hujus scientiae sacramentum: Nullus, inquit, novit quis est Filius, nisi Pater; et Patrem nemo novit, nisi Filius (Matth. XI, 27). Non ergo reor ignorare sapientes quia vesanum est sapere ex non existentibus factum Filium, cum utique non habeat temporale principium, quod ostenditur ex non existentibus factum. Nam si tempori inesse oporteret hoc quod aiunt: Erat quando non erat, aut spatio saeculi cujuscunque; et si verum est quia omnia per ipsum facta sunt, palam est quia omne saeculum, et tempus, et spatia, et aliquando, inter quae reperitur, quod aiunt, fuit, quando non fuit, per ipsum facta sunt. Et quomodo non est incredibile eum qui et tempora (0909A)fecit et momenta, inter quae est illud fuit quando non fuit, dicere aliquando non fuisse? Stultum enim est, et omni peccato plenum, eum qui causa est alicujus, eumdem dicere posteriorem illius genitura cujus causa est. Praecedit enim secundum eos Sapientia Dei, quae creavit universa, illud spatium, in quo dicunt nondum factum Filium a Patre, mentiente secundum eos Scriptura, quae dicit, Primogenitum eum esse universae creaturae (Coloss. I, 15). Consona siquidem istis clamat et magniloquus Paulus, dicens de eo: Quem posuit haeredem omnium, per quem fecit et saecula (Hebr. I, 2). Sed etiam in ipso creata sunt omnia quae in coelis, et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive principatus, sive potestates, sive dominationes, sive sedes, omnia per ipsum et in ipso (0909B)creata sunt, et ipse est ante omnia. Cum ergo impia esse monstretur argumentatio qua dicunt ex non existentibus factum Filium, necesse est Patrem semper esse Patrem. Est enim Pater semper Filio praesente, propter quem appellatur Pater; semper Filio sibi praesente semper est Pater perfectus, et sine defectione consistens, non temporaliter, neque ex spatio, neque ex non existentibus generans unigenitum Filium. Quid autem amplius sit scelestum quam dicere non fuisse aliquando Sapientiam Dei, quae dicit: Ego eram apud eum cohabitans [ed., Niv. et Frob., coaptans], ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 30); aut dicere virtutem Dei aliquando non exstitisse? aut Verbum ejus accepisse principium, aut alia ex quibus Filius agnoscitur et figuratur Pater? Nam (0909C)qui splendorem gloriae (Hebr. I, 3) non dicit exstare, una perimit et principale lumen, cujus splendor est. Si autem et imago Dei non fuit semper, patet quia nec cujus imago est; sed etiam cum non est figura subsistentiae Dei, una perimitur et ille qui in omnibus ab eo figuratur. Ex quo apparet filietas Salvatoris nostri, nullam habens commixtionem ad caeterorum filietatem. Quemadmodum enim ineffabilis ejus subsistentia incomparabili excellentia transcendere probatur universa quibus ipse donavit ut sint, ita et filietas ejus naturalis existens paternae divinitatis, ineffabili sublimitate differt ab eis qui per eum in adoptionem adoptati sunt filii. Is enim inconvertibilis existens, natura perfectus est, et in omnibus nihil egens; hi vero in utroque mutabilitati subditi egent (0909D)ejus auxilio. In quo enim proficere potuit Sapientia Dei, aut in quo ejus veritas augeretur? Aut Deus Verbum quomodo potest meliorari, cum sit vita verumque lumen? Si autem hoc est, quanto magis vecors est dicere Sapientiam aliquando aut Dei Virtutem fuisse infirmitatis capabilem, aut irrationabilitatis Verbum, et per hoc rationem obscuratam, aut vero lumini tenebras esse permixtas, Apostolo dicente: Quae communio luci ad tenebras? aut quae concordia Christi cum Belial (II Cor. VI, 15)? Nec non et Salomone clamante (Prov. XXX, 19), impossibile est vel usque ad opinionem invenire vias serpentis super petram, quae secundum Paulum Christus est? Porro creaturae ejus homines et angeli benedictionem ejus acceperunt, virtutibus contendentes proficere mandatisque (0910A)legitimis, quatenus non peccarent. 218 Dominus vero noster naturaliter Filius Patris existens, ab omnibus adoratur. Illi deponentes spiritum servitutis, ex bonis operibus et provectu spiritum filiationis accipientes, per naturalem Filium adjuti, fiunt et ipsi adoptionis filii. Istius autem propriam et naturalem praecipuamque filiationem Paulus etiam de Deo manifestavit, dicens: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis, id est, qui natura non sumus filii, tradidit illum (Rom. VIII, 32). Ad distinctionem namque non propriorum, illum proprium esse Filium dixit. In Evangelio autem: Hic est Filius, inquit, meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). In Psalmis vero Salvator ait: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu (Psal. II, 7): germanitatem (0910B)naturae declarans, significat non esse ejus naturales quoslibet alios filios praeter istum. Quid etiam quod ait: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3)? Nonne clare demonstrat naturalem paternae generationis filiationem, quam non morum diligentia et exercitatione provectus, sed proprietate naturae sortitus est? Unde et intransgressibilem habet filiationem Unigenitus Patris. Rationabilium vero filiationem non eis naturaliter existentem, sed opportunitate morum et dono Dei etiam mutabilem ratio novit. Videntes enim, inquit, filii Dei filias hominum, acceperunt sibi uxores ex ipsis (Genes. VI, 2). Et iterum: Filios genui et exaltavi; ipsi vero spreverunt me (Isai. I, 2), per Isaiam Deum dixisse didicimus. Multa dicturus, dilectissimi, transeo, onerosum esse putans (0910C)pluribus verbis unanimes admonere doctores. Vos ipsi enim estis eruditi divinitus, non ignorantes quia doctrina quae nuper contra pietatem surrexit ecclesiasticam, Hebionis est, et Artemonis, et zelus Pauli Samosateni de Antiochia, synodali conventu omnium episcoporum ab Ecclesia pulsi. Cui succedens Lucianus, extra synagogas mansit trium episcoporum plurimo tempore. Quorum impietatis faecem sorbentes isti, nunc nobis, ex non existentibus illorum plantationes absconsas pullulare fecerunt Arius, et Achillas, et cum illis concilium malignantium; et nescio quomodo in Syria tres ordinati episcopi, eo quod consenserint eis, et ad pejora flammati sint. De quibus sententia in vestra sit probatione reposita, qui salutarem passionis humilitatem, et exinanitionem, et (0910D)voluntariam paupertatem, et voces, quas propter nos Salvator suscepit, memoria retinetis. Igitur ad ostensionem supernae et antiquae divinitatis ejus haec congruunt, significativisque sermonibus naturalis ejus gloria, et imperium, et apud Patrem mansio clarius explicatur. Quale est illud: Ego et Pater unum sumus (Joan, X, 30), non Patrem semetipsum appellans, neque substantialiter duas naturas, quae est una, declarans: sed quia Paternam servandi plenitudinem Filius habet perfectam naturam, per omnia et similitudinem Patris gerens, et immutabilis ejus imago existens, atque principalis causae expressa figuratio. Unde etiam tunc Philippo cupienti videre Patrem Dominus sine invidia se demonstrat. Nam cum diceret: Ostende nobis Patrem, ait: Qui videt me videt et (0911A)Patrem (Joan. XIV, 8, 9): tanquam per speculum sine macula et animatum per divinam ejus imaginem contemplaretur Patrem; quem similiter in Psalmis sanctissimi viri canunt, dicentes: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). Quapropter et qui honorat Patrem, honorat et Filium; et qui honorat Filium, honorat et Patrem, et recte. Omnis namque vox impia quae in Filio dici praesumitur, ad Patrem quoque refertur. Sed mirum non est quod scripturus sum, o charissimi, si falsas adversum me derogationes, et contra piissimum nostrum populum delatas insinuo. Hi enim qui contra deitatem Filii Dei castra constituunt, neque contra nos ingratas calumnias exercere formidant: quoniam nec priscorum quempiam dignantur sibimet comparare, neque praeceptoribus (0911B)se, a quibus nos ab infantia eruditi sumus, aequare patiuntur; neque comministrorum quemquam nunc ubicunque consistentium in mensura sapientiae reputant, quasi soli sapientes, et nihil commune habentes, atque novorum dogmatum inventores, et quibus solis revelata sunt quae a nullo altero sub sole intellecta noscuntur. O scelesta superbia, immensa vesania, vanae gloriae furor, ac sapientia Satanae, in animas eorum nequissimas vehementer insiliens! Non deterruit eos antiquarum Scripturarum Deo amabilium explanatio, non comministrorum consors reverentia de Christo ferocitatem eorum mansuefecit; quorum scelesta opera nec daemones ferre patiuntur, quando vocem blasphemam contra Filium Dei promere non praesumunt. Haec igitur jacula secundum (0911C)praesentem virtutem dirigantur adversus eos qui erudita [ ed., inerudita] materia contra Christum exacuuntur ad bellum, et adversus pietatem ejus calumnias inferre contendunt. Aiunt enim nos adversantes fabulas, ex quibus inventum est dici, ex non exstantibus, impiam et non scriptam contra Christum blasphemiam praedicare, id est duo ingenita: ipsi potius duorum alterum necessario esse oportere dicentes ineruditi, aut ex non exstantibus Filium esse sapiendum, aut indubitanter dicere ingenita duo. Ignorantes imperiti quia multum est inter Patrem ingenitum, et ea quae ab eo ex non exstantibus sunt creata rationabilia et irrationabilia; quorum media existens natura unigenita, per quam universa ex non exstantibus fecit Pater Dei Verbi, ex ipso vero Patre nativitatem (0911D)habet, sicut et ipse Dominus alicubi testatus est, dicens: Qui diligit Patrem, diligit Filium qui ex eo natus est (I Joan. V, 1). De quibus nos ita credimus, sicut apostolicae placet Ecclesiae, in unum ingenitum Patrem, nullam habentem causam ut esset, inconvertibilem et immutabilem, semper idem, et similiter se habentem, nec provectum nec imminutionem recipientem, Legis, et Prophetarum, Evangeliorumque datorem, patriarcharum et apostolorum Dominum, omniumque sanctorum; et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, natum non ex non exstante, sed ex exstante Patre; non secundum corporum similitudines incisionibus, aut divisionum effluxionibus, sicuti Sabellio et Valentino placet, sed ineffabiliter et inenarrabiliter secundum eum qui dixit, (0912A)sicut supra posuimus: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Subsistentia [ ms. Theod., substantia] videlicet ejus omni creatae naturae imperscrutabili existente, sicut et ipse Pater imperscrutabilis est, eo quod non capiat rationalium natura scientiam, qua Pater genuit Filium. Quod quidem non a me convenit dicere viro [ ed., Niv. et Frob., discere viros] spiritu veritatis impleto; erudiente quippe nos Christi voce, qua dicit: Nullus novit quis est Pater, nisi Filius; et nullus novit quis est Filius, nisi Pater (Matth. XI, 27); et asserente eum inconvertibilem et immutabilem se sicut Patrem, 219 nihil egentem, perfectum Filium, aequalemque Patri soli ingenito. Imago enim est integerrima et immutabilis Patris; et omnino imaginem convenit (0912B)esse plenam, per quam non desit aliquid ab aequalitate ejus cujus imago est, sicut ipse Dominus docuit, dicens: Pater meus major me est (Joan. XIV, 28); secundum quod semper etiam esse Filium ex Patre credimus. Splendor enim est gloriae, et figura paternae substantiae [ ed. V., subsistentiae] (Hebr. I, 3). Sed nullus hoc, semper, ad suspicionem ingeniti sumat, sicuti putant qui sensus animae caecatos habent. Nam neque erat, neque semper, neque ante saecula, idem est quod ingenitum. Sed nec quilibet humanus intellectus ab hominibus nominatus indicare valet hoc, quod dicimus ingenitum, sicut et vos aestimare credo, et de omnium vestrorum confido proposito, nullo modo quibuslibet nominibus ingenitum declarandum [ ed., Niv. et Frob., declarantium]. Videntur (0912C)enim haec nomina veluti temporum esse productiva: digne tamen ipsius Unigeniti divinitatem, et veluti dicam antiquitatem nequaquam significare valentia, cum sancti videlicet viri secundum suam unusquisque virtutem sacramentum hoc aperire conati sint: veniam poscentes ab auditoribus per satisfactiones rationabiles, dicendo de se: Protulimus quod pertingere praevaluimus. Si quid autem ultra hominem exspectant, quicunque viri et ad majus innituntur eloquium, illud quod ait: Ex parte cognoscimus (I Cor. XIII, 9), jam putantes esse destructum; palam est, quia multum spe sua deficiunt. Igitur erat, et semper, et ante saecula, quodcunque sit, non tamen est id quod ingenitum. Ergo ingenito quidem Patri propria dignitas est servanda [ ms. Lyr., conferenda], (0912D)nullam dicentes ei causam fuisse ut esset; Filio vero congruus distribuatur honor. Sine principio enim a Patre sciamus ejus esse nativitatem, culturam ei, sicut praediximus, tribuentes pie, atque cum bona opinione super eo, erat, et semper, et ante saecula, praedicantes; divinitatem quippe ejus perscrutantes, sed imagini et perscrutationi Patris perfectam aequalitatem per omnia devoventes. Proprium vero solum dicentes Patris, quod ingenitus est, cum et ipse Salvator dixerit: Pater meus major me est (Joan. XIV, 28). In hac itaque pia de Patre Filioque sententia, sicut nos divinae Scripturae docent, unum Spiritum sanctum confitemur, qui replevit et Veteris Testamenti sanctos homines, et Novi sacratissimos praeceptores: in unam et solam catholicam et apostolicam (0913A)semper Ecclesiam, quae et invincibilis est, licet omnis mundus adversus eam pugnet, et victrix totius adversae impietatis existens, securos nos faciente Patrefamilias ejus, cum clamat, Habete fiduciam: ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Hoc novimus actum post resurrectionem a mortuis, quorum primitiae factus est Dominus noster Jesus Christus carne vera indutus, et non putative ex Dei Genitrice Maria; qui in novissimis temporibus pro damnatione peccati ad humanum genus adveniens, crucifixus et mortuus est; sed non propterea divinitate sua minor factus. Resurrexit enim a mortuis, assumptus est in coelum, et sedet ad dexteram Majestatis. Haec igitur ex parte in hac epistola figuravi, onerosum credens singula sub scrupulositate conscribere, eo quod sciam sanctum (0913B)studium vestrum talia non latere. Haec docemus, haec etiam praedicamus, haec sunt apostolicae Ecclesiae dogmata, pro quibus etiam morimur, et destruere ea volentes nullatenus formidamus. Qui licet verberibus nobis extorqueant, nos tamen spem non aversamur nostram. Horum igitur adversarii, id est, Arius et Achillas, et qui cum eis sunt veritatis inimici, ab Ecclesia sunt procul expulsi, alieni facti a pia doctrina nostra, secundum beatum Paulum dicentem: Quicunque vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit, licet angelum de coelo se esse fingat (Galat. I, 8). Sed etiam si quis aliis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et doctrina, quae secundum pietatem est, inflatur, nihil sciens, et reliqua. Hos igitur anathematizatos a fraternitate nullus vestrum (0913C)suscipiat, aut habere patiatur ea quae ab eis vel dicuntur vel conscribuntur. Cuncta enim velut magi homines mentiuntur: quia veritatem loqui non possunt. Circumeunt denique civitates, nihil studentes aliud, nisi ut amicitiarum schemate et nomine pacis per figmenta vel blandimenta litteras dent et accipiant; ut errare faciant per haec deceptas a se mulierculas. Hos ergo qui contra Christum tanta praesumunt, quique Christianitati tam publice derogaverunt, qui inter judicia persecutiones nobis, quantum in ipsis est, excitare non cessant, et ineffabile sacramentum nativitatis [ ed. V., Christianitatis] Christi enervare moliuntur, aversamini, dilectissimi; et unanimes atque concertatores nobiscum contra eorum vesanam estote praesumptionem, ad similitudinem (0913D)comministrorum nostrorum, qui indignati sunt, et adversus eos mihi scripserunt, et in tomo quem etiam vobis direxi per filium meum archidiaconum [ alias, Architum diaconum] subscripserunt, tam totius Aegypti et Thebaidis, quam Libyae et Pentapolis, Syriae, Pamphyliae, Asiae, Cappadociae, sacerdotes, aliarumque provinciarum, ad quorum instar etiam vos confido eum suscipere. Multis itaque mihi contra nocentes remediis existentibus, etiam hoc inventum est utile medicamen: quia convertuntur seducti ab eis populi, nunc nostris sacerdotibus obedientes, et ad poenitentiam per eos accedere festinantes. Salutate ad invicem fraternitatem quae apud vos est. Valere vos in Domino opto, charissimi. Sunt autem qui anathematizati sunt, ex presbyteris quidem Arius, ex (0914A)diaconibus autem Achillas, Euzoius, Aithalis, Lucius, Sarmatius, Julius, Menas, alter Arius, et Helladius.

Consona his direxit et Philogonio Antiochenae praesuli civitatis, et Eustathio, qui tunc Beroeensem gubernabat Ecclesiam, et aliis apostolicorum dogmatum defensoribus. Sed neque Arius quiescere passus est; scripsit enim et ipse concordibus suis. Quia vero nihil falsi contra eum scripsit sacratissimus Alexander, ipse Arius litteris suis scriptis ad Nicomediensem Eusebium protestatus est. Quam epistolam inserere non omittam, ut communicatores impietatis ejus ignorantibus possim facere manifestos. THEODORETUS, lib. I, c. 4, p. 8. 220

CAPUT XV. Epistola Arii ad Eusebium. (0914B)

Domino desiderabilissimo, homini Dei, fideli, orthodoxo Eusebio, Arius, qui persecutionem ab Alexandro papa patitur injuste propter omnia vincentem veritatem, quam tu quoque defendis, in Domino salutem.

Patre meo Ammonio veniente Nicomediam, rationabile judicavi te salutare per eum, sciens dilectionem pariter et affectum quem circa fratres propter Deum habere dignosceris. Vehementer nos vastat atque persequitur, et omnem benignum animum movet adversum nos episcopus Alexander, ita ut etiam de civitate nos expulisset, velut homines sine Deo: quoniam non concordamus ei publice dicenti, Semper Deus, semper Filius; Simul Pater, simul Filius; (0914C)coexistit ingenito Deo Filius; semper genitus est; ab ingenito genitus est; neque cogitatione, neque atomo quidem praecedit Deus Pater; semper Filius ex ipso Deo est. Et quoniam Eusebius frater tuus Caesariensis, et Theodotus, et Paulinus, et Athanasius, et Gregorius, et Aetius, et omnes per Orientem dicunt, quia praeexistit Deus Filio sine principio, anathema facti sunt, praeter solum Philogonium, et Hellanicum, et Macarium, homines haereticos, ineruditos; quorum alii quidem dicunt Filium eructuationem, alii vero propositionem, alii coingenitum. Quas impietates nec audire possumus, licet innumeras mortes nobis minentur haeretici. Nos autem quoniam dicimus, et sapimus, et docuimus, et docemus, quia Filius non est ingenitus, nec ingeniti pars ullo modo, neque ex aliquo (0914D)subjecto; sed quoniam voluntate et consilio subsistit ante tempora, et ante saecula plenus Deus, unigenitus, convertibilis; et antequam generaretur, aut crearetur, aut praedestinaretur, aut fundaretur, non erat: ingenitus enim non erat, persecutionem patimur quia diximus: Principium habet Filius, Deus autem sine principio est; et quia diximus, Ex non exstantibus est. Sic autem diximus secundum quod nec pars Dei est, nec ex aliquo subjecto; propterea persecutionem patimur. De caetero tu nosti. Valere te in Domino opto, memorem tribulationum nostrarum, Collucianista vere Eusebie, id est, pie.

Eusebius itaque Caesareae erat episcopus, Theodotus Laodiceae, Tyri Paulinus, Athanasius Anazarbi, et Gregorius Beryti, Aetius autem Lyddae. Lydda (0915A)vero est quae nunc Diospolis appellatur. Hos ergo Arius concordes se habere gloriabatur. Hostes autem vocavit Philogonium praesulem urbis Antiochenae, Hellanicum Tripoleos, et Macarium Hierosolymorum, adversus eos sarciendo calumnias: quoniam aeternum et ante saecula Filium, et cum Patre aequi honoris ejusdemque substantiae praedicabant.

Hanc igitur Eusebius dum suscepisset epistolam, et ipse venenum suae impietatis evomuit, scribens hoc modo Paulino episcopo Tyri. THEODORETUS, lib. I, cap. 5, p. 20.

CAPUT XVI. Epistola Eusebii ad Paulinum episcopum Tyri.

Domino meo Paulino Eusebius in Domino salutem.

(0915B)Neque domini mei Eusebii studium pro veritate verbi tacitum est, sed usque ad nos pervenit, neque tuum, domine, super hac causa silentium. Et, ut consequens erat, de domino quidem meo Eusebio laetati sumus: de te vero tristamur, arbitrantes taciturnitatem tanti viri nostram esse devictionem [ mss. et edit. V., devotionem]. Quapropter rogo te scientem quoniam indecens est virum sapientem alia sapere, et tacere veritatem, ut spirituali ratione commotus ad scribendum de hujusmodi rebus incipias; cum et tibi sit utile et audientibus te: maxime dum per consequentiam scripturae, et vestigia sermonum ejus, et voluntatis [ mss., voluptatis] scribere cuncta volueris. Quoniam neque duos ingenitos audivimus (0915C)aliquando, neque unum in duos divisum. Neque corporale aliquid passum esse didicimus aut credidimus, domine meus; sed unum quidem ingenitum, unum vero ab eo vere, et non ex ejus substantia factum, et, universaliter dicendum, nequaquam cum ingenita natura participantem aut existentem ex ejus substantia, sed factum perfecte, aliud natura atque virtute, quantum attinet ad integram similitudinem, affectum potestatemque factoris, factum scilicet inenarrabiliter. Quod etiam cogitationi non solum humanae, sed etiam quae ultra omnes homines est, incomprehensibile judicamus et credimus. Et haec quidem non rationibus nostris obstricti, sed ex Scriptura sancta discentes, dicimus creatum esse, et fundatum, et genitum substantia, et inconvertibili et ineffabili natura, similitudine factoris, sicut ipse Dominus (0915D)ait: Dominus creavit me in initio viarum suarum, in opera sua, et ante saecula fundavit me, ante omnes colles genuit me (Prov. VIII, 22). Si autem ex eo, hoc est ab eo erat, quasi pars ejus vel ex fluxu substantiae, nequaquam creatus aut fundatus esse diceretur. Neque tu ignoras hoc, domine vere, quia quod ex ingenito existit, creatum jam ab alio, aut ab eo, aut fundatum non erit ab initio: ingenitum eum dicere, ostensionem quamdam praebet, quasi ex paterna substantia sit natus, et habeat ex eo aequalitatem naturae. Scimus enim quod non de eo solo genitum dicit Scriptura, sed etiam de dissimilibus ei natura per omnia. Nam et de hominibus ait: Filios genui, et exaltavi; ipsi vero me spreverunt (Isai. I, 2); (0916A)et iterum: Deum, qui te genuit, dereliquisti (Deut. XXXII, 18). Et alius quidam ait: Qui peperit guttas roris (Job XXXVIII, 28); non naturam ex natura narrans, sed uniuscujusque creaturae ex ejus voluntate nativitatem. Non enim ex ejus substantia sunt, sed omnia voluntate ejus facta, sicuti facta sunt. Ille siquidem Deus est: haec autem ad similitudinem ejus verbo similia futura, secundum spontaneum motum facta. Et omnia quidem per eum a Deo facta, cuncta tamen ex Deo. Quae percipiens et exponens secundum datam tibi divinitus gratiam, scribere domino meo Alexandro festina. Confido enim quia si 221 scripseris illi, convertetur. Saluta omnes qui in Domino sunt. Valentem te et pro nobis orantem gratia Dei custodiat, domine. THEODORETUS, lib. I, c. 6.

CAPUT XVII. De potentia Eusebii Nicomediensis. (0916B)

Talia et isti alterutris scribebant, contra veritatem se armantes ad praelium. Et pejus fiebat malum ad contentionis incendium per eos qui haec scripta suscipiebant. Consentientes igitur Alexandro, etiam in ejus tomo subscribebant; alii vero contraria faciebant. Praecipue tamen movebatur ex adverso Nicomediensis Eusebius, quoniam in epistola sua graviter ejus memoriam fecerat Alexander. Poterat autem illo tempore nimis Eusebius, quia tunc imperator Nicomediae morabatur. Nam ibi ante paululum temporis Diocletianus et qui circa eum erant regalia constituerant. Propterea ergo multi episcoporum obediebant Eusebio. Et ille frequenter scribebat Alexandro (0916C)quidem, ut deserens quaestionem quae movebat tumultum, susciperet Arium et sequaces ejus; per civitates autem diversis episcopis, ne consentirent scriptis Alexandri. Unde omnia erant valde turbata. Non enim solummodo Ecclesiae praesules ratiocinationibus inter se certare videbantur, sed etiam populus divisus erat. Alii namque istis, alii vero consentiebant illis. Et ad tantum causa venit incendium, ut in publico et in ipsis theatris Christianitati derogaretur. Hi quidem in ipsa Alexandria positi, tanquam jam victores de superioribus persecutionibus facti, potius armabantur, legationesque mittebant ad provinciales episcopos; hi vero in alteram divisi partem, illorum simili seditioni communicabant. SOCRATES, lib. I, cap. 3; edit. Christoph. et Vales. cap. 6, (0916D)p. 13.

CAPUT XVIII. De Meletianis, et quomodo sint ab Ecclesia segregati, et quia nolente Alexandro Arium suscipere, per diversa loca Ariani concilia celebrabant.

Miscebantur igitur Arianis Meletiani ( An Dom. 315), qui dudum fuerant ab Ecclesia segregati. Qui vero sint isti dicendum est. Sub Petro Alexandrinae civitatis episcopo, qui suscepit Diocletiano imperante martyrium, Meletius quidam episcopus unius civitatis Aegyptiorum depositus est, et propter multas alias causas, et maxime quia in persecutione fide negata sacrificaverat. Ergo damnatus multos habuit sequaces, et haeresiarches factus est eorum qui hactenus (0917A)ab eo in Aegypto Meletiani vocantur: nullam justitiae satisfactionem habens, cur remanserit ab Ecclesia separatus. Dicebat quidem injustitiam se passum, et obloquebatur saepius, derogabatque Petro. Sed Petrus in persecutione, percepta martyrii palma, defunctus est. Iste vero retulit detractiones in Achillam, qui post Petrum suscepit episcopatum; et rursum in Alexandrum, qui post Achillam noscitur ordinatus. Inter haec igitur supervenit quaestio Ariana, et Meletius una cum suis defendebat Arium, conspiratione facta cum eo adversus episcopum. Quibuscunque enim prava videbatur Arii secta, suscipiebant semper Alexandri [ ed., super Ario] sententiam, tanquam justum contra consentaneos Arii ejus videretur esse decretum. Scribebant autem et qui circa Eusebium (0917B)Nicomediae erant, et alii quibus Arii opinio complacebat, quatenus solveretur quidem praemissa damnatio, et in Ecclesiam damnati reducerentur, quasi nihil mali profiterentur. Sic itaque diversis epistolis ad Alexandrinum episcopum destinatis, fecerunt harum epistolarum collectiones, Arius quidem earum quae pro se erant, Alexander autem contra Arium. Et hinc occasio contentionis oborta est haeresibus quae nunc ubique circumvolant, hoc est, Arianorum, Eunomianorum, et quicunque nomen habent a Macedonio. Singuli namque horum ipsis epistolis testibus usi sunt in defensionem haeresis suae. SOCRATES, lib. I, cap. 3; edit. Christ. et Vales. cap. 6, p. 14.

Cum vero saepe supplicantes Alexandro qui circa (0917C)Eusebium erant, non inclinassent eum, tanquam injuriam passi malignabantur, et acriores ad roborandum Arii dogma sunt facti; conciliumque in Bithynia colligentes, scripserunt episcopis universis, ut tanquam recte credentibus communicarent Arianis, et agerent ut Alexander quoque communicaret eis. Dumque eorum studium defecisset, Alexandro non consentiente, legatione fungitur Arius apud Paulinum episcopum Tyri, et Eusebium Pamphili pontificem Caesareae Palaestinae, et Patrophilum Scythopoleos: petens una cum suis ut juberetur cum populo qui cum eo erat solemnia sacramenta Ecclesiae celebrare, tanquam ipse prius presbyterorum habuisset officium; esse dicens consuetudinem in Alexandria, sicut etiam nunc, ut uno existente super omnes episcopo, presbyteri seorsum ecclesias obtinerent, et populus in eis (0917D)collectas solemniter celebraret. Tunc illi una cum aliis episcopis in Palaestina congregati, tale decretum super petitione Arii protulerunt, jubentes eos collectas exercere sicuti prius; esse tamen subditos Alexandro pontifici, et deprecari semper ut ejus pace et communione fruerentur. Cumque etiam in Aegypto multis conciliis celebratis, haeresis pullularet, ita ut usque ad regalia perveniret, non mediocriter Constantinus imperator affligebatur, eo quod religione nuper inchoante crescere, multos a Christianitate dogmatum discordia revocaret [ ms. Lyr., a Christianitatis dogmate discordare videret]. Et propterea culpabat Arium et Alexandrum, eisque scribens arguebat, quia cum latere potuisset haec quaestio, eam deduxissent (0918A)ad medium, et vehementi studio contentionis movissent quae nec quaerenda erant, nec ab initio cogitanda, aut cogitata potius taciturnitati jure tradenda, cum utique ab alterutris non sejungi potuissent, licet ex aliqua parte dogmatis dissonarent. Alexandro siquidem et Ario, aliquando culpans, aliquando suadens, talia scripsit, quarum litterarum partem hic poni non est incongruum. Tota enim epistola in libris Eusebii posita est in Vita Constantini. SOZOMEN., lib. I, cap. 14, edit. Christoph. et Vales. cap. 15, p. 427. 222

CAPUT XIX. Epistola Constantini principis ad Alexandrum pontificem Alexandrinum, et ad Arium, per quam hortatus est ut reverterentur ad pacem.

Victor Constantinus Maximus, Pius, Alexandro et Ario.

(0918B)Didici tunc natam praesentis quaestionis originem, quando tu, o Alexander, a presbyteris requirebas quid unusquisque eorum de quodam loco [ ms. Lyr., verbo] in lege conscripto, magis autem pro vanae cujusdam quaestionis parte sentiret. Tuque, o Ari, quod neque principio cogitari debuerat, cogitatum taciturnitati tradi potius competebat, illud improvide protinus objecisti, unde, discordia inter vos emergente, mysteria contemnuntur. Sanctus vero populus in utraque divisus est, communis corporis congruentia separatur. Ergo uterque vestrum ex aequo voluntatem praebens, in quo vos confamulus vester juste monet obediat. Hoc itaque neque requirere dignum est, neque de talibus respondere quaerentibus. Hujusmodi enim quaestiones, quae non cujusquam legis necessitate (0918C)proponuntur, inutilis vacationis tempus exquirunt. Et licet causa cujuspiam naturalis exercitii fiant, tamen debemus eas intra sensum claudere, et non prompte in publica conciliabula deportare, nec omnium auribus inconsulte committere. Quantus enim est unusquisque hominum, ut possit ita magnarum rerum et valde difficilium virtutem aut ad perfectum inspicere, aut interpretari digne? Aut si quis hoc facere, difficile tamen, possit, quantae parti populi suadebit? Aut quis tantarum quaestionum subtilitates extra lapsus sui periculum sustinebit? Ergo fugienda sunt in talibus multiloquia, ne forte dum infirmitate nostrae naturae minime quod proponitur explicatur, mente discentium auditorum pro tardiori intellectu ad perfectam quaestionis perceptionem pervenire (0918D)non valente, ad necessitatem blasphemiae, aut schismatis populus abducatur. Quapropter et interrogationes incautae, et responsiones improvidae aequam alterutris veniam tribuant ex utroque. Non enim pro summo legis mandato apud vos occasio certaminis inflammata est, neque nova quaedam pro Dei religione haeresis introducta; sed unam eamdemque rationem habetis, sicut etiam unum communionis signum. Vobis enim inter alterutros pro parvulis et valde modicis contendentibus causis, tantum Dei populum, quem vestris orationibus et prudentia convenit gubernari, discordare nec decet, nec omnino fas esse credibile est. Ut autem parvo quodam exemplo sapientiam vestram commoneam, nostis etiam ipsos (0919A)philosophos quia in uno quidem dogmate cuncti consentiunt; cum vero in quadam sententiae parte discordant, licet disciplinae virtute separentur, tamen ad invicem corporis unitate conspirant. Cum haec ita sint, quanto potius justum est vos, magni Dei ministros, in voluntate religionis alterutris esse concordes? Consideremus itaque ratione majori, et ampliori intelligentia cogitemus, si recte se habeat propter parva et vana sermonum certamina fratres fratribus resultare, et honorem concilii per vos impia contentione discerpere, dum ad invicem pro sic parvis et nequaquam necessariis litigatis. Vulgaria sunt haec et infantum fatuitatibus magis accommodanda, quam sacrorum virorum et prudentium intelligentiae consona. Recedamus ergo volentes a tentationibus (0919B)diabolicis. Magnus Deus noster Salvator universorum commune omnibus lumen effulsit, cujus providentia hoc meum, ministri Dei, studium ad perfectionem venire permittite; ut vos illius populum mea allocutione, et ministerio, et monitionis instantia, ad synodalem possim revocare communionem: quia, sicut dixi, una quaedam in vobis est fides, et unus secundum vos haereseos intellectus, legisque praeceptum suis partibus in unius voluntatis propositum tendit. Hoc ergo quod vobis inter alia contentionem excitavit, quoniam non attinet ad totius legis virtutem, separationem quamdam et seditionem inter vos non debet efficere. Dico autem haec non tanquam cogens vos omnibus modis huic satis optimae et qualiscunque sit, consentire quaestioni; potest enim et (0919C)honor concilii a vobis integer custodiri, et una atque eadem omnibus communio conservari, licet aliqua in vobis particulariter ad invicem pro parvo quodam contentio generetur: quoniam non omnes in omnibus idem volumus, neque una in nobis natura versatur, aut voluntas una cognoscitur. De divina siquidem providentia una quaedam in vobis sit fides, una prudentia, unus in Deo consensus. Quae vero pro his frivolis quaestionibus inter alterutros disputata sunt, licet non in unam sententiam colligantur, manere tamen intra sensum debent, mentis ineffabilitate servata. Communis autem charitatis praecipuum sacramentum, et veritatis fides, et honor circa Deum atque religionem legis apud vos inconcusse permaneat. Revertimini ergo ad alterutras amicitias atque (0919D)gratiam; reddite universo populo vestros amplexus; vosque ipsos, velut proprias animas expiantes [ ms. Lyr., atque vos ipsos vestris amicis expiantes], alterutros rursus agnoscite. Suaviores enim crebro sunt amicitiae post inimicitiarum causas ad concordiam restitutae. Reddite ergo mihi tranquillos dies noctesque (0920A)securas, ut quaedam jucunditas puri luminis et vitae jam quietae apud me laetitia conservetur; alioquin fuerit necessitas ingemendi, et semper lacrymis ingravari, et nequam saeculum libenter ferre vivendi. Dei namque populos, id est confamulos meos, sic injuste et noxia vestri contentione divisos, congregari jam tempus est. Ut autem hujusmodi tristitiae meae magnitudinem sentiatis, audite. Dudum veniens ad Nicomediensium civitatem, repente ad Orientem pergere festinabam. Cumque ad vos tenderem, et plurima jam parte vobiscum essem, hujus rei nuntio sum retentus: ne oculis videre compellerer quae impossibile judicabam ad sensum aurium posse pervenire. Quapropter aperite jam mihi per vestram concordiam Orientis vias, quas contentione clausistis (0920B)alterutra; velociterque mihi concedite, vosque ipsos et alios universos populos videre laetos, et pro communi omnium concordia ac libertate debitam gratiarum actionem favorabilibus eloquiis Deo persolvere. SOCRATES, lib. I, cap. 4; edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 15. 223

CAPUT XX. Quia tam pro Ariana quaestione quam pro Paschae definienda festivitate in Nicaea fecit Constantinus celebrare concilium.

Alexandro siquidem et Ario, nunc culpando, nunc admonendo, haec scripsisse dignoscitur. Graviter autem ferebat, audiens aliquos contra omnium statutum agere Paschae festivitatem. Tunc etenim in urbibus (0920C)Orientis discordantes quidam ob hoc, alterutra quidem societate divisi non erant, Judaico tamen more festivitatem dominicam celebrabant, et, ut assolet, splendorem collectae tali discretione foedabant. Propter utraque igitur quietam esse Ecclesiam festinabat princeps; seque putans hoc malum posse praeoccupare antequam ad plurimos perveniret, misit virum circa se fide et vita simul insignem, et confessionibus priorum temporum dogmate comprobatum, qui compacaret [ ms. Lyr., compellaret] Aegyptios propter dogma tumultuantes, et Orientales propter Pascha discordes. Fuit autem Osius, Cordubae civitatis episcopus. Cumque praeter spem causa procederet, et haeresis potius quam pax sperata valuisset, nihil impetrans remeavit qui fuerat pro pace directus (0920D)Ecclesiarum. Tunc illud famosissimum in Nicaea concilium fervor principis excitavit: publicis asinis, atque mulis, et curracibus equis episcopos, et qui cum eis erant, ad synodum venire praecipiens. SOZOMEN., lib. I, cap. 15; edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 429.

LIBER SECUNDUS. (0919)224

CAPUT PRIMUM. De praesulibus Ecclesiarum qui interfuerunt Nicaeno concilio. (0919D)

Communicabant igitur Nicaeno concilio ( An. Dom. 527) ex apostolicis quidem sedibus Macarius Hierosolymitanus , (0920D)Eustathius jam praesidens Antiochenae apud Orontem Ecclesiae, et Alexander Alexandriae, quae est apud stagnum Mariam. Julius autem Romanus episcopus propter senectutem defuit; erantque pro eo praesentes Vitus et Vincentius presbyteri ejusdem (0921A)Ecclesiae. Super hos autem et alii plurimi boni et optimi ex diversis gentibus convenerunt. Alii quidem ad intelligendum et dicendum nimis idonei, scientiaque sacrorum librorum, et alia eruditione disciplinati, vitaeque virtute praeclari. Alii vero in utroque probatissimi viri, quorum utile judico etiam nomina memorare. SOZOMEN., lib. I, cap. 16, ed. Christoph.

Tanquam stigmata Domini Jesu in corpore circumferentium secundum sacrum Apostolum. Erat enim Jacobus Antiochiae Mygdoniae, quam Syri et Assyrii Nisibin appellant, qui mortuos resuscitavit, vivos curavit, et alia innumera probatur operatus esse miracula. Sed haec superfluum arbitror huic operi rursus inserere, quae in Deo amabili historia latius enarravi. (0921B)Paulus Neocaesareae, quod est castrum positum juxta ripas Euphratis. Is enim Licinii rabie demolitus est. Ambas enim manus ligatas habuerat ignitoque ferro combustas, quo fuerant nervi articulorum ejus a sua mobilitate siccati atque mortificati. Alii vero dextros oculos effossos habuerunt, alii dextras suras abscissas. Unus horum erat Paphnutius Aegyptius. Et absolute videbatur ibi populus athletarum Christi et martyrum in uno loco congregatorum. De quibus et Eusebius Pamphyli tertio libro in Constantini Vita haec ita dicit. THEODORETUS lib. I. cap. 7, p. 24.

Cunctarum igitur Ecclesiarum quae totam Europam, Libyamque, et Asiam replebant, simul erant ministrorum Dei congesta cacumina; unaque orationis (0921C)domus tanquam a Deo dilatata intrinsecus ferebat omnes in idem, Syros simul, et Cilicas, Phoenicasque, et Arabes, atque Palaestinos, inter hos et Aegyptios, Thebaeos, Libyas, nec non et qui ex Mesopotamia oriuntur, sed etiam Persa ad concilium venit episcopus. Verum nec Scytha defuit ex eorum choro, Pontusque, et Asia, Phrygia, et Pamphylia viros probatissimos praebuerunt. Aderant Thraces, et Macedones, Achivi et Epirotae, et horum quoque interius habitantes. Ipse autem Hispanorum valde famosus Osius unus erat, et simul plurimis assidebat. De regia vero civitate praesul Alexander propter senectutem defuit; presbyteri vero praesentes locum ejus implebant. Talem itaque a saeculo solus unus imperator Constantinus Christo coronam vinculo pacis exornans, suo (0921D)Salvatori de victoria inimicorum et hostium Deo docibilem [ ed. et ms. Santheod., decibilem] dedicavit; gratiarum actionis imaginem secundum nos apostolica plausione constituens. Tunc igitur ille sermo completus est: Collectos ex omnibus gentibus, quae sub coelo sunt, viros religiosos, inter quos erant Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes 225 Libyae secus Cyrenen, et advenae Romani, Judaei et proselyti, Cretes et Arabes (Act. II, 5, 9, 10, 11). Verumtamen hoc illis deerat, quod non, sicut isti, omnes ex Dei ministris utique consistebant. In praesenti siquidem choro multitudo erat episcoporum, numerum trecentorum excedens, sequentibus eos (0922A)presbyteris, ac diaconibus, et acolythis, quorum numerus non poterat comprehendi. Ministrorum vero Dei alii sapientiae sermone fulgebant, alii continentia vitae et patientia coruscabant; alii vero medio modo horum virtutibus ornabantur. Erant igitur inter eos alii temporis honorati longinquitate, alii juventute, et animi robore praemicantes, qui nuper venerant ad hujus ministerii cursum. Quibus videlicet omnibus imperator diebus quotidianis cibaria largissime ordinarat expendi. Haec itaque de his qui ibi collecti sunt Pamphili recitavit Eusebius. Cumque celebrasset imperator victricem contra Licinium festivitatem, et ipse occurrit ad Nicaeam. Clarebant autem inter episcopos Paphnutius ex superiori Thebaide, et Spiridion Cyprius. Cujus autem rei causa horum memini, (0922B)postea sum dicturus. SOCRATES, lib. I, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 19.

CAPUT II. De libellis oblatis imperatori, et ab eo jussis incendi, et de disputatione dogmatis Ariani. Aderant itaque cum episcopis viri disputationis experti verbis, studentes prodesse concilio. Ut autem assolet fieri, plurimi sacerdotum tanquam pro causis propriis decertare collecti, tempus se invenisse putarunt quo corrigeretur quod contristabat eos; et de quibus alium unusquisque forte culpabat, libellum offerens principi, quae in eo fuerant commissa narrabat. Cumque hoc quotidie facile proveniret, praecepit imperator certo die singulos de quibus (0922C)alium culparent facere manifestum. Cumque dies constituta venisset, libellos oblatos suscipiens, « Hae quidem accusationes, inquit, tempus habebunt proprium, id est, diem magni judicii, Judicem vero illum qui tunc futurus est omnibus judicare. Mihi ergo homini constituto, de hujusmodi rebus non licet habere auditorium [ ms. Lyr., auditum], sacerdotum scilicet accusantium simul et accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrari, qui judicentur ab aliis. Age nunc imitantes divinam clementiam in alterutrorum veniam condonantes, accusationes aboleamus alterutras; et de his quae ad fidem pertinent agere studeamus, cujus huc gratia convenimus. » Haec siquidem imperator dicens, uniuscujusque scripturam vacare, et libellos jussit ardere; diemque definivit (0922D)qua solvi quae erant dubia conveniret. Ante constitutum vero convenientes apud semetipsos episcopi evocaverunt Arium, et propositis in commune suis opinionibus disputabant. Cumque, ut assolet, ad diversas quaestiones causa traheretur, alii quidem suadebant nihil innovandum circa antiquam fidei traditionem, et maxime quando morum simplicitas sine perscrutatione tradebatur, accedentibus ad fidei sacramentum. Alii vero respondebant non oportere sine examinatione sequi sententias antiquorum. Plurimi vero tunc convenientium episcoporum et sequentium eos clericorum, scientes disputare, hujusmodi elocutionum arte exercitati claruerunt, et imperatori atque his qui circa eum erant noti sunt facti. Ex illis enim et Athanasius tunc diaconus existens, dum (0923A)cum Alexandro esset episcopo, hujus studii pars esse maxima videbatur, nec non et quidam Graecorum philosophorum opportune harum disputationum quaestione participati sunt: alii quidem quale esset hoc dogma studentes agnoscere; alii vero nuper inchoante Graecorum religione deperire, Christianis infensi, dogmatis sacramenta ad verborum certamina protrahebant, ita ut contra se seditiones exercerent, certaminaque sibimet inferrent, et saepius ex adverso contenderent. SOZOMEN., lib. I, cap. 16. Edit. Christ. Vales. 17, p. 430

CAPUT III. De laico simplici confessore virum dialecticum superante, et de sene simplici, philosopho Christianum dogma pandente.

(0923B)Cumque plurimi disputationis delectatione traherentur, unus quidam ex confessoribus laicis simplicem habens sensum, dialecticis obviavit, dicens: Audite igitur, Christus et apostoli non nobis artem dialecticam tradiderunt, vanamque verborum fallaciam, sed puram scientiam [ ms. Lyr., conscientiam] fide et operibus bonis observandam. Haec dicente juvene et animo sene, praesentes quidem mirati sunt, dictumque probaverunt. Dialectici vero satisfactione suscepta cessarunt, rationem quippe simplicem veritatis audientes. SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 20.

Fertur enim et aliud: dum quidam eorum magnificentia sermonum extolleretur, et illuderet sacerdotibus, non pertulit ejus fastum [ ms. Lyr., factum] (0923C)quidam senex simplex et innocens ac probatissimus confessorum; sed accessit adversus eum proferre sermonem. Hoc itaque factum petulantibus quidem et simplicem scientibus confessorem risum movit, maturioribus vero formidinem: providentibus ne a viro verbis artifice deduceretur ad risum; verumtamen cedentibus, ut quod vellet ediceret; resistere namque ei cum talis esset, nimium verebantur. In nomine, inquit, Jesu Christi, o philosophe, audi dogmata veritatis: Unus est Deus coeli et terrae, omniumque visibilium et invisibilium Creator, qui haec omnia Verbi sui virtute fecit, et Spiritus sui sanctitate firmavit. Hoc itaque Verbum quod nos Filium Dei nominamus, habita misericordia super homines, ab errore eos et ferali religione liberavit, passus ex (0923D)muliere nasci, et cum hominibus conversari, et mori pro eis, venietque denuo judicaturus singulorum vitam. Haec ita se habere sine perscrutatione credimus. Noli igitur inaniter laborare, quaerens destruere ea quae fide percepimus. Noli investigare modum quo fieri haec aut non fieri potuerunt. Si enim credis consulenti mihi, ad ista responde. Obstupefactus vero philosophus: Credo, inquit. Tunc gratias pro devictione persolvens, eadem quae senior aeque sectatus [ ms. Lyr., senior testatus] est, et prioribus consectatoribus, ut unanimes sibimet essent, persuadebat: non improvide mutatum se jurans, sed 226 ineffabili quadam virtute ad Christianitatem protinus invitatum. SOZOMEN., lib. I, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 431.

CAPUT IV. Quomodo in conflictu Alexander Constantinopoleos episcopus fecit philosophum obmutescere paganorum. (0924A)

Dicitur autem proximum huic miraculo quiddam gestum per Alexandrum Constantinopolitanae civitatis episcopum. Cum enim venisset imperator Constantinus Byzantium, adeuntes eum quidam philosophi querebantur quasi non Deum coleret ut deceret, et circa sacra novitates exerceret, novam in republica introducendo culturam, praeter quae ejus majoribus visa sunt, et Graecorum Romanorumque principibus, quos habuerunt transacta saecula, placuerunt; volebantque cum Alexandro episcopo disputare de dogmate. Ille vero hujusmodi exercitatione verborum (0924B)inexpertus erat, de vitae qualitate confidens. Fuit enim vir magnus, et conversatione mirandus. Cumque certamen imperatore praecipiente suscepisset, convenissentque philosophi, omnibus loqui volentibus, ut unum ex se quem vellent eligerent, postulavit sanctae memoriae pater noster Alexander: caeteros vero, quicunque essent, silentium tenere; praecepitque ut tantummodo his quae ab utroque dicerentur, intenderent. Suscipiente siquidem uno eorum disputationis universae negotium, ad philosophum sanctus Alexander: In nomine, inquit, Jesu Christi impero tibi imprimis ne loquaris. Et una cum ejus sermone opus impletum est. Repente namque ille homo, ut sermonem audivit, obligato ore conticuit. Putasne justum fuit considerare utrum majus hoc miraculum videretur, ut homo, et quidem philosophus, sic facile (0924C)officium locutionis amitteret, an certe ut lapis violentia verbi manu divideretur, quod quidam aiunt Julianum fecisse Chaldaeum? Et haec quidem sic acta sunt ut referuntur. SOZOMEN., lib. I, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 432.

CAPUT V. De prima sessione episcoporum in Nicaeno palatio, et de abdicatione Arii. Interea sacerdotes saepe convenientes, Arium ad medium deducebant, subtilemque examinationem de ejus propositionibus agitabant. Petulanter autem in quamlibet partem metuebant proferre sententiam. Haec itaque sacra et venerabilis turba a permixtione adversariorum non videbatur aliena. Erant enim inter (0924D)eos quidam, pauci quidem, sed callidi, et brevia imitantes, celantesque calliditatem, et Arii blasphemiam non defendentes aperte. Convenientibus igitur universis, maximam domum praeparavit in regalibus imperator, sedes et subsellia in ea poni praecipiens quae sufficerent ordini sacerdotum: ita decentem praeparans eis honorem, invitavit ingredi, et de praesentibus habere consilium [ ed. Niv. et Frob., concilium]. Intravit autem et ipse princeps ultimus cum paucis, laude dignam sui magnitudinem habens, et mirabilem speciem, mirabilioremque gerens dignitatem pudoris in fronte. Minore vero sede quam aliis, posita, in medio eorum sedit: primo tamen petens hoc sibi episcoporum jussione concedi. Tum cum eo resedit sanctissimus ille chorus. Primus itaque magnus (0925A)Eustathius Antiochenae sortitus Ecclesiae praesulatum; nam Philogonius, cujus dudum meminimus, ad meliorem jam transierat vitam; et hunc mirabilem virum, etiam nolentem, ad regimen ejus Ecclesiae decreto communi pontifices ac sacerdotes et omnis populus Christianus venire compulerat. Is ergo praeconiorum floribus caput principis exornavit, et studio ejus, quod habebat circa sacra, benedictiones exhibuit. Post hunc autem Eusebius cognomine Pamphili. Quibus jam residentibus, famosissimus imperator protulit de unanimitate concordiaque sermones, tyrannorum crudelitatem eis rememorans, et honorabilem pacem, quae sub eo collata est divinitus; simul et quia pessimum et valde crudele videretur, ut destructis hostibus, nulloque praesumente resistere, (0925B)sacerdotes alterutros jacularentur atque confunderent, et impiis atque sine Deo personis delectationem risumque praeberent: cum utique de divinis tractarent rebus, et sancti Spiritus doctrinam in scriptis haberent. Evangelici enim libri sunt, inquit, et apostolici, antiquorumque prophetarum sanctiones, quae nos erudiunt quid de sacra lege sapiamus. Expellentes igitur hostile certamen ex verbis divinitus inspiratis, solutionem quaestionum mente percipiamus. Haec et his similia, tanquam filius amator patris, sacerdotibus veluti patribus offerebat, apostolicorum dogmatum studens profligare discordiam [ ed., Niv. et Frob., conciliare concordiam]. Concilii vero plurima pars his quae dicebantur obediebat; et inter alterutros unanimitatem et dogmatum salubritatem libenter amplectebantur. Pauci vero quidam, (0925C)quorum jam meminimus, et super illos Minophantus Ephesius, et Scythopolites Patrophilus, Theogonius Nicaenus episcopus, et Narcissus Neroniadis, quae est secundae Ciliciae, quam nunc Irenopolim vocant, et cum his Theonas Marmaricenus, et Ptolemaidis Aegypti Secundus apostolicis resistentes dogmatibus, Arium defendebant: dictantes enim fidei petitionem, coetui communi dederunt. Quae cum lecta fuisset ab universis, repente disrupta est, et adultera fraudulentaque pronuntiata. Turba siquidem et tumultu contra eos ab omnibus habito, cunctisque proditionem ab eis factam accusantibus pietatis, formidantes surrexerunt, et primi Arium abdicaverunt, excepto Secundo et Theona. Cum ergo fuisset impius ille destructus, concorditer universi fidem gloriamque (0925D)dictantes, quae hactenus in Ecclesiis permanet, et subscriptionibus roborantes, solvere concilium. Dolose tamen et non salubriter praedicti viri in fidei termino consenserunt; ut testantur tam quae postea ab eis machinata sunt contra pietatis propugnatores, quam quae ab ipsis conscripta noscuntur. THEODORETUS, lib. I, cap. 7, p. 24.

CAPUT VI. Relatio Eustathii Antiochiae episcopi de Nicaeno concilio.

Eustathius itaque Antiochenus episcopus, cujus primitus memini, haec de eis retulit, docens 227 quae facta sunt, eorumque redarguens blasphemias, (0926A)ubi illud etiam proverbiale interpretatur eloquium: Dominus creavit me initio [ed., principium] viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22). Pergo itaque jam hinc, et ad ea quae gesta sunt. Cum igitur propter haec synodus maxima in Nicaeam venisset urbem, et quaereretur fidei modus, aperta quidem impudentia Eusebius scripturam protulit blasphemiae, quae coram omnibus lecta, repente cladem importabilem causa divisionis audientibus irrogavit: confusionem tamen incurabilem suo providit auctori. Cumque officina capta fuisset, indubitanter Eusebii, disrupta iniquitatis scriptura in conspectu omnium, quidam ex tractatu nomen exponentes pacis compescuerunt, omnes justam querimoniam facientes. Ariani autem metuentes ne congregato ibidem tanto concilio pellerentur, exsilientes (0926B)anathematizaverunt interdictum Arii dogma, concorditer subscribentes litteris, suaque manu consentientes, et similiter se, sicut omnis synodus, sapere profitentes. Cumque praesulibus, ut ita dicam, mala calliditatis arte praevaluissent, qui magis debuerant agere poenitentiam, tunc quidem latenter, postea vero clare damnatas coeperunt allegare sententias: saepe ponentes insidias eis a quibus videbantur esse convicti, volentesque zizaniorum germina radicare. Et tunc timentes declinantesque tanti concilii cognitores, occulte postea pietatis praedicatores debellare tentabant. Sed non credimus homines sine Deo posse praevalere contra sacram adorandamque legem evangelicamque doctrinam. Nam licet admodum roborentur, rursus fortiter et magnifice devincuntur, secundum propheticam gloriosi vocem (0926C)Isaiae. Haec itaque magnus Eustathius. THEODORETUS, lib. I, cap. 8. Edit. Christoph. et Vales. cap. 7, p. 26.

CAPUT VII. Relatio Athanasii ad Afros.

Hujus autem concertator, et veritatis propugnaculi turris Athanasius, successor Alexandri famosissimi praesulis, quando scripsit ad Afros, etiam haec adjecit: Convenientes enim episcopi studuerunt verba quidem impietatis ab Arianis inventa perimere, hoc est, ex non existentibus, et quod dicebant, creaturam et facturam Filium; et, fuit aliquando quando non fuit; et, quia mutabilis est naturae. Scripturarum vero manifestas posuere dictiones: quia ex Deo Filius (0926D)naturaliter unigenitus est, Verbum, Virtus, Sapientia sola Patris, Deus verus, sicut Joannes ait; et sicut scripsit Paulus, splendorem gloriae, et figuram substantiae (Hebr. I, 13), docens esse Filium Patris. Qui vero circa Eusebium erant, propria tracti vesania loquebantur alterutris, et dicebant: Consentiamus, nam et nos ex Deo sumus. Unus enim Deus, ex quo omnia: et, Vetera transierunt: ecce omnia nova ex Deo sunt facta (II Cor. V, 17). Cogitabant autem et illud quod in Pastore conscriptum est: Primum omnium crede, quia unus est Deus, qui creavit universa atque perfecit, et constituit ex non exstante, ut sint. Porro alii episcopi malitiam videntes illorum, et pessimam impietatis artem, apertius et, ut ita dicatur, (0927A)manifestius dixerunt ex Deo, id est, conscripserunt ex substantia Patris esse Filium; ut creaturae quidem, eo quod non habeant a semetipsis ut sint, sed habeant principium existendi, dicantur a Deo; Filius autem solus proprius ex substantia credatur Patris. Hoc enim Unigeniti proprium est et veri Verbi Patris. Haec itaque fuit occasio ut ex substantia diceretur Patris. Rursus autem requirentibus episcopis paucos eorum qui Ariani esse putabantur, si dicerent Filium non esse creaturam, sed virtutem et sapientiam solam Patris, et imaginem sempiternam, et indissimilem per omnia Patri, ac Deum verum: capti sunt qui circa Eusebium innuentes alterutris, quia et haec veniunt etiam ad nos; nam et nos, inquiunt, imago et gloria dicimur Dei. De nobis enim (0927B)et dicitur, et dictum est: Semper enim nos qui vivimus, et virtutes multae sunt; et egressa quidem est omnis virtus Dei ex terra Aegypti: campa quoque et locusta dicitur virtus magna; et rursus: Dominus virtutum nobiscum (Psal. XLV, 8). Sed etiam proprie nos Dei sumus. Habemus hoc non simpliciter, quando et fratres vocavit nos. Si autem et verum Deum dicunt Filium, non nos contristat. Factus enim verus est. Haec est Arianorum corrupta mens. Sed etiam ipsi episcopi videntes eorum dolum, collegerunt ex Scripturis splendorem, fontem, et fluvium, et figuram ad substantiam pertinere. Et illud: In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10); et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et clarius jam ac breviter conscripserunt consubstantialem Patri Filium. Omnia (0927C)namque praedicta hanc significationem habent. Murmuratio siquidem eorum, quasi verba haec non fuissent ex Scripturarum auctoritate prolata, per eos quoque inanis esse convincitur. Ex non scripto namque ipsi impie proferentes, quippe quod nusquam penitus invenitur, ex non exstantibus; et, fuit aliquando quando non fuit, alios culpant: propterea ex non scriptis sermonibus, pie tamen intellectis damnati sunt. Ipsi namque veluti de stercore reperientes [ ed., Niv. et Frob., repentes], haec vere de terra locuti sunt. Verum episcopi non sibimet adinvenientes verba, sed habentes haec a Patribus, testimonia conscripserunt. Veteres enim sacerdotes ante eos pene centum triginta magnae Romae civitatisque nostrae accusaverunt omnes qui dicunt facturam aut (0927D)creaturam esse Filium, et non consubstantialem Patri. Et hoc sciebat Eusebius Caesariensis episcopus, qui primum defendebat Arianorum sectam, novissime vero subscripsit Nicaeno concilio. Scripsit autem et civibus suis, confirmans, quia et antiquorum aliquos doctos et illustres episcopos et conscriptores agnovisset nomine consubstantialitatis usos in Patris et Filii deitate. Isti ergo concilium metuentes, expositae fidei consenserunt, secundum prophetae increpationem, dicentis: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isai. XXIX, 13). Theonas autem et Secundus nolentes acquiescere, condemnati sunt. Postea vero in concilium venientes, viginti conscripserunt de conversatione ecclesiastica sanctiones. THEODORETUS, lib. I, cap. 8, p. 27.

CAPUT VIII. De Sabino Macedonianorum episcopo.

(0928A) Sabino itaque non credamus, qui eos idiotas vocavit et imperitos. Sabinus enim Heracleae Thracensis Macedonianorum episcopus, habita congestione eorum quae per diversa concilia 228 sacerdotum ex scripto prolata sunt, eis qui Nicaeam convenerunt, velut idiotis et simplicibus derogavit: non sentiens quoniam et ipsi Eusebio cum multa probatione confitenti fidem, velut idiotae, noscitur derogare. Et aliqua quidem volens praeteriit, aliqua vero mitigavit; cuncta tamen secundum propriam sumpsit intentionem. Et laudat quidem tanquam fide dignum testem Eusebium Pamphili; laudat simul et principem, tanquam ea quae sunt Christianorum dogmatizantem. (0928B)Culpat autem expositam in Nicaea fidem, tanquam ab idiotis et nihil scientibus traditam; et quem velut sapientem et sine mendacio testem vocare consuevit, ejus voces sponte contemnit. Ait enim Eusebius: Quia ex viris Dei Nicaeam convenientibus, alii quidem sapientiae sermone micuerunt, alii continentia vitae laudati sunt; et quoniam imperator praesens omnes ad unitatem suam concordes et consectatores esse perstruxit. Sic ergo contraria dicta Sabini, nec non Eusebii, atque consortum eorum sibimet agnoscuntur. Et si quidem alicubi opus fuerit, de Sabino memorabimus. Concordia ergo fidei a magno in Nicaea prolata concilio, ab Eusebio clara voce laudata, haec est. SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 22.

CAPUT IX. De fide Nicaeni concilii.

(0928C) Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre, unigenitum, hoc est, ex substantia Patris; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, et quae in coelo, et quae in terra. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus et homo factus est, passus, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, et venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Dicentes autem: Erat quando (0928D)non erat; aut, non erat antequam fieret; aut, quia ex non exstantibus factus est; aut, ex altera substantia vel essentia dicentes esse; aut, creatum, aut convertibilem Filium Dei, hos tales anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. Hanc venerabilem fidem trecenti quidem decem et octo et agnoverunt et amplexi sunt; et, sicut ait Eusebius, consonantes et unanimes in scriptis explanaverunt. Quinque vero solummodo non receperunt, verbum consubstantialitatis reprehendentes, Eusebius Nicomediae praesul, Theogonius Nicaenus, Mares Chalcedonensis, Theonas Marmaricenus, Secundus Ptolemaidis, dicentes consubstantiale esse, quod ex aliquo est, aut ex partitione, aut ex decursione, aut ex plantatione. Ex plantatione quidem, sicut ex radice germen; ex decursione (0929A)vero, sicut paterni filii; ex partitione autem, sicut ex massa aurea annuli duo, vel tres. Secundum nullum autem horum, inquiunt, est Filius Dei. Propterea ergo dicebant in fide non esse consentiendum. Plurimum siquidem verbo consubstantialitatis derogantes praedicti viri, in Arii depositione subscribere noluerunt. Ideoque synodus Arium et consectatores ejus anathematizavit omnes: adjicientes neque accedere eum in Alexandriam. Praeceptumque principis repente eumdem Arium, et qui circa Eusebium, et Theogonium, et qui cum eis erant, exsilio deportavit. SOCRATES, lib. I cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 22.

CAPUT X. Quomodo Eusebius et Theogonius, dato poenitentiae libello, recepti sunt.

(0929B) Eusebius igitur et Theogonius post modicum tempus exsilii, libellum poenitentiae porrigentes, in fide consubstantialitatis consenserunt, quod declarabimus procedentes. Tunc autem in synodo Eusebius cognomine Pamphili Caesareae Palaestinae sortitus episcopatum, paululum animadvertens atque considerans, utrum oporteret suscipi terminum fidei, una cum aliis omnibus, hoc est cum universa multitudine consensit atque subscripsit, nec non et populo sub sua dioecesi constituto scripsit terminum fidei, et ubique destinavit sermonem: subtiliter consubstantialitatis nomen interpretatus; ut nequaquam penitus suspicionem adversam de eo quilibet habere potuerit. (0929C)Sunt autem quae ab ipso Eusebio conscripta sunt hujusmodi verba. SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 23.

CAPUT XI. Epistola Eusebii Pamphili de fide Nicaeni concilii ad Palaestinos.

Arbitramur et vos, dilectissimi, etiam aliunde didicisse, fama consueta praecurrere perfectum de his quae gesta sunt sermonem. Sed ne ex hujusmodi auditu veritas vobis aliter nuntietur, necessario direximus vobis primum quidem scripturam a nobis de fide propositam. Nam et Dominus noster ad praedicandum discipulos suos mittens, ait: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et (0929D)Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). De quibus et affirmamus ita se habere et ita sapere; sed etiam dudum sic habuisse, et ita sapuisse, et usque ad mortem pro hac instare fide: anathematizantes omnem sine Deo haeresim. Haec omnia ex corde sapuisse et anima, ex quo novimus nosmetipsos, et nunc sapere et dicere coram omnipotente Deo et Domino nostro Jesu Christo cum veritate testamur: ostensuri probationibus, et satisfacturi vobis, quia et praeteritis temporibus ita credidimus et praedicavimus. Hac a nobis exposita fide, nulli relictus est resistendi locus. Sed et ipse primus Deo amabilis imperator noster rectissime eam habere testatus est, et sic etiam se professus est sapere; et in hac omnes consentire et subscribere, et in his dogmatibus concordare praecepit, (0930A)uno solummodo inscripto et inserto consubstantialitatis verbo. Quod etiam ipse interpretabatur, dicens: quia non secundum corporeas passiones consubstantiale dicitur, neque secundum divisionem, neque secundum quamdam decisionem ex Patre subsistere. Non enim posse naturam sine materia intelligibilem incorporeamque corporali aliqua subsistere passione, sed sacris quibusdam ineffabilibusque rationibus magis intelligendam. Et sapientissimus quidem atque piissimus imperator 229 ita philosophabatur. Fidei ergo explanatione dictata, quemadmodum ab eis dictum sit, ex substantia Patris, et Patri consubstantialem, non est sine examinatione derelictum. Consultationes enim et responsiones deinde movebantur, et mens perscrutabatur dictorum sensum. (0930B)Et hoc ergo quod aiebant de substantia, constabat apud eos significativum quidem esse ex Patre, non tamen tanquam partem esse Patris. Propterea nobis quoque videbatur bene se habere, ut mente consentiremus piae doctrinae dictanti ex Patre Filium esse, non tamen partem ejus esse substantiae. Quapropter et nos mente consensimus, neque vocem consubstantialitatis refutantes, posita prae oculis nostris pacis intentione, et ab intellectu rectissimo non cadentes. Secundum hoc etiam natum, et non factum suscepimus: quoniam, factum, commune esse dicebant opus reliquarum creaturarum factarum per Filium, quarum nihil simile habere Filium confitemur et praedicamus. Unde non eum esse facturam dicimus, quod congruit iis quae per eum facta noscuntur, (0930C)sed superius quam facturae, totius esse substantiae, quam ex Patre natam divina docere videntur eloquia; modo quippe generationis inenarrabili et incogitabili existente universae naturae factore [ ed., Niv. et Frob., factae]. Sic autem et consubstantialem esse Patri Filium ratio examinata cognoscit, non secundum corporum modum, neque mortalibus animantibus proximum. Nam neque per divisionem substantiae, neque defectionem [ ed., perfectionem] aut mutationem paternae substantiae vel virtutis. His enim omnibus ingenita natura Patris extranea est. Sed praedicandum est esse consubstantialem Patri Filium, eo quod nullam aequalitatem ad creaturas factas Dei Filius habeat; sed soli Patri genitori per omnem modum sit similis, et non sit ex alia qualibet substantia (0930D)vel essentia, sed ex Patris. Quod etiam ipsum hoc modo interpretatum bene se habere visum est ad consentiendum: quoniam et priscorum episcopos aliquos, et conscriptores eloquentes et nobiles agnovimus in Patris et Filii theologia, id est divina ratiocinatione, nomine consubstantialitatis esse usos. Haec itaque de exposita fide sint dicta, in qua universi consensimus, non sine animadversione, sed secundum sensus expositos coram ipso Deo amabili examinante imperatore, et praedictis rationibus concordantes, anathematismum post fidem in eis prolatum sine tristitia esse credidimus, eo quod non scriptis uti vocibus prohiberent. Unde pene omnis facta est confusio et indisciplinatio cunctis Ecclesiis. Nulla siquidem scriptura divinitus inspirata dicente, ex non exstantibus; (0931A)aut, fuit aliquando quando non fuit, et reliquis quae proferebant, irrationabile nobis visum est haec dicere vel docere: quoniam neque priori tempore hujusmodi consuevimus uti sermonibus. Haec vobis necessario scripsimus, dilectissimi, judicium nostrae examinationis et consensum vobis innotescentes. Et quia rationabiliter tunc quidem nos scripta quaedam modis aliis offendebant; postea vero indubitate ea quae erant sine contristatione suscepimus. Quapropter magnanimiter nobis sensum verborum discutientibus, placuit concordare in his quae a nobis ipsis in fidei expositione confessa sunt.

Haec itaque Eusebius Pamphili in Caesaream Palaestinae litteris explanavit: Alexandrinae vero Ecclesiae, et Aegyptiacae, et Libyae, et Pentapoleos, et (0931B)quae vicinae sunt, haec scripsit communi decreto concilium. SOCRATES lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 23.

CAPUT XII. Epistola Nicaeni concilii ad Alexandriam et Aegyptum destinata. Sanctae magnaeque Dei gratia Alexandrinae Ecclesiae et dilectissimis fratribus per Aegyptum, et Libyam, et Pentapolim constitutis, congregati et magnam sanctamque synodum Nicaeae celebrantes episcopi, in Domino salutem

Quoniam Dei gratia, et Deo amantissimi principis nostri Constantini, congregantis nos in urbe praedicta ex provinciis diversis et civitatibus, magna sanctaque synodus celebrata est, omnimodis necessario (0931C)visum est ab hoc sacro sanctoque concilio etiam ad vos litteras destinare, ut noveritis quae quidem mota et examinata, quae vero placuerunt atque firmata sunt. Ante omnia siquidem exquisita sunt impia et iniqua et sine Deo dogmata Arii, eique consentientium, sub praesentia Deo amantissimi imperatoris nostri Constantini, et omnium decreto complacuit anathematizari impiam ejus sectam et iniquam, atque sine Deo verba, simul et nomina quibus utebatur, Filium Dei blasphemando, et dicendo: ex non exstantibus esse; et iterum, fuit aliquando quando non fuit. Quomodo enim fuit, aut quomodo iterum non fuit? Et pro libero arbitrio malitiae atque virtutis capabilem Filium Dei esse dicentes, creaturam nominabant eum atque facturam. Haec igitur omnia fatua, (0931D)et anilia, et blasphema anathematizavit sanctum et universale concilium, et nec usque ad auditum impiae sectae atque furoris hujus, aut intellectum sensuum iniquorum accommodavit. Ea quidem quae de illis gesta sunt, qualem terminum habuerint, omnia jam aut audistis, aut audietis: ne nos forte videamur viro obloqui, propter delictum suum improperia digna portanti. Tantum etenim valuit ejus impietas, ut etiam Theonas Marmaricenus, et Secundus Ptolemaidis ea uterentur. Idem enim et illi damnati sunt. Sed quoniam ineffabilis gratia Dei illas quidem malas sectas, et blasphemias, et discordiam, et audaciam personarum, et divisionem, praedicta commonitione [ ed., commotione] destruens liberavit Aegyptum; relinquebantur autem quae per petulantiam Meletii gesta sunt, et (0932A)eorum qui ab eo sunt ordinati, etiam ex hac parte quae placuerint synodo, vobis insinuamus, charissimi fratres. Placuit ergo Meletium quidem clementi concilio (dum subtili veraque ratione nullam veniam mereretur) manere quidem in propria civitate, nullam vero omnimodis habere potestatem neque eligendi, neque ordinandi, nec in provincia, nec in qualibet civitate videri, purumque nomen tantummodo possidere. Eos autem qui ab ipso sunt constituti, mystica ordinatione firmatos habere honorem et ministerium, ut tamen sequentes sint modis omnibus universorum in singulis parochiis et ecclesiis a charissimo et comministro nostro Alexandro consecratorum; et ut his nulla potestas sit placitos sibi eligere, aut nomina eorum 230 praeferre, aut omnino aliquid agere praeter (0932B)voluntatem Ecclesiae catholicae praesulis Alexandri. Gratia namque Dei et orationibus vestris in nullo schismate repertos; sed sine macula in catholica et apostolica Ecclesia permanentes, dignum est potestatem habere et eligendi quemlibet, et nomina eorum dandi qui clero sunt digni; et absolute facere omnia secundum legem et sanctiones Ecclesiae. Si quem vero contigerit requiescere in Ecclesia, tunc provehi in honorem defuncti eos qui nuper assumpti sunt, solum modo si videantur digni, et populus eos elegerit, condecernente simul et consignante maximae Alexandriae civitatis episcopo. Hoc itaque aliis quidem concessum est omnibus. In persona vero Meletii nequaquam eadem placuerunt, propter priorem indisciplinationem ejus, et propter procacitatem ejus, ac petulantiae (0932C)voluntatem: ne ulla daretur auctoritas vel potestas homini qui posset rursus easdem indisciplinationes instruere. Haec sunt praecipua et competentia Aegypto et sanctissimae Alexandrinorum Ecclesiae. Si quid autem aliud ordinatum est aut dogmatizatum, praesente domino atque charissimo comministro et fratre nostro Alexandro, ipse praesens vobis subtilius poterit aperire, tanquam auctor gestorum et communicator existens. Evangelizamus autem vobis et de consonantia sanctissimi Paschae, quia vestris orationibus est correctum etiam hoc opus, ita ut omnes Orientales fratres, qui cum Judaeis primitus celebrabant, consone cum Romanis, et vobiscum, et cum omnibus ab initio Pascha custodientibus, ex hoc tempore debeant custodire. Exsultantes itaque in his (0932D)quae gesta sunt, et in communi pace atque concordia, et in eo quod omnis radicitus haeresis avulsa est; cum majori honore et ampliori charitate suscipite comministrum nostrum, pontificem vestrum Alexandrum, qui nos praesentia sua laetificavit, tantumque laborem pro pace vestra etiam in hac aetate sustinuit. Orate simul et pro nobis omnibus, ut quae bene placuerunt, firma permaneant per Dominum nostrum Jesum Christum, secundum bonam voluntatem facta, sicuti credimus, Dei Patris in Spiritu sancto, cui est gloria in saecula. Amen.

TRINITAS CONSUBSTANTIALIS AETERNA DEUS EST.

THEODORETUS, lib. I, c. 9. Edit. Christ. Vales. c. 6, p. 30.--SOCRATES, lib. I, cap. 6, Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 27.

CAPUT XIII. Quod Novatianorum episcopum Acesium evocarit Constantinus ad concilium.

(0933A) Ex hac igitur epistola synodi manifestum est quia non solum Arium et consortes ejus anathematizaverunt, sed etiam verba sectae ipsius; et quia de Pascha concordantes, haeresiarcham Meletium susceperunt. Movet autem me fervor imperatoris, etiam ex alia re ejus voluntatis habere memoriam, et quemadmodum pro concordia cogitabat. Habens enim providentiam pacis Ecclesiarum, vocavit ad synodum et Acesium Novatianorum religionis episcopum. Postquam ergo scripta et subscripta est a concilio fidei definitio, requisivit imperator Acesium, si et ipse consentiret in fide et paschalis definitione festivitatis. At ille: Nihil, (0933B)inquit, novi, o imperator, synodus definivit. Sic enim olim et a temporibus apostolorum ipse percepi et terminum fidei, et tempus paschalis festivitatis. Porro denuo imperatore requirente: Cur ergo te a communione separas? ille ea quae sub Decio gesta sunt persecutionis tempore replicavit, et subtilitatem acerbissimae regulae deduxit ad medium: quia non oporteat eos qui post baptisma peccant peccatum quod ad mortem esse Scripturae divinae pronuntiant, communicatione sacramentorum fieri dignos; sed invitandos quidem ad poenitentiam, spem vero remissionis non a sacerdotibus, sed a Deo solummodo sustinere, qui potestatem habet peccata remittere. Haec cum dixisset Acesius, imperator ait: O Acesi, pone scalam, et, si potes, ascende solus in coelum. Haec nec (0933C)Eusebius Pamphili, nec alii dixerunt. Ego vero audivi a viro nequaquam mentiente, qui et valde senex erat, et tanquam qui viderat ea quae fuerant in concilio gesta referebat. SOCRATES, lib. I, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 29.

CAPUT XIV. Quod canones ecclesiastici in Nicaea conscripti sint, et de Vicennalibus Constantini.

Synodus autem corrigere volens hominum vitam, et in ecclesiis commorantium, posuit leges quas canones appellamus. In quorum tractatu videbatur aliquibus introducere legem, ut episcopi, presbyteri, diaconi et subdiaconi cum conjugibus quas ante consecrationem duxerant, non dormirent. Surgens autem (0933D)in medio Paphnutius confessor contradixit, honorabiles confessus nuptias, et castitatem esse dicens concubitum cum propria conjuge. Suasitque concilio ne talem poneret legem: gravem asserens esse causam quae aut ipsis aut eorum jugalibus occasio fornicationis existeret. Et haec quidem Paphnutius, licet nuptiarum esset inexpertus, exposuit. Synodusque laudavit sententiam ejus, et nihil ex hac parte sancivit; sed hoc in uniuscujusque voluntate, non in necessitate dimisit. SOZOMEN., lib. I, cap. 22. Edit. Christ. Vales., c. 23, p. 437.--His a concilio ita dispositis, contigit vicennalia Constantini principis provenire. Et est consuetudo Romanorum, unumquodque decennium imperatorum publica devotione celebrare. Opportunum ergo judicans Constantinus, invitavit tunc ad convivia (0934A)synodum, et donis competentibus honoravit. Admonitisque de concordia fidei, et communi inter alterutros pace, petita ab eis oratione, valedixit universis in Nicaea: scribens absentibus quae fuerint in concilio celebrata, et invitans ut ab omni discordia recedentes, concordarent in exposita concilii fide; quae nihil aliud nisi Dei sententia videretur ex consonantia tantorum et talium sacerdotum sancto Spiritu constituta, et post inquisitionem subtilissimam, et animadversionem dubitationum omnium comprobata. SOZOMEN., lib. I, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 438. 231

CAPUT XV. Epistola Constantini de Ario et scriptis ejus.

(0934B)Victor Constantinus maximus, Augustus, episcopis et populo.

Malignos et impios Arius imitatus, dignum est ut illorum quoque suscipiat ultionem. Sicut ergo Porphyrius divinae pietatis inimicus, iniqua volumina contra religionem proferens, dignam promeruit invenire mercedem, et talem per quam in posterum esset opprobrio, et plurima compleretur infamia. Et nunc placuit Arium et consectatores ejus vocari Porphyrianos; ut quorum mores imitati sunt, eorum vocabulo perfruantur. Super haec autem, si qua conscriptio ab Ario facta reperitur, igni tradatur; ut non solum prava ejus doctrina depereat, sed neque ulla ejus possint remanere commenta. Hoc etiam praecipio, si quis conscriptiones Arii celasse compertus (0934C)fuerit, et non repente proferens igne consumpserit, mortis supplicio subjacebit. Mox enim ut in hoc fuerit captus, capitalem suscipiet ultionem. Deus vos custodiat. Amen. SOCRATES, lib. I, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 32.

CAPUT XVI. Ejusdem epistola ad Eusebium Palaestinae de confectione sacrorum librorum, et de repurgatione dominici sepulcri.

Victor Constantinus maximus, Pius, Eusebio

Ut in nostri nominis civitate cognovimus, Salvatoris Dei nostri prospiciente solatio, maxima hominum multitudo sanctissimae se dicavit Ecclesiae; ut hoc cremento valde proficiente, dignum esse videatur etiam ecclesias in ea plures aedificari. Quapropter, (0934D)quod visum est nostrae voluntati, decuit nos tuae notum facere sapientiae, quatenus quinquaginta membranaceos codices bene confectos, et ad usum habiles, ab artificibus antiquariis, et perfecte artem scientibus scribi praecipias, divinarum quippe Scripturarum, quarum maxime confectionem et usum necessarium Ecclesiis esse nosti. Directae sunt enim litterae a nostra tranquillitate ad provinciae judicem, quatenus omnia confectioni eorum necessaria praebere curet. Ut enim citius codices conscripti conficiantur, erit opus diligentiae tuae. Nam et duo publica vehicula ad deferendos eos ex auctoritate rescripti nostri te percipere convenit. Sic enim et maxime bene conscripti usque ad nostrum perducentur aspectum, uno quippe tuae Ecclesiae hoc exsequente diacono; qui (0935A)dum ad nos venerit, experietur nostrae munificentiam pietatis. Deus custodiat te, frater charissime.

Sufficiunt quidem haec ad conjiciendum, magis autem aperte noscendum, quemadmodum famosissimus imperator suum studium circa sacra constituerit. Attamen adjiciam quae etiam circa salutare sepulcrum gesserit.

Agnoscens enim quoniam elati, et circa culturam bacchantes idolorum, sepulcrum Domini sordibus operuerant: oblivioni tradere contendentes memoriam salutarem; et desuper templum aedificaverant luxuriosissimae daemonis, id est Veneris, ut illic virginum cantibus insultarent; praecepit destrui sceleratissimum templum, ipsumque pulverem funestis sacrificiis violatum ejici, et procul a civitate dispergi; (0935B)deinde sacrarium aedificari Deo maximum atque pulcherrimum, sicut designatur ex ejus epistola ad Macarium ipsius civitatis episcopum destinata. THEODORETUS, lib. I, cap. 16, p. 45.

CAPUT XVII. Libellus poenitentiae ab Eusebio et Theogonio datus. Eusebius igitur et Theogonius poenitentiae libellum summis episcopis dirigentes, ab exsilio revocati sunt imperiali praecepto, et suas Ecclesias receperunt, expellentes eos qui in ipsorum locis fuerant ordinati, id est Eusebius Amphionem, Chrestum vero Theogonius. Cujus libelli exemplar hoc est.

Dudum quidem ante judicium condemnati a reverentia vestra, patienter ferre quae decreta sunt a sancto concilio vestro debuimus. Sed quia nimis absurdum (0935C)est contra nosmetipsos dare calumniatoribus de taciturnitate probationem, propterea referimus quoniam nos et in fide una cucurrimus, et sensum examinantes de consubstantialitatis sermone cuncti pacificati sumus: nequaquam sequentes haeresim, sed commemorantes [ ms. Lyr., commorantes] ad cautelam Ecclesiarum quae nostrae subveniebant menti. Et satisfacientes eis a quibus per nos suaderi debuerat, in fide subscripsimus. Anathematismo autem non subnotavimus, non tanquam fidem accusantes, sed velut non credentes talem esse eum qui fuerat accusatus, certi de ejus ad nos directis epistolis, et inter nos disputationibus habitis. Si igitur satisfactum est sancto vestro concilio, non reluctantes, sed consentientes decretis vestris, etiam hac conscriptione satisfacimus (0935D)vobis: non exsilium graviter ferentes, sed suspicionem abjicientes haereseos. Si enim dignamini nunc in vultu vestro nos suscipere, habebitis in omnibus consonantes, et vestra sequentes pariter constituta: quando etiam eum qui in his accusatus est, placuit reverentiae vestrae clementiam promereri atque revocari. Absurdum namque est, si is qui putatur esse reus revocatur ad satisfaciendum in quibus ei derogabatur; ut nos contra nosmetipsos praebeamus per taciturnitatem increpationis judicium. Dignamini ergo, sicut vestrae convenit venerationi, et Deo amantissimum principem commonere, et preces tractare nostras, et velociter de nobis quae vobis conveniunt cogitare [ ms. Lyr., disputare].

(0936A)Hic quidem libellus est reversionis Eusebii et Theogonii. Ex verbis autem ejus conjicio quia isti quidem dictatae fidei subscripserunt, damnationi vero Arii consentire noluerunt. Ex quo et Arius ante istos revocatus agnoscitur. Sed licet hoc ita se habere videatur, tamen Alexandriam accedere prohibitus est. Hoc autem ostenditur ex ejus cogitationibus, quas postea molitus invenitur, figmento suae poenitentiae, sicut opportune patefiet. SOCRATES, lib. I, cap. 10. Edit. Christoph. Vales. cap. 14, p. 43. 232

CAPUT XVIII. De dedicatione et ornamentis civitatis, et de cultu Jerosolymorum, et ligno crucis, atque clavis quibus transfixus est Dominus.

Imperator interea post concilium degebat laetus. (0936B)Celebrata ergo festivitate publica Vicennalium suorum, mox ad erigendas ecclesias festinus accessit. Hoc itaque faciebat per singulas civitates et in urbe cognominis sui. SOCRATES, lib. I, cap. 12, edit. Christ.

Nam cum ei omnia prospere cederent, propriam voluit habitare civitatem. Veniensque ad campum ante Ilium positum juxta Hellespontum super Ajacis tumulum, ubi Achivi contra Trojam pugnantes habuerunt castra, civitatem designavit portasque fecit quae hactenus videntur a navigantibus. Haec agenti per noctem Deus apparuit, monens ut alium quaereret locum, eumque monens ad Byzantium Thraciae, illic eum habitare jussit. SOZOMEN., lib. II, cap. 2. Edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 444.

(0936C)Quae cum primitus Byzantium vocaretur, auxit et maximo eam muro circumdedit, et diversis ornatam fabricis aequam imperiali Romae constituit ( An. Dom. 333); et denominatam Constantinopolim, appellari secundam Romam lege firmavit, sicut lex ipsa in marmorea platoma noscitur esse conscripta, et in Strategio juxta equestrem statuam ejus est constituta. In hac quoque civitate duas quidem aedificavit ecclesias, quarum unam nominavit Irenem, aliam vero appellavit Apostolorum. Non solum autem, sicut dixi, auxit Constantinus Christianorum dogmata, sed etiam paganorum templa destruxit. Simulacra namque ornata publice in Constantinopolitana urbe proposuit, et tripodas Delphicos in circo ad spectaculum dedit, qui cum ipso videantur aspectu, referuntur. SOCRATES, lib. I, cap. 12. Edit. Christoph. Vales. cap. 16, (0936D)p. 45.

Interea mater imperatoris Helena, cujus cognomine vicum Drepani princeps civitatem dicavit Helenopolim, admonita per somnum ad Jerosolymam properavit; et quondam Jerusalem desertam sicut pomorum custodiarium inveniens, requisivit sepulcrum Christi. Quod licet difficillime, tamen invenit ( An. Dom. 325). Itaque repente templum illud scelestissimum dejici jussit. Et palam facto Domini monumento, apparuerunt circa id suffossae tres cruces, et clavi, simul et titulus litteris Hebraicis, Graecis Latinisque conscriptus: JESUS NAZARENUS REX JUDAEORUM. SOCRATES, lib. I, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 64.

(0937A)Dicitur autem quia etiam mortuus crucis tactu surrexerit. De hoc ligno sibylla dixit apud paganos: O ter beatum lignum in quo Deus extensus est!

Tunc ergo quae crux esset Domini, quae latronum, dubitare coeperunt. Proinde Macarius, civitatis praesul, hujusmodi tractatu dubitationem solvit. Mulieri namque nobilitate clarae, longa aegritudine fatigatae, unam illarum crucium cum oratione promptissima adhibens, virtutem Salvatoris agnovit. Mox enim ut mulierem crux attigit, passionem saevissimae aegritudinis effugavit, et feminae salutem restituit. SOZOMEN., lib. II, cap. 1; edit. Christ.

Sic itaque mater imperatoris quod cupiebat agnoscens, de clavis quidem quibus manus Christi fuerant perforatae, alios in galeam immisit imperatoris: filii (0937B)capitis providentiam gerens, ut jacula bellica submoveret; alios freno equino permiscuit, et cautelam imperatoris agens, et veterem prophetiam adimplens. Olim enim Zacharias clamaverat propheta, dicens (Cap. XIV, 20): Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti. Salutaris vero crucis partem quidem aliquam regalibus distribuit. THEODORETUS, lib. I, cap. 18, p. 48.

Quam Constantinus suscipiens, et credens salvari civitatem ubi haec particula servaretur, in sua statua, sicut fertur, in foro Constantini posita super columnam porphyreticam devote condidit. SOCRATES, lib. I, cap. 13; edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 47

Reliquam vero partem in argentea theca clausam civitatis tradidit sacerdoti. Et undique congregans artifices, (0937C)maximas illic ornatasque aedificavit ecclesias. His ita gestis, convivio exhibito virginibus sacris, et ipsa ministerium ancillae gerens, ultra octogesimum annum aetatis agens, et his similia faciens rediit ad filium. Et cum laetitia transivit e saeculo, multa filio pietatis mandata committens, novissimis benedictionibus adimpleto. THEODORETUS, lib. I, cap. 18, p. 48.

Post haec igitur imperator curam maximam Christianorum habens, paganorum superstitiones aversabatur; removitque monomachias, et suas imagines in templis poni praecepit; et cubitum quo mensuratur Nilus, non jam in templum Serapidis annis singulis, sed in ecclesiam portari sancivit. SOCRATES, lib. I, cap. 14; edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 48.

In omnibus itaque volens similem monstrari Romae (0937D)Constantinopolim, frustratus non est. Nam et corporibus et divitiis major effecta est. Quod ideo provenisse credo propter amorem Dei, quem civitas gerit, et habitatorum circa indigentes auxilium. In tantum namque fides crevit, ut multi quidem Judaeorum civium, pagani vero pene omnes Christianam illic converterentur ad fidem. In qua urbe, crescente tempore, religio noscitur ampliata; neque arae, neque pagana templa, aut sacrificia facta sunt, nisi sub Juliano brevi tempore; quod mox probatur exstinctum. Hanc igitur tanquam nuper conditam Christi civitatem Constantinus suo nomine dedicavit: multis eam et magnis exornans ecclesiis. Juvabatque Divinitas imperatoris vota, et apparitionibus multis indicabatur quia sanctae salutaresque essent quae illic (0938A)aedificabantur ecclesiae. SOZOMEN., lib. II, cap. 2; edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 445.

CAPUT XIX. De loco ubi Vesta olim colebatur, et nunc archangeli basilica stat, et de miraculis quae illic pro Christi nomine celebrantur. Insignis itaque locus ex illo tempore claruit peregrinis et urbicis, ubi olim quidem Vesta colebatur, postea vero ecclesia facta est; qui locus nunc Michaelium nuncupatur, in dextera positus parte navigantium a Ponto ad Constantinopolim, distans ab ea navigio quidem stadiis fere triginta et quinque; per terram vero circumeuntibus omnem sinum usque ad septuaginta et amplius tenditur. Sortitus est igitur is locus appellationem nunc usque servatam, eo quod (0938B)illic manifeste cernitur apparere Michael divinus archangelus: quod etiam ego jutus eximie verum 233 esse confirmo. Ostendit igitur hoc ita esse etiam multis aliis virtus divina per ipsarum rerum experimenta. Quidam enim in causis crudelibus aut inevitabilibus periculis, alii vero in languoribus aut ignotis passionibus incidentes, hic orantes ad Deum, liberari promeruerunt. Sed quae singulis et quomodo illic miracula contigerint, narrare longum est. Quae vero provenerint Aquilino nobis noto, et in causis forensibus socio, partim ab eo audiens, partim ipse cognoscens necessario pandam. Cum eum ardentissima febris rubris choleris mota [ mss., rubris coloribus nota] comprehendisset, aestuanti poculum dederunt medici, quod evomuit; moxque cum vomitu diffusae cholerae (0938C)superficiem vultus ejus simili sui colore tinxerunt. Quamobrem quidquid comederet et biberet evomebat. Cumque hoc diu pateretur, nec esca ad nutrimenta proficeret, haesitabat ars medicorum; et dum morti vicinus esset, jussit suis ut eum ad locum hunc ducerent: credens aut illic se mori aut languore privari. Jacentique per noctem divina virtus apparens praecepit ut quidquid comederet, in hujusmodi potionem tingeret, quae esset ex pipere, et vino, et melle confecta. Quo facto, ab aegritudine liberatus est; quippe cum medicis ratione medicinae videatur esse contrarium calida pocula cholericis exhibere.

Audivi enim et Probianum virum in palatio habentem militiam medicorum, crudeli podagrae passione detentum, ibi doloribus liberatum, eique apparuisse sanctam mirabiliter visionem ( An. Dom. 339). Cum (0938D)enim dudum paganus esset, factus postea Christianus, aliquatenus dogma sequebatur. Totius vero salutis causam, id est sacratissimam crucem, nolebat adorare. Hanc habenti sententiam divina virtus apparens, et signum monstravit crucis, quod erat positum in altario ejusdem ecclesiae. Et aperte palam fecit, quia ex quo crucifixus est Christus, omnia quae ad utilitatem humani generis facta sunt, quolibet modo praeter virtutem adorandae crucis gesta non essent, neque ab angelis sanctis, neque ab hominibus piis. SOZOMEN., lib. I, cap. 2, edit. Christ. Vales. cap. 3, p. 445.

CAPUT XX. De templorum destructione.

Cum itaque populi et civitates ad cultum Christianitatis (0939A)accederent, et caeteri pro filiis et uxoribus metuentes ne quid mali paterentur si contradicerent, quieti vacarent, nudati solatio multitudinis templorum cultores et sacerdotes simulacra apud se reposita pretiosissima tradiderunt, et quae Jovis fulmina vocabantur; et per semetipsos haec educebant ex adytis et templorum latentibus locis: quaeque prius in visibilia apud eos erant, et solis sacerdotibus manifesta, facta sunt omnibus valde vilissima. Aliae vero imagines et statuae ex pretiosissima confectae materia, igne crematae sunt, et pecuniae publice [ F. leg. pubicae] sociatae. Quae vero ex aere mirabiliter facta videbantur, ad Constantinopolim sunt advecta ornatus causa ( An. Dom. 335), et hactenus in publico collocata, et per plateas, et in circo, atque regalibus, id est Pythia divinatoris (0939B)Apollinis, et musae Heliconides, et Delphici tripodes. Spoliataque sunt januis templa, et alia laquearibus sunt nudata, alia vero neglecta ad sordes usque ruinamque perducta sunt. Tunc itaque perierunt et penitus sunt eversa, id est, in Aegea Ciliciae templum Aesculapii, et in Aphacis juxta montem Libanum, et Adonim fluvium Veneris domus: utraque apud illos insignia; eo quod Aegeatae gloriarentur, quasi languentes corpore curarentur apud eos, daemone noctibus apparente atque curante. In Aphacis autem, quod per invocationem quamdam certo die de summitate Libani montis ignis fulgens veluti sidus in proximum flumen velociter occumbebat, quod dicebant Venerem esse. SOZOMEN., lib. II, cap. 4; edit. Christ. Vales. cap. 5, p. 449.

CAPUT XXI. De conversione barbarorum.

(0939C) Interea cum multitudo nimia gentium ex Thracia transiisset in Asiam, et alii aliunde barbari egissent contra Romanos, multi sacerdotum Christi captivi cum eis erant. Cumque languentes curarent, et daemones effugarent, Christum solummodo nominantes, et Filium Dei invocantes, insuper et conversatione philosophantes inculpabili, et omnem maculam virtutibus evincentes, admirati barbari virorum vitam, simul et opera egregia, bene se sapere crediderunt, et Deum habere propitium, si meliores imitarentur homines, et sicut ipsi placarent Deum. Et constituentes sibimet ex eis bene agendi rectores, edocebantur, et baptizabantur, et consequenter in ecclesias (0939D)occurrebant. SOZOMEN., lib. II, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 451.

CAPUT XXII. Quod Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de litteris Constantini adversus eum.

Fautores igitur Arii nequissima non reliquere consilia. Hujus enim causa in confessione fidei etiam manibus consenserunt, qui postea imitati sunt gesta luporum. Nam cum sanctissimus Alexander, qui suis orationibus Arium fuerat jaculatus, id est Byzantii pontifex, sic enim tunc vocabatur Constantinopolis, ad meliorem translatus fuisset vitam, Eusebius defensor impietatis, parvipendens regulas quas ante (0940A)paululum cum aliis pontificibus ipse conscripserat, repente Nicomediam deserens Constantinopolitanam arripuit sedem, regulis e diverso clamitantibus, episcopos et presbyteros non licere ex alia civitate transire ad aliam. Sed mirum non est ut qui sic insaniunt adversus Unigeniti deitatem, licenter etiam alias transgrediantur leges. Non enim tunc solummodo hanc novitatem fecit, sed etiam olim aliud simile perpetravit. Qui dum in Beryto esset episcopus, transilivit in Nicomediam, et ex ea denuo post concilium insania apertae impietatis exactus est, et cum eo Theogonius Nicaenus. Quod imperator Constantinus litteris manifestum fecit. Ego vero huic operi finem epistolae inserere judicavi. Scripsit enim haec Nicomediensibus: Quis est hic qui ita populum docuit innocentem? (0940B)Eusebius utique tyrannicae crudelitatis excultor. Quod enim ubique tyranni noscatur esse cliens, ex multis rebus apparet. Hoc namque veracium episcoporum testatur interitus, 234 hoc etiam Christianorum crudelissima persecutio clamat aperte. Nihil enim de injuriis mihi factis nunc aio, per quas quando maxime adversarum partium insidiae discurrebant, iste etiam oculos contra me habebat intentos. Cui hoc defuit solum, quod non et armatum ministerium tyranno licenter exhibuit. Neque me quispiam putet ad horum probationem minus instructum. Judicium namque manifestum est, quia presbyteros et diaconos sequentes Eusebium aperte constat a me deprehensos. Sed haec quidem transeo quae nunc non indignationis gratia, sed ad illorum confusionem a me (0940C)prolata [ ed., probata] noscuntur. Hoc solum formido, hoc cogito, quod vos ad communionem criminis vocari conspicio. Propter Eusebii namque seductionem et subversionem, conscientiam percepistis a veritate separatam. Sed erit hujus rei non tarda salubritas, si episcopum fidelem et integrum nunc sumentes, respiciatis ad Deum. Quod utique ad praesens in vobis est studium, et istud in vobis esse oportuerat; et dudum in vestro pendere judicio, nisi praedictus Eusebius pessima consciorum suorum tuitione venisset huc [ mss. et edit. V., hic], et ordinem rectitudinis impudentissime confudisset. Sed quoniam de memorato Eusebio apud vestram charitatem nos breviter loqui decet, audite. Meminit vestra patientia factum in Nicaea civitate concilium: cui et ego ipse conscientiae (0940D)meae cultum decenter exhibui, nihil aliud volens quam concordiam omnibus fabricari, et prae cunctis arguere et removere hanc causam, quae principium quidem habuit per Arii Alexandrini superbiam, corroborata vero est per Eusebii pravum pestiferumque votum. Sed ipse Eusebius, o amabiles atque charissimi! cum quanta putatis discussione [ ed., Niv. et Frob., discursione] (quippe conscientia sua victus), cum quanta confusione mendacio utique declarato degebat? Immittens quidem mihi diversos, qui pro eo deposcerent; petens vero a me quoddam solatium, ne tanto malo convictus, suo honore privaretur. Testis est mihi Deus hujus rei, qui et in me et in vobis benigno amore consistat. Nam etiam me ille devertit, et indecenter arripuit, quod vos quoque nostis. Tunc (0941A)enim omnia gesta sunt sicut ipse desiderabat, quia omne malum in sua conscientia recondebat. Sed ut caetera perversitatis ejus omittam, quid maxime cum Theogonio nequitiae suae participe egerit, audite, deposco. Alexandrinos quosdam a nostra fide recedentes huc [ mss. et ed. V., hic] destinari praeceperam, quoniam horum ministerio mentis flammas urgebat. Sed isti benigni et optimi nimis episcopi, quos simul concilii veritas ad poenitentiam reservabat, non solum receperunt eos, et apud se reservaverunt, sed etiam malis eorum voluntatibus communicare decreverunt. Quapropter hoc circa istos ingratos decrevi peragere, ut abrepti procul deportarentur exsilio. Nunc itaque vestrum est ad Deum illa fide respicere, qua semper et fieri convenit, et esse decet, et agere. Episcopos (0941B)enim purificatos, et orthodoxos, atque clementes nos gaudemus habere. Si quis autem ad memoriam illorum pestilentium, aut ad laudem improvide praesumit forsitan excitari, repente in sua praesumptione ministri Dei, hoc est meo opere comprimetur. Dominus vos custodiat, fratres charissimi. THEODORETUS, lib. I, cap. 18 et 19, p. 49.

CAPUT XXIII. Quod rursus Eusebius apud Constantinum impetrata venia pro Arianis egerit.

Tunc igitur isti et damnati, et e civitatibus sunt expulsi. Et in Nicomedia quidem Amphion [ ed., Appion] episcopus ordinatus est, in Nicaea autem Chrestus. Sed rursus consuetas machinationes exercentes, et imperatoris clementiam accessibilem suis fallaciis (0941C)invenientes, restituti sunt, prioremque potentiam receperunt. Eusebius etenim, sicut jam dixi, etiam Constantinopolitanum tenuit tyranice praesulatum, et potiorem percepit praesumptionem, frequenter ad imperatorem veniens, et fiduciam ex crebra collocutione mercatus, contra veritatis propugnatores saevas contentiones instituit. Et primum quidem cupere se Hierosolymorum loca professus est, et imperatorem, tanquam famosissimum visurus aedificationis opus, provida cogitatione captavit. Quapropter cum multo honore dimissus est, imperatore vehicula et alia ei distribuente solatia. Profectus igitur est cum eo et Theogonius Nicaenus, particeps malignorum consiliorum ejus, sicuti jam diximus. THEODORETUS, lib. I, cap. 20 et 21. Edit. Christ.

CAPUT XXIV. Qua fraude Eustathius Antiochenus sit episcopatu depositus et in exsilium deportatus, et qui post eum fuerint ordinati.

(0941D) Venientes autem in Antiochiam, et amicitiarum induti vultum, maxima mulcatione [ ed., Niv. et Frob., ministratione] potiti sunt. Veritatis enim propugnator magnus Eustathius largam eis hospitalitatem fraternitatis exhibuit. Cumque ad sacratissima loca pervenissent, et concordes vidissent eos, hoc est, Eusebium Caesariensem, Scythopolitam Patrophilum, et Aetium Lyddae, Laodiceae Theodotum et alios qui lepram Arii susceperant, nuntiaverunt eis quod cogitaverant, (0942A)et cum eis venerunt ad Antiochiam. Et schema quidem sub honore praemittebatur adventus eorum; quod vero propinabatur, erat pietatis bellum. Mulierem namque prostantem mercede negotiantes [ ed., Niv. et Frob., conducentes], et linguam ejus sibi impendi persuadentes, ad concilium venerunt ( An. Dom. 331). Proinde alios omnes foras ire praecipientes, ter miserrimam introduxere mulierem. At illa infantulum sub mamilla demonstrans, aiebat ex concubitu Eustathii illum se et concepisse et generasse, eumque clamabat saepius impudentem. Is autem, qui calumniae ejus tam manifestae conscius erat, jussit ut hanc rem si qui scirent deducerent [ ed., deducerentur] ad medium. Illa vero dicente nullum se habere accusationis testem, jusjurandum ei justissimi (0942B)judices intulerunt; lege scilicet aperte clamante (Deut. XIX, 15): In duobus aut tribus testibus credi esse veracia, quae dicuntur; necnon et Apostolo praecipiente (I Tim. V, 19), ut nullus adversus presbyterum inscriptionem [ ed., accusationem] factam extra duos aut tres testes accipiat. Sed isti sacras contemnentes leges, contra talem virum accusationem sine testimonio receperunt. Cum ergo illa mulier jusjurandum 235 praebuisset, adjecit: affirmans quia infans ille de concubitu esset Eustathii. Tunc itaque tanquam adversus adulterum isti amatores veritatis protulere decretum, aliis quippe de pontificibus (cum utique multi adessent, et pro apostolicis dogmatibus repugnarent, et omnimodis quae fuerant concinnata nescirent) aperte reclamantibus, et magnum Eustathium (0942C)collaudantibus, decretumque illorum iniquum suscipi prohibentibus. Hoc itaque facto, velociter hujus notae [ ed., Niv. et Frob., noxae] concinnatores ad imperatorem profecti sunt, eique persuaserunt quia vera fuisset inscriptio [ ed., accusatio], et depositionis Eustathii justa sententia quem tanquam adulterum atque tyrannum expelli fecerunt, exercitatorem pietatis simul et castitatis egregium. Et ille quidem per Thracias ad Illyrici deductus est civitatem. Isti vero prius quidem pro eo ordinaverunt Eulalium. Quo, tempore pauco, vivente, Eusebium Palaestinensem illuc [ mss. et ed. V., illic] migrare voluerunt; eoque fugiente mutationem, et simul imperatore prohibente, fecerunt Euphronium. Quo etiam, anno et paucis mensibus in episcopatu defuncto, (0942D)Placito illius Ecclesiae tradidere pontificatum. Isti vero omnes pestem Arii habuere celatam. Propterea namque multi pie viventium, et sacerdotum, et reliquorum, ecclesiastica relinquentes collegia, apud semetipsos conveniebant. Quos universi Eustathianos appellabant, quia post egressum illius seorsum congregabantur. Porro mulier illa ter misera passionem crudelissimi languoris incurrens, manifestavit insidias; et illam tragoediae compositionem pariter enudavit, non duobus vel tribus, sed multis valde [ ed., admodum] sacerdotibus, quae concinnata videbantur insinuans. Ait enim pro pecuniis illam se facere praesumpsisse calumniam. Jusjurandum tamen non omnino (0943A)fuisse falsum, quia ille infans de quo juraverat filius erat cujusdam Eustathii nomine, fabri ferrarii. THEODORETUS, lib. I, cap. 21, p. 52.

CAPUT XXV. De divisione Antiocheni populi propter Eustathium.

Tunc igitur in Antiochia gravis seditio de Eustathii depositione surrexit, et postea de episcopatus electione tantus ignis accensus est, ut pene civitas universa deperiret, populo in duas partes dissidente. Et aliis quidem Eusebium Palaestinae transferri contendentibus in Antiochiam, aliis autem studentibus ut reverteretur Eustathius. Erat enim in utraque parte et populus civitatis, et militaris manus, et tanquam (0944A)adversus hostes ita cuncti commovebantur, ut pene usque ad gladios pervenirent, nisi Deus et timor principis cohiberet. Nam imperator suis epistolis seditionem compescuit. Eusebius autem Palaestinae repudiavit [ ms. Theod., repedavit]; quod admiratus imperator scripsit ei: propositum laudans, eumque beatum clamans, et quod non unius civitatis, sed totius orbis potius digne decerneretur episcopus. De caetero autem per annos octo dicitur Antiochenae Ecclesiae vacasse sedes. Tandem vero studio inimicorum Nicaenae fidei, ordinatur Euphronius. His igitur in hoc volumine rite contextis, tempus est ut sequentis libri ordinetur [ ed., ordiamur] initium. SOCRATES, lib. I, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 59.

LIBER TERTIUS. (0943)236

CAPUT PRIMUM. De conversione gentis Indorum atque Persarum.

(0943B) In temporibus religiosi principis Constantini, et Indorum gentes et Iberorum Christiani dogmatis rudimenta susceperunt. Sed etiam Armenios tunc primum audivi Christianos effectos. Aiunt enim Tiridatem regem tunc gentis illius ex quodam mirabili signo Dei, quod circa ejus domum evenit, Christianum fuisse factum, et omnes simul ejus ditioni subjectos una praeceptione jussisse ut similiter Deo colla submitterent. Unde et apud caeteros confines Christianum dogma transivit, et multitudine dilatatum est. Apud Persas autem initium Christianitatis aestimo celebratum, dum quidam eorum occasione commercii ad Ostroinos et ad Armenios venientes, (0943C)ut assolet, sanctis illis colloquerentur viris, et eorum virtutes experirentur. SOZOMEN., lib. II cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 454.

CAPUT II. Quomodo Judaei Christianos accusaverint apud Persas, qui, et quanti, et quibus modis passi sint apud Persas.

Cumque tempore procedente crescerent, et ecclesias et sacerdotes pariter caeterosque ministros habere coeperunt. Hoc autem factum non mediocriter contristabat magos, qui religionem Persarum, veluti quaedam sacerdotalis tribus, per successionem generis ab initio commissam habere noscuntur. Afficiebat enim id etiam Judaeos naturaliter quodammodo Christiani dogmatis inimicos. Quapropter accusaverunt (0943D)apud Saporem tunc regem Symeonem archiepiscopum Seleuciae et Ctesiphontis civitatum in Perside regalium, tanquam amicus esset Caesari Romanorum eique. Persarum negotia depalaret. Credens autem derogationibus his Sapores, primum quidem tributis immensis Christianos afficiebat, eo quod plurimos eorum agnosceret, qui paupertatem magis eligerent; crudelibusque viris hujusmodi exactiones injunxit, quatenus ex egestate pecuniarum, et nimietate exactorum vim passi, propriae religionis jura contemnerent. Post haec autem sacerdotes ministrosque Dei gladiis minacibus interemit, ecclesias subvertit, et vasa earum (0944B)omnia publicavit. Symeonem vero deduci jussit ad se, tanquam proditorem Persarum regni atque religionis. Magi siquidem, auxiliantibus sibi Judaeis, cum festinatione sanctas ecclesias destruebant. Symeon autem comprehensus, ferroque vinctus, ad regem usque deducitur. Qui vir effectus est magnus, et omni fortitudine pretiosus. Nam cum eum torquendum Sapores jussisset introduci, neque timuit, neque adoravit. Pro qua re vehementius efferatus rex, inquisivit cur non adorasset, quippe quod prius facere consueverat. Ad quem Symeon: Prius quidem non vinctus adducebar, ut negarem veri Dei culturam, et nihil in hoc dubitans, quae sunt solemnia regis implebam; nunc autem fas mihi non est hoc agere. Veni namque pro nostro dogmate et pietate (0944C)decertaturus. Haec dicentem praecepit rex adorare 237 solem, et facienti plurima se daturum cum maximo honore munera compromisit; reluctantem vero interminatus est esse moriturum et omnem Christianorum gentem. Cumque nec terroribus potuisset movere Symeonem, nec mulcere promissionibus, sed fortiter permaneret, nunquam quoque adoraret solem, ne proditor suae religionis existeret, praecepit eum in vinculis retineri, credens eum posse longo tempore declinare. Cumque duceretur ad carcerem, vidit eum Ustazades [ al., Ustazanes, et Ustazares] senior quidam eunuchus, nutritor Saporis, et major regiae domus. Et consurgens adoravit eum. Sedebat namque ante januas regis; quem Symeon increpavit injuriose, et cum furore clamavit, aversatusque despexit. Is enim dum Christianus esset, non (0944D)ante multum tempus vim passus adoraverat solem. Quo facto, repente flens eunuchus, cum gemitu vestem quidem claram qua indutus erat exutus est, et lugubrem accipiens amictum, ante domum regiam sedebat flens atque gemens: Heu! inquit, qualem credam esse circa me Deum, quem ego negavi, dum pro hac causa dudum amicissimus Symeon neque verbum mihi reddiderit, et sic aversatus cum furore transiverit? Cumque haec Sapores audisset, evocans eum, causam luctus inquisivit, aut si qua ei circa domum aerumna contigerit. Respondens Ustazades, ait: O rex, nihil in hujus saeculi domo infortunii (0945A)passus sum. Utinam pro his quae mihi nunc evenerunt, in universas calamitates alias incidissem! Lugeo namque cur vivo, qui dudum mori debueram. Video solem, quem tibi parere volens, non voto meae voluntatis, adoravi. Quapropter pro utroque me mori justissimum est: quia et proditor sum Christi, et te quoque decepi. Et ille quidem haec dicens, juravit coeli et terrae Creatorem, suam ulterius non se mutare sententiam. Sapores autem admiratus eunuchi constantiam, amplius saeviebat adversus Christianos, tanquam maleficiis hoc agere praevalerent. Parcens autem seniori, nunc lenitate, nunc minis omni virtute eum se subvertere judicabat. Cumque nil ageret, Ustazade profitente nunquam se fore sic fatuum, uti pro Deo creatore cunctorum illa coleret potius quae (0945B)a Deo creata sunt, tunc ira commotus, jussit gladio caput ejus abscindi. Cumque duceretur ad necem, rogavit spiculatorem ut paululum sustineret, tanquam aliquid regi mandaturus, et vocans quemdam fidelium eunuchorum, jussit ut diceret haec Sapori: Pro favore quem hactenus a juventute habui circa vestram domum, o rex, patri tuo et tibi ministrans studio competenti, testibus non indigeo, tu namque bene nosti. Pro omnibus ergo quae aliquando vobis impendi, redde mihi compensationem hujuscemodi, ne quis ignorantium putet me supplicium sustinere tanquam infidelem regni aut malae cujuspiam voluntatis, sed ut potius manifestum fiat quod agitur, praeco clamans denuntiet universis, quia Ustazades capite truncatur, non regis inimicus, sed Christianum (0945C)se esse professus, et Deum proprium apud regem negare contemnens. Haec quidem eunuchus regi nuntiavit. Porro Sapores juxta petitionem Ustazadis praeconem clamare fecit. Aestimabat enim alios posse a Christianitate revocare Christianos, si mente perciperent quia nulli parceret Christiano, qui senem nutritorem et devotum suae familiaritatis occideret. Ustazades autem studuit clamari causam suae necis, credens quia cum per terrorem adorasset solem, multos Christianorum deduxerit ad timorem: nunc autem cognoscentes pro religione mortuum, imitatores multos suae virtutis efficeret. Hoc itaque modo Ustazades gloriosissima morte translatus est. SOZOMEN., lib. II, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 455.--Symeon autem id cognoscens in carcere, gratificos pro eo hymnos obtulit Deo. Altera vero die, quae erat (0945D)sexta feria septimanae majoris, in qua ante Resurrectionis festivitatem annua salutaris Passionis memoria celebratur, etiam Symeonem decrevit rex ferro perimere. Deductus enim rursus e carcere ad palatium regis, nimis intrepide loquebatur Sapori de dogmate; et nec illum nec solem passus est adorare. Eademque die similiter interimi jussi sunt et alii centum in carcere constituti. Novissime vero Symeonem occidi praeceptum est, ita ut mortem videret universorum. Erant etenim horum alii quidem episcopi, alii presbyteri, alii diversorum ordinum clerici. Cumque omnes ducerentur ad mortem, adveniens summus princeps magorum, interrogabat eos, si vellent vivere, et regis religionem colere, et solem (0946A)pariter adorare. Cumque hanc nullus eligeret vitam, spiculatores circa necem martyrum laborabant. Symeon autem assistens confortabat universos, et de resurrectione ac pietate loquebatur, atque de sacris Scripturis adhibens fidem, dicebat: Vitam quidem veram esse sic mori, mortem vero manifestam negare Deum: adjiciens quia post paululum etiam nullo perimente sponte mors accidit. Hic est enim omnibus natis finis inevitabilis. Post haec autem perpetuitas non omnibus similiter accidit, sed velut ex quodam pondere omnem rationem reddent homines hujus vitae et eorum quae bene gesserint retributionem, et poenas malorum sine dubitatione recipient. Majus autem omnium bonorum nihil est ac beatius quam eligere mori pro Deo. Haec dicente Symeone, et tanquam (0946B)filios edocente, in certaminibus sacris modo quo decebat unusquisque exercitatus alacriter currebat ad necem. Cumque omnes centum spiculator transisset, novissime venit ad Symeonem, et Abedecallam, et Ananiam: ambo namque senes, cani, sub ejus Ecclesia constituti, cum eo fuerant comprehensi, et erant in vinculis. SOZOMEN., lib. II, cap. 9. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 458.--Tunc itaque Pusicius, qui super omnes artifices regis erat ibi consistens, et videns Ananiam trementem cum praepararetur ad necem, ait: Paululum, o senex, claude oculos, et securus esto, mox enim Christi videbis aspectum. Cumque dixisset hoc, repente comprehensus, ductus ad regem, et Christianus esse manifestatur, eo quod pro dogmate fuisset locutus libera intentione martyribus. (0946C)Tunc rex extraneo quodam et crudeli modo eum mori praecepit, ita ut perforata cervice exinde linguam ejus ejicerent. Hoc itaque facto, quibusdam accusantibus etiam filiam ejus, virgo sacra tunc comprehensa perempta est. Sequenti vero anno, die quo Passionis Christi memoria celebrabatur et exspectabatur Resurrectionis festivitas, crudelissima Saporis praeceptio per omnem Persarum cucurrit terram: morte condemnans eos qui se profiterentur esse Christianos. Quo tempore fertur ultra numerum multitudinem Christianorum gladio cecidisse: alios namque per civitates et castella diligenter magi requirentes, celatos inveniebant; alii vero sponte, nullo dicente, semetipsos offerebant, ne 238 taciturnitate Christum negare viderentur. Igitur dum omnes Christiani sine parcitate [ ed., neque ulli (0946D)parceretur] perimerentur, etiam multi in ipsis regalibus sunt occisi, cum quibus et Azanes eunuchus regi maxime gratus. Quod dum Sapores audisset, tristis factus, hanc generalem peremptionem removit, et solummodo praeceptores religionis jussit occidi. Illo siquidem tempore, aegritudinem incurrente regina (SOZOMEN., lib. II, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 459), Symeonis episcopi soror, nomine Tharbua, comprehensa est cum famula suam sequente vitam, quas contigit teneri per insidias Judaeorum accusantium, quasi maleficia reginae fecissent, propter Symeonis mortem. Regina vero (cum soleant languentes hujusmodi rebus [ ed., Niv. et Frob., spebus] aures accommodare) suspicata est veram esse detractionem, (0947A)et maxime a Judaeis factam, cum et ipsa similia saperet, eosque sine mendacio et sibi faventes arbitraretur. Sumentes autem magi Tharbuam et alias, mortis acerbae perculere supplicio. Stipitibus enim alligatas, serraque findentes per medium, eas crudeli nece laceraverunt, et quasi expiantes reginam, per medios stipites transire fecerunt. Ferunt autem istam Tharbuam speciosam valde fuisse, et a magis quibusdam adamatam, et latenter ad concubitum petitam, promissa mercede salutis suae et aliarum, si consentiret ad vitium. Quae nec auditum luxuriae passa est sustinere, sed injuriis pro turpi petitione relatis, alacriter accessit ad mortem, ne traderet sanctam virginitatem. Cumque circumirent magi et principes eorum universam provinciam secundum Saporis praeceptum, (0947B)ut sacerdotes et doctores dogmatis apprehenderent Christiani, puniebant episcopos et presbyteros, et maxime per regionem Adiabenorum. Hic namque locus est Persicus, et plerumque Christianorum. SOZOMEN., lib. II, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 460.--Hoc enim tempore et Acepsimam episcopum apprehenderunt, et multos clericorum ejus; tenentesque praesulem, sufficere sibi crediderunt, alios nudatos substantiis dimittentes. Jacobus autem quidam presbyter Ponti [ ms., sponte] sequebatur Acepsimam, et supplicans magis, identidem meruit irretiri. Tunc enim et seni alacriter serviebat, et ejus cladem aliquatenus levigabat, plagasque ut poterat curare non desinebat. Post paululum vero poenis crudelibus eum magi torserunt, cogentes ut (0947C)adoraret solem. Quo respuente, miserunt eum rursus in vincula. Sed et multos alios presbyteros et diaconos habebant in carcere post flagella. Pauco tempore praetereunte, princeps magorum de eis consuluit regem; acceptaque potestate ut ageret quod vellet, si solem non adorarent, mandavit eis in carcere regiam voluntatem. Quibus aperte respondentibus nunquam se fore proditores Christi, nec adorare solem, sine ulla parcitate eos verberibus laniavit. Cum quibus Acepsimas pro confessione dogmatis viriliter est defunctus. Quidam vero Armeniorum cum essent obsides apud Persas, corpus ejus auferentes latenter, sepulturae debitae tradiderunt. Alii vero licet non minus flagellati, praeter spem vixerunt; et non mutantes voluntatem, denuo ad (0947D)vincula sunt reducti, cum quibus erat Aithalas; qui dum nimis tensus caederetur, humeri sunt disjuncti, ita ut mortuas postea manus portare videretur, aliique ejus ori cibos offerrent. Sub hoc itaque regno testimonio bonae vitae translati sunt presbyteri, diaconi, monachi et sacrae virgines, et in aliis officiis Ecclesiae constituti, ac pro dogmate laborantes innumerae multitudines. Eodemque tempore passus est una cum Marea Bichor episcopus atque clerici circiter ducenti et quinquaginta, qui cum eo capti a Persis fuerant comprehensi. Tunc etiam Milesius nomine martyrio coronatus est, qui primum quidem militabat apud Persas, postea vero relicta militia conversationem zelatus est apostolicam. SOZOMEN., lib. II, cap. 12. Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 461.--Diciturenim (0948A)quia dum in civitate Persica episcopus fuisset ordinatus, multa saepe sit passus, et plagatus atque tractus, virili mente sustinuerit. Cumque nulli potuisset illic suadere ut Christianus esset, graviter ferens maledixit civitati, et exinde discessit. Post paucum vero tempus primatibus ejus loci in regem peccantibus, superveniens exercitus cum trecentis elephantis civitatem subvertit, et velut desolatam regionem arantes seminibus tradiderunt. Milesius autem episcopus solummodo peram circumferens, quae sacrum codicem Evangeliorum habebat, perrexit orationem facturus ad Hierosolymam, et inde in Aegyptum, ut videret monachos ibidem conversantes. Qualis igitur iste sanctus, et miraculorum fuerit operator, Syri sunt testes, qui ejus actus vitamque scripserunt. Fertur (0948B)itaque eorum qui tunc martyrio coronati sunt sub regno Saporis, virorum ac feminarum fuisse millia quasi sexdecim. SOZOMEN., lib. II, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 462.

CAPUT III. Epistola Constantini ad Persarum regem pro Christianis In Perside vero fautoribus pietatis Constantinus Augustus sponte prospexit. Agnoscens enim eos ab impiis vehementer affligi, eorumque regem erroribus servientem [ ed., saevientem] diversa eis inferre pericula, scripsit ei per legatos, qui tunc aderant, monita pietatis: rogans ut cultores Dei apud cum digno honore potirentur. Sed melius studium pii principis per ejus litteras valebit agnosci.

(0948C)EPISTOLA CONSTANTINI IMP. Ad Saporem regem Persarum De providentia Dei erga homines.

Sacratissimam custodiens fidem, veritatis luce participatus sum: luminis veritate gubernatus, sacram cognosco fidem. Denique per haec, sicuti res ipsae confirmant, venerabilem religionem esse conspicio, et doctrinam agnitionis sanctissimi Dei omnibus offerentem, hujusmodi cultum me habere profiteor. Quia hujus Dei virtutem in auxilio habens, inchoans a finibus Oceani, omnem terrarum orbem firmissima spe salutis obtinui; ita ut universi qui per tot tyrannos cladibus quotidianis fuerant subjugati, et ad obscuritatem usque perducti, resumentes communium rerum (0948D)vindictam, rediviva quodammodo curatione resurgerent. Hunc Deum colo cujus signum Deo dicatus meus exercitus portat in humeris, et a quo dum justo sermone aliquid poscitur, impetratur. Ex ipsis autem tropaei insignibus beneficia repente suscipio. Hunc itaque Deum immortali memoria me honorare profiteor, eumque summa puraque mente super omnia esse credo. Hunc inclinatis genibus invocabo, 239 fugiens cunctum abominabilem sanguinem et odores horribiles ac fugiendos, omnemque terrenam flammam nimis evito. Quibus omnibus nefandus et ineffabilis error multos gentium, ac genera universa prostravit, et inferno contradidit. Quae enim Deus omnium propter homines providentia suae clementiae, utilitatis causa, produxit in mundum, haec ad uniuscujusque (0949A)desiderium trahi non patitur. Sed puram tantummodo mentem et immaculatam animam ab omnibus [ ed., hominibus] exigit, virtutis et pietatis actus exquirit, mansuetudinis et clementiae delectatur operibus, mites amat, habet odio turbulentos, diligit fidem, punit perfidiam, omnemque potentiam cum fastu despicit, superborum punit asperitatem, ad fastum elevatos interimit, humilibus autem ac patientibus digna retribuit. Sic itaque etiam regnum justum magnipendens adjutorio suae virtutis extendit, sapientiamque regiam pacis tranquillitate custodit. Non ergo videor mihi errare, frater mi, hunc esse confitendum Deum omnium principem atque patrem, quem multi regnantes apud nos vesanis erroribus seducti, denegare tentaverunt. Sed illos omnes finis (0949B)comprehendit exitialis, ita ut omne genus hominum post eos exsurgens, clades eorum pro maledictionis exemplo proponere videatur. Horum igitur unum esse reor Valerianum, quem velut quaedam virga iracundiae divinae de nostris terris expellens, vestris partibus tradidit puniendum. Qui scilicet verecundiae suae famosissimus [ ed., Niv. et Frob.; nobilissimum], apud nos tropaeum demonstrasse cognoscitur. Sed hoc quidem in bonam partem conversum est, ut in nostro saeculo hujusmodi supplicium fieret manifestum. Vidi namque et ego illorum finem qui nuper nefandis praeceptionibus Deo devotum populum turbaverunt. Quapropter multas Deo refero gratias, quoniam integra providentia omne genus humanum, colens legem divinam, reddita sibi pace decenter exsultat. Unde etiam nobisipsis credo quoniam optime cauteque (0949C)universa proveniunt, quando per illorum puram probabilemque religionem divinamque concordiam, universa in se dignatur erigere. Igitur de tali hominum collegio, id est Christianorum (pro quibus mihi omnis est sermo), quam me libenter credis audire, quando etiam eminentia loca Persidos per eos amplius quam cupio decorantur? Tu ergo optime gubernaveris, si fueris sicut illi, et habueris commune quod illi. Sic enim habebis omnium Dominum mitem, placidumque, atque propitium. Hos igitur, quoniam tantus ac talis existis, commendo tibi quoniam et pietate probaris insignis. Hos dilige competenter, et facito clementiae tuae participes, tibi simul et nobis praebiturus gratiae immensa jura per fidem.

Haec igitur optimus imperator pietate decoratus (0949D)egit, curam non solum subjectorum habens, sed etiam eorum qui sub alienis gubernaculis regebantur. Quapropter et ipse divina protectione potitus est, et universam Europam atque Libyam, super has etiam maximam Asiae partem tenens, subjectos habuit ubique devotos. Sed etiam barbarorum alii quidem sponte serviebant, alii devicti. Ubique triumphi videbantur, et victor cernebatur in omnibus imperator. THEODORETUS, lib. I, c. 24, p. 56.

CAPUT IV. De Alexandri pontificis Alexandrini fine, et initio praesulis Athanasii. Interea Alexandro mirabili sene, qui Arii prostraverat blasphemias, defuncto, post menses quinque (0950A)Nicaeni concilii, Alexandrinorum Ecclesiae suscepit Athanasius praesulatum. Cujus persecutiones, fugas, contumelias, crebraque pericula transferre distuli, quae Rufinus suo nobilitavit eloquio. THEODORETUS, lib. I, c. 26, p. 59. An. Dom. 328, Baron. 326.

CAPUT V. Qua contra Athanasium gesta sint, et quomodo confugerit ad principem. Post plurima vero consilia turbis seditionibusque completa, et clamores accusatorum poscentium ut Athanasius tanquam magus violentus et indignus sacerdotio damnaretur, directi ab imperatore metuentes ne eum aliqua invasione perimerent, latenter eum de concilio subtraxerunt. At ille sciens non sibi (0950B)fore tutum contra tot accusatores agere, judicibus etiam inimicis, synodum relinquens, venire festinavit ad imperatorem. SOZOMEN., lib. II, cap. 24. Edit. Christ.

Igitur Athanasius ad principem veniens, omnem praesumptionem contra se factam episcoporum edocuit. At illi ad Mareoten convenientes, quosdam concordantium sibimet sacerdotum miserunt ad principem, id est, Theogonium Nicaenum, atque Theodorum Perinthium, Marin Chalcedonensem, Narcissum Cilicem, et similes horum, mendacia texentes, et quaedam commenta fingentes, et nudas valde calumnias, quasi veras accusationes sibimet componentes. Quo facto venerunt ad Aeliam civitatem. Praeceperat enim imperator ut omne concilium a Tyro veniret ad Aeliam. Nec non et alios undique congregari praeceperat, (0950C)quatenus templa aedificata dedicarentur. Misit itaque pariter devotos viros [ ed., Niv. et Frob., judicum] pietate ac fide clarissimos, omnia largissime expendi praecipiens, non solum pontificibus ac sacerdotibus, sed etiam egentibus universis, qui undique concurrebant. Porro fuerat exornatum etiam sacrum altare palliis regalibus atque vasis, auro et pretiosis lapidibus decoratum. THEODORETUS, lib. I, cap. 30, pag. 64.

CAPUT VI. Quomodo sit Arius ab exsilio revocatus, et qualem libellum dederit Constantino, et de fraudibus Arianorum.

Imperator interea Arium de exsilio revocavit, jussitque ut quod de Deo crederet, scriptura currente (0950D)proferret. Tunc ille novitatem nominum quam prius adinvenerat declinans, aliam explanationem contexuit, simplicibus verbis eam et divina lectione confirmans, jusjurandum quoque praebuit ita se credere, et haec etiam mente sapere, nihilque aliter intelligere. Textus enim ejus expositionis hujusmodi est.

240 Piissimo et Deo amantissimo Domino nostro imperatori Constantino Arius et Euzoius presbyteri.

Sicut praecepit Deo amabilis pietas tua, domme imperator, exponimus nostram fidem, et scriptis profitemur coram Deo sic credere et nos, et omnes qui nobiscum sunt, sicuti subjectum est. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et Dominum (0951A)Jesum Christum Filium ejus, qui ex eo ante omnia saecula natus est, Deum Verbum, per quem omnia facta sunt, quae in coelis, et quae in terra, qui venit, et carnem assumpsit, et passus est, et resurrexit, et ascendit in coelos, et iterum venturus est judicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum, et carnis resurrectionem, et vitam futuri saeculi, et in regnum coelorum, et in unam sanctam catholicam Dei Ecclesiam, quae a finibus usque ad fines est. Hanc autem fidem percepimus ex sanctis Evangeliis, dicente Domino discipulis suis: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Si autem non haec ita credimus atque suscipimus, vere Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, sicut omnis catholica Ecclesia, (0951B)et sanctae edocent Scripturae, quas per omnia sequimur, judex noster erit Deus et nunc et in futuro die. Quapropter tuam pietatem rogamus, Deo amabilis imperator, ut dum ecclesiastici sumus, et fidem et sensum Ecclesiae sanctarumque Scripturarum habemus, uniri nos per pacificam et Dei cultricem pietatem tuam matri nostrae Ecclesiae jubeatis, quaestionibus utique et superfluitatibus inquisitionum sublatis; ut et nos, et sancta Ecclesia ad invicem pacificati, solemnes orationes pro pacifico pioque imperio, et omni tuo genere omnes communiter celebremus.

Hanc fidei expositionem alii quidem dicebant artificiose compositam; ut videretur princeps placari sermonibus, et ita Arii dogmatibus circumferri; quatenus per expositionem ei fiducia praeberetur, et (0951C)utrumque haberet intellectum. Arbitratus autem imperator Arium et Euzoium similia credere his qui in Nicaea convenerant, valde gavisus est. Non tamen sibimet persuasit ut eos in Ecclesiae communionem susciperet ante judicium atque probationem congruarum personarum secundum Ecclesiae legem; sed destinavit eos ad episcopos tunc Hierosolymis congregatos, scribens ut fidem eorum expositionis examinarent, et clementem super eis deberent proferre sententiam; sive recte credentes invidiae gratia essent injustitiam passi, seu dum non haberent unde judices suos culpare peterent, per poenitentiam revocarentur. Porro sumpta occasione, fautores Arii per scripta imperatoris eos in communionem susceperunt. Et cum hoc fecissent, ipsi imperatori rescripserunt, et Ecclesiae (0951D)Alexandrinae, et in Aegyptum, et Thebaidam, et Libyam, episcopis universis et clericis praecipientes ut eos alacriter susciperent, imperatore testante rectam eorum esse fidem, quam etiam propriae epistolae subjecerunt. Haec quidem in Hierosolymis gesta noscuntur. SOZOMEN., lib. II c. 26. Edit. Christ. Vales. c. 27, p. 484.

Athanasius autem fugiens de Tyro, Constantinopolim venit, et quae passus est adito imperatore narravit: petens ut quae in Tyro fuerant gesta, examinarentur sub ejus quoque praesentia. Porro Constantinus imperator rationabilem petitionem ejus judicans, haec scripsit episcopis qui in Tyro convenerant. SOZOMEN., lib. II, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 486.

CAPUT VII. Epistola Constantini evocantis episcopos, ut Athanasii causas ipse cognosceret. (0952A)

Igitur imperator directa sacra epistola concilium evocavit, ut in sui praesentia Athanasii examinaret causam, cujus verba sunt haec.

Victor Constantinus pius episcopis in Tyriorum urbe collectis.

Ego quidem ignoro quae vestro concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim quoniam quadam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa; vobis quippe non considerantibus quae Deo placent, propter jurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota vestra inevincibilia esse contenditis. Sed erit opus divinae Providentiae, quatenus (0952B)et haec contentio aperte deprehensa possit evacuari, atque nobis palam fieri, si quid illic convenientes sive qualibet gratia, aut inimicitiarum causa gessistis. Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad meam reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud vos integritatem per vosipsos possitis ostendere. Verum qua gratia haec scripserim vobis, vosque ad me litteris evocaverim, per ea quae sequuntur agnoscetis. Pergenti jam mihi ad cognominis nostri felicissimae patriae civitatem, dum essem conscensurus in equum, repente Athanasius episcopus in media platea cum quibusdam sacerdotibus quos circa se habebat, sic inopinate nos adiit, ut nobis daretur subito causa cujusdam formidinis. Testis enim mihi inspector omnium Deus est, quoniam neque cognoscere (0952C)eum quis esset prima fronte praevalui. nisi quidam nostrorum, et quis esset et quam pertulisset injustitiam tunc narrasset. Et ego quidem neque confabulatus cum eo sum illo tempore, nec qualibet locutione participatus. Dumque ille se audiri deposceret, ego vero refutarem et pene repelli eum praeciperem, cum majori fiducia nihil aliud a nobis quam vestrum postulavit adventum; ut vobis praesentibus quae passus est necessario posset suis gemitibus explanare. Unde quia mihi rationabile videtur, et temporibus opportunum, scribi vobis libentius haec praecepi, ut omnes quicunque apud Tyrum concilium celebrastis, indesinenter ad expeditum nostrae mansuetudinis concurrere festinetis: ipsis operibus ostensuri puritatem et rectitudinem vestri judicii coram me videlicet, (0952D)quem Dei ministrum proprium nec vos abnegatis: quoniam et imperator minister sum Dei. Igitur ubique pacificatur Dei nomen, et integre benedicitur per meam in Deo culturam etiam apud ipsos barbaros qui veritatem hactenus ignorabant. Certum namque est quia qui veritatem ignorat, neque Deum scire potest. Verumtamen, sicut praedictum est, etiam barbari per me fidelem ministrum recognoverunt, et Dominum metuere didicerunt, quem utique protectorem meum ubique ac provisorem ipsis operibus est ostensum. Unde praecipue etiam Deum sciunt. Et illi quidem 241 propter nostrum timorem reverentur Deum. Vos autem, qui sancta mysteria ejus clementiae proferre debetis, non dicam custodire, sed nihil agere, nisi quae ad contentionem noscuntur et odia (0953A)pertinere, et, ut absolute dicam, quae ad humani generis tendere videntur interitum. Sed festinate, sicuti dixi, ad nos venire continuo, scientes quoniam omni virtute agere conabor, quatenus quae in lege Dei sunt, ea praecipue sine aliqua titubatione serventur. Quibus utique neque vituperatio, neque mala superstitio poterit implicari, dispersis utique, ac palam contritis, et penitus exterminatis sacratissimae legis inimicis, qui sub schemate sancti nominis blasphemias varias et diversas injiciunt. SOCRATES, lib. I, c. 22. Edit. Christ. Vales. c. 34.

CAPUT VIII. Quod venientes episcopi Ario faventes Athanasio detraxerint, ita ut in exsilium mitteretur Hae siquidem litterae ad aestuationem perduxerunt (0953B)eos qui fuerant in synodo congregati, quoniam plures quidem ad proprias redierant civitates. Qui vero circa Eusebium, et Theogonium, et Marin, Patrophilum, et Ursacium, et Valentem erant, ad Constantinopolitanam venientes urbem, nequaquam de calice fracto, aut altari subverso, aut Arsenio perempto, quod in synodo concinnaverant, quaestionem fieri permiserunt; sed aliam invenere detractionem, suggerentes imperatori, quoniam Athanasius interminaretur non se missurum ab Alexandria frumenta solemniter ad Constantinopolitanam urbem. Et haec se audisse dicebant, Athanasio dicente ad Amantium, Anubionem, Arbathionem, et Petrum, episcopos. Multum itaque derogatio praevalet quando derogator creditur fide dignus. Hac subreptione ad furorem (0953C)perductus imperator, Athanasium relegavit exsilio, et habitare eum praecepit in Galliis. Aiunt enim quidam hoc imperatorem propterea fecisse, ut unirentur Ecclesiae: quoniam Athanasius communicare Arianis evitabat. Et ille quidem degebat in Treveri Galliarum. SOCRATES, lib. I, cap. 23 Edit. Christ.

Sed nemo miretur si tantus vir deceptus excessit, sacerdotibus falsa loquentibus; cum divinus quoque David propheta, non a pontifice, sed a servo Siba contra Miphiboseth mendacia loquente, deceptus sit. THEODORETUS, lib. I, cap. 33, p. 66.

CAPUT IX. Quomodo Marcellus Ancyranus depositus sit, et de Asterio sophista. (0953D)Igitur episcopi in Constantinopolitana urbe congregati, Marcellum Ancyrae Galatiae deposuerunt pro hujusmodi causa. Asterius quidam in Cappadocia exercens artem sophisticam, eam relinquens, Christianitatem se promittebat asciscere; tentavitque libros conscribere, qui feruntur hactenus, et per quos Arii dogma firmatum est. Dicebat enim Christum sic esse Virtutem Dei, sicuti dictum est apud Moysen: Locustam et campas virtutem Dei; et his multa similia. Conveniebat autem is Asterius frequenter apud episcopos qui Arianam praecipue non evitabant sectam. (0954A)Nam et ad concilia concurrebat, episcopatum in aliqua civitate quaerens. Sed sacerdotio quidem frustratus est, eo quod persecutionis tempore sacrificasse probaretur. Cumque circumiret Syriae civitates, libros quos consuerat ostendebat. Haec agnoscens Marcellus, contra eum scribere volens, mensuram contrarietatis excessit. Purum namque hominem, sicut Samosatenus Paulus, praesumpsit dicere Dominum Christum. Haec agnoscentes qui tunc Hierosolymis convenerant, de Asterio quidem nullum habuere sermonem, quoniam neque erat in ordine sacerdotum; Marcellum vero tanquam sacerdotio functum rationem exigentes libri sui, eumque comperientes Samosateni dogmate maculatum, jusserunt ut a tali secta recederet. Qui reprehensus, librum se promisit (0954B)exurere. Cumque hoc studium fuisset [ ed., Niv. et Frob., deferbuisset] lentatum, episcoporum collegium, evocante imperatore, venit ad regiam civitatem, praesentibusque Eusebio et qui cum eo erant episcopis, in urbe Constantinopolitana rursus studium de Marcello fiebat. Et dum Marcellus, sicut promiserat, illicitam conscriptionem nollet incendere, eum de episcopatu deposuerunt. In cujus locum Basilium in Ancyram direxerunt. Sed hanc quidem conscriptionem Eusebius tribus destruxit libris, superstitionem ejus valde redarguens. Postea vero Marcellus in Sardicensi concilio recepit episcopatum, dicens non intellectum suum librum, et propterea quasi Paulianum fuisse depositum. SOCRATES, lib. I, cap. 24. Edit. Christ.

CAPUT X. Quomodo Arius, dum studet ab Alexandro Constantinopoleos in communionem suscipi, exstinctus sit. (0954C)

Igitur dum post concilium Hierosolymitanum Arius venisset in Aegyptum, Alexandrina Ecclesia ejus evitante communionem, rursus venit ad Constantinopolitanam urbem, concurrentibus illic consectatoribus ejus, et obedientibus Eusebio Nicomediensi episcopo, et concilium celebrare volentibus. Horum studium sentiens Alexander tunc Constantinopolitanus episcopus, nisus est solvere tale conamen. Dumque hoc non valuisset implere, aperte Arii nisibus interdixit: non licere eum ecclesiasticum esse dicens, nec infirmandam sententiam episcoporum pene totius terrae secum convenientium in Nicaena urbe. Eusebius autem et qui circa eum erant, dum primo sermonibus (0954D)flectere nequivissent Alexandrum, postea cum terrore minabantur: quia nisi susciperet Arium, certa die ipse quidem deportaretur exsilio; Arius autem in communionem susciperetur universorum. Et post haec ab alterutris recesserunt. Illi quidem definitam diem exspectantes, ut suas minas implerent; Alexander autem orabat ne ad perfectum verba Eusebii pervenirent. 242 Maxime autem ei terror ingerebatur, eo quod imperatori jam pene suaserant ut faceret quod ipsi volebant. Ante unum vero constitutum diem prosternens semetipsum sub altari, tota (0955A)nocte jacuit pronus: rogans Deum ut impediret terminum inimicorum ejus. SOZOMEN., lib. II, cap. 28. Edit. Christ. Vales. cap. 29, p. 488.

Haec igitur Alexander pronus orabat. Imperator autem de Ario experiri volens, eum ad palatium evocavit, percunctatusque est si Nicaeni concilii decreta servaret. Ille vero nihil moratus, repente subscripsit decreta fidei, per subscriptionem arte callida circumveniens. Et imperator quidem miratus, ei intulit jusjurandum. Qui etiam hoc fraudulenter egit, quodammodo jusjurandum arte deludens. Quod autem audivi de hac machinatione conscribo. Fertur enim conscripsisse Arium sectam suam in charta quam sub ala ferebat: unde vere se jurare credidit, dicens sic se sapere sicut scripsisset. Hoc enim ita (0955B)factum audiens ego conscripsi; quia vero et jusjurandum praebuit, ex epistolis imperatoris agnovi. Credens igitur imperator, suscipi eum ab episcopo Constantinopolitanae urbis Alexandro in communionem praecepit. Erat enim tunc sabbatum. Et sequenti die eos communicare exspectabat alterutris; sed praesumptiones Arii judicia Dei secuta sunt. Nam dum egressus ex imperiali fuisset aula, obsequiis honorabatur satellitum Eusebii, et per mediam tunc civitatem perspicuus apparebat. Cumque venisset juxta locum cui est vocabulum Constantini forum, ubi columna porphyretica collocata est, terror eum subito ex quodam conscientiae secreto constrinxit, et cum formidine secuta est ventris effusio. Percunctatusque si secessus esset in proximo, et agnoscens esse post (0955C)Constantini forum, perrexit illuc. Quo facto, defectus eum quidam cum effusione corripuit, et una cum stercoribus meatus quoque prolapsus est. Tunc ergo concidit, et sanguinis multitudo cum subtilibus intestinis subsequenter effluxit; decurrebantque pariter cum splene etiam interna jecoris. Et ita factum est, ut repente sequeretur et mors. Secessus vero ubi talia gesta sunt, in Constantinopolitana urbe monstrabatur, sicuti dixi, post Constantini forum atque macellum in porticu constitutum: omnesque transeuntes digito notabant locum, detestabilem Arii recordantes interitum. SOCRATES, lib. I, cap. 25. Edit. Christ. Vales, cap. 38. p. 73.

Post aliquod tempus quidam fautorum Arianae vesaniae dives ac potens studium habuit ut eumdem (0955D)locum a publico compararet. Et destruens quod erat primitus, domum ibi constituit, quatenus oblivio facti procederet, et per successionem hujusmodi memoria deperiret. Fama tamen per cunctam cucurrit civitatem, et orbi terrarum mortem Arii declaravit. SOZOMEN., lib. II, cap. 28. Edit. Christ.

CAPUT XI. Quod prius Ariani cum orthodoxis conveniebant atque communicabant, et de lege Constantini qua jussit haereticorum oratoria ecclesiis applicari. Arii vero dogma, licet apud multos disputationibus extolleretur, nondum tamen in proprium discernebatur populum, aut in nomine constabat auctoris; sed omnes simul in ecclesia conveniebant atque communicabant, praeter Novatianos, et qui vocantur (0956A)Phryges, et Valentinianos, et Marcionistas, et Paulianos, et qui alias haereses colebant. Contra quos omnes imperator posita lege sancivit auferri eorum oratoria et ecclesiis applicari; et neque in domibus privatorum eos congregationes patiebatur, nec publice celebrare. Melius enim judicabat in ecclesia catholica communicandum, et in eam cunctis convenire suadebat. Propter quam legem arbitror haeresis memoriam fuisse destructam. Nam priorum principum temporibus Christi cultores licet sectarum diversitate differrent, apud paganos tamen Christiani esse putabantur, et similiter passionibus subjacebant, ac semetipsos propter communes persecutiones examinaro non poterant, et propterea facile inter se convenientes missas celebrabant. Et licet essent pauci, non (0956B)tamen videbantur esse divisi. Post hanc vero legem neque publice in ecclesias poterant convenire, neque latenter, dum episcopi civitatum et clerici observantes talia prohiberent. Hinc ergo plurimi metuentes ad Ecclesiam se catholicam contulerunt. Alii vero manserunt in sua sententia, non tamen successores haeresis reliquerunt. SOZOMEN., lib. II, cap. 30. Edit. Christ. Vales. cap. 32, p. 492.

CAPUT XII. Quomodo et ubi imperator Constantinus imperatores tres filios reliquerit, et percepto baptismate sit defunctus.

Cumque religiosissimus imperator potius Christianitate gauderet, et veri [ ed., vere] Dei testimonio fidem Nicaenam roborari cognosceret, in his quae fuerant (0956C)de Ario gesta laetabatur. Qui cum tres habuisset filios, eos Caesares nuncupavit, et singulos eorum per decenos annos imperii sui principes esse constituit. Id est, primum quidem filium sui nominis Constantinum Hesperiarum partium in decennali suo fecit habere principatum; secundum vero avi nomine Constantium in vicennalibus suis Caesarem in Oriente constituit; juniorem vero Constantem in suis tricennalibus ordinavit. Anno vero post haec transacto, ingressus sexagesimum quintum aetatis annum, aegritudine captus, ex urbe Constantinopolitana, quasi ad calidas aquas egressus est. SOCRATES, lib. I, cap. 25. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 74.

Qui cum Nicomediae degeret, languore gravatus, nec ignorans vitae hujus incertum, gratiam sacri baptismatis est adeptus. Distulerat enim usque ad illud (0956D)tempus ( An. Dom. 339), in Jordane fluvio hoc promereri desiderans. Porro autem tres filios 243 imperii reliquit haeredes, et Athanasium magnum reverti praecepit in Alexandriam, licet Eusebius praesens esset, et niteretur contraria suadere. THEODORETUS, lib. I, cap. 23, p. 65.

Nicomediae in suburbano sacri baptismatis donis initiatus est. SOZOMEN., lib. II, cap. cap. 32. Edit. Christ. Vales. cap. 34, p. 945.

Ita facto testamento, tribus filiis haeredibus constitutis, est defunctus. Corpus autem imperatoris in aureo loculo collocatum, ad Constantinopolim est devectum, et in palatii celso loco repositum. Quod in multis honoribus atque veneratione quasi viveret habebatur, (0957A)donec aliquis filiorum ejus assisteret. Postea vero ab Oriente Constantio veniente, cum imperialibus exsequiis funus ejus sepultum est in Apostolorum ecclesia; quam propterea fecerat, ne imperatores et sacerdotes reliquiis privarentur apostolorum. Vixit autem Constantinus imperator annis sexaginta (0958A)et quinque, regnavit autem triginta et uno. Defunctus est, consulatu Feliciani et Taciani ( id est, anno Dom. 336, Chron. Cassiod. 338), vicesima secunda die mensis Maii, qui erat annus secundus ducentesimae octavae Olympiadis. SOCRATES, lib. I, cap. 26. Edit. Christoph.

LIBER QUARTUS. (0957)244

CAPUT PRIMUM. Quomodo per quemdam presbyterum dogma Arii pullulaverit. (0957A)

Igitur sub imperio Constantini per Ecclesias talia provenerunt. Quo moriente, rursus ad querimoniam (0957B)venit dogma Nicaeni concilii. Nam licet vivente Constantino non illud omnes susceperint, tamen aperte renuere non audebant. Quo moriente, plurimi ab eo se indubitanter abstinuere concilio. Erant enim isti, qui etiam primitus videbantur esse suspecti: praecipue vero Arii sectatores Eusebius et Theogonius, cujus dogma se firmare credebant, si reverti Athanasium prohiberent, et consectatori suo Aegyptiacae dioecesis jura contraderent. Et illi quidem haec agebant, ministrante sibi presbytero per quem Constantini temporibus Arius ab exsilio fuerat revocatus. Erat enim is presbyter Constantio quoque gratus, eo quod paternum ei servaverat testamentum, ita ut usque ad principem palatiique potentes haberet accessum. Eusebius autem in aula regali videbatur ita perspicuus, ut suos consectatores faceret Augustos ac (0957C)proceres. Quamobrem de dogmate rursus privatim et publice disputationes crebro proferebantur, et simul injuriae, inimicitiae et plurima quae ex talibus solent saepius evenire. SOZOMEN., lib. III, cap. 1, p. 497.

CAPUT II. Quomodo Athanasius favore Constantini minoris Alexandriam remeaverit, et ejusdem Constantini epistola. Interea Athanasius ab occidentali parte in Alexandriam est reversus, quem etiam Constantinus vivens redire maluerat. Dicitur autem quia etiam testamento voluit hoc conscribere: sed quoniam ita defunctus est, ejus major filius Constantinus Hesperiarum partium princeps, hoc egit, litterasque hujusmodi ad populum destinavit Alexandrinum.

(0957D)Constantinus Caesar populo Ecclesiae catholicae, Alexandriae constituto.

Neque vestram sacratissimam mentem arbitror ignorare, propterea Athanasium adorandae legis praedicatorem ad tempus in Gallias fuisse directum, quoniam ferocitas crudelium inimicorum ejus in periculo sacri ejus capitis imminebat: ne forsan per malignorum calliditatem aliquid incongruum sustineret. Ut ergo hoc evitaret, ab imminentibus sibi necessitatibus est ablatus. Et ita me jubente habitare praeceptus est [ ed., jussus est], ut in hac civitate in qua degebat, bona ei necessaria non deessent. Talis enim est ejus venerabilis virtus, divinis freta olatiis, ut etiam molestias asperioris fortunae despiciat. (0958A)Quapropter licet ad charissimam reverentiam vestram dominus noster beatae memoriae Constantinus pius, meus pater, eumdem episcopum in suum locum 245 restituere proposuerat: tamen, quoniam humana sorte praeventus, antequam haec compleret (0958B)vota requievit, consequens arbitratus sum voluntatem divae memoriae imperatoris implere. Qui dum ad vos remeaverit, qualem a me venerationem habuerit agnoscetis. Non enim mirabile est si quid in eo gessimus quod laudetur. Meam namque animam imago desiderii vestri, et schema tanti viri ad hoc movit et invitavit. Divina providentia vos custodiat, fratres dilectissimi. SOZOMEN., lib. III, cap. 2, p. 498.

CAPUT III. De insidiis Arianorum adversus Athanasium.

His litteris fretus Athanasius, Alexandriam venit, libenterque eum plebs Alexandrina suscepit. Ariani vero, conjuratione facta adversus eum, frequentes seditiones subinde suscitabant, per quas occasio praebebatur (0958C)Eusebio ut derogaret ei apud imperatorem: quoniam non decernente communi concilio episcoporum, auctoritate sua arripuisset [ ms. Lyr., corripuisset] Ecclesiam. Tantumque his derogationibus actum est, ut indignante imperatore de Alexandria urbe projiceretur. Eodem tempore Eusebio moriente episcopo Caesareae Palaestinae cognomento Pamphili, Agapius discipulus ejus suscepit episcopatum, qui et alios plurimos edidit libros, et de vita doctoris sui multa conscripsit. SOZOMEN., lib. IV, cap. 2, p. 499.

CAPUT IV. De morte Constantini minoris.

Non multo post tempore et Constantinus imperator, Constantini majoris filius, dum nititur invadere (0958D)partes junioris fratris Constantis, circa Aquileiam congressione facta perimitur, consulatu Acindyni et Procli ( An. Dom. 339). Quamobrem imperii Romani principatus occidentalium quidem partium pervenit ad Constantem, orientalis autem ad Constantium. SOCRATES, lib. II, cap. 3; edit. Christ. Vales. cap. 5, p. 83.

CAPUT V. Quomodo Athanasius, Arianis bella sibi denuo suscitantibus, ad partes discesserit Italiae.

Igitur tempore quo Constantinus ad perenne transivit imperium, testamento filiis temporale distribuens regnum (nullus enim eorum erat praesens), presbytero a sorore propria sibimet commendato suum credidit testamentum: praecipiens illud Constantio (0959A)dari, qui inter alios videbatur esse vicinior, et prius venire posse credebatur. Hinc iste Constantio factus notus, tradito testamento accepit ad eum ingrediendi fiduciam. Qui videns facilem Constantii voluntatem, et velut calamum ventis accedentibus agitari, praesumpsit contra evangelica dogmata bellum assumere, et adversus Ecclesias asperrimam erigere tempestatem. Dicebat enim esse culpabiles qui consubstantialitatis vocem, quae scripta non inveniretur, in fidei doctrina posuissent, quod inter sacerdotes et eos discordiam generaret. Hinc ergo Athanasium et ejus sectatores accusans, insidias instruebat. Hujus cooperatores erant Eusebius et Theogonius, et Theodorus Perinthius, qui eloquentior videbatur, et scripsit explanationes Evangeliorum, quem plurimi Herocleioten vocant ( An. Dom. 341). Isti namque saepius (0959B)videntes imperatorem, reversionem Athanasii multorum causam asserebant esse malorum; et non solum Aegyptum, sed etiam Palaestinam, et Phoenicen, vicinasque gentes ejus gratia dicebant esse turbatas. Proinde hujusmodi verbis levissimam obsidentes imperatoris intentionem, suaserunt ut Athanasium ab Ecclesia rursus expelleret. Qui agnoscens eorum consilium, ad partes Hesperias abiit. THEODORETUS, lib. II, cap. 3, p. 70.

CAPUT VI. Quid de Athanasio Julius decrevit episcopus.

Verum Eusebius ejusque consortes calumnias in Athanasium factas Julio Romano pontifici destinaverunt. Qui ecclesiasticam sequens legem, etiam (0959C)ipsos Romam venire praecepit, et venerabilem Athanasium ad judicium regulariter evocavit. Ille continuo evocatione suscepta venit: calumniarum vero sarcinatores Romam quidem profecti non sunt, scientes facile suum posse capi mendacium. Sed videntes oves pastore desolatas, lupum super eas pro pastore constituerunt, id est, Gregorium, qui sex annis bestiis ferocibus crudelius usus, poenam malitiae suae solvit, ab omnibus amarissime laniatus. THEODORETUS, lib. II, cap. 4, p. 71.

CAPUT VII. Quod Constans imperator partes foverit Athanasii. Athanasius autem veniens ad Constantem, postquam (0959D)Constantinus junior fuerat bello defunctus, Arianae cohortis cum gemitu referebat insidias, et bellum contra apostolicam fidem gestum, patrisque ejus nomen maximique concilii ab illo celebrati memorabat, et quoniam communi lege synodus roborata videretur. Haec insinuando cum lacrymis, ad paternum zelum excitavit imperatorem. Mox namque ut haec audivit, mandavit fratri, monens ut paternae pietatis inviolabilem servaret haereditatem, cum et ille pietate gubernando regnum, et Romanorum evicisset tyrannos, et gentes positas in circuitu subjugasset. THEODORETUS, lib. II, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 4, p. 72.

CAPUT VIII. De morte Alexandri Constantinopolitani pontificis, et de ordinatione apud orthodoxos Pauli, apud Arianos Macedonii.

(0960A) Ea siquidem tempestate Constantinopolim altera, priore superior, turba ex hujusmodi causa processit. Alexander Constantinopolitanae praesul Ecclesiae, post decertationem cum Ario terminatam ex hac vita recessit, episcopatus 246 tricesimo tertio, vitae anno nonagesimo et octavo ( Anno Dom. 326), nullumque in suum constituit locum; sed mandavit ut unum ex duobus quos ipse nominaret eligerent. Et siquidem vellent docibilem simul, et vitae optimae testimonio decoratum, Paulum a se presbyterum ordinatum, virum quidem aetate juvenem, sed sapientia senem, episcopum sibimet ordinarent. Si vero ex habitu solummodo reverentiae eligere vellent, Macedonium (0960B)facerent, tunc diaconum existentem, qui aetate senior videretur. Ex hac causa major contentio pro episcopi ordinatione surrexit, Ecclesiamque turbavit, cum populus utique in duas divisus esset partes, aliique defenderent Arianum dogma, alii vero Nicaeni decreta concilii. Igitur donec Alexander viveret, Homousiani pontifices potiores erant Arianorum, quia hi quotidie convicti minuebantur. Cum vero Alexander obiisset, contentio rursus ex utraque parte commota est. Quapropter Homousiani Paulum ordinavere pontificem, Ariani vero Macedonium. Et in ecclesia quidem Irene cognomine quae est vicina juxta basilicam Sophiam, Paulus est ordinatus, in quo potius Alexandri sententia prolata videbatur. SOCRATES, lib. II, cap. 4; edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 83.

CAPUT IX. Quod remoto Paulo Eusebius Nicomediensis Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de Antiocheno concilio, et ordinatione Eusebii in Alexandriam, et post eum Gregorii, et de transformatione Nicaeni concilii.

(0960C) Post paululum vero tempus imperator ad Constantinopolim veniens, indignatur ob ordinationem factam Arianorum episcoporum; constitutoque concilio Paulum quidem removeri fecit; Eusebium vero ex Nicomedia migrantem Constantinopolim, episcopum esse decrevit. Quo facto Antiochiam profectus est imperator. Eusebius itaque nullo modo cessare patiebatur, sed omnia commovebat, donec suum propositum perduceret ad effectum. Egit ergo ut in Antiochia (0960D)Syriae synodus fieret, sub occasione quidem dedicationis ecclesiae quam pater Augustorum fabricari coeperat [ ms. Lyr., fecerat], et post ejus obitum Constantius decimo anno eam a tempore fundationis expleverat: pro veritate autem ad subversionem atque destructionem Nicaeni concilii. Ad quam synodum convenerunt ex civitatibus diversis episcopi nonaginta. Maximus tamen Hierosolymitanus Macarii successor non adfuit: cogitans quia ei posset subripi, ut in damnationem subscriberet Athanasii. Sed neque Julius interfuit maximae Romae praesul, neque in locum suum aliquem destinavit; cum utique regula ecclesiastica jubeat non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari. Fit ergo synodus in Antiochia sub praesentia Constantii principis, (0961A)consulatu Marcellini et Probini ( id est, anno Dom. 340 secundum Cassiod., vel. 341 secundum Baron. ). Erat autem quintus annus mortis Constantini patris Augustorum. Praesidebatque tunc Ecclesiae Antiochenae Placitus successor Euphronii. Fautores igitur Eusebii operae pretium judicantes Athanasio derogare, primum quidem calumniati sunt quasi extra regulam fecisset quam tunc ipsi decreverant: quoniam non ex sententia communis concilii episcoporum receperat sacerdotium, sed sibimet arrogando in Ecclesiam fuisset ingressus. Deinde quoniam ejus adventu turbata genera, plurimi seditione sint mortui; et quia aliqui ab Athanasio caesi, judicibus dicerentur esse contraditi. SOCRATES, lib. II, cap. 5; edit. Christ. Vales. cap. 7 et 8, p. 84.

(0961B)Hac derogatione tunc habita constituerunt episcopum in Alexandria, primo quidem Eusebium cognomento Emisenum. SOCRATES, lib. II, cap. 6; edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 85.

Quo ordinato, et in Alexandriam ire metuente, Gregorium fecerunt episcopum. His ita gestis, transformaverunt fidem, nihil quidem culpantes Nicaeni concilii; sed principium praebentes, quatenus frequentibus conciliis alia subinde mutantes et recitantes, terminus fidei paulatim in Arianam vesaniam repedaret. SOCRATES, lib. II, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 86.

CAPUT X. Epistola Antiocheni concilii de fide, et de bello Francico, et de Antiochiae terraemotu.

(0961C) Nos neque sequaces Arii fuimus; quomodo enim episcopi presbyterum sequeremur? Neque aliam quampiam fidem absque exposita antiquitus suscepimus. Sed etiam nos examinatores et cognitores ejus fidei facti sumus; et judicavimus potius quam secuti sumus. Didicimus enim ab initio credere in unum Deum omnium, Deum universorum intelligibilium sensibiliumque creatorem et provisorem, et in unum Filium unigenitum ante omnia saecula existentem, et cum suo genitore manentem, per quem omnia facta sunt visibilia et invisibilia; et qui in novissimis temporibus per bonam voluntatem Patris descendit, et ex sancta Virgine carnem assumpsit, et omnem voluntatem Patris sui implevit: passus est, (0961D)et resurrexit, et in coelos ascendit, et in dextera Patris sedet, venturus judicare vivos et mortuos, et rex permanet in aeternum et Deus. Credimus et in Spiritum sanctum. Si autem adjiciendum est, credimus et carnis resurrectionem et vitam perpetuam. Haec in prima scribentes epistola civitatibus dirigebant. Sed post paululum aliam in Antiochia dictaverunt. Eodem tempore etiam rempublicam contigit valde turbari. Gens namque Francorum circa Gallias constituta Romanis erat infesta. Tunc enim etiam terraemotus maximus in Oriente factus est, et praecipue in Antiochia, quae anno jugiter est commota. SOCRATES, lib. II, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 86.

CAPUT XI. Quomodo Gregorius Alexandriam venerit, et fugerit Athanasius, et quae mala per Gregorium gesta sint. (0962A) Interea Gregorium deducebat in Alexandriam Syrianus magister militiae, et cum eo armati milites numero quinque millia, quibus etiam aderant Arii sectatores ibi morantes. Sed quomodo Athanasius ecclesia pulsus, ne caperetur effugit, arbitror esse dicendum. Erat enim vespera, 247 et populus in vigiliis observabat: sperabaturque futura collectio. Inter haec venit magister militum, et circa ecclesiam per cohortes suos milites ordinavit. Athanasius autem videns quae fiebant, cogitavit ne propter se ulla laesio populo proveniret. Et praecipiens diacono ut compleret orationem, rursus psalmum fecit imponi. (0962B)Dumque consonantia psalmodiae celebraretur, per unam januam ecclesiae egrediebantur omnes. Quo facto, milites quidem sine commotione steterunt. Athanasius autem inter medios psallentium illaesus abscessit. Et hoc modo fugiens, Romam profectus est. Porro Gregorius Alexandrinae tunc praesedit Ecclesiae. Alexandrinorum vero plebs non ferens quod erat gestum, ecclesiam quae Dionysii nuncupatur incendit. SOCRATES, lib. II, cap. 8; edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 88.

CAPUT XII. Quod mortuo Eusebio Paulus in ecclesiam rursus introductus sit, et ab Arianis Macedonius institutus. Eusebius autem legationem misit ad Julium Romanae (0962C)urbis episcopum, rogans ut contra Athanasium judex esset. Sed quae de Athanasio decreverat Julius, Eusebius non occurrit agnoscere: quia dum paucum tempus vixisset post concilium, vita privatus est. Quapropter Constantinopolitae Paulum rursus in ecclesiam introduxerunt. Idem et Ariani in ecclesiam quae nunc dicitur Pauli ordinavere Macedonium. Et hoc gerebant fautores Eusebii successoresque praesumptionis, id est, Theogonius Nicaenus, Maris Chalcedonensis, Theodorus Heracleae, et reliqui. Sed Ursacius et Valens haeretici, postea libellum poenitentiae Julio offerentes episcopo, et consentientes consubstantialitatis verbo, communicare meruerunt. SOCRATES, lib. II, cap. 9; edit. Christ. Vales. cap. 11 et 12, p. 89.

CAPUT XIII. Quomodo Hermogenes magister militum volens Paulum ab ecclesia pellere, a populo sit peremptus, et quae vindicta processerit. (0962D) Interea propter Macedonium ingens praeliorum flamma surgebat, et intestinum bellum Christianorum in civitate multi sanguinis effusione pullulabat. Quod cum audisset Constantius Antiochiae positus imperator, Hermogeni magistro militum Thraciarum injunxit ut Paulum ecclesia pelleret. Qui Constantinopolim veniens, maximas turbas egit [ ed., commovit]: cogens ut pelleretur episcopus. Facta autem seditione, populus erat praeparatus ad ultionem. Cumque Hermogenes insisteret ut militari manu expelleret (0963A)Paulum, accensus populus, ut fieri solet in talibus, irrationabiliter ei resistebat, ejusque domum incendentes, ipsumque trahentes interemerunt. Haec gesta sunt consulatu Constantii tertio et secundo Constantis ( id est, anno Dom. 341). Quo tempore Constans quidem Francos Romanorum subjecit imperio. Constantius autem de interitu Hermogenis agens, ab Antiochia veredis Constantinopolim venit, et Paulum quidem expulit civitate [ ed., urbem damno mulctavit], urbi vero damna concussit, auferens ei frumenti a suo patre collati ultra quadraginta millia modiorum, quae quotidie frangebantur. Nam pene octoginta millia per dies singulos, urbe Alexandria mittente, primo ministrabantur. Hoc itaque facto Macedonium distulit statuere urbis episcopum; (0963B)irascebatur enim et adversus eum, non solum quia praeter ipsius voluntatem fuerat ordinatus, sed quia propter seditiones inter eum Paulumque factas plurimi perierant, simul et magister militum fuerat interemptus. Dimittens ergo eum missas facere in ecclesia solum in qua fuerat ordinatus, denuo est profectus in Antiochiam. SOCRATES, lib. II, cap. 10; edit. Christ. Vales. cap. 12 et 13, p. 90.

CAPUT XIV. Quomodo Gregorius ab Alexandria sit remotus, et Georgius Arianus ibi fuerit evocatus. Ariani praeterea Gregorium removentes ab Alexandria tanquam odibilem, et quia propter eum factum fuisset incendium, nec non et quia minus eorum fovebat (0963C)errorem, evocaverunt Georgium Cappadocem Arianae vesaniae. SOCRATES, lib. II, cap. 10; edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 91.

CAPUT XV. Athanasio, Paulo et aliis orthodoxis episcopis Romae constitutis, quid Orientalibus Julius Romanus scripserit.

Igitur Athanasius relinquens Alexandriam, Romam profectus est. Contigit autem eodem tempore etiam Paulum Constantinopolitanum pontificem illuc una concurrere, et Marcellum Ancyrae, Asclepamque Gazae. Qui dum Arianis esset adversus, inscriptionem passus ab his, quasi subvertisset altare, damnatus est. Pro quo Gazaeorum Ecclesia Quintiano committitur. Lucianus autem Hadrianopolites episcopus, ob (0963D)aliam accusationem Ecclesia sua privatus, degebat in urbe Roma. Cognoscens ergo Romanus episcopus crimina singulorum, et omnes Nicaeno concilio concordare comperiens, eos in communionem suscepit, tanquam omnium curam gerens, propter sedis propriae dignitatem, singulisque reddidit suas ecclesias, et orientalibus scripsit episcopis: culpans quia non recte tractassent viros inculpabiles, de suis ecclesiis eos expellentes, et quod constituta Nicaeni concilii minime conservarent. Quorum paucos ad certam diem sibimet adesse praecepit, ut coram eis ostenderet justum se super eis protulisse decretum. Et de caetero non se passurum interminatus est, nisi ab hujusmodi turbis et novitate cessarent. Et ille quidem (0964A)haec scripsit. Athanasius autem et Paulus epistolas Julii orientalibus episcopis direxerunt, et singuli eorum suas sedes adepti sunt. SOZOMEN., lib. III, cap. 7; edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 507. 248

CAPUT XVI. Quid Orientales Julio rescripserint. Verum pontifices Orientis graviter hoc ferentes, et in Antiochia congregati ( An. Dom. 346), Julio rescripserunt epistolam, ornato quidem stylo compositam, ironia vero maxime plenam, et non sine interminationis qualitate confectam. Fatebantur enim circa omnes Romanorum Ecclesiam esse munificam [ ms. Santheod., unicam], veluti quae apostolicam haberet curam, et antiquitus mater pietatis existeret, (0964B)licet ab Oriente ad eam praedicatores dogmatis advenissent. Se vero non propterea secundo loco habendos existimabant, eo quod non magnitudine aut multitudine abundarent ecclesiarum, cum vitae qualitate non cederent; crimenque Julio importabant, eo quod Athanasii sectatoribus communicasse videretur, et tanquam eorum contumelias irrogasset, eorumque sententiam destruxisset; et veluti injustum ejus factum ecclesiasticisque sanctionibus dissonans arguebant. His ita conscriptis, addiderunt quia si susciperet Julius damnationem ab eis factam, et ordinatos episcopos in damnatorum loco firmaret, pacem cum eo et communionem haberent. Si vero placitis ipsorum resisteret, contraria celebrarent; quippe cum orientales episcopi non restitissent, dum Novatus a (0964C)Romana pelleretur Ecclesia. De his autem quae praeter commune placitum de concilio Nicaeno gesserant, nihil ei rescribere maluerunt. SOZOMEN., lib. III, cap. 6; edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 507.

CAPUT XVII. Quid Athanasio Alexandriam remeante provenerit.

Haec itaque orientales episcopi Julio Romano pontifici rescripserunt. Cum vero Athanasius Alexandriam fuisset ingressus, compressio populi partis Georgii, qui illic fuerat ordinatus episcopus, vehemens facta est. Et ex hoc dicebant turbas et neces hominum provenisse, et hujusmodi crimina in Athanasium velut auctorem sceleris referebant, cum haec in certaminibus frequenter eveniant. Ob quam causam Sabinus Macedonianae praesul haereseos, Athanasium (0964D)frequenter accusat. Qui si cogitaret quanta mala contra Athanasium et Homousianos Ariani gesserunt, aut quanta concilia propter eum celebrata sunt, aut quanta contra omnes Ecclesias Macedonius haeresiarches gessit, erubescens forte tacuisset. SOCRATES, lib. II, cap. 11; edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 91.

CAPUT XVIII. Quomodo Paulus denuo Constantinopoli sit expulsus, et quae neces introducto in Ecclesiam Macedonio sint factae. Constantius igitur imperator in Antiochia degens, cum audisset rursus Paulum Constantinopolitanam (0965A)recepisse sedem, iratus sacra sua misit ad Philippum, qui tunc habebat maximam inter alios judices potestatem et post principem secundus appellabatur, ut Paulum ecclesia pelleret, et Macedonium introduceret. Praefectus autem Philippus seditionem populi metuens, arte est usus adversus Paulum, et jussionem quidem principis celavit. Simulans autem publicum se habiturum esse tractatum, processit ad thermas vocabulo Zeuxippas, ibique cum honore quasi necessario vocavit Paulum. Cumque venisset, repente praefectus sacra monstravit imperatoris, et episcopus quidem illic injustam sententiam patienter tulit. Porro praefectus metuens multitudinis impetum, quae ibi convenerat, propter timoris famam, unam fenestram thermarum jussit aperiri, per quam ad (0965B)palatium ductus Paulus, et missus in navem ad talia paratam, velociter ductus est in exsilium. Jussitque praefectus ut Thessalonicae servaretur, ex qua Paulus fuerat oriundus; quatenus illic licenter viveret, et in aliis Illyrici civitatibus, non tamen ut ad partes Orientis accederet. Hoc itaque modo Paulus inopinabiliter de Ecclesia pulsus est. Philippus autem a thermis ad ecclesiam properabat, cum quo Macedonius residens in vehiculo cum praefecto simul et militibus armis indutis. Hoc facto terror populum apprehendit, et ad ecclesiam concurrerunt universi Homousiani simul et Ariani. Cumque praefectus cum Macedonio ad ecclesiam pervenisset, et populum et milites irrationabilis timor invasit. Cumque esset nimia multitudo, nec posset introire praefectus, milites coeperunt (0965C)populum violenter impellere; et cum propter angustiam loci recedere non valerent, putantes eos milites sibi velle resistere, evaginatis gladiis in eorum necibus grassabantur. Tunc ergo, sicuti fertur, perempti sunt circa tria millia centum et quinquaginta. Alii a militibus interfecti, alii vero compressione sunt mortui. His actis Macedonius tanquam nihil mali gerens, sed veluti mundus et innocens a praefecto magis quam ab ecclesiasticis regulis traditum sibi percepit episcopatum. Tantisque necibus ipse et Ariani Ecclesiae jura tenuerunt. Hoc tempore imperator majorem ecclesiam fabricabat quae nunc Sophia vocitatur, et est copulata ecclesiae quae dicitur Irene, quam pater imperatoris, cum esset prius modica, ad pulchritudinem magnitudinemque perduxerat; (0965D)quae modo velut sub uno circuitu contineri noscuntur. SOCRATES, lib. II, cap. 12; edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 92.

CAPUT XIX. Denuo de calumniis contra Athanasium.

Interea contra Athanasium alia machinatio fabricata est. Ecclesiae namque Alexandrinorum, Augustorum pater eroganda pauperibus frumenta donaverat; quae dixerunt Athanasium vendere, et suis utilitatibus applicare. Quod imperator credens, eum jussit occidi. Hoc sentiens Athanasius, latenter effugit. Tunc igitur Julius Romanae urbis episcopus cognoscens Arianorum insidias adversus Athanasium machinatas, (0966A)postquam Eusebii litteras susceperat, evocavit Athanasium, cum audisset locum ubi erat absconsus. Inter haec suscepit etiam litteras Aegyptiorum episcoporum, asserentium falsa esse quae contra Athanasium dicebantur. Quo facto Julius rescripsit eis qui fuerant in Antiochia congregati, culpans 249 eos primum de injuriis litterarum, deinde cur eum ad synodum suam non vocassent, canonibus quippe jubentibus extra Romanum nihil decerni pontificem; insuper quia latenter corrumperent fidem, et quia Tyri gesta per subreptionem fuerint et arte composita; et quia contra [ ms. Santheod., contraria] jus ex una parte confecerint monimenta gestorum, referens et falsitatem de Arsenio concinnatam. Epistolas ipsas ponere, propter fastidium longae lectionis omisi. (0966B)Post paucum itaque tempus, Paulus a Thessalonica simulans se habere iter ad Corinthum, in Italiam venit, una cum Athanasio actus suos imperatori Constanti indicavit. SOCRATES, lib. II, edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 94.

CAPUT XX. De legatis orientalium episcoporum ad Constantem directis pro his quae gesta erant.

Imperator autem fratri suo Constantio scripsit ut aliquos orientalium episcoporum satisfacturos de quorumdam damnatione dirigeret. Quapropter eliguntur tres, Narcissus Irenopolites [ ms. et ed. V., Hermipolita], Cilix episcopus, Theodorus Heracliae Thraciae, et Marcus Arethusae Syriacae. Qui venientes (0966C)in Italiam, facta propria vindicabant, nitentes imperatori persuadere orientalis concilii justam esse sententiam. Cumque fidei suae confessionem exigerentur, fidem quidem Antiochiae expositam celaverunt. Aliam vero conscribentes confessionem obtulerunt, multo tamen a Nicaeno concilio dissonantem. Videns autem Constans injuste gravatos homines, nec crimina fuisse vera pro quibus dicebantur a communione suspensi, sed gestum propter dissonantiam fidei; cum satisfacere nequivissent pro quo venerant, remisit eos ad propria. Post tres autem annos rursus orientales episcopi Occidentalibus aliam epistolam direxerunt, quam multorum versuum nominavere conscriptionem, eo quod ultra priores prolixo eloquio confecta videretur. In qua de substantia quidem (0966D)Dei nullam fecere memoriam. Eos autem qui dicunt ex non existentibus Dei Filium, aut ex alia essentia, et non ex Deo, et quia fuerit aliquando tempus aut saeculum quando non erat, abdicarunt. Porro Eudoxium Germaniciae episcopum, Martyrium atque Macedonium portitores epistolarum, occidentales noluerunt suscipere sacerdotes, dicentes dogmata Nicaena sufficere, et nihil ulterius oportere tractari. Cumque Constans a fratre petens ut Athanasius suam reciperet sedem, resistentibus haereticis nihil impetrare valuisset, tunc Athanasius et Paulus adeuntes poposcerunt fieri synodum, eo quod pro defensione rectorum dogmatum expulsi probarentur. SOZOMEN., lib. III, cap. 9. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 510.

CAPUT XXI. Quod Constans fratrem pro fide moverit, et quod Constantius Sardicae concilium convocari praeceperit.

(0967A) Quod audiens Constans, scripsit fratri: monens ut paternae pietatis inviolatam servaret haereditatem, cum et ille imperium gubernando et Romanorum tyrannos evicisset, et in circuitu gentes barbaras subjugasset. His litteris motus Constantius, praecepit Sardicae, quae est civitas Illyrici, et orientales et occidentales convenire pontifices. Multae siquidem etiam aliae passiones medicinam synodicam requirebant. Nam et Paulum Constantinopolitanae urbis episcopum, pro rectis dogmatibus Ariani ad periculum mortis usque perduxerant, tanquam seditionis auctorem, et alia quaedam adjecerant quae calumniatoribus (0967B)sunt amica. Quem tamen tunc populus Sardicae propter inimicorum insidias abduci non est passus. Paulo post autem defuncto Constante, flectentes Ariani levissimam principis voluntatem, et a regia civitate pellentes Paulum, eum ad civitatulam Cucusenam, quae tunc erat Cappadociae, nunc vero secundae Armeniae, migraverunt [ ed., transtulerunt]. Sed non sufficit in hoc cuncta turbantibus vita Pauli mirabilis, licet in solitudine constituti. Mittentes enim ministros necis, eum morti violentissimae tradiderunt. Et hoc beatus Athanasius refert in satisfactione [ ed., Niv. et Frob., apologia] propriae fugae, ita dicens. THEODORETUS, lib. II, cap. 5; Edit. Christ. Vales. cap. 4, p. 72.

CAPUT XXII. Athanasii relatio de nece Pauli Constantinopolitani episcopi.

(0967C) Episcopum namque Constantinopoleos Paulum persequentes atque comperientes, palam suffocandum esse censuerunt in Cucuso Cappadociae, habentes auctorem Philippum praefectum. Erat enim eorum haereseos tunc patronus, et consiliorum minister iniquorum. Hujusmodi enim crudelitates blasphemia Arii germinavit. Contra Unigenitum namque vesaniunt ministri praesumptionum ejus. Hoc itaque modo Paulo defuncto, magisque ad coelestia regna perducto, Macedonium statuerunt episcopum, quasi consectatorem suum: quoniam proxime [ ms. Lyr., maxime] sancto Spiritui blasphemabat. Sed paulo post expulerunt et eum, dum creaturam non confiteretur (0967D)eum quem Filium Scripturae dicunt. Quapropter respondendo illis [ ed., damnatus ab illis], haeresis propriae auctor apparuit: consubstantialem quidem nec iste Patri Filium esse dicens, similem tamen per omnia Genitori docens, creatum vero Spiritum aperte denominans. Haec itaque non multo post, sicuti diximus, acta sunt. THEODORETUS, lib. II, cap. 5, p. 73.

CAPUT XXIII. De conventu episcoporum in concilio Sardicensi.

Undecimus itaque annus erat ab obitu patris duorum Augustorum: coss. autem tunc fuere Ruffinus et Eusebius, quando celebratum est Sardicense concilium (0968A)( An. Dom. 347). Ex Hesperiis ergo partibus convenerunt episcopi quasi trecenti, sicut Athanasius ait. Ex Orientalibus sex et septuaginta tantummodo, sicuti Sabinus dicit. Inter quos annumerabatur et Ischyras, tanquam Mareotis episcopus, quem damnatores Athanasii in episcopio [ ed., in episcopum] hujus provinciae produxerunt. Excusaverunt se etenim alii per infirmitatem corporis; alii angustas inducias accusantes, et ob hoc 250 Julium Romanum culpantes episcopum: dum utique ante annum et sex menses synodus fuerit praedicata, et Athanasius Romae degeret, exspectans judicium synodale. Cum ergo Sardicae Orientales convenissent, ad aspectum Occidentalium venire nolebant, dicentes non aliter se ad verba venturos, nisi suo collegio Athanasiacos et Paulianos expellerent. Dumque Protogenes Sardicensis (0968B)episcopus, et Osius Cordubae Hispaniae non paterentur a concilio removeri Pauli defensores et Athanasii, illi repente discesserunt. Et venientes ad Philippopolim Thraciae, seorsum fecere concilium, et aperte jam consubstantialitatem anathematizaverunt; et sectam inaequalis substantiae epistolis conscribentes, ubique miserunt. Qui autem in Sardica convenerant, primum quidem horum damnavere vesaniam, deinde accusatores Athanasii dignitate privaverunt; et terminum fidei Nicaenae corroborantes, et tractatum de divinae substantiae inaequalitate respuentes, consubstantialitatem apertius tradiderunt, etiam ipsi ubique scripta propria dirigentes. Ex utraque ergo parte arbitrati sunt recte se facere; (0968C)Orientales quidem, eo quod a se damnatos illi susciperent; Occidentales autem, quoniam ante cognitionem damnatores effugerant; et quoniam hi quidem Nicaenam servabant fidem, illi vero eam adulterare praesumpserant. Reddiderunt ergo locum Paulo et Athanasio, nec non et Marcello Ancyrae Galatiae, qui dudum, sicuti jam dictum est, fuerat condemnatus. SOCRATES, lib. II, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 101.

CAPUT XXIV. Litterae Sardicensis concilii ad universos episcopos.

Quae vero Sardicae gesta sint ( An. Dom. 350), concilii litterae clarius edocebunt, quas propter modum explanationis huic scripturae interponere non omisi.

(0968D)Sancta synodus Dei gratia Sardicae congregata ex urbe Roma, Hispaniis, Galliis, Italia, Campania, Calabria, Africa, Sardinia, Pannonia, Mysia, Dacia, Dardania, altera Dacia, Macedonia, Thessalia, Achaia, Epiris, Thracia, Rhodope, Asia, Caria, Bithynia, Hellesponto, Phrygia, Pisidia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, altera Phrygia, Pamphylia, Lydia, insulis Cycladibus, Aegypto, Thebaide, Libya, Galatia, Palaestina et Arabia, universis episcopis et comministris sanctae et apostolicae Ecclesiae, dilectissimis fratribus in Domino salutem.

Multa quidem ac saepius ministri Arianae vesaniae praesumpserunt adversus Dei servos et rectam fidem custodientes. Adulteram namque doctrinam proponentes, (0969A)orthodoxos expellere sunt conati; et intantum insurrexerunt adversus fidem, ut neque auditus Deo amabilium lateret imperatorum. Igitur gratia Dei cooperante, etiam ipsi piissimi principes ex diversis nos provinciis et civitatibus colligentes, sanctum hoc concilium in Sardicensium celebrari urbe praeceperunt, quatenus, ablata omni discordia, et omni perfidia procul expulsa, sola Christi pietas apud omnes inviolata servetur. Venerunt enim Orientales episcopi a piissimis imperatoribus invitati, praecipue propter famam quae de charissimis nostris fratribus et comministris fuerat divulgata, id est, Athanasio Alexandrino, et Marcello Ancyrae Galatiae, et Asclepa Gazaeo; forsan etiam ad vosipsos detractiones hujusmodi pervenerunt: quoniam [ ed., quomodo] etiam nostras aures ventilare conati sunt, ut (0969B)ea quae contra innocentes referunt, vera esse credantur, et iniqua haec haereseos celetur opinio. Sed haec diutius facere permissum non est. Etenim praesul Ecclesiarum Dominus est, qui pro his, et pro universis mortem sustinuit, et propter eas ascensum ad coelos nobis omnibus condonavit. Dudum itaque Eusebius, et Maris, et Theodorus, atque Theogonius, Ursacius, et Valens, et Minophantus, et Stephanus, scripserunt Julio comministro nostro Ecclesiae Romanae pontifici contra praedictos consacerdotes nostros, id est, Athanasium episcopum Alexandriae, et Marcellum episcopum Ancyrae Galatiae, et Asclepam Gazae. Scripserunt quoque ex aliis partibus episcopi, testimonium perhibentes puritati Athanasii consacerdotis nostri; et ea quae ab Eusebio et (0969C)consectatoribus ejus gesta sunt, nihil aliud quam mendaciis et calumniis plena esse firmantes. Cum utique evocati a charissimo et consacerdote Julio, et non occurrentes, sicut ex scriptis ejusdem episcopi Julii comprobatur, aperte videantur calumniatores existere. Nam si de gestis contra eos habitis praesumpsissent, non retardarentur occurrere. Verumtamen etiam ex his quae fecerunt in hoc sancto magnoque concilio, eorum machinatio evidenter apparet. Venientes enim in Sardicensium civitatem atque videntes fratres nostros Athanasium, Marcellum, Asclepam et caeteros, ad judicium accedere timuerunt; et non semel, non secundo, sed etiam frequenter citati, vocationibus obedire noluerunt; congregatis videlicet in concilio Osio longaevo (qui propter (0969D)aetatem, atque confessionem, tantumque laborem, omni honore dignus apparuit) et reliquis, sustinentibus et invitantibus eos ingredi judicium; ut quaeque contra absentes consacerdotes diffamaverant atque conscripserant, praesentes ostenderent. Sed, sicuti praediximus, evocati non venerunt, ut etiam in hoc calumniam propriam ostenderent; et quodammodo respuendo justum judicium, insidias suas et molimina proclamarent. Nam qui de suis dictis confidunt, etiam ad faciem probare non fugiunt. Quia vero non occurrerunt, nullum vestrum de eis ignorare confidimus. Et si forsan rursus illic quidquam machinari voluerint, sciant omnes quoniam nihil habentes quo possint consacerdotes nostros arguere, absentibus (0970A)detrahunt, praesentes effugiunt. Fugerunt enim, charissimi fratres, non solum propter calumniam adversus istos instructam, verum quia suos pro diversis criminibus accusatores occurrisse viderunt. Proferebantur enim vincula et catenae. Venerant homines ab exsilio et consacerdotes, nec non cognati pariter et amici eorum, qui propter istos mortui dignoscuntur. Et quod est admirandum, aderant episcopi, quorum unus quidem catenas gestabat et vincula quibus vinctus fuerat propter eos. Alii vero eorum insidiis mortem sibi testabantur inflictam, quoniam ad tantam superbiam sunt perducti, 251 ut etiam episcopum occidere conarentur, quem nisi fuga liberasset, obierat. Venit etiam consacerdos noster beatus Theodulus, fugiens eorum molimina, quibus fuerat jussus occidi. Alii vero gladiorum (0970B)vulnera demonstrabant, alii famem se ab eis passos ingemiscebant; et haec non quilibet homines testabantur, sed omnes Ecclesiae, pro quibus hi qui occurrerunt et qui legatione fungebantur, insinuabant violentiarum pestes, armatos milites, populos cum fustibus, judicum terrores, falsarum litterarum objectiones. Lectae sunt namque litterae Theogonii contra consacerdotes nostros Athanasium, Marcellum et Asclepam, ut etiam imperatores movisse viderentur. Quas litteras diacones Theogonii vulgaverunt; super haec autem virginum nuditates, ecclesiarum incendia, carceres contra sacerdotes nostros adhibitos. Quae omnia non pro alia re, nisi pro [ ed., praelia nonnisi pro] detestabili Arianorum haeresi commisisse noscuntur. Quisquis enim eorum respuisset (0970C)ordinationem atque communionem, his necessario subdebatur injuriis. Conspicientes igitur facinorum suorum angustias, confusi recesserunt. Et ulterius haec non valentes abscondere, in Sardicensium venerunt urbem, ut per adventum suum quasi talia se nequaquam perpetrasse monstrarent. Videntes autem quibus calumnias irrogaverant, et oppressos a se simul accusatores, et increpationes prae oculis suis habentes, evocati ad judicium ingredi nequiverunt. Athanasio quippe, Marcello, et Asclepa, nostris consacerdotibus fiducialiter agentibus, et nimis ingemiscentibus, et imminentibus atque provocantibus eos, et promittentibus, non solum se calumnias evidenter ostendere, sed etiam quae in eorum Ecclesiis deliquissent; illi vero tanto conscientiae terrore constricti (0970D)sunt, ut fugerent, et per fugam suas calumnias aperirent, delictaque sua judicii declinatione faterentur. Et licet non solum ex prioribus, sed etiam ex istis malitia eorum atque calumniae patefiant: tamen, ut neque per fugam occasionem alterius iniquitatis accipiant, curavimus contra veritatem facta eorum molimina examinare. Et hoc proposito, ex his quae gesta sunt eos calumniatores invenimus, et nihil aliud nisi adversus consacerdotes nostros insidias institutas. Nam Arsenium, quem dicebant ab Athanasio peremptum, hic vivit, et inter viventes commorari dignoscitur; ex quo etiam alia probantur esse conficta. Quia vero etiam calicem divulgaverunt fractum a Macario Athanasii presbytero, testati (0971A)sunt qui de Alexandria et Mareote venerant, nihil tale fuisse gestum. Sed etiam episcopi Aegypti Julio consacerdoti nostro scribentes, valde firmabant quia neque suspicio fuisset hujusmodi. Proinde dixerunt monumenta adversus eos fuisse confecta, quae tamen probatum est ex una parte celebrata: in quibus gestis pagani examinabantur et catechumeni; ex quibus unus catechumenus inquisitus, ait intus se fuisse quando Macarius venerat ad eumdem locum. Alter autem interrogatus, dixit illum famosissimum Ischyram tunc aegrotasse, et in cella jacuisse; ut ex hoc appareat nihil gestum ex omnibus sacramentis, eo quod et catechumeni intus fuissent, et Ischyras [ ms. Santheod et ed. V., Squiras] non adesset, sed jaceret aegrotus. Is namque malignissimus Ischyras mentitus, eo quod Athanasius quosdam sacros incendisset (0971B)libros, illo tempore aegrotasse declaratus est quando Macarius ibi fuit. Unde etiam ex hoc calumniator apparuit. Denique pro hujusmodi calumniae mercede dederunt Ischyrae nomen episcopi, qui neque presbyter fuerat aliquando. Duo namque presbyteri qui cum Meletio aliquando degebant, et postea a beato Alexandro episcopo civitatis Alexandrinae suscepti sunt et cum Athanasio constituti, testati sunt nunquam illum presbyterum fuisse Meletii, neque habuisse Meletium in Mareote ecclesiam vel ministrum; et qui penitus neque presbyter fuerat, nunc eum velut episcopum produxerunt, ut eo nomine in suis calumniis terrere viderentur auditores. Lectae sunt enim et litterae consacerdotis nostri Marcelli, (0971C)et inventa est Eusebii similiumque nequitia. Nam ea, quae, veluti querimoniam faciens, Marcellus dixit, haec tanquam ipse confirmaret accusaverunt. Haec ergo sunt lecta, et reliqua, et praecedentes pariter quaestiones; rectaque hujus viri fides inventa est. Non enim a sancta Maria, sicut isti firmabant, dedit Deo Verbo principium, neque finem habere asseruit ejus imperium; sed regnum ejus et sine principio, et sine termino esse conscripsit. Asclepas autem comminister obtulit monimenta Antiochiae confecta sub accusatorum praesentia, et Caesariensis Eusebii, et ex sententia judicantium episcoporum se ostendit innoxium. Recte siquidem, o charissimi fratres, evocati frequenter, obedire noluerunt, recte quoque fugerunt. Conscientia namque sua perterriti, per fugas (0971D)suas calumnias indicarunt; et quae praesentes accusatores super eis dixerant, etiam probaverunt. Ad haec autem etiam eos qui dudum accusati propter Arianam haeresim fuerant, et projecti non solum susceperunt, sed etiam in majori ordine posuerunt, diacones ad presbyteratum promoventes, presbyteros ad episcopatum, non ob aliud, nisi ut impietatem seminare et dilatare potuissent et fidei corrumpere pietatem; sunt autem horum principes, Eusebius, Theodorus Heracleae, Narcissus Neroniadis Ciliciae, Stephanus Antiochiae, Georgius Laodiceae, Acacius Caesareae Palaestinae, Minophantus Ephesius, Ursatius Sigiduni [ ed. Frob., Mygdoni] Mysiae, Valens Mirsi Pannoniae. Isti namque convenientes cum Orientalibus non sinebant eos nec in sanctum concilium ingredi, (0972A)nec omnino accedere ad ecclesiam Dei. Et venientes in Sardicam conciliabula apud semetipsos per loca singula faciebant, et acta quaedam cum terroribus concinnabant; quatenus nihil penitus ad judicium perveniret, neque sanctum possemus celebrare concilium. Haec omnia cognoscere potuimus a consacerdotibus nostris Macario Palaestino et Asterio Arabiae, qui cum eis venerant, et ab eorum perfidia recesserant. Hi namque ad sanctum concilium venientes, violentiam quam passi sunt narraverunt, nihil dicentes apud eos agi rectum: insuper adjicientes quia dum essent rectae fidei, prohibiti fuissent ab eis ad haec loca venire, et propter interminationem vix ab eis intercedere [ ed. Niv. et Frob., discedere] potuissent. Ob hanc causam Sardicam venientes, in una domo cuncti manserunt, neque brevi tempore a se (0972B)recedere patientes. Quia vero nos tacere non decuit, nec sine vindicta relinquere calumnias, vincula, neces, vulnera, concinnationes falsarum epistolarum, verbera, nuditates virginum, exsilia, destructiones ecclesiarum, incendia, migrationes a minoribus civitatibus ad majores Ecclesias, et prae omnibus 252 adversus rectam fidem nunc Arianam vesaniam per eos crudeliter insurgentem. Propterea charissimos quidem fratres nostros et comministros Athanasium Alexandrinae civitatis episcopum, et Marcellum Ancyrae Galatiae, et Asclepam Gazae comministrantes Christo, innoxios et puros esse decrevimus: scribentes ad uniuscujusque parochiam, ut singularum Ecclesiarum populi cognoscentes sui episcopi puritatem, (0972C)eum se episcopum et habere et sperare cognoscam; eos autem qui in eorum Ecclesias luporum instar ingressi sunt, id est, Gregorium in Alexandria, Basilium in Ancyra, Quintianum Gazae, nec episcopos nominandos, nec Christianos, nec quamlibet penitus cum eis habendam esse communionem, nec eorum litteras habendas, nec scribendum eis. Theodorum vero Heracleae Europae, et Narcissum Neroniadis Ciliciae, Acacium Caesareae Palaestinae, et Stephanum Antiochiae, Ursacium Sigiduni Mysiae, Valentem ex Mirsia Pannoniae, Menophantum Ephesi, et Georgium Laodiceae, licet metuentes ab Oriente non venerint, tamen eo quod a beatae memoriae Alexandro civitatis Alexandrinae pontifice sint damnati, et eo quod secum Arianos habeant, et propter crimina eis illata, generali (0972D)eos decreto sanctum concilium episcopatu deposuit; et decrevimus non solum episcopos eos non esse, sed neque communionem cum fidelibus promereri. Eos enim qui dividunt a paterna substantia et divinitate, et alienant Verbum a Patre, dividi ab Ecclesia catholica convenit, et esse alienos a nomine Christiano. Sint igitur a nobis et omnibus anathema, eo quod verbum veritatis videantur esse cauponati. Apostolicum namque praeceptum est: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). His ergo nullum communicare denuntiate; nulla enim communio luci ad tenebras (II Cor. VI, 14). Hos pellite procul ab omnibus [ ms. Lyr., ab hominibus]; nulla enim concordia Christo ad Belial. Servate vos, fratres charissimi, ut neque scribatis eis, (0973A)neque eorum scripturas suscipiatis. Studete simul, vos charissimi fratres et comministri, tanquam spiritu praesentes nostro concilio consentire, atque subscriptione vestra decernere, quae ab omnibus ubique comministris nostris consonantia una serventur. Abdicamus autem illos, et extra terminos Ecclesiae catholicae procul abjicimus, qui non affirmant, quia Deus est Christus, sed aiunt, verus Deus non est, quia Filius est; sed verus Filius non est, ne genitus sit simul et ingenitus. Sic enim se intelligere natum profitentur, quia sic dixerunt, quod natum est factum est. Et quia cum Christus ante saecula sit, dederunt ei principium atque finem, quod non in tempore, sed habet ante saecula. Proinde duae viperae ex aspide Ariana progressae sunt, Valens et Ursacius, qui (0973B)gloriantur, et non dubitant se dicere Christianos: profitentes quoniam Verbum, et quoniam Spiritus, et vulneratus, et interfectus, et mortuus est, et resurrexit; quodque cohors studet haereticorum, diversas esse substantias Patris, et Filii, et Spiritus sancti pronuntiant, et eas esse divisas. Nos autem hanc percepimus, et eruditi sumus, hanc habemus catholicam apostolicamque traditionem, et fidem atque confessionem, unam esse substantiam nominantes Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et si quaerant quae sit Filii substantia, profitemur eam esse quae Patris: indubitanter nunquam Patrem sine Filio, neque Filium sine Patre fuisse credentes, nec esse potuisse, quod est Verbum Spiritus. Absurdum namque est dicere, aliquando Patrem non fuisse (0973C)Patrem. Patrem enim sine Filio neque nominari, nec esse potuisse. Est enim ipsius Filii testimonium: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11); et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nullus nostrum negat natum: sed quibus natum? Omnibus quae invisibilia et visibilia nuncupantur. Opifex est archangelorum, et angelorum, et mundi, et humani generis, quoniam ait: Omnium artifex sapientia docuit me (Sap. VII, 21). Et omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Non enim semper esse potuerat, si sumpsisset exordium: quandoquidem Verbum, quod semper est, non habet initium. Deus autem nunquam terminum habet. Non dicimus Patrem Filium esse, neque rursum Filium Patrem esse; sed Pater Pater est, et Filius Patris est Filius. Confitemur virtutem esse Patris (0973D)Filium. Confitemur Verbum Dei Patris esse, praeter quod aliud non est, et Verbum verum Deum, et sapientiam, et virtutem, verumque Filium tradimus. Et non sicut caeteri filii nominantur, ita Filium dicimus: quoniam illi aut gratia regenerationis dii erunt, aut eo quod digni fiant, filii nuncupantur, neque propter unam substantiam quae est Patris et Filii. Confitemur item et unigenitum et primogenitum; sed unigenitum Verbum dicimus, quod semper fuit, et est in Patre; primogenitum autem quantum ad hominem. Sed tamen differt a creatura communi: (0974A)quoniam et primo genitum a mortuis. Confitemur unum esse Deum. Confitemur unam Patris Filiique divinitatem; neque quisquam negat aliquando Patrem Filio majorem, non propter aliam essentiam, non propter differentiam, sed quia ipsum nomen Patris majus est filio. Haec autem illorum blasphemia atque corruptibilis interpretatio est; hac gratia eum dixisse contendunt: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), propter concordiam et unanimitatem. Sed reprobavimus omnes catholici intellectum eorum fatuum et abjectum, sicuti mortalium hominum. Qui, quoniam corrumpi coeperunt, offendentes discordare noscuntur, et ad permutationes ascendunt: hoc modo distantiam et discordiam inter Patrem Deum omnipotentem et Filium esse posse dicentes; quod absurdum (0974B)est intelligere, et aliquatenus arbitrari. Nos autem et credimus et affirmamus, et sic intelligimus, quoniam sacra Scriptura locuta est: Ego et Pater unum sumus, propter essentiae unitatem, quae est una et eadem Patris et Filii, et credimus semper sine principio et sine termino hunc regnare cum Patre, et non habere nec tempus, nec defectum ejus imperium, quia semper est; nunquam enim esse coepit, ideoque nec deficere poterit. Credimus et percipimus Paracletum sanctum Spiritum, quem nobis ipse Dominus promisit et destinavit, et eum credimus missum. Sed is passus non est, sed homo, quo indutus est, quem assumpsit ex Maria Virgine, qui pati potuit sicut mortalis. Deus autem immortalis est. Credimus quia tertia die resurrexit, non Deus in homine, sed (0974C)homo in Deo resurrexit, quem et obtulit Patri suo donum, quem utique liberavit. 253 Credimus autem quoniam opportuno tempore atque definito omnes et de omnibus ipse judicabit. Tanta siquidem eorum stultitia, et ita crassitudine tenebrarum eorum mens excaecata est, ut nequeant lumen cernere veritatis, nec intelligere qua ratione dictum est: Ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21). Palam vero est cur dixit unum: quoniam apostoli Spiritum sanctum Dei acceperunt; sed tamen ipsi non erant spiritus, nec aliquis eorum aut Verbum, aut Sapientia, aut Virtus, aut Unigenitus erat. Sicut ego et tu, inquit, unum sumus, sic et isti in nobis unum sint (Ibid.). Certissime igitur Scriptura divina hoc distinxit: In nobis, inquit, unum sint; non ait, sicut nos unum sumus ego et (0974D)Pater; sed discipuli in semetipsis conjuncti et copulati unum sint, et fidei confessione, in gratia et pietate Dei Patris, et Domini et Salvatoris nostri concessione et charitate unum esse possint.

Ex his litteris agnoscitur et accusatorum calumnia, et priorum iniquitas judicum, et dogmatum vera salubritas. Non solum enim de divina nos beati Patres docuere natura, sed etiam eruditionem dispensatio nis explanaverunt. THEODORETUS, lib. II, cap. 8, edit. Christ.

CAPUT XXV. De legatis Sardicensium ad Constantium destinatis, et de nefanda machinatione contra eos a Stephano Antiocheno praesule concinnata.

(0975A) Haec Constans agnoscens, doluit quidem, levitatem fratris inspiciens, et infremuit adversus instigatores malorum et imperatoris facilitatem ita decipientium. Duos autem episcopos ex Sardicensi concilio electos cum litteris misit ad fratrem, cum quibus et magistrum militum Salianum pietate justitiaque fulgentem. Litterae vero non solum monitionem habuerunt atque consilium, sed etiam interminationem pio principi condecentem. Primum quidem enuntiavit fratri ut episcopis praeberet auditum, et iniquitates a Stephano aliisque praesumptas agnosceret, nec non et Athanasium gregi proprio restitueret; patefacta (0975B)quidem calumnia, priscorumque judicum iniquitate et crudelitate revelata; adjecitque, quia nisi vellet quod justum est facere, ipse ad Alexandriam pergeret, et Athanasium ovibus desiderantibus restauraret, inimicorumque catervas procul expelleret. Hanc autem epistolam Constantius in Antiochia suscipiens, promisit se facturum quae qualitas temporis annuebat. Sed in his perterriti veritatis impugnatores, nefandissimum machinati sunt malum. Applicuerant etenim sacerdotes a concilio destinati remotiore in loco. Magister vero militum aliam mansionem acceperat.

Porro Stephanus tunc Antiochenus episcopus, cum aliis tyrannidis cooperatoribus, naves naufragio praeparabat, cum quibus assertores rectorum dogmatum (0975C)variis nitebatur absorbere calumniis. Horum itaque erat dux quidam juvenis Onager nomine, cum asperitate veniens [ ed., licenter vivens], et iniqua conversatione congaudens, qui non solum in plateis diversos tormentis afficiebat, et fustibus lacerabat, sed etiam domos impudenter invadens, viros ac mulieres honestissimas abstrahebat. Et ne longius ejus extendam calliditatem, contra optimos viros praeparatam narrabo praesumptionem. Is enim Onager ad quamquam fornicariam veniens, ait quosdam nuper venisse peregrinos, et noctem habere necessariam meretricis. Porro sumens quindecim indisciplinatos, et eos in vicino episcoporum metato celans, perrexit cum meretrice ad januam ubi illi viri requiescebant. Eamque apertam inveniens, persuasit uni (0975D)puerorum, pecunia data, ut mulierem introduceret intra januam quam ipse monstrabat, ibi quippe uterque sacerdotum dormire videbantur, eamque mulierem interius praecepit accedere: ipse vocaturus socios est egressus. Contigerat enim unum seniorem episcopum Euphratam nomine in loco exteriore dormire. Vincentius autem (sic enim dicebatur alter) in interiori cubiculo quiescebat. Cumque intra ostium puella venisset, sonum pedum Euphratas cognoscens, dum esset obscurum, quis ambularet interrogavit. Illa vero loquente, conturbatus Euphratas, daemonemque putans esse mulieris imitatum vocem, repente Salvatorem Christum ad suum vocavit auxiium. Onager autem dux iniquitatis hujus, hoc facto (0976A)cum sociis est ingressus, iniquos clamans eos, et iniquitatis judices destinatos. Multoque clamore facto, concurrerunt et servi, surrexitque Vincentius, et claudentes januam domus, septem quidem calumniatorum comprehendere potuerunt. Onager vero cum reliquis fugit. Detenta tamen est cum illis et mulier. Diluculo autem magistrum militum qui cum illis venerat, excitantes, ad palatium processerunt. Et praesumptiones Stephani proclamantes, dicebant jam non egere judicio, neque verberibus iniquitates ejus. Magister vero militum praecipue clamitabat: rogans ut juberet imperator non synodice, sed judicialiter potius iniquam examinari praesumptionem: promittens primum se episcoporum clericos traditurum, et oportere etiam ministros Stephani ita contradi. Cumque ille impudenter contenderet, dicens clericos non (0976B)subdendos esse verberibus, placuit et imperatori et judicibus, ut intra palatium causae proveniret examinatio. Et primum quidem interrogavere mulierem, quis eam ad metatum deduxisset episcoporum. Quae dixit quemdam juvenem ad se venisse, et adventum indicasse peregrinorum, et quod opus haberent, et quia vespere veniens deduxisset eam ad habitaculum quoddam, eamque intra januam domus et porticum introire praeceperit. Adjecit etiam inquisitionem episcopi, et terrorem factum, et orationem ejus, et supervenientium repentinas invasiones.

Haec judices agnoscentes, captum inter alios juvenem ad medium deduxerunt. Qui non exspectans necessitatem verberum, machinatum consilium patefecit, et Onagrum haec omnia perpetrasse confessus (0976C)est. Qui deductus ad medium, Stephanum dixit haec omnia praecepisse. Sic igitur Stephani cognoscentes iniquitatem, praesentibus tunc episcopis permiserunt ut eum damnarent, et ab ecclesia procul expulsus est. Non tamen ab Ariana peste Ecclesia liberata est. Nam Leontius post eum ordinatur, genere Phrygius, voluntate nequissimus. Verum Constantius ea quae contra episcopos fuerant machinata, experimento cognoscens, scripsit Athanasio maximo et semel, et secundo, et tertio, invitans eum ut a 254 partibus remearet Hesperiis, sicut ipsis litteris indicatur. THEODORETUS, lib. II, cap. 8, 9 et 10, p. 83, 84.

CAPUT XXVI. Epistola Constantii ad Athanasium, ut ad eum veniret. (0976D) Constantius victor Augustus Athanasio episcopo.


Plurimum te circumferri et fluctuari ferocibus maris undis nostrae mansuetudinis clementia non permisit. Patria quippe terra nudatum, et privatum propriis rebus, errantemque per loca invia bestiarum, indefecta nostra pietas non despexit. Ideoque tibi diu distuli scribere voluntatis meae propositum: sperans sponte te ad nos forte venturum, et laborum satisfactionem a nobis exigere. Verumtamen, quoniam forte timor impedivit voluntatis tuae propositum, litteras largitate plenissimas ad tuam beatitudinem [ ms. Lyr., benignitatem] destinavimus, ut sine metu nostris aspectibus velociter tuam praesentiam (0977A)praebere festines; quatenus desiderio tuo potitus, experiaris nostram clementiam in propriis restitutus. Hac etenim causa et dominum meum fratremque Constantem Victorem Augustum pro te rogavi, ut tibi potestatem ad nos tribuat veniendi, ut ambobus nobis annuentibus, restitutus in patria, habeas maximum gratiae nostrae pignus. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 107.

CAPUT XXVII. Alia epistola ejusdem pro eadem re.

Constantius Victor Augustus Athanasio episcopo.

Licet prioribus nostris litteris significaverimus, quatenus sine sollicitudine ad nostrum debeas venire comitatum, eo quod maxime velimus te ad propria destinare; tamen et nunc has litteras ad tuam (0977B)direximus sanctitatem; per quas invitamus ut sine aliqua incredulitate vel metu ascendens, publicis vehiculis ad nos venire festines, ut quae desideras possis adipisci. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 108.

CAPUT XXVIII. Tertia Constantii epistola pro eodem. Constantius Victor Augustus Athanasio episcopo.

Dum in Edessa degeremus, praesentibus presbyteris tuis placuit ut ad te destinatis presbyteris ad nostrum debuisses festinare comitatum; quatenus videns nostros aspectus, repente properares ad Alexandriam. Sed quoniam plurimum praeteriit tempus ex quo suscipiens a nobis litteras non occurristi, propterea etiam nunc commonere te festinavimus, (0977C)ut vel nunc tuam praesentiam nobis velociter praesentare contendas, et ita possis patriae tuae restitui, tuaque securus oratione frui. Ad plenam vero cognitionem Achitum diaconum destinavimus, a quo possis agnoscere etiam nostri animi voluntatem, et quoniam ea quae optas poteris impetrare.

Has epistolas in Aquileia suscipiens Athanasius, illic enim relicta Sardica morabatur, mox recurrit ad Romam, et ostendens litteras episcopo Julio, in maximo gaudio Ecclesiam fecit esse Romanam. Putabatur enim etiam Orientis imperator eorum fidei consentire, eo quod ad se Athanasium fiducialiter evocaret. Julius autem in Alexandriam clericis atque plebi haec de Athanasio scripta direxit. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 108.

CAPUT XXIX. Epistola Julii ad Alexandrinos pro Athanasio.

(0977D) Julius archiepiscopus presbyteris, et diaconibus, et plebi, habitantibus in Alexandria, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

Congaudeo vobis et ego, dilectissimi fratres, quoniam fructum vestrae fidei ante oculos jam videtis. Hoc etenim vere gestum quilibet inspiciet in fratre et coepiscopo nostro Athanasio, quem propter puritatem vitae suae et vestras orationes restituit vobis Deus. Ex hoc itaque creditur puras et charitate plenas orationes vestras ascendisse semper ad Deum. Memores enim estis promissionum coelestium atque dilectionis quam ex doctrina praedicti fratris mei (0978A)Athanasii didicistis, et integrum cognovistis secundum insitam vobis fidem quam percepistis: quoniam non usque ad finem is a vobis possit abduci, cujus orationes in sanctissimis animabus vestris tanquam praesentes semper habuistis. Ergo non plurimis mihi verbis opus est vobis scribere. Quaecunque enim vobis a me potuerint dici, haec jam fides vestra praecessit, et divina gratia communis orationis nostrae vota complevit. Congaudeo siquidem vobis; iterum enim dico, congaudeo, quoniam inexpugnatas animas in fide servastis. Sed etiam ipsi fratri meo Athanasio non minus congaudeo: quia licet multam sit passus tristitiam, neque una hora vestri desiderii et charitatis oblitus est. Nam licet corpore ad tempus a vobis sit abstractus, tamen spiritu vobiscum semper (0978B)degere videbatur. Et ego quidem, charissimi fratres, omnem tentationem contra eum surgentem reor sine gloria non fuisse. Nam et vestra, et ejus fides cognita est universis et comprobata. Si enim non tanta et talia provenissent, quis crederet quia aut vos tale judicium tantamque charitatem circa talem exhibuissetis episcopum, aut ille potuisset tantis circumdari virtutibus, per quas spe coelesti fraudatus non est? Promeruit igitur quolibet modo et nunc, et in futuro etiam confessionis gloriosum martyrium. Frequenter enim terra marique plurimum aestuatus, omnem pravitatem Arianae conculcavit haereseos; et crebro per invidiam usque ad periculum impulsus contempsit mortem, munitus omnipotente Deo et Domino Jesu Christo Salvatore nostro: sperans et (0978C)inimicitias declinare, et consolationi vestrae restitui: deferens vobis majora tropaea ex fortissima conscientia, pro quibus 255 et usque ad terminos terrae totius apparuit gloriosus. Fiduciam itaque habens sui propositi coelestisque doctrinae, clarificatus est immortali judicio, et ad vos revertitur. Diligendus igitur apud vos clarior nunc est, quam tunc quando profectus a vobis est. Nam si materias pretiosas, id est aurum atque argentum, ad purgandum ignis probat, quid dignum dici poterit de tali tantoque viro, qui cum tantas tribulationes et pericula devicisset, redditur nunc vobis immaculatus: non a nobis solummodo, sed comprobatus ab omni concilio? Suscipite siquidem nunc, fratres charissimi, cum omni divina gratia pastorem vestrum ac praesulem, tanquam vere Athanasium, cum his qui tantis laboribus ejus participes (0978D)sunt effecti; et gaudete fruentes orationibus qui pastorem vestrum, ut ita dicam, esuritis atque sititis, quando etiam ipsi vestram sanctitatem salutaribus scripturis cibastis atque potastis. Nam cum degeret in peregrinis, vos ei consolatio fuistis, et in persecutione atque periculis refovistis eum fidelissimis vestris animabus et mentibus. Ego siquidem jam exsulto considerans et ratione prospiciens in ejus reversione uniuscujusque vestrum gaudium, et plebis votivas occursiones, et concurrentium gloriosam festivitatem; et qualis ille vobis erit dies et quantus, remeante scilicet fratre meo, et quiescentibus priscis malis quorumdam machinatione sarcitis; nec non pretiosa ac votiva reversione cunctos in quadam (0979A)plenissimi gaudii laetitia copulante. Hujusmodi vero gaudium usque ad nos magnitudine sua pertingit: quibus divinitus hoc etiam constat esse concessum, quatenus et nos debeamus ad laudem tanti viri consurgere. Sed melius est ut epistolam oratione claudamus. Deus omnipotens, et ejus unigenitus Filius Dominus et Salvator noster Jesus Christus hoc gaudium vobis praebeat in aeternum: dignum tribuens praemium admirabili vestrae fidei, quam circa pontificem vestrum glorioso testimonio demonstratis; ut et vos et qui vobiscum sunt hic et in futuro meliora possideatis: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti (0979B)Deo gloria in saecula saeculorum, Amen. Valere vos opto, charissimi fratres. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 109.

CAPUT XXX. Quid Constantius petierit Athanasium, et quid Athanasius Constantium, et quomodo, orthodoxis pontificibus recipientibus suas Ecclesias, haeretici sint expulsi.

His itaque litteris confidens Athanasius, ad Orientem venit. Quem Constantius imperator non tunc moleste suscepit; sed eum circumvenire tentabat, molitione submissus Arianorum, et dixit ad eum: Sedem equidem tuam decreto concilii nobisque consentientibus recepisti; sed quia sunt aliqui in Alexandria populi tuam declinantes communionem, (0979C)unam eos in civitate ecclesiam habere permitte. Ad hanc propositionem Athanasius mox occurrit, et ait: O imperator, potestatem habes jubere simul et agere quaecunque volueris. Sed etiam ego beneficium a te deposco, quod mihi concedi precor. Principe vero continuo se daturum esse pronuntiante, repente subjunxit Athanasius, idem beneficium sibi largiri petens, quod quaerebat imperator accipere. Unam enim et ipse ecclesiam postulabat dari per singulas civitates declinantibus Arianorum communionem. Igitur Athanasii sententiam inutilem sibi cognoscentes Ariani, hoc quidem differendum esse dixerunt, et agendum quod placeret imperatori: quia imperator Paulo, et Athanasio, et Marcello, et Asclepae Gazae, et Lucio Adrianopoleos secundum (0979D)ea quae in concilio Sardiceno placuerant, proprias restituerat sedes. Unde principalia sacra [ id est, sacrae litterae principis] per singulas civitates ad eorum mittebantur ecclesias, quibus jubebatur ut eos repente susciperent. Igitur in Ancyra, expulso Basilio, et pro eo introducto Marcello, non fortuita turba provenit, quae derogationem contraria sapientibus irrogavit: Asclepam vero continuo Gazaei susceperunt. In Constantinopolitana civitate Macedonius ad modicum tempus Paulo successit, apud semetipsum in Ecclesia remota collectiones agens. Pro Athanasio tamen solo imperator episcopis, et clericis, atque plebi scripsit, ut eum libenter susciperent. Insuper etiam quae contra eum in judiciis acta fuerant, aliis litteris aboleri jussit. Quae vero de ambabus rebus scripta (0980A)sunt, haec esse noscuntur. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 111. ( An. Dom. 350.)

CAPUT XXXI. Epistola Constantii per quam omnia gesta contra Athanasium habita sunt cassata. Victor Constantius Maximus, pius, episcopis et presbyteris catholicae Ecclesiae salutem.

Reverendissimus episcopus Athanasius non est Dei gratia derelictus; nam licet brevi tempore humana fuerit probatione submissus, tamen debitum providentiae universa perspicientis [ Ms. Lyr., prospicientis] noscitur suscepisse decretum: recipiens voluntate Dei nostroque judicio patriam suam, pariter et Ecclesiam cujus divino nutu praesul exstabat. (0980B)Huic enim consequenter oportebat nostram adesse mansuetudinem; quatenus omnia adversus eum, et ejus communicatores definita, omnisque suspicio et illusio contra eum gesta, de caetero sit inanis et vacua; et relevatio, quam dudum clerici ejus habuerunt, competenter firma permaneat. Sed etiam hoc ejus gratiae adjiciendum esse censuimus, quatenus omnes ordinis sacri cognoscant, concessum omnibus sibi conjunctis, ut sine timore sint, sive episcopi, sive sint clerici; sufficit enim unicuique circa eum rectae voluntatis unio. Quicunque enim meliori judicio atque parte constituti, hujus eligunt communionem, hos omnes praecipimus ad instar praecedentis providentiae, etiam nunc voluntate Dei, nostrae gratiae largitatem adipisci. SOCRATES, lib. II, cap. 18. (0980C)Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 112. ( An. Dom. 350.) 256

CAPUT XXXII. Epistola Constantii ad Alexandrinos, ut reciperent Athanasium. Victor Constantius Maximus, Pius, populo Alexandrino Ecclesiae catholicae salutem.

In omnibus perhibentes nostrae aequitatis intentionem, scientesque quoniam diu providentia vestri contemplatoris estis alienati, id est, pontificis Athanasii, qui propter insertam rectitudinem, suorumque morum probitatem cunctis innotuit, eum denuo ad vos destinare censuimus. Hunc itaque consuete et competenter suscipientes, et apud clementem (0980D)Deum adjutorem orationum habentes, vobis congruam simul et nobis placitam concordiam atque pacem secundum Ecclesiae sanctionem ubique probatae [ Ms. Lyr., prolatae] sufficienter festinate servare. Non enim rationabile est aliquam discordiam inter vos agitari, aut tumultum nostrorum temporum disciplinae contrarium; et hoc quidem abesse a vobis omnino volumus. Orationibus autem sufficienter, eo scilicet praesule et adjutore apud Deum, vos instare solemniter admonemus; quatenus tali proposito ad omnium vota perveniente, etiam gentiles idolorum errori hactenus servientes, ad cognitionem sacrae religionis sub alacritate festinent. O charissimi nobis Alexandrini, rursus igitur admonemus ut in his quae dicta sunt persistatis, et omnes episcopum decreto (0981A)superno nostraque sententia destinatum libenter et pie suscipiatis, et toto animo totaque voluntate amplectendum existimetis. Hoc enim et vos decet, et nostrae mansuetudini noscitur convenire. Ut autem omnis turbae seditionis occasio perimatur, judicibus apud vos habitis, litteris nostris praecipimus, quatenus omnes, quos seditiosos agnoverint, legitimae vindictae subjiciant. Utraque igitur perspicientes, et nostram cum Deo sententiam, et rationem professionis vestrae, nec non et supplicium contra seditiosos indictum, competenter et congrue sacrae religionis jura servate. Praedictumque Deo amabilem virum omni reverentia et honore colite; et orationes una cum eo pro vobisipsis et nostrae vitae favore [ Ms. Theod., fautori] omnium Salvatori Deo laetanter offerte. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 113.

CAPUT XXXIII. Epistola Constantii pro Athanasio, ut aboleretur quidquid contra eum gestum est. (0981B)

Victor Constantius Augustus Nestorio salutem.

Eadem vero forma praesidibus Augustorum Nicaeae, Thebaidis et Libyae scriptum est. Quidcunque dudum ad laesionem et injuriam Athanasio episcopo communicantium reperitur actum, hoc nunc aboleri praecipimus. Nam et ministerium quo privati fuerant ejus clerici, eosdem rursus volumus obtinere. Hanc itaque praeceptionem nostram servari censemus; quatenus Athanasio episcopo suae Ecclesiae restituto, communicatores ejus habeant ministerium quod semper habuerunt, quod etiam reliqui clerici habere noscuntur, (0981C)ut et ipsi gaudio potiantur. SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 114.

CAPUT XXXIV. Quomodo Athanasius Alexandriam sit reversus.

Tantis et talibus epistolis munitus sanctissimus Athanasius, per Syriam aggressus venit in Palaestinam, apprehendensque Hierosolymam, et episcopo Maximo innotescens gesta Sardiceni concilii, et quia Constantius imperator illorum decreto judicioque consenserat, praeparavit ut episcoporum illic habitantium synodus ageretur. Maximus autem in nullo segnis de Syria atque Palaestina universos evocavit episcopos. Factoque concilio restituit et ipse beato Athanasio communionem et dignitatem. Scripsitque etiam ipsa synodus Alexandrinis, et omnibus in (0981D)Aegypto, et Libyis episcopis, clericis atque plebi, ea quae de Athanasio gesta atque decreta sunt. Ob quam rem valde Maximo detraxerunt Athanasii derogatores episcopi: quoniam primitus deponens eum, rursus ex poenitentia tanquam nihil fuisset actum, sententiam pro Athanasio protulit, quae communionem ei dignitatemque praeberet. Haec agnoscentes Ursacius et Valens, qui circa Arianum dogma studium primitus ardenter habuerant, declinantes a priori voluntate Romam profecti sunt, libellumque poenitentiae Julio offerentes episcopo, et in consubstantialitatis consensere sermone, et litteras Athanasio direxerunt, seque ei de caetero communicare professi sunt. Sic itaque tunc Ursacius et Valens gestis Athanasii superati, conversi [ Ms. Lyr., reversi] sunt. (0982A)Athanasius ergo per Pelusium pergebat ad Alexandriam. Transiens autem per civitates, edocebat ut Arianos universi declinarent, et consubstantialitatis dogma complecterentur. In quibusdam vero ecclesiis ordinationes fecit. Et hoc fuit initium alterius querelae adversus eum, quia in aliorum ecclesiis ordinare praesumpsit. Haec itaque de Athanasio provenerunt. SOCRATES, lib. II, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 114.

CAPUT XXXV. Quibus occasionibus tunc respublica turbabatur, et de divisione Antiocheni populi propter fidem.

Interea respublica fortuitis casibus urgebatur: unde quae sunt capitularia non est incongruum breviter explanare. Igitur quia, aedificatore Constantinopolitanae (0982B)civitatis moriente, tres ejus filii imperium susceperunt, in praecedentibus est narratum. Sciendum autem quia cum istis imperavit consobrinus eorum, nomine Dalmatius, vocabulum patris habens; qui dum paululum imperasset, a militibus interemptus est, non jubente Constantio ut occideretur, nec tamen prohibente. Dum vero Constantinus minor fratris partes invaderet, et ipse a militibus congressione facta peremptus est. Hoc autem jam saepe dictum est. Post mortem vero Constantini minoris, Persicum 257 contra Romanos motum est bellum, in quo Constantius proficere non valebat; nam cum nocte praelium circa fines Romanorum atque Persarum fuisset gestum, validiores tunc Persae ad breve tempus inventi sunt. Quo tempore neque (0982C)Christiani sub quiete degebant, sed per Athanasium de consubstantialis verbo circa Ecclesias erat pugna. SOCRATES, lib. II, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 115.

Denique apud Antiochiam non concordabant in professione sua clerus et populus; sed per choros, ut est consuetudo, ad hymnos dicendos Deo in fine psalmorum monstrabant propriam voluntatem. Et hi quidem Patri ET Filio, sicut aequi honoris, gloriam dicebant; hi vero Patri IN Filio, per interpositionem praepositionis, Filium secundum esse monstrantes. His ita gestis, haerens quid ageret Leontius, qui illo tempore ex haeresi adversa sedem Antiochiae gubernabat, cum prohibere non praesumeret eos qui secundum traditionem Nicaeni concilii psallerent Deo: (0982D)quia metuebat ne seditio nasceretur in populo, hoc dixisse fertur, tangens caput suum jam canum: Hac, inquit, nive soluta, lutum congeretur immensum. Per hoc ostendens quod se defuncto seditionem populo generaret illa discordia quae in hymnis fiebat, non patientibus suis successoribus cum populi varietate sentire. Athanasius igitur veniens ad Aegyptum, innotuit synodales epistolas Julii Rom. pont., insuper et synodalem Maximi Hierosolymitani, quae talia continere dignoscuntur. SOZOMEN., lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 533.

CAPUT XXXVI. Epistola Hierosolymitani concilii ad Aegyptiacos episcopos.

Sancta synodus Hierosolymis congregata per Aegyptum, (0983A)Libyam et Alexandriam constitutis presbyteris, diaconibus et plebi, fratribus desideratissimis, in Domino salutem.

Cunctorum Deo digne gratias agere non valemus, fratres charissimi; in quibus enim miracula semper egit, etiam modo cum Ecclesia vestra fecit: pastorem vestrum, et dominum, consacerdotemque nostrum Athanasium vobis sua pietate restituens. Quis enim aliquando speravit oculis carnalibus intueri, quem nunc et nos et vos inspicitis, respicientes quem videre desiderastis? Sed vere orationes vestrae a Deo omnium sunt auditae, qui curam habet Ecclesiae suae, et vestras lacrymas atque gemitus semper inspexit; quapropter vestras audivit preces. Eratis enim sicut oves abjectae et fatigatae, non habentes utique pastorem. Propterea visitavit vos coelitus Pastor verus, (0983B)et de propriis ovibus curam gerens, restituit vobis quem noscimini concupisse. Ecce enim et nos omnia pro ecclesiastica pace facientes, vestraeque dilectioni conspirantes, in ejus amplexu praecessimus; et communicantes ei per eum vos alloquimur, scriptaque praesentia destinamus. Itaque secundum gratifica vota vestra, scitote nos quoque cum eo vinculo charitatis obstrictos. Debetis ergo etiam pro pietate Deo amabilium nostrorum imperatorum incessanter orare, quoniam et ipsi cognoscentes vestrum desiderium, eum vobis restituere destinarunt. Omni ergo honore tensis manibus suscipientes illum, gratificas orationes offerte Deo, qui vobis talia condonavit. Festinate siquidem semper in Deo gaudere, et glorificare Dominum, per quem et cum quo Patri est gloria in saecula (0983C)saeculorum, Amen. Veniens igitur Athanasius in Aegyptum, quos quidem agnovit Arii sectatores deposuit. Quibus a se depositis, Ecclesias eorum praecepit fidem tenere Nicaeni concilii, eamque summo studio custodiri. SOZOMEN., lib. III, cap. 21 Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 535.

CAPUT XXXVII. De Magnentio tyranno, et de Britannioine atque Nepotiano.

Sic itaque se rebus habentibus Magnentius tyrannus circa partes emersit Hesperias ( an. Dom. 352); qui Constantem imperatorem Occidentalium partium, facto dolo, circa Gallias interemit. Quo gesto, intestinum inflammatum est bellum. Magnentius etenim (0983D)tyrannus cunctam tenebat Italiam, Africamque, et Libyam, simul et Gallias. In Illyrico vero et in Sirmio aliud rursus a militibus exortum est bellum per tyrannum nomine Britannionem. Sed etiam Romam tumultus non fortuitus detinebat. Fratruelis namque Constantini Nepotianus nomine imperium assumpserat, monomachorum virtute suffultus, et Nepotianum quidem Magnentii milites deposuerunt; Magnentius autem procedens, universas partes vastabat Hesperiae. Horum igitur omnium malorum immensa confluxio brevi tempore generata est. Quarto enim anno post Sardicense concilium, haec acta noscuntur consulatu Sergii et Nigriani ( id est anno Dom. 350). His itaque nuntiis apparebat quia ad Constantium solum imperii jura pervenissent; quo provectu, contra tyrannos (0984A)semetipsum quo poterat praeparabat. SOCRATES, lib. II, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 116.

CAPUT XXXVIII. De insidiis contra Athanasium gestis, et de levitate Constantii. Adversarii siquidem Athanasii opportunum se tempus invenisse judicantes, rursus adversus eum machinabantur. Tunc imperatori Constantio suggesserunt quia omnem Aegyptum subvertisset et Libyam. Invidiam vero maxime auxit ejus, eo quod ordinationes in parochiis fecisset alienis. Athanasius interea, dum venisset ad Alexandriam, synodum Aegyptiorum congregavit episcoporum. Qui consona decreverunt (0984B)Sardiceno concilio atque Hierosolymis celebrato. Constantius igitur imperator, dudum et ipse Arianorum secta praeoccupatus, omnia quae paulo ante ei placuerant in contrarium demutavit. Et primum quidem Ecclesiae Constantinopolitanae pontificem Paulum deportari jussit exsilio; quem deducentes, in Cucuso Armeniae suffocarunt. Marcello autem denuo projecto, Ecclesiam Ancyranam Basilius rursus invasit. Lucius autem Adrianopoleos ferro vinctus, in carcere moritur. Tantumque valuerunt quae de Athanasio 258 dicebantur, ut in immensum furorem cadens imperator, eum ubicunque reperiretur juberet occidi: cum quo Theodulum et Olympium praesules Ecclesiarum Thracensium. Igitur Athanasium voluntas imperatoris non latuit, sed praesentiens, fuga dilapsus (0984C)est et minas principis declinavit. Cujus fugam dilataverunt Ariani, praecipue Narcissus Neroniadis episcopus, Georgius Laodiciae, et Leontius tunc Antiochenae praesul Ecclesiae. Is enim cum presbyter esset, dignitate privatus est, quia cum muliere Eustolia nomine degens, et turpem suspicionem celare volens, genitalia sibimet noscitur abscidisse, et de caetero quidem fiducialiter cum muliere vivebat. Postea vero studio imperatoris Constantii in Antiochena Ecclesia ordinatur episcopus post Stephanum, qui primitus successerat Placito. Haec igitur de his dicta sufficiant. SOCRATES, lib. II, cap. 21. Edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 116.

CAPUT XXXIX. De Macedonio ejusque crudelitate. (0984D)

Eo tempore Constantinopoli Macedonius tenebat ecclesias, Paulo scilicet amputato praedicto modo. Qui de imperatore praesumens, Christianis commovit bellum, et non minus quam quod tyranni eo tempore faciebant: suadens enim imperatori ut ei ecclesias vastanti ferret auxilium, egit ut lege firmarentur quaecunque pessime agere nitebatur. Muniens enim semetipsum monasteriis plurimis, quae ipse propria voluntate in Constantinopolitana urbe constituit, et pactis episcoporum in circuitu positorum, frequenter dicitur afflixisse Pauli dogmata sapientes. Et primum quidem expulit eos ex ecclesiis, deinde vero communicare sibi coegit, ita ut plurimi plagarum immanitate dificerent, alii vero substantiis, alii humana (0985A)civilitate privarentur, aliis in frontibus characteres ponerentur, ut essent hujusmodi signo notati. Haec itaque faciebant per omnes Orientis urbes, praecipue tamen Constantinopoli. Quam persecutionem primo (0986A)tardantem Macedonius auxit episcopus. Helladicae vero civitates Illyrici, necnon et Hesperiae partes manebant immotae. SOCRATES, lib. II, cap. 22. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 117.

LIBER QUINTUS. (0985)259

CAPUT PRIMUM. Quod defuncto Constante rursus Ariani Constantium adversus Athanasium excitaverint. (0985A)

Brevi siquidem tempore praetereunte, defuncto Occidentis imperatore Constante, Constantium fautores Arii compulerunt, Athanasii ad eum memoriam revocantes quasi ipse fuisset qui ei fratrem fecerit (0985B)inimicum, ita ut pene disruptis naturae vinculis usque ad bella descenderent. His incitantibus Constantius motus, non solum expelli, sed etiam perimi sacratissimum Athanasium imperavit. Et mittens quemdam Sebastianum ducem cum maxima militari manu, velut erroreum jussit interimi. Quomodo autem et ille cum exercitu venerit, et iste diffugerit, ipse qui passus et mirabiliter liberatus est melius enarrabit; nam in satisfactione suae fugae sic ait. THEODORETUS, lib. II, cap. 13, p. 87.

CAPUT II. Quid Athanasius in satisfactione suae fugae retulerit.

Verumtamen exquirant modum etiam discessionis, et agnoscant a suis. Erant enim Ariani cum militibus (0985C)concurrentes ut eos accenderent et ignorantibus nos ostenderent; et licet sine ulla compassione sint, vel audientes tamen confusi quiescant. Erat itaque jam nox, et aliqui populorum ad vigilias venerant, exspectabatur futura die collectio. Dux autem repente astitit cum militibus ultra quinque millibus habentibus arma, et gladios enudatos, arcus, sagittas et vectes; et ecclesiam quidem ipse circumdedit, statuens milites sibimet cohaerentes, ut nullus posset egredientium ab ecclesia eorum manus evadere. Ego vero irrationabile judicans in tanta confusione populum derelinquere, et non magis ante illos pericula sustinere, residens in sede praecepi ut diaconus psalmum legeret, populis respondentibus: Quoniam in saeculum misericordia ejus (Psal. CXVII, 1); et sic omnes (0985D)in domos suas abierunt [ ed., abirent]. Sed duce postea ingrediente, et militibus sacrarium circumdantibus ut nos capere potuissent, clerici quidem qui sunt inventi, simul et populi clamabant, poscentes ut et nos discederemus una cum populo. Ego vero magis e diverso dicebam non nos discedere, nisi omnes sigillatim prius exirent. Surgens itaque oratione facta, sic praecepi universos abscedere, melius esse dicens me periculo subjacere, quam quemlibet eorum excipere laesionem. Egredientibus igitur plurimis, et reliquis subsequentibus, quidam monachi qui ibi nobiscum fuerant, et aliqui clericorum ascendentes traxerunt nos; et ita testis est ipsa veritas. Militibus aliis sacrarium circumdantibus, aliis per ecclesiam discurrentibus, per medium eorum, Domino iter dante (0986A)atque custodiente, pericula cuncta transivimus, Deum magnifice glorificantes, quoniam neque populum neci tradidimus, sed etiam quatenus salvaretur actum est, et manus quaerentium nos effugere praevaluimus. THEODORETUS, lib. II, cap. 13, p. 87. 260

CAPUT III. Quid Athanasius rursus de gestis Georgii in libro de fuga sua retulerit. (0986B)

Quae etiam Georgius eodem tempore in Alexandria gesserit, ipsius Athanasii, qui haec passus est voce narremus. In libro enim quem de fuga sua scripsit, haec ait: Igitur in Alexandria surrexerunt denuo nos quaerentes occidere. Et facta sunt novissima pejora prioribus (Matth. XII, 45). Repente namque milites circumdantes ecclesiam, pro orationibus praelia celebrabant. Ingrediente namque Quadragesima Georgius ex Cappadocia ab eis missus, auxit mala quae illorum calliditate didicerat. Post septimanam itaque Paschae, virgines mittebantur in carcerem, episcopi vincti a militibus ducebantur, orphanorum et viduarum domus abripiebantur, et invasiones in domibus (0986C)agebantur, et noctibus Christiani deponebantur, obsignabantur domus, et fratres clericorum pro fratribus pericula sustinebant. Haec quidem pessima, sed graviora postea sunt praesumpta. Septimana enim quae fuit post sanctam Pentecosten, populus jejunans est egressus ad coemeterium orationis causa, eo quod omnes communionem Georgii declinarent. Sed hoc agnoscens ille nequissimus ipse concitavit Sebastianum ducem Manichaeum, qui cum multitudine militum armatorum, gladios evaginatos, arcus, sagittasque ferentium, facto impetu in ipso die dominico, super populum irruit; et paucos orantes inveniens, cum jam plurimi discessissent, talia gessit qualia ab eis decebat impleri. Incendio namque facto, statuens virgines secus ignem, cogebat eas ut se profiterentur (0986D)Arianas. Cumque eas cerneret esse victrices, et de igne nullo modo cogitare, sic earum vultus laceravit, ut vix agnosci post tempora potuissent. Tenens autem et quadraginta [ ms. Lyr., quadringentos] viros tormento noviore discerpsit. Sectis namque de palma virgis et habentibus suos aculeos, eorum dorsa ita verberibus laceravit, ut quidam eorum saepius a medicis incisi sint propter spinas quae eorum dorsis inhaerebant; alii vero, dum non ferrent tormenta, mortui sint. Eos autem qui vivere potuerunt, et quamdam virginem exsilio deportavit in maximam Oasim [ ed., Stasim]. Corpora vero mortuorum primo quidem reddi non passus est, sed celavit, insepulta relinquens ea, ut quasi tanta crudelitas latere videretur. Hoc autem agunt qui mentis errore desipiunt. (0987A)Nam cum parentes mortuorum gauderent equidem propter confessionem, flerent autem propter corpora defunctorum, potius eorum impietatis judicia personabant. Post haec autem ex Aegypto atque Libyis exsilio deportaverunt episcopos Ammonium Muium, Gaium, Philonem, Hermen, Plenium, Psenosirim, Nilamonem, Agathonem, Anagamphum, Ammonium, Marcum, Dracontium, Adelphium, Athenodorum et presbyteros Hieracem et Dioscorum; et sic eos acerbissime per itinera compulerunt, ut quidam eorum in ipsis itineribus, alii vero per exsilia morerentur. Fugaverunt autem episcopos plus quam triginta, habentes studium secundum Achab, ut, si possent, amputarent penitus veritatem. SOCRATES, lib. II, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 118.

(0987B)Super haec igitur Athanasius etiam consolatorios libros virginibus illis scripsit quae crudelissimas pertulerunt passiones, dicens inter haec: Propterea nemo vestrum sit tristis, licet et sepulturam vobis denegent impii et prohibeant vos efferri. Nam usque ad hoc nequitia pervenit Arianorum, ut et portas clauderent, et circa sepulturarum loca, veluti daemones, residerent, ne quis sepeliretur fidelium dilectorum [ ms. Lyr., electorum]. Haec ergo et his similia Georgius in Alexandria faciebat. Sanctus autem Athanasius nullum locum munitum cautelae suae putabat, cum utique aut vivum eum deduci, aut mortuum decollari, et caput ejus imperator sibi jussisset afferri. Pro qua re etiam praemium maximum compromisit hujusmodi aliquid nuntianti. THEODORETUS, lib. II, cap. 14, p. 90.

CAPUT IV. Quemadmodum Britannio sit privatus imperio. (0987C)

Imperator interea in Illyricum castrametatus est, cogebat eum publica necessitas, et maxime Britannionis, qui per milites Augustus fuerat appellatus. Cumque venisset in Sirmium, mutuo foederibus habitis Britannionem vidit. Actumque est ut milites qui eum constituerant transirent ad favorem Constantii. Quo facto, solum Constantium imperatorem Augustum voce emissa clamaverunt ( an. Dom. 354). Cumque de Britannione nulla memoria fieret, ille repente sentiens se traditum, ad pedes se prostravit imperatoris. Porro Constantius auferens ejus coronam simul et purpuram, clementer ei locutus est, monens (0987D)ut sub schemate privato quiesceret; quod utique ejus aetati potius conveniret, quam habere nomen sollicitudinibus onustatum; jussitque ei sumptus uberrimos ex publicis functionibus exhiberi. Cumque in Prusa Bithyniae Britannio moraretur, Constantius scripsit ei, dicens quia multorum bonorum ei causa fuisset, quem a tantis cogitationibus et malis ipsi provenientibus liberasset; nec se bene fecisse, quia quae sibi praestare debuerat, illi potius impendisset. SOCRATES, lib. II, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 120.

CAPUT V. De Gallo Caesare, et de signo crucis quod tunc in coelo apparuit. Tunc igitur imperator Gallum consobrinum suum (0988A)Caesarem fecit. Cui suum nomen imponens in Syriam Antiochiae destinavit, ut partes per eum custodirentur Orientales. Quo Antiochiam veniente, circa Orientem signum Salvatoris apparuit. Columna namque sub specie crucis in coelo visa maximo miraculo conspicientibus fuit. Alios autem suos duces cum multo exercitu contra Magnentium destinavit. Ipse vero in Sirmio morabatur, et rei sustinebat eventum. Tunc igitur et Photinus Ecclesiae praesul aperte dogma quod ipse compererat exponebat. SOCRATES, lib. II, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 120.

Dicebat autem: Deus quidem omnipotens unus, qui in proprio Verbo condidit universa. Ante saecula vero nativitatem et existentiam Filii dicere fugiebat, (0988B)sed ex Maria natum docebat Christum ( anno Dom. 355). SOZOMEN., lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. cap. 6, p. 542. 261

CAPUT VI. De Photino haeresiarcha ejusque damnatione.

Quamobrem tumultu surgente, jussit imperator concilium in Sirmio congregari. Convenitque illic ex Orientalibus quidem Marcus Arethusae, et Georgius Alexandrinus, quem remoto Gregorio ordinaverant Ariani. Venit etiam Basilius expulso Marcello Ancyrae praesule, Pancratius Pelusii, Hippacianus Heracleae; Occidentalium vero Valens Myrsenus, et tunc famosissimus hominum Osius Cordubae pontifex, pariter invitus. Isti siquidem post consulatum Sergii et Nigriani ( id est an. Dom. 351) (quo anno propter (0988C)bellorum turbas nullus consulum fuerat solemniter ordinatus) convenerunt in Sirmio, et Photinum (dogma Sabellii Libyensis et Pauli Samosateni saepe cognoscentes) repente damnaverunt. SOCRATES, lib. II, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 29, p. 121.

CAPUT VII. Fides exposita in Sirmio cum capitulis subjectis. Post haec de fide propositiones ediderunt, unam Graece, aliam Latine, multum sibimet textu sensuque concordes. SOZOMEN., lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 542.

Tunc etenim quasi antiqua fidei dogmata reprehendentes, alias propositiones de fide sanxerunt. Et unam quidem Attico eloquio Marcus edidit Arethusae, sed (0988D)cum Romana lingua concordiam non habentem neque sermone, neque compositione, sed nec ipsi Graecitati convenientem. Unam itaque Latine a Marco compositam hic subjungamus; secundam vero, quam in Arimino postea relegerunt, loco proprio ponemus, cum ea quae ibi gesta sunt dixerimus: utraque tamen in Graecitatem conversa est. Marcus ergo hoc modo expositionem de fide dictavit.

Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem, creatorem et factorem universorum, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur; et in unigenitum ejus Filium Dominum nostrum Jesum Christum, qui ante omnia saecula ex Patre natus est; Deum ex Deo, lumen ex lumine, per quem facta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia: (0989A)Verbum existens, et sapientia, et lumen verum, et vita; qui novissimis diebus propter nos humanatus est ex sancta Virgine, et crucifixus, et mortuus, et sepultus, et resurrexit a mortuis tertia die, et ascendit in coelum, et sedet in dextera Patris, et venturus est in consummatione saeculi judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera sua. Cujus imperium sine fine existens, in saecula permanet infinita. Erit enim sedens in dextra Patris, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Et in Spiritum sanctum Paracletum, id est consolatorem, quem promittens apostolis post ascensionem ad coelos esse mittendum, ut doceret et commemoraret eis universa, transmisit. Per quem etiam sanctificantur animae credentium in eo veraciter.

(0989B)Eos autem qui dicunt ex non existentibus Filium, aut ex altera essentia, et non ex Dei; et, quia erat tempus aut saeculum quando non erat, alienos novit sancta Ecclesia catholica. Rursus igitur dicimus:

1. Si quis Patrem et Filium duos deos dicit, anathema sit. 2. Et si quis Deum Christum ante saecula Filium Dei, ministrantem Patri ad creationem universorum non confitetur, anathema sit. 3. Si quis ingenitum, aut Patrem ejus ex Maria natum dicere praesumit, anathema sit. 4. Si quis secundum praescientiam ante Mariam dixerit Filium esse, et non ante saecula ex Patre natum apud Deum esse, et per ipsum omnia facta (Joan. I, 3), anathema sit.(0989C) 5. Si quis substantiam Dei dilatari aut contrahi dixerit, anathema sit. 6. Si quis dilatatam substantiam Dei Filium dixerit facere, aut dilatationem ejus substantiae Filium nominaverit, anathema sit. 7. Si quis affectivum, aut prolativum verbum dixerit Dei Filium, anathema sit. 8. Si quis hominem solum dixerit Filium, qui ex Maria est, anathema sit. 9. Si quis Deum et hominem ex Maria dicens, Deum ingenitum eumdem intelligit, anathema sit. 10. Si quis illud quod scriptum est: Ego Deus primus, et ego postea, et praeter me non est Deus (Isai. XLIV, 6), cum in destructionem idolorum et deorum non existentium dictum sit, ad destructionem magis (0989D)unigeniti ante saecula Dei, Judaice percipit, anathema sit. 11. Si quis audiens, Verbum caro factum est, Verbum in carnem mutatum putaverit, aut conversione facta suscepisse carnem, anathema sit. 12. Si quis unigenitum Filium Dei crucifixum audiens, corruptionem, aut passionem, aut conversionem, aut mutationem, aut peremptionem sustinuisse dicit, anathema sit. 13. Si quis quod scriptum est: Faciamus hominem (Gen. I, 26), non Patrem ad Filium dicere, sed ipsum ad semetipsum asserit dixisse Deum, anathema sit. 14. Si quis contra Jacob non Filium tanquam hominem (0990A)luctasse (Gen. XXXII, 24), sed ingenitum Deum, aut Patrem ejus dixerit, anathema sit. 15. Si quis illud quod scriptum est: Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 22), non de Patre et Filio perceperit, sed ipsum a semetipso pluere dixerit, anathema sit. Pluit enim Dominus Filius a Domino Patre. 16. Si quis audiens Dominum Patrem, aut Filium Dominum, et Dominum Patrem et Filium, et Dominus a Domino dicens, duos asseruerit Deos, anathema sit; non enim coaptamus Filium Patri, sed subditum novimus. Neque enim descendit in corpus sine voluntate Patris, neque pluit a semetipso, sed a Domino, auctoritatem videlicet praebente Patre. Neque sedit a dextris a semetipso, sed audit, dicente Patre: Sede (0990B)a dextris meis (Psal. CIX, 1). 17. Si quis Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unam personam dicit, anathema sit. 18. Si quis Spiritum sanctum Paracletum dicens ingenitum asserit Deum, anathema sit. 19. Si quis, sicuti docuit nos, non alium dicit Paracletum praeter Filium; ait enim: Et alium Paracletum mittet vobis Pater, quem ego rogabo (Joan. XIV, 16), anathema sit. 262 20. Si quis Spiritum dicit partem Patris aut Filii, anathema sit. 21. Si quis Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, tres dicit Deos, anathema sit. 22. Si quis consilio Dei tanquam unam creaturarum factum asserit Filium Dei, anathema sit.(0990C) 23. Si quis nolente Patre natum Filium dixerit, anathema. Non enim invitus et vim passus Pater necessitate naturali, quasi nolens, genuit Filium; sed illico, ut voluit, etiam sine tempore et sine passione ex semetipso genuit eum. 24. Si quis ingenitum et sine principio dicit Filium tanquam duos sine principio, et duo ingenita dicens, et duos faciens Deos, anathema sit. Caput enim est et principium omnium Filius, caput autem Christi Deus. Sic enim ad unum omnium principium, quod est sine principio, per Filium pie omnia referuntur. Rursus autem subtiliter inspicientes Christianum sensum, dicimus: 25. Si quis Christum Deum Filium Dei ante saecula, ministrantem Patri ad omnem creationem non dixerit, sed ex quo ex Maria natus est, ex tunc dicit Filium (0990D)et Christum esse vocatum, et initium percepisse, ut Deus esset, anathema sit, sicuti Samosatenus. SOCRATES, lib. II, cap. 25. Edit. Christ. Vales. cap. 30, p. 121. CAPUT VIII. Alia fides exposita Sirmii Latine, quam nos ex Graeco transtulimus; et de disputatione Photini. Quoniam de fide quemdam placuit fieri tractatum, omnia caute quaesita sunt et exposita Sirmii sub praesentia Valentis, et Ursacii, atque Germani, et caeterorum. Constat unum Deum esse Patrem omnipotentem, sicut etiam in omni orbe terrarum annuntiatur. Et unum unigenitum Filium ejus Jesum Christum Dominum et Deum, Salvatoremque nostrum ex (0991A)eo ante saecula genitum; duos autem Deos non oportere dici, quoniam et ipse Dominus ait: Ibo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17). Propterea et omnium Deus est, sicuti etiam Apostolus docuit: Judaeorum Deus non solum, nonne et Graecorum et gentilium? Utique. Quoniam circumcisio ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 29, 30); et caetera quidem omnia consonant, et nulla remanere videtur discordia. Quia vero multos movet sermo Latinus substantiae, quae Graeca lingua dicitur οὐσία, ut scrupulosissime cognoscatur ὁμοούσιον, hoc est ejusdem substantiae, aut ὁμοιούσιον, id est similis substantiae, non oportet horum sermonum quamdam omnino fieri mentionem, neque de his exponi apud Ecclesiam: (0991B)propter hanc causam ac rationem, quia in sanctis Scripturis nihil tale conscriptum est, et quoniam haec ultra humanam scientiam et intellectum sunt, et quia nullus potest generationem Filii narrare, sicut scriptum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Hoc enim sciendum, solum Patrem nosse quemadmodum Filium generavit, et rursus Filium, quomodo ipse de Patre sit genitus. Nulli vero dubium est majorem esse Patrem honore, et dignitate, atque divinitate, et ipso nomine paterno esse potiorem, testificante Filio ipso: Qui me, inquit, misit Pater, major me est (Joan. XIV, 28). Et hoc esse catholicum nullus ignorat, duas personas esse Patris et Filii; et Patrem quidem majorem, Filium vero subjectum cum omnibus quae ei Pater subjecit ejus; Patrem vero initium non habere, et invisibilem, et immortalem, et impassibilem (0991C)esse; Filium vero natum ex Patre, Deum ex Deo, lumen ex lumine, et hujus nativitatem, sicuti praedictum est, nullum nosse, nisi solum Patrem. Ipsum vero Filium Dominum et Deum nostrum, carnem seu corpus, hoc est hominem assumpsisse, sicut et angelus annuntiavit, et omnes Scripturae docent, et maxime ipse Apostolus doctor gentium: hominem assumpsit Christus ex Maria Virgine, per quem passus est. Apex autem totius fidei et firmamentum est, ut Trinitas servetur semper, sicut in Evangelio legimus: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Integer autem atque perfectus est numerus Trinitatis. Paracletus vero Spiritus sanctus per Filium missus, venit secundum promissionem, ut (0991D)apostolos et omnes credentes sanctificaret. His igitur explanationibus, etiam post damnationem, Photinum consentire et subscribere suadebant, promittentes ei reddere episcopatum, si per poenitentiam anathematizaret dogma quod ipse compererat, et in eorum sententia consonaret. Ille vero eorum quidem propositum non suscepit; sed provocavit eos ad disputandum. Quapropter definito die imperatoris voluntate convenerunt praesentes episcopi et senatorum non pauci, quos praeceperat adesse disputationi princeps. Inter quos restitit Photino Sabinus, Ecclesiae tunc Ancyrae praesul, exceptoribus voces eorum conscribentibus. Magnaque certamina sermonum inter utramque partem facta noscuntur, victusque Photinus (0992A)damnatus est. Et in fuga consistens, de caetero libros utraque lingua conficiebat, quoniam neque Latino sermone videbatur ignarus. Scripsit quoque contra omnes haereses, proprium studens dogma firmare. Et de Photino quidem haec dicta sufficiant. Sciendum tamen quoniam Sirmio convenientes episcopi, poenitentia ducti sunt in expositione fidei Latina lingua prolatae. Post editionem namque sibi eam contrariam judicabant. Quam studuerunt ab episcopis qui eam jam subscripserant reddi, quoniam celabatur [ ms. Santheod., celebrabatur] a plurimis. Imperator autem edictis quaeri praecepit editionem ipsam, supplicium minatus si quis eam celasse comperiretur. Sed neque terror destruere potuit quod semel fuerat institutum, eo quod apud multos haberetur. Et de his quidem (0992B)ista dixisse sufficiat. SOCRATES. lib. II, cap. 25, edit. Christ.

CAPUT IX. De Osio Hispano. Quia vero et de Osio Hispano, invito illuc veniente, fecimus mentionem, breviter etiam de eo dicendum est. Ante paululum tempus iste vir molimine Arianorum fuerat missus exsilio. Tunc autem studio eorum qui Sirmio convenerunt eum evocavit imperator, volens eum aut suasione aut necessitate concordare praesentibus. Hoc enim facto, maximum fidei eorum putabatur esse testimonium. Quapropter, sicuti dixi, ex necessitate venit. Et dum eis consentire 263 respueret, tormenta longaevus, plagasque perpessus (0992C)est; unde etiam necessitate vehementi expositionibus tunc editis consensit atque subscripsit. Hunc ergo terminum habuerunt quae tunc Sirmio gesta noscuntur. Imperator autem Constantius morabatur in Sirmio, et belli, quod gerebatur contra Magnentium, exspectabat eventum. SOCRATES, lib. II, cap. 26. Edit. Christ. Vales. cap. 31, p. 126.

CAPUT X. De Magnentio tyranno et de tyrannide Sylvani. Interea Magnentius ad seniorem perveniens Romam, multos peremit senatorum ac populi. Et agnoscens vicinos esse contra se Constantii milites, abscessit ad Gallias partis occidentalis. Cumque illic bellum saepius inter alterutros exercerent, modo isti, modo illi victores esse videbantur. Novissime autem devictus (0992D)Magnentius, fugit in Mirsam, quod est Galliae castrum; vidensque suos milites quasi de perditione tristes, stans celsiore loco, eos nitebatur allocutionis consuetudine confortare. Tunc illi favorem solitum Magnentio exhibere praeparati, e diverso nolentes, clamaverunt omnes: Constanti Auguste, tu vincas. Hoc augurium Magnentius traxit ad semetipsum, tanquam ei non divinitus concederetur imperium. Et propterea relinquens castrum ad ulteriora tendebat. Sequentibus autem Constantii militibus, circa Seleucum montem facta congressione, solus fugiens venit in Lugdunensem urbem; comperiensque suam matrem et fratrem, quem Caesarem constituerat, interfectos, novissime interfecit et semetipsum, consulatu Constantii (0993A)sexto, et Constantis Galli secundo ( Id est, an. Dom. 353), Augusti die quinto decimo. Non post multum vero tempus, etiam Decentius, alter ejus frater, semetipsum strangulavit. Sed neque sic circa rempublicam quies venit. Nam post paululum apud Gallias Occidentales Sylvanus quidam tyrannus est exortus, quem duces Constantii velociter peremerunt. SOCRATES, lib. II, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 32, p. 127.

CAPUT XI. De resultatione Judaeorum, et de tyrannide Galli Caesaris atque peremptione. Porro Judaei in Diocaesarea Palaestinae resistentes, vicina loca turbabant; et sumentes arma, tentabant resultare Romanis. Post haec itaque Gallus Caesar cum (0993B)Antiochiae degeret, exercitu destinato eos apprehendit, civitatemque vastavit. Cumque videretur sibi prospere gessisse, felicitatem non ferens, accessit ad tyrannidem. Et non insinuans imperatori suam intentionem, quaestorem vocabulo Magnum, et Domitianum praefectum Orientis occidit. Ob quam rem Constantius indignatus, evocavit eum. Qui cum contemnere non valeret, pergebat ad principem. Cumque contra insulam Flaconensem venisset, eum illic Constantius praecepit interimi. SOCRATES, lib. II, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 33, p. 128.

CAPUT XII. De Juliano Caesare, et quod Julio successerit Liberius. Post paululum vero tempus Constantius Julianum (0993C)Galli fratrem Caesarem constituens, contra barbaros direxit in Gallias. Gallus vero, qui et Constans septimo Constantii consulatu et sui tertio ( An. Dom. 354), ita perimitur. Julianus sequenti consulatu Arbitionis et Juliani [ lege ex Cass. Chron., Lolliani], constituitur Caesar, die septimo mensis Novembris. SOCRATES, lib. II, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 34, p. 128.

Sublatis itaque tyrannis, requiem malorum videbatur habere Constantius; et deserens Sirmium, veniebat ad seniorem Romam, illic volens triumphum de tyrannicis exercere manubiis. Credens autem ea occasione posse utriusque partis episcopos in dogmate concordare, rursus synodum in Italia celebrandam esse constituit. Interea Julius papa, cum quindecim annis Romanam rexisset Ecclesiam, moritur. Cui successit (0993D)Liberius. SOZOMEN., lib. IV, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 545.

CAPUT XIII. De Aetio haeretico. Igitur in Antiochia Syriae alter haeresiarchus emersit Aetius, cognomento Sine Deo ( An. Dom. 356). Is enim eadem quae Arius sapiebat; sed ab Arianis se segregabat, eo quod Arium in sua communione recepissent. Qui, sicuti praedictum est, aliud mente gerens, aliud voce confessus est; dum terminum synodi Nicaenae suscipiens subscripsisset, volens circumvenire tunc principem; propterea ergo Arianos Aetius declinabat. Erat namque is Aetius prius haereticus, et ferventissime defendere Arii dogma videbatur. Eruditus (0994A)enim aliquantulum, Alexandriam reversus est. Et veniens in Antiochiam Syriae, unde oriundus erat, a Leontio tunc Antiochenae urbis pontifice diaconus ordinatur. Tunc ergo venientes ad se, disputationibus sophisticis eludebat. Hoc enim faciebat sequens Categorias Aristotelis, disputans et quaedam commenta concinnans, quae non sentiebat, neque ab eruditis intentionem Aristotelis agnoverat. Ille namque propter sophistas tunc deridentes philosophiam, hoc opus juvenibus exercitationis causa conscribens, dialecticam sophistis per hujusmodi contentiones opposuit. Contemplativi autem philosophi, libros Platonis et Plotini declarantes, ea quae artificiose ab Aristotele sunt conscripta redarguunt. Sed Aetius contemplativum doctorem non habens, in commentationibus (0994B)sophisticis perduravit. Quamobrem nec intelligere potuit quomodo sit ingenita generatio, et quemadmodum quod nascitur coaeternum sit generanti. Parum ergo imbutus erat Aetius, et divinarum litterarum ignarus, tantummodo in contentionibus praeparatus, quod etiam quilibet rusticus facere potest. Et dum nec veteres, qui eloquia Christiana fuerant interpretati, legisset, asserebat se multum gaudere libris Clementis et Africani, nec non Origenis, cum utique fuerint illi viri totius sapientiae virtutibus eruditi. Fecit igitur is epistolas ad imperatorem Constantium, 264 et ad alios quosdam, contentiones involvens et quaedam commenta conficiens. Quamobrem etiam Sine Deo vocabatur. Et licet eadem quae Arius vindicaret, tamen a suis non valentibus (0994C)intelligere perplexiones syllogismorum ejus, cum eadem quae ille saperet, putabatur haereticus. Et propterea eorum pulsus Ecclesia credebatur, cum ipse illis potius communicare noluisset. Hactenus enim ex illis sunt qui tunc quidem Aetiani, nunc autem Eunomiani vocantur. Posteriore namque tempore Eunomius notarius ejus, eruditus ab eo, editionem ejus haereticam divulgavit. Sed de Eunomio locis convenientibus explanabimus. SOCRATES, lib. II, cap. 28. Edit. Christ. Vales. cap. 35, p. 129.

CAPUT XIV. De Inimicis Athanasii. Inimici quidem fidei, putantes se tempus invenisse contra defensores ejus, valde apud principem laborabant (0994D)ut de Ecclesiis pellerentur omnes qui ab eis videbantur esse depositi, tanquam alterius fidei; vel quia, vivo Constante, imperatori Constantio restitissent, ita ut fuisset pene ad bella proventum. Praecipue tamen Athanasium accusabant, quia invidiae nimietate, neque Constante vivo, et Constantio eum se diligere profitente, ab ejus molestia recedebant; sed Antiochiae congregati Narcissus Cilix, Theodorus Thraciae, Theogonius Nicaenus, Patrophilus Scythopoleos, Minophantus Ephesius, et alii circa triginta, scripserunt omnes universis episcopis: quia contra sanctiones ecclesiasticas Alexandriam remeasset, nec in concilio sine culpa fuisset inventus; et jubebant ut neque communicarent ei, neque scripta dirigerent, sed Georgio, qui ab eis fuerat ordinatus. Verum (0995A)Athanasio nullus hinc sermo fuit. SOZOMEN., lib. IV, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 546.

CAPUT XV. De synodo apud Mediolanum facta. Igitur devicto Magnentio, cum solus Constantius Romanorum tenuisset imperium, omni studio laborabat ut Occidentales episcopi consentirent eis qui consubstantialem esse Patri Filium denegabant. Et hoc faciebat, nolens a primordio aperte vim facere, sed eis callide suadere, ut decreto contra Athanasium ab Orientalibus episcopis habito consentirent. Sperabat enim quia si communi decreto damnaretur Athanasius, facilius suam voluntatem in religione [ ed. V. et Frob., regione] compleret. SOZOMEN., lib. IV, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 546.

(0995B)Tunc igitur in Italiam convenerunt episcopi Orientalium non multi, quoniam plurimos eorum aut senectus aut itineris longitudo prohibuit. Occidentalium vero ultra trecentos, ut praecepto principis concilium Mediolani celebraretur: ubi convenientes Orientales, ante omnia contra Athanasium decretum fieri commune poscebant, ut hoc facto penitus ei aditus Alexandriae clauderetur. Quod cum sensissent Paulinus Gallicanae Treviris, Dionysius Albae metropolis Italorum, et Eusebius Vercellensis episcopi, quia ad destructionem fidei Orientales contra Athanasium agere molirentur: surgentes magna voce clamabant dolum et circumventionem per ea quae gerebantur, Christianitatis dogmatibus irrogari. Non enim veras contra Athanasium culpas esse dicebant, cum ad retractationem (0995C)fidei talia probarentur inventa. Illis ergo talia proclamantibus, concilium tunc solvitur episcoporum. SOCRATES, lib. II, cap. 29. Edit. Christ. Vales. cap. 36, p. 130.

CAPUT XVI. De exsilio orthodoxorum episcoporum, quod Athanasius in fugae suae satisfactione conscripsit. Deposito siquidem Athanasio, aliam haeretici fidei exponere sunt nisi doctrinam. Sed neutrum horum perduci potuit ad effectum, cum praesente principe clamaretur quia injuste agebatur et impie. Quo facto et ipsi Ecclesiis sunt expulsi et in ultimis terrae finibus habitare praecepti. Quod rursus mirabilis Athanasius hoc modo in illa satisfactione conscribit. Quis tantum poterit memorare quantum illi gesserunt? (0995D)Tunc enim Ecclesiis pacem habentibus ( An. Dom. 360), et populis per collectas orantibus, pontifex quidem Romanae urbis Liberius, et Paulinus Galliarum metropolitanus episcopus, et Dionysius Italus, Lucifer metropolitanus insularum Sardiniae, et Eusebius ex Italia, omnes episcopi boni, et praedicatores veritatis, abripiuntur et traduntur exsilio, nullam habentes culpam, nisi quia in Arianam noluerunt consentire vesaniam, neque in calumniis subscripserunt nostris. De maximo autem et optimo sene, et vere confessore Osio, etiam loqui superfluum credo. Omnibus enim notum est quod etiam hunc exsilio deportari fecerunt. Non enim ignobilis, sed cunctis noscitur esse notissimus. Cui namque non praefuit synodo, aut recte loquens non satisfecit universis? (0996A)Quae Ecclesia hujus patrocinii memoriam non habet? Quis aliquando dolens cum veniret apud eum, non remeavit sanus? Quis indigens cum petisset, non meruit quod poposcit? Et tamen etiam contra hunc talia praesumpserunt, quia impia eorum molimina cognoscens, noluit propria subscriptione firmare. THEODORETUS, lib. II, cap. 15, p. 90.

Igitur imperator illos quidem mittit in exsilium. Generale vero concilium fieri cogitabat, quatenus omnes Orientales episcopos venientes ad Occidentem, si posset, concordes efficeret. Quod cum propter itineris spatia difficile videretur, duplicem tractavit synodum celebrari: ut in Arimino quidem Itali qui tunc aderant convenirent, Orientales autem in Nicomedia Bithyniae civitate. Hoc ergo imperatore tractante, (0996B)effectus non evenit ut voluit. Neutrum enim concilium sibimet concordavit, sed utrumque divisum est. Nam neque Arimino convenientes alterutris inter se consonare potuerunt, et Orientales in Seleucia Isauriae congregati, aliud schisma sunt passi; quod suo loco narrabitur. SOCRATES, lib. II, cap. 29. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 131. 265

CAPUT XVII. Dialogus inter Liberium et Constantium gestus, et quomodo Liberius fuerit exsilio destinatus. Ego quidem Liberii per omnia famosissimi habitum pro veritate dialogum contra Constantium volo referre, quoniam a fidelibus illius temporis est conscriptus. Is enim post Julium Sylvestri successorem, Romanam gubernavit Ecclesiam. Constantius imperator (0996C)dixit: Nos, eo quod Christianus sis et episcopus nostrae civitatis, dignum hoc judicavimus, ut, evocantes te, moneremus quatenus communionem scelestissimi Athanasii et ineffabili superbia detenti abnegare non differas. Hoc enim terrarum orbis bene fieri comprobavit, et synodali sententia alienum ab ecclesiastica communione decrevit. Liberius episcopus dixit: O imperator, judicia ecclesiastica decet cum maxima proferri justitia. Quapropter si videtur pietati tuae, disceptationem jube constitui, et si apparuerit Athanasius condemnatione dignus, tunc secundum ecclesiasticae consequentiae formam proferatur in eum digna sententia. Non enim possibile est condemnari virum de quo nihil examinatum est. Constantius imperator dixit: Universus mundus adjudicavit ejus facinora; (0996D)sed ille, sicut ab initio, tempus illudit. Liberius episcopus dixit: Quicunque subscripserunt non ipsi viderunt quae gesta sunt; sed propter gloriam et timorem, et ne a te contumelias paterentur, acquieverunt. Imperator dixit: Quid est gloria, et timor, et contumeliae? Liberius dixit: Quicunque gloriam Dei non diligunt, tua magis dona praeponunt. Quem ergo isti non viderunt, non examinantes adjudicaverunt quod est Christianitatis alienum. Imperator dixit: In facie utique condemnatus est in concilio Tyri, et in concilio contra eum pariter decreverunt omnes totius orbis episcopi. Liberius dixit: Nunquam in praesentia sui homo ille adjudicatus est. Quicunque enim tunc convenientes condemnaverunt eum, discedente Athanasio a judicio, sententiam protulerunt. Eusebius eunuchus (0997A)dixit: In Nicaeno concilio alienus catholicae fidei probatus est. Liberius dixit: Quinque soli judicaverunt ex his qui cum eo navigio venerunt in Mareoten, quos miserunt ad accusationem ejus, ut contra eum gesta conficerent. Horum itaque qui destinati sunt, duo sunt mortui, Theogonius et Theodorus; reliqui vero tres vivunt, hoc est Maris, Valens et Ursacius. Ab his qui missi sunt Sardicae, propter hanc causam synodus celebrata est; qui in synodo libellos obtulerunt, veniam postulantes, quoniam in Mareote per calumniam ex una parte contra Athanasium gesta confecerunt. Libellos eorum nunc prae manibus habemus. Cui horum nos credere et communicare convenit, imperator; his qui primitus damnaverunt et veniam postea poposcerunt, an eis qui adhuc haec accusare contendunt? (0997B)Epictetus episcopus dixit: O imperator, non fidei causa hodie, neque judiciorum ecclesiasticorum sermonem facit; sed ut apud senatores in Romana constitutos urbe glorietur, quasi superavit principem. Imperator ad Liberium dixit: Quota pars es totius orbis, quoniam tu solus hominem vindicas nefandissimum, ut orbis terrarum pacem Ecclesiaeque dissolvas? Liberius dixit: Non eo quod ego sum solus, fidei causa minuitur. Nam et antiquitus tres soli reperti sunt resistentes praecepto regis. Eusebius eunuchus dixit: Imperatorem nostrum Nabuchodonosor fecisti? Liberius dixit: Non. Sed ita irrationabiliter adjudicandus [ ed. Niv. et Frob., adjudicatus] est homo qui non est examinatus? Haec ergo peto primitus generalem proferri subscriptionem, confirmantem fidem (0997C)in Nicaea prolatam; ut ita revocatis ab exsilio fratribus nostris, et in locis propriis restitutis, si hi qui turbas pariunt Ecclesiis, visi fuerint apostolicae fidei consentire, tunc apud Alexandriam convenientes omnes, ubi et accusatores sunt et defensor eorum, examinata causa possimus proferre sententiam. Epictetus episcopus dixit: Sed cursus publicus non sufficit subvectui episcoporum. Liberius dixit: Ecclesiasticae causae publico cursu non egent. Ecclesiae namque sufficiunt usque ad mare perducere suos episcopos. Imperator dixit: Quae dudum susceperunt formam solvi non possunt; plurimorum namque episcoporum debet valere sententia. Tu solus es qui amicitias illius scelerati defendis. Liberius dixit: Imperator, nunquam audivimus, absente accusato, judicem ejus scelera (0997D)proferentem, nisi quia propria videntur haec odia. Imperator dixit: Omnibus quidem nocuit in communione, nulli tamen ita sicuti mihi. Cui cum non sufficeret interitus fratris mei majoris, neque beatae memoriae Constantem cessavit in meis inimicitiis frequenter impellere, nisi nos majori mansuetudine detenti, impellentis momenta temperassemus. Nulla itaque mihi victoria est, neque contra Magnentium vel Sylvanum, nisi illum scelestum ab ecclesiasticis rebus expulero. Liberius dixit: Noli per episcopos tuas vindicare inimicitias; manus enim ecclesiasticorum ad sanctificandum vacare debent. Quapropter si (0998A)tibi videtur, jube vocari ad loca propria sacerdotes; et si concordes apparuerint ei quem nos in praesenti defendimus secundum fidem orthodoxam in Nicaena synodo constitutam, tunc convenientes providebunt pro mundi pace, ut homo qui non peccavit non reprobetur injuste. Imperator dixit: Unum est quod quaeritur: volo enim te amplectentem ecclesiasticam communionem Romae denuo destinare; et propterea concorda paci, et subscribens, Romae revertere. Liberius dixit: Romae jam fratribus valedixi; majores enim sunt ecclesiasticae sanctiones quam Romanae habitatio civitatis. Imperator dixit: Ergo trium dierum spatium ad deliberationem habes: Si vis subscribere, Romae revertere, aut certe cogita in quem vis deportari locum. Liberius dixit: Spatium trium (0998B)dierum rationem nequaquam mutare potest. Quapropter ubi vis dirige me. Imperator autem post duos dies examinato Liberio, et nequaquam a suo proposito revocato, jussit eum in Beroeam Thraciae exsilio deportari. Egredienti Liberio, imperator ad expensas quingentos solidos destinavit. Tunc Liberius deferenti dixit: Vade, da eos imperatori; opus enim habet suis militibus erogare. Similiter 266 et Augusta tantos ei direxit. Liberius dixit: Redde haec imperatori; opus enim habet his ad expensas militum suorum. Si autem imperator his non habet opus, det eos Auxentio et Epicteto; illi enim opus his habent. Dumque ab eis nihil accepisset, Eusebius eunuchus obtulit ei alios solidos. Cui Liberius dixit: Totius orbis Ecclesias desolasti, et tanquam damnato mihi haec affers? (0998C)Vade prius, disce esse Christianus. His ita gestis, post tres dies nihil accipiens, missus est exsilio. THEODORETUS, lib. II, cap. 15 et 16, p. 92.

CAPUT XVIII. Quomodo Liberius per aditionem Romanarum matronarum ab exsilio sit reductus. Veritatis itaque propugnator et victor Thraciam, sicut jussum fuerat, usque pervenit. Duobusque transactis annis Constantius Romae [ ed Niv. et Frob., Romam] venit. Procerum vero senatorumque conjuges rogabant viros suos ut Constantio supplicarent, quatenus pastorem gregibus restitueret. Aiebant enim quia nisi flecterent animum principis, eos ipsae relinquerent, et ad pastorem illum maximum properarent. At illi dixerunt: Nos furorem principis formidamus, nec (0998D)forte aliquam veniam promeremur. Sed vobis, inquiunt, magis rogantibus forsitan parcet, et unum alterius fiet; aut preces suscipiet, aut si flecti nequiverit, sine aliqua injuria vos dimittet. Hoc consilium mulieres illae, laudibus maximis proferendae, percipientes, cum ornatu solito adierunt imperatorem; quatenus ex veste sublimi insignes eas et nobiles arbitratus, reverentiam eis haberet et parceret. Adeuntes enim principem tali voce clamabant: Miserere tantae civitatis, pastoris providentiam non habentis, quae luporum patet insidiis. At ille respondit: Non egere pastore alio civitatem; esse namque pontificem (0999A)qui eorum curam haberet. Post magnum namque Liberium quidam diaconorum ejus, Felix nomine, fuerat ordinatus. Is expositam in Nicaea fidem inconcusse servavit, sed corruptoribus ejus sine discretione communicabat. Nullus tamen Romae habitantium in basilicam ingressus est, cum ille intus astaret. Hoc autem etiam matronae illae imperatori dixerunt: Qua gratia flexus, praecepit illum inter omnes egregium revocari, et utrumque Ecclesiam gubernare communiter. His ergo litteris in circensi spectaculo relectis, populus clamabat justam principis esse sententiam, ut sicut dupliciter coloribus divisi sunt spectatores, sic oporteret alterum his, alterum aliis praesidere. Cum ergo primitus principis litteris sic favissent, postea commoti, communi voce clamaverunt: (0999B)Unus Deus, unus Christus, unus episcopus. Ipsas enim voces et ego ponere justum judicavi. Post has vero Christo amabilis populi pias et justitia exornatas voces, sanctissimus quidem Liberius est reversus. Felix autem recedens habitavit aliam civitatem. THEODORETUS, lib. II, cap. 17, Edit. Christ.

CAPUT XIX. Quomodo Eudoxius Antiochenum usurpaverit episcopatum. Ea tempestate Leontio moriente, qui haereticum Aetium diaconum ordinaverat, Eudoxius Germaniciae episcopus, quae est civitas Syriae, cum esset tunc Romae praesens, finxit sibi causam necessitatis incumbere, et imperatori callide locutus, quasi civitas Germanicianorum ejus providentia atque custodia (0999C)indigeret, petiit ut remearet ad propria. Quem princeps nihil prospiciens, abire dimisit. At ille cubicularios cooperatores habens, relicta civitate sua Antiochenum usurpavit episcopatum. Fovere namque studebat Aetium. Ob quam rem nisus est concilium facere sacerdotum, et ordinationem ei restaurare diaconatus. Quod nequaquam gestum est, eo quod magis valeret odium contra Aetium quam Eudoxii desiderium. Et de his quidem tantum nosse sufficiat. SOCRATES, lib. II, cap. 29. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 132.

CAPUT XX. De Ariminensi concilio et contentionibus ibi factis. Eorum igitur qui Arimino convenerunt, Orientales ea quae de Athanasio gesta sunt, taciturnitati tradentes, (0999D)ad concilium se occurrisse dicebant. Quorum studio cohaerebant Ursacius et Valens, qui ab initio quidem Arianorum dogma tenuerant; in medio autem Homousianis consenserant, dato libello Romano pontifici, sicuti jam dictum est. Isti namque semper ad partes pro tempore valentium declinabant. Quorum adjutores erant Germinius, Auxentius, Demophilus et Gaius. Dum ergo in concilio praesentium alter aliud proponere conaretur, tunc Ursacius et Valens dicebant omnia quae de fide dicta sunt debere suspendi, et suscipiendam novellam expositionem, quam paulo ante Sirmio convenientes ediderant. Haec dicentes, et chartulam prae manibus habentes legi fecerunt secundum expositionem fidei Sirmio prolatam, (1000A)quam ibi quidem, sicuti praedixi, celaverunt, Arimino autem ostensa est. Cujus exemplar hoc est:

EXPOSITA FIDES APUD SIRMIUM, Praesente domino Constantino Aug., coss. Eusebio et Hypatio, XI cal. Junii (An. Dom. 559).

Credimus in unum et verum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem et opificem omnium. Et in unum unigenitum Filium Dei ante omnia saecula, et ante omne principium, et ante omne quod potest opinari tempus, et ante omnem perceptibilem opinionem, natum impassibiliter ex Deo, per quem et saecula perfecta et omnia facta sunt. Natum autem Unigenitum solum ex solo Patre, Deum ex Deo, similem generanti Patri secundum Scripturas: cujus (1000B)generationem nullus novit, nisi solus, qui genuit eum, Pater. Hunc novimus unigenitum ejus Filium nutu paterno venisse de coelis ad destructionem peccati, et natum 267 ex Maria Virgine, et cum discipulis conversatum, et omnem complesse dispensationem secundum paternam voluntatem; crucifixum et mortuum, et ad inferos descendisse, et quae ibi erant dispensasse: quem janitores inferni videntes expaverunt; et die tertia resurrexisse, et cum discipulis conversatum; et quadraginta diebus expletis, in coelos ascendisse, et sedere a dextris Patris; et venturum novissima die in gloria Patris, ad reddendum unicuique secundum opera sua. Et in Spiritum sanctum, quem ipse unigenitus Dei Filius Jesus Christus mittere compromisit generi hominum consolatorem, secundum quod scriptum est: Vado ad Patrem (1000C)meum, et rogabo Patrem meum, et alium consolatorem mittet vobis, Spiritum veritatis; ille ex meo accipiet, et docebit, et commemorabit vobis omnia (Joan. XIV, 16). Nomen vero substantiae, eo quod simpliciter a Patribus positum, a populis ignoretur, et scandalum faciat, et quia nec Scripturae hoc continent, placuit abrogari, et omnino nullam memoriam substantiae in Deo esse de caetero; eo quod divinae Scripturae nusquam de Patris substantia Filiique meminerint. Similem vero dicimus Filium Patri per omnia, sicuti sanctae Scripturae dicunt ac docent. His itaque lectis, consurgentes quibus haec displicebant, aiunt: Non fide egentes huc venimus (integram namque servamus, quam percepimus ab initio), sed magis ut si qua circa haec novitas sit, omnino prohibeamus. (1000D)Si ergo haec quae lecta sunt nullam faciunt novitatem, aperte jam anathematizate haeresim Arianam, sicut et alias haereses regula Ecclesiae tanquam blasphemas abjecit. Quia enim blasphemum Arii dogma turbas Ecclesiae, quae etiam nunc fiunt, excitavit, atque seditiones, toto orbi terrarum valde notissimum est. Haec ergo propositio, dum ab Ursacio, et Valente, et reliquis suscepta non fuisset ad plenum, divisit Ecclesiam. Alii namque his quae Arimino sunt lecta consenserunt, alii vero Nicaenam denuo roboraverunt fidem. Deriserunt autem conscriptionem illius lectionis, et maxime Athanasius Alexandrinae civitatis episcopus in epistola quam suis familiaribus destinavit: quam qui legit, inveniet quam forti (1001A)dictione sit plena. SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 132.

Dicebant enim Ariani convenientes Arimino, volentes Hesperiis suadere simplicibus, quia non oporteret propter duo verba, quae nec invenirentur scripta, separari corpus Ecclesiae; sed similem per omnia profiteri Filium genitori, substantiae vero tacere nomen. Sed fallaciam sentientes horum homousiani pontifices, eos abdicaverunt. Ipsi vero litteris insinuaverunt imperatori propriam voluntatem: dicentes filios se esse Patrum Nicaeni concilii, pariter et haeredes. THEODORETUS, lib. II, cap. 18, p. 97.

Hoc tamen sciendum, quoniam synodus quidem Ursacium et Valentem, Auxentium et Germinium, Gaium et Demophilum, eorumque socios condemnavit, (1001B)Arianum dogma anathematizare fugientes. Qui propter hanc damnationem indignati, ad principem celeriter advenerunt, portantes lectam in concilio fidem. SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 136.

Apertius autem integram fidei regulam eorum epistola ad Constantium scripta monstrabit. Cujus verba sunt haec. THEODORETUS, lib. II, cap. 18 et 19, p. 97.

CAPUT XXI. Epistola concilii Ariminensis orthodoxorum episcoporum ad imperatorem Constantium. Divina jussione et praecepto pietatis tuae, olim dogmatizata confidimus. In Ariminum namque ex universis Occidentalibus civitatibus omnes convenimus (1001C)simul episcopi, ut et fides catholicae cognosceretur Ecclesiae, et qui contraria sapiunt panderentur. Multum namque disceptantibus nobis invenimus optimum esse statutam fidem antiquitus permanere, quam etiam prophetae, evangelistae, nec non apostoli per Jesum Christum Dominum nostrum praedicasse noscuntur (qui et tui regni protector, tuaeque salutis auxiliator est), quatenus hanc tenentes custodiamus, et custodientes ad finem usque servemus. Incongruum enim nefariumque videtur ex his quae recte justeque definita sunt aliquid permutare, id est horum quae Nicaeae communiter cum gloriosissimo Constantino tuo patre et imperatore deliberata atque defixa sunt. Quorum doctrina atque sensus discurrit, et praedicatus est in omnium hominum auditus et mentes. Haec (1001D)fides sola Arianam haeresim expugnavit et perdidit; per quam non illa sola, sed etiam reliquae haereses sunt damnatae. Cui vere et addere quidquam incautum est, et auferre periculosum. Et siquidem horum alterum fiat, erit inimicis facultas agendi quae volunt. Quapropter Ursacius et Valens, quoniam participes et concordes Ariam dogmatis erant, a nostra sunt communione segregati. Quam ut reciperent, cognoscentes delicta quibus peccaverunt, poenitentiam atque veniam impetrare poscebant; et rescripta eorum haec ita se habere testantur, per quae criminum veniam consecuti sunt. Erat enim tempus quo haec gesta noscuntur, quando Mediolani synodus celebrata est, praesentibus Ecclesiae Romanae presbyteris. Cognoscentes simul etiam post mortem dignissimae memoriae (1002A)nominandi Constantini, eum omni integritate et examinatione conscriptam exposuisse fidem, qui cum ab hac luce baptismate percepto discesserit, et ad praemia debitae pacis abierit, incongruum esse judicamus post illum aliquid novitatis admittere, tantosque sanctos confessores, et martyres, et hujus dogmatis conscriptores inventoresque despicere, qui secundum antiquam Ecclesiae sanctionem per omnia sapuisse noscuntur. Quorum fidem Deus in tempora imperii tui transmisit, per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem tibi imperium tale concessum est, ut etiam nostri orbis terminos obtineres. Rursus ergo infelices isti, et sapientia vilissimi, praesumptione nefaria impiae cogitationis praedicatores semetipsos annuntiaverunt, et veritatis terminum (1002B)mutare contendunt. Dum enim secundum tuum praeceptum concilii jura celebrarentur, illi consilium suae fallaciae nudaverunt. Nitebantur enim calliditate quadam atque seditione aliquid novitatis inferre. Hujusmodi enim malitiae captos invenimus Germanum quemdam, et Auxentium, atque Gaium, haeresim contentionemque facientes. Quorum doctrina una quidem existens, universam molem 268 blasphemiarum transcendere comprobatur. Qui cum viderent nos neque suae voluntatis esse, neque concordes horum quae male sapere videbantur, a nostro se concilio mutaverunt, ut quasi aliud conscribere viderentur. Erat vero tempus breve, quod etiam eorum aperuit voluntates. Sed ut non semper ecclesiasticae causae in easdem incurrant concussiones (nam turba (1002C)atque seditio repetita universa confundit), firmum nobis visum est, ut quae dudum decreta sunt, legaliter immutabiliterque serventur. Praedictos autem viros a nostra communione secrevimus. Qua de causa legatos ad tuam mansuetudinem misimus, concilii sententiam per nostram denuntiaturos epistolam Legatis autem prae omnibus ista praecipimus, ut veritatem affirment ex priscis et justis rationibus exponentes, qui etiam tuam religionem instruant; quoniam non, sicut ait Ursacius et Valens, erit pax, si quid justarum sanctionum fuerit immutatum. Quomodo enim pax esse credenda est apud eos qui pacis jura subvertunt? Contentio enim et seditio per haec inter reliquas civitates et Ecclesiam Romanam potius orietur. Quapropter tuae mansuetudini supplicamus, (1002D)ut placidis auribus nostros legatos, et oculo tranquillo respicias, neque ad injuriam defunctorum novi aliquid immutari permittas; sed permanere nos sinas in his quae a progenitoribus definita atque sancita sunt: quippe quos omnia cum deliberatione, atque sapientia, et Spiritu sancto celebrasse confidimus. Ea enim quae ab illis nunc innovantur, credentibus quidem incredulitatem inferunt, non credentibus vero credulitatem. Supplicamus itaque ut praecipias eos qui per diversa loca detinentur, quos et aetatis gravamen et angustia paupertatis affligit, ad propria remeare: ne desolatae sublatis episcopis videantur Ecclesiae permanere. Super haec etiam hoc rogamus ut nihil his quae jam terminata sunt, aut addatur, aut adimatur; sed omnia inviolata permaneant quae et a (1003A)pietate tui patris, et tuis quoque sunt conservata temporibus. Neque de caetero nos fatigari, et a propriis parochiis alienos esse permittas, quatenus episcopi cum proprio populo in pace orare et divino cultui vacare possint: supplicantes Deo pro pace tui imperii pariter et salutis, quam tibi Divinitas in perpetuum largiatur. Nostri vero legati episcoporum subscriptiones et nomina deferunt, qui etiam lectione divinae Scripturae religionem tuam poterunt edocere. THEODORETUS, lib. II, cap. 18 et 19, p. 97.

Haec itaque synodus scripsit, et per episcopos destinavit. Ursacius autem et Valens eorum praevenientes adventum, derogaverunt concilio: ostendentes imperatori expositionem fidei quam portabant. Imperator Ariano dogmati favens, indignatur adversus synodum, (1003B)et Ursacium ac Valentem potius honoravit. Quamobrem qui a concilio fuerant destinati tardaverunt, non valentes impetrare responsum. Sero tamen ad synodum Constantius per praesentes episcopos hujusmodi scripta direxit. SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 139.

CAPUT XXII. Epistola Constantii ad Ariminense concilium. Constantius victor ac triumphator Augustus universis episcopis Arimino congregatis salutem.

Semper equidem et prae omnibus cogitare nos de sacra et adoranda lege, non ignorat vestra benignitas. Nunc autem viginti quos vestra sapientia destinavit episcopos, legationis suae causa, interim videre nequivimus, cum sit nobis necessarium circa barbaros (1003C)iter, et, sicut nostis, deceat animo puro ab omni cogitatione utilitatem divinae legis examinare. Jussimus igitur episcopos in Adrianopoli nostram sustinere regressionem; ut cum universa respublica fuerit bene disposita, tunc quae gesserint audire possimus. Vestrae ergo sanctitati non videatur onerosum eorum exspectare regressum; ut dum redeunt nostrum vobis referentes responsum, perducere possitis ad terminum quae Ecclesiae catholicae utilia esse noscuntur. Has litteras suscipientes episcopi, talia rescripserunt. SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 139.

CAPUT XXIII. Epistola Ariminensis concilii ad imperatorem Constantium destinata. (1003D) Litteras clementiae tuae suscepimus, domine Deo amabilis imperator: quibus continetur, quia propter necessitatem publicam interim non potuisti nostros videre legatos, nosque jubetis ut eorum sustineamus adventum, donec ea quae a nobis decreta sunt et nostris progenitoribus consonare noscuntur, ab eis pietas vestra cognoscat. Quamobrem et nunc per has litteras profitemur atque firmamus nequaquam nos a proposito nostro recedere. Hoc etiam nostris legatis injunximus. Supplicamus igitur ut animo tranquillo et praesentes nostrae mediocritatis litteras relegi jubeas, et illa quae per legatos nostros mandavimus, libenter accipias. Illud itaque nobiscum considerare tua mansuetudo debet, quanta sit modo tristitia (1004A)quantusque moeror, ut beatissimis temporibus tuis, tantae Ecclesiae privatae videantur episcopis. Et propterea rursus tuam clementiam deprecamur, domine Deo amabilis imperator, ut ante asperitatem hiemis (si tamen vestrae placet pietati) nos ad nostras Ecclesias remeare praecipias; quatenus etiam nunc possimus omnipotenti Deo et Domino Salvatori nostro Christo, ejus Filio unigenito, pro tuo imperio solemnes orationes celebrare cum populo. SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 139.

CAPUT XXIV. Quod discedentibus episcopis fuerit Constantius indignatus. Cum haec scripsissent, et modicum sustinuissent tempus, imperatore nullum dante responsum, 269 (1004B)ad civitates proprias recesserunt. Princeps autem, cum et prius contenderet Arianam sectam per Ecclesias seminare, occasionem injuriae suae illorum habuit discessionem: dicens se contemptum, eo quod praeter jussionem ejus concilium videretur esse solutum. Quapropter Ursacio et his qui circa eum erant permissionem dedit contra Ecclesias agendi fiducialiter quodcunque placuisset. Explanationem vero lectae in Arimino fidei jussit per Ecclesias Italicas destinari: praecipiens ut nolentes in ea subscribere pellerentur Ecclesiis, et in eorum locis alii subrogarentur episcopi. SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 140.

CAPUT XXV. De synodo in Nicaea Thraciae celebrata. (1004C)Ursacius autem ejusque consentanei ab Italia discedentes, venerunt ad civitatem Thraciae nomine Nicaeam: quo brevi tempore commorantes aliud fecere concilium. Et lectam in Arimino expositionem fidei Graeco interpretantes eloquio publicatam confirmaverunt; et postea divulgabant eam esse fidem quae ab universali concilio et dictata esset et edita in Nicaea; ut similitudine nominis Nicaeni simpliciores hac subreptione deciperent: putabant enim in Nicaea Bithyniae esse dictatam fidem. Sed nihil profuit eis tale commentum. Post paululum namque confusi atque derisi sunt. SOCRATES, lib. II, cap. 29; edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 141.

CAPUT XXVI. Quomodo Athanasius furorem Constantii denuo declinaverit (1004D) Interea sentiens Athanasius sibi insidias praeparari, nequaquam ad imperatorem venire praesumpsit, neque hoc utile judicavit; sed electos ex Aegypto quinque episcopos, inter quos Serapionem Thmuiensem virum praecipua vita sanctum et ad loquendum valde copiosum, mittit ad principem tunc in Occidente degentem, cum quibus etiam tres presbyteros, per quos sibi placaret imperatorem, et pro derogationibus satisfacerent inimicorum, aliaque facerent quae ei vel Ecclesiis expedirent. Quibus navigantibus, paulo post litterae venerunt imperatoris evocantes eum. Ob quam rem et Athanasius, et populus est turbatus, cum neque haeretico imperatori obedire cautum esset, (1005A)neque reluctari sine periculo. Verumtamen ire distulit, et litterarum portitor sine effectu reversus est. Superveniente autem aestate veniens alius ab imperatore missus cum provinciae judicibus cogebat eum, cleroque nimis erat infestus. Porro populum paratum videns ad bellum, etiam iste reversus est. Non multo post tempore congregantur ex Aegypto et Libya legiones. Et cum nuntiatum fuisset celari Athanasium in ecclesia, quae vocatur Theonae: assumens milites dux eorum, et Hilarium ab imperatore denuo destinatum, inopinato fractis januis in ecclesiam introivit, et ubique requirens Athanasium non invenit. Dicitur enim quia saepius divino nuntio pericula multa fugerit, sicut etiam, Deo providente, hoc discrimen evasit. SOZOMEN., lib. IV, cap. 8; edit. Christ. Vales. (1005B)cap. 9, p. 547.

CAPUT XXVII. Quomodo paganis insultantibus futuram tristitiam prophetavit. Ex his et hujusmodi factis ei a Deo praenuntiatis, a paganis et haereticis appellabatur magus. Sermo namque fertur, eo quod aliquando, eo procedente per civitatem, contigerit avolantem corniculam clamitare. Quo facto astans multitudo paganorum, velut mago derogantes, petebant ut eis aperiret quid cornicula illa significaret. Ille vero fertur silentio dixisse subridens: Cras Latina lingua dies ventura significatur. Hoc ergo clamans, tristem vobis crastinum significat diem, per imperatoris Romani jussionem. Et ita (1005C)contigit ut Athanasii sermo, licet derisus fuerit, venerit ad effectum. Altera namque die principis litterae venerunt ad judices, jubentes ut pagani sua ingredi non permitterentur ad templa, neque solemnes superstitiones festivitatesque celebrarent. Tunc ergo festivitas eorum venerabilis generalisque destructa est. SOZOMEN., lib. IV, cap. 9; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 549.

CAPUT XXVIII. Quae mala per Georgium in Alexandria gesta sint. Cum igitur frequenter, sicut dictum est, Athanasius pericula declinasset, clerus et populus ei favens tenebat ecclesias, donec praefectus Aegypti et dux militum (1005D)ejicientes eos et sustinentes, Georgio eas contraderent. Qui non multo post venit, et ecclesias suo jure possedit. Qui dum praeter schema et mores sacerdotii violentus existeret, et maxime circa Athanasii laudatores, quibus utique vincula et plagas viris et feminis velut tyrannus inferebat; accensus populus pene peremerat eum, nisi vix [ ms. Lyr., vi] ereptus fugisset ad principem. Quo facto, rursus sequaces Athanasii ecclesias multo tempore tenuerunt. Quas iterum veniens dux Aegypti, Georgii noscitur tradidisse fautoribus. Post haec autem exceptore principis veniente, multi Alexandrinorum supplicio traditi sunt. Post quem etiam ipse Georgius terribilior supervenit, et priori tempore magis odibilis, tanquam qui moverit principem ad multorum necem. (1006A)Cui utique derogabant Aegyptii monachi, quorum gloriam multitudo universa sequebatur, et vera eorum testimonia judicabat: quia in summae philosophiae virtute degebant. SOZOMEN., lib. IV, cap. 9; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 550.

Quia igitur expositam fidem in Nicaea Thraciae omnes accusant milites veritatis, et praecipue habitantes Hesperiam, testantur litterae ab eis ad Illyricum destinatae. Quarum litterarum auctor fuit episcopus Ecclesiae Romanae tunc Damasus, qui post Liberium pontificatus jura susceperat, multis virtutum ornatus insignibus. Habuitque in his litteris nonaginta consortes ex Italia atque Galliis in Romana urbe convenientes. Quorum nomina propter multitudinem ponere distuli. Textus autem epistolae talis est. 270

CAPUT XXIX. Litterae Damasi et caeterorum ad Illyricum contra concilium in Nicaea Thraciae factum. (1006B) Damasus, et Valerianus, et caeteri episcopi dilectissimis fratribus in Illyrico constitutis episcopis in Domino salutem.

Credimus sanctam fidem nostram in apostolorum eruditione fundatam, hanc vos tenere, et hanc populis universis exponere, quae videlicet a constitutis Patrum nulla ratione dissentit, per quos justum est caeteros erudiri. Sed relatione Gallicanorum et Venetorum fratrum, quosdam haeresibus favere cognovimus. Quod malum non solum cavere debent episcopi, sed etiam reluctari contra ea quae gesta sunt imperitia (1006C)aut simplicitate quorumdam pravis interpretationibus deceptorum. Variis ergo doctrinis non decet labefactari, sed magis Patrum nostrorum roborari sententiam. Auxentium igitur Mediolani praecipue in hac causa damnatum esse praescriptum est. Unde justum est omnes in universo Romanorum orbe doctores legis, ea quae legis sunt sapere, et non fidem doctrinis variis maculare. Itaque dum primum haereticorum coepisset nequitia pullulare, sicut etiam nunc blasphemia nefandorum patet Arianorum, tunc Patres nostri trecenti decem et octo electi, habito tractatu in urbe Nicaena, hunc murum firmissimum contra arma diabolica statuerunt; et hoc remedio venena mortifera sunt depulsa, ut Pater et Filius unius divinitatis, unius virtutis, uniusque magnitudinis debeat (1006D)credi, uniusque essentiae, sive substantiae, simul et Spiritus sanctus. Aliter vero sapientes alienos esse a nostra communione judicaverunt. Quem terminum salutarem adorabilemque deliberationem corrumpere quidam aliis cogitationibus atque temerare voluerunt. Sed in ipso principio ab his ipsis qui in Arimino renovare atque retractare compellebantur, usque ad hoc causa correcta est, ut confiterentur alia sibi circumventione subreptum, aut certe quia non intellexerunt Patrum sententiae in Nicaea constitutae, hoc esse contrarium. Neque enim praejudicium aliquod fieri potuit per numerum Arimino congregatum: quando constat neque Romanum episcopum, cujus ante omnia decebat eos exspectare decretum, neque Vincentium, (1007A)qui tantis annis episcopatum inviolabiliter custodivit, neque alios talibus praebuisse consensum; maxime dum, sicut praediximus, isti ipsi, qui per conventionem declinasse videbantur, ipsi denuo utentes meliori consilio, haec sibi displicere testati sunt. Perspicit itaque vestra salubritas hanc solam fidem, quae Nicaeae apostolorum auctoritate fundata est, esse perpetua firmitate servandam; et simul Orientales hoc facere nobiscum qui se catholicos esse cognoscunt, Occidentales etiam gloriari. Credimus autem languentes in isto conamine, non tarde a nostra separandos esse communione, et ab eis episcopatus nomen auferri, quatenus populi eorum liberati errore respirent. Nullo enim modo a deceptione poterunt corrigere populum, qui deceptionis laqueo detinentur. (1007B)Concordet igitur cum omnibus Dei sacerdotibus, etiam charitatis vestrae sententia, in qua vos stabiles ac firmos existere judicamus. Sic ergo etiam nos vobiscum recte credere debemus. Vestrae nos charitatis laetificate reciprocis litteris. Valete, fratres charissimi. THEODORETUS, lib. II, cap. 22, p. 102.

Sed et maximus Athanasius in epistola quam scripsit ad Afros, taliter de Ariminensi concilio disputavit.

CAPUT XXX. Ex litteris Athanasii de Ariminensi concilio. His itaque prolatis, quis recipiat eos qui Ariminense aut aliud concilium praeter Nicaenum nominare praesumunt? Aut quis non habeat eos odiosos qui (1007C)respuunt quidem constituta Patrum, et ea quae nuper Arimino contentiose atque violenter composita sunt, praeponunt? Quis istis concordabit hominibus, neque propria recipientibus? Nam in suis decem et amplius, sicuti praedixi, conciliis alio tempore aliud conscribentes, manifesti sunt, quia singula eorum accusare noscuntur. Et hoc patiuntur quod tunc Judaei proditores perpessi sunt. Nam, sicut illi relinquentes solum Fontem aquae viventis, lacus sibimet foderunt, qui aquam continere non possunt (Jer. II, 13), quod scriptum est apud Jeremiam prophetam: sic et isti reluctantes universali concilio, foderunt sibi multa concilia, quae apud eos inania et virtutem non habere manifesta sunt. Non igitur patiamur eos qui praeter Nicaenum Ariminense praesumunt, vel aliud nominare (1007D)concilium; cum et ipsi qui Ariminense suscipiunt, ignorasse quae in eo gesta sunt noscantur; nam tacere potuerant. Nostis enim, charissimi, cognoscentes et vos a vestris, qui tunc interfuerunt Arimino, quoniam Ursacius et Valens, Eudoxius et Auxentius, simulque Demophilus condemnati sunt, volentes aliud quam quod statutum est Nicaeae conscribere: quando compulsi anathematizare Arianam haeresim respuerunt, cui potius patrocinari conati sunt. Episcopi vero, vere integri Domini servi, recteque credentes, pene ducenti conscripserunt sufficere Nicaenam solummodo fidem, et nihil amplius nihilque minus praeter illam quaerere velle, seu sapere. Haec enim etiam Constantio significaverunt, qui jusserat celebrari concilium. THEODORETUS, lib. II, cap. 23, p. 104.

CAPUT XXXI. Quae mala Macedonius in Constantinopolitana urbe commiserit, et quod posthaec offenderit imperatorem. (1008A) Interea Macedonius vicinas Constantinopolitanae urbi provincias civitatesque turbabat: excitans ministros proprii languoris adversus Ecclesias, et in Cyzico quidem Eleusium fecit episcopum, in Nicomedia Marathonium, qui primum diaconus fuerat, habens studium constituendi monasteria virorum ac feminarum. Is itaque Macedonius episcopatu potitus, affligebat eos qui ipsi consentire fugiebant, et non 271 solum orthodoxos, sed etiam Novatianos: sciens eos quoque consubstantialitatis nomen suscipere. Quorum (1008B)episcopus Agelius, persecutione faciente, fugit. Plurimi vero insignes viri detenti, nolentesque ei communicare, puniti sunt. Qui post tormenta violenter communionem ore suo suscipere et tenere compellebantur. Ligno namque ora hominum aperientes, eis sacramenta deponebant. Porro mulieres et parvulos arripientes, communicare cogebant. Si quis vero contradiceret, mox plagae, vincula et tormenta sequebantur; ita ut etiam feminarum communicare nolentium mamillas in arca comprimentes, abscinderent; aliarum vero aut ferro, aut ovis ardentibus eadem membra comburerent. Quod ego ab Auxonio sene, qui eadem supplicia est passus, audivi. SOCRATES, lib. II, cap. 30; edit. Christ. Vales. cap. 38, pag. 141.

(1008C)Hae igitur Macedonii pro Christianitate ortae sunt actiones, caedes, pugnae, sollicitationes, intestina bella. Quae res non solum apud eos qui laedebantur, sed etiam apud familiares ei odium vehementer excitaverunt. Offendit autem etiam ipsum imperatorem, et ob hoc et pro alia hujusmodi causa. Domus in qua erat arca Constantini principis corpus habens, ruinam minabatur; ideoque custodes ejus et qui ad orationem intrabant erant positi sub timore. Macedonius ergo cogitavit imperatoris ossa transferre, ne arcam ruinae casus comprimeret. Hoc agnoscentes populi prohibebant, dicentes, non oportere principis ossa migrari, ne quasi exorbiri [ ed. Frob. et Niv., exsopiri] ( id est, e sepulcro effodi) viderentur. Ob quam rem in duas partes populus est divisus: aliis dicentibus (1008D)nullam esse migrato mortuo laesionem, aliis asserentibus esse nefas, cum quibus etiam erant homousii defensores. Macedonius autem parvipendens verba contradicentium, transtulit corpus imperatoris in ecclesiam ubi corpus jacet martyris Acacii. Quo facto, concursus discordantium populorum ad illam venit ecclesiam, et ad manus usque perventum est; ita ut multi hominum morerentur, et vestibulum ecclesiae ac vicina porticus sanguine compleretur. Hoc agnoscens imperator, irascitur contra Macedonium, et propter eos qui mortui sunt, et quia corpus patris ejus absque ipsius consilio migrasse praesumpserit. Relinquens ergo gubernatorem Hesperiarum partium Caesarem Julianum, ipse pergebat ad Orientem. SOCRATES, ibidem, et SOZOMEN., cap. 20, edit. Christ

CAPUT XXXII. De Leontio Antiocheno episcopo, et Actio, qui magister Eunomii fuit. (1009A) Leontius igitur Antiochenus episcopus, cum esset Arianus, languorem suum celare nitebatur. Vidensque divisos sacerdotes et populum, et alios dicentes, Gloria Patri, et Filio; alios, Gloria Patri per Filium in Spiritu sancto; ipse sub silentio dicebat orationem, et nihil aliud audiebant astantes, nisi cum diceret, in saecula saeculorum. Et siquidem hoc non maligne fecisset, diceretur quia pro concordia populi fieret. Sed quia et contra milites veritatis acuebatur, et nonnisi haereticos provehebat, ostendebatur celare pestem, modo timore [ ed., amore] populi, modo formidine pressus imperatoris, qui Filium dissimilem (1009B)prohibuerat dici. Ea siquidem tempestate Aetius magister Eunomii, qui Arii blasphemiam suis opinionibus auxerat, in diaconatus ordine ministrabat. Sed Flavianus et Diodorus monachicam quidem amplectentes vitam, clare autem pro apostolicis dogmatibus laborantes, episcopi Antiocheni Leontii redarguerunt quas contra pietatem gerebat insidias: dicentes quia elegisset virum studiis malignis imbutum, qui impietatis causa culmen sumpsisset potentiae, atque ad Ecclesiae cladem diaconatus haberet nomen. Minabantur autem etiam ab apostolica eum communione suspendi, et ad Hesperiam venientes, ea quae callide gerebantur aperire. Hoc metuens Leontius, ab officio suspendit Aetium, aliis tamen rebus fovebat eum. Porro mirabilis illa societas, id est, Flavianus atque Diodorus, sacerdotali ministerio nondum (1009C)potiti, populis tamen nimium complacentes, noctibus ac diebus cunctos ad zelum pietatis armabant. Isti namque primi in duas partes choros psallentium dividentes, ex successione Davidicam melodiam cantare docuerunt. Et hoc in Antiochia primitus fieri coepit, et dispersum ad terminos totius orbis usque pervenit. Isti divinos amatores ad sepulcra martyrum, provocantes, vigilias celebrabant, cum illis laudantes Deum. Haec Leontius intuens, prohibere quidem judicavit incautum, cum videret multitudinem valde viris illis optimis adhaerere. Sed utens mansuetudine sermonum, poscebat ab eis ut has festivitates in ecclesiis potius celebrarent. Cujus quidem calliditatem integre cognoscentes, quod jubebatur egerunt, et amatores suos ad Ecclesias congregaverunt, ut alacriter (1009D)Deum concordi voce laudarent. Sed Leontius flexus non est ut a sua malitia temperaret. Vultum namque mansuetudinis gerens, Stephani et Placiti [ ms. et ed., V., Flacitae] celavit iniquitatem. Is enim adversarios dogmatis recti suscipiens, licet turpem habentes vitam, ad presbyteratus tamen ordinem et diaconatus evexit. Eos autem qui universis virtutibus ornabantur et apostolica dogmata defendebant, absque honore deseruit. Hac gratia clerus quidem multos habebat haereticos; populus vero maxime pro dogmatum rectitudine decertabat, ita ut neque doctores illorum blasphemiam suam nudare praesumerent. Quid autem Placitus [ ms. et ed. V., Flacitus], et Stephanus, atque Leontius impietatis atque injustitiae (1010A)Antiochiae gesserint, opus propriae conscriptionis exquirit. Nos autem ad reliqua veniamus. THEODORETUS, lib. II, cap. 24, p. 106.

CAPUT XXXIII. De Eudoxio, qui Antiochenum invasit episcopatum, et terraemotu in Nicaea Bithyniae facto. Germanicia civitas est in termino Ciliciae, Syriae et Cappadociae constituta. Hujus urbis ecclesiae praesidebat Eudoxius, qui moriente Leontio, arripuit Antiochiae sedem, et coepit sua ferocitate vineam vastare dominicam. Neque jam celabat, sicuti Leontius, malitiam suam; sed aperte apostolicis dogmatibus repugnabat, et orthodoxos multis cladibus affligebat. Eo tempore Ancyranae Ecclesiae post Marcellum Basilius (1010B)praesidebat; Eustathius vero Sebastiae Armeniae; qui iniquitatem Eudoxii et rabiem cognoscentes, 272 Constantio in Occidente posito litteris suis indicaverunt. Erant enim imperatori noti, et propter claritatem vitae ejus favore potiebantur. Quod dum cognovisset Constantius, Antiochenis scripsit, quia non ipse Eudoxio Ecclesiae concesserit praesulatum, sicut ille vulgabat; ipsumque Eudoxium expelli, et poenas gestorum suorum in Nicaea Bithyniae dare praecepit: jubens ibi celebrari concilium. Ipse enim Eudoxius egerat apud potentes palatii, ut in Nicaea synodus ageretur. Sed omnium praescius Deus, cognoscens futura, ac si jam fuerint gesta, quodam terraemotu terribili prohibuit concilium celebrari ( An. Dom. 364). Plurimam namque civitatis partem terraemotus ille destruxit, et multos habitantium interemit. Hoc agnoscentes (1010C)qui convenerant, ad suas revertuntur Ecclesias. Arbitror enim hoc Dei sapientia gestum; in illa namque civitate adversus Arium a sanctis Patribus apostolicae fidei doctrina prolata est. Et forte secunda congregatio potuit illic sentire ( ed. Niv., Frob., sancire] contraria, ut Arianis occasio [ ed., accusatio] eo nomine praeberetur, quo magis simpliciores capere possent, tanquam illam veterem synodum proferentes. Sed Ecclesiarum prospector citius solvit tale concilium. THEODORETUS, lib. II, cap. 25 et 26, p. 108 et 109.

In momento siquidem temporis civitate concussa, neque fugere potuerunt; sed primo experimento periculi sunt perempti. Dicitur autem antequam fieret ea clades, quemdam Ursacium [ alii, Arsacium] militem (1010D)[ ed., Frob., exmilitem] praevidisse, genere Persam, qui sub Licinio confessor effectus, relictaque militia, in turre civitatis divinam exercebat philosophiam. Cui superna visitatio aperte praecepit exire de civitate passura quae post paululum fierent manifesta. Quo facto, cum velocitate ad ecclesiam currens, nuntiavit clericis, ut Domino supplicarent quo eos ab imminenti periculo liberaret. Quibus cum videretur esse ridiculum, reversus ad turrim, pronus lacrymas coepit effundere. Interea terraemotu superveniente plurimi perierunt, reliqui vero per agnos et montana dispersi sunt. Ursacius autem in illa turre repertus est mortuus, pronus jacens, sicut solebat orare. Sermo tamen est quia antequam moreretur (1011A)rogaverit Deum ut prius ejus finiret vitam quam cladem inspiceret civitatis in qua prius Christum agnoverat, et ecclesiasticam videbatur participatus esse philosophiam. Is enim conversatione digna etiam daemones effugabat. Quodam namque tempore dum aliquis daemonio vexaretur, evaginato gladio coepit per totam discurrere civitatem; cunctisque fugientibus, occurrens ei solus, et nominans Christum, sermone mundavit virum, et fecit ab illo furore quiescere. Inter cujus diversa virtutum ornamenta, etiam hoc meminisse convenit. Erat draco ante Nicomediam, qui transeuntes suo flatu perimebat, habebatque cubile circa quamdam vallem. Quo veniens Ursacius, oravit. Tum sponte egrediens ille serpens, ac secundo caput percutiens, interemptus est. Quod hi (1011B)mihi retulerunt qui eumdem Ursacium viderunt. SOZOMEN., lib. IV, cap. 15. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 559.

CAPUT XXXIV. De concilio Seleuciae celebrato. Nunc igitur de alia synodo, quam velut adinstar Ariminensis concilii in Oriente Constantius imperator fieri jusserat, pauca narrabo. Egerat enim primitus ut in Nicaea Bithyniae congregarentur episcopi. Quorum conventum prohibuit maximus terraemotus. Hoc enim contigit consulatu Tatiani et Cerealis ( An. Dom. 358), octava die mensis Augusti. Tractabant ergo transponere synodum in vicinam Nicaeae civitatem. Quod cum displicuisset, rursus volebant in Tarso Ciliciae (1011C)convenire. Deinde placuit apud Seleuciam Isauriae, quae vocatur Aspera, celebrare concilium. Quod actum est consulatu Eusebii et Hypatii ( An. Dom. 359). Fueruntque qui convenerunt numero centum sexaginta. Cum quibus aderat unus in palatio clarus nomine Leonas. Quo praesente, quaestionem fidei proponendam imperatoris jubebat oraculum; simulque praeceptum fuerat adesse Lauritium militem, Isauriae ducem, ut in quo opus esset episcopis ministraret. Convenerunt ergo vicesima septima die Septembris mensis, et sub gestorum confectione disputabant. Aderant etiam exceptores, utriusque partis verba signantes; quae sub uno apud Sabinum collecta reperiuntur. Nos autem capitulatim ista describimus. Prima siquidem die Leonas jussit ut quae viderentur (1011D)unicuique proponerent. Porro qui praesentes erant non prius dixerunt quamlibet movendam esse quaestionem, nisi reliqui convenirent. Erant enim absentes episcopi Macedonius Constantinopolitanus, Basilius Ancyrae, et alii quidam accusari timentes. Et Macedonius quidem languorem finxit, Patrophilus oculorum dolorem, et alii similes adinvenerunt occasiones absentiae. Cumque Leonas etiam illis absentibus proponendam diceret quaestionem, rursus aiebant episcopi non aliter quidquam fieri, nisi impetitorum vita discuteretur. Accusati namque jam fuerant Cyrillus Hierosolymorum, Eustathius Sebastiae Armeniae, et alii quidam. Ob quam rem contentio inter praesentes exorta est. Alii namque dicebant vitas accusatorum discutiendas, alii vero ante fidem (1012A)nihil esse quaerendum. Movebatque quaestionem imperatoris diversa sententia; cujus litteris, nunc de fide prius agendum, nunc de accusatorum conversatione, legebatur. Haec causa praesentes ad schisma perduxit, et in duas partes synodi multitudo divisa est. Unius enim partis dux erat Acacius Caesareae Palaestinae, Georgius Alexandriae, Ursacius Tyri, Eudoxius Antiochiae, quos alii triginta duo secuti sunt. In alia parte fuit Georgius Laodiciae Syriae, Sophronius Pompeiopoleos Paphlagoniae, Eleusius Cyzici, quos plurimi sequebantur. Cumque placuisset ut prius de fide quaestio moveretur, hi quidem qui erant partis Acacii, Nicaenam fidem aperte negaverunt, aliamque fidem dictare nitebantur. Alterius vero partis numero pluriores, omnia quidem Nicaeni concilii (1012B)receperunt: de sermone consubstantialitatis tantummodo querebantur. Multis igitur inter alterutros contentionibus usque ad vesperam generatis, novissime Sylvanus Tarsensis praesul Ecclesiae, voce magna clamavit, dicens non oportere novam dictari fidem, sed dudum in Antiochia expositam tempore dedicationis debere servari. Quo dicto sequaces sunt egressi. Alterius vero partis protulerunt fidem Antiochiae recitatam, quam relegentes solverunt illa die concilium. Altera vero die convenientes in oratorium Seleuciae, januasque claudentes, relectae fidei 273 subscripserunt. Subscribebant autem etiam pro absentibus praesentes lectores atque diaconi, per quos rate se ferre hanc definitionem absentes profitebantur. SOCRATES, lib. II, cap. 31. Edit. Christ. Vales, (1012C)cap. 39, p. 146. Acacius autem et alii partis ejus querebantur, eo quod ecclesia clausa subscriberetur, dicentes: Ea quae occulte geruntur improbitatis suspicione plenissima sunt. Haec autem faciebant, volentes aliam fidei explanationem; ipse quoque eam quam praeparatam habebat legit, ibi quidem judicibus Lauritio et Leonae: studens ei robur acquirere. Haec ergo die secunda sunt gesta. Tertia vero die Leonas rursus congregare partes festinabat episcoporum: quo die nec Macedonius defuit Constantinopolitanus, nec Basilius Ancyrae. Dumque ambo in una parte convenissent, denuo qui circa Acacium erant, occurrere noluerunt: dicentes oportere prius de concilio ejici eos qui pridem fuerant condemnati, et qui accusabantur in praesenti. Cumque contentio cresceret, (1012D)egressis eis qui positi in accusatione videbantur, etiam qui circa Acacium erant sunt ingressi. Tunc itaque Leonas ait libellum sibi datum ab eis qui cum Acacio erant, celans dogmatis esse dictationem. Et cum praesentes episcopi tacuissent: aliud quiddam, non expositionem fidei libellum continere judicantes, mox fidei Acacii conscriptio cum prooemio hoc modo relecta est:

Nos qui congregati sumus Seleucia Isauriae, secundum imperatoris voluntatem hesterna die, quinto calend. Octobrium ( An. Dom. 359), omne studium habuimus cum disciplina ecclesiasticam servare pacem, et de fide cogitare constanter, sicuti praecepit Deo amabilis imperator noster Constantius secundum propheticas evangelicasque voces, et nihil praeter (1013A)Scripturas superinducere in ecclesiastica fide. Quia vero aliqui in concilio alios nostrum injuriis affecerunt, alios loqui prohibuerunt, alios recluserunt invitos, et damnatos secum ex diversis provinciis habuerunt, nec non et eos qui contra regulas ordinati sunt, introduxerunt secum; ita ut undique tumultu synodus impleretur, sicuti et vir clarissimus comes Leonas et vir clarissimus dux provinciae Lauritius inspexerunt. Propterea haec interloquimur, quoniam non declinamus expositam cum auctoritate fidem in Antiochena dedicatione, proferentes eam; licet patres nostri illo tempore ad subjectam concurrerint quaestionem: quoniam multos turbavit consubstantialitatis nomen praeterito tempore et usque ad praesens. Nunc vero quia dicitur innovatum ab aliquibus de dissimilitudine Filii apud Patrem, hac ergo gratia (1013B)ὁμοουσίου et ὁμοιουσίου, id est ejusdem substantiae et similis substantiae nomen abjicimus, tanquam Scripturarum extraneum, ἀνομίου, id est dissimilitudinis verbum anathematizamus, et omnes hujusmodi existentes ab Ecclesia alienos existimamus. Similem vero Filium apud Patrem aperte profitemur, secundum Apostolum dicentem de Filio: Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15). Confitemur autem et credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Credimus autem et in unum Jesum Christum Filium ejus, ex eo natum impassibiliter ante omnia saecula, Deum verum [ ed., Niv. et Frob., Verbum] ex Deo unigenitum, lumen, vitam, veritatem, sapientiam, voluntatem: per quem omnia facta sunt in coelis et in terra, (1013C)sive visibilia sive invisibilia. Hunc credimus in consummatione saeculorum pro destructione peccati assumpsisse carnem ex sancta Virgine Maria, et hominem factum, passum pro peccatis nostris, ac resurrexisse, et assumptum in coelis, sedere in dextera Patris, et iterum venturum in gloria judicare vivos et mortuos. Credimus et in Spiritum sanctum, quem Paracletum, id est consolatorem nominavit Salvator Dominus noster (Joan. XV, 26): promittens, postquam iret, discipulis eum esse mittendum, quem etiam destinavit, per quem et sanctificat credentes in Ecclesia, et baptizatos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Eos autem qui praeter istam fidem aliud quidquam praedicant, a catholica Ecclesia decernimus alienos existere. Haec est autem Acacii de (1013D)ejus fide prolatio. Cui subscripsit et ipse, et consentientes ei, numero quem paulo ante praediximus.

Hac fide lecta, Sophronius Pompeiopoleos Paphlagoniae haec verba clamavit: Si per singulos dies propriam edere licuerit fidem, veritatis integritas non manebit. Haec quidem Sophronius ait. Ego autem dico quia si ab initio haec verba de Nicaena fide dixissent qui ante eos et post illos fuerunt, omnis potuisset cessare contentio. Tunc ergo plurima inter alterutros ob hoc et propter eos qui fuerant accusati, verba dicentes et audientes, abierunt. Quarta vero die convenientes omnes, rursus movebant cum contentione sermones. Inter quos Acacius his verbis suam sententiam patefecit: Si semel Nicaena fides (1014A)mutata est, nihil prohibet etiam nunc aliam dictare fidem. Ad haec Eleusius Cyzici haec verba respondit: Praesens concilium celebratum est, non ut anathema discat neque ut fidei explanationem suscipiat, tanquam non habens eam; sed possidens Patrum fidem, hanc usque ad vitam mortemque custodiet. His ergo verbis Eleusius sententiae occurrit Acacii, fidem Patrum vocans Antiochiae declaratam. Cui recte quilibet poterit obviare, dicens: Quomodo Patres hos nominas, o Eleusi, dum illorum non recipis Patres? Hi namque, qui in Nicaea convenerunt, concordantes in consubstantialitatis verbo pro fide sancito, proprie dicuntur Patres, eo quod et tempore praecesserunt; et qui postea Antiochia convenerunt ab illis sacerdotii jura susceperunt. Si autem hi qui Antiochia congregati sunt Patres propios negaverunt, consequenter (1014B)istorum posteri Patrum destructores secuti sunt. Quomodo ergo et quorum illi fidem velut improbam respuerunt, isti quasi probabilem susceperunt? Si autem illi non habuerunt Spiritum sanctum, qui per officium manus impositionis accipitur, neque isti sacerdotium perceperunt. Quomodo enim acciperent a non habentibus quod dabatur? Haec objicere ergo responsa poterit quilibet Eleusio.

Cum haec ita agerentur, ad aliam venere quaestionem. Quia enim Acacius in fide quae lecta est, similem dixit Filium Patri, consulebant alterutros, secundum quid esset similis Filius Patri. Et qui circa Acacium erant dicebant secundum voluntatem solummodo, non secundum substantiam Patri similem Filium esse. Alii vero omnes etiam secundum substantiam (1014C)declarabant. In hac ergo contentione tota manserunt die. Et Acacium arguerunt, qui in suis sermonibus quos conscripsit, similem per omnia Patri Filium dixit: 274 nunc autem secundum substantiam similem denegavit. Quibus multum contendentibus et ad nullam concordiam venientibus, surgens Leonas concilium solvit. Et iste fuit terminus synodi Seleuciae congregatae. Altera namque die rogatus ut interesset, noluit, dicens: Directus sum ad concordiam concilii: vobis distantibus adesse non possum. Quo facto, nec qui circa Acacium erant ad synodum concurrere voluerunt. Altera vero pars in ecclesiam veniens, Acacium et qui erant cum eo vocavit, ut de Cyrillo Hierosolymorum episcopo haberetur examinatio. Sciendum itaque quoniam Cyrillus (1014D)jam dudum fuerat accusatus atque damnatus: quoniam saepe evocatus ad judicium, duobus annis jugiter declinavit, metuens accusantes. Condemnatus autem, appellationis libellum condemnatoribus destinavit, judicium majus appellans. Cui appellationi consensit etiam Constantius imperator. Hoc itaque solus, et primus praeter ecclesiasticam consuetudinem atque regulam Cyrillus fecit episcopus; ut, sicut in publicis judiciis, libellis uteretur appellatoriis. Tunc ergo in Seleucia interfuit judicandus. Et ob hoc episcopi Acacium ejusque consentaneos evocabant; ut de accusationibus cognoscentes, decretum commune proferrent. Evocabant igitur etiam alios quosdam qui fuerant accusati, et semetipsos contulerant ad (1015A)Acacium. Quos post crebram citationem nolentes occurrere, damnaverunt, et ipsum Acacium, Georgium Alexandrinum, Uranium Tyri, Theodulum Cheraeae, Penum Phrygiae, Theodosium Philadelphiae Lydiae, Evagrium insulae Mytilene, Leontium Tripoleos Lydiae, et Eudoxium, qui primo quidem Germaniciae fuit, postea vero Antiochiae Syriae invasit episcopatum; damnaverunt pariter et Patrophilum, quia et ipse a Dorotheo presbytero accusatus, evocatus noluit obedire. Hos itaque damnaverunt. Excommunicaverunt autem Asterium, Eusebium, Abgarum, Basilium, Phoebum, Fidelem, Eutychium, Magnum, et Eustathium, sic eos manere decernentes, donec habita satisfactione, accusationibus semetipsos exuerent. His actis, damnationem celebratam eorum parochiis (1015B)innotuerunt; inque locum Eudoxii Anianum constituerunt episcopum, quem comprehendentes qui circa Acacium erant, Leonae et Lauritio tradiderunt, a quibus exsilio destinatus est. Quo facto, episcopi qui ordinaverant Anianum contestationem obtulerunt Leonae et Lauritio contra Acacium et consentaneos ejus, dicentes synodi judicium fuisse violatum. Cumque nihil agerent, Constantinopolim sunt profecti, ut quae gesta fuerant panderentur imperatori. SOCRATES, lib. II, cap. 32. Edit. Christ. Vales. cap. 40, p. 148.

CAPUT XXXV. De legatis concilii Seleuciae, et de examinatione Aetii, et gestis Ariminensium. Hunc terminum habuit synodus in Seleucia constituta. Qui vero voluerit subtiliter universa cognoscere, (1015C)exceptorum debet acta relegere. Post haec ergo talia gesta sunt. Consentientes quidem Acacio ad imperatorem quam propere pervenerunt. Alterius vero partis episcopi singuli ad propria sunt reversi. Decem tantummodo eorum communi decreto missi, venientes ad principem, invenerunt directos decem ab Ariminensi concilio. Porro sequaces Acacii jam egerant ut potentes palatii ipsorum tuerentur partes, et per eos favor illis arridebat imperatoris. Dicebant enim alios quidem sibimet consentire, alios autem ecclesiasticis pecuniis esse corruptos, alios incongruis falli seductionibus [ ed. V., seditionibus]. Haec agebat Acacius natura versutus, et praeparatus ad intelligendum atque dicendum, cum etiam insignem haberet ecclesiam, id est Eusebii Pamphili, post quem ejus tenebat episcopatum, (1015D)et gloriabatur eum se habuisse doctorem. Et cum talis esset, persuadebat facile quod volebat. Cum igitur Constantinopoli ex utroque concilio essent episcopi viginti, et alii qui casu praesentes erant; primo quidem jubetur ut de Aetii quaestione judicaret, praesentibus maximis proceribus, Honoratus, quem non ante multum tempus imperator ab urbe Roma revertens, primum praefectum urbis Constantinopolitanae constituit. Postea vero, etiam ipso Constantio cum judicibus audiente, capitur circa fidem Aetius aegrotare; ita ut etiam imperator et alii quasi circa blasphema ejus verba commoverentur. Dicitur autem Acacium eique consentientes primum se hanc haeresim ignorare finxisse, et sub velamento quodam egisse cum principe, ut ipse cum suis proceribus (1016A)judicaret: credens Aetium non posse vinci sermonibus, et magis necessario capi judicantis auditus, ac sine contentione praevalere conamen haereseos. Cumque hoc perfici nequivisset, proferri scripturam prolatam ab Arimino, et a Seleuciae synodo missos hanc suscipere, deposcebant. Et cum quaestio esset de substantiae nomine, jurejurando firmabant: quia nullatenus dissimilem secundum substantiam Filium faterentur, seque paratos hanc haeresim abdicare dicebant. Et quoniam inopinate Occidentales nomen substantiae in Arimino reliquerant, necessariam hujusmodi scripturam esse fatebantur. Dicebant autem quia si nomen substantiae taceatur, cum nomine substantiae etiam illud quod de consubstantialitate decretum est, sine dubitatione tacebitur: quod plurimi (1016B)Occidentalium sacerdotum pro reverentia Nicaeni concilii nimis amplectebantur. Hanc autem etiam imperator flexus est laudare conscriptionem: considerans multitudinem Arimino congregatam, et quia non peccaret qui similem Patri Filium diceret: idem esse virtute credens, consubstantialem et similis substantiae professionem; nihilque intellectu differre, nisi nominibus quae Scriptura divina nesciret. Hanc ergo sententiam habens, episcopos concordare praecepit in Ariminensis fide concilii. Cumque se altera die pararet ad consulatum (quod prima die mensis Januarii Romanorum more celebratur), totam diem et maximam noctis partem expendit, inter episcopos certamen habens, donec scripturae ex Arimino delatae subscriberent episcopi a Seleucia venientes. SOZOMEN., lib. IV, cap. 21 et 22. Edit. Christ. Vales., cap. 32 et (1016C)33, p. 577. 275

CAPUT XXXVI. Quomodo affirmaverint fidem Ariminensis concilii, et Aetium deposuerint simul et alios. Acacius autem et qui cum eo erant aliquantum tempus Constantinopolim commorantes, evocaverunt episcopos ex Bithynia, inter quos erat et Macarius Macedonensis [ lege Mares Chalcedonensis], et Ulphilas Gothorum episcopus. Qui omnes numero quinquaginta convenientes, confirmaverunt Arimino lectam conscriptionem: adjicientes ut de caetero nequaquam substantia vel essentia nominaretur in Deo; et praeter hanc scripturam omnes alias, aut factas, aut faciendas penitus abdicari. Quo facto, (1016D)Aetium diaconatus ordine deposuerunt, tanquam haeretice sapientem, et qui contra ecclesiasticam consuetudinem quaedam humanae sapientiae facta conscriberet, et dialogos plenos blasphemia dictaret, atque turbarum ecclesiasticarum et seditionis auctor exstaret. Dicitur autem ab aliquibus, quia non eum integro corde deposuerunt; sed volentes se principi commendare, eo quod dicerentur similia sapere. Videntes autem imperatoris indignationem quam circa Macedonium tunc habebat, etiam eum deposuerunt, et Eleusium Cyzici, et Basilium Ancyrae, et Ortasium Sardicorum, Dracontium Pergami. Et dum in dogmate viderentur habere discordiam, tamen tempore depositionis memoriam eorum fidei non fecerunt; sed culpas eis omnibus inferebant singulariter, (1017A)per quas eos asserebant in ecclesiasticis regulis deliquisse. SOZOMEN., lib. IV, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 579.

CAPUT XXXVII. Pro qua causa sit Cyrillus Hierosolymorum depositus. Inter quos Cyrillum quoque Hierosolymorum deposuerunt, tanquam Eustathio Elpidioque communicantem. Hi enim contraria sapuerant eis qui in Mitylene fuerant congregati. Inter quos etiam ipse convenerat, et tanquam post depositionem in Palaestina factam, communione participatus fuerat cum Basilio et Georgio Laodiciae civitatis episcopis. Cum enim Cyrillus Hierosolymorum suscepisset episcopatum, de jure metropolitae contendebat cum Acacio (1017B)Caesareae Palaestinae, tanquam sedis apostolicae pontifex. Hinc ergo in Antiochia constituti, derogabant alterutris, tanquam non saperent recte de Deo. Nam et prius uterque sibimet in suspicione esse videbatur. Alter quidem Arii dogma laudabat; Cyrillus autem praedicantes consubstantialem Patri Filium sequebatur. Inveniens ergo tempus Acacius cum consentientibus sibimet episcopis, Cyrillum pro hujusmodi causa deposuit. Cum fames Hierosolymorum provinciam occupasset, tanquam in episcopum necessitate ciborum turba respiciebat egentium. Cumque pecuniae ad consolandum [ ed. Niv. et Frob., consulendum penuriae] non essent, vasa sacrata atque vela distraxit, et populi necessitati subvenit. SOZOMEN., lib. IV, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 583.

(1017C)Imperatoris igitur animum hoc commovit, et maxime quod Acacius contra Cyrillum noscitur machinatus. Sacram namque vestem quam famosissimus imperator Constantinus ad honorem Hierosolymorum Ecclesiae dederat Macario, illius civitatis pontifici, ut ea circumamictus, ministerium sacri baptismatis adimpleret (quoniam erat auro sericoque contexta), Cyrillum asserunt vendidisse, eamque vestem emisse quemdam Thymelicum saltatorem; et dum ea fuisset indutus, in ipsa saltatione cecidisse, atque contritum morti contraditum. THEODORETUS, lib. II, cap. 27, p. 110.

Hanc ergo causationem Acacius habens, Cyrillum episcopatu deposuit. Damnatos igitur episcopos ex urbe Constantinopolitana fugaverunt sectatores (1017D)Acacii. Sibi autem consentientes, in depositionibus tamen illorum nolentes subscribere, cum essent numero decem, apud semetipsos interim habitare praeceperunt, et neque ministerio fungi, neque Ecclesias gubernare, quandiu subscriberent. Et si non agerent poenitentiam intra menses sex, et omnibus placitis atque gestis in illo concilio praeberent scripto consensum, et ipsi deponerentur. Quo facto consentientes eis episcopi per singulas provincias alios ordinarunt. Cumque talia cogitassent, cunctis episcopis atque clericis scripserunt, ut haec observarent atque perficerent. Ex hoc ergo non post multum tempus Macedonio succedit Eudoxius, Basilio Athanasius, Eleusio Eunomius, qui postea Eunomianae princeps fuit haereseos. Porro pro Eustathio Meletius Ecclesiae (1018A)Sebastenae suscepit episcopatum. SOZOMEN., lib. IV, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 41, pag. 583.

Lecta est etiam in Constantinopolitana urbe cum adjectione expositio fidei. Sed nos labyrinthum expositionum vix aliquando reperientes, eorum numerum quoque digerimus. SOCRATES, lib. II, cap. 32. Edit. Christ. Vales. cap. 41, p. 154.

CAPUT XXXVIII. Enumeratio diversarum expositionum haereticarum, post explanationem fidei Nicaeni concilii. Post Nicaenum namque concilium in dedicatione Antiochena, expositionem geminam dictaverunt. Tertia vero est quae a Narcisso apud Gallias Constantio imperatori oblata dignoscitur. Quarta Eudoxii, quae in Italia destinata est. In Sirmio tres dictatae (1018B)sunt, quarum in Arimino cum consulatu relecta [ ed. relicta] est. Porro octava in Seleucia ab Acacii sociis edita est; ultima Constantinopoli cum adjectione recitata est. Erat enim additum, ut neque substantia neque subsistentia diceretur in Deo. In hac Ulphilas Gothorum episcopus tunc primo consensit [ ms. Lyr., conscripsit]. Nam tempore praecedenti Nicaenam amplectebatur fidem, sequens Theophilum Gothorum episcopum, qui praesens in concilio Nicaeno subscripserat. Acacius igitur et Eudoxius cum suis Constantinopoli de quibusdam alterius partis episcopis condemnandis certamen habebant [ An. Dom. 363): videntes indignari contra Macedonium principem, primum condemnaverunt eum, tanquam plurimae necis auctorem, et quia diaconum in fornicatione captum, (1018C)in communione susceperat. SOCRATES, ibidem. 276

CAPUT XXXIX. Quod Eudoxius Arianus post Antiochenum Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de prava Aetii doctrina. Expulso siquidem Macedonio Eudoxius spernens Antiochiae sedem, Constantinopolitanam invasit Ecclesiam, studio fultus Acacii, qui obliti suorum suis judiciis contraria sanciverunt. Nam cum prius Dracontium deposuissent, eo quod ex Galatia transisset in Pergamum, non cogitantes quod actum fuerat, Eudoxium ad sedem aliam migraverunt. Quo facto, lectam fidem Arimino cum augmento quod ipsi in Constantinopolitana urbe adjecerant, ubique direxerunt: mandantes ut qui non subscriberent, jussione (1018D)imperatoris exsilio mitterentur. Innotueruntque sua gesta et aliis Orientalibus sibi concordibus, et Patrophilo Scythopoleos episcopo, qui de Seleucia ad propriam mox redierat civitatem. Eudoxio siquidem constituto Constantinopoli, tunc etiam major ecclesia quae dicitur Sophia, dedicatur consulatu Constantii decimo, et Juliani Caesaris tertio ( Anno Dom. 360), quinta decima die Februarii mensis. Eudoxius enim cum sedisset in sedem illam, primus vocem quae ubique vulgata est protulit, dicens: Pater ασεβὴς, Filius εὐσεβὴς. Ista duo Graeca verba diversos habent apud Graecos intellectus; ἀσεβὴς enim dicitur et impius et sine cultu; εὐσεβὴς dicitur pius et bene colens. Cumque dixisset haec verba, turba generatur in populo, quasi Patrem dixisset impium, Filium vero pium. (1019A)Quo facto, nolite, inquit, turbari ad ea quae dixi: Pater enim ἀσεβὴς est, quia nullum colit: Filius autem εὐσεβὴς, quia colit Patrem. Haec cum dixisset Eudoxius, turba quidem sedata est: multus vero risus complevit ecclesiam. Et hactenus illud dictum cum derisione permansit. His enim haeresiarchae seductionibus sermonibusque vacantes, Ecclesiam lacerabant. Hujusmodi ergo termino etiam synodus Constantinopolitana conclusa est. SOCRATES, lib. II, cap. 33. Edit. Christ. Vales., cap. 43, p. 156.

Igitur Acacius et socii ejus non cessabant, sed congregati apud Antiochiam, quae eis dudum placuerant destruebant; et ex conscriptione quae Arimino et Constantinopoli fuerat lecta, nomen similitudinis abscindere nitebantur, et per omnia substantiam atque voluntatem dissimilem esse Patri apud Filium, (1019B)et ex non existentibus factum introducebant, sicut Ario primo placuerat: quibus Aetiani etiam consentiebant. Is enim Aetius post Arium primus aperte his nominibus uti praesumpsit. Quapropter Sine Deo vocabatur: ejusque sequaces propterea Dissimiles, et Non existentiales sunt dicti ab his qui Antiochia consubstantialitati consentiebant. Hos ergo dum requirerent cultores Nicaeni concilii, cur in expositione fidei suae Deum ex Deo Filium dicentes dissimilem, et ex non exstantibus nominare praesumerent? his sermonibus respondebant: Sic dictum est Deum ex Deo, sicut habetur apud Apostolum (Rom. XI, 36): Omnia autem ex Deo, unus ergo omnium etiam Filius Dei; et propterea positum est in expositionibus, secundum Scripturas. SOZOMEN., lib. IV, cap. 28. Edit. (1019C)Christ. Vales., cap. 29, p. 588.

Hujus verbi princeps fuit Gregorius Laodicenus episcopus; qui cum talia doceret, ignoravit quemadmodum Apostoli proprietates superiori tempore Origenes latius examinarit atque interpretatus sit. SOCRATES, lib. II, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 157.

CAPUT XL. De crudelitate Georgii apud Alexandriam, et qui post Cyrillum Hierosolymorum tenuerunt episcopatum. Interea dum adhuc Athanasius celaretur, Georgius Alexandriae crudeliter paganos afficiebat, et adversantes sibimet Christianos; utrosque enim cogebat ad suam venire sententiam, et respuentes afficiebat. Erat enim apud sapientes odibilis, quasi despiciens (1019D)eos, et judicibus imperans, apud populum vero quasi tyrannus, et ultra potentes elatus: praecipue tamen paganos opprimebat, quos sacrificare et paternas festivitates agere prohibebat. Tunc enim milites et Aegypti ducem armatos in civitatem introduxit, imagines et ornamenta templorum abstulit, quod ei postea causam necis adduxit. Cyrillo siquidem deposito, sicut praedictum est, apprehendit Hierosolymorum Ecclesiam Herennius, et post illum Heraclius, post quem Hilarius. Hos enim tunc Ecclesiam illam gubernasse percepimus usque ad imperium Theodosii principis, quando rursus Cyrillus ad proprium remeavit episcopatum. SOZOMEN., lib. IV, cap. 29. Edit. Christ. Vales. cap. 30, p. 589.

CAPUT XLI. De Macedonio et Macedonianis. (1020A) Igitur Macedonius Constantinopolitana pulsus Ecclesia, damnationem non ferens, quiescere respuebat. Declinavit enim ad eorum partem qui apud Seleuciam Acacium cum sociis deposuerant. Misitque legationem ad Sophronium et Eleusium, quatenus defenderent expositam prius in Antiochia fidem, et postea apud Seleuciam roboratam, et similis substantiae fidem divulgandam esse commonuit. Ad quem concurrunt multi familiarium, qui nunc ab eo Macedoniani vocantur. Quicunque enim in Seleuceno concilio Acacium declinaverunt, aperte verbum similis substantiae sanciverunt, cum prius hoc non manifesto indicio declarassent. Est enim opinio apud multos, (1020B)quia non inventum sit Macedonii, sed magis Maratonii Nicomediensis episcopi: unde etiam Maratonii vocitantur; ad quos Eustathius expulsus de Sebastia confugit. Cumque Macedonius sanctum Spiritum comprehendere in tractatu divinae Trinitatis declinaret, tunc et Eustathius: Ego, inquit, neque Deum nominare Spiritum sanctum patior, neque creaturam praesumo. Propter hanc ergo causam Spiritui repugnantes appellant hujusmodi personas, hi qui in consubstantialitatis expositione concordant. SOCRATES, lib. II, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 158.

Cum itaque Macedonius de Ecclesia Constantinopolitana fuisset expulsus, non ea quae Acacius atque Eudoxius sapiebat; sed tradebat magis Filium Deum, per omnia et secundum substantiam similem esse Patri. Sanctum vero Spiritum non earum rerum esse (1020C)participem, sed ministrum, et perhibentem officium, et quaecunque de sanctis angelis dici possunt. SOZOMEN., lib. IV, cap. 26. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 585. 277

CAPUT XLII. De his quae rursum ab Arianis contra ipsos Arianos gesta sunt; et quomodo Eustathius nequitiam patefecerit Eudoxii; et epistola Constantinopolitani concilii ad Georgium Alexandrinum, condemnantis Actium cum scriptis ejus. Igitur sequaces Acacii in Antiochiam magno studio convenerunt, acti poenitentia, quia similem dixerant Filium Patri. Et consulatu sequenti, id est, Tauri et Florentii ( An, Dom. 361), cum Euzoius eam gubernaret Ecclesiam, imperatore ibidem constituto, (1020D)pauci quidem rursus movebant ea quae dudum placuerant: dicentes oportere sermonem similis substantiae auferri ab expositione fidei traditae, tam in Arimino quam Constantinopoli: non celantes, sed aperte dicentes, quia per omnia dissimilis Filius est Patri, non solum secundum substantiam, sed etiam secundum voluntatem; et ex non exstantibus esset, sicuti praedicaverat Arius. Cum quibus erant sectatores Aetii. SOCRATES, lib. II, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 45, p. 159.

Ea siquidem tempestate, dum perfidia accusaretur Eudoxii, inter alios Eustathius, quoniam de fide, inquit, examinationem vis fieri, o imperator, Eudoxii considera blasphemias. Obtulitque ejus expositionem, inter alia sic habentem:

(1021A)Quae dissimiliter proferuntur, dissimilia secundum substantiam sunt:

Unus Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia.

Dissimile autem est, ex quo, et per quem: dissimilis igitur est Filius Deo Patri.

Hac lectione commotus imperator, requisivit Eudoxium, si fateretur suam. At ille negavit, dicens, quia esset Aetii. Quem dum jussisset imperator adduci; requisitus, licet ejus non fuerit, suam esse professus est; et ideo exsilio destinatus. Eustathius tamen etiam Eudoxium ita sapere proclamabat, exigens ut scripturam anathematizaret Aetii. Quod licet tarde, fecit tamen; et damnavit quod prius et postea praedicabat. Deinde etiam ipse exigebat ut ille ὀμούσιον (1021B)anathematizaret, quod Scripturae non haberent. Tunc Sylvanus, et ex non existentibus, inquit, et creatura, et alterius substantiae, scripta nusquam sunt. Justum ergo est haec abdicari. Quod imperator quoque decrevit ut fieret; quod, licet cum difficultate, fecerunt. Quo gesto, exigebant ut et ipsi ὁμουσιον abdicarent. Tunc disputative atque veraciter Sylvanus ait: Si ex non existentibus non est, neque creatura, nec ex alia substantia Deus Verbum: igitur consubstantialis est genitori Patri; sicut Deus ex Deo, et lumen ex lumine, eamdemque habet cum genitore naturam. Tunc imperator iratus, exsilium interminatus est eis. At illi: Potestatem, inquiunt, habes puniendi: non tamen nos Patrum statuta destruimus. Tunc imperator illos pelli jussit (1021C)Ecclesiis, et pro eis alios ordinari. Tunc Eudoxius, cum tyrannice Constantinopoleos teneret Ecclesiam, pulso Eleusio Cyzici, Eunomium ordinavit episcopum. Et Aetium in scriptis abdicaverunt, cujus videbantur esse consortes; scripseruntque Georgio quod fuerat gestum. THEODORETUS, lib. II, cap. 27, p. 111.

EXEMPLAR EPISTOLAE UNIVERSI CONCILII Ad Georgium contra Aetium, Propter nefariam blasphemiam ejus.

Sancta synodus Constantinopoli congregata, domino honorabili Alexandrinae civitatis episcopo Georgio salutem.

Synodo reprehendente Aetium propter nefandas (1021D)ejus et plenas scandalis scripturas, secundum consequentiam ecclesiasticarum sanctionum, super eo ab episcopis actum est quod decebat. Diaconatu namque depositus est, et ab Ecclesia factus extraneus. Et a nobis haec monita processerunt, ut neque ad lectionem cujuspiam veniant nefandae ejus epistolae: sed abjiciantur, eo quod vehementer inutiles sunt. His autem adjicimus etiam anathematizandum eum, si permaneat in eo proposito, cum sequacibus suis. Consequens enim erat ut omnes in synodo convenientes episcopi deponerent auctorem scandalorum et schismatum in omni terrarum orbe factorum inter Ecclesias, et concordarent in sententia contra cum juste prolata. Sed extra vota spemque nostram Serras et Stephanus, Heliodorus et Theophilus in (1022A)nostra sententia concordare noluerunt, neque in ejus depositione subscribere; cum scilicet Serras etiam aliam vesanam arrogantiam ejusdem accusaret Aetii. Dicebat enim eum asperiora praesumere, atque dixisse: quoniam ea quae Deus hactenus celasset apostolis, revelata sibimet affirmaret. Post hujusmodi vesanos superbosque sermones a memorato Serra de Aetio protestatos flecti precibus nequiverunt, ut in nostra fierent determinatione concordes. Verumtamen nos longanimitate detenti, multo tempore sustinuimus eos, nunc indignantes, nunc rogantes, nunc interminantes, nunc iterum supplicantes, ut convenirent nobiscum, et consona omni concilio definirent. Sustinebamus ergo si forsitan audirent, si forsitan intelligerent, si forte prospicerent. Cumque, (1022B)multo tempore nobis perdurantibus, non flecterentur sequi sententiam super praedicto viro prolatam, Ecclesiae honorabiliorem esse quam horum virorum amicitias judicantes, finivimus contra eos excommunicationis tempus, sex mensium ad agendam poenitentiam eis dantes inducias; ut si intra hoc tempus converterentur et consentirent definitionibus fratrum suorum, susciperentur in Ecclesia, et propriam fiduciam charitatemque repararent. Si vero sine poenitentia permanerent, amicitiasque hominum regulis Ecclesiae et concordiae nostrae praeponerent, tunc eos episcopatus dignitate esse judicamus extraneos. Quibus depositis, necessarium erit ut in eorum locis alii constituantur episcopi, quatenus legalis Ecclesia competentem sumens ordinem, sibi concordet: (1022C)episcopis videlicet universis servantibus vinculum charitatis, eademque cum perfectione dicendo in uno intellectu unaque essentia. Ut ergo cognoscas quae concilio placuerunt, haec tuae reverentiae scripta transmisimus: orantes ut gratia Christi ista custodiens, pacifice et legitime regas sub te constitutas ecclesias. THEODORETUS, lib. I, cap. 28, p. 114. 278

CAPUT XLIII. De Eunomio, et quomodo in Cyzico fuerit ordinatus, et inde rursus expulsus, haereseos auctor exstiterit. Hunc enim Aetium Eunomius suis libris exaltat, et hominem Dei vocat, multisque favoribus honorat, Sed tunc et abdicantibus eum interfuit, et ab eis episcopalem ordinationem ipse suscepit. Eudoxius igitur et Acacius cum suis praebentes consensum his (1022D)quae in Nicaea Thraciae gesta sunt, pro Basilio et Eleusio alios constituerunt episcopos: de quibus supervacaneum loqui nunc censeo. De Eunomio solum habito sermone narrabo. Igitur cum, Eleusio vivo, Cyzicenam Ecclesiam percepisset Eunomius, et populi salubritatem videret Eudoxius, atque imperatorem conspiceret saevientem contra eos qui creatum profitebantur unigenitum Dei Filium, eum compuliut celaret hunc sensum, nec eum aperiret investigant tibus accusatoribus: dicens Eunomio quoque, quoniam opportuno tempore praedicabimus quae modo celamus, et ignorantes docebimus, et contradicentes aut flectemus, aut cogemus, aut puniemus. His promissionibus persuasus Eunomius, obumbratam proferebat impietatem. Sed qui divinis educati sunt sermonibus, (1023A)videntes dictorum calliditatem, moleste quidem ferebant: aperte vero contradicere praesumptionis opus, et non sapientiae judicabant. Circumponentes ergo speciem sibimet haereticae pravitatis, et hoc se esse fingentes, accesserunt ad domum ejus: rogantes ut eis exponeret aperte dogmatis veritatem, nec pateretur huc et illuc eos diversis ferri doctrinis. Tunc ille accepta praesumptione, sensum quem celabat aperuit. Quibus dicentibus nimis esse nefarium ut non omnes sub eo constituti veritate fruerentur, his et hujusmodi seductus verbis, in conventu ecclesiae suam blasphemiam revelavit. At illi zelo suas animas accendentes, ad Constantinopolim perrexerunt. Et primum quidem apud Eudoxium inscripserunt Eunomium; quo eos non suscipiente, (1023B)adeuntes principem, pestem illius cum gemitu panderunt. Dicebant enim potius istius dicta impia esse quam Arii. Pro his indignatus imperator, praecepit Eudoxio ut deduceretur Eunomius, et convictus sacerdotio nudaretur. Cumque frequenter ab accusatoribus importunitatem passus Eudoxius declinaret, adierunt rursum imperatorem, ingemiscentes, quia nihil quod praeceperat fecisset Eudoxius; sed tantam despiceret civitatem, blasphemiis Eunomii percuntem. Tunc Constantius expulsurum se interminatus Eudoxium est, nisi Eunomium judicandum deduceret, et convictum in accusatione puniret. Hoc metuens Eudoxius, scripsit Eunomio ut de Cyzico fugeret, sibique reputaret, qui nequaquam ejus monitionibus obedisset. Verum Eunomius metuens abscessit (1023C)quidem; sed contumeliam non ferens, proditionis quidem accusabat Eudoxium, laesumque se et Aetium asserebat; ac deinde gregem propriae cohortis instituit. Quicunque enim ejus dogmatis concordiam sequebantur ab Eudoxio recesserunt: proditionem accusantes ejus, sociantes semetipsos Eunomio, qui hactenus ab illo nomen habere noscuntur. Hinc ergo haeresiarches factus Eunomius, impietatis cumulo auxit Arii blasphemias. Quia vero arrogantiae serviens passioni, proprium probatur fecisse collegium, ipsa quae sunt gesta conclamant. Nam cum abdicatus Aetius fuisset et expulsus, cum eo egressus non est; licet doctorem eum et Dei hominem nominaret; sed mansit conjunctus Eudoxio. Cum autem impietatis poena exigeretur, ratum non habuit concilii (1023D)decretum; sed ordinavit episcopos atque presbyteros episcopali dignitate privatus. THEODORETUS, lib. II, cap. 26, p. 115.

CAPUT XLIV. De Apollinare patre simul et filio, et eorum haeresi. Per idem tempus in Laodicia Syriae duo erant viri uno nomine nuncupati, pater atque natus, uterque dicebatur Apollinaris. Pater presbyteri dignitate functus, filius autem habens lectoris officium. Graecorum ambo doctores eloquiorum. Pater grammaticus, filius erat rhetor. Pater namque, cum fuisset Alexandrinus genere, et prius docuisset in Beryto, postea Laodiciam, et veniens duxit uxorem, et filium habuit Apollinarem. Tunc igitur ambo exercebantur cum (1024A)Epiphanio sophista; et cum essent ejus amici, valde fovebant eum. Hoc metuens Theodotus Laodicenus episcopus, ne frequenti confabulatione sophistae declinarent ad paganitatem, prohibuit ne ad ejus scholas accederent. Qui parvipendentes episcopum, Epiphanii amicitias magis amplectebantur. Postea Georgius Theodoti successor, cum eos prohibere non potuisset, ambos communione privavit. Tunc Apollinaris filius arbitratus esse injuriam, et fretus eloquii tumore sophistici, novitatem et ipse introduxit haereseos, quae nunc fertur nomen inventoris gerens. Aiunt enim quidam excitatos eos adversus Georgium, non tantum propter praedictam causam, sed quia videbant eum varia dogmata proferentem; et nunc quidem profitentem similem Patri Filium, sicut erat Seleucia constitutum; nunc autem in Arianam declinare (1024B)sententiam. Quapropter velut opportunam sumentes occasionem, abscedunt. Cumque nullus eis intenderet, sub schemate religionis pestem haereseos introducunt. Et primum quidem dicebant animam a Deo Verbo in dispensatione incarnationis non assumptam. Deinde quasi poenitentia ducti, corrigentes semetipsos adjecerunt: Animam quidem assumptam, quae tamen non haberet mentem, sed Deum Verbum esse pro mente in homine assumptum. Circa hoc itaque solum dicuntur esse corrupti, qui nunc illorum nomine vocitantur; nam Trinitatem consubstantialem esse profitentur. SOCRATES, lib. II, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 46, p. 160. 279

CAPUT XLV. Quomodo Jacobi episcopi orationibus Persarum rex non potuerit praevalere Romanis. (1024C) Cum inter haec Sapores rex Persarum contra Romanos castra metaretur, Constantius cum magno exercitu veniens Antiochiam, fugavit hostes ( An. Dom. 357). Quod non militia Romanorum egit, sed Deus, qui colitur a Romanis. Tropaeum ergo nunc studeo narrare victoriae. Nisibis, quam quidam Antiochiam Mygdoniam vocant, in termino posita est Persicarum Romanarumque terrarum. Hujus erat episcopus atque rector, et dux Jacobus, apostolicae gratiae radiis illustratus. Cujus digna laudandaque miracula in hac historia conscribere aut enumerare supervacaneum judicavi. Sed unum tantummodo ejus opus narrationis causa exponam. Hujus igitur civitatem Romanis subditam Persarum exercitus obsidebat; (1024D)et cum septuaginta dies jugiter observaret, et multas quidem cepisset civitates, plurimaque circa hanc molimina posuisset et vallos, atque fossata pro capienda urbe fecisset, eam nequaquam valuit obtinere. Postea vero Persae impetum Mygdonii fluminis, per civitatem mediam properantis, a longe retinentes, et utrasque ripas ejus facientes celsiores, ut aqua in se collecta concresceret, quo vi majori posset irruere: cum vidissent jam etiam illas quas fecerant sublimes ripas impleri, subito auferentes quas fecerant cataractas, dimiserunt impetum fluminis contra murum, qui vehementis aquae pondus non ferens, est inclinatus et cecidit. Quo facto, ingrediens aqua cum magno impetu, etiam aliam partem muri, (1025A)unde fluvius solebat exire, cum magna ruina deposuit. Hoc Sapores inspiciens, credidit se sine pugna capere civitatem. Et illa quidem die quievit, ut et fundus fluminis purgaretur, et posset ambulari per fluvium. Altera vero die cum omni militia credens per loca ruinosa murorum civitatem intrare, vidit murum ex utraque parte fabricatum. Ille namque sacratissimus homo orationibus milites coarmavit, et alios urbis habitatores. Quo facto, et murum restituit, et propugnacula fecit, quibus repelleret accedentes. Et hoc non ad murum veniens egit, sed intra templum sacratum Domino supplicans adimplevit. Porro Saporem non solum muri fabrica terruit, sed etiam altera visio perturbavit. Vidit enim stantem supra murum quemdam imperiali schemate circumamictum, et tam purpura quam diademate resplendere. (1025B)Arbitratus autem esse Romanorum imperatorem, mortem minatus est eis qui nuntiaverant non illic eum esse praesentem. Quibus affirmantibus se vera dixisse, et Constantium Antiochia commorari, ex vultu, quem videbat, agnovit eorum verba esse veracia; et ait, Deum bella gerere pro Romanis. Cumque hoc graviter haberet, infelix sagittam dimisit in aerem. Et cum vidisset quia in corpore eum jaculari non potuit, tamen a vesaniae suae impetu non recessit. Tunc igitur Ephrem vir mirabilis, et conscriptor egregius apud Syros, sacratissimo Jacobo supplicabat ut veniret ad murum, et videns barbaros, maledictionis jacula contra eos emitteret. Flexus ergo venerabilis homo, ascendit in quamdam (1025C)turrim; et cum millia millium videret exercitus, aliam maledictionem eis non petiit, nisi cinyphes et culices; ut per parva animalia supernam virtutem potuissent agnoscere. Orationem vero secutae sunt nebulae cinyphum et culicum. Et elephantorum quidem promuscidas, cum sint concavae, equorum vero, aliorumque jumentorum aures simul et nares impleverunt. At illi ferre vim parvorum animalium non valentes, sessores suos, ductoresque excussos dorsis projecerunt, et diruptas acies confuderunt; exercitumque relinquentes, summo impetu fugiebant. Hoc modo ter miserrimus imperator parvam clementemque correptionem in se cognoscens factam, a Deo habente providentiam animarum eum pie colentium, suum exinde reduxit exercitum: confusionem, non victoriam ex illa obsidione percipiens. THEODORETUS, (1025D)lib. II, cap. 30, p. 117.

CAPUT XLVI. De concilio denuo apud Antiochiam congregato. Hoc itaque tempore Constantius Antiochia morabatur. Et, Parthico praelio quiescente, rursus colligebat episcopos: cogens omnes negare verbum et unius substantiae et alterius substantiae. Verum cum Eudoxius post Leontium Antiochenam arripuisset sedem, deinde pulsus post multa concilia, cum Constantinopolitanum inique tenuisset episcopatum, Antiochena Ecclesia pastore privata videbatur. Tunc ergo convenientes episcopi, cum essent plurimi, et undique congregati, dicebant imperatori oportere (1026A)primitus pastorem constitui, et ita cum illo de dogmatibus cogitari. THEODORETUS, lib. II, cap. 31, p. 119.

CAPUT XLVII. De translatione sancti Meletii ad Antiochenum episcopatum, et de ejus expositione de unitate Trinitatis. Illo tempore sacratissimus Meletius civitatem quamdam Armeniae regens, et barbaros edocens, quietem habere videbatur. Quem putantes Ariani sibi consentire, petierunt a Constantio ut Antiochenae constitueretur praesul Ecclesiae. Cum quibus etiam orthodoxi propter claritatem ejus vitae et salubritatem rectorum dogmatum, in ejus subscripsere decreto; ipsumque decretum utraque pars Eusebio Samosateno commendavit episcopo. Veniente siquidem (1026B)magno Meletio, occurrit ei populus utriusque partis, cum quibus Judaei pariter et pagani desiderantes famosissimum illum videre Meletium. Tunc imperator et ei et aliis qui exponere poterant jussit ut populis explanarent locum illum: Dominus creavit me in initio viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22); praecipiens ut exceptores eorum verba conscriberent. Et primum quidem Georgius Laodiciae fetorem haereticae pestis evomuit. Post quem Acacius Caesareae, quamdam nisus mediam proferre 280 doctrinam, multum ab illorum blasphemia recessit: non tamen summum apostolicae integritatis dogma servavit. Tertius autem magnus surrexit Meletius, et rectitudinem regulae in sacra disputatione monstravit. Nam veluti quodam pondere veritatis utens, et quod plus, et (1026C)quod minus erat, evitavit. Cumque turba universa faveret, rogans ut brevem eis doctrinae daret imaginem: tres ostendens digitos, deinde colligens duos, et unum tendens, illam laudabilem protulit vocem Tria sunt quae intelliguntur, sed tanquam de uno disputamus. THEODORETUS, ibidem.

CAPUT XLVIII. Quod, expulso Meletio, Euzoius Arianus Antiochiae sit ordinatus episcopus. Eo tempore fertur archidiaconem ejus Ecclesiae, adhuc eo loquente, extensa manu ejus os obstruxisse. At ille suam sententiam manu clarius quam voce signavit. Tribus enim apertis digitis, et denuo clausis, et uno tantum digito rursus extenso, pollicis schemate divulgabat: quia tres unum sunt. Deinde archidiacone (1026D)ejus manum, ore dimisso, tenente, libera voce clamabat, Nicaenum servari debere concilium. SOZOMEN., lib. IV, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 587.

Contra hanc doctrinam Ariani calumniae linguas exacuerunt, Sabellianum asserentes sanctum esse Meletium. Ob quam rem principi suaserunt ut in propriam provinciam exsilio mitteretur. Et supradictus Euzoius aperte Arianum dogma laudavit; hunc enim cum Ario magnus Alexander diaconatu privaverat. Hoc itaque facto, Christianus populus ab haereticis divisus, in apostolicam ecclesiam positam loco qui dicitur Vetus, conveniebat. Annis namque triginta postquam magnus Eustathius fuerat expulsus, orthodoxi Arianorum onera sunt perpessi, rerum (1027A)mutationem utilem sustinentes. THEODORETUS, lib. II, cap. 31, p. 120.

Sequacibus enim Meletii communicare noluerunt hi qui ab initio Nicaenum dogma servaverant: dicentes, quia ex Ariano decreto Meletius fuerit ordinatus, et sequaces ejus ab illo sint baptizati: ob quam rem Antiochena Ecclesia in aliam dividitur partem. SOZOMEN., lib. IV, cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 588.

Cumque viderent orthodoxi haereticorum crescere magis impietatem, et apostolici dogmatis defensores aperte debellari, sanctumque Meletium pulsum, et Euzoium haereticum ordinatum, verborum memorati sunt, quae dicta sunt Loth: Salva (inquit), salva animam tuam (Gen. XIX, 17). Ad haec etiam evangelici (1027B)verbi dicentis: Si oculus tuus dexter scandalizat te, aufer eum et abjice abs te (Matth. V, 29). Idem et de manu et pede Domino sanciente, qui etiam adjecit, dicens: Melius est enim tibi ut pereat unum membrum tuum, quam totum corpus in gehennam mittatur (Matth. V, 30). THEODORETUS, lib. II, cap. 31. Edit. Christ. Vales. cap. 32, p. 121.

CAPUT XLIX. De constantia Eusebii propter Meletium. Porro mirabilis Eusebius, cujus dudum memini decretum fuisse commendatum, videns praevaricationem pactorum circa Meletium meditatam, ad suam reversus est civitatem. Ariani vero scriptum testimonium metuentes, Constantio suaserunt ut mitteret (1027C)qui decretum de Meletio factum ab Eusebio revocaret. Tunc missus est veredarius qui haec velociter adimpleret. Cumque venisset et imperatoris verba nuntiasset, tunc Eusebius admirandus, commune, inquit, depositum non restituam, nisi omnes qui tradiderunt dicant. Quod dum qui fuerat missus renuntiasset, indignatus imperator, denuo misit, ut redderet quod accepit: adjiciens scripto, ut si reddere nollet, dexteram manum ejus abscinderet; verbo tamen jubens illi quem misit, ne faceret quod habebatur in litteris. Cumque epistolam legisset Eusebius, et invenisset poenam ab imperatore dictatam, cum dextera manu obtulit et sinistram, ambas incidi petens. Nam decretum, inquit, non dabo, clarum Arianae pestis indicium. Hanc ejus firmitatem Constantius (1027D)videns, laudavit egregie. Mirantur enim et impii resistentium sibi laudes, cum gestorum magnitudine superantur. THEODORETUS, lib. II, cap. 32, p. 121.

CAPUT L. Quomodo Julianus, negata Christiana religione, bellum contra Constantium parabat, et de morte Constantii. (1028A) Haec igitur apud Orientales agebantur Ecclesias. Interea Julianus Caesar bello devincens barbaros apud Rhenum fluvium residentes ( An. Dom. 361), alios quidem peremit, alios cepit; claraque victoria decoratus, dum mediocritate vitae atque mansuetudine militibus gratus esset, ab eis appellatur Augustus. Hoc facto, nihil de Constantio cogitans, judices ab illo factos honoribus mulcebat; et ad illius invidiam litteras proferebat, quibus ostenderet eum propter bellum contra Magnentium gestum, in Italiam barbaros induxisse. Repente vero religione mutata, cum prius Christianus esse putaretur, semetipsum pontificem nominavit; et veniens ad templa paganorum, sacrificabat, subjectisque talia colere suadebat. (1028B)Cumque Constantius propter bellum Persicum Antiochiae moraretur, sperans ille quia sine bello posset Illyricum detinere, ad eos agebat iter: dicens se velle Constantio satisfacere, tanquam non sponte, sed voluntate militum infulas imperii suscepisset. Dicitur itaque quia dum ad hos terminos accessisset, vindemia jam collecta, circa occasum pleiadum uvas denuo fuisse prolatas. Insuper etiam imbrem ex aere descendentem, in ejus veste simul et caeterorum guttas singulas crucis formasse signacula. Hoc facto, videbatur et ipsi et aliis, quia botris extra tempus illatis, bonum rei panderetur indicium; imber autem cadens vestem supra quam ceciderat roboraret. 281 Alii vero dicebant, uvarum signum praeter tempus significare perditionem imperatoris ad instar hujusmodi (1028C)botrorum, et parvi temporis fore ejus imperium. Porro de cruce dicebant praenuntiare hoc signum, quia sit coeleste dogma Christianorum, et oporteat signari cunctos crucis indicio. Unde cognoscitur quia diversa interpretati, quam dixerat imperator, veritate fraudati non sunt; utrumque enim opportune dictum sequens tempus ostendit. Cum audiret itaque Constantius contra se venire Julianum, instructione belli Parthici derelicta, Constantinopolim veniebat. SOZOMEN., lib. V, cap. 1, p. 394.

Et Mopsucrenis inter Cilicas atque Cappadocas, nimia cogitatione apoplexiae passione defunctus est, consulatu Thauri et Florentii, tertia die mensis Novembris, anno vitae suae quadragesimo et quinto ( An. Dom. 361): ex quibus tredecim cum patre regnavit, (1028D)viginti quinque post illum. SOCRATES, lib. II, cap. 37. Edit. Christ. Vales. cap. 47, p. 161.

Quo defuncto, Julianus quidem jam Thracias obtinebat. Et non post multum Constantinopolim veniens, appellatus est imperator. SOZOMEN., lib. V, cap. 1, p. 591.

LIBER SEXTUS. (1027)282

CAPUT PRIMUM. De Juliani genere ac disciplinis, et quomodo pervenerit ad imperium. (1027D)

Nunc igitur de Juliano pauca dicenda sunt, ejusque (1028D)genere ac disciplina, et quomodo venerit ad imperium [ ms. Lyr., principatum]. Constantinus, qui Byzantium suo nomine Constantinopolim appellavit, duos habuit ex eodem patre, non ex eadem (1029A)matre, germanos; quorum unus Dalmatius, alter Constantius vocabatur. Et Dalmatius quidem habuit sui nominis filium; Constantius autem duos habuit natos, Gallum et Julianum. Post mortem Constantini conditoris Constantinopolitanae civitatis, dum milites juniorem Dalmatium peremissent, tunc et isti, defuncto jam patre, pene mortis periculum cum Dalmatio sustinuerant, nisi Gallum quidem aegritudo quae putabatur inevitabilis liberasset; Julianum vero aetas infantis; erat enim annorum octo. Cumque ab eis fervor imperatoris quievisset, Gallus circa Ephesum apud doctores erat, ubi etiam a progenitoribus nossessiones habebat. Porro Julianus crescens, in auditoriis Constantinopolitanae urbis exercebatur in basilica ubi doctores erant, habitu privato procedens; (1029B)habebatque paedagogum eunuchum nomine Mardonium, grammaticum Nicoclem Laconensem. Rhetoricam vero legebat apud Eubolum [ ms. Frob. et Niv., Ecebolum] sophistam tunc Christianum. Quod providentia quippe Constantii gestum est: ne apud paganum sophistam legens, ad ejus superstitionis dogmata declinaret. Erat enim Julianus ab initio Christianus. Cumque lectione proficeret, fama per populum volitabat, quia posset etiam Romanam gubernare rempublicam. Quod dum latius panderetur, aestuationes induxit imperatori Constantio. Quamobrem abstulit eum ab urbe regia, et misit in Nicomediam: praecipiens ne conveniret apud Libanium sophistam Syrum. Tunc enim Libanius a paedagogis Constantinopolitanis expulsus, Nicomedia morabatur. Prohibebatur ergo Julianus apud Libanium legere, (1029C)eo quod paganus esset, verumtamen librorum ejus lectionibus utebatur. Cumque proficeret in rhetorica, supervenit in Nicomediam Maximus philosophus, non ille Byzantius pater Euclidis, sed Ephesius; quem postea quasi artes magicas exercentem, Valentinianus imperator praecepit occidi. Tunc igitur non ob aliam causam Nicomediam venerat, nisi Juliani fama pertractus. Apud quem Julianus cum verba philosophica [ ms. Lyr., sophistica] praegustasset, coepit etiam doctoris imitari religionem. Is enim etiam imperii cupidinem animo ejus immiserat. Cumque haec non laterent aures imperatoris, inter spem metumque constitutus, suspicionem celare volens (quia qui dudum integer fuerat Christianus, postea proditor est (1029D)effectus), tonsus monachicam simulabat vitam; et latenter quidem exercebatur in philosophia; in manifesto autem sacros Christianorum legebat libros. Denique in ecclesia Nicomediae lector est constitutus; et sub hoc habitu furorem declinavit imperatoris. Haec equidem pro timore faciebat, nequaquam a spe recedens quam mente conceperat. Dicebatque plurimis amicorum suorum feliciora fore tempora quibus ipse rerum potiretur imperio. 283 Dum haec itaque contra eum sic agerentur, Gallus germanus ejus Caesar constitutus, venit ad Nicomediam visurus eum, dum pergeret ad Orientem. Post paululum vero perempto Gallo, repente Julianus quoque fit suspectus imperatori, qui etiam eum custodiri praecepit; et dum fuga lapsus fuisset, diversa loca circumeundo (1030A)salvatus est. Vixque sero uxor imperatoris Eusebia celatum inveniens, supplicavit imperatori quatenus nihil mali pateretur: sed ut potius ad philosophandum mitteretur Athenas. SOCRATES, lib. III, cap. 1, p. 164.

Coepit igitur Julianus imperialia sceptra desiderare. Quamobrem discurrens universam Helladam, vates quaerebat responsa reddentes: consulens si ad suum imperium perveniret; invenitque virum qui ei desiderata se dicere fateretur. Is eum perducens ad quemdam idolorum locum, et intromittens in adytum, seductores daemones evocavit. Quibus solemniter apparentibus, terrore compellitur Julianus in fronte sua crucis formare signaculum. Tunc daemones tropaei dominici figuram respicientes, et suae recordati devictionis, (1030B)repente disparuerunt. Quod agnoscens magus, coepit culpare Julianum. At ille et terrorem significavit, et crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod videntes hoc signum daemones evanuerint. Porro magus: Non hoc suspiceris, inquit, o bone vir, quia timuerunt, sicut ais: sed abominati hoc signum potius, abscesserunt. Et ita capiens miserum, odio replevit Christiani signaculi Julianum. THEODORETUS, lib. III, cap. 3, p. 126.

Post haec igitur imperator evocavit Julianum, et constituit Caesarem ( An. Dom. 360): dansque ei conjugem Constantiam sororem suam, contra barbaros eam destinavit ad Gallias. Hi namque barbari, quorum imperator Constantius contra Magnentium solatia petierat, cum nihil profuissent contra tyrannum, Romanorum vastabant urbes. Cum esset ergo (1030C)juvenculus Julianus, jussit ut praeter consilium ducum nihil moliri praesumeret. Cumque illi accepta potestate negligerent, et propterea barbari superarent, tunc Julianus duces quidem deliciis vacare permisit. Sumens autem milites, eisque spolia peremptorum hostium compromittens, initium vincendi barbaros fecit, et amorem suum apud milites collocavit. Fertur itaque, dum in aliquam civitatem fuisset ingressus, quia corona laurea, quibus soleat civitates ornari, inter columnas pendens, rupto fune super ejus caput decidit, eumque aptissime coronavit. Quo facto, cuncti clamaverunt, quia ei signum foret imperii. Aiunt enim quidam Constantium propterea eum contra barbaros direxisse, ut ibi deficeret. (1030D)Sed nescio utrum vera suspicio sit; nam qui ei germanam dedit uxorem, si hoc cogitasset, contra se potius insidias excitaret. Cum igitur Julianus apud imperatorem de ducum negligentia quereretur, alter mittitur magister armorum, ejus alacritati conveniens, cujus ministerio cum barbaris est fiducialiter congressus; et dum illi per legatos litteras imperatoris eos ad provincias invitantis ostenderent, tunc ille legatos eorum misit in vincula; factaque congressione vicit, ita ut etiam captum regem Constantio dirigeret. Hac felicitate provectus, a militibus appellatur Augustus. Cumque corona deesset imperialis, unus signa portantium torquem quem habebat in collo, sumens, Juliani capiti circumposuit. Hoc ergo modo Julianus imperator est factus. Quae (1031A)vero postea gesserit ille philosophus judicent audientes. In ipso namque principio non missa legatione apud Constantium, nec animum benefactoris placans, quaecunque ei videbantur agebat: modo judices mutando provinciales, modo derogando Constantio, et per urbes singulas publice relegendo ab eis barbaris definitas epistolas. Quamobrem plurimi cum sequebantur, a Constantio recedentes. Tunc igitur etiam figmentum Christianitatis quod habebat abjecit. Et dum circumiret diversas urbes, aperiens templa, idolis offerebat, et semetipsum paganorum pontificem nominabat. Cumque talia gereret, intestinum bellum contra Constantium quaesita occasione praeparabat, et quantum ad eum perfici potuit. Non enim sine multo sanguine studium ejus philosophiae poterat adimpleri, nisi Deus consiliorum judex, alterum (1031B)sine alterius concertatione finisset. Nam cum venisset Julianus ad Thracias, nuntiatum est ei mortuum fuisse Constantium. Et hoc modo intestino bello Romanum liberatur imperium. Veniens autem Julianus Constantinopolim, cogitare coepit quemadmodum sibi populum complacaret, et ejus favorem decenter acquireret. Quod hac arte fecit. Bene namque sciebat Constantium ab omnibus populis nomen consubstantialitatis amplectentibus odiri: ob quam rem ab ecclesiis videbantur exclusi, et episcopi confiscati exsilioque directi. Simul etiam noverat et paganos fuisse contristatos prohibitione sacrificiorum, et desiderare adipisci tempus quo eorum aperirentur templa, et haberent idolis immolandi licentiam. Sic igitur utrumque populum moeroribus vulneratum a defuncto (1031C)agnoscens, et communiter omnes eunuchorum violentia, et praecipue Eusebii rapinis ingemiscentes, apud omnes semetipsum artificioso velamine commendavit; et aliis quidem fingebat, aliis autem per vanam gloriam largus erat: omnibus tamen in communi, qualis esset religione, monstrabat. Et primum quidem crudelitati Constantii circa subjectos derogans, et eam [ ed. Frob. et Niv., eum] coram populo universo redarguens, jubet episcopos exsilio deportatos revocari, et confiscatas eorum reddi substantias. Templa quoque paganorum velociter suis necessariis praecepit aperire. Eos autem qui fuerant ab eunuchis oppressi, recipere quae male ab eis fuerant abrepta sancivit. Eusebium vero praesidentem imperiali cubiculo morte damnavit, non solum quia multos (1031D)oppresserat, sed quia Gallum quoque fratrem suum, ejus accusatione audierat interemptum. Et corpus quidem Constantii regio honore sepelivit. Expulitque palatio eunuchos, tonsores et cocos. Eunuchos quidem, quia ejus uxor obierat, post quam non duxit aliam. Cocos autem, eo quod cibis simplicibus uteretur. Tonsores autem: unus, inquit, sufficit multis. Scriptorum autem plurimos fortunae antiquae restituens, reliquis eorum mercedem scripturae dari praecepit. Abscidit quoque etiam publicum cursum mularum et caballorum, quos publicis jussit utilitatibus ministrari. Haec ejus opera laudant pauci, plurimique vituperant: quia remoto fastu palatii, contemptibile videbatur imperium. Is enim noctibus vigilans (1032A)conscribebat libros; et descendens in senatu publice recitabat. Solus enim imperatorum 284 a Julio Caesare in curia senatus recitavit orationes. Honorabat quoque disciplinarum cultores, maxime philosophantes. Quamobrem undique fama congregabat hujusmodi viros, emanantes circa palatia, qui circumamicti palliis, magis habitu quam magisterio pandebantur. Erantque graves universis Christianis, seductores viri et imperatoris semper religioni faventes. Habens itaque Julianus plurimum vanae gloriae vitium, cunctos ante se principes laceravit in oratione quam de Caesaribus scripsit. Hac ergo arrogantia motus, etiam contra Christianos conscripsit libros. Ut ergo cocos atque tonsores expelleret, opus philosophi, non tamen imperatoris egit; ut autem detraheret atque laceraret, neque philosophi neque (1032B)principis fuit. SOCRATES, lib. III, cap. 1, p. 166.

CAPUT II. Quomodo Julianus ad ritum devenerit paganorum, et de sacrificiis idolorum. Fertur itaque mox in ipso principio Julianum sic aperte et impudenter negasse Christianam fidem, ut quibusdam sacrificiis et invocationibus, quas expiationes [ ed., expeditiones] pagani vocant, et sanguinis immolatione, nostrum baptisma studeret ablui, et abrenuntiare ecclesiasticae confessioni. Ex illo enim tempore tam secrete quam publice, et in templis licenter pagani sacrificia celebrabant. Fertur etiam quia dum aliquando sacrificaret, ostensum sit ei in visceribus pecudis immolatae signaculum crucis corona (1032C)circumdatum. Qua visione, alios quidem sacrificii ministros fuisse perterritos: aestimantes quippe hujusmodi religionis virtutem et Christiani dogmatis aeternitatem; eo quod corona quae circumdabat crucem victoriae esset indicium; et quia ambitus circuli a suo principio nusquam terminaretur, sed magis rursus reverteretur in semetipsum. Cumque caeteri mirarentur, princeps hujus scientiae confortavit eos: dicens prospera et utilia sibi indicia fuisse monstrata; et quia magis signum dogmatis Christiani coerceretur; nec ei quo vellet dilatari liceret, termino circuli circumsepto. SOZOMEN., lib. V, cap. 2, p. 599.

CAPUT III. Quomodo etiam ante imperium latenter fuerit paganus. (1032D)Julianus enim metuens Constantium, quia genere proximos, tyrannidis formidine, perimebat, lectorum sociatus est choro, et divinos codices in ecclesia, populo audiente, legebat. Nam et basilicam Martyrum aedificavit, quam divina providentia non suscepit. THEODORETUS, lib. III, cap. 2, p. 125.

Cum adhuc pueri Gallus et Julianus in Cappadocia morarentur, aiunt habuisse eos tunc studium ut maximam basilicam ad sepulturam martyris Memmae [ ed., Mamae] fabricarent; et inter se diviserunt opus. Cumque ambo certarent in aedificio, ut alter alterum superaret, fertur aliquod provenisse miraculum; et nisi hactenus superessent qui haec se audivisse ab inspicientibus enarrarent, videretur forsitan incredibile. (1033A)Galli namque pars augebatur, et omnino crescebat; Juliani vero labores, alii quidem fodiebantur, [ ms. Lyr., foedabantur], alii, terra ipsa evomente, ruderibus implebantur. Aliquoties deposita fundamenta terrae copulari non poterant, perinde ac si quaedam violenta virtus ex loco inferiore ea repercutiendo depelleret. Quae causa cunctis apparebat esse prodigiosa. Ex illo namque aestimabant quia non esset vir ille in religione Christiana salubris. SOZOMEN., lib. V, cap. 2, p. 594.

CAPUT IV. Quam fuerit Julianus Christianis infensus. Cum igitur solus tenuisset imperium, templaque reserasset, et alia repararet, omnem devotionem etiam ministris templorum affluentius impendebat. (1033B)Saepe vero civibus in commune rescripsit, ut ad paganos accederent ritus, et ejus donatione fruerentur, Christianis se inimicum aperte designans; ita ut neque venire ad se eos vellet, neque legationes eorum suscipere. Denique cum Persae movissent bellum, legationem mittentibus Nisibinis, tanquam omnibus Christianis, et neque templa reserantibus, neque ad eorum sacra venire volentibus, interminatus est, non se auxilium praebiturum, nec legationem quasi pollutae civitatis esse suscepturum, neque ad eos primitus accessurum, nisi cognosceret in paganitatem esse mutatos. Hoc etiam apud Palaestinam questus de Constantiensibus delegavit. Hic enim locus, cum esset Gazae portus, et Maioma vocaretur, essetque Christianis plenus, a Constantino dignitatem meruit civitatis, (1033C)et ex filii ejus nomine Constantia nuncupata est. Injustum enim arbitratus est Constantinus ut paganis subdita videretur esse Gazensibus. Tunc ergo Juliano regnante, litem Gazaei Constantiensibus intulerunt. Quo judice residente, Constantiam rursum eis subdidit, distantem quasi stadia viginti. Et ex illo, sublato priori nomine, Gazae Maritimae vocabulo nuncupatur. Habebat enim communes judices atque duces; sola vero jura Ecclesiae duas videntur ostendere civitates; utraque enim suum episcopum habet et clerum. Et vigiliae martyrum atque collectarum apud eos seorsum fiunt, et termini utriusque episcopatus Ecclesiaeque subsistunt. Quodam tempore defuncto Majumeno pontifice, quidam praesulum Ecclesiae Gazaeorum studuit utrumque clerum suae ditioni submittere, (1033D)fas non esse dicens ut uni civitati duo episcopi praesiderent. Resistentibus Maiomenis, deliberavit provinciae synodus, ut eis proprium ordinaret episcopum: oportere credens ut qui sub Constantino pro pietatis religione civitatis habere privilegia meruerunt, et pagani principis judicio haec amiserunt, in sacerdotiis et ordine Ecclesiarum nequaquam dato antiquitus honore privarentur. SOZOMEN., lib. V, cap. 3, p. 596.

Ea siquidem tempestate Caesaream Cappadociae maximam ac felicissimam civitatem ita vocari prohibuit, eique appellationem antiquam Caesaris abrogavit quam a Claudio Caesare promeruerat; nam prius Mazaca vocabatur. Habebat enim odium ejus antiquitus, (1034A)eo quod omnis ejus esset populus Christianus, et templum apud se Jovis 285 et patrii destruxisset Apollinis. Nam cum etiam, eo regnante, Fortunae sacellum, quod solum remanserat, a Christianis fuisset eversum, civitati crudeliter erat infestus; et paganorum populos illic habitantes valde culpabat, qui semetipsos ulti non essent, et quodlibet pro Fortuna sustinuissent. Omnes vero possessiones atque pecunias Caesariensium Ecclesiarum cum verberibus exquirens, ad medium ejus jussit afferri. Moxque ex eis trecentas auri libras in aerario publico collocavit. Clericos autem universos aggregari inter milites jussit, duci provinciae servituros, quod est nimis grave et vehementer injuriosum. Populum vero Christianorum cum uxoribus atque filiis inscribi praecepit, et tanquam vicaneos tributa persolvere: cum (1034B)interminatione jurans, quia nisi templum rursus festinanter aedificarent, et civitatem nimis affligeret, et neque capita sua Galilaeos habere permitteret. Sic enim solebat vocare Christianos. Quod forte evenisset, nisi fine celeri defecisset. SOZOMEN., lib. V, cap. 4, p. 598.

CAPUT V. Quod initio imperii sui magis pepercerit Christianis. Initio namque parcens Christianis, clementior visus est, sciens priores persecutores nihil profuisse ad augmentum paganitatis quotquot punierint Christianos, qui magis hinc creverint et facti sint gloriosi pro vero dogmate morientes. Invidiam igitur habens eorum gloriae, a tormentis abstinuit, judicans esse necessarium (1034C)ut sermone potius et admonitione ad paganitatem colendam populo suaderet, credens etiam hinc se monstrare clementem. SOZOMEN., lib. V, cap. 4, p. 599.

CAPUT VI. Quomodo Mares episcopus Chalcedoniae in facie redarguerit Julianum. Dicitur enim quia, dum Constantinopoli apud Fortunam sacrificaret, accessisset ad eum Mares episcopus Chalcedoniae, et publice impium, et ἄθεον, id est sine Deo, apostatamque vocitasse; illum vero solam ei improperasse caecitatem (erat enim senex, et pro imbecillitate oculorum manu alterius agebatur). Super haec volens etiam lacerare Deum, consuete dixit: Neque Galilaeus Deus tuus curare te potest. Respondens (1034D)vero Mares dixit: Ego, inquit, Deo meo pro caecitate gratias ago, quia hoc ideo gestum est, ne te videam pietate nudatum. Imperator autem nihil respondens abscessit. Sic enim putabat potius roborari paganitatem, si se patientem ac mitem Christiano populo demonstrasset. SOZOMEN., lib. V, cap. 4, p. 599.

CAPUT VII. Quod eos qui fuerant a Constantio deportati revocaverit, et de vexatione ecclesiasticorum et populi Christiani. Haec itaque faciens, eos qui fuerant a Constantio fugati pro religione revocavit, et confiscatis patrimonia sua restituit, praecipiens populo ut nullum (1035A)laederent Christianum, neque nolentem sacrificare compellerent; sponte vero accedentes ad aras prius expiari apud daemones, purgarique solitis eorum sacrificiis praeparabat. Clericis autem omnia privilegia, honores consuetudinesque subtraxit, et leges positas pro eis solvit, ipsosque curiae tradidit; simul et a virginibus et viduis quae pro penuria inter clericos pascebantur, jussit exigi ea quae dudum a publico accepisse videbantur. Constantinus enim imperator disponens res ecclesiarum, unicuique civitati prospexit, ut clerus sufficientia emolumenta [ ms. Lyr., alimenta] perciperet, et hoc lege firmavit; quod hactenus, mortuo Juliano, servatur. Hanc exactionem aiunt nimis fuisse crudelem. Auferebat enim subinde pecunias et ornamenta sacra; templaque sub Constantino (1035B)et Constantio fundata destruebantur; datae ad aedificia pecuniae rursus exigebantur. Hac occasione sacerdotes, et clerici, et populus Christianus crudeliter vexabantur. SOZOMEN., lib. V, cap. 5, p. 600.

CAPUT VIII. De seditione apud Alexandriam orta contra paganos. Per idem tempus in Alexandrinorum maxima civitate contigit ex hujusmodi causa seditio. Erat locus quidam in civitate antiquis temporibus desolatus atque neglectus, multaque sorde completus: hic pagani olim deae Methrae sacrificantes, homines immolabant; quem locum Constantius, quasi vacantem, Ecclesiae Alexandrinae concesserat. Hic Georgius volens oratorium fabricare, repurgium faciebat. Quod dum fieret, inventum est illic adytum in multa profunditate (1035C)constructum, in quo paganorum mysteria celebrabantur [ ms. Theod., celabantur]. Erant enim ibi calvariae hominum plurimae, majorum pariter et infantium, qui perhibebantur illic exstincti, ut ex eorum visceribus artes magicae exercerentur. Haec igitur Christiani reperientes in adyto Methrae, studuerunt ad irrisionem paganorum universis haec facinora reserare, divulgabantque capita hominum quae compererant. Haec Alexandriae pagani respicientes, et opprobrium non ferentes, ira succensi sunt; et omne quod ad praesens invenerunt, arma judicantes, impetu contra Christianos facto, multos interemerunt, alios gladiis, alios fustibus aut lapidibus, alios funibus strangulantes, quosdam etiam crucifigentes ad sanctae crucis injuriam, plurimos diversis vulneribus (1035D)affligentes. Et ita gestum est, ut neque proximis parcerent, sed philosophus philosophum percussit, et frater fratrem, pater filios et parentes, et invicem in sua nece grassati sunt. Quamobrem Christiani eumdem locum purgare quieverunt. SOCRATES, lib. III, cap. 2, p. 170. 286

CAPUT IX. Quomodo Alexandrinus Georgius sit exstinctus. Interea cum judices denuntiassent mortuum fuisse Constantium et imperare Julianum, seditionem fecit in Alexandria populus paganorum, et impetu facto super Georgium, vinculis eum alligaverunt. Quem post paululum venientes ad carcerem peremerunt, ejusque cadaver imponentes camelo, a mane usque (1036A)ad vesperam per totam portaverunt [ ms. Santheod., pompaverunt] civitatem, et circa sero concremaverunt. Multi ferunt Arianorum, quod ab amatoribus Athanasii id factum sit; sed ego reor indubitanter hoc fecisse gentiles, cum utique et querelas haberent adversus eum propter idola et templorum injurias, prohibitionemque solemnitatum. Quod etiam Julianus sic se habuisse testatur per litteras ad Alexandrinos missas, in quibus culpat eos poenamque relaxat, quasi propter reverentiam Serapis, quem civitatis conservatorem dicit, et Alexandri conditoris ejus, necnon Juliani avunculi sui, in paganitate devoti et Christianos nimis odientis. SOZOMEN., lib. V, cap. 7, p. 603.

CAPUT X. Quomodo Julianus (avunculus Juliani Apostatae) ecclesias clauserit et ecclesiae ornamenta diripuerit. (1036B) Dicitur enim quia studium habuerit ut in thesauros imperatorios plurima et pretiosa Ecclesiae Antiochenae vasa reconderet, et quia clausisset ecclesias, et universos clericos effugasset, et solum tunc Theodoritum stetisse presbyterum. Quem cum tanquam vasorum custodem comprehensum crudeliter sauciasset, novissime gladio praecepit occidi. Qui fortiter inter universa tormenta respondit, et pro dogmatis confessione [ ms. Lyr., defensione] devicit. Cumque universa Deo dicata vasa et pallia collegisset, projiciens haec in terram, contumeliis et injuriis, ut voluit, agens Christum, super ea etiam sedit, et cumulum auxit injuriarum. Moxque verenda ejus et loca femoribus (1036C)circumposita feruntur esse percussa, et ad tantam pervenit usque putredinem, ut vermes crearet, medicis laborantibus nec valentibus vincere passionem. Conficiebantur enim omnimoda pretiosaque medicamina ex pinguibus volatilibus, ut eorum crassitudine corrupta et putrida membra linirentur. Hoc facto vermes ad superficiem provocabant, quia in profundo ebullientes, vivas discerpebant carnes. Et donec moreretur, non fuit ab hac passione securus. Hoc itaque claruit divina indignatione gestum, cum etiam custodes imperialium thesaurorum, et alii plurimi adversus ecclesias insurgentes, inopinata et miseranda morte defuncti sunt, quasi superna indignatione damnati. SOZOMEN., lib. V, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 604.

CAPUT XI. De Eusebio, Nectario et Zenone martyribus. (1036D) His dictis, tempus est ut memoriam faciamus Eusebii, Nectarii et Zenonis fratrum Christianorum, contra quos odium exercentes populi Gazaeorum, domi celatos et comprehensos, vinculisque traditos atque flagellatos, postea convenientes in theatrum, adversus eos clamare coeperunt, quasi eorum templa destruxissent et in injurias paganorum praeterito tempore multa gessissent. Cumque alterutros, ut vulgi moris est, excitarent, concurrentes ad carcerem, et educentes eos crudeliter occiderunt, nunc in terra pronos, nunc supinos trahentes, atque percutientes, et vulnerantes lignis, lapidibus atque fustibus. Audivi (1037A)namque etiam mulieres egressas, et cum radiis telarum eorum corpora vulnerasse; et cocos publicos, alios aquam, alios ferventes ollas fudisse super eos, alios subulis eorum membra perforasse. Cumque eos dilacerassent capitaque fregissent, ita ut cerebrum in terra jaceret, deduxerunt ante urbem, ubi solebant mortua jumenta projicere: ibique eorum corpora concremantes, ossa quae remanserant inter cadavera camelorum et asinorum permiscuerunt, ne possent facile reperiri; quod non diu latuit. Quaedam namque mulier Christiana, non tamen de Gaza, divino praecepto per noctem ea colligens et in urnam recondens, Zenoni eorum consobrino servanda contradidit. Deus enim per visum mulieri revelavit hunc virum: ei namque crat ignotus, et nuper habita persecutione (1037B)celabatur. Hoc ergo modo per mulierem reliquias eorum accepit et interim domi servavit. Cumque is ejusdem Ecclesiae suscepisset episcopatum imperante Theodosio, fabricata basilica ante civitatem, et altare fixo, ossa martyrum collocavit juxta confessorem Nestorem. Qui dum in vita sua cum istis suis proximis habitaret, cum martyribus comprehensus a populo, vinculis eorum flagellisque participatus est. Is enim, dum traheretur, habens pulcherrimum corpus, ad miserationem persecutores adduxit. Quem ante portas semivivum, morti tamen proximum projecerunt. Hunc colligentes quidam, Zenoni detulerunt; apud quem, dum curaretur, defunctus est. SOZOMEN., lib. V, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 9, v. 605.

CAPUT XII. De Hilarione monacho, et crudelitate Heliopolitanorum et Arethusiorum contra Christianos, et de Marco episcopo ejusque martyrio. (1037C) Inter haec autem dum Hilarionem monachum Gazaei requirerent, fugit in Siciliam: ubi ligna de montibus colligens, et in civitate vendens, et propriis humeris portans, transigebat quotidianam vitam. Cumque ejus illic virtus fuisset patefacta per daemones, venit in Dalmatias; ibique virtute divina plurima miracula faciebat, ita ut etiam mare, quod quaedam occupaverat loca, sua oratione repelleret. Sed etiam 287 hinc rursus abscessit, quia ubi laudabatur habitare declinabat: demutando loca cunctis esse studebat incertus, ut opinionem suam crebra migratione (1037D)destrueret. Novissime vero dum navigaret Cyprum, venit in Paphum: invitatusque ab episcopo Paphi, dilexit locum, et circa praedium Charybdim nuncupatum philosophatus est; quem ut martyr non esset fuga prohibuit. Fugiebat enim, quia praeceptum divinum est non exspectare persecutores. Nam qui in persecutione comprehenduntur, fortiter ferre jubentur. Gazaei siquidem et Alexandrini contra Christianos talia gessisse noscuntur. Sed Heliopolitani et Arethusii Syriam habitantes, ad tantam venere crudelitatem, sicut illorum temporum homines explanaverunt, ut sacras virgines insolitas a populo videri, publice nudatas stare cogerent in theatro. Quas primo irriserunt, postea totonderunt, novissime per medium sectas, porcos, ut eas comederent, provocabant. (1038A)Ut ergo reor, Heliopolitas ad crudelitatem sacrarum virginum res illa perduxit, eo quod paterna consuetudo qua fornicabantur eorum virgines antequam nuberent, prohibita videretur. Constantinus enim, destructo in ea civitate Veneris templo, primus apud eos construxit ecclesiam, et consuetas fornicationes lege prohibuit exerceri. Arethusii vero Marcum suae civitatis episcopum, senem, vita et conversatione reverendum, mirabili morte peremerunt. Hunc enim etiam prius habuerunt odiosum, eo quod Constantii temporibus, ut paganos ad Christianitatem reduceret, templum eorum ornatissimum pretiosissimumque destruxerit. Cumque Julianus imperasset, motus in eum est, et praecepit ut aut aestimationem templi redderet, aut id rursus aedificaret. Et dum (1038B)utrumque impossibile foret Christianis simul et sacerdoti, primo fugit secundum evangelicam legem; postea vero cum multi propter eum periculis et necessitatibus subderentur, de fuga reversus est, et sponte semetipsum populo, quod vellent in eum exercere, contradidit. Qui dum laudare philosophum debuissent, credentes potius contemptorem, irruentes in cum, et per singulas plateas trahentes, ejus capillos et membra dilacerabant viri simul et feminae; ita ut subtilibus restibus ejus aures abscinderent. Verum infantes apud magistros positi deludebant ei, alapis caedentes, et graphiis sine aliqua parcitate pungentes. Quem etiam in cunicula deposuere fetentia. Cumque adhuc respiraret, eum ex melle et liquamine perungentes, et in sportam mittentes appenderunt in aere. (1038C)Dicitur ergo quia tunc vespis et apibus ipsum contingentibus, et carne ejus vescentibus, dixerit Arethusiis: quia ipse quidem esset excelsus, illos vero videret in humili constitutos; sed postea hoc etiam ipsos fore passuros. SOZOMEN., lib. V, cap. 9. Edit. Christ. Vales. c. 10, p. 607.

Hoc igitur agentes, cogebant eum ut templum reaedificaret, aut ut daret impensas. Quod dum non faceret, putantes pauperem, vel medietatem petebant pecuniarum: novissime vel paucum aliquid exigebant. Quibus ait: Nec unum obolum pro omnibus dabo. Sic igitur superati, ab ejus se suspendere suppliciis. THEODORETUS, lib. III, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 131.

Sermo fertur quia tunc praefectus praecipue paganus (1038D)fuerit admiratus Marci constantiam, et ad principem veniens quereretur: dicens esse verecundum ut in uno sene tanta tormenta committerentur; et Christianos, dum talia paterentur, fieri gloriosos, se vero magis esse opprobrio. Marcus ergo tali est fine coronatus. SOZOMEN., lib. V, cap. 9. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 609.

CAPUT XIII. De Macedonio, Theodulo et Tatiano martyribus. Eodem tempore Macedonius quoque, Theodulus et Tatianus Phryges martyrii pignora consecuti sunt. Nam dum in Meroe civitate Phrygiae templum aperuisset provinciae judex, et longo tempore plenum ruderibus emundaret, ingredientes isti per noctem, (1039A)idola contriverunt. Cumque propter hoc multi comprehensi ad supplicium ducerentur, illi semetipsos innotuerunt. Quos dum judex, quasi habita satisfactione delictorum, nollet occidere, populis clamantibus, vario tormentorum genere castigavit. Novissime vero in craticula superpositos ardere praecepit. Cumque cremarentur: Si assis, inquiunt, carnibus, o Amati, delectaris (sic enim vocabatur judex), altera latera ignibus objice: ne dum comedere coeperis, carnes semicrudas invenias. Et isti ergo fortissimo certamine devicerunt. Aiunt itaque Busyrim in Ancyra Galatiae clarissimam, fortissimamque habuisse confessionem, cum fuisset in haeresi quae vocatur Enoratistarum, id est Abstinentium. Hunc enim, dum judex comprehendisset quasi contra paganos insilientem, (1039B)torquere volebat in publico; jussitque ut appenderetur in ligno. Tunc Busyris extensis cito manibus supra caput, nudavit latera: dicens non opus esse ut ministri appendentes eum, deponentesque laborarent, cum esset ipse pronus ad poenam quam vellent exercere, et latera sua tortoribus praepararet. Miratusque ejus promissionem judex, rei experimento magis obstupuit. Nam dum ungulae ferreae ejus latera vehementius exararent: donec judici placuisset, sustinuit manus extensas, et plagas cum alacritate suscepit. Post haec autem reductus in vincula quiescebat. Porro post paululum, morte nuntiata Juliani, usque ad Theodosii principatum vixit; et in Ecclesia catholica, acta poenitentia prioris haereseos, conversatus est. SOZOMEN., lib. V, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 610.

CAPUT XIV. De Basilio martyre et Eupsychio. (1039C) In illo siquidem tempore ferunt vitam finisse martyrio Basilium Ecclesiae Ancyranae presbyterum, et Eupsychium Caesariensem Cappadociae, ducta nuper uxore, dum adhuc quasi sponsus esse videretur. Eupsychius enim peremptus est propter Fortunae templum, quod, sicuti jam diximus, dirutum fuerat; et in communi Caesarienses iram principis sunt experti, et alii quidem morte, alii fuga mulctati sunt. Basilius autem studiosus vir, circa dogmata probatus, dum vixit Constantius, restitit Arianis. Et propterea Eudoxii decreto ab ordine est remotus ecclesiastico. (1039D)Cum vero Julianus tenuisset imperium, Christianos publice commonebat, ut proprium dogma servarent, nec paganorum superstitione macularentur, 288 honoresque collatos a principe pro nihilo judicarent, temporales utique, et perpetuae damnationis auctores. Propterea ergo in suspicionem et odium veniens paganorum, quoniam publice sacrificantes inspiciens stabat, et ingemiscens orabat atque clamabat, ne ullus Christianorum hujusmodi errore teneretur obnoxius; comprehensus et traditus provinciae judici, multaque tormenta fortiter sustinens, martyrio coronatus est. Haec ergo colligens sub uno retuli, licet diversi anni vel dies eorum videantur esse martyrii. SOZOMEN., lib. V, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 611.

CAPUT XV. Quae in Gaza contra Christianos crudeliter sint commissa, et in Sebastia, et in Phoenice. (1040A) Quae enim idolorum seductionibus subditi tempore illo commiserint, multa quidem sunt, et propriis libris egentia; sed ego ex multis pauca narrabo. In Ascalonia siquidem et Gaza, virorum sacerdotio dignorum, et mulierum virginitatis conversatione pollentium, dividentes uteros, et hordeo cumulantes, exposuerunt comestioni porcorum. In Sebastia vero, quae est ejusdem provinciae civitas, Joannis Baptistae sepulcrum aperuerunt ignique tradiderunt, ossa vero ac pulverem disperserunt. Porro scelus quod in Phoenice commiserunt, quis poterit vel dicere sine lacrymis vel audire? In Heliopoli enim, quae est circa (1040B)Libanum, erat quidam diaconus, nomine Cyrillus. Is, imperante Constantio, succensus zelo divino, multa idola quae ibi adorabantur contrivit et igni cremavit. Cujus actionis memores nec nominandi viri, non solum peremerunt eum, sed etiam secantes ventrem, ex ejus jecore comederunt. Qui tamen omnium inspectorem Deum non potuerunt effugere, sed dignas reddiderunt sua praesumptione poenas. Quicunque enim illo scelere participati sunt, dentibus caruerunt, et facti omnes elingues sunt; nam et ipsae linguae pariter defluxerunt, consumptae putredine. Perdiderunt etiam visum, et passionibus suis virtutem praedicaverunt omnibus pietatis. THEODORETUS, lib. III, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 129.

CAPUT XVI. De simulacro Androgyno a paganis in ecclesia constituto. (1040C) In Emesa vero, quae est in ejus confinio civitatis, Dionysio γυνίδι, id est Baccho muliebri, ecclesiam quae Deo nuper fuerat aedificata, dedicaverunt; et ad derisionem simulacrum illic statuentes, Androgynum, id est, quod virum monstraret ac feminam. In Dorostolo vero, insigni Thraciae civitate, Aemilianus invictissimus decertator, a Capitolino universae Thraciae judice igni traditus est. Porro Marci Arethusii episcopi gesta vel passio Aeschyli et Sophoclis concione [ ed. V., contentione] noscitur indigere, ut digne actus illius tragoediae ordine recitentur. THEODORETUS, lib. III, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 130.

CAPUT XVII. De legibus quas Julianus contra Christianos posuit. (1040D) Innumera quoque alia in omni terra et mari ab impiis contra pios illo tempore sunt commissa. Tunc igitur aperte Deo odibilis imperator contra pietatem ponebat leges; et primum quidem interdixit Galilaeorum filiis (sic enim Salvatoris nostri cultores denominabat) poetarum, et rhetorum, atque philosophorum legere disciplinas. Propriis, inquit, pennis, secundum proverbium, vulneramur. Ex nostris enim armati conscriptionibus contra nos bella suscipiunt. Post hanc aliam posuit legem, praecipiens Galilaeos expelli militiis. THEODORETUS, lib. III, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 131.

CAPUT XVIII. De reditu Athanasii ad Alexandriam. (1041A) Igitur Athanasium de fuga remeantem Alexandrinorum populus libenter excepit. Expuleruntque ecclesiis Arianos, et Athanasio septa venerabilia tradiderunt. Verum Ariani in domibus ignobilibus se colligentes, in loco Georgii Lucium habuerunt. SOCRATES, lib. III, cap. 4, p. 173.

CAPUT XIX. De Lucifero et Eusebio. Ea siquidem tempestate Lucifer Caralensis et Eusebius Vercellensis episcopi, imperatoris jussione ab exsilio revocantur. Utrique enim ultra Thebaidis terminos ab exsilio remeantes, tractabant quemadmodum corruptam Ecclesiae regulam repararent. Placuit (1041B)igitur ut Lucifer quidem ad Antiochiam Syriae perveniret, Eusebius Alexandriam; ut una cum Athanasio, facto consilio, Ecclesiae dogmata repararent. Lucifer tamen misit in locum suum diaconem, per quem professus est ratum se habiturum quod esset, concilio ordinante, constitutum. Ipse autem veniens Antiochiam, fluctuantem invenit Ecclesiam; erat enim inter se turba divisa, et non tantum haeresis Ariana, quae erat sub Euzoio, dividebat Ecclesiam; sed etiam Meletii sequaces, studium habentes circa suum praesulem, a suis consortibus recesserunt. Tunc ergo Lucifer ordinans eis Paulinum episcopum, rursus abscessit. Eusebius autem veniens Alexandriam, cum Athanasio concilium celebravit. SOCRATES, lib. III, cap. 4 et 5. Edit. Christ. Vales. cap. 5 et 6, p. 173.

CAPUT XX. De concilio apud Alexandriam cum Athanasio celebrato. (1041C) Conveneruntque ex diversis civitatibus episcopi, et de maximis necessariisque rebus habuere tractatum. Ubi etiam de sancti Spiritus divinitate tractantes, eum in consubstantiali 289 Trinitate comprehenderunt. Et Verbum inhumanatum non solum carne, sed etiam anima declararunt, sicut olim viris ecclesiasticis complacuerat. Non enim novam religionem in Ecclesiam introduxerunt, sed quam ab initio ecclesiastica traditio docuit Christianos. Sic enim omnes antiqui ex hoc habita hujus disputatione sermonis, scripturam nobis probatissimam reliquerunt. Nam Irenaeus, et Clemens, et Apollinarius Hierapolites, et Serapio Antiochenae praesul Ecclesiae animatum eum qui inhumanatus (1041D)est, in suis sermonibus sunt professi. Nec non et per Beryllum episcopum Philadelphiae, in Arabia constitutae, facta synodus, scribens ad eumdem Beryllum haec ipsa contradidit. Sed etiam Origenes ubique in suis libris animatum nominavit eum, qui est inhumanatus: proprie tamen nonus tomus ejus in Genesim hoc sacramentum congruenter exponit: ubi Adam quidem Christum, Evam vero Ecclesiam latius explanavit. Horum itaque dictorum digni sunt testes sanctus Pamphilus et, qui ex eo habebat cognomen, Eusebius. Ambo namque et communiter Origenis vitam commendantes, et ejus adversariis resistentes, insignibusque libris satisfactionem pro eo componentes, non primum Origenem ad hanc disputationem (1042A)venisse dicunt, sed mysticam Ecclesiae interpretatum fuisse traditionem. At illi qui Alexandriam convenerunt, non sine subtili investigatione quaestionem de substantia et subsistentia reliquerunt. Osius namque Cordubae, Hispaniae praesul, de quo jam sermo prolatus est, praemissus ab imperatore Constantino, ut flammam tunc ab Ario excitatam exstingueret, etiam Sabellii Libyensis dogma destruxit, de substantia ac subsistentia habuit quaestionem. SOCRATES, lib. III, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 174.

Interea plurimi episcopi in Alexandria congregati cum Athanasio et Eusebio Nicaeni concilii constituta roboraverunt; et consubstantialem Patri ac Filio Spiritum sanctum sunt confessi, Trinitatemque nominaverunt, et quoniam de substantia et subsistentia (1042B)quaestio turbabat Ecclesias, sapienter decretum est ut his nominibus contra Sabellianos solos utamur: ne nominum inopia idem putetur esse subsistentia quod substantia. SOZOMEN., lib. V, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 612.

CAPUT XXI. De differentia substantiae et subsistentiae. Haec quidem tunc synodus. Nos autem de substantia et subsistentia, si quid novimus, absurdum non est breviter indicare. Igitur qui Helladicam explanavere prudentiam, οὐσία, substantiam quidem diverso modo definierunt, ὑποστάσεως, id est subsistentiae, neque sermonem quidem fecerunt ullum. Irenaeus autem grammaticus in libro ubi verba per litteram colligit, etiam barbarum vocat hoc verbum, neque apud aliquos antiquorum dictum, et vel si alieubi sit (1042C)inventum, non hoc indicare quod nunc intelligitur. Nam apud Sophoclem in Phoenica locum insidiarum significare subsistentiam meminit. Apud Menandrum veluti faeces quae ex vino colliguntur in dolio, subsistentiam designare dicit. Sciendum tamen quia licet antiqui philosophi hunc sermonem reliquerint, tamen juniores philosophorum pro substantia, subsistentiae sermone sunt usi. Substantiae vero definitionem diversis modis explanaverunt. Si ergo definitione substantia circumscribitur, quomodo in Deo, qui non potest comprehendi, proprie hoc uti sermone poterimus? Verum Evagrius in Monachico libro petulanter quidem et inconsiderate de Deo disputandum esse prohibuit. Definiri vero Divinitatem modis omnibus (1042D)interdicit. Ait enim rerum compositarum esse definitiones. Is itaque sic ait: Omnis, inquit, propositio aut genus habet quod praedicatur: aut speciem, aut differentiam, aut proprium, aut accidens, aut ex his compositam orationem. Sed nihil in sancta Trinitate horum quae dicta sunt poterit comprehendi: igitur quod ineffabile est ratione taciturnitatis adoretur. Haec quidem Evagrius. Nos autem licet facta digressione haec dixisse videamur, tamen tanquam utilem historiae causam nos retulisse non poenitet. SOCRATES, lib. III, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 7, p. 176.

CAPUT XXII. Pars libri Athanasii de Satisfactione fugae. Verum Athanasius librum de Satisfactione fugae (1043A)olim a se conscriptum tunc eis praesentibus legit; cujus partes utiles, et quae prosint hic intexens, totum librum multorum versuum quaerere et legere studiosos admoneo. Ait enim: Ecce hujusmodi sunt praesumptiones impiorum, haec agentes, nec erubescentes. In quibus primum contra nos mala sunt machinati, hactenus accusant, quoniam manus eorum praeparatas necibus declinare potuimus; et amarissime potius ingemiscunt, quoniam nos penitus amputare nequiverunt; et improperant timoris causam, ignorantes quia dum hoc submurmurant, in semetipsos magis retorquent culpam. Nam si fugere malum est, persequi multo deterius. Hic quidem ne moriatur absconditur; hic autem persequitur ut occidat. Et ut fugiatur quidem scriptum est: qui autem quaerit occidere, (1043B)praevaricatur legem, et magis ipse fugiendi praebet occasionem. Si ergo fugam improperant persequentes, erubescant potius semetipsos. Quiescant insidiari, et quiescunt continuo fugientes. Sed a calliditate non desinunt sua, et comprehendere omni virtute festinant: scientes quia fuga persecutionem patientium judicium [ ms., indicium] est maximum persequentium. Nullus enim mitem atque clementem fugit aliquando, sed magis ferocem simul et callidum. Omnis enim qui gemebat et vexabatur a Saul, fugiebat et veniebat ad David (I Reg. XXII, 2). Sed isti propterea eos qui abscondunt se, interimere student, ne ipsorum malitiam videantur arguere. Qui etiam in hac parte caecantur. Nam quanto fuga manifestior est, tanto amplius eorum insidiis neces exsiliaque (1043C)commissa omnibus sunt aperta. Nam sive perimant, mors contra eos semper exclamat; sive rursus exsilia minentur, ubique ipsi contra se mali memoriam destinare noscuntur. Et siquidem sanam haberent mentem, viderent semetipsos in his esse constrictos, seque in consiliis suis offendere. Sed quoniam sapere perdiderunt, propterea persecutione decipiuntur; et quaerentes occidere, suam non contemplantur impietatem. Nam si derogant eis qui fugiunt, 290 quaerentes occidere; quid faciant cum vident Jacob fugientem Esau fratrem suum (Gen. XXVII, 44), et Moysen in Madian descendisse propter Pharaonis timorem (Exod. II, 15)? Quomodo satisfacient fugienti David Saul, qui in domum misit ut interimeret eum, dum absconsus fuisset in spelunca (I Reg. XIX, 11, (1043D)et XXIV, 4), et mutasset vultum suum, donec declinaret ab Abimelech, ob quam causam inimicorum evasit insidias (Ibid. XXI, 13)? Quid dicant isti qui omnia proferunt petulanter, videntes maximum Heliam in oratione quidem mortuum suscitasse; et tamen absconsum propter Achab, et fugisse propter insidias Jezabel? Tunc etiam quaesiti filii prophetarum celati sunt, latentes in speluncis apud Abdiam (III Reg. XVII, 22, et XIX, 3). Sed si haec tanquam vetera non legerunt, saltem memoriam habeant Evangeliorum. Nam et discipuli propter metum Judaeorum recesserunt, celantes semetipsos (Act. VIII, 1); et Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus, de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit (II Cor. XI, 33). Haec igitur de sanctis viris (1044A)Scriptura dicente, quam putas excusationem suae petulantiae poterunt invenire? Sive ergo timorem improperent, contra semetipsos tanquam vesani loquuntur; sive contra voluntatem Dei hoc dicant fieri, Scripturarum divinarum videntur penitus inexperti. Nam in lege (Num. XXXV, 9) praeceptum fuit ut deputarentur etiam civitates ad fugam; quatenus hi qui quaerebantur ad mortem, quoquomodo liberari potuissent. In novissimo vero tempore saeculorum veniens ipsum, quod Moysi locutum est, Patris Verbum, rursus hoc dedit mandatum, dicens: Cum persecuti vos fuerint in hac civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Et post pauca dicit: Cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit intelligat: (1044B)tunc qui in Judaea sunt fugiant in montana, et qui in tecto est non descendat tollere aliquid de domo sua; qui in agro, non revertatur tollere vestes suas (Ibid., XXIV, 15, 16, 17, 18). Haec enim scientes sancti, hujusmodi habuerunt conversationis modum. Quae enim nunc praecepit Dominus, haec etiam ante incarnatam sui praesentiam in sanctis locutus est. Et hic est hominum terminus ad perfectionem ducens, ut quod Deus jubet, hoc faciant. Propterea et ipsum Verbum propter nos humanatum, cum quaereretur, sicuti nos ipsi, abscondi dignatum est (Joan. VIII, 59); et iterum cum persecutionem pateretur, fugit et ab insidiis declinavit (Joan. XI, 54). Decebat enim eum, sicuti famem et sitim, etiam hoc pati, et hoc modo ostendere semetipsum humanatum. Ab initio siquidem (1044C)mox homo factus est; cum esset parvulus ipse per angelum mandavit Joseph: Surgens sume puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Futurus est enim Herodes quaerere animam pueri (Matth. II, 13). Mortuo quoque Herode, videtur propter Archelaum filium ejus in Nazareth fugisse. Et quando jam etiam Deum semetipsum innotescebat, et manum aridam restituerat sanam; et Pharisaei quidem egredientes concilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent: Jesus autem sciens discessit inde (Matth. XII, 14, 15). Nam et quando Lazarum suscitavit a mortuis: Ab illo, inquit, die cogitaverunt, ut occiderent eum. Jesus ergo jam non palam ambulabat inter Judaeos, sed abiit inde in regionem juxta desertum (Joan. XI, 53, 54). Deinde Salvatore dicente: Antequam Abraham fieret (1044D)ego sum. Judaei quidem tulerunt lapides ut mitterent super eum. Jesus autem absconsus est, et exivit de templo. Et transiens per medium eorum, abiit (Joan. VIII, 58, 59; Luc. IV, 24), et ita discessit. Putas haec videntes, magis autem audientes, cum non videant, quomodo secundum quod scriptum est, non debeant igne comburi, quoniam contraria his quae Dominus facit et docet, cogitant et loquuntur? Nam quando Joannes martyrium sustinuit ejusque corpus sepeliere discipuli, audiens Jesus, discessit inde in navem ad deserti locum seorsum (Matth. XIV, 13). Dominus itaque haec faciens, ita docebat. Sed utinam isti vel sic erubescerent, et usque ad homines suam petulantiam declararent, et non magis ac magis insanientes viderentur etiam ipsum arguere Salvatorem, (1045A)contra eum utique blasphemias mittentes [ ed., meditantes]. Sed neque vesanorum quilibet eos poterit sustinere, cum arguantur nec Evangelia quidem ipsa nosse. Est enim occasio nostrae discessionis et fugae rationabilis atque vera, quam in Salvatore quidem evangelistae positam memorarunt. Nos autem etiam in sanctis viris oportet talia cogitare. Nam ea quae de Salvatore humano modo conscripta sunt, eadem communiter humano generi deputantur. Quae nostra sunt ille suscepit, et passiones nostrae infirmitatis ostendit. Quod Joannes ita conscripsit: Quaerebant ergo eum tenere, et nullus misit in eum manus, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VII, 30). Nam antequam haec venirent, dicebat ipse matri: Nondum venit hora mea (Joan. II, 4). Et eis qui fratres ejus (1045B)appellabantur ait: Meum tempus nondum venit (Joan. VII, 6). Rursus autem tempore passionis discipulis dicebat: Dormite jam et requiescite. Ecce enim appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum (Matth. XXVI, 45). Sed neque antequam veniret tempus, teneri se passus est, neque cum venisset tempus absconsus est, sed etiam semetipsum tradidit adversariis. Sic et beati martyres in persecutionibus temporalibus custodiebant semetipsos, et dum quaererentur, per latibula fugiebant; cum vero invenirentur, martyrio se subdebant. Haec de Athanasio retulisse sufficiat. SOCRATES, lib. III, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 176.

CAPUT XXXIII. Quia Eusebius veniens Antiochiam propter Paulinum, et divisum videns populum fuerit indignatus. (1045C) Eusebius interea Vercellensis episcopus repente postmodum ab Alexandria venit ad Antiochiam, et inveniens Paulinum a Lucifero consecratum, plebemque divisam, Meletiique sequaces missas facientes seorsum, valde commotus est, quia factae ordinationi non universi consenserant; reprehenditque apud semetipsum quod gestum est, et pro reverentia Luciferi, habita taciturnitate discessit: promittens in conventu episcoporum quae gesta fuerant emendanda: habens tamen curam maximam, eos unire non potuit. Inter haec etiam Meletius ab exsilio remeavit; inveniensque seorsum celebrare collectas socios suos, praesidebat eis; sed ecclesias quidem obtinebat Euzoius, Ariani dogmatis praesul. Porro Paulinus unam (1045D)tantummodo parvam intra civitatem detinebat ecclesiam, ex qua eum Euzoius pro sui reverentia non ejecit. Meletius autem extra civitatis portas solemnia celebrabat. Tunc igitur hoc modo de Antiochia discessit Eusebius. Verum Lucifer sentiens non suscipere Eusebium 291 ejus ordinationem, hoc putavit injuriosum, ac vehementer irascebatur, et communicare declinabat Eusebio. Sed etiam quae synodo placuerant, per contentionem reprobare nitebatur. Haec dum inter eos tristitiae tempore gererentur, multos ab Ecclesia removerunt, et denuo altera Luciferianorum haeresis est exorta. Sed Lucifer iram suam nequaquam complere praevaluit; erat enim confessionibus suis obstrictus, dum per suum diaconem promisisset (1046A)ratum se habiturum quod fuisset a concilio definitum. Quapropter ipse quidem Ecclesiae tenens fidem, in Sardiniam ad proprium remeavit thronum. Hi vero qui prius cum eo contristati fuerant, hactenus ab Ecclesia segregantur. Verum Eusebius adinstar optimi medici iter faciens per Orientem, infirmos fide recreabat, imbuens atque docens praedicationibus ecclesiasticis universos. Hinc transiens venit in Illyricum; et inde rursus Italiam peragrans, haec ipsa pronuntiabat. SOCRATES, lib. III, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 180.

CAPUT XXIV. De Hilario Pictaviensi. Verum Hilarius Pictaviensis secundae Aquitaniae pontifex, rectae fidei dogmata dudum praeseminaverat (1046B)tam Italis quam Gallicanis episcopis, quippe cum primus ab exsilio remeasset ( An. Dom. 364). Uterque ergo fortiter in fide laboraverunt. Sed Hilarius tanquam disertus suis libris satisfactionem de Trinitatis consubstantialitate conscripsit. Quibus hoc sufficienter exposuit, et vehementer Arianorum dogma destruxit. Haec itaque post breve eorum exsilii tempus celebrata noscuntur. SOCRATES, lib. III, cap. 8; edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 181.

CAPUT XXV. De Macedonianis. Ea siquidem tempestate Macedonii sectatores, et Eleusii, Eustathii, atque Sophronii, omnes ab uno Macedonio nuncupati sunt, conciliaque frequentia faciebant. Et convocantes qui in Seleucia eos secuti (1046C)fuerant, anathematizaverunt alterius partis episcopos, id est consentientes Acacio; fidemque Ariminensis concilii respuentes, ea magis quae fuerant recitata apud Seleuciam et apud Antiochiam exposita firmaverunt. Qui dum requisiti fuissent ab aliquibus dicentibus: Vos, qui nunc Macedoniani vocamini, si aliud sapitis quam sectatores Acacii, cur eorum hactenus, tanquam eadem sapientium estis communione participati? Ita venenose responderunt per Sophronium Pompeiopoleos Paphlagonensem episcopum. Occidentales, inquit, in consubstantialitate languebant. Aetius autem per Orientem secundum substantiam dissimilitudinem praedicabat; et erant utraque prava, cum hi quidem inordinate divisas substantias Patris, et Filii, consubstantialitatis nomine copularent; ille (1046D)vero a natura Patris naturam Filii aperte divideret, credens semetipsum pie praedicare dissimilem esse Patri Filium per substantiam. His ergo ita putantibus, media via nobis veritatem pietatis habere complacuit. Hoc itaque modo quaerentibus satisfacere nitebantur. SOCRATES, lib. III, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 182.

CAPUT XXVI. Quia Julianus quoque persecutus sit Athanasium. Igitur imperator audiens Athanasium, in Alexandrinorum Ecclesia constitutum, licite populo praedicare, multosque paganorum ad Christianitatem fuisse conversos, cum jussit exire de civitate ( An. Dom. 365). Qui si maneret, damna maxima cum sustinere (1047A)praecepit: occasionem crimmis in eum inveniens, quia dum prioris principis tempore fuisset fuga mulctatus, non ejus jussione episcopalem receperat sedem. Quamobrem secundum imperatoris praecepta se praeparabat ad fugam. Videns autem circa se Christianorum populum lacrymantem: Habetote, inquit, filioli, fiduciam: nubes est, et cito pertransiet. Hoc dicto, valefecit; et diligentibus amicis commisit Ecclesiam, atque ab Alexandrina civitate discessit. SOZOMEN., lib. V, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15, pag. 615.

CAPUT XXVII. Quomodo Julianus foverit Cyzicum propter paganitatis cultum. Interea Cyzicenis legatione fungentibus apud principem (1047B)de propriis rebus et paganorum restitutione templorum, laudans eos propter sacrorum curam, quae postulaverant universa concessit. Eleusium autem ejus civitatis removit episcopum, veluti vastatorem templorum; et quia viduarum pabula sacrarumque virginum monasteria constituerat; paganisque suaserat ut, paternam religionem relinquentes, ad Christiana dogmata se conferrent. Interdixit etiam Christianis peregrinis ne venirent ad Cyzicum: credens quia religionis causa excitarent seditiones, eosque alii ejus civitatis Christiani foverent. Et publici simul opifices artificesque monetae, qui in duas erant divisi partes principum praeceptione priscorum, cum uxoribus atque liberis Cyzicum habitare sunt jussi. Hi enim singulis annis certam oblationem publico (1047C)conferebant: alii quidem militum chlamydes, alii vero pecunias novas. Cum igitur modis omnibus placuisset Juliano ritum constituere paganorum, vim quidem inferre atque tormenta populis sacrificare nolentibus fatuum judicavit. Sed hoc tantummodo praecepit, ut per singulas civitates numerus eorum conscriberetur: quos tamen nequaquam aut orare prohibuit. Sciebat enim quia non posset ulla necessitas suspendere quod voluntas spontanea suggessisset. Porro clericos et Ecclesiarum praesules a civitatibus suspendere festinabat, studens ut eorum absentia paulatim solveretur Ecclesia, neque sacrorum ministri, nec qui docerent, vel mysteriis participarentur, existerent; et per hoc longo tempore paterentur propriae religionis oblivionem. SOZOMEN., lib. V, cap. 14, (1047D)Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 615. 292

CAPUT XXVIII. De Tito Bostrensi episcopo. Bostrensibus itaque publica voce praecepit ut Titum suae tunc civitatis episcopum procul expellerent. Cumque jussisset hoc, clericisque minaretur, quasi ipsi facerent turbas in populo: tunc Titus libellum destinavit imperatori, contestans eum ac dicens quia inimica inter se esset turba paganorum atque Christianorum, et ejus suasione Christiani magis a seditione quiescerent. Quo facto, nisus est imperator ex hujusmodi verbis Tito inimicitias populi concitare: (1048A)scribens Bostrensibus, quia Titus eorum accusator fuisset, dicendo suis monitis, non sua voluntate populum a seditione cessasse; eumque velut hostem populo suadebat expellere. Non enim quod justum erat aut legitimum jubebat agi; sed odio religionis, verbis quidem culpare, operibus autem mala perficere contendebat. Quapropter per civitates et provincias Christiani diffugiebant. Hujus participes plurimi meorum fuere progenitorum. Simul et avus, qui de patre pagano natus, ipse cum tota domo, et qui erant ex genere Alaphionis, Christiani primo sunt facti in Bethelea, vico Gazensi nimium populoso, habentique templa antiqua, aedificiaque pulcherrima, et maxime Pantheon in civitatis arce locatum, eminens super omnem vicum. Quem locum (1048B)arbitror ex voce Syra et Graeca deorum habitaculum nominatum. Fertur itaque his omnibus fuisse Christianitatis auctorem Hilarionem monachum. Cum enim daemonio vexaretur Alaphion, diutius pagani atque Judaei incantationibus et lustrationibus apud eum usi, nihil illi prodesse potuerunt. Verum Hilarion solummodo Christi nomen invocans, daemonium effugavit, eumque in religionem Christianam repente transposuit. Floruit itaque meus avus in expositionibus et interpretationibus scripturarum nostrarum, quoniam erat ingeniosus scientiaque fulcitus, ita ut etiam arithmeticae artis esset experitus, ac propterea Ascalonitis et Gazensibus, et in circuitu Christianis valde gratissimus, tanquam religioni necessarius et ad solvendas dubitationes Scripturae divinae proficuus. (1048C)Primi siquidem isti in eo loco ecclesias et monasteria construxerunt, easque honestate atque hospitalitate peregrinorum et indigentium pariter ornaverunt. Ex quo genere usque ad nos fuerunt viri optimi, quos grandaevos juvenculus ipse conspexi. SOZOMEN., lib., V, cap. 14. Edit. Christ. Vales, cap. 15. p. 616.

CAPUT XXIX. Quod Julianus praecepit ut secundum Christianorum ritum etiam pagani orationes et eleemosynas facerent, et decimas templis offerrent, et caetera quae Christianis facere moris est adimplerent. Igitur imperator dudum studens paganitatem in omni sua ditione dilatari, graviter ferebat, videns Christianos potius approbari. Et templa quidem erant aperta, sacrificiaque paganorum per civitates secundum (1048D)voluntatem illius procedebant. Ipse autem aestuabat, ne fervor ejus Christianorum abundantia frustraretur. Et maxime pulsabatur, quia multorum sacerdotum suorum Christianas audiebat uxores, et filios, atque servos. Arbitratus autem Christianitatis statum ex vita bona et conversatione consistere, studuit ubique templa paganorum constructione et ordine Christianae religionis ornare, sedibus, atque processionibus, paganorumque dogmatibus, atque monitionibus. Lectores suae superstitionis instituit ad instar clericorum, ut et horas certas, et dies, et orationes solemniter celebrarent: praecipiens pariter habere [ haec vox forte delenda ] curam virorum atque (1049A)mulierum philosophari scientium, habitaculis peregrinorum et pauperum, aliaque providentia circa egenos exhibita, paganorum religionem componere, et pietatis habere nomen. Si quis autem sponte vel invitus peccaret, secundum traditionem Christianorum instituit ut post poenitentiam, mediocrem sustineret correctionem. Praecipue vero zelatus dicitur notas litterarum episcopalium, quibus solent alterutris scribentes commendare peregrines; et ubi proficiscuntur, et a quibus veniunt, modis omnibus indicare; et solatia promereri, tanquam noti et amici sint testimonio directi signaculi. Haec considerans festinabat ut pagani Christianorum assuescerent officiis. Sed quoniam multis incredibile est eum studia Christianorum sequi voluisse, non aliunde quam ex (1049B)ipsius imperatoris sermonibus est probandum. Hujusmodi enim Arsatio pontifici Galatiae scripta direxit.

Paganorum ritus nondum agitur secundum intentionem nostram, propter cultores ejus in negligentia positos. Nam deorum claritas, magnitudo atque sublimitas, omni ratione omnique spe major est. Sed propitii sint nostris mentibus dii propter negligentiam quam habemus; cum illorum providentia in parvo tempore tanta facta sit, quantam neque orare primitus quicunque praesumpserat. Cur ergo credimus hoc posse sufficere, neque respicimus quemadmodum superstitionem Christianorum auxerit cura peregrinorum, et circa sepulturas et mortuos multa solatia, honestaeque conversationis studia, non vera, sed ficta? Quas res, arbitror, apud nos debere sub veritate geri. Non itaque sat est te talem esse, sed omnes absolute (1049C)circa Galatiam sacerdotes, quos aut deprecare, aut ratione flecte, aut certe festinanter a sacerdotali ministerio remove, nisi diis cum conjugibus, et filiis, atque servis colla submiserint: non ferentes ulterius eorum servos, aut filios hoc facere contemnentes, aut Galilaeos impie contra deos agentes, et impietates pietatibus praeponentes. Deinde cunctos admone ut sacerdos neque ad spectacula procedat, neque in tabernis bibat, aut cuilibet arti, operibusve turpibus, aut impudentibus praesit. Qui obediunt honorentur: inobedientes expelle. Xenodochia constitue per singulas civitates, ut nostra peregrini clementia perfruantur: non tantum nostri, sed etiam extranei pecuniis indigentes. Et ut habeas unde fiat, interim decrevi singulis annis triginta millia modiorum tritici (1049D)per universam dari Galatiam, et sexaginta millia sextariorum vini. Horum quinta pars pauperibus in templis observantibus debet expendi, reliqua peregrinis indigentibus [ Ed. V, indigentibusque] distribui. Turpe namque est ut Judaeos quidem non abjiciant, sed potius nutriant 293 impii Galilaei et suos pariter, nec non etiam nostros; nostri vero nostrorum solatio deserantur. Quapropter doce etiam collationes facere paganos ad talia ministeria, paganorumque vicos offerre diis primitias frugum, eosque hujusmodi in benefactis institue, docens eos hoc opus olim fuisse nostrorum. Homerus enim hoc probat, introducens Eumaeum talia facientem. Nos ergo neque bona nostrorum imitamur; sed aliis permittimus negligentia (1050A)non confusi, magis autem deorum reverentiam respuentes. Si igitur haec te facientem ego cognovero, laetitia plenus ero. Praesides provinciarum rarius domi suscipe; frequenter eis scripta transmitte. Ingredientibus eis civitatem sacerdotum nullus occurrat; cumque ad templa venerint deorum, intra januas eos nemo praecedat militum forte aut praecedentium officiorum; sed qui voluerit subsequatur. Cum ad ipsum limen templi pervenerit, privatus existat. Tu enim, sicuti nosti, intus es judex. Hoc enim etiam sacra sanctio videtur exigere. Obedientes igitur pro veritate pii sunt; reluctantes vanae gloriae comprobantur. Quid enim patiatur, aut quod mereatur auxilium, qui matrem deorum propitiam habere noluerit? Qui ergo eam neglexerint, non solum sine (1050B)querela non erunt, sed etiam nostrae indignationis impetum sustinebunt: neque enim fas est ut illi parcatur qui deos habuerit inimicos. Suade siquidem eis, ut si mea volunt frui tuitione, omnes matri deorum studeant offerre culturam. SOZOMEN., lib. V, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 619.

CAPUT XXX. Quibus modis conatus est paganitatem extollere, et milites ad cultum idolorum inclinare. Haec itaque faciens imperator ad destructionem Christianorum, neque suadere hoc subjectis praevaluit, et aperte vim inferre palam erubuit. Inter haec, ut ad paganitatem milites insuesceret, studuit ad priscum schema reformare signum illud sublimius Romanorum quod Constantinus, sicuti praedictum est, (1050C)in crucis formam mutaverat. Verum in publicis imaginibus depingebat Jovem, quasi de coelo sibi coronam et purpuram deferentem; Mercurium et Martem in se respicientes, velut pro testimonio sapientis et fortis. Et hoc agebat in imaginibus, ut sub occasione imperii latenter adorarentur dii, et hoc modo subjecti, clanculo fallerentur. Arbitrabatur enim quia si hoc sponte eis imponeret, postea quae vellet impleret. Si vero respuentes agnosceret, venia sublata torqueret, tanquam circa Romanorum solemnia reluctantes, et in rempublicam atque ipsum imperium delinquentes. Pauci siquidem etiam poenis subditi cognoverunt dolum: quia, sicut moris erat, adorare noluerant. Turba vero, ut assolet, per ignorantiam simpliciter imagines adorabat. Quod tamen imperatori (1050D)nil profuit. Cumque multa excogitaret quibus paganorum ritus extolleret, invenit modum qui pluribus militibus Christianis clarae virtutis coronam dedit. Cum venisset itaque tempus quo imperialia milites solent dona accipere (hoc enim agitur plerumque die calendarum Januariarum, et natali principum et urbium regiarum), exquisivit quatenus eos simpliciter et ex prisca consuetudine fallere potuisset; jussit que ut unusquisque ad manum imperatoris accedentium, admonitus ab officiis, primo incensum offerret. Erat enim ante eum positum thus, et ara, secundum antiquam Romanorum solemnitatem. Tunc quidem alii licenter suam fortitudinem ostenderunt, et neque incensum offerre, neque donum accipere ab imperatore (1051A)sunt passi. Alii vero occasione legis et antiquitatis, ne mente quidem perceperunt quod commisere peccatum. Verum alii propter lucrum capti, aut timore turbati, seu jussione repentina conclusi, licet intellexerint, tamen paganitatem declinare nequiverunt. Plurimi siquidem per ignorantiam decepti, dum inter cibos, ut assolet, et pocula invocarent inter alterutros Christum, respondens quidam dixit: Quid patimini invocantes Christum, quem ante paululum denegastis, dum donum ab imperatore percipientes, thus in ignem mitteretis? Cumque hoc milites audissent, et quod gesserant agnovissent, statim exsilientes publice currebant, atque impetu facto clamabant Deum suum, et cunctis hominibus testabantur se esse Christianos, et in eo nomine permanere, atque per (1051B)ignorantiam se fecisse, et, si dici posset, solam manum paganam esse, conscientiam vero nihil simul egisse. Cumque venissent ad principem projecerunt aurum quod acceperant, et forti voce poscebant ut reciperet quod dedisset, et illos occideret. Se enim poenitentiam agere fatebantur, eo quod improvide eorum dextera peccasset, et studere propter Christum etiam totum corpus poenae contradere SOZOMEN., lib. V, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 620, 621.

Haec igitur furorem moverunt imperatoris. Et primo quidem eorum capita jussit auferri. Cumque deducerentur ad mortem sequente populo, miratique virtutem eorum pro pietate susceptam, venerunt ad locum quo rei puniri solent. Tunc spiculatorem rogavit senior omnium ut ante omnes cujusdam caput (1051C)nomine Romani adhuc adolescentis abscinderet, ne dum alios respiceret frangeretur. Cumque ille genua fixisset in terra, et gladium spiculator evaginasset, venit repente nuntius clamore prohibens necem. Porro juvenculus ille occisione privatus, ait: Non fuit Romanus dignus ut Christi martyr appellaretur. Et licet sanguinem malignus imperator fundi prohibuisset, ductus invidia, verumtamen non eos in civitatibus habitare permisit, sed ad ultima Romanorum loca exsilio destinavit. THEODORETUS, lib. III, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 140.

Postea vero praecepit ut qui sacrificare noluerint in palatium non intrarent; et neque collegio, neque foro eos, neque arbitrio, neque ulla dignitate, nec qualibet administratione participare jussit. SOZOMEN., (1051D)lib. V, cap. 17. Edit. Christ. Vales, cap. 18, p. 623.

CAPUT XXXI. De corpore martyris Babylae, et de simulacro Apollinis fulmine concremato. Cum igitur Julianus ad Pythium Daphnaeum peteret responsa de Parthici belli victoria, et ille vicinitatem corporis Babylae martyris accusaret, jussit ejus corpus auferri. Ob quam rem cum Christiani festivitatem deducto corpore psallentes agerent, et indignatione principis quidam Theodorus juvenculus multa passionum tormenta 294 pertulisset: hoc ita gesto, fallax daemon martyris quidem gloriam auxit, suum vero mendacium clarius enudavit. Fulmen (1052A)namque coelitus missum omne templum accendit, et ipsum Pythii Apollinis simulacrum redegit in pulverem: erat enim ligneum et extrinsecus deauratum. Quod noctanter praefectus Orientis tunc nomine Julianus, Juliani avunculus, agnoscens, festinanter venit ad Daphnen, volens offerre deo suo solatia: vidensque eum redactum in cinerem, νεωκόρους [ id est, aedituos] verberibus affligebat, credens hoc ab aliquo Christiano fuisse commissum. Qui licet torquerentur, tamen mentiri noluerunt, clamantes incendium non deorsum, sed desursum habuisse principium. Ad haec etiam rustici vicinorum venientes locorum, dixerunt se vidisse fulmen coelitus fuisse delatum. THEODORETUS, lib. III, cap. 9 et 10. Edit. Christ. Vales. cap. 10 et 11, p. 132 et 134.

CAPUT XXXII. De publicatione vasorum ecclesiasticorum, et quomodo Julianus praefatus et Felix, annihilantes ecclesiam, divinitus sunt puniti. (1052B) Interea jubentur vasa ecclesiarum sacra fisci aerario deputari. Sublatisque januis ecclesiae majoris, fit cunctis accessibile sanctuarium. Ingrediente siquidem Juliano praefecto Orientis ecclesiam, Felix praefectus regalium thesaurorum pariter introivit, et simul Elpidius comes rerum privatarum. Aiunt enim et Felicem et Elpidium primitus Christianos, tunc a pietate recessisse, impio principi parere cupientes. Julianus itaque praefectus impudenter contra sacrum altare minxit; quem dum Euzoius prohibere tentaret, eum ille percussit in capite. Fertur autem dixisse quia religio Christiana esset divina sollicitudine desolata. (1052C)Porro Felix videns vasorum ornamenta, quae Constantinus et Constantius frequenter obtulerant: Ecce in quibus, inquit, vasis Mariae filio ministratur? Sed pro his impietatibus vesanisque praesumptionibus non post multum poenas exacti sunt. Nam repente Julianus saeva infirmitate detentus visceribus putrefactis interiit. Et fimum non per meatus digestiles emittebat, sed scelestum os, quod blasphemiis ministraverat, organum hujus egestionis est factum. Aiunt enim ejus uxorem fide fuisse clarissimam, eamque dixisse: Decet te, marite, laudare Salvatorem Christum, quoniam tibi per hanc correptionem magnitudinem propriae virtutis ostendit. Non enim agnoveras contra quem dimicare voluisti, nisi consueta longanimitate haec tibi flagella divinitus intulisset. (1052D)His ergo verbis et passionibus imminentibus causam languoris agnoscens, rogabat imperatorem ut ecclesia quibus fuerat sublata redderetur. Sed nec illum flexit, et ipse terminum vitae suscepit. Porro Felix et ipse repente flagellum virtute divina suscipiens, sanguine tota die simul et nocte ex ore fuso, et venis corporis undique vacuatis, omnique virtute simul expensa, et ipse celeriter est exstinctus, aeternaeque morti contraditus. THEODORETUS, lib. III, cap. 11 et 12. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 134.

CAPUT XXXIII. Quomodo apud Antiochiam sacerdotis filius sit conversus. His ita gestis, adolescens quidam sacerdotis filius, (1053A)in paganitate nutritus, ea tempestate ad Christianorum translatus est chorum. Erat enim tunc quaedam insignis reverentiae mulier, et diaconissae honore fulgebat. Haec cum hujus matre habuit amicitias; quae saepius dum hujus mater ad eam veniret, hunc infantem amplectebatur, et ad cultum Christiani nominis invitabat. Porro, matre defuncta, veniebat adolescens ad eam, et doctrina consueta fruebatur. Cumque firmissime ejus consilium percepisset, requisivit doctricem quo posset argumento et patris superstitionem declinare, et praedicationem veritatis adipisci. Quae dixit, ut patrem fugeret, et Creatorem suum atque illius potius sequeretur, atque ad aliam iret urbem, in qua latenter imperatoris impii manus effugeret: ipsam se ejus curam habere promittens. Ad (1053B)quam adolescens: Revertar, inquit, postea, et animam meam tibi contradam. Cum vero pauci transissent dies, Julianus venit ad Daphnen, celebraturus publica sacrificia. Cum quo etiam hujus pater; erat enim sacerdos, et sequi consuetus imperatorem: cum quo erat et iste puer, ejusque frater, habentes officium ut cibos imperatori apponerent. Solebant enim septem diebus in Daphne festa celebrari. Prima siquidem die, cum staret iste ante imperatoris accubitum, et epulas solemniter aspersisset, repletus horrore, cum celeritate Antiochenam venit ad civitatem ad illam mirandam mulierem. Quo facto, Ego, inquit, veni nequaquam tibi de promissione mentitus; tu vero utriusque saluti consulens, promissa comple. At illa repente surgens, apud Dei virum Meletium (1053C)perduxit adolescentem: verum ille in superiori habitaculo interim eum habitare praecepit. Pater interea filium requirens, et Daphnen circuibat omnem, et ad urbem veniens, plateas cunctas perambulabat et vicos, oculis ubique currentibus et eum investigari desiderantibus. Cumque pervenisset ad locum ubi habitaculum sanctus Meletius habebat, suspiciens, vidit illum de fenestra respicientem. Et currens traxit, ac deposuit, atque ad domum usque perduxit. Primumque eum multis flagellis afficiens; deinde calefaciens obolos, manibus, ac pedibus, et dorso ejus imposuit. Post haec vinctum in cubiculo clausis januis dereliquit, et ita perrexit ad Daphnen. Haec ego a viro jam sene, cum narraret, audivi. Qui etiam haec adjecit, quoniam Spiritu divino gratiaque repletus, (1053D)contriverit omnia patris idola, et eorum infirmitati coeperit irrogare blasphemias. Quo facto, mente percipiens quod egisset, formidavit praesentiam patris, rogavitque Dominum Christum ut ei ferret auxilium, claustraque confringeret, et januas aperiret: Propter te, inquit, talia, Domine, pertuli, et haec agore non expavi. Cum haec, inquam, dixisset, ceciderunt repente claustra apertaeque sunt januae. At ille rursus ad magistram venit, quae continuo eum induens schemate mulieris, et in tecto residere constituens, post paululum obtulit rursus sancto Meletio. Qui eum episcopo 295 Cyrillo Hierosolymitano contradidit, et ita venerunt noctanter in Palaestinam. Verum post Juliani mortem etiam patrem iste Christianam duxit ad veritatem; quod inter alia quoque (1054A)nobis exposuit. THEODORETUS, lib. III, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 135.

CAPUT XXXIV. Quomodo Julianus aquis immolatitiis universa polluerit, eique restiterint Juventius et Maximinus. Interea Julianus contra fidei pietatem impudentius armabatur, et vultu quidem se simulabat mitem: porro laqueos instruebat quibus deciperet innocentes. Et primum quidem fontes urbis, aquas Daphneos sacrificiis violavit, ut unusquisque aquam bibentium ejus horrore potiretur. Cumque etiam in publico venales cibos illo scelere complevisset (aspergebantur enim ex eis, et panes, et carnes, et poma simul, et olera, et cuncta quae comeduntur), haec videntes qui nomen salutare perceperant, ingemiscebant quidem atque mugiebant videntes abominationem tantam. (1054B)Verumtamen comedebant, legi obedientes Apostoli: Omnia, inquit (I Cor. X, 27), quae in macello venduntur comedite, nihil dijudicantes propter conscientiam. Verum duo quidam militia clari, erant enim scutarii principis, in quodam convivio, hoc horrore ferventius sunt accensi, atque mirabilium adultorum in Babylone splendentium sermonibus usi sunt, dicentes: Tradidisti enim nos regi iniquo, qui recessit a te ultra omnes gentes quae sunt in terra. Haec quidam convivarum nuntiavit imperatori; qui repente illos ad se fortissimos adducens, requirebat quid locuti fuissent. At illi occasionem fiduciae interrogatione sumentes imperatoris, laudabilemque sui firmantes zelum, dixerunt haec pietatis more nutriti: O princeps, laudandis legibus hactenus servientes (1054C)quas Constantinus et ejus filii posuerunt, ingemiscimus nunc abominatione omnia videntes esse completa, et nefandis sacrificiis cibos potusque violari. Haec et domi deflevimus, et te praesente nihilominus ejulamus; hoc enim in tuo displicet nobis imperio. Haec audiens ille mitis atque philosophus a sui similibus nominatus, mansuetudinis quidem exhibuit vultum, et impietatis faciem protinus enudavit, praecipiens amarissimas eis plagas inferri. Quos etiam luce privavit, magis autem, ut verius est, illius temporis infelicitate liberavit, victricesque eis coronas providit offerri. Fingebat enim se in eis quasi causam defendere imperialis injuriae, et haec divulgari jussit: invidens decertatoribus veritatis in appellatione (1054D)martyrii pariter et honoris. Nomina fuerunt horum Juventius et Maximinus, quos Antiochena civitas, tanquam pietatis propugnatores venerata, pretioso monumento recondidit; et usque ad diem hunc festis annalibus honorantur. Sed et plurimi nobilium et dignitate fulgentium utentes tali fiducia, coronas aequales sunt adepti. THEODORETUS, lib. III, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 137.

CAPUT XXXV. Quomodo Valentinianus, qui post eum imperavit, propter aspersionem aquae immolatitiae ministrum percusserit templi. Valentinianus etiam, qui post paululum sumpsit imperium, tunc millenarius erat circa palatia constitutus dux lanceariorum. Is zelum quem pro pietate (1055A)habuit non celavit. Eo namque tempore cum fulminandus ille Fortunae templum ingrederetur in choro, et ex utraque parte januarum astarent ministri templi, qui aspersione, sicut ipsi dicebant, purgarent ingredientes, Valentinianus praecedens principem, aspersionis guttam sua vidit in chlamyde. Et indignatus, pugno percussit templi ministrum: dicens se maculatum potius quam purgatum. Quod respiciens imperator, jussit eum in custodiam tunc redigi et ad eremum destinari. Sed ille cum annus et pauci transissent menses, pro mercede confessionis recepit imperium. Non solum enim in illa vita diligentes se Deus honorat; sed aliquando etiam in praesenti bonorum operum retributiones impendit, et praesentibus praemiis illic sperata confirmat. THEODORETUS, (1055B)lib. III, cap. 15. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 138.

CAPUT XXXVI. De Artemio martyre et Publia abbatissa. Artemium vero, qui temporibus Constantii dux fuit Aegypti, quoniam illius temporis idola multa confregerat, non solum facultate nudum reddidit, sed etiam capitis sectione mulctavit. Haec et hujusmodi gessit ille mansuetus et ab iracundia remotus, sicut ab impiis vocabatur. Adjiciam super haec etiam miraculum feminae quae zelo divino hujus contempsit impietatem. Publia quaedam fuit illo tempore nominatissima et pretiosis virtutibus exornata. Haec cum nuptiale jugum ad tempus paululum suscepisset, fructum dignissimum reddidit Creatori. Joannes enim (1055C)Antiochiae presbyter multo tempore constitutus, et saepe apostolici praesidiatus decreta refugiens, de terra illius feminae mirabilis germinavit. Haec habens apud se chorum conversatione digna virginitatem servantium, semper cum eis laudabat factorem salvatoremque Deum. Transeunte vero imperatore, clarius in commune psallebant, contemptibilem et deridendum judicantes erroneum, illaque maxime cantica resonantes quae idolorum videntur pompare [ ed., traducere] debilitatem; dicebant cum David: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Et iterum: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 4, 8). Haec audiens Julianus, et vehementer accensus, eas cum transiret tacere praecepit. Quae ejus legem parvipendentes, (1055D)chorum majori ordine compleverunt. Rursusque illo transeunte psallebant: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus (Psal. LXVII, 1). Tunc ille saeviens, magistram chori praecepit adduci. Quam cum videret senectute maceratam, nec corporis canitiem miseratus est, nec animi studuit honorare virtutem; sed quibusdam spatariorum jussit ut eam alapis caederent. 296 Quae, veluti summum honorem contumelias illas excipiens, domum reversa est, eumque solitis melodiis spiritalibus denotabat, sicut conscriptor illius cantici malignum spiritum effugaverat a Saul. Nam et Julianus erroneus daemones sibimet applicans, contra donum pietatis insaniebat. THEODORETUS, lib. III, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 140.

CAPUT XXXVII. De Basilio atque Gregorio. (1056A) Contristabat igitur eum non mediocriter Apollinaris Syrus, omni scientia nimis instructus, simulque Basilius et Gregorius Cappadoces, illius temporis rhetores Christiani, aliique plurimi eloquentes viri. Quorum alii quidem zelati sunt veram gloriam, alii Arianae haeresis habuere vesaniam. Quamobrem arbitratus hinc armari Christianos, prohibuit eos Graecorum doctrinis imbui et eorum lectionibus erudiri. Tunc Apollinaris, cum esset doctus et simul ingeniosus, pro Homeri poemate versibus heroicis Hebraicam conscripsit antiquitatem usque ad imperium Saul, et viginti quatuor libris opus omne divisit, unicuique libro nomen litterae ponens secundum (1056B)Homericam lectionem. Fecit autem et aliud opus secundum Menandri fabulas, comoediae similitudine comparatas: imitatus enim Euripidis tragoedias et lyram Pindari. Et, ut absolute dicendum, divinis Scripturis argumenta sumens, omnes encyclias lectiones tempore parvo composuit, numero, virtute, moribus, conscriptione, charactere et dispositione Graecorum valde pares. Et nisi quia vetustatem homines honorabant, et quae sunt in usu grata credebant, nam ut ego reor, aequa veteribus Apollinaris opuscula decrevissent. Fecit etiam non ignobilem ad ipsum imperatorem, sive contra paganos philosophos librum, cui titulum posuit, Pro veritate. In quo de sacris testimoniis tacens, probavit illos quidem fuisse deceptos, se autem sapere vera de Deo. Haec autem (1056C)considerans imperator, claris tunc episcopis scripsit: Legi, et reprehendi. Cui rescripserunt: Etsi legisti, sed non agnovisti: si enim cognovisses, nequaquam reprehendisses. Quidam dicunt hanc epistolam praesulis Ecclesiae Cappadocenae fuisse Basilii, quod incredibile non est. Sive autem ejus, sive sit alterius, justum est virtutis laudare doctrinam. SOZOMEN., lib. V, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 623.

CAPUT XXXVIII. De his qui amore pecuniae a fide declinaverunt. Plurimi siquidem non recta mente Christianum habentes nomen, quippe pecunias et honorem praesentem felicitati verae fidei praeponentes, ad sacrificiorum scelera descenderunt. Quorum unus fuit sophista Constantinopolitanus Eubolus. Is enim mores (1056D)imperatorum sequens, sub Constantio quidem ferventissimum se finxerat Christianum, sub Juliano paganus celeriter est effectus; et rursus post Julianum volebat esse Christianus. Prosternens etenim semetipsum ante januas ecclesiae pronum, magna voce clamabat: Conculcate me sal insensatum. SOCRATES, lib. III, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 184.

CAPUT XXXIX. Quomodo Julianus pecunias abstulerit Christianis. Igitur cum Julianus iret ad Persas, volens in eis ulcisci eo quod sub Constantio Romanorum terminos invasissent, et sciens quoniam in praeliis eveniunt frequenter adversa, et quia plurimis pecuniis indigeret, (1057A)adinvenit modum ut auferret pecunias Christianorum. Nolentibus ergo sacrificare pecuniam multam imposuit, exigebanturque vere Christiani. Singuli namque eorum secundum sui substantiam offerebant, et imperator ex injusta collectione injuste factus idoneus est. Ubi enim non erat, hanc dirigebat legem; ubi erat, utebatur ipse. Tunc ergo pagani Christianos graviter oppresserunt; interdum etiam tormentis corporalibus affligebant eos. Quod imperator audiens, Christianis quippe adeuntibus eum, defendere contemnebat, dicens: Vestrum est ut patientes mala sustineatis; hoc enim est praeceptum vestri Dei. SOCRATES, lib. III, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 13 et 14 p. 185.

CAPUT XL. Quomodo ab Antiochenis irrisus sit. (1057B) Igitur imperator pugnaturus contra Persas venit in Antiochiam. Cumque populus quereretur, quia venalia quidem abundarent, sed carius venderentur: volens magnitudinem suae largitatis ostendere, minora quam debuit pretia in foro rerum venalium deputavit. Et cum fugissent tabernarii negotiatoresque diversi, res necessariae defecerunt. Antiocheni vero graviter hoc ferentes, contumelias fecerunt imperatori. SOZOMEN., lib. V, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 624.

Querebantur enim adversus eum, facetias de ejus barba proferentes; erat enim ejus barba valde prolixa. Dicebant ergo: Tondeatur, ut ad funes ejus proficiat barba. Et quoniam superstitionis suae causa (1057C)taurum idolis frequentius immolabat, aram vel taurum in solido suo formari praecepit. Ob quam rem lacerantes eum dicebant: Iste taurus evertet mundum. His injuriis provocatus ad iracundiam, interminatus est se Antiochiam affligere civitatem. Quamobrem ad Tarsum Ciliciae reverti volens, jussit necessaria praeparari. Ex qua intentione eum sophista Libanius revocavit, scribens pro Antiochenis intercessionis librum, et rursus ad Antiochenos de principis iracundia; quos tamen libros non edidit. Verum imperator respuens se operibus vindicare, reciprocis injuciis iram suae indignationis amovit. Librum enim adversus Antiochenos fecit lepidum et satis urbanum, quem Antiochicum nominavit. Verum contra Christianos multa mala etiam in ea civitate commisit. (1057D)SOCRATES, lib. III, cap. 15. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 190. 297

CAPUT XLI. De simulacro Christi, quod deposuit Julianus. Illud quoque, quod sub Juliano provenit, narrare non silebo. Fuit enim signum quidem virtutis Christi, et indicium contra principem iracundiae Dei. Cum enim agnovisset in Caesarea Philippi, civitate Phoeniciae, quam Paneam vocant, insigne Christi esse simulacrum, quod mulier illa sanguinis liberata profluvio constituerat, eo deposito, suam ibi statuam collocavit. Quae violento igne de coelo cadente, circa ejus pectus divisa est, et caput cum cervice una parte dejectum atque in terra fixum: reliqua vero pars hactenus (1058A)restitit, et fulminis indicium reservavit. Statuam vero Christi tunc quidem pagani trahentes confregerunt. Postea vero Christiani colligentes, in ecclesiam recondiderunt, ubi hactenus reservatur. Hoc itaque simulacrum, sicuti refert Eusebius, omnium passionum et aegritudinum noscitur esse medicamentum. Juxta quod quaedam herba germinavit, cujus speciem nullus nostrae terrae medicus, licet expertus, agnovit. SOZOMEN., lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 629.

CAPUT XLII. De beneficio herbae quae nascebatur juxta simulacrum Christi, et de miraculis quae per loca diversa pro nomine Christi fiebant. Mihi namque videtur, quia, adveniente Deo, nullum miraculum nullumque beneficium putari debet (1058B)incredulum. Nam et alia plurima miracula per civitates et vicos plerumque apud multos provinciales antiquitus tradita sunt, habentia veritatem; quod repente monstrabo. Est itaque civitas Palaestinae Nicopolis nomine; hanc, dum adhuc vicus esset, Emaus sacer Evangeliorum liber appellat. Quam Romani post vastationem Hierosolymorum Judaeaeque victoriam, Nicopolim ex eventu quippe victoriae vocaverunt. Ante hanc urbem in trivio ubi Christus cum Cleopha post resurrectionem noscitur ambulasse, tanquam ad alium vicum iturus, fons quidam est salutaris, in quo passiones hominum diluuntur, et alia pariter animalia diversis detenta languoribus emundantur. Quod ut ita contingat, traditur ex quodam itinere apparuisse Christum ad fontem cum discipulis (1058C)suis, et lavisse pedes, ex quo aqua facta diversarum medicabilis passionum. Fertur etiam quod in Hermopoli Thebaides, arbor quae vocatur Perseidis, multorum languores subegerit, si fructus, aut folium, aut pars ejus corticis collo aegrotantium ligaretur. De hac enim arbore ferunt, quoniam dum apud Aegyptum Joseph cum Christo et Maria Virgine sancta fugisset Herodem, venissetque ad Hermopolim civitatem; mox ut ingrediebatur urbem, non ferens haec arbor maximum Christi salutaris adventum, inclinata est usque ad terram, et eum suppliciter adoravit. Haec ego de ista arbore a multis audiens narravi. Reor autem hoc signum fuisse factum civibus divinae praesentiae: aut certe, quia ritu pagano haec arbor propter magnitudinem atque pulchritudinem colebatur, (1058D)mota est, non ferens Christi divinitatem; daemonibus quippe contremiscentibus, cum viderent rerum talium destructorem, nec non et omnibus simulacris Aegyptiorum secundum Isaiae prophetiam, fugatoque daemonio, pro testimonio Christi arborem vacuam remansisse. Igitur apud Aegyptios et Palaestinos gestorum testimonia conservantur. SOZOMEN., lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 629.

CAPUT XLIII. Quomodo Julianus Judaeos armaverit contra Christianos, et de templo Hierosolymorum. Igitur Julianus etiam Judaeos contra Christianos armavit. Primumque convocans requisivit, cur eis praecipiente lege sacrificare, nequaquam immolationibus (1059A)uterentur. Cumque respondissent uno tantummodo loco sibi offerendi sacrificium fuisse permissum, repente jussit Deo odibilis destructum resuscitare templum: credens infelix dominicum verbum se posse destruere; cujus per hoc veritatem magis ostendit. Haec itaque verba Judaei libenter accipientes, cunctis per diversum terrarum orbem mandavere Judaeis. Qui undique concurrentes, pecunias ad aedificium alacriter offerebant: ministravitque plurimum etiam imperator, non largitatis gratia, sed veritati repugnans. Misitque pariter praesidem, impiorum exsecutorem dignissimum praeceptorum. Aiunt enim quoniam ad repurgium faciendum argenteas hamas, et cophinos, et scaphas habuerunt. Cumque fodere jam coepissent, statuto quidem die hoc (1059B)multitudo plurima faciebat: nocte vero, spontanea terra de valle crescebat. Solutis itaque prioris etiam fundamenti reliquiis, nova omnia praeparabant. Cumque gypsi et calcis multa modiorum millia praeparassent, vis magna ventorum repente respirans, tempestates atque procellae subito factae, quidquid congregatum fuerat disperserunt. Adhuc autem vesanientibus eis, et nequaquam divina longanimitate correptis, maximus primo terraemotus est factus. Et quisquis non fuerat mysteriis divinis imbutus, vehementer attritus est. Cum vero neque hoc terrerentur indicio, ignis ex fundamentis quae suffodiebantur egrediens, plurimos fodientium concremavit, aliorum membra dissolvit. Nocte quoque plurimis in vicina porticu dormientibus, cadens subito cum tecto ipsa porticus, (1059C)dormientes oppressit. Alia vero die in coelo signum splendens crucis salutaris apparuit. Sed etiam Judaeorum vestes crucis signaculo sunt impletae, non tamen splendenti, sed nigro colore signatae. Haec itaque Dei rebelles considerantes, et divina flagella contremiscentes, ad propria sunt reversi: confitentes esse Deum qui ab eorum progenitoribus ligno probatur appensus. Quod audiens Julianus, dum utique caneretur ab omnibus, tanquam Pharao indurato corde non timuit. THEODORETUS, lib. III, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 142. 298

CAPUT XLIV. De bello Persico, et quomodo Julianus illuc perrexerit. Igitur dum Persae mortuum cognovissent fuisse Constantium, capta fiducia venerunt ad terminos Romanorum, (1059D)denuntiantes bellum. Ob quam rem, collecto exercitu, Julianus misit in Delphum, et Delum, atque Dodonem, ad percipienda responsa, si expediret ei bella suscipere. Tunc universi vates et pugnandi fiduciam dabant, et victoriam promittebant. Unum vero responsum pro exemplo mendacii ac seductionis inserere non pigebit; est enim hujusmodi: Nunc omnes aggredimur dii, victoriae tropaea referentes circa fluvium Thiren. Horum ego dux ero belligerator Mars. Horum itaque carminum ridiculum cos convenit divulgare, qui rationalem dominum Musarumque principem Pythium vocant. Ego autem mendacium seductionis ejus inveniens ingemisco. Thiren namque fluvium Tigrim voluit appellare: (1060A)quoniam Thiris ejus nomini similis est. Is enim fluvius ex Armeniae redundans montibus, et per Assyriorum arva discurrens, sinum descendit in Persicum. Per haec ergo responsa deceptus infelix, et victoriam mente somniabat, et post Persicum [ al., Parthicum] praelium pugnam Galilaeis inferre praeparabat; sic enim vocabat Christianos: contumeliam nominis se eis inferre putans, cum magis debuisset eorum considerare virtutem. Non enim Socrates, licet Critias fuerit appellatus, et Pythagoras Phalaris, ex mutatione nominis qualibet sunt peste participati; neque Nereus Thersites vocatus, naturalem pulchritudinem quam gerebat amisit. Horum nihil mente percipiens, ex hac appellatione aliquid monstri se nobis putavit inferre. Et fallaci responso (1060B)credens, interminabatur per ecclesias daemonum se statuere simulacra. THEODORETUS, lib. III, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 143. Post has igitur minas, ab uno viro in Beroea debellatus est. Is enim nobilis erat, ejusque civitatis curiae praesidebat, quem zelus Christi reddidit clariorem. Videns namque filium in impietatem quae tunc vigebat, fuisse demersum, expulit eum sua domo, et coram omnibus abdicavit. Qui in vicinae civitatis itinere aggressus imperatorem, suam voluntatem et abdicationem patris innotuit. At ille quiescere juvenem imperavit, placandum promittens patrem. Cumque venisset in Beroeam, nobiles et honoratos convocavit ad prandium: inter quos erat et hujus pater, quem cum filio in suo prandere jussit accubitu. Tunc circa medias (1060C)epulas dixit ad patrem: Non mihi videtur justum vim facere voluntati ad aliud declinandi, et animum ad alia mutare quae non vult. Noli itaque esse filio violentus, sequi tua dogmata respuenti. Neque enim ego tibi vim facio mea sequi, licet cogere valde possim. Ille causam divinae religionis mente percipiens: De isto, inquit, o imperator, erroneo dicis, et Deo odibili, et veritati praeponente mendacium. Tum ille rursus mansuetudinis induens vultum: Cessa, inquit, detrahere. Et declinans ab eo vultum, adolescenti dixit: Ego tui curam habeo: quoniam patri tuo, ut hoc faciat suadere non possum. Haec itaque non frustra retuli, sed volens ostendere non solum illius mirabilis viri fiduciam; sed quoniam contempta Juliani a plurimis sit (1060D)potestas. THEODORETUS, lib. III, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 144.--In Antiochia namque vir quidam optimus, paedagogus adolescentium, habitabat. Eratque illic famosissimus sophista Libanius, impius, exspectansque Juliani victoriam, habens prae oculis ejus minas. Ergo interrogavit paedagogum, quasi nostram deridendo religionem: Nunc inquit, fabri filius quid putas agit? At ille, quod post paululum contigit, repletus gratia divina praedixit. Respondit enim: O sophista, Creator omnium, quem tu fabri filium nominasti, loculum sepulturae Juliano componit. Post paucos vero dies mors illius nuntiatur erronei, et in loculo positus, et advectus, minarumque tumore evacuatus est. THEODORETUS, lib. III, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 145.

CAPUT XLV. Quomodo Julianus monachus ejus (id est Juliani imp.) mortem, antequam audiret, praenuntiaverit. (1061A) Eo siquidem tempore religiosissimus Julianus, cognomento Saba, qui angelorum incorporalium vitam corporali conversatione videbatur imitari, cujus etiam vitam conscripsimus, prolixiores offerebat Deo preces, cum illius impii minas audisset. Et ea hora qua ille percussus est, orans, mortem ejus iste cognovit, licet plusquam viginti mutationes ab eo loco usque ad ejus exercitum esse viderentur. Aiunt enim quia dum continue ingemisceret, et clementi Domino supplicaret, subito lacrymarum ejus fluvius restitisset, fuissetque alacritate completus, et ejus vultus exhilaratus. Hanc animi permutationem ejus ministri respicientes, (1061B)rogaverunt eum ut eis causam repentini gaudii patefaceret. Tunc ille dixit: Ferus sacrae vineae devastator poenas exactus est vastationis suae, jacetque mortuus, terroribus minisque frustratus. Haec agnoscentes exsultaverunt omnes, Deoque hymnos gratificos obtulerunt. Postea vero a nuntiis est compertum eamdem fuisse diem simul et horam necis Juliani, quam ille sacratissimus senior cognovit atque praedixit. THEODORETUS, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 145.

CAPUT XLVI. De inconsulto Juliani ducatu. Illum itaque semper inconsulte gessisse mortis demonstravit eventus. Transiens enim cum exercitu (1061C)fluvium qui Persarum Romanorumque regna dividit, repente naves incendit, non suadens rebus aut verbis, sed cogens milites praeliari. Porro duces alacritate completi, animabant milites, et eos spe varia confortabant, quam imperator absciderat, cum eorum reversionem incensis navibus abnegasset. Super haec autem cum debuisset cibos militibus congregare, neque de propriis finibus praecepit afferri, neque de inimicorum abundantia jussit aliquid depraedari. Relinquens ergo habitabilem viam, pergebat per solitudinis loca: ubi et cibo et potu milites defraudati, et duces itineris non habentes, sed errantes in deserta provincia, sapientissimi principis agnovere consilia. THEODORETUS, lib. III, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 146.

(1061D)299 Multos itaque vicos castraque detinens, jam etiam civitates capiebat. Cumque venisset Ctesiphontem civitatem, intantum obsedit regem, ut crebris legationibus uteretur: offerens dare suae patriae partem, si solutus bello discederet. Quod ille noluit, neque supplicantibus est miseratus; neque mente percepit, quod vincere quidem bonum est, supervincere nimis invidiosum: credens praecipue magicis artibus, quas ei Maximus philosophus exhibebat, et arbitratus Alexandri Macedonis se gloriam percepturum, aut certe potiorem. Putabat enim secundum Pythagoraeam Platonisque sententiam, ex mutatione corporum Alexandri animam se possidere, aut esse potius in altero corpore alius Alexander. Ob hanc itaque causam Persarum regis noluit preces (1062A)audire. SOCRATES, lib. III, cap. 18; edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 194.

Cum igitur in deserti loca primo captivorum habuisset ducatum, postea quidam senior, sub schemate proditoris, se ei compendiosum iter ostendere compromisit. Cumque tribus diebus ambulantes ad majorem solitudinem venissent, illum quidem fustibus occiderunt, confitentem hoc se fecisse pro patriae libertate, et libenter tormenta omnia sustinere. Exercitus interea Persarum, ex itinere fatigato exercitui Romanorum iratus occurrit, seque ad congressionem praelii praeparavit. SOZOMEN., lib. VI, cap. 1, p. 635.

Querebantur enim Romani de principe, cur nolucrit bellum cum lucri promissione finire. Verumtamen Persis instantibus resistebant, ita ut frequenter (1062B)verterentur hostes in fugam. Porro Julianus erat praesens in equo, et exercitum confortabat, inermis quidem spe felicitatis suae praesumens. SOCRATES, lib. III, cap. 18; edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 194.

CAPUT XLVII. De peremptione Juliani. Contra quem jaculum repente delatum, discurrens per brachium, in ejus latus immersum est. Ex hoc vulnere suscepit terminum vitae. Quis vero justissimum intulerit vulnus, hactenus ignoratur. Sed alii quemdam invisibilium hoc intulisse ferunt; alii vero unum pastorum Ismahelitarum, alii militem fame et itinere fatigatum. Sed sive homo, sive angelus fuerit, palam est quia divinis jussionibus ministravit. Aiunt enim quia dum fuisset vulneratus, mox manum sanguine (1062C)suo compleverit, et in aerem projecerit, dicens: Galilaee, vicisti. Et in eo ipso confessus est cum blasphemia victoriam. THEODERETUS, lib. III, cap. 20; edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 146.

Callistus autem, qui inter familiares imperatoris tunc militabat, et heroico versu ejus conscripsit historiam, ait eum a daemone vulneratum, fuisse defunctum. Julianus ergo quarto consulatu suo ( Anno Dom. 363) quem ediderat cum Salustio, sexta die Junii mensis, in Persica regione defunctus est, anno tertio imperii sui, septimo vero ex quo Caesar a Constantio fuerat ordinatus, vitae anno tricesimo primo. SOCRATES, lib. III, cap. 18; edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 195.

CAPUT XLVIII. Quae magiae post mortem ejus inventae sint. (1062D) Post cujus mortem ejus magiae compertae sunt. Carra namque civitas est hactenus impietatis ejus reliquias habens. Per hanc iter agens, quoniam per Edessam propter piae religionis cultum transire noluerat, in templum quod a paganis colitur est ingressus. Ubi dum quaedam cum suis consortibus sacrilegia celebrasset, januas et claustra disposuit, et quosdam ibi milites observare praecepit, ut interius nullus accederet, donec ipse remearet. Cumque mortuus fuisset, et impio pium successisset imperium, ingredientes in templum invenerunt mira principis simulacra, ejusque sapientiam et famosissimam pietatem. Viderunt enim mulierem capillis appensam, extensas habentem manus, cujus uterum aperuerat, (1063A)ut Persarum victoriam in jecore ejus inspiceret. Hoc ergo scelus in Carris inventum est. Verum in Antiochia plurimas arcas in palatio humanis aiunt capitibus plenas fuisse compertas, et innumera in puteis demersa corpora mortuorum. In qua urbe, dum ejus nuntiatus fuisset interitus, publicam cuncti habuere festivitatem; et non solum in ecclesiis et sepulturis martyrum exsultabant; sed etiam in theatris crucis victoriam praedicabant, cum sacerdotibus exsultantes (1064A)[ ed. Niv. et Frob., illius magiae insultantes]. Ego autem etiam clamorem favoris eorum hic ponere necessarium judicavi, ut etiam apud posteros haec memoria reservetur. Communiter enim clamabant omnes: Maxime fatue, ubi sunt tua vaticinia? Vicit Deus et Christus ejus. Hic ergo libri terminus, est habendus, ne pio imperio impietatis potentia copuletur. THEODORETUS, lib. III, cap. 21 et 22; edit. Christ. Vales. cap. 26 et 27, p. 147.

LIBER SEPTIMUS. (1063)300

CAPUT PRIMUM. De Joviani imperatoris auspiciis, et quemadmodum a Persidis finibus sit egressus. (1063B)

Milites igitur in maxima aestuatione venientes, omissa omni dilatione, altera die Joviano infulas imperatoris imponunt. Erat enim vir fortis, et nobilis, et illo tempore millenarius quo Julianus electionem militibus lege proposuit, ut aut sacrificarent, aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere quam imperatoris praeceptionibus impiis obedire. Hunc ergo tunc Julianus propter belli necessitatem inter viros militares habebat. Qui cum violenter a militibus ad imperium traheretur, clamabat, dicens non se velle paganis hominibus imperare, cum ipse Christianus existeret. Cumque vox omnium communiter proclamasset, dicentium se quoque esse Christianos, suscepit imperium. SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 195.

(1063C)Cogitabat itaque Jovianus de communi salute, et quomodo posset de medio hostium illaesum exercitum liberare. Nec indiguit grandi consilio, sed seminibus pietatis utilissimum vindemiavit fructum. Repente namque suam providentiam Deus ostendit, et fluctuationem ejus ad portum tranquillitatis adduxit. Dum enim hujus angustiam Persarum rex agnovisset, missa legatione petivit pacem, deinde cibaria militibus destinavit, et forum venalium eis praeparari in deserto praecepit. Celebratisque foederibus, exercitum reduxit incolumem. THEODORETUS, lib. IV, cap. 2, p. 152.

Quae pacta, quantum ad gloriam Romanorum turpia, sed tempori congruebant. Amissa namque Syria, et tradita Persis Nisibi, Mesopotamiae civitate, (1063D)discessit. Haec itaque nuntiata Christianos confortaverunt, paganis intulerunt luctum. Porro milites incautum Juliani fervorem valde culpabant, causamque damni finium Romanorum ei potius inferebant: quoniam a Persarum quasi proditore seductus, naves quae per fluvium frumenta deveherent incendit, et famem militibus irrogavit. SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22. p. 196.

CAPUT II. Quid sophista Libanius contra Christianos scripserit, et quomodo Socrates historiographus ejus dicta confutarit. Tunc itaque sophista Libanius lamentationis librum in Julianum conscripsit, quem Julianum denominavit, (1064A)fascinatum quippe laudibus illius: in quo etiam meminit librorum quos contra Christianos ediderat (1064B)Julianus. Et siquidem laudes imperatoris sophista dixisset, ego quiescerem, vestigia historiae sequens. Sed quoniam tanquam callidus rhetor memoria Juliani librorum Christianam videtur lacerare religionem, propterea contra eum, positis primum verbis ipsius, pauca dicenda sunt. Hiemis, inquit, noctes amplius imperator extendens, incumbendo [ ms., in condendo] libris, Palaestineum hominem Deum, Deique Filium referentibus, praeliabatur enixius, et redarguendo praevaluit, ut risum et quamdam inanitatem ostenderet eorum quae coluntur a talibus. In quibus laboribus sene Tyrio sapientior 301 est inventus. Propitius autem sit iste Tyrius, et placide verba mea suscipiat, tanquam a filio victus est. Haec quidem sophistae Libanii sunt. Verum ego sophistam (1064C)eum optimum fuisse novi; tamen si non ejus religionis fuisset cujus imperator erat, omnia quae de Juliano Christiani dicunt, etiam iste tunc diceret, et forsitan quasi rhetor augeret. Nam et vivo Constantio laudes, et eo defuncto injurias plenas criminibus ejus effudit. Et si senex Porphyrius fuisset imperator, libros ejus Juliani praeposuisset operibus. Sed et Julianus, si sophista fuisset, dixisset forsitan etiam ipsum malum, sicut Eubolum. Quia ergo ille tanquam ejus sectae, tanquam sophista et amicus imperatoris, quae ei sunt visa dixit; et nos, ut possumus, obviemus. Primum itaque dixit, quia libris incumberet, hiemis noctes extendens. Incumbere namque significat quia intentionem habuerit ut vituperationem conscriberet, sicut consuetudo sophistis est. Nam olim hos libros scierat; sed tunc incumbebat, (1064D)et maximo praelio contendebat. Unde palam est quia non, sicuti Libanius putat, redarguendo praevaluerat; sed infirmitate suae veritatis aestuabat; et ea quae bene illic cauteque sunt posita, tanquam detractor lacerare laborabat. Omnis enim qui resistit alicui; nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum contra quem litigat. Et qui infensus alicui est, omnia sicuti hostis non solum agit sed etiam loqui contendit. Quia vero Julianus atque Porphyrius, quem Tyrium senem vocat, detractores ambo fuerunt, suis sermonibus arguuntur. Nam Porphyrius summi philosophorum Socratis vitam dilaceravit in historia philosophiae quam ipse conscripsit; et talia de eo retulit, qualia soliti derogationibus occupari. (1065A)Et haec de illo Socrate, qui apud Graecos mirabilis castitate, justitia aliisque virtutibus habebatur; quem Plato mirabilis eorum philosophus, et Xenophon, et alter philosophorum thiasus ( id est chorus ), non solum tanquam Deo amabilem honorant, sed etiam ultra hominem sapuisse pronuntiant. Porro Julianus zelatus partem, passionem propriam in Caesaribus enudavit, et omnium ante se regnantium vitas carpens, neque philosopho Marco pepercit. Igitur ambo detractores fuerunt. Non opus habeo plurimis uti sermonibus. Ego namque ex utrorumque verbis mores eorum conjiciens, haec dixi. Quid autem de Juliano Gregorius Nazianzenus retulit audiamus. Ait enim in secundo libro contra paganos haec verba post alia: « Haec equidem de Juliano (1065B)aliis ipsa experimenta tradiderunt, et assumpta potestas imperii; mihi autem olim ejus mores comperti sunt, dum hunc virum in Athenis clarius agnovissem. Venerat enim illic dum frater ejus imperatori videretur inimicus. Fuitque adventus ejus ratio duplex; una quidem quasi decentior, qua dicebat se venisse ut videret Helladam atque doceretur; altera vero secretior, et non nota plurimis, ut immolatores daemonum et viros fallaces inquireret, quia nondum habebat impietatis suae licentiam. Tunc igitur non frustra consideravi virum. Non enim fortuitu ista conspexi; sed faciebat me cautum inconstantia morum ejus, et excessus uberior. Vates enim egregius est qui bene considerat. Nullum enim signum in eo mihi utile videbatur. Cervix inflexibilis, humeri jactabiles, (1065C)oculi currentes, huc illucque directi et furiose respicientes; pedes impatientes, nares spirantes injurias atque contemptum, schemata risibilia, et hoc ipsum semper habentia; risus incontinens, et quasi subbulliens; consensus et negatio simul, ratio nulla ratione consistens, interrogatio inordinata, atque responsio nulla congruentia sibi conveniens. Sed quid per universa discurro? Hunc ante opera vidi, et operibus ipsis agnovi. Et siquidem essent mihi praesentes qui tunc aderant, testarentur quia cum haec vidissem, repente dixi: O quale malum nutrit respublica Romanorum! Et cum haec praedixissem, optavi me inveniri debere mendacem. Melius enim fuerat hoc, quam ut tantis terra sceleribus impleretur. Nunquam arbitror talia fuisse prodigia, cum multa diluvia, (1065D)multa incendia, multae pestes, et hiatus terrae provenerint; licet homines inhumani, et feroces, compositique dissimilibus naturis fuisse referantur. Ob quam rem digno sua superbia fine conclusus est. » Haec Gregorius de Juliano narravit. Quia vero contra Christianos multa verba proferentes, nisi sunt vim facere veritati, quaedam ex sacris litteris pervertentes, alia permutantes, omnia tamen secundum suam sumentes intentionem: multi eis obviantes ista patet fecerunt, destruentes et redarguentes eorum vana sophismata; et ante omnes Origenes, licet ante multa fuisset tempora Juliani. Is enim ea quae videbantur turbare legentes sacratissimas lectiones, objiciens sibimet, et interpretatus ea, detractorum sophisticas adinventiones exclusit. Quae si saepius legissent Julianus (1066A)atque Porphyrius, ea libenter accipientes, in aliud forte sua verba mutarent, et non ad blasphemiae sophismata verterentur. Quia enim lacerare studuit imperator, apud idiotas et simplices verba faciens, et non apud eos qui Scripturarum divinarum obtinent veritatem, ex his palam est: sumens enim ea verba quae dispensationis causa humanius posita sunt, cum multa hujusmodi collegisset exempla, haec novissime dicit: Horum igitur singula, si non aliquam habent ineffabilem contemplationem, maxima de Deo blasphemia sunt plena. Haec ergo Julianus in tertio contra Christianos libro dixit. In libro autem suo quem de Cynismo conscripsit, docens quomodo sacras fabulas decet fingi, dicit oportere harum veritatem abscondi. Sic enim ait: Amat enim natura (1066B)celari, et abdita deorum substantia non patitur nudis verbis in aures introire pollutas. Apparet ergo per haec imperatorem suspicionem habuisse de divinis Scripturis: quoniam essent verba mystica, ineffabilem quemdam modum contemplationis habentia. Sed indignatur cur non omnes eamdem sententiam habuerint, et insistit his qui inter Christianos divina simpliciter suscipere videntur eloquia. Non igitur oportebat eum contra simplices insurgere, nec propter illos contra sacras litteras intumescere, neque odio habere et aversari quae magis bene intellexerant, quoniam non omnes tunc ita sentiebant sicut ipse voluerat. Similis ergo Porphyrio factus est. Ille namque in Caesarea Palaestinae a quibusdam Christianis caesus, iracundiam non ferens, Christianitatem (1066C)deseruit per furorem, et odio inimicorum scribendo blasphemias, Christianitate privatus est, sicut eum Eusebius Pamphili redarguit, et ejus verba destruxit. Imperator autem apud idiotas superbus inter Christianos 302 exstitit, ea passione in blasphemias Porphyrii declinavit. Ambo siquidem sponte deliquerunt, et scienter peccando dignissima poena mulctati sunt. Cum igitur sophista Libanius velut irridens dixisset, hominem ex Palaestina Deum, et Dei Filium faciunt, oblitus suorum videtur esse verborum; ad finem namque ejus libri Julianum deificavit, sic inter alia dicens: Primum namque nuntium ejus mortis pene peremerant, cur putaretur de Deo mentitus. Deinde paululum descendens, ait: O daemonum alumne, daemonumque discipule, et daemonum (1066D)observator. Qui licet hoc aliter intelligeret, verumtamen haec eadem de Juliano dixit, quae Christiani exprobrantes affirmant. Si ergo eum laudare cogitabat, oportebat eum hoc nomen effugere, nec eum deditum daemonibus indicare; sicut sermonem alium declinavit, quem, dum reprehenderetur, de suis libris abscidit. Quomodo enim homo Christus deificetur, et quemadmodum in aperto homo fuerit, invisibiliter autem Deus, et quemadmodum utraque sint vera, Christianorum ratio sacra novit: pagani vero antequam credant, intelligere nequeunt. Dicit enim sermo divinus: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Quapropter non erubescunt multos homines deificantes, et utinam bonis moribus institutos, aut justos, aut castos, et non potius lubricos, (1067A)iniquos et ebriosos, id est, Hercules, Dionysios et Asclepios, sicuti frequenter in suis libris Julianus jurare non erubescit. Quorum masculos feminasque Cupidines si enumerare voluero, longa digressio generatur. Sed sufficit haec scire volentibus Aristotelis Pallium, et Corona Dionysii, et liber Egini multae memoriae, turbaque poetarum qui de talibus scribentes, vere ridiculum et inanitatem theologiae ostendere paganorum. Quia vero proprium paganorum est homines summa facilitate deificare monstremus. Rhodiis quadam calamitate detentis responsum est datum ut Phrygium Attin sacerdotem vesaniae Phrygum celebritatibus placarent. Tale namque responsum est: Attin placate deum magnum purum Adonem, bonae vitae, divitiarum datorem, comatumque (1067B)Dionysium. Hoc itaque responso, Attin, qui amore vesano semetipsum occidit, eumdem Adonem, Dionysiumque nominavit. Cumque Alexander Macedonum rex transisset in Asiam, Amphictyones Alexandro faventes, carmina ista finxerunt: Jovem deorum consule, et Minervam honora ter genitam, qui corpore mortali supernum abscondis regem, quem Jupiter heroum seminavit generibus adjutorem, bonae leges laetitiae Alexandrum statuere regem. Haec in Pythia [ ed., Parthia] pronuntiavit daemon; qui cum potentibus adularetur, deificabat eos. Quid enim dicamus, dum etiam Cleomedem [ ms. Lyr., Diomedem] athletam deificaverint, ita dicentes: Ultimus heroum Cleomedes civitatis athleta, quem sacrificiis honorate, quia mortalis jam non est. Propter hoc (1067C)ergo responsum Diogenes Cynicus, et Oenomaus philosophus Pythium reprehenderunt Apollinem. Cyziceni vero tertium decimum deum Adrianum appellaverunt. Sed etiam ipse Adrianus amatum suum Antinoum deificavit. Et haec ridiculum, et inanitatem non dicit esse Libanius? Haec ergo a nobis propter ejus detractionem, per digressionem dicta sufficiant. SOCRATES, lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 22, p. 196.

CAPUT III. De rectitudine fidei Doviani, et quid Athanasius Alexandrinus scripserit. Jovianus [ ed. V. et Frob., Jovinianus] ergo imperator, mox ut imperii sui terras ingressus est, primum haec conscripsit, ut episcopi de exsilio remearant, et Ecclesias (1067D)eis reddendas esse professus est qui expositam in Nicaea fidem inviolabiliter servaverunt. Scripsit etiam Athanasio, qui praecipuus erat horum dogmatum propugnator: petens ut ei rescriberet perfectam divinorum dogmatum disciplinam. Qui eloquentiores episcopos congregans rescripsit: rogans ut fidem Nicaeae expositam custodiret, tanquam apostolicis dogmatibus congruentem. Cujus epistolae verba sunt haec. THEODORETUS, lib. IV, cap. 2, p. 152.

Piissimo atque clementissimo Victori, Augusto, Joviano Athanasius et reliqui episcopi, venientes ex persona omnium episcoporum Aegyptiorum, Thebaidis et Libyae.

Decet Deo amabilem principem discendi habere (1068A)voluntatem desideriumque coelestium. Sic enim vere et cor habens in manu Dei, et imperium cum pace multis annorum curriculis gubernabis. Volente igitur te a nobis tua discere pietate catholicae Ecclesiae fidem, gratias ob hoc Domino referentes curavimus, ut prolatam ab omnibus Patribus in Nicaea tuae pietati insinuaremus fidem. Hanc enim repudiantes, quidam, nobis equidem frequenter insidiati sunt, eo quod Arianae non consentiremus vesaniae. Auctores vero facti sunt haeresis et schismatum universalis Ecclesiae. Vera ergo et pia in Dominum nostrum Jesum Christum fides est omnibus manifesta, et ex divinis litteris agnita atque lecta. In hac enim etiam sancti martyrio consummati sunt, et requiescentes in Domino nunc consistunt. Manserat itaque semper fides (1068B)illaesa, nisi calliditas quorumdam haereticorum eam violare praesumeret. Arius enim quidam ejusque sectatores erumpere et impietatem adversus eam introducere tentaverunt: dicentes, ex non exstantibus, et creaturam, atque facturam, convertibilemque esse Filium Dei; plurimosque per talia seduxerunt, ita ut etiam qui aliquid esse videbantur, blasphemia hujusmodi traherentur. Verum sancti Patres nostri olim convenientes, sicuti praediximus, in Nicaeno concilio, Arianam quidem sectam anathematizaverunt: catholicae vero Ecclesiae fidem, scriptura teste, professi sunt. Eaque praedicatione haeresis exstincta est, quae ubique videbatur accensa. Haec itaque fides per omnes Ecclesias legebatur atque praedicabatur. Sed quoniam Arianam haeresim quidam renovare volentes, (1068C)ipsam fidem a Patribus in Nicaea prolatam anathematizare praesumpserunt; aliqui vero fingunt se eam profiteri, sed ipsam veritatem negare noscuntur, aliter interpretantes consubstantialitatem, et sancto Spiritui blasphemantes, cum dicunt eum creaturam esse atque facturam per Filium celebratam: necessario considerantes laesionem quae ex hujusmodi causa contra populum generatur, offerre tuae pietati confessionem 303 concilii Nicaeni curavimus; ut pia religio tua cognoscat cum quanta scrupulositate conscripta est; et quantum errent, qui extra eam volunt aliquid edocere. Cognosce, Deo amabilis imperator, quoniam haec quidem praedicatur a saeculo, et hanc professi sunt Patres Nicaea convenientes. In hac quoque fide concordant omnes Ecclesiae in Hispania et (1068D)Britannia, nec non in Galliis, Italiis et in Dalmatiis constitutae, in Mysia, et Macedonia, et universa simul Hellada; sed etiam in universa Africa, Sardinia, Cypro, Creta, Pamphylia, Lycia, Isauria, et in omni Aegypto, et Libya, Ponto, et Cappadocia partibusque vicinis, et Orientales Ecclesiae, praeter paucos Arii sectatores. Omnium namque praedictorum sententiam experimento cognovimus, et litteras habemus, eosque novimus, Deo amabilis imperator: quia cum pauci quidam huic fidei contradicant, praejudicium facere non poterunt in toto orbe terrarum. Multo enim tempore ab haeresi Ariana pulsati, nunc etiam pietati contentione maxima contradicunt. Ut vero haec pietas tua cognoscat, licet sciat: tamen studuimus fidem Nicaeno concilio professam ab episcopis (1069A)trecentis decem et octo subjungere. Est autem haec Nicaeni concilii fides:

Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis [ ed. omittunt de coelis], incarnatus, humanatus, passus est, et die tertia resurrexit. Ascendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam (1069B)nasceretur non erat; et, quia ex non exstantibus factus est, aut ex altera substantia vel subsistentia: dicentes esse aut creatum, aut convertibilem, aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat sancta catholica et apostolica Ecclesia. In hac fide, Deo amabilis imperator, nos consistere necessarium est, tanquam sacra et apostolica: nullaque movere eam seductione verborum atque contentione; quod ab initio Ariani fecerunt, ex non exstantibus Filium dicentes; et, quia erat quando non erat, et creatus, et factus, et convertibilis est. Propterea, sicuti praediximus, et Nicaena synodus haeresim anathematizavit hujusmodi: fidem vero professa est veritatis [ ms. Lyr., Trinitatis]. Non enim simpliciter similem dixerunt Filium Patri, ne simpliciter similis Deo Deus (1069C)verus esse crederetur; sed etiam consubstantialem scripserunt, quod proprium est genuini [ ed., geniti] verique filii, ex vero et naturali Patre nascentis. Sed neque Spiritum sanctum alienaverunt a Patre et Filio; sed potius glorificaverunt eum cum Patre et Filio in una sanctae Trinitatis fide, eo quod una sit in sancta Trinitate Divinitas. THEODORETUS, lib. IV, c. 3, edit. Christ.

Has litteras imperator legens, confirmavit quam habuerat de sacris scientiam et affectum; aliamque conscripsit legem, ut frumentorum consuetudo redderetur Ecclesiis, quam maximus constituerat Constantinus, et dari prohibuerat Julianus. Et quoniam propter illius impietatem orta fames non sinebat totam tunc summam quam Constantinus constituerat (1069D)erogari, tertiam partem Jovianus ad praesens impendi promisit, ita ut, cessante fame, frumenta integra praeberentur. THEODORETUS, lib. IV, cap. 4, p. 155.

CAPUT IV. Quomodo Joviani temporibus orthodoxi floruerint, et haeretici sint oppressi. Evocavit igitur imperator a Constantio exsilio missos episcopos, qui non occurrerant Juliani redire temporibus. Tunc autem etiam templa paganorum omnia claudebantur, et ipsi sacerdotes ubique fugiebant: indutique palliis, ipsa pallia reponebant, et ad schema commune revertebantur. Quievit otiam pollutio sanguinis, quam publice insatiabiliter sub Juliano (1070A)celebrabant. Porro Christiani non quiescebant: praesules enim religionum adibant crebro principem, credentes ejus obtinere se voluntatem adversus proprios inimicos. Et primum quidem Macedoniani libellum principi porrexerunt, postulantes ut expellerentur Ecclesiis qui dissimilem Filium praedicabant, et ipsi introducerentur in eas. Erant enim qui libellum obtulerant Basilius Ancyrae, Sylvanus Tarsi, Sophronius Pompeiopoleos, Pasinicus Zilenus, Leontius Comanus, Callicrates Claudiopolites, Theophilus Castabalenus. Horum libellum imperator accipiens, eos sine responso dimisit, hoc tantummodo dicens: Ego contentiones odi, eos autem qui ad concordiam festinant diligo pariter et honoro. Quod audientes qui ad contentionem se praeparabant, quieverunt. (1070B)Hoc ergo pro voto imperatoris est factum. Nam tunc intentio sectatorum Acacii revelata est; et, sicuti solebant, ad vota se principis contulerunt. Convenientes enim in Antiochia Syriae, habuerunt verba cum Meletio, qui ante paululum divisus ab eis, consubstantialitatem ita defendere videbatur. Hoc itaque fecerunt, quoniam eum honorari conspiciebant, principe tunc ibi morante. Communi ergo consilio libellum componentes, consubstantialitatem professi sunt, et Nicaenam roborantes fidem, obtulerunt imperatori. Cujus libelli verba sunt haec.

Piissimo et Deo amabili domino nostro Joviano Victori, Augusto, synodus praesentium episcoporum ex diversis provinciis in Antiochena urbe convenientium.

(1070C)Quoniam ecclesiasticam pacem atque concordiam tua primum studuit pietas celebrare, bene novimus etiam nos, Deo amabilis imperator. Quia vero verticem hujusmodi verae unitatis et orthodoxae fidei bene sumpsisti, neque hoc ignoramus. Sed ne cum his qui adulterant veritatis dogma reputemur, tuae pietati suggerimus: quoniam sancti concilii in Nicaea olim et ab initio celebrati fidem et suscipimus et tenemus. Quando etiam consubstantialitatis nomen, quod aliter se quibusdam habere videtur, dicimus cautam interpretationem a Patribus excepisse, quippe significantibus quoniam ex substantia Patris natus est Filius; et quia similis per substantiam Patri est 304. Non enim velut aliqua passio circa ineffabilem nativitatem creditur. Neque secundum (1070D)aliquem paganorum usum percipitur a Patribus substantiae nomen dictum; sed ad destructionem Arianorum, qui praesumpserunt ex non exstantibus de Christo aliquid impie praedicare. Quod etiam isti, qui nunc inaequalitatem asserunt, asperius et audacius ad vastandam Ecclesiae concordiam imprudenter ausi sunt perpetrare. Quamobrem huic nostrae relationi subjunximus exemplar fidei Nicaeni concilii, quam etiam decenter amplectimur. Est enim hujusmodi: Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, et reliqua. Et subscriptio: Meletius episcopus Antiochiae obtuli, in suprascriptis consentiens, Eusebius Samosatenus, Evagrius Siculus, Uranius Apamiae, Zoilus Larissenus, Acacius Caesareae, Antipater Rhosi, Abramius Urimenus, Aristonicus Seleucobeli, (1071A)Barlabentus Pergami, Uranius Melitinae, Magnus Chalcidis, Euthicius Eleutheropoleos, Josacius Armeniae majoris, Titus Bostrensis, Pelagius Laodiciae, Arabianus Adrensis, Piso Adadenus per Lamirionem presbyterum, Sabinianus Zeugmatis, Athanasius Ancyrae per Orphitum et Aetium presbyteros, Irenaeus Gazae, Piso Augustae, Patricius Palti per Lamirionem presbyterum, Anatolius Beroeae, Theotimus Aramenus, Lucianus Arcenus. Hunc itaque libellum in collectione synodalium Sabini conscriptum invenimus. Verum imperator propositum hoc habebat, ut blandimentis et suasione verborum discordantium contentiones abscinderet, dicens: Nulli quidem se quomodocunque credentium fore molestum, eos tamen diligere et nimis honorare qui principium ecclesiasticae unitati praeberent. Quia (1071B)vero hoc egerit, etiam Themistius philosophus ait in laude quam in ejus protulit consulatu, ubi miratur imperatorem quod permiserit unumquemque colere sicut vellet; atque devicerit blandientium mores, quos valde deridens, ait manifestari per purpuram. SOCRATES, lib. III, cap. 20 et 21. Edit. Christ. Vales. cap. 24 et 25, p. 202.

Igitur imperator tunc etiam Secundo nomine praefecturam gubernanti, praetorianam legem dedit, ut capitali sententia plecteretur qui sacram virginem nuptiali thoro violare praesumeret, vel impudico aspectu respiceret, ne dicam abripere forte tentaret. Quam legem ideo posuit, eo quod Juliani temporibus quidam hujusmodi virgines uxores ducere praesumpserunt. SOZOMEN., lib. VI, cap. 3, p. 640.

CAPUT V. Quod Athanasius venerit ad Jovianum, et ab eo sit decenter honoratus. (1071C) Inter haec Athanasius Alexandrinae sedis episcopus, cum paucis suorum communicato consilio necessarium judicavit ut Christianum videret imperatorem. Veniensque Antiochiam, principem de quibus oportebat edocuit. Quidam aiunt quia eum ipse magis evocaverit imperator, ut quae necessaria pro religione et recta fide videbantur exponeret: disponensque, ut decebat, causas Ecclesiae, de reversione cogitabat. Verum Euzoius Arianae sectae, Antiochenae civitatis episcopus, studebat ut Probatianus quidam eunuchus in Alexandrina urbe ordinaretur (1071D)episcopus. Cumque hoc ageretur, Lucius Alexandrinus a Georgio presbyter ordinatus, adiit imperatorem; et maledicens Athanasio, quasi temporibus episcopatus sui fuisset inscriptus [ ed. Niv. et Frob., accusatus], et plurima exsilia sub praecedentibus sustinuisset imperatoribus, essetque circa sacra per eum causa discordiae: supplicabat insuper ut alius in Alexandrina civitate ordinaretur episcopus. Verum imperator sciens quantae Athanasio inimicorum insidiae provenissent, derogationes hujusmodi non respexit; sed Lucium quidem cum multa interminatione tacere jussit; Probatianum vero ejusque sequaces (1072A)eunuchos, auctores hujusmodi scelerum atque turbarum castigandos esse praecepit. Porro Athanasium, amicum sibi maximum factum, destinavit in Aegyptum; ut, sicut ei videretur, causas Ecclesiarum populosque disponeret. Fertur enim quia eum pro maxima virtute conversationis sapientiaeque laudaverit. Aiunt quidam, antequam sub Constantio imperatore Ariani tenerent Ecclesias, somnium vidisse Antonium monachum, quasi burdones altare sacrum calcibus evertissent, experrectumque dixisse: quoniam ab adulteris et permixtis hominibus Ecclesia calcaretur. Quae non fuisse mendacia posterior monstravit eventus. SOZOMEN., lib. VI, cap. 5, p. 642.

CAPUT VI. De consulatu et fine Joviani. (1072B) Tunc igitur imperator, impetum retinens haereticorum, discessit ab Antiochia, et venit ad Tarsum Ciliciae, ibique corpus Juliani sepelivit. Et dum cuncta solemnia funeri ejus exhibuisset, consul est designatus ( An. Dom. 364). Dumque Constantinopolim festinaret, venit ad praedium nomine Dadastana inter Galatiam et Bithyniam: quo philosophus Themistius cum aliis senatoribus occurrens, consularem recitavit orationem. Feliciter tunc agi poterant res Romanae publicae et simul ecclesiasticae sub principe benigno dispositae, nisi repentina mors talem virum ab hominibus abstulisset. In praedicto namque praedio hiemis tempore, in phraxis languore constrictus, (1072C)est mortuus consulatu suo et Varroniani filii, septima decima die Februarii mensis; qui regnavit mensibus septem, vixit annis triginta tribus. SOCRATES, lib. III, cap. 22. Edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 205.

CAPUT VII. De ortu principis Valentiniani, et quemadmodum fratrem Valentem ipse fecerit imperatorem. Cumque in Nicaeam Bithyniae venisset exercitus, Valentinianum ordinavit imperatorem, virum optimum, et apice principali dignissimum. SOZOMEN., lib. VI, cap. 6, p. 644.

Valentinianus igitur ordinatur vicesima quinta die ejusdem Februarii mensis, Pannonius genere, de Cibala civitate; cui tunc erat militum cura commissa, (1072D)quoniam probatissime militarem noverat disciplinam. Fuit etiam vir magnanimus, et semper praesenti fortuna melior apparebat. SOCRATES, lib. IV, cap. 1, p. 210.

Is enim non modo fortitudine, sed etiam prudentia, temperantia, atque justitia, et corporis magnitudine praefulgebat. Sic enim fuit regalis 305 pariter et urbanus, ut dum exercitus tentasset ei alium sociare consortem, ille responderit, quod cantatur ab omnibus: Vestrum, inquit, fuit, o milites, imperatore non existente mihi dare regimen imperii; verum, ubi hoc ego suscepi, meum jam, et non vestrum (1073A)est de rebus cogitare communibus. Cujus verba mirati milites, ejus secuti sunt voluntatem. At ille fratrem de Poeonia [ ms. Santheod., Pannonia] vocans, quod non debuit, socium fecit imperii. THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.

Post triginta dies auspicii sui.

Cui Asiae sceptra contradens, pariter et Aegypti, Europam sibi distribuit. Et veniens ad Hesperiam, omnem illic ( ed. illico) edocuit aequitatem, a praedicationibus pietatis incipiens. SOCRATES lib. IV, cap. 1, pag. 210. THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.

CAPUT VIII. De Ambrosii Mediolanensis episcopatu atque fiducia loquendi. (1073B) Auxentio namque defuncto, qui Mediolanensem praesulatum tenuerat, multisque fuerat conciliis abdicatus, evocans episcopos imperator, hujusmodi apud eos verba locutus est: Nostis aperte, eruditi quippe divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem, et quia non deceat eum verbo solum, sed etiam conversatione gubernare subjectos, et totius semetipsum imitatorem virtutis ostendere, testemque doctrinae conversationem bonam habere. Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submittamus, et ejus monita, dum tanquam homines deliquerimus necessario, veluti curantis medicamenta suscipiamus. THEODORETUS, lib. IV, cap. 5. (1073C)Edit. Christ. Vales. cap. 6, p. 156.

Haec cum dixisset imperator, petiit synodus ut magis ipse decerneret, sapiens et pius existens. At ille: Super vos est, inquit, talis electio. Vos enim gratia divina potiti, et illo splendore fulgentes, melius poteritis eligere. Tunc sacerdotes egressi, de episcopali sede tractabant. Verum civitatis habitatores, ut assolet, tumultus faciebant, alii hunc, alii illum ordinari petentes. Qui enim erant de Ariani Auxentii secta similem sibi fieri concertabant. Rursum orthodoxi sui dogmatis nitebantur habere episcopum. Hanc seditionem Ambrosius, cui tunc praesidialis fuerat cura commissa, cognoscens et metuens ne quid turbae consurgeret, ad ecclesiam festinus accessit. At illi, cessante seditione, communem (1073D)dederunt vocem: petentes ut pastor gregis ordinaretur Ambrosius, qui nondum fuerat baptizatus. Hoc imperator agnoscens, repente jussit eum baptizari, et tanquam dignum virum ordinari pontificem. Noverat enim ejus certiorem omni pondere voluntatem, et totius regulae decreta subtiliora. Arbitratus etiam divinum in eo esse decretum, dum in ejus electione etiam pars contraria consonaret. Is ergo sacri baptismatis dono potitus, gratiam quoque simul suscepit episcopatus. Quo facto, hunc hymnum optimus imperator Salvatori et Domino obtulisse fertur (his quippe quae gerebantur intererat). Gratias, inquit, ago tibi, Domine omnipotens et Salvator noster, quoniam huic viro ego quidem (1074A)commisi corpora, tu autem animas; et meam electionem ostendisti tuae justitiae convenire. Cumque post paucos dies sanctus Ambrosius cum multa fiducia apud imperatorem quereretur quia male a judicibus agebatur, tunc imperator ait: Hanc, inquit, confidentiam tuam dudum novi; et aperte probans, non solum non restiti, sed etiam in electione ordinationis tuae socius fui. Festina itaque sanare, sicut divina lege praecipitur, animarum delicta nostrarum. Haec igitur imperator Mediolani et dixit, et fecit. Cognoscens autem quosdam in Asia et Phrygia de divinis dubitare dogmatibus, in Illyrico quidem praecepit synodum celebrari, et quae de illis decreta atque firmata sunt dubitantibus destinavit. Porro qui illic convenerant decreverunt fidem expositam (1074B)in Nicaena urbe servandam. Scripsit autem et ipse, socium adhibens in suis litteris fratrem, quatenus in his quae placuerant duraretur. Nunc ergo etiam legem ipsam ponere necessarium est quae aperte et ejus pietatem praedicat, et Valentis tunc sinceritatem sine dubitatione demonstrat. THEODORETUS, lib. IV, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 7. p. 157.

CAPUT IX. Edictum Valentiniani et Valentis de consubstantiali Trinitate. Impp. maximi, pii, victores, Augusti, Valentinianus, Valens et Gratianus, episcopis dioeceseos Asiae, Phrygiae, Carophrygiae, et Pacatianae, in Domino salutem.

(1074C)Tanto concilio in Illyrico celebrato, et subtiliter habita quaestione de salutari Verbo, ostenderunt ter beati pontifices Trinitatem consubstantialem Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quam nequaquam declinantes, juxta ministeria religionis magni Regis exercent. Hanc ergo praedicari decrevit nostra quoque potentia: ita tamen ut non dicant aliqui: Sequimur religionem imperatoris, hanc patriam gubernantis, et non illi potius obedientes qui nobis salutis mandata contradidit. Evangelium namque Christi nostri sic habet: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Quid ergo dicitis vos episcopi et praesules salutaris Verbi? Si ita se habet vestra probatio, diligentes alterutros, imperiali abuti dignitate quiescite; et nolite persequi eos qui Deo (1074D)perfecte ministrant: quorum orationibus et terrena bella sedantur, et recedentium a Deo angelorum repelluntur incursus, quique omnes daemones corruptores precum assiduitate confundunt, tributa secundum leges inferre non respuunt, potestatique regiae non resistunt; sed sincera voluntate et superni Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subjugantur. Vos autem inobedientes esse monstramini. Et nos quidem subjicimur ei qui primus est et novissimus; vos autem vobismet arrogatis. Nos itaque puros nosipsos a vobis esse desideramus. Et sicut Pilatus in examinatione nostri Christi, dum nollet eum perimere, conversusque ad Orientem, et petens aquam, diluit manus suas dicens: Innocens ego sum a sanguine (1075A)hujus justi (Matth. XXVII, 24): sic etiam nostra majestas semper mandavit persecutionem non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque dispensatores magni Regis expellere; ut non ad praesens et sub imperio nostro crescere videamini, et postea testamentum 306 Domini subdere passioni, sicut in sanguine Zachariae. Sed illi post adventum superni Regis, Domini nostri Jesu Christi disrupti sunt, contraditi morti cum adjutore suo daemone corruptore. Hoc praecepimus in Megetio, et Ciceronio, et Damasco, et Lampone, et Brintisio, qui auditores fuerunt. Sed etiam ipsa vobis gesta direximus, quatenus cognoscatis ea quae in eximio sunt concilio celebrata. His ergo litteris subdidit etiam dogmata concilii, haec (1075B)summatim habentia: Profitemur, sequentes magnum orthodoxumque concilium, consubstantialem Patri esse Filium; et non sic intelligimus consubstantialem, sicuti dudum quidam exposuerunt, non vere subscribentes, et nunc alii illos vocantes Patres, virtutem sermonis respuunt, et sequuntur eos, qui per consubstantialitatem similitudinem significatam esse scripserunt; eo quod nulli reliquarum creaturarum per eum factarum similis sit Filius, nisi tantummodo Patri. Sed qui haec exponunt, creaturam praecipuam Dei Filium impie dogmatizant. Nos itaque sapimus, sicut etiam concilia nuper Romae et in Galliis celebrata, unam esse eamdemque substantiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti in tribus personis, quod est in tribus perfectis subsistentiis. Confitemur (1075C)autem secundum Nicaenam expositionem, et incarnatum Filium Dei consubstantialem ex Virgine sancta Maria, et in hominibus inhabitasse, et complesse dispensationem pro nobis omnem in nativitate, et passione, et resurrectione, et in coelos ascensione; et iterum venturum, ut reddat nobis similitudinem divinam; a semetipso Deum existentem carnigerum, et hominem Deiferum. His ergo quae praedicta sunt, contraria sapientes anathematizamus, et eos simul qui non vere anathematizant eum qui dixit, Antequam nasceretur, non fuit Filius; sed scripsit, quia et antequam opere nasceretur, virtute erat in Patre. Hoc enim et in omnibus creaturis est, quae non semper existunt sicuti Deus. Filius enim semper cum Patre est, sempiterna nativitate progenitus.

(1075D)Haec igitur imperator summatim significavit: ego vero etiam ipsas concilii litteras ponendas existimo. THEODORETUS, lib. IV, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 158.

CAPUT X. Epistola Illyricianorum episcoporum ad Orientales episcopos profitentium consubstantialem Trinitatem. Episcopi Illyrici episcopis Ecclesiarum Dei, dioeceseos Asianae, Phrygiae, Carophrygiae, et Pacatianae, in Domino salutem.

Convenientibus nobis in unum, et habita maxima quaestione de salutari Verbo, probavimus consubstantialem esse Trinitatem Patris, et Filii, et Spiritus (1076A)sancti. Quamobrem justum fuit vobis litteras destinare, non quibusdam argumentationibus religionem Trinitatis scribentes, sed in humilitate rogantes. Has nostras litteras destinavimus per dilectissimum fratrem et consacerdotem nostrum Elpidium presbyterum. In praesentibus itaque nostris litteris, quasi illud refertur, quod in Salvatoris nostri Jesu Christi libris ascriptum est, Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae. Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? Et haec quidem sufficiebant humilitati nostrae, etiam si non vobis universales litteras mitteremus, propter tantum timorem, quem ibi praedicatis cunctae vestrae provinciae, a Patre et Filio Spiritum sanctum dividentes. Quamobrem (1076B)necessarium habuimus ad vos destinare dominum nostrum et comministrum Elpidium presbyterum, a regio principatu Romanorum has litteras deferentem; ut si forte talis est praedicatio vestra cognoscat, quoniam qui consubstantialem Trinitatem non praedicant, anathema sint. Et si quis his non communicans invenitur, anathema sit. His autem qui consubstantialem praedicant Trinitatem, praeparata sunt regna coelorum. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis, non aliud innovetis; sed consubstantialem semper et ubique praedicantes Trinitatem possidebitis regnum Dei. Ob hoc scribentes, et commemorantes, has litteras destinavimus. De episcopis autem constituendis vel comministris jam constitutis, si permanserint usque ad finem sani, bene; (1076C)alioquin ex ipso presbyterio repellantur. Similiter presbyteros atque diaconos in sacerdotali ordine definivimus, ut sint irreprehensibiles undique, et a curia, et ab officio militari. Propterea ergo hoc noluimus plurimis verbis scribere, eo quod direxerimus unum ex omnibus dominum nostrum et comministrum Elpidium, studiose praedicationem vestram cogniturum, si ita se habeat, sicut audivimus a domino nostro et consacerdote Eustathio. De caetero licet aliquando in errore fueritis, deponentes veterem hominem, induimini novum (Coloss. III, 9, 10). Nam et ipse frater et comminister Elpidius docebit vos veram praedicare fidem: quia sancta Trinitas consubstantialis Deo et Patri, et Filio cum Spiritu sancto sanctificata, glorificata, manifestata est: Pater (1076D)in Filio, Filius in Patre, cum sancto Spiritu in saecula. Hoc itaque declarato, aperte poterimus sanctam Trinitatem confiteri consubstantialem esse secundum fidem olim in Nicaea expositam, quam Patres confirmaverunt. Qua fide praedicata, poterimus erroneum daemonem declinare. Quo exstincto, pacificos nosmetipsos litteris degentes in pace salutabimus. Scripsimus itaque vobis, ut noveritis Arianos esse condemnatos, nolentes confiteri ex Patris substantia Filium et Spiritum sanctum, quorum nomina sunt subjecta, Polychronius, Telemachus, Faustus, Asclepiades, Amantius, et Cleopater. Haec ergo ita se habent, in gloria Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen. Valere vos optamus Patri et Filio Salvatori Christo, cum sancto (1077A)Spiritu multis annorum curriculis. THEODORETUS, lib. IV, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 160.

CAPUT XI. De haeresi Audaeanorum. Famosissimus igitur imperator tanquam apostolicis dogmatibus sollicitudinem perhibebat. Interea Syrus quidam et genere et lingua pariter, Audaeus nomine, illo tempore fuit 307 dogmata nova repetiens: qui dudum quidem malignos habere conceptus incipiens, tunc manifestus apparuit. Prius namque fatue intelligens quod scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), humanam formam putavit habere Divinitatem, et corporis partibus esse distinctam, divinae (1077B)Scripturae nequaquam sensum respiciens, quae saepe divinis operationibus humanorum membrorum nomina circumponit, quoniam qui facile subtiliora intelligere nequeunt, per haec Dei providentiam magis agnoscunt. Adjecit autem huic impietati et alia his vicina. Ex vesania namque Manetis aspersus, neque ignis, neque tenebrarum Deum asseruit Creatorem. Sed haec quidem et quaecunque his similia celant Manetis vesaniae participes, ut iste praedicabat, ab Ecclesia segregati sunt: quia quidam maledictum asserunt pactum; quidam vero cum mulieribus non lege [ ed. V., non longe] cohabitantes, contra legem vivunt. Et propterea dicunt remotius esse vivendum, celantes dogmatum blasphemiam. Est tamen eis habitatio arrogantiae plena, et pharisaicae propago doctrinae. Nam illi animarum et corporum (1077C)medicum accusabant in templo, dicentes apostolis: Ut quid cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester (Luc. V, 30)? Et per prophetam de talibus dicit Deus: Qui dicunt, mundus sum, noli me tangere, isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die (Isai. LXV, 5). Sed horum stultitiam redarguere praesentis temporis non est; quapropter ad narrationem reliquam procedamus. THEODORETUS, lib. IV, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 10, p. 162.

Ea tempestate Messalianorum, quos Εὐχήτας, id est Orantes, appellant, haeresis est exorta. Vocantur autem et alia appellatione Ἐνθουσιασαὶ, id est sacrificatores. Ibi enim cujusdam daemonis operationem exspectant, et hanc sancti Spiritus praesentiam arbitrantur. Qui vero integro hujus rei languore participantur, (1077D)aversantur operationem manuum, quasi malignam; somnoque semetipsos indulgent; et iniquitatum phantasias, prophetias appellant. Hujus haereseos principes fuerunt Dadosius, et Sebas, et Adelphius, Hermas, et Symeones, et alii, qui ab ecclesiastica quidem nequaquam communione recesserunt: dicentes divinum cibum nihil nec prodesse nec laedere, de quo Dominus dixit Christus: Qui comedit meam carnem et bibit sanguinem meum vivet in aeternum (Joan. VI, 55). Cumque voluerint celare hunc languorem, etiam convicti impudenter negant, et alios haec sapientes, quae ipsi animo retinent, prorsus abdicant. Litoius itaque praesul Melitinensis Ecclesiae, divino zelo decenter ornatus, videns eo quod hic (1078A)languor multa monasteria, magis autem latronum, ut ita dixerim, speluncas invaderet, eas incendit, et lupos ab ovibus segregavit. Similiter etiam Amphilochius, famosissimus ille Lycaonensis antistes, dum haec pestis illic cresceret, eam valde compressit, et oves quae tali contagione vexabantur eripuit. Porro Flavianus ubique laudabilis praesul Antiochenus, audiens hos in Edessa degere, et venenum proprium urbibus vicinis aspergere, turbam dirigens monachorum deduxit ad Antiochiam, et negantes eam pestem, hoc modo redarguit: accusatores itaque dixit calumniosos esse, testes vero mendaces, Adelphium autem valde senem cum mansuetudine vocans, et juxta se sedere praecipiens, ait: Nos, o senior, qui jam magnam partem vitae transivimus, humanamque didicimus (1078B)valde naturam, et adversariorum daemoniorum machinamenta agnovimus, ipso experimento gratiae ministrationes edocti sumus; isti vero cum sint juvenes, nihil horum perfectius agnoscentes, spiritalia audire verba non poterant. Quapropter dicito mihi quomodo credis spiritum contrarium recedere, et gratiam sancti Spiritus advenire? His verbis senex ille mulcatus, omne venenum quod celabat evomuit, atque dixit: Nullam quidem utilitatem ex sancto baptismate baptizatis accedere, sed solam studiosam orationem inhabitantem daemonem effugare. Dicebat insuper unumquemque nascentium a progenitore suo sicuti naturam, sic etiam daemonum trahere famulatum. Et his expulsis per illam orationem studiosam sanctum Spiritum advenire et sensibiliter ac visibiliter (1078C)suam designare praesentiam, atque corpus passionibus motus cujuslibet eripere, et animam a mala voluntate penitus liberare; ita ut nequaquam de caetero egeat, neque jejunio macerante corpus, neque doctrina refrenante, et progredi disciplina libenter edocente. Non solum autem qui hoc impetraverit, corporis, inquit, exsultationibus liberatur; sed aperte etiam futura praevidet, et sanctam Trinitatem oculis cernit. Hunc itaque Flavianus fetidissimum effodiens fontem, et ejus pocula cunctis examinanda producens, infelicissimo ait seni: Vetustissime malorum dierum, increpavit te os tuum, et non ego; labia enim tua testantur adversum te. Cumque hic languor cunctis innotuisset, de Syria quidem expulsi, et ad Pamphyliam sunt progressi, eamque hujusmodi (1078D)peste compleverunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 10. Edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 163

CAPUT XII. De Lampsaceno concilio. Igitur Valentinianus cum ita saperet sicut Nicaeni Patres, similia profitentibus proderat; aliter vero sapientibus non erat importunus. Qui cum initio regni de urbe Constantinopolitana per Thracias properaret ad Romam, tunc episcopi Hellesponti, Bithyniae, et quicunque consubstantialem Patrem ac Filium praedicabant, legatum miserunt Hypatianum, Heracleae Perinthi praesulem, quatenus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. Is cum adisset imperatorem, et episcoporum legationem intimasset, (1079A)respondens Valentinianus, ait: Mihi quidem cum minimus de populo sim, fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus haec cura est, apud semetipsos congregentur ubi voluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in Lampsacum convenerunt episcopi. Cumque duos tractassent menses, novissime decreverunt ut ea quae Constantinopoli gesta fuerant, studio Eudoxii et Acacii, vacuarentur. Similiter autem ut vacaret etiam expositio fidei, quam velut Occidentalium episcoporum proferentes, quosdam subscribere in ea, sub ea promissione fecerunt: quia quod fuerat constitutum de dissimilis substantiae nomine, penitus abdicarent; quod etiam sunt mentiti. Similem vero esse Patri Filium per substantiam asserebant: dicentes necessariam 308 similis (1079B)adjectionem propter significationem substantiarum [ Mss., subsistentiarum]. Fidem vero illam esse praecipiendam per omnes Ecclesias, quae Seleuciae fuerat promulgata et exposita in dedicatione Antiochenae probatur ecclesiae. Depositos autem ab eis qui dissimilem Patri Filium asserebant, sedes proprias recipere decreverunt. Si quis autem eos accusare vellet, aequo hoc periculo facere sanciverunt: judices esse decernentes episcopos recte sapientes, et de vicinis provinciis in ecclesiam convenientes, ubi testes essent singulorum qui dicerentur oppressi. Haec decernentes, cum evocassent Eudoxium et qui cum eo fuerant, locum eis poenitentiae tribuerunt. Quibus obedire nolentibus, quae fuerant placita cunctis Ecclesiis intimarunt. Cumque crederent studere Eudoxium ut (1079C)universa regalia suae partis faceret, et istis sine dubio derogaret, necessarium putaverunt ut praecurrerent, et quae fuissent Lampsaco gesta nuntiarent. Remeantem itaque Valentem imperatorem de Thracia, in Heraclea adierunt. Fuerat enim cum fratre suo digressus usque ad quemdam locum. Tunc enim Eudoxius jam apud principem atque proceres praecipuus habebatur. Adeuntibus ergo legatis a Lampsaco missis, jussit imperator ne semetipsos ab Eudoxio separarent. Qui dum resisterent, et de gestis Constantinopolitanis apud Seleucenum concilium habitis adversus Eudoxium quererentur, commotus ad iram princeps, illos quidem deputavit exsilio, ecclesias autem tradi jussit Eudoxio. SOZOMEN., lib. VI, cap. 7, p. 646.

CAPUT XIII. Quemadmodum Valens factus fuerit Arianus. (1079D) Tempore quo Valens suscepit imperium, apostolicis dogmatibus ornabatur. Cum vero Gothi transissent Histrum, et Thraciam peragrarent, collecta militia pugnare cogitabat adversus eos. Cui placuit ut non nudus sacra gratia dimicaret, sed sancti baptismatis munitus armis; et hoc quidem bene placuit, et valde sapienter. Quod vero postea gessit, magnam animi mollitiem et proditionem significat veritatis. Ea namque infelix passus est quae progenitor Adam. Conjugis enim est seductus alloquio, et muliebribus verbis illaqueatus. Illa namque primitus Arianae fallaciae captionibus irretita, etiam istum secum corruere (1080A)in blasphemiae foveam persuasit: cujus seductionis auctor fuit Eudoxius. Is enim adhuc Constantinopolitanae gubernacula tenebat Ecclesiae, non regens, sed suam potius mergens navem. Tunc ergo in ipso baptismatis tempore, jurejurando miserrimum obligavit, ut et in impietate dogmatis permaneret, et undique contraria sapientes expelleret. Sic igitur ille doctrinam apostolicam derelinquens, contrarias partes sumpsit, et post paululum quae juraverat adimplevit. THEODORETUS, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 165.

CAPUT XIV. Qua crudelitate Valens sit usus adversus orthodoxos. Interea venit in Euroeam; metuebat enim ne forte (1080B)Persae pacta sub Joviano triginta annorum facta solverent. Qui cum nihil moverent, degebat in Antiochia. Quo tempore Meletium quidem episcopum destinavit exsilio, Paulino vero reveritus, illius vitae pepercit. Eos autem qui Eudoxio communicare nolebant, Ecclesiis expulit, pecuniis condemnavit, verberibus et aliis rebus afflixit.

Dicitur enim quia etiam multos in Oronte flumine suffocasset. SOZOMEN., lib. VI, cap. 7, p. 647.

De Samosata autem sanctum Eusebium expulit, Pelagium, mirabilem pastorem Laodicensium, urbe privavit: qui cum in juventute duxisset uxorem, in ipso thalamo prima die nuptiarum sponsae persuasit ut puritatem communi voluptati praeponeret, atque ut charitatem fraternam adipisceretur, pro copulis nuptialibus erudivit. SOCRATES, lib. IV, cap. 2, (1080C)p. 212.--THEODORETUS, lib. IV, cap. 12. Edit, Christ. Vales. cap. 13, p. 165.

CAPUT XV. De tyrannide et perditione Procopii. Cum haec autem in Syria fierent, surrexit Constantinopoli tyrannus nomine Procopius: qui parvo tempore multam sibi militiam coacervans, festinabat adversus imperatorem. Quod dum nuntiatum fuisset, conturbatus Valens paululum suum impetum remoratur. Cumque belli eventus interea parturiret, terraemotus factus multas diruit civitates. Sed etiam mare terminos proprios immutavit, et in quibusdam locis tanto potius influxit, ut loca quae pridem ambulari poterant rigarentur; ab aliis vero locis tantum (1080D)recessit, ut arida tellus inveniretur. Hoc ergo factum est primo duorum principum consulatu ( An. Dom. 365). SOCRATES, lib. IV, cap. 3, p. 212.

Sequenti autem anno, Gratiani et Dagalaiphi consulatu ( An. Dom. 365), bella parabantur. Cumque tyrannus Procopius de Constantinopoli digressus, castra moveret adversus imperatorem, audiens Valens, venit ab Antiochia, et cum eo congressus est circa civitatem Phrygiae Nacoliam. Et prima quidem pugna devictus est. Post paululum vero Procopium cepit, tradentibus eum Agelone Gomarioque militibus, quos etiam postea inopinatis quibusdam suppliciis jussit expendi. Despiciens enim jusjurandum quod eis praebuerat, serris divisos crudeliter interemit. (1081A)Tyrannum vero duabus vicinis arboribus flexis, singulos in eis pedes ejus ligari fecit, quae dimissae aerem repetentes, Procopium diviserunt. Et hoc modo tyrannus interiit. SOCRATES, lib. IV, cap. 5, pag. 213. 309

CAPUT XVI. De exsilio sancti Eusebii Samosateni pontificis, et quia cives ejus, amore fidei alii episcopo se subdere noluerunt. Eusebius interea Samosatenus episcopus in Thraciam exsilio deportatus, apostolicis laboribus desudabat. Is enim multas Ecclesias desolatas pastoribus esse conspiciens, habitu militari sumpto, et calamato caput operiens, Syriam peragrabat, et Phoenicen, (1081B)pariter et Palaestinam, presbyteros ordinans atque diaconos, aliaque Ecclesiae replebat officia. Sicubi autem inveniret sibi concordes episcopos, eos praesules egentibus constituebat Ecclesiis. Quantam vero fortitudinem sapientiamque monstrarit imperialem suscipiens jussionem qua eum praecipiebat in Thraciis habitare, necessarium arbitror nescientes agnoscere. Venerat enim gerulus hujus praeceptionis circa vesperam; quem Eusebius silentium habere, et adventum sui celare jussit, dicens: Si cognoverit haec turba, sacri zeli amore flammata, te quidem interimet; ego autem pro tua morte apud Deum poenas cogar exsolvere. Cum haec dixisset, vespertino consuete ministerio celebrato, circa ipsa somni primordia uni famulorum secretum pandens, solus egressus (1081C)est senex: sequebatur itaque famulus, plumacium tantummodo et codicem gerens. Cumque venisset ad Euphratis fluminis ripam, juxta ipsos muros civitatis expositam, ascendit in navem, ut ad Zeugma navigaret; jussitque nautis ut remigarent, factoque die ille quidem pervenit ad Zeugmatis locum. Samosatae vero gemitibus et lamentatione completi sunt. Nam cum ille servus suis proximis quae jussa fuerant indicasset, et qui cum eo pergerent, et quos codices detulisset, ingemiscebant universi, pastore scilicet privati; fluviusque navigantibus atque sequentibus est impletus. Cumque venissent, et desideratum pastorem cernerent, amplius ejulabant: ac suspirantes, fundentesque lacrymarum fontes, eum retinere nitebantur, ne in lupos oves ejus incurrerent. Quem dum (1081D)flectere non valuissent, audierunt eo legente apostolicam legem (Tit. I, 1), quae aperte jubet nos principibus et potestatibus esse subjectos. Quo facto, alii quidem ei obtulerunt aurum, alii argentum, alii vestes, alii famulos, tanquam ad peregrinam et extraneam properanti terram. At ille pauca quaedam a valde notis accipiens, doctrinisque cunctos et erationibus suis armans, et pro apostolicis dogmatibus pugnare praecipiens, ad Histrum profectus est. Illi vero ad urbem propriam remeantes, et alterutros exhortantes, luporum circumspiciebant sapienter insidias. Nunc quoque narrandus est horum fidei calor et puritas. Puto enim me delinquere, nisi per hanc relationem illi semper memorabiles habeantur. Cum ergo Arianorum participes egregio pastore nudassent gregem, (1082A)aliumque pro eo Eunomium nomine fecissent episcopum, nullus illic habitantium, non pauper, non dives, non famulus, non opifex, non agricola, non hortulanus, non vir, non mulier, non juvenis, non senex, ad ecclesiasticum accessit consuete collegium, solusque degebat episcopus, tunc nullo eum neque vidente, neque penitus appellante, licet feratur cum multa vixisse mansuetudine: cujus rei hoc probatur indicium. Cum enim voluisset lavari, et ejus famuli balnei januas obserassent, volentesque ingredi prohiberent; ipse populum ante januas videns, eas aperiri praecepit, et libenter secum omnes lavacro participari. Hoc idem etiam in balnei solio fecit. Nam cum lavanti sibi quosdam videret astare, jussit ut cum ipso communiter aqua calida fruerentur qui tacentes (1082B)astabant. At ille honoris causa hoc fieri putans, velociter ascendens, egressus est. Illi vero nequissimae haeresis immunditia, etiam aquam judicantes esse pollutam, eam repente cuniculorum egestionibus tradiderunt, et alterum fecerunt solium temperari. Quod ille cognoscens, relicta civitate discessit, inimicam habitare civitatem, et horrorem habentem adversum se communem, arbitratus opprobrium. Quo de Samosatis abeunte, Lucium pro eo aperte lupum et ovibus inimicum constituerunt. Sed oves, licet desolatae pastore, tamen quae sunt pastoris operabantur. Permanserunt enim doctrinam apostolicam inviolabiliter conservantes. Quomodo enim etiam Lucium omnes habuerint odio, aliis narrationibus explanabo. Adolescentes in platea sphaeram alterutris (1082C)porrigentes, lusu delectabantur. Isto autem transeunte, contigit ut sphaera cadens, per asini ejus transiret pedes: tum pueri vehementer ejulaverunt, arbitrati sphaeram pollutione completam. At ille hoc intelligens, jussit alicui sequentium ut sustineret, et quod gerebatur agnosceret. Pueri vero accendentes ignem, et sphaeram jaculantes per mediam flammam, hoc modo eam arbitrati sunt expiatam. Et hoc quidem novi esse juvenile et consuetudinis antiquae reliquias. Verumtamen indicium est quod possit ostendere quale odium circa Arianam vesaniam civitas habuerit universa. Verum Lucius mansuetudine non est imitatus Eunomium; sed multos quidem sacerdotum fecit per judices exsilio deportari, eos praecipue qui viriliter pro sacris dogmatibus dimicabant, (1082D)usque ad novissimos Romani fines imperii; Evolcium diaconii ministerio functum in eremum Oasim; Antiochum vero Eusebii maximi generatione decoratum (erat enim consobrinus ejus) et multis virtutibus coruscantem, nec non sacerdotii dignitate fulgentem, in Armoniae terminos destinari suasit; cujus opera pro divinis dogmatibus celebrata quis explanare sufficiat? Cum itaque vir sanctus Eusebius post multa certamina virtutesque multas, innumerasque victorias etiam coronam martyrii suscepisset, convenit solemni modo provinciae synodus pariter et Jovianus Pergenae [ ms., Perrenae] tunc civitatis episcopus, qui pauco tempore Arianorum fuerat communione maculatus. Cumque universi Antiochum elegissent, avunculo proprio successorem, et ad sacrum (1083A)perduxissent altare, et genua ad ordinationem inclinare compellerent, conversus et videns Jovianum suo capiti dexteram imponentem, manum ejus repulit: dicens non esse ferendam dexteram quae aliquando sacramenta blasphemiis celebrata susceperat. Sed haec quidem non post multum temporis evenerunt. Tunc enim in interiorem est, ut dixi, ductus Armeniam. Qua tempestate vir sanctus Eusebius morabatur apud Histrum, Celtis Thraciam devastantibus et obsidentibus civitates, sicut ejus scripta commemorant. THEODORETUS, lib. IV, cap. 12, 13 et 14. Edit. Christ. Vales. cap. 13 et 14, pag. 166. 310

CAPUT XVII. De exsilio Barsae episcopi. (1083B)Barsen quoque (cujus etiam nunc maxima gloria est, non solum in Edessa, quam regebat, vicinasque provincias; sed etiam in Phoenice, et Aegypto, nec non Thebaida, quas gentes cum maximo virtutis suae splendore transierat) primum quidem Valens insulam Aradum habitare praecepit. Cumque cognovisset innumeros ad eum concurrere populos (quia cum plenus esset gratia, verbo aegritudines sanabat), in Oxyrynchum, Aegyptiacam civitatem, eum exsilio destinavit. Cumque etiam illic ejus gloria omnes accenderet, in quoddam castrum novissimum barbaris vicinum, cui nomen est Pheno, senex dignus coelesti urbe deductus est. Aiunt quidam in Arado hactenus ejus constare lectum, eximia celebritate dignum; multi enim infirmantium, cum in illo collocantur, (1083C)salutem fide percipiunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 15, p. 167.

CAPUT XVIII. Item de crudelitate Valentis quam gessit adversus orthodoxos, exstincto Procopio. Igitur imperator, exstincto Procopio, felicitate provectus, denuo contra Christianos praelia commovebat, omnem religionem in Ariano dogmate cupiens concordare. Praecipue tamen eum ad furorem provocabat synodus in Lampsaco celebrata; non solum quia Arianorum abdicarat episcopos, sed quoniam promulgationem fidei Ariminensis anathematizaverat. Veniens igitur Nicomediam Bithyniae, convocavit Eleusium Cyzici; is enim sectam Macedonii potius (1083D)sequebatur, sicut jam dixi. Et faciens concilium Arianorum episcoporum, cogebat Eleusium ut in illorum dogmate consentiret. Qui primum quidem negavit; postea vero cum ei minaretur exsilium, formidatus in Arianum dogma consensit. Quo perpetrato, mox poenitentia tactus, veniens Cyzicum, coram omni populo de violentia querebatur: dicens consensum violentia, non voluntate factum; et ut quaererent sibimet alium episcopum hortabatur, quoniam ipse per necessitatem dogma proprium denegasset. Porro Cyziceni propter amicitias ejus alii episcopo subdi noluerunt, manseruntque sub eo, non tamen a propria haeresi permutati sunt. Hoc audiens Constantinopolitanus episcopus, Eunomium in Cyzico ordinavit episcopum, tanquam qui posset populum calliditate (1084A)verborum ad suum circumvenire consensum. Descendente siquidem Eunomio, sacris praeceptionibus ( id est, litteris principis ) expelli jubetur Eleusius, et in sede Eunomius collocari. Quo facto, amatores Eleusii extra urbem oratorium fabricantes, collectas ibi faciebant. Haec ergo de Eleusio dicta sufficiant. Nunc de Eunomio referendum est. SOZOMEN., lib. VI, cap. 8, p. 648.

CAPUT XIX. De Eunomio haeresiarcha. Eunomius notarius fuit Aetii, qui Sine Deo vocabatur, cujus memoriam fecimus. Cum quo dum esset, modum ejus sophisticum imitatus est; et sermonibus quibusdam vacans, faciensque sibi sophismata, non sentiebat. Ex his inflatus, quia in blasphemias (1084B)incideret; quippe dogma zelatus Arii, et multis modis repugnans dogmatibus veritatis. Paucum quidem edoctus ex litteris sacris, et eas neque intelligere praevalens, circa verba frequenter occupabatur, easque convertens semper, neque valebat intentionis suae propositum adimplere; sicut septem ejus demonstrant tomi, in quibus vanissime laboravit, quos in Epistolam Apostoli ad Romanos fecit; multa enim illic verba profundens, intentionem epistolae non potuit invenire. Sunt etiam alii similes ejus libri, quos qui legere voluerit, eorum contemptum experimentis agnoscet. Hunc igitur Eunomium Eudoxius in Cyzico fecit episcopum, expellere nisus Eleusium. Cumque illuc venisset, utens more solito dialectica, quasi peregrinum aliquid auditoribus inferebat. (1084C)Quamobrem Cyzici tumultus exortus est, eumque urbe repulerunt, non ferentes ejus verborum fastum. Qui Constantinopolim veniens, cum Eudoxio morabatur, episcopatu vacans. Sed ne detrahere videamur, audi vocem ipsius Eunomii, qua praesumit contra Deum sophismatibus loqui. Sic enim ait: Deus de substantia sua nihil novit amplius quam nos, neque est illi potius, nobis autem agnita minus; sed quodcunque de illa novimus nos, hoc modis omnibus etiam ille novit. Quod autem rursus ille, hoc invenies immutabiliter in nobis. Haec quidem aliaque similia Eunomius sophismata, id est circumventiones faciens, non sentiebat occumbere. Quomodo autem ab Arianis paulo post segregatus est, proprio loco narrabimus. SOCRATES, lib. IV, cap. 7, p. 215.

CAPUT XX. De saevitia Valentis contra Constantinopolitanos orthodoxos. (1084D) Vexabantur enim etiam Constantinopolim habitantes, qui Nicaenum dogma profitebantur, quos omnes imperator expelli civitate praecepit, Novatianorum vero etiam ecclesias claudi; aliorum vero haereticorum quod clauderet non invenit, dudum enim sub Constantio [ ms. Lyr., Constantino] principe probabantur ablatae. Sed etiam Agelium, Novatianorum episcopum Ecclesiae Constantinopoli constitutae, exsilii deportatione damnavit: dicebatur enim mirabiliter conversari secundum ecclesiasticas sanctiones; cujus vita erat philosophica, et a pecuniarum possessione (1085A)segregata; quod etiam conversationis ejus qualitas ostendebat. Una enim tunica utebatur, semper ambulabat excalceatus. Qui non longo post tempore revocatus est, ecclesiasque recepit. Cujus rei fuit auctor quidam Martianus, vita, scientiaque 311 mirabilis, dudum quidem in regalibus militans, tunc autem presbyter Novatianus, artem grammaticam imperatoris filias edocebat Anastasiam atque Carosam. Ex quarum nominibus hactenus Anastasiana et Carosiana lavacra publica Constantinopoli nuncupantur. SOZOMEN., lib. VI, cap. 9, p. 649.

CAPUT XXI. De destructione murorum Chalcedonensium. Igitur imperator Valens Chalcedonensis urbis, contra Byzantium positae, muros destrui jussit. Juraverat (1085B)enim hoc se facturum, tyranno victo: quia Chalcedonenses favore tyranni ei turpes contumelias intulerunt, et portas clausere civitatis. Murus ergo jussione destruebatur imperatoris, et saxa ad aedificium thermarum, quae Constantianae vocantur, Constantinopolim vehebantur. Inter quae saxa unum inventum est in quo responsum habebatur inscriptum, olim quidem absconsum, tunc quidem manifestum. Significabat enim, quia dum proveniret aquarum abundantia civitati, tunc murus quidem lavacro serviret; innumerae vero barbarorum nationes, Romanorum finibus discurrentes, cum crudelia multa committerent, novissime etiam ipsae perirent. Post aliquantum itaque tempus evenit ut Valens aquaeductum (1085C)aedificaret, et abundantiam Constantinopoli praeberet aquarum; tunc etiam barbarae motae sunt nationes. Responsum tamen etiam alio modo contigit adimpleri. Cum enim aquaeductus in civitatem fuisset inductus, praefectus urbis tunc Clearchus nymphaeum maximum aedificavit in platea quae Theodosii nunc vocatur, ubi aquae affluentia est emissa: in quo maximam festivitatem civitas habuit. Sed hoc responsum post paululum est impletum. Porro dum solveretur murus, principem Constantinopolitani rogaverunt ut a muri destructione cessaret. Cum quibus etiam supplicabant possessores Bithyniae, Nicomedienses atque Nicaeni. Verum imperator furore plenus, vix quidem supplicantium suscepit preces. Volens tamen jusjurandum implere, murum destruebat, eumque subinde (1085D)minoribus lapidibus rursus aedificabat. Quod nunc etiam in quibusdam muri partibus invenitur, ubi maximis mirabilibusque lapidibus, vilis nunc fabrica superposita demonstratur. SOCRATES, lib. IV, cap. 8, p. 216.

CAPUT XXII. De nativitate Valentiniani minoris, et de immensitate grandinis, et de ortu principis Gratiani. Hoc itaque tempore talia gerebantur. Sciendum tamen quia bellum contra Procopium tyrannum gestum est consulatu Gratiani, et Dagalaiphi ( An. Dom. 366), circa terminum Maii mensis. Post paululum vero tempus eodem consulatu, Valentiniano principi, in Occidentis partibus constituto, natus est filius nomen referens patris, Verum Gratianus ante (1086A)ejus fuerat natus imperium. Et sequenti consulatu Lupicini et Jovini ( An. Dom. 367) grandinis multitudo in Constantinopolitana urbe secunda Junii mensis die, saxorum gerens similitudinem, vehementer effunditur. Quod multi dicebant propter motum imperatoris accidere, qui plurimos sacerdotum exsilio deportaverat Eudoxio communicare fugientes. Post paululum vero tempus eodem consulatu, Valentinianus princeps filium Gratianum imperatorem constituit, vicesima quarta die mensis Augusti. Sequenti vero consulatu Valentiniani secundo, et Valentis item secundo ( An. Dom. 368), terraemotus circa Bithyniam maximus Nicaeam subvertit urbem, undecima die mensis Octobris. Agebatur enim annus duodecimus post Nicomediae casum. Post paucum vero tempus (1086B)alio terraemotu multae partes Germae civitatis, in Hellesponto constitutae, destructae sunt. His ergo ita provenientibus, nulla reverentia terruit, neque Eudoxium Arianorum episcopum, neque Valentem imperatorem. Non enim a persecutione cessabant. Porro terraemotus turbarum ecclesiasticarum indicium esse videbatur. Cum ergo multi sacerdotum exsilio portarentur, soli divina providentia propter eminentem sui reverentiam exsilium non sunt passi Basilius atque Gregorius. Quorum alter quidem Caesareae Cappadociae fuit episcopus; Gregorius autem Nazianzenae civitatis omnino vilissimae, quae est posita vicina Caesareae. De Basilio atque Gregorio procedenti sermone narrabimus. SOCRATES, lib. IV, cap. 9 et 10. Edit. Christ. Vales. cap. 9, 10, 11, p. 218.

CAPUT XXIII. Quomodo Ariani Macedonianos fuerint persecuti, et illi se contulerint ad Liberium. (1086C) Cumque igitur eo tempore consubstantialitatis dogma profitentes vehementer affligerentur, rursus persecutores contra Macedonianos insurrexerunt ( An. Dom. 367): qui terrore magis violentiaque constricti, per singulas civitates legationibus fungebantur apud alterutros: judicantes ut per necessitatem confugere deberent ad fratrem imperatoris, et ad Liberium Romanae urbis episcopum, cujus fidem amplectebantur potius quam communionem Eudoxii. Miserunt ergo Eustathium Sebastiae, qui saepe fuerat depositus, Sylvanum Tarsi Ciliciae, atque Theophilum: mandantes ne declinarent fidei causa Liberium, (1086D)sed Romanae communicarent Ecclesiae, et fidem de consubstantialitate roborarent. Hi siquidem cum litteris in Seleucia dispositis, ad Italiam pervenerunt; et imperatorem quidem videre non potuerunt; erat enim occupatus in Galliis, et contra Sauromatas dimicabat. Liberio tamen epistolas obtulerunt, qui eos suscipere nullatenus voluit: dicens eos Arianos esse, nec ab Ecclesia suscipi posse, qui Nicaenam non susciperent fidem. At illi responderunt per poenitentiam se cognovisse veritatem, et dudum abnegasse dissimilitudinis fidem, et similem professos per omnia Filium Patri, nihilque differre a consubstantiali per omnia similem. Haec dicentes, exegit Liberius scriptam suae sententiae dare professionem. At illi libellum porrexerunt in quo etiam proposuerunt verba (1087A)fidei Nicaeni concilii. Epistolas autem a Smyrna in Asia constituta, et Pisidia Isauriae, atque Pamphylia, nec non Lycia factas, hic propter multiloquium non conscripsi. 312 Verba vero libelli ab Eustathio et reliquis Liberio dati haec esse noscuntur. SOCRATES, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 219.

CAPUT XXIV. Libellus Macedonianorum Liberio Romano datus episcopo. Domino fratri et consacerdoti Liberio Eustathius, Theophilus et Sylvanus, in Domino salutem.

Propter haereticorum vesanas suspiciones, qui non cessant catholicis Ecclesiis scandala generare, ea gratia omnem occasionem eorum perimentes, profitemur (1087B)synodum Lampsaco celebratam, et Smyrna, aliisque diversis locis, orthodoxorum episcoporum. Pro qua synodo legatione fungentes apud tuam paternitatem, et universos Italiae, cunctosque Occidentis episcopos, litteras deportamus, catholicam fidem tenere, atque servare quae in sancto Nicaeno concilio sub beatae memoriae Constantino a trecentis decem et octo episcopis confirmata, perfecto, et immobili statu hactenus, et in perpetuum permanebit, in qua consubstantialitas sancte pieque definita est contra Arii pravitatem. Similiterque nos cum praedictis eamdem fidem tenuisse, atque tenere, et usque ad terminum custodire manu propria profitemur: condemnantes Arium impiamque doctrinam ejus cum discipulis suis eique similia sapientibus, nec non omnem (1087C)haeresim, Sabellianos, Patripassianos, Marcionistas, Photinianos, Marcellianos, simul etiam Paulosamosatenos, eorumque doctrinam, omnesque his similia sapientes, et universas haereses sanctae fidei praedictae contrarias, quae pie catholiceque est in Nicaea a sanctis Patribus explanata: anathematizantes praecipue explanationem lectam in Ariminensi concilio, tanquam contrariam praedictae fidei sancti concilii in Nicaea urbe celebrati; cujus lectione probata in urbe Thraciae Nicaea, dolo atque perjurio capti Constantinopoli subscripserunt. Est autem fides nostra, et eorum pro quibus legatione fungimur, haec. Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem, et in unum unigenitum Deum, Dominum Jesum Christum, (1087D)Filium Dei, natum ex Patre, hoc est ex substantia Patris; Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus, passus et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, et venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Fuit quando non fuit, et antequam nasceretur non fuit, et quia ex non existentibus factus est, aut ex altera essentia vel substantia dicentes esse, aut convertibilem aut mutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

Eustathius episcopus Sebastiae civitatis, et Theophilus (1088A)et Sylvanus legati conciliorum Lampsaci, Smyrnae et reliquorum, hanc professionem manibus nostris et propria voluntate subscripsimus.

Si quis autem praeter expositam a nobis fidem, contra nos vel eos a quibus directi sumus, aliquod crimen inferre voluerit, cum litteris ad nos tuae sanctitatis ad quos probaveris orthodoxos episcopos dirige, et apud eos nobiscum causam dicant. Et si quid criminis fuerit approbatum, in auctore procul dubio vindicetur. Hoc itaque libello legatarios obligans Liberius, eos in communionem suscepit. Quibus dans hujusmodi litteras, abire praecepit. SOCRATES, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12. p. 220.

CAPUT XXV. Epistola Liberii Romanae urbis episcopi, et Siciliensis concilii ad Macedonianos episcopos post poenitentiam. (1088B) Dilectissimis fratribus et consacerdotibus Eustathio, Cyrillo, Hypericio, Heroni, Elpidio, Maximo, Eusebio, Eucarpio, Ortasio, Neoni, Eumathio, Faustino, Proclo, Passinico, Arsenio, Severo, Didymioni, Britanio, Callicrati, Damabio, Edessio, Eustochio, Ambrosio, Gelonio, Pardalio, Macedonio, Paulo, Marcello, Heraclio, Alexandro, Adolio, Martiano, Sthenelo, Joanni, Maceri, Charisio, Sylvano, Photino, Antonio, Autho, Celso, Euphranori, Milesio, Patricio, Severiano, Eusebio, Eumolpio, Athanasio, Diophanto, Minodoro, Diocli, Chrysampelo, Eugenio, (1088C)Eustathio, Callicrati, Arsenio, Eugenio, Martyrio, Hieratio, Leontio, Philagrio, Lucio, et universis Orientalibus orthodoxis, Liberius episcopus et occidentales episcopi, in Domino salutem.

Optabile nobis pacis atque concordiae gaudium vestrae litterae detulerunt, fidei lumine resplendentes, fratres charissimi, oblatae nobis per charissimos fratres et coepiscopos Eustathium, Sylvanum, atque Theophilum, et maxime quia vestram sententiam vestrosque sensus concordare et consonare cum mea humilitate, et Italis atque Occidentalibus universis affirmaverunt atque demonstraveruut. Et hanc esse cognoscimus catholicam et apostolicam fidem, quae usque ad Nicaenum concilium integra immobilisque servata est; et hanc ipsi retinere professi sunt, gaudioque (1088D)repleti, et omne vestigium ac nebulas ineptae suspicionis abjicientes, non solum sermone eam, sed etiam scriptura currente professi sunt. Cujus exemplar his litteris subdere necessarium judicavimus; ne ullam occasionem haereticis ad exercendas insidias denuo relinquamus: quibus iterum flammas propriae malitiae commoventes, incendia discordiarum consuete resuscitent. Haec insuper sunt professi charissimi fratres nostri Eustathius, Sylvanus, atque Theophilus vestram charitatem semper hanc fidem habuisse, et hanc usque ad terminum custodire, id est in Nicaena urbe a trecentis decem et octo episcopis orthodoxis approbatam, quae perfectam continet veritatem et os totius haereticae multitudinis [ Ms. Lyr., pravitatis] obstruit atque dissolvit. (1089A)Non enim spontaneo motu, sed nutu divino tantorum episcoporum numerus aggregatus est contra vesaniam Arii, quanto numero beatus Abraham 313 tanta millia fide destruxit. Quae fides, dum in substantia et nomine consubstantialitatis continetur, velut quoddam munitissimum et inexpugnabile castrum, omnia jacula et molitiones Arianae incredulitatis decenter evitat. Cum igitur omnes Occidentales episcopi Arimino congregati, quando eos Arianorum collegit vesania, quadam suasione, aut, ut verius dicam, mundana potentia, hoc, quod cautius erat in fide positum, auferre aut oblique denegare conati sunt. Tamen nihil eorum calliditas profuit: nam pene omnes convenientes Arimino tunc terrore permoti atque decepti, nunc resipiscentes atque anathematizantes (1089B)eos qui ibi convenerunt, aut subscribentes catholicae fidei quae in Nicaena urbe sancita est, nobisque communicantes, ferventius contra Arii dogma ejusque discipulos inflammantur. Cujus rei indicium etiam ipsi legati vestrae civitatis agnoscentes, vosipsos in sua subscriptione junxerunt, anathematizantes Arium et quae ab ejus sequacibus Arimino gesta noscuntur contra fidem in Nicaena urbe sancitam. In quibus etiam vos capti, perjurio subscripsistis. Unde consequens nobis visum est scribere charitati vestrae et adjuvare justa poscentes; maxime quia per professionem vestrorum legatorum resipiscentes [ ms. Santheod., venientes] Orientales cum orthodoxis Occidentalibus concordare cognovimus; et significamus, ut noveritis blasphemos Ariminenses, qui tunc videbantur per subreptionem (1089C)maculati, nunc anathematizatos, et universos ad Nicaenam respirasse fidem. Quod oportet per vos omnibus indicari quatenus possint qui violenter laesi sunt, aliquando ab haereticis tenebris ad divinum lumen catholicae libertatis accedere. Qui post hanc synodum, nisi voluerint respuere venenum perfidiae et blasphemias Arii universas abjicere easque anathematizare, cognoscant se cum Ario ejusque discipulis, caeterisque serpentibus, sive Sabellianis, vel Patripassianis, aut cujuslibet alterius haeresis socios esse, et communione privatos ab ecclesiastica synodo, quae ad se filios adulterii non admittit. Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi. Has litteras Eustathius caeterique percipientes, ad Siciliam rursus devenerunt, ibique facientes synodum Siculorum episcoporum, coram ipsis (1089D)consubstantialitatis fidem professi sunt. Cumque Nicaenam fidem roborassent, consonas ab eis quoque percipientes epistolas, ad eos, a quibus fuerant destinati reversi sunt. Qui Liberii praecepta suscipientes, legationes mittebant per civitates apud praesules, et consubstantialitatem fidei praedicabant: invitantes eos ut in Tarsum Ciliciae pariter convenirent; quatenus Nicaenam roborantes fidem, de caetero solverent omnem contentionem. Quae fieri potuerunt, nisi Eudoxius Arianae religionis praesul, tunc apud imperatorem eminens valde, prohibuisset. Qui amplius propter indictum iter ad Tarsum accensus, mala in eis potiora commisit. Quia vero Macedoniani per legatos, quos miserant, communicantes Liberio, Nicaenam confirmaverunt fidem, ipse Sabinus in collectione synodalium est professus. (1090A)SOCRATES, lib. IV, cap. 11. Edit. Christ. Vales. cap. 12, p. 222.

CAPUT XXVI. Cur Eunomius ab Eudoxio segregatus sit. Circa haec itaque tempora Eunomius ab Eudoxio separatus seorsim agebat missas; quoniam quem dum saepe [ ed. V per se] rogasset ut susciperetur praeceptor ejus Aetius, Eudoxius non audivit. Hoc autem non ideo refutavit, quia sectam declinabat Aetii, cum eam scilicet praedicaret; sed quoniam omnes unanimes illius, eum sectae alterius fatebantur. Ista ergo causa fuit ut ab Eudoxio separaretur Eunomius. Haec igitur Constantinopoli gerebantur. SOCRATES, lib. IV, cap. 12, Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 225.

CAPUT XXVII. De latebris Athanasii. (1090B) Deinde Alexandria praeceptum praefectorum, studio Eudoxii destinatum, conturbavit Ecclesiam. Verum Athanasius irrationabilem furorem populi metuens, atque timens ne malorum faciendorum ipse causa esse videretur, quatuor mensibus semetipsum in sepulcro patris abscondit. Cumque propter ejus absentiam, seditionem desiderio ipsius populus excitasset, agnoscens imperator propter hoc Alexandriam esse turbatam, litteris indicavit, ut Athanasius licenter teneret Ecclesias. Et haec fuit causa ut usque ad Athanasii mortem Alexandrina non turbaretur Ecclesia. Quia vero post ejus mortem rursus Ariani eas Ecclesias (1090C)invaserunt, post pauca narrabo. SOCRATES, lib. IV, cap. 12. Edit. Christ. Vales. cap. 13, p. 225.

CAPUT XXVIII. De concilio Tyanensi, ubi litterae Liberii et Occidentalium sunt receptae. Illo siquidem tempore celebrabatur concilium in Tyanis ab Eusebio episcopo Caesareae Cappadociae, Athanasio Ancyrae, Pelagio Laodiciae, Zenone Tarsi, Paulo Emeseno, Ostresio Melitinense, et Gregorio Nazianzeno, aliisque multis, qui verbum consubstantialitatis servandum esse apud Antiochiam Joviano imperante decreverant. Releguntur ibi Liberii et Occidentalium litterae sacerdotum. Quamobrem gaudio repleti scripserunt universis Ecclesiis ut legerent decreta episcoporum apud Asiam celebrata, et Liberii litteras, (1090D)Italorumque, Afrorum, atque Gallicanorum, nec non Siculorum. Detulerant enim horum litteras legati de Lampsaco destinati, ut considerarent omnium numerum sibimet concordantium. Plurima namque multitudo concilium Ariminense vincebat; pariterque scripserunt, ut in Tarsum Ciliciae convenirent certa die; et illi quidem hoc modo alterutros invitabant. Cumque synodus pararetur in Tarsum, convenientes in Antiochia Cariae, quasi 34 Asiani pontifices studium quidem concordiae ecclesiasticae collaudabant, consubstantialitatis vero nomen respuentes, fidem in Antiochia et Seleucia prolatam roborare nitebantur, 314 tanquam Luciani martyris existentem, et multorum sudoribus a progenitoribus suis approbatam. Verum imperator (1091A)studio Eudoxii synodum in Cilicia celebrari prohibuit. SOZOMEN., lib. VI, cap. 12, p. 652.

CAPUT XXIX. De Eudoxio episcopo Ariano, et de persecutione Valentis propter Evagrium orthodoxum episcopum. Igitur imperator Valens festinans ad Antiochiam, de Constantinopoli digressus, venit in Nicomediam, et illic hujusmodi causa moratus est. Eudoxius enim Arianae religionis, mox post egressum imperatoris defunctus est consulatu Valentiniani et Valentis tertio ( An. Dom. 370), cum undecim annis sedem Constantinopolitanae tenuisset Ecclesiae. Quamobrem Ariani in locum ejus ordinaverunt Demophilum. Verum praedicatores consubstantialitatis opportunum judicantes invenisse se tempus, Evagrium quemdam suae (1091B)fidei constituerunt episcopum. Quem ordinavit Eustathius, dudum Antiochenus episcopus, qui prius quidem a Joviano fuerat de exsilio revocatus; tunc autem aderat in urbe Constantinopoli latenter degens, ut consubstantialitatis praedicatores sua praesentia roboraret. SOCRATES, lib. IV, c. 13. Edit. Christ. Vales. c. 14, p. 225.

Hoc facto ex alio rursus initio persecutionem Ariani movebant. Haec gesta dum pervenissent ad principem, metuens ne seditione civitas turbaretur, militarem manum a Nicomedia Constantinopolim destinavit: praecipiens ut teneretur et ordinator et ordinatus, et alter alibi mitteretur in exsilium. Eustathius igitur in Bisam Thraciae civitatem mittitur, Evagrius in locum alium destinatur. His ita gestis, Ariani amplius efferati, vexabant vehementer orthodoxos, caedentes, (1091C)contumeliis affligentes, carceribus recludentes, pecuniisque saepe damnificantes, et omnia contra eos facientes importabiliter. Quae dum illi ferre non possent, ad supplicandum principi veniebant, si quo modo mererentur violentias evitare. Sed hoc cogitantes, valde frustrati sunt, ab injusto se arbitrati justitiam promereri. SOCRATES, lib. IV, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 226.

Cumque viri electi ex ecclesiastico collegio octoginta numero, quibus praeerant Urbasus, Theodorus, et Menedemus, in Nicomediam pervenissent, preces obtulerunt imperatori, violentiam proclamantes, et ea quae videbantur esse perpessi. SOCRATES, lib. IV, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 227.

CAPUT XXX. Quod octoginta orthodoxi a Valente in navi cremati sunt. (1091D) Indignatus igitur imperator, ad praesens celavit iram, latenter autem Modesto praefecto praecepit ut eos comprehensos occideret. Modus autem mortis erat quodammodo peregrinus, quapropter memoriae contraditus. Metuens enim praefectus ne seditio nasceretur in populo, si eos aperte perimeret, simulavit se eos viros exsilio destinare. Illis autem simpliciter acquiescentibus, jussit eos praefectus mitti in navem quasi exsilio devehendos: praecipiens nautis ut cum ad mare medium pervenirent, eos demergerent, et hoc modo morerentur. Quo facto, perductis eis in medium sinum qui vocatur Astacenus, quod jusserat praefectus et (1092A)imperator impletum est, et in aliam sequentem naviculam nautae transeuntes concremaverunt navem. Contigit autem ventum subsolanum nimie flare; et ita navis velociter est accensa. Cujus reliquiae pervenerunt ad locum qui Acidiza nuncupatur, ubi ad plenum cum viris religiosis absumptae sunt. Quod tamen aiunt non sine ultione transisse. Fames namque repente secuta est circa Phrygias gentes; ita ut necessitatem haberent habitatores patriam relinquere, et ad Constantinopolim diversasque provincias properare. SOCRATES, lib. IV, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 227.

CAPUT XXXI. Quid Valens gesserit in Antiochia et Cappadocia. Valens itaque, Nicomedia relicta, pergebat ad Antiochiam. (1092B)Interea dum venisset ad Cappadociam, solite [ ms. Lyr., sollicite] ejus loci turbabat Ecclesias, Arianis eas tradere volens. Quod se credebat cito perficere, eo quod pro quibusdam inimicitiis Basilius Eusebio, qui tunc Caesariensem regebat Ecclesiam, videbatur offensus; et abscedens in Pontum, cum monachis habitabat ibi philosophantibus. Porro populus, et maxime nobilium ac sapientium, Eusebium in suspicione habebant, quasi ipse fuisset auctor fugae viri philosophi vita verboque perfecti. Volebantque eum deserere, et apud semetipsos missarum celebrare solemnia. Sed Basilius quidem, ne turba nasceretur in populo per seditiones haereticorum, agebat in Ponto silentium cum suis episcopis, qui semper adhaeserant illi. Contigit etiam ut circa Eusebium odium populi (1092C)nasceretur. Dumque Basilio fuisset nuntiatum quia Valens veniret in Cappadociam, relicto Ponto, Caesaream venit, et pactis cum Eusebio celebratis, Ecclesiam pro tempore suis adhortationibus roborabat. Valens autem, dum suam intentionem non valuisset implere, cum episcopis secum ambulantibus tunc abscessit. SOZOMEN., lib. VI, cap. 15, p. 656.

Igitur imperator Valens parvipendens [ ed. V., pervidens] famis invasionem, venit Antiochiam Syriae. Cumque ibi moraretur, nolentes Arianis consentire vastabat, vehementerque consubstantialitatis praedicatoribus imminebat. Et quos dum Ecclesiis pene omnium civitatum Orientalium expulisset, non ei hoc suffecit, sed etiam eos diversis suppliciis subdidit, multosque diversa morte contraditos interemit, plurimos (1092D)tamen necabat in flumine. SOCRATES, lib. IV, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 17, p. 228.

CAPUT XXXII. Quomodo in Edessa mulier cum filio currens ad martyrium, praefectum et imperatorem stupefactos a crudelitate removerit. Dicendum quoque est quod in Edessa Mesopotamiae gestum esse dignoscitur. In hac urbe est Thomae apostoli basilica, clara nimis pariter et ornata. In qua propter loci reverentiam collectae saepius celebrabantur. Quam volens imperator inspicere, et agnoscens sibi omnes odiosos 315 ibidem convenire, fertur manu percussisse praefectum, cur exinde orthodoxos non expulerit universos. Cumque praefectus injuriam (1093A)passus, invitus indignationi principis ministrare contenderet (non enim volebat tantis hominibus caedes inferre), latenter mandavit ut nullus in illa basilica remaneret. Sed nemo respexit neque consilium neque terrorem ejus. Omnes enim altera die ad locum orationis pariter confluxerunt. Cumque praefectus cum multa militum manu ad basilicam festinaret ut imperatoris perficeret jussionem, quaedam muliercula cum paupertate degens, suum filium manu trahens cursuque ad illam basilicam properans, praefecti interrupit officium. Indignatus vero praefectus mulierem jussit sibi adduci, dixitque ad eam: O infelix mulier, quo sic indecenter curris? At illa: Ubi et alii, inquit, ire festinant. Tunc ille: Non audisti quia praefectus illic occisurus est universos quoscunque compererit? Et (1093B)mulier: Audivi, inquit, ideoque festino, ut illic inveniar inter eos. Et ubi hunc parvulum trahis infantem? Tunc mulier ait: Ut et iste martyrium suscipere mereatur. Haec cum audisset vir ille, consideravit concurrentium voluntatem. Et mox recurrens ad principem, suggessit ei quod essent omnes mortem pro sua fide suscipere praeparati: irrationabile dicens brevi tempore tantos occidere. Quo dicto ab ira revocavit imperatorem. Hoc ergo modo Edesseni furorem imperatoris effugiunt. SOCRATES, lib. IV, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 228.

CAPUT XXXIII. De examinatione et exsilio plurimorum orthodoxorum. Et haec quidem cum praefectus imperatori dixisset, (1093C)populum quidem, quod sustinebat, non pertulit experiri. Verum igitur duces eorum, id est presbyteros atque diaconos interrogare praeceptus est, ut unum e duobus eligerent: aut communicare lupo, aut urbe pelli, et in quibusdam extremis partibus destinari. Cumque congregasset universos, mitibus utebatur verbis, persuadere nitens ut leges sequerentur imperatoris: indicium vesaniae dicens esse, ut tanto imperatori pauci homines resultarent. Cumque cuncti tacerent, ad horum ducem Eulogium, virum valde laudandum praefectus ait: Cur non respondes his quae dicuntur a nobis? At ille: non, inquit, oportet nihil interrogatum respondere. Tunc praefectus: Multa itaque verba locutus sum, monens vos quae satis expediunt. Porro Eulogius universis haec dicta (1093D)fuisse respondit; et incongruum esse ut solus, alios despiciens, responderet. Si vero me solum, inquit, interrogas, meam declarabo sententiam. Praefectus ait: Communica possidenti regnum. At ille pacifice et nimis gratanter ait: Et mihi regni quoque sacerdotiique consortium est. Tunc praefectus irrisionem sentiens saeviebat, et injuriis contra senem usus, etiam haec adjecit: Non hoc locutus sum, fulminande; sed quibus communicat imperator, communicare vos monui. Cumque dixisset senex pastorem se habere, et illius nutibus obedire, octoginta eodem tempore comprehensos destinavit in Thraciam: qui cum ducerentur, plurimo per iter [ ed., pariter] apparatu fruebantur. Civitates enim occurrebant, et vici, devictores athletas honorantes. Sed hostes armavit (1094A)invidia, ut imperatori dicerent, quia plurimum honorem viris illis quae contumelia putabatur afferret. Haec agnoscens imperator, jussit ut bini separarentur, et alios quidem in Thracias, alios in extremam Arabiam, alios vero in Thebaidae dispersit urbes. Aiunt enim quia etiam fratres quos natura junxit, crudelissimus corpore separavit. Porro Eulogium praesulem illorum, et Protogenem, qui post eum fuit, in Antinoum usque transmisit. Quorum virtutem non patior oblivioni contradere. Cum enim concordem viderent civitatis episcopum, ecclesiasticoque collegio communicarent, viderunt paucos esse ad ecclesias concurrentes. De qua re consulentes, agnoverunt habitatores civitatis esse paganos; unde dolentes de eorum incredulitate lamentati sunt: non tamen lugendum esse diu arbitrati (1094B)sunt, sed omni virtute de medicina cogitaverunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17 et 18, p. 170.

CAPUT XXXIV. De miraculis confessorum. Sacratissimus igitur Eulogius, in habitaculo suo redactus, tota die totaque nocte omnium deprecabatur Deum. Protogenes autem valde dignissimus, Eunomii litteris eruditus, ad scribendum velociter praeparatus, inveniens opportunum locum, eumque sibi segregans ad docendum, adolescentium magister effectus est, quos et scribere velociter edocebat, et divina erudiebat eloquia. Dictabat eis Davidicas melodias, et apostolicae doctrinae congruas lectiones (1094C)meditari praecipiebat. Cumque unus adolescentium incidisset in aegritudinem, venit ad domum ejus; et tenens aegroti dexteram, languorem orationibus effugavit. Hoc agnoscentes aliorum parentes infantium, deduxerunt eum ad domos suas, et aegrotis auxiliari deprecabantur. At ille non ante se dixit Deum ut expellerentur aegritudines rogaturum, nisi prius aegroti sacri baptismatis munere potirentur; quod illi laetanter impleverunt. Cogebat enim eos salutis desiderium, et sub uno animae corporisque sanitate fruebantur. Si quando vero alicui suasisset ut sacram gratiam mereretur accipere, deducebat eum ad Eulogium, et concutiens januam, rogabat ut aperiret, ac signum dominicum ei qui fuerat renatus imponeret. Cumque ille difficilius aperiret, ne intermitteret orationem; (1094D)dicebat potius esse necessariam salutem errantium. Mirabantur igitur universi, videntes Protogenem talia facere, qui licet tantis lumen divinae cognitionis impertiret, tamen Eulogio primatum per omnia reservaret; ut eos quos capiebat illi magis offerret. Unde conjiciebant multo magis virtutem illius eminere. Cum igitur fluctuatio quievisset, tranquillitate facta, remeare praeceptos deduxerunt omnes ingemiscentes, et lacrymantes, maxime vero praesul Ecclesiae, eorum privatus affectu. Cumque ad propria remeassent, sanctus quidem Eulogius, Barse maximo ad vitam felicissimam transeunte, ejus suscepit regimen Ecclesiae. Porro mirabilis Protogenes colere jussus est urbem Carrensium desolatam, et spinis gentilium undique plenam, quae utique plurimis laboribus indigebat. (1095A)THEODORETUS, lib. IV, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 171. 316

CAPUT XXXV. De responso daemonis, quis post Valentem imperaturus esset, et quod ob hoc Valens multos occiderit. Eodem tempore daemon quidam erroneus, crudelitate Valentis abusus, ei persuasit ut perscrutaretur quis post eum suscepturus esset imperium. Quamobrem necromantiam fecit. Quibus artibus adimpletis, plurimos ille (daemon non quidem aperta, sed obliqua solite responsa proferens) interemit. Nam cum de imperio consuleretur, quatuor litteras demonstravit, θ, ε, ο, δ, dicens hoc nomen post Valentem imperii culmen accipere. Quod dum ad aures pervenisset imperatoris, zelo ductus, multos peremit, quos tyrannidem (1095B)assumere judicavit. Occidebantur itaque Theodoriti, Theodori, Theodoti, Theodosii, Theoduli, et quicunque has litteras in capite sui nominis habuissent. Inter quos etiam Theodosiolus quidam, vir fortis, ex Hispania provincia genus ducens, occisus est. Hoc ergo timore plurimi sua nomina mutaverunt, negantes quae prius habuissent cum juramento, ut pericula declinarent. SOCRATES, lib. IV, cap. 15. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 229.

CAPUT XXXVI. De Basilio episcopo Cappadociae, et quomodo exsilii minas evaserit. Valens igitur imperator, cum universas, ut ita dicam, Ecclesias pastore nudasset, in Caesaream Cappadociae venit, cujus tunc praesul erat Basilius, lumen (1095C)totius orbis. Praemisitque praefectum, praecipiens, ut aut flecteret Basilium, quatenus dogmati communicaret Eudoxii, aut hoc facere nolens expelleretur. Audiens enim gloriam tanti viri, noluit ei prius inferre certamen: ne dum Basilius fortiter ejus jacula devitaret, fieret caeteris clarior imago virtutis. Hujus machinamenta, velut tela araneae facta sunt; suffecerunt enim caeteris sacerdotibus ad utilitatem sui antiquae Patrum narrationes, et velut quaedam turres murum fidei indeclinabilem servaverunt. Porro praefectus Caesaream veniens, et evocans magnum Basilium, honoravit, et mansuetis apud eum sermonibus usus est: monens ut tempori pareret, et non tantas Ecclesias propter parvam dogmatum subtilitatem vexari pateretur. Promittebat etiam imperatorias amicitias, (1095D)multaque beneficia, propter haec plurimis offerenda. Verum ille vir sacratissimus ait adolescentibus haec verba congruere: Illi, inquit, et illorum similes talia promissa respiciunt. Nam qui divinis saginantur eloquiis corrumpere de divinis dogmatibus neque unam syllabam patiuntur; sed pro his, si contingat, etiam omnes mortis species amplectuntur. Amicitias autem imperatoris, magnas quidem cum pietate judico, sine qua perniciem potius has appello. Cumque praefectus saeviret in eum, stultumque vocitaret, sanctus Basilius ait: Hanc stultitiam semper habere exoro. Quem dum egredi tunc juberet, ut quid deberet facere cogitaret, sententiamque suam altera die depromeret, fertur vir ille famosissimus (1096A)hoc dixisse: Ego quidem etiam cras ipse regredior, dummodo tu sententiam non permutes: sed utere minis tuis. Post haec verba praefectus occurrens imperatori, quae dicta fuerant, et virtutem viri hujus, animaeque fortitudinem, et fiduciam, nuntiavit. Tunc ergo tacens imperator ingressus est. Post haec igitur contigit ut divinitus sibi plagas videret immissas. Filius enim ejus aegrotans, circa ipsas mortis portas agebatur periculo. Sed etiam conjugem diversae occupaverant passiones. Cognoscens ergo causam suae tristitiae, virum sacratissimum, quem punire minabatur, venire ad palatium deprecatus est. Duces autem praeceptis imperialibus ministrabant. Tunc itaque magnus Basilius veniens ad palatium, vidensque principis filium circa mortem, ad vitam eum remeaturum (1096B)esse promisit, si per pios viros sacro baptismate potiretur. Haec cum dixisset, egressus est. At ille jurisjurandi quod baptismatis tempore promiserat, memor, secundum stultum errorem praesentibus Arianis filium baptizare praecepit. Quo gesto, mox infans terminum vitae sortitus est. Poenitentia vero ductus Valens, et noxiam jurisjurandi judicans veritatem, in sacrum templum ingressus, magni Basilii magisterio [ ed. V., ministerio] sociatus est, et altari obtulit dona solemnia. Quem intra aulaea, ubi ipse residebat, venire praecipiens, multa apud eum de divinis dogmatibus verba locutus est, et docentem libenter audivit. Ubi tunc aderat quidam nomine Demosthenes, super imperiales epulas constitutus, qui dum doctorem mundi culparet, barbarismum fecit. (1096C)Tunc sanctus Basilius subridens: Vidimus, inquit, sine litteris Demosthenem. Cum vero potius ille minaretur, sanctus ait Basilius: Tuum est de pulmentariis cogitare, non dogmata divina decoquere. Post haec imperator ita dilexit virum, ut etiam optima praedia, quae illic habebat, pauperibus qui ab eo gubernabantur offerret: ex quibus leprosis praecipue necessaria ministrantur. Primum ergo Valentis impetum hoc modo magnus Basilius declinavit. Cum vero postea reversus illic fuisset, priorum oblitus, quoniam a seductoribus ejus voluntas obsidebatur, rursus eum movebat ut ad partes declinaret haereticas. Cui non persuadens, legem de ejus scribi praecepit exsilio, quam volens manus suae subscriptione roborare, nullum apicem complere praevaluit, calamus enim contritus est. Cumque secundus et tertius (1096D)calamus hoc pertulisset, et adhuc legem impiam firmare contenderet, commota est ejus dextera, eamque subito tremor invasit. Tunc ejus animo terrore completo, ambabus manibus chartam rupit. Ostenditque provisor omnium Deus, quia et alios ipse permisit pati, et hunc ab insidiis liberavit; et per ea quae in isto contigere, signum propriae virtutis ostendens, et per alia dispensationis fortitudinem virorum praedicans optimorum. THEODORETUS, lib. IV, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 173.

Sciendum vero quia dum viveret Athanasius Alexandrinus episcopus, divina quadam providentia Alexandriam vel Aegyptum distulit commovere, audiens Athanasium a cuncta diligi plebe, et metuens (1097A)ne forte seditione facta respublica vexaretur. Verum Athanasius consulatu Gratiani secundo et Probi ( An. Dom. 371), post crebra pro Ecclesiae statu certamina hac privatus est vita, cum quadraginta et sex annis per multa pericula sedem rexisset episcopalem. SOCRATES, lib. IV, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 230. 317

CAPUT XXXVII. De fine Athanasii Alexandrini, et successione Petri, et seditione contra eum facta, et quod Romam profectus sit. Cum igitur in Alexandria victor Athanasius, post multa certamina innumerasque coronas, vitae terminum suscepisset, et ad laborum suorum praemia demigrasset, suscepit Petrus vir optimus praesulatum, (1097B)quem dudum ille beatus elegerat, cunctis una consentientibus et sacerdotibus, et nobilibus, cunctaque plebe, et favore suo propriam ostendentibus voluntatem. Is enim Athanasii sudoribus particeps fuit, et dum esset in civitate, et dum diversa latibula peragraret, multifariaque pericula cum eo sustinuit. Quapropter cuncti sacerdotum concurrentes, dignum haeredem Petrum Athanasii clamaverunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 175.

Cumque eum in pontificali sede constituissent, repente judex provinciae paganorum populum congregans, et pariter Judaeorum, ecclesiae septa circumdedit, Petrum exire praecipiens, nolentemque interminatus est ut abstraheret. Faciebat hoc imperatori (1097C)placere volens, dum ei contraria sapientes calamitati submitteret. Quod autem verum est, impietatis ira completur: idolis potius placere nitebatur, et tempestatem Ecclesiae claram putabat esse festivitatem. Petrus itaque vir mirandus, insperatum respiciens bellum, latenter egressus est, et conscendens navem, profectus est Romam. THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.

CAPUT XXXVIII. Qua crudelitate Lucius Alexandriam fuerit introductus. Transactis vero diebus paucis, Euzoius ab Antiochia venit cum Lucio, et ecclesias ei contradidit; cujus etiam impietatem Samosateni noscuntur experti. Populus autem doctrinis primum Athanasii satiatus, deinde fastidiens cibum sibimet offerri contrarium, (1097D)ab ecclesiasticis collegiis se suspendit. Porro Lucius armigeris utens cultoribus idolorum, alios verberabat, alios suspendebat, alios cogebat effugere, aliorum vero instar barbarorum vastabat domos. Sed haec melius vir mirabilis Petrus in sua narrabit epistola. Ego tamen unum scelerum Lucii referens, epistolam Petri ponam. Viri quidam in Aegypto conversationem imitantes angelorum, et civitatis evitantes turbas, vitam agere in eremo potius elegerunt, arenosamque terram et sterilem fructiferam reddiderunt, fructum quippe Deo suavissimum virtutis eorum et optimum referentem. Cujus deserti multi quidem videntur esse victores. Sed a puero illic crevit Antonius ille famosissimus, monachis virtutem (1098A)luctaminis spiritualis ostendens. THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.

CAPUT XXXIX. Quae miracula gesserint eremitae in exsilium a Lucio destinati. Hujus ergo loci tunc incolas, sequaces Antonii, infelix Lucius expulit; eorumque sanctissimos praesules Macarium venerabilem, aliumque Macarium, Isidorum et caeteros de speluncis suis ejiciens, in quamdam insulam quae ab impiis habitabatur hominibus destinavit; quippe quae nunquam magistrum susceperat pietatis. Cumque navis in littus insulae pervenisset, daemon, qui ab illis honorabatur, relinquens idolum, ubi dudum habitare consueverat, filiam sui sacerdotis invasit, et bacchantem illuc usque (1098B)perduxit ubi navis advenerat monachorum. Tunc daemon utens lingua puellae clamabat, sicut in Philippis per Pythonissam. Audiebantque cuncti viri simul atque mulieres daemonem proclamantem: O potentiam vestram, o ministri Christi: undique a vobis expellimur a civitatibus atque vicis, a montibus simul et collibus, ab eremo, quae privata probatur hominibus. Sperabamus in hac insula commorantes, a vestris jaculis liberari: qua spe noscimur esse frustrati. Huc vos persecutores miserunt, non ut vos vexarent, sed ut nos per vos magis expellerent. Ecce recedimus ab hac insula; virtutis enim vestrae radiis jaculamur. Haec dicentes et his similia, puellamque in terra prosternentes, ipsi quoque omnino disparuerunt. Tunc ille sacratissimus chorus (1098C)oratione facta suscitavit puellam, et suo patri sanam valentemque restituit. Verum illi qui miraculum conspexerant, ad sanctorum provoluti pedes, salutis viaticum se percipere supplicabant. Et templum quidem daemonum destruxerunt; doctrinae vero radiis illuminati, sacri baptismatis gratia sunt potiti. His in urbe nuntiatis, omnes populi congregati Lucio detrahebant: dicentes iram sibi imminere divinitus, nisi sanctorum reverteretur chorus. Sic itaque metuens tumultum civitatis Lucius, sacratissimos viros ad suas speluncas remeare praecepit. Et haec quidem sunt digna quae abominationem illius impietatis aperiant. THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 176.

CAPUT XL. Litterae Petri Alexandrini pontificis, in quibus Lucii mala referuntur. (1098D) Verumtamen praesumptionis ejus iniquitates litterae Petri mirabilis edocebunt. Quarum ego longinquitatem fugiens, quae in medio posita sunt ponere non omittam. THEODORETUS, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 177.

Provinciae, inquit, judex Palladius, cum esset religione paganus, et idola semper adoraret, contra Christum saepius dimicare conabatur; et colligens praedictum populum, impetum fecit adversus ecclesiam, tanquam si barbaros subdere niteretur. Tunc itaque multa crudelia gesta sunt, quae solummodo dictare volens, ipsa rei memoria dolore maximo (1099A)sum commotus, et fluxum protuli lacrymarum; diuque hoc potueram pati, nisi divina ratione animum relevassem. In ecclesia enim quae Theona vocatur ingressa multitudo, pro verbis honorabilibus idolum favoribus 318 exsultabant. Pro sacrarum lectione Scripturarum turpes manuum plausus agebantur. Refractaeque cum turpitudine voces contra Christi virgines contumelias dicunt, quas lingua hominum proferre non patitur. Audiens enim quilibet sapientium talia, claudebat auditus, et magis optabat esse surdus, ne hujusmodi verba audire compelleretur. Sed utinam verbis peccando quievissent, et non acta verborum turpitudinem superassent. Facilis namque detractio est hujusmodi, apud quos Christi sapientia et doctrinae cultus inhabitat. Hi siquidem irae vasa, (1099B)ad perditionem facta, subsannantes, et horribilem sonum de naribus emittentes et, ut ita dicam, fetorem veluti de quodam cuniculo profundentes, vestes sanctarum Christi virginum disrumpebant, quarum continentia formam sanctorum imitabatur angelorum. Et, sicut habet natura, nudas per totam circumferentes urbem, sicuti volebant eis cum turpitudine deludebant. Si quis autem eos tunc compatiendo prohiberet, vulneribus maceratus agebatur. Vae illis cladibus. Multae siquidem violentam corporis sustinuere corruptionem; plurimae virginum vectibus in capite caesae, sine voce manserunt; quarum etiam funera solemni sepulturae tradi prohibita sunt. Multa denique corpora, hactenus a parentibus ingemiscentibus inquisita, reperiri non possunt. Sed cur parva de (1099C)magnis loquor? Cur in istis immoror, et non potius ad necessaria jam recurro? In quibus bene novi, quia mirabitur quilibet nobiscum obstupescens patientiam Domini, quia non repente universa conclusit. Quae enim nunquam facta sunt, neque per scripturas patrum nostrorum diebus audita, haec super ipsum altare impii committebant. Sicut enim in scena turpi consistentes, puerum quemdam naturam masculi denegantem et utentem veste feminea, inunctis oculis, et vultu serico colore depicto, ut de vestitu histrionis fingeret (ut apud prophetam scriptum est) idolum feminei schematis super ipsum altare, ubi adventum sancti Spiritus invocamus, circuitus huc et illuc agere, et manibus gestum [ Ed. V., abominationem; Ed. Niv. et Frob., saltationem] celebrare fecerunt: ridentes, nefandasque mittentes (1099D)voces. Qui rursus hoc parvum judicantes, et praeterita decora quam turpia potius aestimantes, quemdam ex suis turpitudine notissimum, veste genitalibusque nudatum, in sede ponentes ecclesiae, concionatorem turpem contra Christum impudenter elevaverunt. Pro sacris enim verbis ille scelera proferebat, pro honestis laudabat luxuriam, et pro pietate impietatem pro continentia fornicationem et adulterium, masculorum concubitum, furtum, cibum, potum, vitae huic utilia proclamabat. His ita gestis, et me ab ecclesia recedente (quippe cum illic stare non possem, ubi militum invasiones, ubi populus pro seditione redemptus [ mss., retentus] largitate pecuniarum, et gentilium multitudo magnis promissionibus (1100A)aderat), noster quasi successor directus est, aut pro episcopatu quasi mundanam comparans dignitatem quidam Lucius, lupi nequitiam et actus habere festinans, non orthodoxorum episcoporum concilio, non decreto veracium clericorum, non petitione populorum electus, sicuti concionantur ecclesiasticae sanctiones; non quisquam episcoporum, non presbyterorum, non diaconorum, non populi multitudo, non praecedebant eum monachi hymnos decantantes Scripturarum. Sed Euzoius erat cum eo, dudum quidem damnatus cum Ario in sancto Nicaeno maximoque concilio: nunc autem per patrocinia [ ms. Lyr., parrochiam] Antiochensium vastator Ecclesiae, et comes largitionum, ac militum dux omni impietate notissimus, nomine Magnus, qui Juliani temporibus (1100B)Berytiorum incendens ecclesiam, beatae memoriae Joviani temporibus ex propriis facultatibus eam reparare coactus est; ita ut pene caput tunc amitteret, nisi multorum labore imperialem clementiam meruisset. Considerare siquidem haec vestrum zelum, et ad vindictam excitari deposco, quanta et qualia sint commissa contra Dei Ecclesiam, cum talis adversum nos fuerit tyrannus excitatus. Is enim Lucius, qui per vestram religionem, et omnes orthodoxos episcopos frequenter abdicatus est pro rationabilibus causis, nunc astitit civitati, et non solum, sicut blasphemus et insipiens, dicit in psalmis: Non est Deus verus Christus; sed etiam in opportunitatibus est corruptus atque corrupit: gaudens in blasphemiis contra eos qui Salvatorem colere comprobantur. (1100C)Cum enim paganorum sensibus est vicinus, recentem praesumit erroneus colere Deum. Nam alii coram eo laudes hujusmodi proclamabant: Bene venisti, episcope, qui filium non defendis. Alii dicebant: Te Serapis amat et huc introduxit: simulacrum utique paganorum nominantes. Inter haec eodem momento [ ms. Lyr. et ed. V., monente] praedictus Magnus impietatis ejus socius indivisus, armiger amarissimus, et minister crudelitatis ejus, collecta multitudine populorum, presbyteros atque diaconos decem et novem numero comprehendens, quorum quidam octogesimum transcenderant annum, tanquam captos in quodam scelere, et Romanorum inimicos, legibus coarctabat: nesciens virtutem Christianorum legis, et apostolorum fidem per Patres (1100D)traditam nobis; haec etiam clementissimum principem Valentem grata habere pronuntians. Flectimini, inquit, miserrimi, et Arianorum concordate dogmatibus. Flectimini, ignoscet enim vobis Divinitas; licet verae religioni cultum exhibeatis, non sponte, sed violenter hoc facientes. Necessitati namque satisfactio deest; spontaneam vero voluntatem accusatio digna subsequitur. Quapropter hujusmodi rationes [ ms. Lyr., directionem] prae oculis habentes, prompte sequimini, et dogmati Ariano subscribite, quod nunc praedicat Lucius: bene scientes quia si obediatis, pecunias, quaestus, honores ab imperatore percipietis; resistentes vero, carceres, supplicia, tormenta, flagella, vincula sustinebitis. Pecuniis simul possessionibusque privati, et postea pulsi, loca (1101A)crudelia inhabitare damnabimini. Sic iste fortissimus seductor, minas seductioni contemperans, invitabat atque cogebat ut omnes a pia sententia deviarent. At illi nihil amarius aestimantes quam pietatis proditionem, hujusmodi responderunt verbis, virtute fortique sensu seductionem minasque subdentes: Quiesce, jam quiesce his nos terrere sermonibus; cessa vana [ ms. Lyr., vesana] verba proferre. Nos neque novum, neque recentem colimus Deum. Et licet inaniter furias, teque concutias sicut vehemens ventus, in dogmatibus pietatis ad mortem usque consistimus: non impotentem, non insipientem, non sine veritate aliquando fatentes Deum; non aliquando quidem 319 existentem, sicut impietas Arii temporalem praedicat Filium. Si enim creatura est secundum ejus (1101B)vesaniam Filius, non existens cum Patre, etiam Pater aliquando non fuit; quippe Filio non exstante secundum eos aliquando. Si vero semper est Pater, existente quippe ex eo vero Filio, et non secundum generationis fluxum (Deus enim impassibilis est), quomodo non est insipiens atque vesanus qui hoc de Filio profitetur dicens: Erat quando non erat, per quem omnia, ut sint, per gratiam constituta sunt? Nostri siquidem Patres (a quibus isti cadentes, juste sine Patre sunt facti) in Nicaeam venientes, et anathematizantes Arii sectam, cujus nunc iste juvenis patronus existit, non alterius substantiae, quod nunc fateri nos cogis, extra Patrem esse dixerunt, sed ex ejus essentia. Quod bene et cum pia mente intelligentes, ex plurima sacrorum verborum collectione consubstantialem esse professi sunt. Talia siquidem et his (1101C)similia dicentes, per multos dies exercuit, putans a pia eos sententia posse mutari. Qui magis velut in stadio fortiores effecti, terroremque conculcantes, et semetipsos Patrum rationibus coarmantes, validiorem habuerunt de pietate sensum, virtutis exercitium sua pericula judicantes. Sic igitur illis decertantibus, et spectaculum factis, sicut beatus scribit Apostolus (I Cor. IV, 9), angelis et hominibus, universa civitas concurrebat, athletas contemplatura Christi, suaque constantia verbera judicis et flagella superantes, triumphumque pie contra Arianos per patientiam possidentes, quos ille utique credebat se vincere, et illorum impietati contradere. Cum ergo defecisset eos tormentis afficere, cunctis flentibus atque lugentibus, rursus collecta irrationabili multitudine, (1101D)ad judicium eos, imo magis ad praejudicium circa portum fecit adduci. Et cum illic consuete contra eos clamores emitterentur a paganis atque Judaeis, et illi nollent Arianorum impietatibus consentire, sententiam protulit, universis ante tribunal ejus ingemiscentibus, ut ab Alexandria sublati, in Heliopolim Phoeniciae ducerentur: cujus habitatores neque nomen Christi audire patiuntur, sunt namque pagani. Quo facto, jubens eos navem conscendere, ipse stabat in portu nudum gladium vibrans: et hoc modo illos terrere putans qui bis acuto gladio hostiles daemones crebrius vulneraverant. Sic ergo dimisit eos absque sumptibus et absque quolibet solatio, navigare praecipiens mari spumante, et, ut ita dicam, (1102A)nolente suscipere viros iniqua jussione communicare compulsos. Ingemuit enim civitas universa, et hactenus lamentatur; et alii quidem suis manibus pectora percutiebant; alii vero manus et oculos tendebant ad coelum, violentiam protestantes et veluti dicentes: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quoniam injusta sunt quae geruntur. Cunctaque simul gemitu complebantur, et veluti cantus quidam erat in civitate luctificus, currebatque fluvius lacrymarum. Cum igitur judex ille praecepisset ut vela navis attollerentur, tunc gemitus ingens universorum, virginum et mulierum, seniorum et juvenum permixtus lacrymis est emissus. Cum illi ergo Heliopolim navigarent, ubi diabolica superstitio celebrabatur, omnes in media civitate communiter et singuli ingemiscentes (1102B)atque lugentes agebantur. Quibus tamen nec aperte licebat flere jussione urbis praefecti Palladii; erat enim et ipse paganus. Multi denique flentium arrepti et in carcerem ducti, deinde castigati, lacerati, verberati, novissime in metallo sunt traditi: viri utique Ecclesiae et propter divinum zelum valde pugnantes. Erant enim plurimi eorum monachi, eremum incolentes, numero viginti tres: cum quibus post paululum diaconus, a dilectissimo fratre nostro Damaso, Romanae civitatis episcopo, deferens nobis consolatorias communicationis epistolas, manibus post tergum vinctis, publice ab ipsis spiculatoribus ducebatur, veluti quidam reus insignis, et homicidarum verberibus coaequandus, lapidibusque simul et plumbo ejus cervicibus maceratis, ad mare ductus est; et (1102C)sicut illi sine sumptibus, sine ullo solatio metallico deportatus exsilio. Cumque judex ille multos quoque infantium cruciasset, quidam eorum morientes, neque parentum, neque fratrum exsequiis solemnibus sunt potiti. O multa [ ms. Lyr., temulenta] inhumanitas judicantis, magisque praejudicantis. Qui enim propter pietatem decertarunt, nec homicidis comparari potuerunt, quorum utique corpora insepulta relicta sunt: pie laborantes escis bestiarum volatiliumque projecti sunt. Quique patribus necatorum naturali conscientia compati voluerunt, velut iniqui capite secti sunt. Quae lex Romanorum, quae barbarorum sententia, quoslibet patribus condolentes punit? Quando quispiam veterum hujusmodi gessit impietatem? Jussit itaque Pharao ut masculi interficerentur (1102D)Hebraeorum; sed invidia et timor tunc protulit hoc praeceptum. Quanto tamen illa quae tunc gesta sunt humaniora modernis existunt, quanto desiderabiliora ad discretionem iniquitatis hujus? Et licet malitia nequaquam separentur alterutris, sunt tamen incredibilia quae dicuntur, inhumana, crudelia, saeva, barbara, amara, sine misericordia, in quibus exsultabant Ariani, choros agentes cum universa civitas ingemisceret. Non fuit enim domus in qua non erat mortuus, sicut in Exodo scribitur (Exod. XII, 30). Et cum haec ita sint gesta (non enim quieverunt iniquitatis auctores, sed ad pejora profecti), usque ad episcopos provinciarum venena propria sparserunt, habentes iniquitatis suae solatium (1103A)comitem largitionum, quem praediximus Magnum. Alios etenim episcoporum curiae tradiderunt, alios diversis machinationibus affecerunt: volentes universos impietatibus obligari, et secundum patrem eorum diabolum quaerentes quem sua rabie devorarent. Super haec autem undecim Aegyptiorum episcopos, viros pene ab infantia usque ad senectutem eremum incolentes, verboque superantes et actu libidinem, piamque fidem sine confusione praedicantes, et dogma pietatis edocentes, multasque victorias de daemonibus exercentes, et Arianam sectam sapientissima ratione denotantes, exsilio direxerunt in civitatem Judaeorum nomine Diocaesaream. Et velut infernus crudelissimus nunquam morte satiati fratrum, suae saevitiae memoriam relinquere voluerunt. (1104A)Nuper enim Ecclesiae catholicae clericos degentes in Antiochia cum fidelibus monachis, volentesque eorum scelera denotare, aures imperatorias inflammantes, in Neocaesaream Ponti mittendos esse praeparaverunt. 320 Qui, puto, propter ferocitatem locorum etiam vita privati sunt. Tales itaque tempus illud tragoedias exercuit, taciturnitate quidem et oblivione dignas, sed litteris memorandas ad objurgationem eorum qui contra Unigenitum linguas suas exacuerunt. Hi namque rabie coarmati blasphemiae, non solum Dominum omnium jaculari nituntur, sed etiam contra ejus famulos bellum sine ullo foedere susceperunt. THEODORETUS, lib. IV, cap. 20; edit Christ. Vales., cap. 22, p. 178.

LIBER OCTAVUS. 321

CAPUT PRIMUM. De conversatione, miraculis et responsionibus vel scriptis diversorum monachorum, nec non et episcoporum. (1103B)

Eo tempore fuit Arsenius monasterii praesul. Is delinquentes juvenes non excommunicabat, sed magis aetate provectos. Dicebat enim: Juvenis excommunicatus spernit, provectus vero velociter excommunicationis dolore corrigitur. Alius nomine Pior ambulans comedebat. Consultus autem cur ita comederet: Non, inquit, volo veluti necessarie uti cibo, sed tanquam extraneum aliquid agere. Pro qua re etiam ab alio requisitus ait: Ut ne, dum comedo, anima voluptatem sentiat corporalem. Isidorus dicebat quadragesimum se annum habere ex quo sentiret quidem mente peccatum, non tamen consentiret vel concupiscentiae, (1103C)vel furori. Pambo autem, cum sine litteris esset, accessit ad quemdam ut doceretur psalmum; qui dum audisset primum versum tricesimi octavi psalmi: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; secundum versum non est passus audire, dicens: Si potuero opere hoc implere, hic versus tantummodo mihi sufficiet. Cumque doctor qui ei tradiderat versum culparet cur per sex menses ad eum minime venisset, respondit: Quia versum illum adhuc opere non implevi. Postea vero, cum multos supervixisset annos, a quodam noto requisitus an didicisset versum: Quadraginta et novem, inquit, annis vix eum implere praevalui. Huic itaque quodam aurum dante ad cibaria pauperum, et dicente: Numera; ille respondit: Quod dedisti non eget numero, sed (1103D)salubritatis affectu. Is enim Pambo, Athanasio episcopo deprecante, ab eremo descendit in Alexandriam. Cumque vidisset ibi mulierem theatralem, flevit; et a praesentibus inquisitus quare ploraret: Duae, inquit, me res moverunt: una, quae est illius perditio; altera vero, quia ego non tantum studeo placere Deo, quantum haec ut turpibus placere possit hominibus. Alter quidam dicebat: Monachus, nisi operatus fuerit, violento judicatur aequalis. Piterius multas expositiones naturales adnibebat, et frequenter aliis alia requirentibus (1104B)enarrabat. Per singulas autem explanationes orabat. Illo siquidem tempore inter monachos fuerunt duo viri Deo amabiles, nomine uterque Macarius; unus ex Aegypto superiore, alter Alexandrinus. Ambo pro multis rebus insignes, propter abstinentiam, conversationem, mores atque miracula, quae eorum manibus agebantur. Aegyptius itaque Macarius tantas curas fecit, et tantos daemones effugavit, ut ex ejus operibus liber proprius expleatur. Erat autem reverendus, et circa requirentes [ Ed., delinquentes] severus. Porro Macarius Alexandrinus cum similis esset Aegyptio per omnia, in hoc mutabatur, quia circa consulentes hilarior apparebat, et vultu laetifico ad conversionem juvenes educabat [ ms. Frob. et Niv., inducebat]. Horum discipulus Evagrius philosophiam (1104C)operibus possedit, prius sermone solummodo philosophatus, et in urbe Constantinopoli a Gregorio Nazianzeno diaconus ordinatus; deinde cum eo descendens in Aegyptum, et praedictos viros inspiciens, conversationem eorum zelatus est; tantaque miracula in ejus 322 manibus facta sunt, quanta in praeceptorum ejus. Conscripsitque libros valde necessarios, quorum unus quidem Monachus titulatur; et est de Actuali. Alius Cognitionalis, secundum quod quispiam cognitione fit dignus: huic capitula sunt quinquaginta. Alius vero contradictorius, ex divinis Scripturis collectus, contra daemones tentatores: partibus octo divisus est, secundum numerum octo cogitationum; et sexcentae propositiones ad contemplationem pertinentes, quas γνοστικὰ προβλήματα, id (1104D)est cognitionales propositiones denominavit. Insuper et versuum opera duo, unum quidem ad monachos in coenobiis vel itineribus constitutos; et unum ad virgines; quae quam mira quamque necessaria sint, legentes intelligunt.

Sed opportunum est, sicut arbitror, pauca ejus dicta de monachis ac scriptura referri. Sic enim ait: Necessarium est enim vias inquirere recte praecedentium monachorum, et secundum eas exerceri. Multa enim inveniuntur ab eis dicta bene, simul et (1105A)acta. Inter quos etiam hoc ait quidam: Quoniam sicca et non inaequalis diaeta charitati conjuncta, cito perducit monachum ad impassibilem portum. Is autem cum vidisset quemdam fratrum phantasiis nocte turbari, hoc modo curavit eum: praecipiens ut languentibus cibos jejunus ministraret. Unde requisitus: Nihil, inquit, sicuti misericordia hujusmodi passiones exstinguit. Quidam tunc philosophorum accessit ad justum Antonium, dicens: Quomodo sufficis, o Pater, codicum consolatione privatus? ad quem Antonius: O, inquit, philosophe, meus codex natura creaturarum est, et adest cum voluero, verbaque mihi relegit Dei. Requisivit me vas electionis Macarius, senex Aegyptius, dicens: Quare mali memoriam adversus homines retinentes, memorabilem virtutem (1105B)animae dissipamus? Contra daemones autem habentes mali memoriam, innoxii permanemus? Cumque in quaestione hujus interrogationis haesissem, rogavi eum explanare sermonem. At ille: Prima, inquit, passio furoris contra naturam est; consequens [ id est secunda] vero, secundum naturam. In ipso ferventi meridie perveni apud sanctum Patrem Macarium, et siti vehementer accensus, aquam ut biberem postulavi. At ille: Umbra, inquit, tibi sufficiat; multi namque nunc iter agentium aut navigantium etiam hac refectione privantur. Deinde cum apud eum verba de abstinentia exercerem: Confide, inquit, fili, per viginti annos, neque pane, neque aqua, neque somno sum satiatus. Panem namque meum in pondere comedebam, aquam vero bibebam cum mensura; parietibus (1105C)autem reclinatus somnum paululum rapiebam. Cuidam monachorum nuntiata mors patris est; at ille nuntianti: Gessa, inquit, et blasphemare noli; meus enim pater immortalis est. Quidam fratrum Evangelium solummodo possidebat, quod vendens pauperibus erogavit, dignum proferens memorandumque sermonem: Ipsum, inquit, verbum vendidi quod mihi semper dicit: Vende omnia tua, et da pauperibus (Matth. XIX, 21). Est quaedam insula circa Alexandriam trans paludem Mareiae, in qua habitabat monachus contemplantibus approbatissimus [ mss., contemplatissimus ac probatissimus], qui dixit: Omnia quae geruntur a monachis, agi propter causas quinque, id est, propter Deum, propter naturam, propter consuetudinem, propter necessitatem, propter (1105D)opus manuum. Idem ipse dicebat unam quidem naturae esse virtutem [ ms. Lyr., naturam esse virtutum]: sed eam diversas species sumere per animae qualitates. Nam et lumen, inquit, solis cum sine specie sit diversa, fenestris tamen per quas ingreditur schema quoddam varium facere videtur. Alius porro monachus: Propterea, inquit, abscindo libidines, ut auferam furoris occasiones. Novi enim furorem semper pro libidinibus litigare, mentem meam turbare, scientiam persequentem. Quidam senum dicebat: Charitas depositum ciborum aut pecuniarum servare non novit. Idem ipse dicebat: Nescio me in eadem re a daemonibus fuisse deceptum. Haec igitur Evagrius in libro suo Actuali commemoravit.

In contemplativo autem haec dicit: Quatuor virtutes (1106A)et contemplationes earum a Gregori justo esse didicimus, prudentiam, fortitudinem, temperantiam atque justitiam. Prudentiae quidem opus esse dicebat contemplari intellectuales sanctasque potestates absque sermonibus; quippe quos sapientia significari contradidit. Fortitudinis autem, perdurare in veritate, licet quispiam debelletur, et non accedere ad ea quae nihil sunt. Temperantiae vero proprium hoc esse respondit, suscipere primi agricolae semina, et ea plantare convenienter. Porro justitiae opus, ut pro merito singula cuique verba reddantur; alia quidem obscure pronuntiata, alia aenigmatibus indicata, quaedam vero propter utilitatem simplicium aperte disposita. Columna itaque veritatis Cappadox Basilius ait: Humanam scientiam reddit crebra meditatio et exercitatio (1106B)meliorem, eam vero quae gratia Dei conceditur, justitia, patientia atque misericordia. Et humanam quidem etiam passibiles suscipere poterunt, divinae impassibiles tantummodo sunt capaces, qui etiam orationis tempore proprio mentis lumine resplendentes semetipsos inspiciunt. Aegyptiorum vero sacratissima lux Athanasius ait: Praecepit Moyses mensam contra aquilonis constitui partem. Quamobrem cognoscant contemplativi quis est qui contra eos spiret, et omnem tentationem forti mente sustineant, et cum alacritate ad se accedentes enutriant. Thmuitanorum Ecclesiae angelus Serapion dicebat: Mens quidem spirituali intellectu potita perfecte purgatur. Charitas autem curat membra furore tumentia; iniquas concupiscentias et influentias [ ms. (1106C)Theod., iniquitates concupiscentias influentes] continentia retinet. Maximus contemplationum doctor Didymus ait: De providentia atque judicio apud temetipsum semper exerce sermones, et studiorum materiam memoria retine. Pene enim omnes in his peccamus, rationemque judicii in corporum differentia, in qua etiam est mundus, invenies: providentiae vero, in modis quibus a malitia vel ignorantia ad virtutes atque scientiae culmen evehitur. Haec autem ex Evagrii dictis retulimus.

Fuit autem et alius vir mirabilis inter monachos, cui nomen Ammonius, qui tanto sine ulla curiositate fuit, ut cum Athanasio Romam veniens, nullum opus civitatis inspiceret, nisi tantum ut videret Petri et Pauli basilicas. Is Ammonius ad episcopatum tractus, (1106D)atque diffugiens, dextram sibimet amputavit aurem, ut semi corpore ordinationis opus effugeret. Cumque posterior tempore etiam Evagrius a Theophilo Alexandrino pontifice ad episcopatum tentus, nihil amputans de corpore suo fugisset, veniens ad 323 Ammonium [ ms. Lyr., et colloquens ei] cum joco dicebat, quasi male fecisset, ut aurem amputaret, et de eo [ ms. Theod., Deo] reus existeret. Ad quem Ammonius: Tu, inquit, Evagri, ignoras te puniendum quoniam abscidisti linguam. Et ne tibi arrogare videaris, non uteris gratia Dei. Plurimi siquidem eo tempore digni fuerunt viri, quorum si quis velit verba miraculaque cognoscere, et quemadmodum illis fuerint etiam bestiae subjugatae, librum legat Palladii monachi, qui discipulus fuit Evagrii. Omnia namque (1107A)de istis subtiliter explanavit, in quo etiam feminarum imitationem conversationemque memoravit. Evagrius igitur atque Palladius mortuo Valente post paululum floruerunt. SOCRATES, lib. IV, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 233.

Hujus temporis est ut quantos potuero memorare possim qui sunt in illo tempore inter Christianos philosophati. Quorum unus quidem in Aegypto Joannes, cui futura et aliis incerta Deus non minus quam antiquis prophetis revelavit, donumque dedit ut curaret insanabiles passiones. Is enim a juventute laudans Deum, degebat in solitudine, comedebatque herbas atque radices, bibebatque aquam si comperisset. Cumque venisset ad senectutem, divina jussione migravit ad Thebaidam, et multorum monasteriorum (1107B)factus est praesul. Qui oratione tantummodo languores et daemones effugabat; et cum litteras non didicisset, ad rememorandum aliquid codicibus non egebat: quia quidquid semel mente perceperat, sub veritate retinebat. In hac itaque regione philosophabatur Ammon Tabenensiorum praesul, circa tria millia discipulorum habens; non minus quoque et Theonas, multorum praesides fuere monachorum: ambo operatores inopinabilium rerum, et divina providentia prophetiaque completi. Dicitur namque Theonam eruditum Aegyptiarum, Graecarum Latinarumque litterarum fuisse, et triginta annis habuisse taciturnitatem. Porro a nullo hominum visum irascentem, aut jurantem, aut mentientem, aut vanum aliquid, aut asperum, vel infirmum protulisse sermonem. Ea tempestate (1107C)fuerunt Copres, et Hellin, nec non Helias. Copres quidem, ut aiunt, divinum habuit donum salutes efficiendi passionum et daemones expellendi. Hellin vero a parvulo nutritus in monasterio, plurima inopinabiliter miracula faciebat, ita ut etiam ignem in sinu portaret, et nequaquam ejus vestis arderet. Verum Helias tunc quidem non procul ab Antinoo civitate degebat in eremo, agens annum aetatis circa centesimum atque decimum. Antea tamen pene septuaginta annis solus vixit in solitudine, et usque ad hanc aetatem jejunando, et viriliter conversando pervenit. Fuit etiam Apelles in Aegypto ex fabro ferrario, qui dum aliquando per noctem hoc opus exerceret, umbra daemoniaca, veluti mulier speciosa, eum de castitate tentabat. At ille ferrum quod operabatur ex fornace (1107D)trahens, eam percussit in faciem. Tunc illa stridens et ingemiscens, procul effugit. Inter hos etiam Isidorus fuit, qui undique monasterium muniens, curabat ut nullus egrederetur, sed omnia necessaria haberet interius. Nec Serapion circa decem millia sub se monachos habens, quos omnes sic educabat, ut ex propriis sudoribus necessaria compararent, et aliis ministrarent egentibus. Dioscorus quoque non amplius quam centum monachis praesidebat. Qui, cum presbyter esset, sacrificia faciens, omnem perfectionem adhibebat examinando et diligenter dijudicando accedentes ad sacra mysteria, ita ut expiarent mentem, et mali cujuspiam conscientiam non haberent. Eulogius presbyter fertur praescientiam habuisse cogitationum quorumlibet ad se venientium, eorumque (1108A)delicta palam redarguebat, et quaecunque latenter cogitassent, sibi revelata manifestabat. Qui vero aliquid mali gessissent, vel pravum consilium habuissent, ab altari suspendebat, manifestans eis peccatum quod egerant, et diligentia purgatos rursus suscipiebat. His itaque similis erat Apollo in Thebaida, qui quadraginta annis in interiore morabatur solitudine, speluncam parvulam in monte vicino habens; sed pro multitudine miraculorum parvo tempore insignis effectus, plurimorum praesul exstitit monachorum. Eo namque tempore multi et optimi studiose philosophabantur in Alexandria, quasi duo millia viri; quorum alii in solitudine morabantur, alii circa Mareotem degebant. Excellenter autem inter alios emicabat Dorotheus, genere Thebaeus; cujus (1108B)haec fuit vita, ut quotidie lapides a mari colligeret, et annis singulis hospitium aedificaret, et fabricare sibi non valentibus daret. Noctibus autem propter eorum cibum faciebat sportas, ut venderet. Cujus cibus erat panis unciae sex, et olerum minutorum fasciculus unus, et ad bibendum aqua. Hic a juventute sic vivens, nec in senectute defecit. Nunquam visus est in lectulo soporatus, vel pedes pro requie tetendisse, aut dormire pro voluntate, nisi quantum operando, aut comedendo natura compressos oculos claudere potuisset; ita ut saepe, dum comedendo dormiret, cibus ex ejus ore laberetur. Aliquando ergo somno valde gravatus, cum in stercore cecidisset, obdormivit; expergefactus autem, et contristatus, sub silentio dixit: Si angelis dormire suaseris, et mihi (1108C)ulterius suadebis. Quod forte dicebat ad somnum, aut ad daemonem, qui eum nitebatur a bonis actionibus impedire. Huic laboranti quidam dixit: Cur ita perimis corpus tuum? At ille: Quia me, inquit, occidit. Piamonem vero presbyterum ferunt, quia, dum sacrificaret aliquando, sanctum angelum circa sacrum vidisset altare stantem, et praesentes monachos in codice conscribentem absentesque delentem. Joanni quoque tantam Deus noscitur donasse virtutem contra passiones atque languores, ut plurimos podagricos et articulos habentes solutos curaret. Inter hos Benjamin senior valde clarus habebatur, dono Dei potitus ut sine medicamine, tactu manuum, aut olei, facta oratione, sanaret aegrotos. Hunc ferunt incidisse in hydropicam passionem, et tantum ejus corpus intumuisse, (1108D)ut non posset per januas cellulae suae, in qua habitabat, efferri, nisi januae cum tabulis antepositis sublatae fuissent. Is ergo passionis suae tempore pene octo mensibus ante mortem, in sella latissima sedens, curabat solemniter aegrotantes: non graviter ferens quoniam suae aegritudini non prodesset, sed etiam se videntes consolabatur, et deprecabatur ut rogarent Deum pro anima ejus, et de corpore non curarent: Quia et dum sanum, inquit, esset, nihil profuit mihi. Marcum in Schyti degentem ferunt etiam in juventute valde fuisse mansuetum et sapientem, memoriaque Scripturarum divinarum satis idoneum, et tantum Deo amabilem, ut, dum ad dominicum corpus accederet, 324 angelus ei sacramenta praeberet, cujus manum usque ad juncturam brachii (1109A)tantummodo se dicebat inspicere. Macario vero datum est ut ultra superaret daemones. Huic occasio conversionis commissum homicidium fuit. Nam dum puer esset, et oves pasceret circa Mareiam paludem, ludens quemdam coaetaneum interemit, et metuens fugit in solitudinem. Qui dum tribus annis sub divo moraretur, postea parvum hospitium fecit sibi, in quo annis viginti quinque moratus est. Plurimi equidem se eum audisse dicebant, quia gratias illi calamitati referret, et salutiferum vocaret illud homicidium non sponte commissum, quo ei beatitudinis causa provenerat. Apollonius autem, dum per omne tempus vitae nihil vitae monachicae didicisset, sciens quia nec scribere, nec artem jam exercere posset propter aetatem, omnia medicamina et cibaria opportuna (1109B)laborantibus ex propriis pecuniis comparabat, singulasque januas monasteriorum a matutino circumibat usque ad horam nonam visitando languentes, et ministrando quo indigerent. Qui moriturus, alio [ Ed. Niv. et Frob., alteri] tradidit quod habebat, jubens ut talia vota servaret. Moyses autem cum servus esset, propter culpas expulsus e domo est; qui latrocinio deditus, homicidia multa commisit. Postea vero conversus, repente hujusmodi philosophiae virtute completus est. Cumque propriis vitae fervore phantasiis adhuc prioris libidinis moveretur, multa abstinentia domabat corpus suum, panem solummodo comedens, et multum opus efficiens. Sex autem annis per totam noctem stans oravit, neque genibus inclinatis, neque oculis in somno clausis. Insuper etiam (1109C)noctanter circumibat cellulas monachorum, et lagenas singulorum aqua complebat, cum longe aut decem, aut viginti, aut triginta stadiis aqua manaret. Qui licet ita domaret corpus, priorem tamen valetudinem non amisit. Fertur enim quia, dum quatuor latrones ejus invasissent hospitium, comprehendisset omnes atque ligasset, suisque humeris impositos ad ecclesiam perduxisset, in voluntate monachorum ponens quid de eis facere vellent. Fuit ergo in summa philosophia, et terribilis daemonibus, et presbyter in Schyti constitutus. Vixit annis pene septuaginta quinque. Sub hoc igitur imperio fuit Paulus de Libya in Schyti, non minus quam quingentos monachos habens. Nihil autem operabatur neque percipiebat, nisi quod comederet tantum. Orabat autem solummodo; (1109D)et veluti quoddam tributum habens impositum, trecentas orationes Deo unaquaque die reddebat. Et ne numero forte delinqueret, trecentos lapides ponebat, et singulis orationibus lapidem mittebat in sinum. Expensis vero lapidibus, orationes sciebat esse completas. Tunc enim Pachomius abbas in Schyti florebat, a juventute usque ad senium optime conversatus. Quem neque circa corporis sanitatem, neque circa animae passionem daemon aliquando decepit. Stephanus autem circa Mareotem habitavit, perfecte degens et integra continentia. Qui circa sexaginta annos probatissimus monachus fuit, et Antonio magno notissimus. Fuit itaque mansuetus et sapiens, locutione suavis et utilis, tristantium consolabatur animos, et ad alacritatem revocabat, licet necessaria tribulatio (1110A)proveniret. Talis etiam erat in cladibus propriis. Denique dum infirmitatem incurabilem incurriset, et medici putrida membra ejus incidissent, ille manibus tamen operabatur, palmarum plectens folia, et praesentibus persuadens ut de rebus hujusmodi non dolerent, neque aliud cogitarent nisi de bono fine: Deus, inquit, quae fecit, cuncta utilia sunt. Ego autem novi quia hujusmodi passiones pro peccatis eveniunt. Et melius est hic poenas solvere, quam post mortem perpetua supplicia sustinere. Pior autem cum de domo patris ad philosophiam conversionis exiret, promisit nullum se propinquorum de caetero fore visurum. Post quinquaginta vero annos dum ejus soror eum vivere [ ms. Lyr. et ed., videre vellet] et habitare in eremo cognovisset, non cessabat donec eum inspiceret. (1110B)Quam dum episcopus loci jam grandaevam propterea videret affligi, scripsit praesulibus eremi, ut Piorem dirigerent. At ille, quoniam contendere [ ms. Lyr., contemnere] nefas est, jussionibus seniorum obediens, et assumens quemdam, venit ad patriam. Cumque ante januas domus suae accessisset, et suum nuntiasset adventum, veniente germana, clausis oculis dixit: Ecce ego sum Pior, quantum vis aspectu satiare. Tunc illa gratificata laudavit Deum. At ille oratione facta, remeavit ad eremum: ubi fodiens aquam. invenit amaram, eaque usus est usque ad ultimum vitae diem. Post cujus obitum nullus illic habitare praevaluit. Ego autem reor quia per orationem, eum ad suos usus fecit dulcem, dum etiam alibi non exstantem oratione meruerit emanare. Nam cum Moyses (1110C)et ejus monachi puteum aliquando foderent, et nec venam aliquam reperirent, nec amplius jam fodere altitudo permitteret, medio die supervenit Pior, et oratione facta, descendit in foveam, cumque tertio percussisset terram, mox emanavit aqua. Cumque oratione facta discederet, illis cum petentibus ut vel ex aqua gustaret: Ad hoc, inquit, directus sum, et propter quod veni peractum est. Ammonium itaque ferunt nimis eruditum, Origenis Didymique discipulum, a juventute usque ad novissimum diem praeter panem assum nihil aliud comedisse. Hunc dum voluissent quidam ad episcopatum pertrahere, nec ille posset eos sermonibus evitare, abscidit propriam aurem, dicens: Jam modo neque volentem me quisquam patitur ordinari, dum ecclesiastica regula corpore (1110D)perfectos exquirat. Proinde discedentibus illis et denuo remeantibus, atque dicentibus: quia morum perfectionem potius Ecclesia quam corpus exquirat: juravit etiam linguam suam abscidere, si ei vim niterentur inferre. Quo audito, qui venerant quieverunt [ Ed., recesserunt]. Eo siquidem tempore fuit Evagrius vir eloquentissimus atque mitissimus, a Gregorio episcopo Nazianzeno decenter eruditus, cujus etiam fuit archidiaconus. Ferunt enim eum aspectu pulcherrimum, et circa cultum vestitus ornatum. Cumque eum quidam senator zelotypus uxori suae cognovisset esse notissimum, ei mortis parabat insidias, quae ad effectum pervenire potuerunt, nisi ei quaedam terribilis et salutaris visio praedixisset. Vidit enim in somno, quasi pro crimine fuerit comprehensus, (1111A)ferroque vinctus pedibus manibusque ad supplicium duceretur. Quod dum fieret, quidam protulit Evangelium, et promisit eum de vinculis esse solvendum si ab urbe Constantinopolitana discederet; idque compulit sibi jurejurando promitti. At ille, tactis Evangeliis, hoc se complere promisit; et vinculis solutis experrectus est, ac sacrae credens 325 visioni, pericula declinavit. Tunc ab urbe Constantinopolitana venit in Hierosolymam. Fuerunt etiam in Rinocorura non peregrini, sed provinciales viri, philosophiaque florentes. Inter quos fertur Melas episcopus hujusmodi fuisse benignitatis. Dum missi fuissent qui episcopos resistentes Ario deportarent exsilio, venerunt ad hujus ecclesiam. Quem dum invenissent veluti ultimum ministrum candelas ecclesiae praeparantem, (1111B)interrogaverunt ubi esset episcopus. Ait ille: Ego, inquit, vos episcopo nuntiabo. Tunc ex itinere fatigatos ad episcopium duxit, et, apposita mensa, pavit ut valuit. Postea ministerio completo ciborum, dixit se esse episcopum. At illi mirati virum, causas aperuerunt; et reddita reverentia ei, dederunt fugam. Tunc ille: Non, inquit, declinabo, quod mei similes libentissime susceperunt: sed volens exsilii praecepta suscipio. Hujus frater Salomon ex negotiatore conversus, ad magnum philosophiae culmen evectus est. Hoc tempore Epiphanius, qui postea Cypri fuit episcopus, inter eremitas maximus habebatur. Fuit etiam in Carris Protogenes episcopus post Vitum, qui, ut ferunt, sibi professus est in Domini Epiphania revelatum: quia vidisset imperatorem Constantinum, (1111C)quemadmodum ei Deus futura monstraret, et juberet ut quod ei diceret, obediret. Apud hunc [ Ed., hos] itaque tanta abstinentia vigebat, ut propter multa jejunia dentes ejus vermibus ebullirent [ ms. Lyr., caderent et evellerentur]. Alios vero quosdam usque ad octoginta annos panem ferunt penitus non gustasse: Heliodorum plurimas insomnes duxisse noctes; jejunioque septenos continuasse dies. Multi quoque apud Palaestinam et Syriam, atque Persas, fuere monachorum, quorum si vel nomina conscribere quispiam voluerit, multos libros implebit. SOZOMEN., lib. VI, cap. 28. p. 677.

CAPUT II. Quod Ariani Constantinopoli comprehendentes orthodoxos, multos in navi concremaverint. (1111D) Eo siquidem tempore in Constantinopolitana urbe comprehendentes Ariani quosdam religionis piae presbyteros, eosque mittentes in navem inermem, et trahentes in pelagus, aliis quippe in alia nave sequentibus, immisso igne cremaverunt. Quo facto, sancti viri cum igne atque mari pugnantes, novissime sunt absorpti, et triumpho martyrii coronati. THEODORETUS, lib. IV, cap. 22. Edit. Christ. Vales., cap. 24, p. 187.

CAPUT III. Quod Valens paganis, Judaeis et haereticis tribuerit potestatem suas festivitates agendi, et orthodoxis ubique prohibuerit, et de Flaviani Diodorique virtutibus. (1112A) In Antiochia vero Valens plurimo tempore commoratus, omnibus licentiam dedit gentilibus, atque Judaeis, nec non haereticis, suas festivitates agendi. Nam et gentiles festivitates agebant, daemonibus ministrantes, et post Julianum a Joviano idololatriae vanitates exstinctas, florere rursus iste permisit; et Jovis cultum, atque Dionysii, sacraque Cereris jam non in occulto, tanquam sub pio imperatore celebrabant; sed per mediam plateam bacchantes, ubique currebant. Illis tantummodo tunc princeps erat inimicus qui apostolicam doctrinam praedicare videbantur; et eos primum quidem a sacris basilicis fecit expelli, quibus Jovianus famosissimus imperator novam (1112B)dederat ecclesiam. Cumque in monte sacra celebrarent, hymnis laudantes Deum, et divinis illic eloquiis perfruentes; licet aeris adversitatem saepius sustinerent, aliquando pluviis, aliquando nivibus, aliquando gelu, frequenter ignis ardore macerati, neque in hujusmodi locis laudibus divinis eos frui permisit, sed missis militibus effugavit. Tunc Flavianus atque Diodorus, veluti quaedam propugnacula, jaculis imminentibus resistebant. Nam cum Meletius eorum pastor seorsum degere cogeretur [ ms. Lyr., conaretur], isti curam gregibus adhibebant, adhibebant, lupis quidem objicientes propriam fortitudinem, et sapientiam suam, ovibus autem curam congruam jugiter offerentes. De montanis igitur locis expulsi, contra ripas vicini fluminis pascebant oves. (1112C)Non enim patiebantur secundum Israelitas captivos in Babylone organa sua suspendere; sed laudabant creatorem et largitorem Deum in omni loco dominationis ejus. Sed neque in hoc loco concilium piorum quietum esse permisit hostis servorum Christi. Verumtamen concordia illorum mirabilium pastoris magni discipulorum ad exercitium sanctas oves enutriens, spiritualia pascua ministrabat. Et Diodorus quidem sapientissimus atque fortissimus, velut quidam fluvius perspicuus, atque torrens, oves quidem proprias irrigabat: luporum vero blasphemias penitus diluebat; et generis sui nobilitatem spernens, libenter sustinebat quamlibet pro fide calamitatem. Flavianus vir optimus, et ipse genere nobilissimus, honestatem solam judicabat esse pietatem, et velut (1112D)puer exercitatus, maximum Diodorum quasi quemdam infinitorum certaminum urgebat [ ed. Niv. et Frob., ungebat] athletam. Illo namque tempore non concionabatur inter ecclesiastica collegia; sed hoc agentibus multa solatia conferebat consiliorum, et scripturarum, atque expositionum [ ms. Lyr., ex scripturarum expositione]. Et doctores quidem contra Arianas blasphemias tendebant arcus: iste vero, velut ex quibusdam pharetris, suae mentis sagittas congruas offerebat; et non solum domi, sed etiam publice haereticis resistens, retia eorum facilius erumpebat, et labores ostendebat aranearum. THEODORETUS, lib. IV, cap. cap. 22. Edit. Christ. Vales. cap. 24, p. 187.

CAPUT IV. De laudibus Aphraatae monachi, et qua fiducia Valenti responderit. (1113A) Cum his itaque laborabat Aphraates, cujus conversationem alio loco conscripsimus. Is enim ovium salutem suae quieti praeponens, et speluncam deserens propriam, pastorales sudores aggressus est. Quantas vero virtutis divitias congregavit, nunc referre superfluum est. Unum tantummodo ejus debet dici, quod huic historiae valde congruit. A Boreae parte fluvius currit Orontes nomine circa palatium; a meridie vero est maxima porticus, undique turres excelsas habens. Inter palatium vero et flumen platea est quae egredientes ex urbe mittit ad suburbanos 326 agros. Per hanc plateam dum transisset (1113B)Aphraates, ad hostilia certamina properabat, ut sacris ovibus curas necessarias exhiberet. Hunc de palatio respiciens imperator, vilissimo pallio vidit indutum, et in longaeva senectute celeriter properantem. Cumque dixisset quidam, quia iste esset Aphraates, in quo civitas universa penderet, dicit ei imperator: Dic mihi, ubi vadis? At ille sapienter respondit, et congrue: Pro tuo, inquit, oraturus imperio. Tunc imperator: Oportebat te domi, inquit, orare secundum monachicum morem. At ille sanctissimus: Optime, inquit, dicis, si sic quoque permitteres, hoc me facere oportebat. Et hoc hactenus egi, donec Christi oves pace pristina fruerentur. Quia vero tumultu maximo commoventur, et periculi onus impedit, ne captivae teneantur, necesse est ubique (1113C)discurrere, easque a necessitate salvare. Sed dic mihi, tranquillissime imperator: Si puella essem in cubiculo residens, et ad lanam vacans, videremque paternam domum ignibus concremari, quid me facere congrueret? Sedere intus, et ardentem contemnere domum; an certe discurrere, ubique aquam ferre, et flammas exstinguere? Credo quia dicis hoc potius fuisse faciendum; id enim puellae sapientis est opus. Hoc ergo nunc agitur, imperator. Te namque in paternam domum nostram mittente flammas, discurrimus, ut eas velociter exstinguamus. Haec illo dicente, interminatus est quidem, sed tacuit imperator. Unus enim cubicularius imperatoris aspere respondens viro sanctissimo, hujusmodi cladem noscitur pertulisse. Is enim habebat balnei curam: ubi post haec verba (1113D)descendens, ut imperatori pararet ingressum, et mente perculsus in aquam ferventem descendit, ibique defunctus est. Sedebat imperator exspectans, ut, eo renuntiante, lavaretur, eoque tardante, misit alios viros, cur moraretur. At illi ingressi, viderunt eum in solio [ ms. Santheod., dolio] fervente defunctum atque solutum. Quod dum nuntiatum fuisset imperatori, cognoverunt virtutem orationis Aphraatae, non tamen ab impiis dogmatibus recesserunt [ ms. Lyr., cessaverunt], sed secundum Pharaonem induratum est cor eorum. THEODORETUS, lib. IV, cap. 23 et 24. Edit. Christ. Vales. cap. 25 et 26, p. 188.

CAPUT V. De Juliano monacho. Hac itaque tempestate Julianus ille famosissimus (1114A)solitudine relicta venit Antiochiam. Nam cum haeretici, soliti facile sarcire mendacia, hunc virum suae dicerent esse pravitatis, miserunt ad cum lumina veritatis Flavianus, atque Diodornos, pariter et Aphraates, Acacium, virtute florentem, qui postea Bersae fuit episcopus: rogantes ut multis hominum millibus subveniret, et adversariorum fallaciam redargueret, veritatisque dogmata confirmaret. Is ergo vir sanctissimus, et veniens, et revertens, et in ipsa maxima civitate, quanta miracula fecerit, in historia Deo [ al. Philotheo] amabili a nobis conscripta retulimus. Quia vero totus populus civitatis ad collegia nostra convenit, nullum saeculum dubitare confido. Res enim inopinabiles ad se probantur universos attrahere. Sed quia maxima miracula ille vir operatus est, (1114B)etiam veritatis hostes nequeunt denegare. Hoc enim et in Alexandria temporibus Constantii fecit magnus Antonius. Deserens enim solitudinem, totas circumibat urbes, satisfaciens universis, quoniam Athanasius doctrinae apostolicae praedicator exstaret, et hostes essent veritatis participes Arii. Sic igitur sciebant illi sacratissimi viri quid tempori unicuique congrueret, et quando opus erat frui quiete, quando necessarium solitudini praeponere civitates. THEODORETUS, lib. IV, cap. 25. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 190

CAPUT VI. De Acepsema et aliis. Fuit igitur illo tempore in Cyrestensium eremo (1114C)famosissimus Acepsemas in cella reclusus, et sexaginta annis neque visus neque locutus est. Zeugmatius quoque mirabilis, qui licet oculorum acie privaretur, omnia circumibat, confortans oves lupisque resistens. Propter quam causam monachicam ejus cellulam concremaverunt; sed Trajanus magister militum fidelissimus aliam ei fabricavit, multoque eum fovit auxilio. Hoc itaque tempore fuit Ephraem in Edessa, in Alexandria vero Didymus. Et Ephraem Syra usus lingua, spiritalis gratiae radios emittebat. Qui licet nesciret doctrinam Graecam, multos Graecorum cruditosque redarguit, et totius haereticae pravitatis infirmitatem nudavit. Et quoniam tunc Harmonius Bardisanus quaedam cantica componens, et impietatem melodicae suavitati permiscens, illiciebat (1114D)audientes, et capiebat in peste, iste sumens inde concentus, pietatem cantilenae permiscuit, et audientibus suave nimis et utile medicamen apposuit; quae cantica triumphatorum martyrum festivitates hactenus efficiunt clariores. THEODORETUS, lib. IV, cap. 26. Edit. Christ. Vales., cap. 28, p. 191.

CAPUT VII. De malis quae sub Valente in Alexandria et per Aegyptum gesta sunt. Cum igitur imperator Valens lege praecepisset persequendos esse in Alexandria et Aegypto cunctos orthodoxos, omnia vastabantur. Alii namque ad judicia trahebantur, alii mittebantur in vincula, alii verberibus agebantur, plurimaque supplicia adversus quietis amatores ingerebantur. Et dum haec in Alexandria (1115A)fierent secundum Lucii voluntatem, fuissetque in Antiochiam reversus Euzoius, mox ad monasteria per Aegyptum constituta processerunt magister militum cum multitudine armatorum, et Lucius Arianus. Cumque plurima viris sanctis mala facerent, nec eos ullo modo superarent, persuasione Lucii Patres monachorum mittuntur in exsilium. Inter quos Macarius Aegyptius, et alter Alexandrinus. Cumque venissent in insulam quamdam, arreptam cujusdam filiam sacerdotis a daemone, clamantemque illis viris: Cur venistis etiam hinc nos expellere? suis orationibus liberatam patri restituunt, et ad Christianitatem sacerdotem simul et reliquos habitantes in insula perduxerunt. Qui mox simulacra projicientes, formam templi in ecclesiam mutaverunt. (1115B)Baptizabantur enim, et officia Christianitatis gratissime docebantur. Sic igitur propter consubstantialitatis fidem, viri admirabiles probabiliores 327 effecti sunt; aliosque sanantes, firmiorem operibus ostenderunt fidem. SOCRATES, lib. IV, cap. 19. Edit. Christ. Vales., cap, 24, p. 238.

CAPUT VIII. De Didymo et scriptis ejus; de Gregorio Pontico ejusque miraculis. Eo siquidem tempore virum alium fidelem produxit Deus, ut per eum fidei testimonium perhiberet, Didymum, mirabilem virum, qui omni tunc doctrina florebat. Is cum parvus adhuc prima litterarum elementa doceretur, passione oculorum perdidit visum. Cui Deus pro visibilibus oculis intelligibiles condonavit. (1115C)Nam quod per oculos doceri non potuit, auditu vigilanti cognovit; qui dum a puero fuisset ingeniosus, vincebat etiam acute conspicientes. Facile namque regulas grammaticae atque rhetoricae artis didicit. Cumque venisset ad philosophiam, mirabiliter dialecticam, arithmeticam, musicam, aliasque philosophiae disciplinas didicit animoque recondidit, ita ut celeriter obviaverit eis qui oculis inspectoribus talia didicissent. Sed etiam Vetus Novumque Testamentum adeo perfecte cognovit, ut multos ederet libros. Qui et de Trinitate tres libros fecit, et Origenis opus De Principiis, id est Περὶ Ἀρχῶν, interpretatus, in eis explanationes reliquit eximias. Fertur enim cum Antonius Valentis tempore propter Arianos venisset in Alexandriam, vidisse Didymum, eique dixisse: (1115D)Non te conturbet, o Didyme, amissio sensibilium oculorum; tales etenim oculi tibi desunt quibus et muscae et pulices noscere possunt. Sed gaude potius quoniam habes oculos quibus etiam angeli contuentur, per quos videtur Deus, et ejus lumen inspicitur. SOCRATES, lib. IV, cap. 20. Edit. Christ. Vates. cap. 25, p. 240.

Didymus ab infantia privatus oculis, grammaticam, rhetoricam, arithmeticam, geometriam, et astronomiam, et syllogismos Aristotelis, et eloquentiam Platonis auditu didicit; non quasi haec veritatem erudirent, sed tanquam adversus mendacium arma veritatis existerent. THEODORETUS, lib. IV cap. 27. Edit. Christ. Vales. cap. 29, p. 192.

(1116A)Et quoniam aliqui ex nominis similitudine noscuntur errare, necessarium est ostendere quoniam alter est Gregorius Ponticus, ortus ex Caesarea Ponti, nimis antiquus, et discipulus Origenis. De isto namque Gregorio multus est sermo in Athenis, et Beryto, nec non et Ponto, et ut ita dicatur, in universo orbe terrarum. Is enim cum discessisset ab Athenis, venit in Beryto, ibique jura legebat. Cumque cognovisset in Caesarea libros sacros Origenem exponere, venit illic, expositiones magniloqui illius auditurus. A quo veram philosophiam eruditus, evocantibus parentibus remeavit ad patriam. Ubi primo quidem, dum esset adhuc laicus, plurima signa fecit, languores curando, daemones per epistolas expellendo, paganosque sermonibus et operibus sibimet subjugando. (1116B)Hujus meminit et Pamphilus martyr, et Eusebius in libris quos de Origene conscripsit. Fuit ergo Gregorius antiquus iste, discipulus Origenis, et alter Nazianzenus, fraterque Basilii. Fuitque alius Gregorius Alexandrinus, Arianus. SOCRATES, lib. IV, cap. 22. Edit. Christ. Vales. cap. 27, p. 244.

CAPUT IX. Quod Novatiani festivitatem Paschae mutaverint, et de schismate inter Cornelium Romanum episcopum et Novatum facto pro recipiendis errantibus. Ea tempestate Novatiani, habitantes in Phrygia, festivitatem Paschae mutaverunt. Quomodo autem gestum sit dicam: primo tamen referens, cujus rei gratia circa Phrygum Paphlagoniorumque gentes severius ecclesiastica regula conservetur. Novatus (1116C)presbyter se ab Ecclesiae Romanae communione suspendit, quoniam Cornelius episcopus fideles qui sacrificaverant tempore factae persecutionis a Decio, in communione receperat. Pro hac itaque causa segregatus, et ad episcopatum a consortibus suis episcopis evocatus, scribebat Ecclesiis, ne eos qui daemonibus immolaverant ad sacramenta susciperent, sed invitarent quidem ad poenitentiam; remissionem vero Dei relinquerent potestati, cujus solius est peccata dimittere. Tales epistolas suscipientes in unaquaque provincia, secundum proprios sensus responsa reddebant. Cum ergo ille mandaret ut non oporteret sacris interesse mysteriis eos qui post baptisma peccatum commisissent, quod ducit ad mortem: quibusdam quidem videbatur amara nimis (1116D)et dura hujusmodi regula; alii vero veluti justam rectamque suscipiebant. Inter haec mota quaestione, venerunt litterae Cornelii Romani praesulis, quae remissionem peccantibus etiam post baptisma promittebant. Sic ergo ambobus diversa scribentibus, et ex divinis eloquiis sua sensa firmantibus, singuli provincialium diversas sunt secuti sententias. Sanantes namque sanare promissa remissione, etiam reliquo tempore deliquerunt. Unde videtur quia gentes Phrygum castiores quam aliae magis esse noscuntur. Novatus itaque, licet propter conversationem subtilissimam segregaverit semetipsum, non tamen mutavit Paschae festivitatem. Nam secundum Patres Hesperios etiam iste celebrabat. Agitur enim apud (1117A)illos Pascha post aequinoctium olim, et ex quo Christiani esse coeperunt. Sed iste quidem postea sub persecutione Valeriani principis martyrio terminavit vitam. Hi vero qui ex eo nomen habuerunt ejusque fuere participes, facto concilio paucorum episcoporum in vico Pazeno, ubi sunt fontes Sagarii fluminis, regulam protulerunt ut Judaeos observent azyma facientes, et cum eis agant Paschae celebritatem. Postea tamen etiam Novatianorum Ecclesia propter illud concilium noscitur esse divisa. SOCRATES, lib. IV, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 245.

CAPUT X. De Damaso et Ursino, qui Romae episcopi pariter ordinati sunt. (1117B)Eo tempore dum Valentinianus imperator nullam haeresim perturbaret, post Liberium Romae Damasus ordinatur episcopus, simul et Ursinus ex diacono ejus Ecclesiae in basilica Siriniensi latenter. Ob quam rem multis seditione 328 vel praefecti tunc Maximini animadversione punitis, remoto Ursino Damasus permansit episcopus. SOCRATES, lib IV, cap. 24, Edit. Christ. Vales. cap. 29, p. 247.

Tunc itaque apud Hesperiam Damasus Romanus et Ambrosius Mediolanus spiritalibus jaculis feriebant hostes. Cum quibus etiam illi qui ad longa fuerant exsilia destinati, litteris confortabant suos, et adversarios destruebant. Quos divina providentia gubernatores in fluctuatione praeparavit, et militum sapientissimos duces in praeliis. THEODORETUS, lib. IV, cap. 28. Edit. Christ. Vales. cap. 31, p. 193.

CAPUT XI. De fine Valentiniani majoris, et auspiciis Valentiniani minoris; et quomodo Valentinianus, viva priori conjuge, duxerit aliam uxorem. (1117C) Inter haec igitur Valentinianus imperator Hesperiae, contra legatos Sauromatarum vehementi furore commotus, eruptione venarum fluxu sanguinis exspiravit, post consulatum Gratiani tertium et Equitii [ An. Dom. 375], septima decima die mensis Novembris, anno vitae quinquagesimo quarto, imperii undecimo. Quo moriente, Italiae milites, sexta die post ejus mortem, Valentinianum puerum ejus filium ad imperii culmino provexerunt. Cujus imperium frater scilicet Gratianus et Valens patruus licet ingrate (1117D)(quod eis ignorantibus factum sit), tamen postea susceperunt. Hoc itaque modo Valentinianus minor in paterno successit imperio. Is enim natus est de Justina, quam vivente Severa priore conjuge Valentinianus hoc modo duxisse probatur uxorem. Justus Justinae pater, cum esset Piceni judex Constantii temporibus, vidit in somnis quoniam ex dextro femore imperialem purpuram genuisset. Cumque visio per multos recitaretur, ad Constantii aures usque pervenit. At ille considerans somnium, tanquam imperator ex eo nasceretur, mittens occidit Justum. Cujus filia Justina, cum orphana remansisset a patre, virgo permansit. Posteriore vero tempore pervenit ad Severae notitiam, ad quam frequentius veniebat, et amabatur; ita ut etiam cum ea balneis uteretur. (1118A)Cumque Severa secum lavantem Justinam diutius inspexisset, pulchritudine virginis obligata est, et dixit imperatori quia sic speciosa esset virgo Justina, ut etiam ipsa, licet esset mulier, ejus tamen amore sit capta. Verum imperator, ejus sermone concepto, Justinam ducere tractabat uxorem; non tamen Severam abjicere, ex qua Gratianus fuerat natus, quem paulo ante firmarat imperatorem. Legem itaque protulit publice per civitates proposita sancientem, ut liceret volentibus habere duas uxores. Cumque posita lex haberetur, Justinae ipse conjunctus est: ex qua natus est Valentinianus junior et filiae tres, Justa, Grata et Galla; quarum duae quidem in virginitate manserunt, Gallam vero postea major Theodosius imperator duxit uxorem; ex qua Placidia filia noscitur (1118B)ei esse progenita. Nam Arcadium et Honorium ex Flacilla priore conjuge habuisse cognoscitur. SOCRATES, lib. IV, cap. 26. Edit. Christ. Vales. cap. 31, p. 248.

CAPUT XII. Quod Themistius philosophus Valentem ab orthodoxorum nece avocaverit. Interea Valens in Antiochia Syriae degens, consubstantialitatis cultores vehementer insequebatur, nisi eum liber Themistii philosophi revocasset, in quo peroraverat quia eum esse non oporteret infestum, propter discordiam ecclesiasticorum dogmatum, quando etiam apud paganos ultra trecentarum sectarum differentia videretur, et unusquisque pro dogmate proprio in sententia diversa consisteret. Et si (1118C)forte hoc Deo gratum potius esset, dum non facile cognoscitur, et diverso modo glorificatur; quatenus unusquisque amplius timeat, dum integritatem ejus scientiae, vel quomodo, aut qualis, quantusque sit magis ignorat. His ergo Themistii ratiocinationibus aliquantulum mitior factus est imperator. SOCRATES, lib. VI, cap. 36, p. 695.

CAPUT XIII. Quemadmodum se Gothi contulerint ad Valentem, et quomodo ad Gothos pestis Ariana pervenerit. Non tamen omnino se ab indignatione suspendit, sed pro morte imponenda sacratissimis viris decernebat exsilia, donec ejus impetum causa hujusmodi reipublicae removisset. Barbari trans Histrum constituti qui vocantur Gothi, civile bellum inter se duabus (1118D)partibus commoverunt: uni praeerat Fridigernus, alteri Athalaricus. Cumque praevaluisset Athalaricus, Fridigernus confugit ad Romanos, eorumque postulavit auxilium. Quo cognito, Valens praecepit Thraciae militibus ut barbaris auxilia commodarent. Hoc solatio victus Athalaricus est, etiam fuga versus. Ob hanc ergo causam Fridigernus volens aliquod beneficium repensare Valenti, cum suis omnibus dogmata ejus religionis amplexus est. Unde hactenus Gothi Ariani esse noscuntur. Tunc etiam Vulphilas Gothorum episcopus litteras Gothicas adinvenit, et Scripturas divinas in eam convertit linguam. Cum igitur non solum Fridigerni Gothos, sed etiam Athalarici Vulphilas edoceret, tunc Athalaricus videns religionem patriam violari, multos (1119A)Arianorum suppliciis tradidit, quos Ariani martyres nunc appellant. Non vero post multum denuo inter se barbari compacati, a vicinis gentibus Hunnorum depraedabantur. Expulsique de propriis, ad Romanorum loca confugiunt, servire potius volentes imperatori. Hoc dum cognovisset Valens, nihil futuri providens, terras eis tribuit Thraciarum, arbitratus praeparatum se contra omnes barbaros habere solatium; ac propterea milites de caetero negligebat, et eos qui dudum contra hostes laboraverant despiciens, etiam a collatoribus provinciae per vicos et civitates pro unoquoque milite octuaginta solidos exigebat, qui dudum eorum tributa relevarat. Hoc ergo fuit initium ut illo tempore Romanorum respublica calamitatibus subderetur. Barbari namque cum (1119B)Thraciam 329 tenuissent, licenter Romanorum provinciam devastabant. Haec audiens Valens, cum ab orthodoxorum exsiliis non quiesceret, tunc tamen hac se necessitate suspendit. Turbatus enim ab Antiochia Constantinopolim venit: unde etiam aliquantum Christianorum persecutio tunc cessavit. SOCRATES, lib. IV, cap. 27 et 28. Edit. Christ. Vales. cap. 32 et 33, p. 250.

Interea Valens imperator, dum Gothorum gentem commovisset ad praelium apud Bosphorum, tunc fatuus vires suae infirmitatis agnoscens, misit ad fratrem solatia petens. At ille rescripsit quia religiosum non esset talem virum juvare, qui Deo rebellis existeret; sed magis esse justum ut ejus superbia sedaretur. Quod dum ille miserrimus agnovisset, (1119C)licet majori necessitate constrictus, non tamen a sua nimietate cessavit, sed Deo fuit et veritati rebellis. Terentius igitur inter haec victor reversus est ab Armenia, vir optimus et pietate decenter ornatus. Hunc ei jussit Valens poscere dona quae vellet. At ille quod decebat pium virum cogitare respondit; petiit enim non aurum, non argentum, non praedium, non cingulum, neque donum [ ms. Theod., domum]; sed ut eis qui pro apostolica doctrina pericula sustinuerant, una praeberetur ecclesia. At ille petitionem ex scripto susceptam cognoscens, quae illic tenebantur ascripta dirupit, eumque alia postulare praecepit. Verum ille colligens verba precum: Suscipe, inquit, o imperator, et habeto donum: aliud vero non postulo. Intentionis meae judex est universorum judex. (1119D)Cum ergo Valens transacto Bosphoro venisset in Thraciam, primum quidem Constantinopoli commoratus est, praeparans bellum; deinde Trajanum cum expeditu contra barbaros destinavit. Cumque remeasset ille devictus, derogabat Valens ei mollitiem, et causam timoris ascribens. At ille usus fiducia, viro fortissimo congruenti: Non, inquit, imperator, ego sum victus; sed tu victoriam perdidisti, dum Deo resistis, et illius solatia barbaris facis potius opportuna: dum enim a te expugnatur, pro illis pugnat; et necesse est Dei sequi victoriam. An nescis quos ab Ecclesiis expulisti, vel quibus eas contradidisti? Haec eadem Arantheus et Victor magistri militum sunt professi; et imperatorem, ne tunc indignaretur, admonuerunt. Aiunt etenim Isaac monachum, habentem (1120A)cellulam illic, cum videret eum ingredientem ad pugnam, cum clamore dixisse: Quo vadis, imperator, qui pugnas adversus Deum, quem non habes adjutorem? Ipse enim contra te barbaros movit, quoniam et tu adversus eum blasphemas linguas plurimas excitasti, et qui ei psallunt a sacris domibus expulisti. Quiesce ergo rebellare, et ille faciet bella cessare. Redde gregibus pastores eximios, et victoriam sine bello percipies. Si vero nihil horum sic agens pugnare contendis, experimento cognosces quam durum est contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Nam neque reverteris, et exercitum vehementer amittes. Betranion autem omni virtute clarus, universae Scythiae praesul, habens zelo fidei cor accensum, pro corruptione dogmatum et iniquitatibus (1120B)quas contra sanctos agebat, Valentem saepe redarguit: clamans cum sacratissimo David: Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar (Psal. CXVIII, 46). Qua tamen gratia barbari Ariano sint vitiati languore narrabo. Tempore quo transeuntes Histrum, pacem cum Valente fecerunt, tunc praesens [ ms. Lyr., praesul] Eudoxius suggessit imperatori ut ei Gothi communicarent. Dudum enim divinae scientiae radiis imbuti, apostolicis dogmatibus pascebantur. Communio, inquit, unius dogmatis firmiorem faciet pacem. Hoc Valens laudans, a ducibus Gothorum exegit ut dogmatum quoque concordiam retinerent. Illi vero dicebant paternam se mutare non posse doctrinam. Et cum illo tempore Vulphilas esset eorum episcopus (quem valde sequebantur, (1120C)ejusque verba quasi leges immobiles aestimabant), hunc verbis pecuniisque flectens Eudoxius, egit ut barbari communionem amplecterentur imperatoris; sic decipiens eos, ac dicens certamen esse verborum, non differentiam dogmatum. Quamobrem hactenus Gothi majorem quidem Patrem Filio dicunt: creaturam vero Filium nequaquam dicere patiuntur; licet hoc asserentibus communicare videantur. THEODORETUS, lib. IV, cap. 29 et seqq. Edit. Christ. Vales. cap. 31 et seqq., pag. 693.

CAPUT XIV. De reversione Petri episcopi in Alexandriam, et de ejus morte, et de successione Timothei. Hoc itaque tempore, imperatore ab Antiochia discedente, confortati sunt qui ab eo persecutionem patiebantur, (1120D)et maxime Alexandrini; Petro quippe revertente de Roma cum litteris Damasi Romanae urbis antistitis, confirmantis consubstantialitatis fidem, et Petri episcopi roborantis ordinationem. Quo facto, populus sumpta fiducia, Lucium expulit, et reduxit Petrum. Sed Lucius Constantinopolim navigavit: Petrus cum paucum vixisset tempus, reliquit fratrem suum Timotheum successorem. SOCRATES, lib. IV, cap. 30. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 254.

CAPUT XV. Quomodo Valens contra Gothos pugnando sit devictus et mortuus. Porro Valens imperator cum tricesima die Maii mensis sexto consulatu suo, et Valentiniani junioris secundo ( An. Dom. 378), Constantinopolim venisset, (1121A)invenit populum in moestitia constitutum. Barbari namque per Thracias discurrentes, etiam Constantinopoleos suburbana vastabant, non existente qui eis resistere fortiter praevaleret. Qui dum usque ad muros venissent urbis, afflicta civitas murmurabat; quasi eos imperator illuc evocasset, dum nec resisteret, et magis bella protraheret. Circenses ludi igitur agebantur, et illic imperatori clamabant: Da arma, et nos pugnabimus. Hinc accensus imperator, undecima die Junii mensis egreditur, interminatus poenas se pro injuriis, cum rediret, a Constantinopolitanis civibus exacturum, et quoniam primitus videbantur Procopio praebuisse solatium; ita ut civitatem aratro vertere minaretur. Deduxit igitur cives usque ad urbem Adrianopolim, quae est in confinio Macedoniae. (1121B)SOCRATES, lib. IV, cap. 31. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 254

Et, exercitu quidem praemisso, ipse in quodam vico victoriam sustinebat. Porro milites, barbarorum impetum non ferentes, alii fugiebant, alii 330 necabantur. (1122A)Barbari autem venientes ad vicum ubi Valens, agnita proditione, latitare et se celare nitebatur, immisso igne concremaverunt cum vico etiam pietatis inimicum. THEODORETUS, lib. IV, cap. 31. Edit. Christ. Vales. cap. 36, p. 195.

Qui terminum vitae sortitus est nona die mensis Augusti, eodem consulatu, id est quarto anno ducentesimae octuagesimae nonae olympiadis ( An. Dom. 378). Aiunt enim aliqui eum igne consumptum, cum in vicum fugisset quem barbari concremaverunt. Alii vero ferunt, quia, mutato imperiali habitu, ad pedestrium venit exercitum; et cum equestres se tradidissent pugnare nolentes, in congressione universos pedestres repente confossos: ubi dicunt ipsum quoque ignoto vulnere fuisse prostratum. Defunctus (1122B)est autem anno vitae quinquagesimo. Qui cum fratre regnavit annos tredecim, post fratrem vero tres. Talique sorte defunctus est. SOCRATES, lib. IV, cap. 31. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 255.

LIBER NONUS. (1121)331

CAPUT PRIMUM. Quia mortuo Valente Constantinopolim barbari devastabant. (1121B)

Igitur defuncto Valente, denuo barbari, usque ad muros Constantinopoleos venientes, ejus suburbana vastabant. Quapropter cives, quae invenissent arma portantes, hostibus ut poterant resistebant. Uxor (1121C)enim Valentis imperatoris, nomine Dominica, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem militum ministrabat. Quibus etiam Saraceni praebuere solatia, quae eorum regina, nomine Mavia, Romanis [ Mss. et ed. V., Romanorum] foederata, direxerat. SOCRATES, lib. V, cap. 1, pag. 259.

CAPUT II. De benignitate Gratiani, et fidei rectitudine. Porro Gratianus Valentiniani filius, cum dudum patre defuncto Europae sceptra tenuisset, defuncto Valente sine sobole, Asiae quoque Libyaeque regna suscepit. Moxque pietatem, quam mente perceperat, operibus demonstrabat, initiaque regni sui rerum omnium Domino dedicavit. Scripsit itaque legem: (1121D)praecipiens ut expulsi pastores ad sua ovilia remearent, sacraeque basilicae eis redderentur qui communionem Damasi sequebantur. Is enim Damasus Romanae urbis episcopus, laude dignus, vir mirabilis, semper ornatus, dicere facereque pro apostolicis dogmatibus cuncta festinus, post Liberium gubernacula suscepit Ecclesiae. Direxit igitur imperator cum hujusmodi lege etiam Saporem quemdam, tunc nominatissimum militiae principem, et Arianae quidem blasphemiae praedicatores, veluti quasdam bestias, divinis septis jussit expelli; optimis vero pastoribus et sacris ovilibus universa restitui. Hoc ergo in universis provinciis decrevit observari. THEODORETUS, lib. V, cap. 1 et 2, p. 199.

(1122B)Gratianus itaque cum juniore Valentiniano regno potitus, ab exsilio revocatis omnibus, lege sancivit ut unaquaeque religio licenter sacra celebraret; solos vero ab ecclesiis prohibuit Eunomianos, Photinianos et Manichaeos. SOCRATES, lib. V, cap. 2, pag. 260.

CAPUT III. De contentione apud Antiochiam inter Paulinum et Meletium facta, et de Apollinare Laodiceno ejusque secta. (1122C) Tunc igitur in Antiochia, quae praesidet Orienti, contentio hujusmodi causa provenit. Pro apostolicis dogmatibus laborantes, sicut jam dictum est, erant divisi; et alii post calumnias irrogatas Eustathio, Arianam abominati vesaniam, apud semetipsos sacra celebrantes, Paulinum habebant antistitem; alii vero post ordinationem Euzoii, cum Meletio convenientes, ejus doctrina fruebantur. Ad haec autem Apollinaris Laodicenus alterius partis sibimet praesulatum assumpsit. Qui dum pietatis indueret vultum, et apostolica se fingeret dogmata conservare; post paululum manifestus hostis apparuit. De divina namque (1122D)natura adulterinis rationibus utebatur, gradus 332 quosdam generans dignitatum, et sacramentum dispensationis imperfectum explanare praesumens, animamque rationalem, quae corpus regit, privatam salute confirmans. Si enim animam non assumpsit secundum illius rationem Deus Verbum, neque medicinam praebuit, neque honorem dedit; sed corpus quidem terrenum ab invisibilibus virtutibus adoratur; anima vero, secundum divinam imaginem facta, in inferiora permansit, contumeliis induta peccati. Qui plurima super haec vesanus asseruit. Aliquando etenim pariter confitebatur et ipse ex sancta Virgine assumptam carnem, aliquando vero eam cum Deo Verbo coelitus descendisse, aliquando (1123A)eum ipsum factum carnem, sumpsisse nihil ex nobis. Aliasque plurimas et inanes fabulas sacris promissionibus copulabat, quas in praesenti dicere superfluum judicavi. Talia siquidem ille dicens, non solum suos peste complevit, sed etiam quosdam nostrorum fecit hujusmodi lepra participari. Post paucum vero tempus, dum suum viderent opprobrium, et Ecclesiae claritatem, pene cuncti reversi sunt, et communionem ecclesiasticam percipere meruerunt; non tamen priorem deposuere languorem, sed magis plurimos constantium latenter sauciaverunt. Ex hac ergo radice in Ecclesiis germinavit una carnis deitatisque natura, et ut divinitati Unigeniti passio copuletur; et alia quaecunque populis et sacerdotibus certamina genuerunt. Sed haec quidem postea facta (1123B)sunt. Tunc igitur veniente Sapore magistro militiae, et ostendente principis legem, Paulinus quidem fatebatur se Damasi esse participem. Promittebat etiam Apollinaris, hoc ipso languore celato. Sacratissimus vero Meletius sub quiete degens, illorum certamina devitabat. Porro Flavianus sapientissimus tunc in ordine presbyterii constitutus, primo quidem veniente magistro militum, ita ad Paulinum locutus est: Si communionem Damasi, o amice, sectaris, ostende nobis dogmatum tuorum aperte consortium; ille namque dum unam Trinitatis substantiam confitetur, tres subsistentias praedicat in aperto; verumtamen e diverso subsistentias perimis Trinitatis: ostende itaque dogmatum concordiam, et suscipe secundum leges ecclesias [ Ms. Lyr., secundum leges ecclesiasticas]. (1123C)Cum ergo illum his sermonibus objurgasset, conversus Apollinari dixit: Admiror te, o amice, sic impudenter veritati resistere, cum aperte noveris quoniam laudabilis Damasus perfecte naturam nostram a Deo Verbo dicit assumptam: tu vero contraria fatearis. Mentem namque nostram salute fraudas. Si autem false loquimur, te forsitan accusantes; vel nunc novitatem a te natam denega, et Damasi amplexus doctrinam, sectam suscipe venerandam [ Mss., septa veneranda] veritatis. His itaque rationibus sapientissimus Flavianus illorum fiduciam ita redarguit. Porro Meletius omnium mansuetissimus, omnium tranquillissimus atque modestus, Paulino dixit: Quoniam et mihi harum ovium curam commisit Dominus, et tibi similiter aliarum, suscipe hanc (1123D)sollicitudinem, et communica alterutris sub dogmate pietatis. Jungamus amice greges, et solvamus de praesulatu contentionem: communiter pascentes oves, curam earum communiter offeramus. Si autem de sede certamen est, ego etiam hanc contentionem conabor expellere. In sede sacrum ponatur Evangelium, et ex utraque nos parte sedeamus. Et si quidem prius ego terminum vitae suscepero, solus eris antistes; si vero hoc tibi prius evenerit, ego rursus gregis habebo curam. Cum haec ergo Meletius cum omni mansuetudine protulisset, Paulinus acquiescere non consensit. Tunc magister militiae, judex utrorumque verborum, ecclesias Meletio tradidit. Paulinus autem aliarum ovium permansit antistes. Verum Apollinaris praesulatu Ecclesiae nudatus, novitatem doctrinae suae (1124A)aperta impudentia praedicabat, et ducem semetipsum ostendit haereseos, et ipse quidem in Laodicea crebro morabatur. In Antiochia vero jam prius Vitalem ordinaverat, vita quidem optima decoratum, et apostolicis dogmatibus enutritum [ Ms. Lyr., eruditum], postea tamen hoc languore putrefactum. Porro sacratissimus Meletius Diodorum illum cujus jam meminimus, qui sub hac tempestate nimis asperrima, Ecclesiae navem sine submersione servaverat, Tarsensium pastorem constituit, eique Ciliciae gentis curam commisit: Apameiae vero pontificalem curam Joanni dedit; qui licet genere ac nobilitate fulgebat, tamen progenitores propriis virtutibus adornabat. Hunc ergo et sermo decorabat et vita. Is itaque tempore tempestatis confidelium suorum numerum gubernavit, (1124B)cooperatorem habens laudabilem Stephanum, quem sacratissimus Meletius ad alia certamina destinavit. Nam dum agnovisset Germaniciam Eudoxii peste corruptam, hunc ibi tanquam sapientissimum medicum destinavit. Erat enim omni Graecorum doctrina plenus, et divinis dogmatibus farcinatus [ Ms. Lyr., saturatus]. Quamobrem spe sua fraudatus non est. Usus namque dono spiritalis doctrinae, lupos mutavit in oves. Porro magnus Eusebius de exsilio remeans, Acacium summae claritatis virum in Beroea ordinavit episcopum, in Hierapoli Theodotum, cujus mira conversatio hactenus decantatur; Eusebium in Chalcide, in Cyro nostra Isidorum. Aiunt enim quia etiam Eulogium, qui pro apostolicis dogmatibus fuerat decertatus et in Antinoo cum Protogene (1124C)missus exsilio, Edessae ordinasset episcopum. Barses enim sacratissimus, jam de praesenti luce migraverat. Sanctus vero Eusebius ultimum episcopum Marin in civitate Dolicha fecit. Haec enim parva civitas vesaniam tunc obtinuerat Arianam. Ubi dum accessisset Eusebius, ut Marin, virum plurimis virtutibus decoratum, in sede collocaret episcopali, quaedam mulier Ariana peste completa, tegulam de tecto demisit, qua ejus caput valde contrivit, isque post paululum ad vitam meliorem de hac luce migravit. Qui moriens, praesentes jurejurando construnxit ut ab ea quae hoc fecisset nullo modo poenas exigerent, imitatus Dominum suum, qui pro crucifigentibus ait: Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34); simul et conservum Stephanum, (1124D)qui post multos lapidum jactus clamabat: Domine, ne eis statuas hoc peccatum (Act. VII, 59). Hoc ergo modo magnus Eusebius est defunctus. Et qui Thraciae barbaros evitavit, impiorum haereticorum manus declinare non potuit; sed martyrii coronam illorum ferocitate suscepit. Haec ergo gesta sunt post reversionem episcoporum. THEODORETUS, lib. V, cap. 3. Edit. Christ. Vales. cap. 2 et 3, p. 200. 333

CAPUT IV. De Theodosii ducatu, et quomodo a Gratiano imperatore fuerit ordinatus, et ad Orientale missus imperium, orthodoxis profuerit, et retruserit haereticos. Porro Gratianus Thraciam barbaros vastare cognoscens, Italia relicta, in Phoenicem [ Ed. Frob. et Niv., Paeconiam vel Pannoniam] venit. Ea tempestate (1125A)Theodosius tam propter parentum nobilitatem quam pro fortitudine propria nominatissimus habebatur; et ob hanc causam invidia similium judicum fatigatus, in Hispania morabatur, ubi et ortus fuerat et nutritus. Cumque imperator quid faceret haesitaret; quippe cum barbari elevati victoria inexpugnabiles esse viderentur, ducatu Theodosii pugnam credidit terminari: repente siquidem eum ab Hispaniis evocans, et magistrum militum esse denuntians, cum expeditu ad barbaros destinavit. At ille fide munitus, confidenter ad Thracias est profectus. Quo dum venisset, vidissetque barbaros, exercitum ordinavit ad pugnam. Congressione vero facta, impetum barbari non ferentes, suas acies reliquerunt. Et illi quidem fugiebant, hi vero fortiter sequebantur. Immensaque (1125B)caedes tunc facta est barbarorum. Plurimis igitur interemptis, paucisque latenter transeuntibus Histrum, mox dux optimus exercitu disperso per vicinas urbes, ipse velociter remeavit ad principem, ita ut ipse triumphorum suorum nuntius exstitisset. Quod tamen nec ipsi imperatori, dum miraretur factum, credibile videbatur. Invidi siquidem etiam fugisse cum dicebant, et exercitum perdidisse. At ille derogantes sibi petiit dirigi, qui viderent hostium multitudinem peremptorum. His verbis imperator flexus, direxit qui res actas inspicerent, eique renuntiarent. Porro dux optimus inter haec divinam visionem vidit, et ab ipso Deo aperte sibi monstratam. Conspexit enim in somnis quia sanctus Meletius Antiochenae civitatis antistes, chlamydem sibi vestiret imperialem, (1125C)et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam mane retulit amicorum [ Ed., clericorum]. At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmaticum, nihil dubium continere. Cumque pauci omnino transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant remearunt, peremptaque hostium multa millia narraverunt. Quamobrem laetatus princeps, Theodosium fecit imperatorem. THEODORETUS, lib. IV, V, VI, p. 203.

Consulatu Ausonii et Olibrii ( An. Dom. 379), sexta decima die Januarii mensis. SOCRATES, lib. V, cap. 2, p. 260.

Traditaque ei sceptrorum parte Valentis, ipse rursus ad Italiam rediit, et illum ad regna collata (1125D)transmisit. Mox igitur ut imperium sumpsit, prae omnibus de concordia Ecclesiae cogitavit, et uniuscujusque praesulatus episcopos Constantinopolim convenire praecepit. Haec sola erat Ariano plena contagio; nam Occidens liber ab hujusmodi languore permansit. Constantinus enim senior, filius Constantini majoris, et Constans junior, paternam fidem integram servaverunt. Rursus etiam Valentinianus imperator Hesperiae inviolatam custodivit fidei pietatem. Orientis autem tractus multifariam hujusmodi labe completus est. Arius enim Alexandrinae presbyter civitatis hanc ibi genuit blasphemiam. Post quem Eusebius, Patrophilus et Aetius, Palaestini, et Paulinus atque Gregorius, Phoenices, et Laodicensis Theodotus [ Ms. Santheod., Theodolus], cumque his Georgius, (1126A)post quos etiam Athanasius et Narcissus, Cilices, et alii plurimi male jactata semina nutriverunt. His igitur nequissimis cultoribus fuit cooperator Constantius atque Valens. Pro hac ergo solummodo causa, Theodosius suo subjacentes imperio Constantinopolim congregari praecepit episcopos. THEODORETUS, lib. V, cap. 6, p. 205.

CAPUT V. Quomodo Macedoniani denuo ab orthodoxis divisi sint. Interea Macedoniani, post legationem ad Liberium destinatam, aliquanto tempore sine discretione communicabant ipsi et iis qui ab initio definitionem fidei Nicaenae susceperant. Cumque lex principis Gratiani licentiam religionibus, sicuti vellent, communicare (1126B)praebuisset, denuo sunt divisi; congregatique in Antiochia, statuerunt vocem consubstantialitatis amovendam, et venerantibus Nicaenam fidem non esse communicandum. Sed plurimi, videntes eorum varietatem, recesserunt ab eis, et consubstantialitatis sectatoribus sunt uniti. SOCRATES, lib. V, cap. 4, pag. 261.

CAPUT VI. Quomodo Theodosius imperator Thessalonicae baptizatus sit. Cumque Theodosius bello barbaros superasset, et illi Romanos amicos habere deprecarentur, causa foederis acceptis obsidibus, Thessalonicam venit. Ubi dum in aegritudinem incurrisset, ab Acolio ejus civitatis episcopo baptizatus est, licet a progenitoribus (1126C)Christianum dogma et fidem Nicaeni concilii sequeretur. SOZOMEN., lib. VII, cap. 4, p. 707.

Tunc igitur baptizari cupiens propter infirmitatem, Thessalonicensium requisivit episcopum, cujusnam fidei esset. Quo respondente quoniam Ariana pestis in Illyricum non valuisset accedere; sed inviolatam ab initio fidem Nicaeni concilii conservarent, ille libenter ejus verba suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est. SOCRATES, lib. V, cap. 6, p. 262.

CAPUT VII. Professio Theodosii de fide. Cogitans igitur imperator quia melius esset pronuntiare subjectis cujus esset fidei, ne videretur vim (1126D)facere, si quemquam subito invitum ad cultum religionis impelleret, legem e Thessalonica populo Constantinopolitano proposuit. Hoc enim visum est, ut veluti de quadam civitatis arce omnibus subjectis, aliisque civitatibus indicante scriptura, fieret manifesta. Cujus legis verba sunt haec.

334 Impp. Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augg. ad populum urbis Constantinopolitanae.

Cunctos populos quos clementiae nostrae regit temper mentum, in tali volumus religione versari quam divinum Petrum apostolum tradidisse Romanis religio usque nunc ab ipso insinuata declarat, quamque pontificem Damasum sequi claret, et Petrum Alexandriae episcopum, virum apostolicae sanctitatis: hoc est, ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque (1127A)doctrinam, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam Deitatem, sub pari majestate et sub pia Trinitate, credamus. Hanc legem sequentes, Christianorum catholicorum nomen jubemus amplecti: reliquos vero dementes vesanosque judicantes haeretici dogmatis infamiam [ ed. V., insaniam] sustinere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex coelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. Data III calend. Martias, Thessalonicae, Gratiano quinto et Theodosio Augg. coss. ( An. Dom. 380).

Haec sanciens post paululum Constantinopolim vehit. SOZOMEN., lib. VII, cap. 4, p. 708.

CAPUT VIII. De Gregorio Nazianzeno Constantinopolim translato Tunc igitur Gregorius Nazianzenus communi decreto (1127B)multorum episcoporum in Constantinopolim transmutatus, intra civitatem in parvo oratorio sacra celebrabat. Cui loco postea principes basilicam maximam copulantes, eam vocaverunt Anastasiam. SOZOMEN., lib. VII, cap. 5, p. 708.

CAPUT IX. De basilica sanctae Anastasiae. Quae non solum pulchritudine et magnitudine, verum apertissima apparitione Dei noscitur illustrari. Illic enim divina virtus in somnis, et aperte, plurimis et frequenter multisque languentibus, et interim in rerum periculis constitutis, subvenisse dignoscitur, ita ut crederetur ab aliquibus sanctam Mariam, Christi Matrem Virginem hanc esse; cum tali namque (1127C)habitu multis ostenditur. Quam basilicam ideo Anastasiam vocant, sicuti reor, eo quod dogma Nicaeni concilii in Constantinopoli, quasi jam mortuum, eo loco expositionibus Gregorii resurrexit. Ego tamen audivi quosdam veriloquos retulisse, dum populus illic congregaretur ad missas, mulierem praegnantem de superiore porticu cadentem defunctam fuisse; tuncque communi oratione facta super eam, revixisse, et cum partu salvatam esse. Quam ob rem nimis inopinabile Anastasiae nomen, id est resurrectionis accepit. SOZOMEN., lib. VII, cap. 5, p. 708.

CAPUT X. Quomodo Theodosius ab Ecclesia Constantinopolitana Arianos repulerit. Gregorius itaque vir eloquentissimus ac venerandus, (1127D)agnoscens aliquos murmurare, eo quod esset ex alia civitate, adveniente principe, Constantinopolim habitare declinabat. Imperator tamen, dum in tali statu invenisset Ecclesias, cogitabat quemadmodum pacificaret omnes, et cunctas augeret Ecclesias. Mandavit ergo repente Demophilo, qui tunc Arianae religioni praesidebat: Si vis, inquit, credere secundum Nicaeni dogma concilii, uniatur populus et suscipiat pacem. Cumque ille propositionem hujusmodi refugisset, tunc imperator: Si pacem, inquit, concordiamque declinas, fugere te etiam a sacris basilicis ego praecipio. Haec audiens Demophilus, et cogitans quia grave esset potioribus resultare, convocans in ecclesiam plebem, et surgens in medio cunctorum, haec per se subjectis verba locutus est: Fratres; (1128A)scriptum est in Evangelio: Si persecuti vos fuerint, ex ista civitate fugite in aliam (Matth. X, 27). Quia igitur imperator ecclesiis opus habet, scitote crastina nos collectam foris urbem celebraturos. Haec cum dixisset, egressus est: non tamen sic intelligens Evangelii verba quemadmodum dicta sunt. Illic enim praecipitur ut fugientes habitationem mundanam, Jerusalem requirant supernam. Egressus ergo de civitate ante portas, conciliabula celebrabat. Cum quo simul exiit Lucius Alexandria pulsus, quia tunc apud Constantinopolim morabatur. Sic itaque Theodosii concordiam non ferentes, post quadraginta annos ecclesias quas vi tenuerant reliquerunt. Egressi decivitate quinto consulatu Gratiani, et Theodosii primo ( An. Dom. 380), mense Novembri. Quo facto, Nicaenae (1128B)fidei sectatores ecclesias receperunt. SOCRATES, lib. V. cap. 7, p. 263.

CAPUT XI. De Eunomii calliditate. Igitur cum Eunomius Valentis temporibus a suis clericis recessisset, apud semetipsum in Bithynia morabatur, vir callidus et dicendi peritus, multusque populus concurrebat ad eum: alii experiri volentes, alii audire quae diceret. Hujus fama pervenit ad principem; cum quo ipse quoque voluit habere sermonem: sed Augusta Flacilla precibus eum retinuit. Erat enim fidelissima, et Nicaeni dogmatis jura sub integritate servabat, timuitque ne, ut assolet, eloquio viri callidi captus imperator, facile in sectam ejus (1128C)incurreret. SOZOMEN., lib. VII, cap. 6, p. 710.

CAPUT XII. De concilio Constantinopolitano contra Macedonianos. Interea cum episcopi centum et quinquaginta fuissent apud Constantinopolim congregati, 335 praecepit imperator ut nullus proderet quis esset maximus ille Meletius. Volebat enim ex memoria sui somnii virum illum sibimet indicari; cum ergo omnis illa multitudo pontificum regiam introisset domum, relictis omnibus ad magnum currit Meletium, et veluti quidam filius patris amator, post multum tempus paterna visione potitus, amplectebatur eum, et simul osculabatur oculos, labia, pectus, et caput, dextramque qua eum in somnio coronaverat, insinuavitque (1128D)illi quam viderat visionem. Cumque etiam caeteros congrue salutasset, rogavit tanquam Patres ut de rebus praesentibus cogitarent (THEODORETUS, lib. V, cap. 7, p. 206),--et ut in urbe Constantinopolitana ordinaretur episcopus. Et cum speraret posse Macedonianos uniri, etiam eorum convocavit episcopos. Convenerunt ergo de consubstantialitatis fide Timotheus Alexandrinus, Cyrillus Hierosolymitanus, post poenitentiam in consubstantialitatis dogma consentiens, Meletius Antiochiae, et Acholius Thessalonicae, aliique plurimi; ita ut centum et quinquaginta numerus impleretur. Macedonianis vero praeerat Elensius Cyzici, et Lampsaci Marcianus; erantque simul triginta sex, quorum plurimi esse videbantur de civitatibus Hellesponti. Convenerunt itaque (1129A)consulatu Eucharii et Evagrii ( An. Dom. 381), mense Maio. Igitur imperator et episcopi partis ejus laborabant ut Eleusius ejusque sequaces unirentur Ecclesiae: commemorantes eis legationem quam miserant ad Liberium, tunc Romanae urbis episcopum, per Eustathium, et quia dudum sponte ei communicassent; nec esset sine pudore, ut subito bene prius placita permutarent. At illi ejus monita apertaque convicia parvipendentes, elegerunt sequi potius Arianam pestem quam consubstantialem dicere Trinitatem. Haec fatentes de Constantinopoli sunt egressi, et scribebant alterutris ne quis eorum in Nicaeni concilii dogmate consentiret. SOCRATES, lib. V, cap. 8, p. 264.

CAPUT XIII. De ordinatione Maximi Cynici ejusque depositione, et ordinatione recta Nectarii, et de canonibus in ea synodo constitutis. (1129B) Gregorius itaque, qui tunc Constantinopolitanam regebat Ecclesiam, Nazianzum remeare tendebat. Pro quo cum episcopatus Constantinopolitanae vacaret Ecclesiae, Timotheus Alexandrinus, Petri successor, Maximum quemdam Cynicum ordinavit episcopum, cum nuper totondisset eum. Is enim erat etiam Apollinaris vesania farcinatus. Sed non pertulerunt hoc malum viri sanctissimi Constantinopoli congregati. Et dum Aegyptii maxime se pro ejus ordinatione separassent, sacra officia cum Gregorio celebrabant. At ille graviter ferens rursus factam divisionem, exorabat universos ut laude dignum virum (1129C)quaererent, quem pontificem ordinarent. Tunc illi ejus verbis acquiescentes, Nectarium generis nobilitate decoratum constituerunt Constantinopolitanae civitatis episcopum; Maximum vero Apollinaris contagio laborantem, nudatum pontificali dignitate projecerunt. THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 206.

Tunc etiam regulam protulerunt ut Constantinopolitanus episcopus haberet honoris privilegia post pontificem Romanum, eo quod sit nova Roma. Firmaveruntque rursus Nicaenam fidem, et patriarchas constituerunt, distribuentes provincias, ut episcopi uniuscujusque dioecesis ad Ecclesias non irent extraneas. Hoc enim primitus propter persecutionis tempus indifferenter agebatur. Distribuerunt itaque (1129D)Nectario quidem maximam civitatem et Thraciam; Ponticam vero dioecesim Helladio, qui post Basilium fuit; Caesaraeam Cappadociae Gregorio Nysseno, Basilii germano; Troilo quoque Melitenae Armeniae jus patriarchae dederunt; Asianam vero dioecesim Iconii Amphilochius est sortitus; Optimus autem Antiochiae Pisidiae; Aegyptum quoque Timotheo Alexandrino distribuerunt. Porro Ecclesiarum orientalium gubernationem ejus praesulibus commiserunt Pelagio Laodiceno et Diodoro Tarsi, Antiochenae Ecclesiae privilegia reservantes, quae tunc Meletio praesenti dederunt. Definierunt pariter, ut si quid in provincia qualibet emergeret, provinciae concilio finiretur. In his omnibus suum praebuit etiam imperator assensum. SOCRATES, lib. V, cap. 8, p. 265.

(1130A)Parvo siquidem tempore transeunte, sanctus quidem Meletius est defunctus, et ab omnibus sapientibus cum praeconiis maximis est sepultus. THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 206.

Aestate vero sequente, rursus plures episcopi ad Constantinopolim pro causis ecclesiasticis sunt reversi, ubi occidentalium episcoporum synodicam susceperunt epistolam, invitantem eos ad Romam, ut illic maximum celebraretur concilium. Sed illi quidem profectionem, quasi nihil habituram lucri, refugerunt; verum litteras direxerunt Damaso caeterisque praesulibus, quas pro clariori notitia subdere necessarium judicavi. THEODORETUS, lib. V, cap. 8, p. 207.

CAPUT XIV. Epistola Constantinopolitani concilii ad papam Damasum et occidentales episcopos. (1130B) Dominis honorabilibus atque venerandis fratribus et comministris Damaso, Ambrosio, Brittonio, Valeriano, Acholio, Basilio et reliquis sanctis episcopis in maxima Roma collectis, sancta synodus orthodoxorum episcoporum congregatorum in maxima civitate Constantinopoli, in Domino salutem.

Velut ignoranti vestrae reverentiae insinuare atque narrare multitudinem passionum ab Ariana potentia nobis saepius illatarum, forsitan supervacuum est. Non enim ita negligere vestram credimus sanctitatem, ut adhuc egeatis discere, quos certum est condolere. Sed neque tales nos constrinxere tempestates, (1130C)ut pro sui parvitate latere potuissent. Neque tempus persecutionis est novum; sed adhuc memoriam servat antiquam, non solum in his qui passi sunt, sed etiam in eis qui participes sunt illorum quorum proprias indicant passiones. Hesterno enim, ut ita dicamus, aut Lodie exsiliorum vinculis resoluti, post innumeras tribulationes ad Ecclesias proprias sunt reversi. Aliorum vero in exsilio defunctorum funera revocata sunt. Quidam vero etiam ab exsilio 336 remeantes, et ferventi haereticorum furore detenti, amariora quam in exsilio in propriis sunt perpessi, lapidibus ab eis obruti, sicuti beatus Stephanus. Alii diversis macerati sunt suppliciis, adhuc stigmata Christi et vulnera in suo corpore circumferre noscuntur. Pecuniarum vero dispendia, (1130D)honoris ademptiones, singulorumque confiscationes et machinamina, injurias atque vincula, quis numerare valebit ad singula? Omnes enim tribulationes vere super nos multiplicatae sunt ultra numerum. Juste quidem, quoniam valde peccavimus. Aut certe clemens Dominus passionum multitudine nos voluit exercere. Propter haec itaque gratias Deo referimus: quia et per tantas tribulationes servos corripit suos, et secundum multitudinem miserationum suarum deduxit nos rursus ad refrigerium. Nobis itaque tempus et labor maximus necessarius fuit, quatenus emendatio proveniret Ecclesiarum; ut, tanquam pro longa aegritudine, diligentia paulatim adhibita, priscam pietatis redderet sanitatem. Hoc etenim modo putabimur persecutionibus acerrimis liberari, et Ecclesias, (1131A)longo tempore ab haereticis detentas, denuo reparare. Verumtamen graves adhuc nobis sunt lupi, qui postquam de caulis expulsi sunt, ex ipsis pascuis oves abripiunt: collectas facere contendentes, populos commoventes, et in nullo segnes ad Ecclesiae laesionem. Erat itaque, sicut diximus, necessarium huic operi tempus. Quia tamen fraternam circa nos charitatem ministrantes, synodum in Romana urbe Dei voluntate fecistis, et nos illic tanquam membra propria, litteris Deo amabilis principis evocastis; ut quoniam tunc ad tribulationes soli sumus addicti, nunc sub imperatorum pia concordia non sine nobis regnaretis; sed etiam nos vobiscum, secundum apostolicam vocem (I Cor. IV, 8), conregnaremus. Oratio quidem nostra fuit, si esset possibile (1131B)ut omnes nostras simul relinquentes Ecclesias, desiderio utili jungeremur. Quis enim nobis dabit pennas sicut columbae, ut volemus, et apud vos requiescamus (Psal. LIV, 7)? Sed quoniam hoc omnino nudabat Ecclesias, requie nuper inchoata, resque nimis erat plurimis impossibilis: quia concurreramus in urbem Constantinopolitanam causa litterarum ad nos praeterito anno directarum a vestra charitate post Aquileiense concilium ad Deo amabilem imperatorem Theodosium, propter hanc solummodo causam usque ad Constantinopolim properati, et de hac tantummodo synodo ferentes consensum episcoporum qui per provincias permansere. Majoris vero profectionis neque speravimus opus, neque praeaudivimus omnino, antequam Constantinopolim veniremus. Super haec autem induciarum angusto tempore (1131C)faciente, neque praeparare nos valentes ad longam profectionem, neque universos communicatores nostros, in provinciis positos commonere, et eorum consensum sumere praevaluimus. Quoniam igitur haec et alia multa plurimorum adventum prohibere videbantur, quod erat secundum effectum [ ed., secundum, ad effectum] rerum, et vestrae circa nos charitatis ostensionem, hoc egimus: reverendissimos atque charissimos fratres et comministros nostros episcopos Cyriacum, Eusebium et Priscianum usque ad vos laborare alacriter exorantes, per quos et nostram voluntatem pacificam et intentionem habentem unitatis ostendimus, zelumque nostrum quem pro saluberrima fide gerimus, indicamus. Nos etenim persecutiones, sive tribulationes, sive minas (1131D)imperiales, sive crudelitates judicum, sive quaslibet alias tentationes haereticorum, libenter sustinuimus pro evangelica fide, quae in Nicaea Bithyniae a trecentis decem et octo Patribus roborata dignoscitur. Hanc enim et vobis, et nobis, et omnibus qui non subvertunt verbum verae fidei, complacere confidimus, quam scimus antiquissimam existere, et sequacem baptismatis, docentemque nos credere in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Divinitatem quippe, et virtutem, atque substantiam unam Patris, et Filii, et Spiritus sancti credimus, et aequalem honorem ac dignitatem, et imperium coaeternum, in tribus perfectissimis subsistentiis, seu tribus perfectis personis; ut neque Sabellini languor habeat (1132A)locum confusione subsistentiarum aut peremptione proprietatum; neque Eunomianorum, et Arianorum, et Pneumatomachorum, id est Spiritui resistentium, blasphemia praevaleat; substantia videlicet secundum illos, aut natura, aut divinitate divisa, et increatae consubstantiali, et coaeternae Trinitati postrema quaedam vel creata, vel alterius substantiae natura detur. Inhumanationis vero Christi sermonem sine aliqua violatione servamus, neque sine anima, neque sine mente, aut imperfectam carnis dispensationem suscipientes; sed totum scientes perfectum quidem ante saecula existere Dei Verbum, perfectum vero hominem in novissimo dierum propter nostram salutem factum. Igitur quae de fide a nobis aperte praedicantur, velut in summa haec (1132B)esse noscuntur: de quibus amplius instrui poteritis, si et tomum in Antiochia factum a synodo ibi constituta dignemini legere, et quod anno superiori in Constantinopoli ab universali synodo cognoscitur esse prolatum: in quibus latius fidem professi sumus, et contra novitates haeresum nuper exortas anathemata ex scripto protulimus. De dispensationibus autem particularibus Ecclesiarum antiqua, sicuti nostis, sanctio tenuit, et definitio sanctorum Patrum in Nicaea convenientium secundum unamquamque provinciam; et si pontifices voluerint, ut cum eis vicini propter utilitatem celebrent ordinationes: quibus rebus consequenter et caeteras ecclesias apud nos aedificari cognoscite, et insignium ecclesiarum haec approbasse sacerdotes. Porro Constantinopolitanae (1132C)urbis novellam, ut ita dicamus, Ecclesiam, velut ex ore leonis haereticis suffossam blasphemiis abstraximus; et per misericordias Dei reverendissimum et Deo amabilem Nectarium episcopum ordinavimus coram universali concilio cum communi concordia, sub aspectu etiam Deo amabilis imperatoris Theodosii, universique cleri, cuncta decernente pariter civitate. In seniore autem et vere apostolica Ecclesia Antiochiae Syriae, in qua prius venerabile Christianorum appellatum est nomen, reverendissimum et Deo amabilem episcopum Flavianum, de universa provincia et orientali dioecesi concurrentes, regulariter ordinarunt, omni Ecclesia pariter decernente, et quasi sub una voce hunc honorante virum. Quam ordinationem, tanquam legalem suscepit commune concilium. In matre vero (1132D)cunctarum Ecclesiarum Hierosolymis constituta, reverendissimum et Deo amabilem Cyrillum episcopum esse significamus; qui regulariter olim a provincialibus ordinatus, 337 plurima propter Arianos diversis temporibus certamina passus est. His igitur tam legaliter et canonice apud nos gestis, etiam vestram reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione, et timore dominico, per quae [ mss. quem] humana removetur offensio et Ecclesiarum aedificatio praeponitur universis. Sic etenim verbo fidei concordante, et Christiana in nobis charitate firmata, cessavimus dicere quod reprehendebat Apostolus: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego autem Cephae (II Cor. I, 12); dum (1133A)omnes videlicet appareamus [ ms. Lyr., videamur] Christi, qui in nobis divisus non est. Et si sine schismate corpus Ecclesiae, Deo adjuvante, servemus, cum fiducia ante Domini tribunal astabimus.

Haec contra Arii, et Aetii, Eunomiique, vesaniam, nec non contra Sabellii, Photini, Marcelli, Pauli Samosateni et Macedonii, conscripserunt. Similiter autem et Apollinaris novitatem palam abdicaverunt, dicentes, Inhumanationes vero Domini sine violatione servamus; neque sine anima, neque sine mente, aut imperfectam carnis dispensationem suscipientes.

Porro Damasus omni laude dignissimus, agnoscens hanc haeresim exortam fuisse, non solum Apollinarem, sed etiam Timotheum discipulum illius (1133B)abdicavit. Et hoc Orientem gubernantibus episcopis litteris propriis indicavit, quas curavi subter adnectere. THEODORETUS, lib. V, p. 208.

CAPUT XV. Epistola Damasi de damnatione Apollinaris ad Timotheum. Quoniam apostolicae sedi reverentiam debitam charitas vestra distribuit, vobis plurimum, charissimi filii, praestitistis. Nam licet Ecclesiae in qua sanctus apostolus residens docuit quodammodo nos gubernacula, quae suscepimus, teneamus, tamen profitemur nos honore minores esse, et propterea omni modo festinamus, ut ad gloriam ejus beatitudinis pervenire possimus. Scitote igitur quia dudum Timotheum profanum, ineruditum, Apollinaris haeretici discipulum, (1133C)cum impio ejus dogmate condemnavimus, nec ultra concedimus ejus reliquias qualibet ratione de caetero praevalere. Si autem adhuc ille serpens antiquus, semel et secundo percussus, ad poenam propriam reviviscit; quique extraneus ab Ecclesia est mortiferisque venenis suis quosdam fidelium tentare non cessat, hanc tanquam pestiferam declinate corruptionem, quatenus vos memores apostolicae fidei, quae praecipue in urbe Nicaena a Patribus ex scripto prolata est, firmo gradu stabiles in fide et immutabiles perduretis; et non vaniloquia et exterminabiles quaestiones ab isto audire patiamini clericos vestros aut plebem. Jam enim semel formam dedimus ( Ed. V., didicimus), ut qui semetipsum cognoverit Christianum, illud servet quod ab apostolis (1133D)noscitur esse contraditum, dicente sancto Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9). Christus enim Filius Dei, Dominus noster, humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut totum hominem delictis obnoxium peccatis omnibus liberaret. Hunc si quis in deitate sive in humanitate minus aliquid dixerit habuisse, plenus spiritu diaboli, gehennae semetipsum filium demonstravit. Cur itaque rursus a me quaeritis damnationem Timothei? Qui et hic judicio apostolicae sedis, praesente quoque Petro Alexandrinae civitatis episcopo, cum Apollinari suo doctore damnatus est, et in die judicii tormenta debitaque (1134A)supplicia sustinebit. Si vero quibusdam levioribus ille suadet, veluti quamdam spem habens, qui veram spem in Christi confessione mutavit, sciant, se cum isto similiter perituros, cum quo ecclesiasticae regulae resultabunt. Deus vos incolumes custodiat, filii charissimi. THEODORETUS, lib. V, cap. 10, p. 212.

CAPUT XVI. Statuta sedis apostolicae contra diversas haereses. Vel, secundum ms. Santheod. Professio catholicae fidei quam papa Damasus destinavit ad Paulinum episcopum in Macedonia, qui fuit in Thessalonica. Sed etiam alia quaedam in eminentissima Roma (1134B)colligentes, contra diversas haereses conscripserunt, quae huic operi necessaria subdere judicavi.

1. Quoniam post Nicaenum concilium talis error exortus est, ut quidam dicere profano ore praesumant, sanctum Spiritum per Filium fuisse factum, anathematizamus eos qui non cum omni praedicant libertate cum Patre et Filio sanctum Spiritum unius ejusdemque substantiae atque potestatis existere. 2. Similiter autem anathematizamus et eos qui errorem Sabellii sunt secuti, eumdem dicentes Patrem esse quem Filium. 3. Anathematizamus Arium et Eunomium, qui simili impietate, licet verbis discrepent, Filium tamen et Spiritum sanctum creaturam esse confirmant. 4. Anathematizamus Macedonianos, qui ex Ariana (1134C)radice derivati, non impietatem, sed vocabulum mutaverunt. 5. Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim renovans, Dominum nostrum Jesum Christum solum ex Maria confitetur. 6. Anathematizamus etiam eos qui duos filios esse profitentur: unum ante saecula, et alium post carnis assumptionem ex Virgine. 7. Anathematizamus et hos qui pro rationali anima confirmant quia Dei Verbum in humanam carnem conversum est; ipse namque Filius Verbum Dei, non pro rationali anima et intelligibili in suo corpore factus est; sed nostram, hoc est rationalem et intelligibilem animam sine peccato assumpsit atque salvavit.(1134D) 8. Anathematizamus et eos qui dicunt Verbum Dei productione et corruptione a Patre separatum, et sine subsistentia ( Ed. Niv., substantia); eum autem terminandum esse blasphemant. Eos autem qui ab Ecclesias ad alias Ecclesias migraverunt, tandiu a nostra communione alienos habemus donec ad eas redeant civitates in quibus primitus ordinati sunt. 9. Si quis autem, alio de loco migrante, ad locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii 338 dignitate, qui propriam deseruit civitatem, donec ejus successor requiescat in Domino. 10. Si quis non dixerit semper Patrem, et Filium, et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit.(1135A) 11. Si quis non dixerit Filium natum ex Patre, hoc est, ex ejus divina substantia, anathema sit. 12. Si quis non dixerit verum Deum Filium Dei, sicut verum Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse, et Patri aequalem esse, anathema sit. 13. Si quis dixerit quia in carne degens Filius Dei, cum esset in terra, in coelis et cum Patre non fuit, anathema sit. 14. Si quis dixerit quia in passione crucis dolorem passus est Filius Dei Deus, et non caro cum anima, qua induta est forma servi, quam sibimet assumpsit, sicut sancta Scriptura dixit, anathema sit. 15. Si quis non dixerit quia in carne quam assumpsit sedet in dextera Patris, in qua etiam venturus (1135B)est judicare vivos et mortuos, anathema sit. 16. Si quis non dixerit sanctum Spiritum ex Patre esse vere et proprie, sicut et Filium ex divina substantia, et Deum Dei Verbum, anathema sit. 17. Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, et omnia nosse, et ubique adesse, sicut et Filium, et Patrem, anathema sit. 18. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam aut per Filium factum, anathema sit. 19. Si quis non dixerit omnia per Filium et per Spiritum sanctum fecisse Patrem, hoc est visibilia et invisibilia, anathema sit. 20. Si quis non dixerit Patris et Filii, et Spiritus sancti unam deitatem, potestatem, divinitatem, virtutem, unam gloriam, dominationem, imperium, (1135C)unam voluntatem, et veritatem, anathema sit. 21. Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii, et Spiritus sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes, visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia creantes, omniaque salvantes, anathema sit. 22. Si quis non dixerit adorandum sanctum Spiritum ab universa creatura, sicut et Filium atque Patrem, anathema sit. 23. Si quis de Patre et Filio bene sapuerit, de sancto autem Spiritu non recte crediderit, haereticus est: quia omnes haeretici de Filio Dei et de sancto Spiritu male sapientes, in Judaeorum atque gentilium incredulitate consistere convincuntur. 24. Si quis autem diviserit Deum Patrem, dicens (1135D)et Deum Filium, et Deum Spiritum sanctum, affirmans deos dici, et non Deum, propter unam deitatem ac potestatem, quam esse credimus et novimus, Patris et Filii, et Spiritus sancti Deum unum; subtrahens vero Filium et Spiritum sanctum, tanquam solum opinatus Petrem Deum, anathema sit. Nomen enim deorum et angelis, et omnibus sanctis a Deo positum est atque donatum. De Patre vero, et Filio, et Spiritu sancto, propter unam aequalemque divinitatem, non deorum nomina, sed Dei nostri traditur ( ms. Lyr., creditur) atque significatur, ut credamus quia in Patre et Filio, et Spiritu sancto, solummodo baptizamur, et non in archangelorum et angelorum nominibus, sicut haeretici, aut sicut Judaei gentilesque vesaniunt. Haec igitur Christianorum (1136A)salus est, ut credentes Trinitati, noc est, Patri et Filio, et Spiritui sancto, et in ea baptizati, unam deitatem, et potestatem, et divinitatem, et substantiam, in eum esse credamus. Haec itaque Gratiano vivente facta sunt. THEODORETUS, lib. V, cap. 10 et 11, p. 213. CAPUT XVII. Quod corpus Pauli Constantinopolitani pontificis de Ancyra fecerit referri Theodosius. Interea Theodosius imperator corpus episcopi Pauli de Ancyra tunc revocari fecit, quem Philippus praefectus propter Macedonium exsilio destinatum, in Cucuso Armeniae fecerat suffocari. Quod funus cum honore maximo atque veneratione suscipiens, in ecclesia recondidit quae nunc ex ejus nomine noscitur (1136B)appellari, quam tunc Macedoniani tenuerant ab Arianis divisi, et expulsi sunt ab imperatore, quia ejus noluerunt sequi fidem. SOCRATES, lib. V, cap. 9, p. 266.

In qua basilica plurimi nescientes veritatem, Paulum apostolum illic jacere credunt, et maxime mulieres ac populi. Hoc itaque tempore etiam Meletii reliquiae in Antiochiam relatae, et juxta sepulcrum Babylae martyris noscuntur esse reconditae. Fertur enim quia per totam viam, jussu principis, ministrantibus cunctis civitatibus, cum psalmodia et honore debito funus ejus usque ad Antiochiam fuerit revocatum. SOZOMEN., lib. VII, cap. 10, p. 716.

CAPUT XVIII. De auspiciis imperatoris Arcadii. (1136C)Inter haec Theodosius imperator filium suum Arcadium designavit Augustum, consulatu Merobaudis secundo et Saturnini ( An. Dom. 383), sexta decima Januarii mensis die. Non longo post tempore aderant undique totius religionis episcopi eodem consulatu, Junio [ ms. Lyr., Julio] mense. SOCRAT., lib. V, cap. 10, p. 267.

CAPUT XIX. Quomodo Theodosius examinatione facta haereticorum omnes expulerit et foverit solos orthodoxos. Inter haec evocans imperator Nectarium, tractabat cum eo quid fieret, ut non Christianitas discordaret, sed tota uniretur Ecclesia. Dicebat autem: Oportet examinari quaestionem Ecclesias segregantem: quia dum discordia recederet; concordia Ecclesias congregaret. (1136D)Hoc audiens Nectarius cogitabat, et evocans Agelium, tunc Novatianorum episcopum, tanquam in fide consortem, indicavit ei votum imperatoris. At ille cum esset rebus aliis venerandus, de dogmate tamen non valebat reddere rationem; sed lectorem suum, Sisinnium nomine, statuit qui pro eo deberet proferre sermonem, virum eloquentem et rebus expertum, summeque scientem non solum sacrarum profundissima litterarum, sed etiam philosophica 339 dogmata. Is ergo dixit quia disputatio non solum schismata non uniret, sed etiam haereses ad contentiones potiores adduceret, et propterea Nectario dedit tale consilium. Bene namque sciebat quia veteres Patres principium subsistentiae Filio Dei dare vitabant, quoniam percepissent eum esse Patri coaeternum. (1137A)Quapropter dedit consilium ut disputativas fugeret intentiones, et testimonium ex traditione veterum adhiberet, atque praesules haeresum requireret imperator, utrum sermonem vellent facere de antiquis Ecclesiae doctoribus qui ante divisionem floruerunt, an certe illos velut alienos a Christianitate respuerent. Et siquidem eos abnegarent, objiceretur eis: Ergo eos anathematizare praesumite. Et si hoc perpetrare praesumerent, a populo expellerentur. Quo facto apertam fore victoriam veritatis. Si vero de primis non offenderentur doctoribus: Nostrum, inquit, est praebere veterum libros per quos nostrum dogma eorum testimonio roboretur. Inter haec cum Nectarius Sisinnium dicentem libenter audisset, festinus ad palatium properavit, dixitque (1137B)principi consilium sibi datum. At ille, considerata sententia, causam sapienter instituebat. Deinde convocatis haeresiarchis, requisivit si susciperent magistros Ecclesiae qui ante tempora divisionis extitissent. Illis vero non abnegantibus, sed tanquam praeceptores honorantibus, rursum imperator interrogavit si eis horum testimonia Christiani dogmatis complacerent. Haec audientes praesules haeresum atque disputatores eorum (erant enim plurimi ad disputationis certamina praeparati), in responso vehementer haeserunt. Irruit enim in omnes magna discordia; aliis dicentibus bonum imperatoris esse propositum; aliis vere cogitantibus quia non eorum expediret intentioni, dum alii aliter de libris veterum sentire viderentur. Et nequaquam inter se conspirabant; (1137C)sed erant divisi, non solum adversus alias haereses, sed etiam inter semetipsos, qui dudum unius haeresis esse videbantur. Quamobrem consors malitia sicut linguae gigantum veterum est divisa, et turris eorum funditus est subversa. Cognoscens igitur imperator eorum confusionem, et quia in disputatione solummodo, et non in antiquis expositionibus confidebant, alio properavit itinere, eisque mandavit ut ex scripto unaquaeque religio terminum suae fidei declararet. Tunc callidi viri singularum haeresum subtiliter sua verba tractantes, dogma proprium conscripserunt. Erat enim definitus dies quo singuli episcoporum ad palatium convenirent. Aderant ergo Nectarius et Agelius consubstantialitatis fidei praesidentes, Arianorum vero Demophilus, (1137D)Eunomianorum ipse Eunomius, Macedonianorum Eleusius Cyzici. Igitur imperator eos qui convenerant et uniuscujusque dogmatis scripta suscipiens, seorsumque recedens oravit intente ut ei cooperaretur Deus ad veritatis electionem. Deinde uniuscujusque dogmatis relegens scripturam, alia quidem omnia tanquam divisionem Trinitatis introducentia culpans, repente disrupit, et solum consubstantialitatis dogma cum laude suscepit. Haec enim occasio fuit ut Novatiani bene agentes intra civitatem haberent rursus ecclesias. Admiratus namque princeps eorum concordiam circa fidem, lege praecepit ut propria oratoria detinerent, et privilegia suae Ecclesiae atque fidei possiderent. Verum aliarum religionum antistites propter discordiam suam in (1138A)reprehensionem sui populi venientes aestuabant, tristitiaque confusi discedebant, et litteris consolabantur alterutros, ut non affligerentur cur eos plurimi relinquentes ad fidem consubstantialitatis accederent: dicentes multos quidem vocatos, paucos autem electos. Quod utique non dicebant, quando multum populum per potestatem sibimet aggregabant. SOCRATES, lib. V, cap. 10, p. 267.

Imperator interea lege sancivit ut haeretici neque ecclesias haberent, neque de fide docerent, neque episcopos aut alios ordinarent; et alios quidem e civitatibus expelli, alios sine honore esse, neque frui communi civitate permisit. Insuper crudeles poenas adversus eos in lege conscripsit, quas tamen exsecutus non est. Studebat enim ut per hoc concordes (1138B)existerent, non vero supplicio subjacerent. SOZOMEN., lib. VII, cap. 12, p. 719.

CAPUT XX. De schismate facto inter Orientales et Aegyptios propter Flavianum Antiochenum. Sed neque ni qui tuebantur fidem Nicaeni concili penitus a tristitia fuerunt extranei. Nam Antiocheni eos qui in concilio praesentes fuerant declinabant; Aegyptii, et Arabes, et Cyprii, Flavianum ab Antiochia expellendum esse dicebant. Palaestini vero, et Phoenices, atque Syri, pro Flaviano laborabant. Quarum rerum terminum proprio loco narrabimus. Eo siquidem tempore quo Constantinopoli de synodis (1138C)[ ms. Lyr., et ed. V., haec synodus] agebatur, talia circa Hesperiam provenerunt. Maximus de Britannorum partibus contra Romanorum surrexit imperium, et laboranti Gratiano contra Alamannos intulit bellum. In Italia vero, puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus exconsul atque praefectus habebat. Justina vero Valentiniani mater, cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non praevaluit orthodoxos; eo mortuo, et filio valde juvenculo, Mediolanum veniens, Ambrosio episcopo erat infesta, ita ut eum destinari juberet exsilio. SOCRATES, lib. V, cap. 10 et 11, p. 269.

Cumque de Ecclesia juberetur exire Ambrosius, ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa videar contradere, aut blasphemantibus Deum: hic (1138D)si placet occide, hoc loco mortem prona suscipio voluntate. THEODORETUS, lib. V, cap. 13, p. 217.

Cumque populus, singulariter diligens Ambrosium, resultaret, et trahentibus eum ad exsilium valde resisteret, potius indignata Justina vocavit Benivolum tunc quaestorem, jubens ut velociter proponeret legem quae fidem prolatam Arimino confirmaret. Cumque ille hoc agere declinaret, erat enim orthodoxus, majoribus eum cingulis invitabat. Benivolus autem discingens se, balteum ante pedes Augustae projecit: dicens neque illum honorem, neque majorem velle se pro impietatis habere mercede. Cumque ille hoc facere omnimodis refutasset, inventi sunt alii quinequitiae jussionibus ministrarent. SOZOMEN., lib. VII, cap. 13, p. 720. 340

CAPUT XXI. Quomodo Justina Ambrosium fuerit persecuta, et de Gratiani nece et invasione Maximi. (1139A) Inter haec nuntiatur quia Gratianus dolo tyranni Maximi fuisset occisus. Andragatius enim dux Maximi, in lectica portatus, ut occideret Gratianum, hujusmodi opinionem misit in vulgus, quia uxor Gratiani suo viro festinaret occurrere in Lugduno Galliae civitate fluvium transeunti. Gratianus autem credens conjugem revera venire, quam nuper acceperat, non praecavit ejus insidias, et veluti caecus in foveam, in manus hostis incurrit. Dum ergo venisset Gratianus, quasi ad uxoris vehiculum, ex improviso exsiliens Andragatius, Gratianum callidus interemit. Mortuus ergo est consulatu Merobaudis et Saturnini ( An. Dom. 383), anno imperii decimo (1139B)quinto, vitae vigesimo et quarto. Hoc itaque facto, ad praesens contra Ambrosium ira Justinae quievit. Porro Valentinianus, licet invitus, tempore necessitatis flexus, in Maximi consensit imperio. Tunc Probus metuens Maximi potestatem, ab Italia in Illyricum venit, et in Thessalonica Macedoniae morabatur. SOCRATES, lib. V, cap. 11, p. 270.

Cumque audisset Maximus quae contra Ambrosium rursus magniloquum praedicatorem veritatis agerentur, scripsit Valentiniano, ut bellum quod agebatur contra Ecclesias solveretur: monens ut paternam non amitteret pietatem; adjecitque etiam minas belli; et nisi quiesceret, verba operibus adimpleret. Quamobrem sumens exercitum, venit Mediolanum, (1139C)ubi tunc ille degebat. Porro Valentinianus agnoscens ejus invasionem, fugit in Illyricum, experimento cognoscens quae mala matris consilio sustineret. THEODORETUS, lib. V, cap. 14, p. 217.

Porro Theodosius audiens quae a Justina fuerant gesta, et a tyranno scripta, fugienti Valentiniano rescripsit non esse mirandum si imperatori quidem terror, tyranno vero potestas accresceret dum imperator pietati rebellis exstitisset, tyrannus autem ei auxilia commodaret; et propterea ille quidem fugeret nudus, iste vero armaretur adversus nudum. THEODORETUS, lib. V, cap. 15, p. 217.

Tunc igitur Theodosius imperator in maxima sollicitudine constitutus contra tyrannum praeparabat exercitum, metuens ne quid etiam contra juniorem Valentinianum insidiae tyrannicae praevalerent. Ea (1139D)tempestate etiam legatio Persarum aderat, pacem petens. Quo tempore filius quoque Honorius ei natus est de uxore Placilla, consulatu Richomeri et Clearchi ( An. Dom. 384), nona die Septembris mensis: quo consulatu Agelius quoque Novatianorum episcopus est defunctus. SOCRATES, lib. V, cap. 12, p. 271.

CAPUT XXII. De morte Timothei Alexandrini et ordinatione Theophili. Sequenti vero consulatu Arcadii Augusti primo et Baudonis ( An. Dom. 385), defuncto Timotheo Alexandrinae civitatis episcopo, Theophilus suscepit praesulatum. (1140A)Post annum vero, Demophilo Arianorum antistite moriente, Ariani Marinum quemdam episcopum sibimet ordinaverunt, qui tamen diu non vixit, sub quo divisa est Ariana religio. Quo moriente, Dorotheum ab Antiochia Syriae deducentes habuerunt pontificem. SOCRATES, lib. V, cap. 12, p. 271.

CAPUT XXIII. De praelio Theodosii contra Maximum atque victoria. Igitur imperator contra Maximum festinans, Constantinopoli imperatorem filium reliquit Arcadium. Cumque Thessalonicam venisset, invenit Valentiniani judices in maxima tristitia constitutos, quia tyrannum velut imperatorem ex necessitatis causa susceperant. Theodosius autem aperte quidem nec refutabat, nec admittebat legationem Maximi; non (1140B)tamen patiebatur sub tyranno positum imperium Romanorum. Sumens ergo cunctum exercitum, Mediolanum tendebat, ubi erat etiam Maximus. Interea Ariani Constantinopoli positi, diversas opiniones in populo seminantes, dicebant et exercitum imperatorem amisisse, et ipsum tyranni ducibus subjugatum, aliaque multa quae solent inimici voto nequitiae jactare, ita ut crebro haec audientes, non opinionem, sed vera jam crederent. His sermonibus Arianorum populus inflammatus, ad irrationabilem quamdam exarsit audaciam, domumque Nectarii episcopi concremavit, consulatu Theodosii secundo et Cynegii ( An. Dom. 388). Verum imperator Theodosius, dum tyrannum aggrederetur, cognoscentes Maximi milites praesentiam instructionis imperialis, et signorum (1140C)ejus adventum, nec famae quidem ipsius impetum sustinere praevaluerunt; sed apprehendentes tyrannum, vinctum ei protinus obtulerunt. Qui eodem consulatu peremptus est septima et vigesima die Augusti mensis. Andragatius autem, qui peremerat Gratianum, in vicinum fluvium semetipsum projiciens exspiravit. Tunc igitur imperatores Valentinianus et Theodosius, peracta victoria, venere Romam. Erat enim cum eis pariter et Honorius valde puer. Quem post victoriam contra Maximum gestam, ab urbe Constantinopolitana Theodosius evocaverat. Dumque in Romana urbe morarentur, festivitates pro victoria celebrantes, tunc suam bonitatem circa Symmachum exconsulem Theodosius imperator ostendit. Is enim Symmachus inter senatores praecipuus habebatur, (1140D)eratque Romani eloquii eruditione mirabilis, cujus multi quoque reperiuntur libri. Scripsit autem Maximi laudem, eamque recitavit: unde postea reus majestatis esse videbatur. Quamobrem mortem metuens, confugit in ecclesiam. Verum imperator, cum esset perfectissimae Christianitatis, et non solum suae fidei sacerdotes honoraret, sed etiam Novatianos, qui proxime ipsius fidei decreta servarent, Leontio, tunc Romano episcopo Ecclesiae Novatianorum, roganti beneficium conferens, Symmachum absolvit a crimine. Cumque veniam Symmachus meruisset, apologeticum, id est satisfactionalem librum in Theodosio conscripsit imperatore. SOCRATES, lib. V, cap. 12, 13 et 14, p. 271. 341

CAPUT XXIV. Quomodo latrocinia quae Romae per pistrinas fiebant Theodosius imper. removerit, et de lege contra adulteras mulieres prolata. (1141A) Theodosius igitur imperator, in Romana urbe positus, multum profuit civitati, alia praebendo, alia utiliter auferendo. Duas tamen res dignas confusione prohibuit. Erant ab initio in urbe Roma domus ingenti magnitudine fabricatae, in quibus panis fiebat qui universae civitati ministrabatur. Horum mancipes, tempore procedente, pistrina publica latrocinia esse fecerunt. Cum enim essent molae in locis subterraneis constitutae, per singula latera earum domnum tabernas instituentes, meretrices in eis prostare faciebant, quatenus per eas plurimos deciperent, alios qui pro pane veniebant, alios qui ibi proluxuriae (1141B)turpitudine festinabant. Arte namque mechanica in molam de taberna cadebant. Et hoc patiebantur maxime peregrini. Et ita fiebat ut multi usque ad senectutis tempus laborantes, exinde non permitterentur exire: existimantibus eorum propinquis eos esse defunctos. In hujusmodi laqueum quidam miles Theodosii imperatoris incurrit. Cumque fuisset clausus ad molam, nec dimitteretur exire, evaginato gladio prohibentes occidit. At illi terrore detenti militem dimiserunt. Haec agnoscens imperator, et mancipes suppliciis interemit; sed et ipsa pistrina funditus esse destruenda praecepit. Aliam rursus abrogavit hujusmodi causam. Si qua mulier in adulterio fuisset capta, haec non emendabatur, sed potius ad augmentum peccandi contradebatur. (1141C)Includentes enim eam in angusto prostibulo, et admittentes qui cum ea fornicarentur, hora qua turpitudine miscebatur, tintinnabula percutiebantur, ut eo sono illius injuria fieret manifesta. Haec audiens imperator, permanere non est passus; sed ipsa prostibula destrui jussit, aliisque poenis adulteram sancivit affligi. His actis, relicto Romae Valentiniano, ipse cum Honorio Constantinopolim remeavit consulatu Daciani et Symmachi ( An. Dom. 391), die decima mensis Novembris. SOCRATES, lib. V, cap. 18, p. 277.

CAPUT XXV. Quomodo Amphilochius Theodosio persuaserit, ut Arianorum conciliabula prohiberet. Revertente siquidem Theodosio ab Hesperiis partibus, (1141D)venit ad eum Amphilochius, vir admirandus, cujus saepe meminimus, supplicans ut Arianorum concilia de singulis civitatibus prohiberet. Verum imperator crudelem judicans esse petitionem, sprevit eum. Porro sapientissimus Amphilochius eo quidem tempore tacuit; sed causae remedium memorabile praeparavit. Post aliquot namque dies ingressus palatium, vidensque filium Arcadium jam imperatorem astare patri, Theodosium solemniter salutavit; filium vero non ei exhibita salutatione deseruit. Verum imperator credens oblitum Amphilochium, invitavit ut eum osculari deberet. At ille: Sufficit, inquit, ei proprius honor. Tunc imperator contristatus ad suam injuriam filio factam contumeliam judicavit. (1142A)Porro sapientissimus Amphilochius consilium suae intentionis aperuit, et cum clamore dixit: Vides, imperator, quemadmodum filio tuo contumeliam non pateris irrogari? Crede ergo etiam omnium Deum sic abominari eos qui unigenitum ejus Filium blasphemare contendunt, et velut ingratos circa Salvatorem et benefactorem semper habere in odio. Hoc intelligens imperator, et gesta simul dictaque miratus, legem repente protulit haereticorum concilia prohiberi. THEODORETUS, lib. V, cap. 16, p. 218.

CAPUT XXVI. De morte Paulini Antiocheni episcopi, et ordinatione Evangrii, et quomodo Flavianus sit Damaso reconciliatus. Circa haec itaque tempora in Antiochia Syriae Paulino episcopo moriente, plebs ejus declinabat (1142B)omni modo Flavianum. Et propter hoc Evagrium ordinaverunt suae partis episcopum. Quo in brevi tempore mortuo, alter quidem in ejus loco factus jam non est, Flaviano quippe renitente. Verum hi qui declinabant Flavianum propter jurisjurandi praevaricationem, seorsum solemnia celebrabant. Porro Flavianus omni virtute curabat ut eos sibimet aggregaret. Quod post paululum hoc modo cognoscitur evenisse. Cum Damasus Romanus pont. et Theophilus Alexandrinus indignarentur circa Flavianum, non solum propter perjurium [ ms. Lyr., jurgium], sed etiam quia ipse fuit occasio ut populus fidelium discordaret, postea Theophilus a Flaviano rogatus misit Isidorum presbyterum ut contristatum Damasum Flaviano mulceret episcopo, dicens utilem (1142C)fore populi concordiam, si culpa jam facta Flaviano remitteretur. Hoc itaque modo communione reddita Flaviano, Antiochenus populus paulatim concordiam reparavit. Ariani vero ab Ecclesiis pulsi, in suburbanis Antiochenis collectas agebant. Inter haec autem mortuo Cyrillo Hierosolymorum episcopo, Joannes in ejus sede successit. SOCRATES, lib. V, cap. 15, p. 273.

CAPUT XXVII. Quomodo apud Alexandriam paganorum templa destructa sint. Eo siquidem tempore etiam in Alexandria hujus modi seditio generata est. Praeceperat imperator ut studio Theophili in Alexandria paganorum templa destruerentur. Theophilus potestate percepta, studuit (1142D)paganorum destruere mysteria, et templum quidem Mithrae purgavit, Serapidis vero subvertit. Verum Mithrae sacra, ubi homicidia perpetrabant, publice patefecit. Serapidis autem et aliorum risu plena monstravit: jubens per mediam plateam portari verenda quae pagani cum maximo honore venerabantur. Haec pagani videntes, maxime philosophi, injuriam ferre nequiverunt: uno namque impetu contri Christianos 342 facto [ ms. Santheod., accedentes], neces innumeras perpetrarunt; resistentibusque Christianis clades haec usque ad immensa bella processit. Mortui denique sunt in ea congressione paganorum pauci, Christianorum plurimi, ex utraque vero parte innumeri vulnerati. Porro pagani metu (1143A)principis, postquam caede fuerant satiati, per loca singula celabantur; multi quoque etiam de civitate fugerunt. Inter quos Helladius Ammoniusque grammatici, apud quos ego valde puer Constantinopoli legi. Et Helladius quidem sacerdos Jovis esse dicebatur, Ammonius vero Simiae. His ita gestis, Theophilo in destructione templorum solatia ministrabant praefectus Alexandriae et dux ordinis militaris. Idola siquidem deorum conflabantur ad faciendas ollas, et ad Alexandrinae Ecclesiae diversas utilitates, cui ab imperatore donati fuerant dii ad expensas egentium. Cum igitur Theophilus omnes contrivisset deos, unum tantummodo reliquit Simiae simulacrum: jubens id publice proponi atque servari, ne sequenti tempore pagani negarent tales se adorasse deos. (1143B)Quam rem novi ego, quia graviter ferebat Ammonius grammaticus, dicens paganos nihil tam grave perpessos, nisi quia non conflatum est et ipsum, sed pro derisione unum illud idolum servaretur. Helladius autem gloriabatur, dicens quia in congressione, Christianorum novem ipse peremerit. SOCRATES, lib. V, cap. 16, p. 274.

Igitur imperator audiens quae Alexandriae fuerant perpetrata, beatificavit quidem Christianos, martyrum eis palmas attribuens, eo quod pro dogmate tanta pericula pertulissent; paganis autem veniam dedit, ut eis Christianitatem facile suaderet. Jussitque ut templa funditus, quae fuerant caedis causa, destruerentur. Cujus litterae, dum publice lectae fuissent, et Christiani paganos impeterent, terrore ducti (1143C)custodes Serapidis, fugerunt; et ex illo tempore Christiani ea loca tenuisse noscuntur. Olympius autem philosophus (sicuti audivi non ante multum tempus), lucescente die qua hoc evenit, audivit quemdam in templo Serapidis alleluia psallentem. Cumque januis clausis adhuc quietis tempore nullum ibi conspiceret, sed tantummodo vocem psallentis audiret, cognovit signo quid esset futurum; et latenter egressus, inventa nave discessit. SOZOMEN., lib. VII, cap. 15, p. 724.

CAPUT XXVIII. De fraudibus quas per templa sua pagani faciebunt. Theophilus igitur Alexandrinam urbem idolorum errore purgavit, et non solum a fundamentis templa (1143D)subvertit, sed etiam fallaciam sacerdotum his qui seducebantur aperuit. Erant enim simulacra aerea ligneaque intus vacua, et dorsum copulatum ad parietes habentia: ubi quaedam foramina relinquebant, et per adyta [ ed., V. abdita] ascendentes, et intrantes in simulacra, quae volebant per eorum ora loquebantur; et hoc modo seducebantur jugiter audientes. In Serapidis igitur ascendens templum, vidit simulacrum quod magnitudine sua terrebat aspicientes. Referebatur etiam sermo fallax, quia si quis juxta illud accederet, mox terra commoveretur, et pestis cunctos invaderet. Sed haec verba fabulis anilibus plena esse confidens, magnitudinem despexit velut exanimem, jussitque alicui habenti securim, ut (1144A)Serapim forti percussione confringeret. Cumque cecidisset, clamaverunt omnes illas aniles fabulas formidantes. Porro Serapis neque doluit, nempe ligneus; neque vocem emisit, sicut exanimis. Cum vero ejus abstulissent caput, greges soricum exinde cucurrerunt. Erat enim habitatio soricum Aegyptiorum deus. Tunc eum per partes incidentes igne concremaverunt, caput autem per totam traxerunt urbem. THEODORETUS, lib. V, cap. 22, p. 228.

CAPUT XXIX. De characteribus sub crucis figura factis qui in templo Serapidis sunt inventi. Cumque templum Serapidis nudaretur, inventae sunt litterae in lapidibus sculptae, quae apud Aegyptios vocantur sacrae, habebantque ipsi characteres figuram (1144B)crucis. Hoc Christiani videntes atque pagani, singuli eorum hoc signum religioni propriae deputabant. Christiani dicebant signum esse salutiferae passionis Christi, pagani vero aliquam communionem Christo esse et Serapidi per hoc signum asserebant. Interpretes autem signum crucis insinuare dicebant vitam superventuram. Quam ob causam Christiani ad summum fastigium sunt evecti. Cumque et per alias litteras quae apud eos sacrae dicuntur, indicaretur terminum habiturum Serapidis templum, quando character crucis apparuisset, qui vitam superventuram sine dubio declararet, multo plurimi ad Christianitatem festinabant, et peccata confitentes, baptizabantur. Sed ego non arbitror sacerdotes Aegyptiorum adventum praescisse Christi, et crucis signaculum (1144C)designasse. Nam si sacramentum adventus Domini a saeculis et a generationibus fuit absconditum, sicut dicit Apostolus (Ephes. III, 9), et latuit principem nequitiae diabolum, multo magis famulos ejus sacerdotes Aegyptiorum. Sed divina providentia hoc praestruxit, ut in litterarum fieret quaestione, quod etiam in apostolo Paulo monstratum est. Nam et ille sancto Spiritu ditatus, multos Atheniensium adduxit ad fidem, quando ea quae in ara erant scripta, sensu propriae narrationis exposuit. Nisi forte quis dicat quia etiam in sacerdotibus Aegyptiorum operatus fuerit Deus sicut in Balaam et in Caipha; et illi quoque prophetasse referuntur. SOCRATES, lib. V, cap. 17, p. 276.

CAPUT XXX. De caede quae sub Theodosio Thessalonicae facta est, et de poenitentia ejusdem Theodosii Ambrosiique constantia. (1144D) Non est itaque facile hominibus universas vitare hostis insidias. Nam dum quispiam libidinis effugerit passionem, incurrit in avaritiam. Qua declinata, invidiae fovea praeparatur. Hanc si transcenderit, vitium furoris incurrit; et alios plurimos ponit laqueos inimicus, quibus capere possit incautos. Et corporis quidem passiones 343 habet facile ministrantes, ut animam possit occidere. Sed mens divino solatio vigilans machinationum ejus destruit argumenta. Humanam namque naturam participatus Theodosius imperator, habuit passionum quoque communionem, justoque (1145A)furori immensam permiscens crudelitatem, injustam operatus est passionem. Quam rem narrare necessatium est et pro utilitate legentium, et pro memorabili virtutum opinione. Thessalonica civitas est grandis et populosa, in qua dum fuisset orta seditio, quidam judicum lapidati sunt atque trucidati. Hinc indignatus Theodosius, iracundiae non refrenavit infirmitatem; sed jussit injustos gladios super omnes evaginari, et una cum nocentibus innocentes interimi. Septem millia etenim hominum, sicut fertur, occisa sunt, non praecedente judicio; sed tanquam in messibus omnes simul caesi sunt. Hujusmodi cladem, plenam valde gemitibus, audiens Ambrosius, cum princeps Mediolanum venisset, et solemniter in sacrum voluisset intrare templum, occurrit foris ad januas, (1145B)et ingredientem his sermonibus a sacri liminis incessu prohibuit. Nescis, inquit, imperator, perpetratae a te necis quanta sit magnitudo, neque post causam tanti furoris mens tua molem praesumptionis agnoscit; sed forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii. Decet tamen ut vincat ratio potestatem. Scienda quippe natura est, ejusque mortalitas, atque resolutio, et pulvis progenitorum ex quo facti et ad quem redigendi sumus, et non flore purpureo confidentem infirmitates operti corporis ignorare. Coaequalium hominum princeps es, o imperator, et conservorum. Unus enim est omnium Dominus, rex omnium et creator. Quibus igitur oculis aspicies communis Domini templum? Quibus palpabis pedibus sanctum illius pavimentum? Quomodo manus extendes, (1145C)de quibus adhuc sanguis stillat injustus? Quomodo hujusmodi manibus suscipies sanctum Domini corpus? Qua praesumptione ore tuo poculum sanguinis pretiosi percipies, dum furore verborum tuorum tantus injuste sit sanguis effusus? Recede igitur, recede, ne secundo peccato priorem nequitiam augere contendas. Suscipe vinculum quo te omnium Dominus nunc ligavit; est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator obediens (erat enim divinis eruditionibus enutritus, et aperte sciens quae sunt propria sacerdotum, quae regum), gemens et deflens ad regalia remeavit. Cumque octo mensium continuum transisset tempus, propinquavit Nativitatis Salvatoris nostri festivitas. Imperator autem lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas (1145D)lacrymas incessabiliter expendebat. Ingressus autem Rufinus tunc magister, et singularem apud principem fiduciam habens, et videns principem in lamentationibus prostratum, accessit ut lacrymarum causas inquireret. At ille amarissime ingemiscens, et vehementius lacrymas fundens: Tu, inquit, Rufine, ludis, et mea mala non sentis. Ego autem lamentor et gemo calamitatem meam: quia servis quidem et mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium Dominum ingredientes licenter exorant, mihi vero ingressus ad eum non est. Insuper etiam coeli sunt mihi clausi. Haec dicens, verba singula singultibus interrumpebat. Tunc Rufinus: Curro, inquit, si tibi placet, pontificique precibus persuadeo ut solvatur vinculum quod ligavit. Ait imperator: Non suadebis (1146A)Ambrosio. Novi ego decretum illius esse justum, neque reverebitur imperialem potentiam, ut legem possit praevaricari divinam. Cumque Rufinus verbis plurimis uteretur, et promitteret Ambrosium esse flectendum, imperator eum pergere cum festinatione praecepit. Ipse vero spe data post paululum est secutus, credens Rufini promissionibus. Porro vir mirandus Ambrosius mox ut vidit Rufinum, ait: Impudentiam canum imitatus es, o Rufine, tantae videlicet necis auctor existens, pudorem ex fronte detergens, nec erubescis, nec metuis contra imaginem latrare divinam. Cumque Rufinus supplicaret, et imperatorem diceret esse venturum, superno zelo accensus Ambrosius ait: Ego vero, inquit, Rufine, praedico, quoniam eum ingredi sacra limina prohibebo; si vero (1146B)imperium in tyrannidem mutaverit, necem libenter et ego suscipiam. Haec et alia plurima Rufinus audiens, nuntiavit imperatori votum antistitis, monens ne de palatio forte procederet. At imperator haec in media jam platea cognoscens: Pergo, inquit, et justas in facie suscipio contumelias. Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam quidem basilicam non praesumpsit intrare; sed veniens ad antistitem, et inveniens eum in salutatorio residentem, supplicabat ut ejus vincula resolveret. At ille tyrannicam dicebat ejus esse praesentiam, et contra Deum vesanire Theodosium, ejusque calcare leges. Verum imperator: Non, inquit, insurgo adversus ecclesiasticas sanctiones, nec inique ingredi limina sacra contendo; sed te solvere mea vincula deposco, et communis Domini (1146C)pro me exorare clementiam, nec mihi januam claudi, quam cunctis poenitentiam agentibus Dominus noster aperuit. Tunc antistes: Quam, inquit, poenitentiam ostendisti post tantas iniquitates? Quibus medicaminibus incurabilia vulnera plagasque curasti? At imperator: Tuum, inquit, opus est et docere, et medicamina temperare; meum vero oblata suscipere. Tunc sanctus Ambrosius: Quoniam furori, inquit, tuum judicium commisisti, et non ratio protulit sententiam, sed potius iracundia: scribe legem quae decreta furoris evacuet, ut triginta diebus sententia necis atque proscriptionis in litteris tantummodo maneat, et judicium rationis exspectet; quibus transactis diebus, ira videlicet jam cessante, ratio causam judicans, apud semetipsam quae cognoverit (1146D)sub veritate disponat. In his enim diebus agnoscetur an justa sit quam protuleris, an injusta sententia. Et siquidem ratio probaverit injusta quae sunt prolata, disrumpet; si vero justa, firmabit. Dierum vero numerus ad haec examinanda sufficiet. Hanc admonitionem imperator animo lubenti suscipiens, et optimam esse confitens, legem conscribi repente praecepit, et propriae manus litteris confirmavit. Quo facto, vinculum ejus solvit Ambrosius. Quae lex hactenus observatur. Est enim hujusmodi.

Impp. Gratianus, Valentinianus, et Theodosius Augg. Flaviano praefecto praetorio Illyrici.

Si vindicari in aliquos severius contra nostram 344 consuetudinem pro causae intuitu jusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam, aut excipere (1147A)sententiam; sed per dies triginta super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiat vinciatque custodia, et excubiis solertibus vigilanter observet.

Sic igitur sacratissimus imperator ingredi limina praesumens, non stans Domino supplicavit, neque genua flexit; sed pronus in pavimento jacens, Davidicam proclamavit vocem: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum (Psal. CXVIII, 25). Manibus autem capillos evellens, frontemque percutiens, et pavimentum lacrymarum guttis aspergens, veniam impetrare poscebat. Cumque tempus accederet quo munus ad altare solebat offerre, surgens cum lacrymis est ingressus. Cum vero obtulisset, sicuti solitus erat, intra cancellos stetit. Rursus (1147B)autem Ambrosius non quievit, sed differentiam locorum edocuit. Et primo quidem requisivit quid ibidem exspectaret: imperatore dicente sustinere se sacrorum perceptionem mysteriorum; per archidiaconum remandavit: O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt collata, quae caeteri nec ingredi, nec contingere permittuntur. Egredere igitur, et hanc exspectationem cum caeteris habe communem. Purpura namque imperatores, non sacerdotes facit. Tunc fidelissimus imperator etiam hanc traditionem animo lubenti suscipiens, remandavit: Non audaciae causa intra cancellos mansi, sed in Constantinopolitana urbe hanc consuetudinem esse cognovi. Unde ago gratias pro hujusmodi medicina [ ed. V, disciplina]. Tali ergo tantaque et praesul et imperator (1147C)virtute clarebant. Ego namque utriusque opus admiror, illius fiduciam, hujus autem obedientiam; illius zeli fervorem, hujus fidei puritatem. Porro regulas pietatis, quas a magno sacerdote percepit, etiam reversus in Constantinopolitana urbe servavit. Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset, oblatis ad altare muneribus, mox egressus est. Cumque Nectarius tunc praesul Ecclesiae mandasset ei cur intus stare noluisset, mandavit princeps: Vix, inquit, potui discere quae differentia sit imperatoris et sacerdotis; vix enim inveni veritatis magistrum. Ambrosium namque solum novi digne vocari pontificem. Tantum itaque profuit increpatio a viro virtutibus florente prolata. THEODORETUS, lib. V. cap. 16, 17. Edit. Christ. Vales. cap. 16, 17, 19, p. 218.

CAPUT XXXI. De virtutibus uxoris Theodosii. (1147D) Habebat igitur imperator et aliam utilitatis occasionem, per quam de bonis operibus triumpharet. Conjux enim ejus de divinis legibus eum saepius admonebat, seipsam tamen perfecte prius erudiens. Non enim regni fastigiis elevata est, sed potius divino amore succensa. Beneficii namque magnitudo majus ejus desiderium benefactoris adhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habebat curam, non servis, non aliis ministris utens, sed per semetipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, et unicuique quod opus haberet praebens. Sic etiam et per ecclesiarum (1148A)xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis, ollas eorum extergens, jus gustans, offerens coclearia, panem frangens, cibosque ministrans, calices diluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. His autem qui eam de talibus rebus nitebantur prohibere dicebat: Aurum distribuere opus imperii est; ego autem pro ipso imperio hoc opus offero bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris; sed imperium quod suscepisti legaliter gubernabis, et harum rerum placabis auctorem. His ergo sermonibus velut optimam quamdam utilitatem virtutisque abundantiam conjugi suo offerebat. THEODORETUS, (1148B)lib. V, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 223.

CAPUT XXXII. De indignatione et reconciliatione Theodosii propter Antiochenos, statuam conjugis illius deponentes. Haec itaque ante maritum defuncta est. Post aliquantum vero tempus mortis ejus aliquid tale provenit, quod maximum amorem quem habuit circa eam imperator ostendit. Coactus itaque Theodosius plurimorum continuatione bellorum quamdam illationem novam imposuit civitatibus. Antiochena vero civitas novum vectigal ferre non potuit; sed videns populus suspendi diversos, egit quod vulgus solet, occasionem seditionis inveniens; deponentes enim imaginem ornatissimae Placillae (sic enim Augusta (1148C)fuerat vocitata), per omnem traxere civitatem. Haec audiens imperator et indignatus, abstulit privilegia civitatis, urbique vicinae, id est Laodiciae primatum tradidit: credens hinc maxime Antiochenos affligere. Post haec autem incendere, et destruere, et adinstar vicorum Antiochiam redigere minabatur. Administratores autem locorum quosdam comprehensos interemerunt, antequam hanc praesumptionem cognosceret imperator. Haec autem omnia imperator quidem praecipiebat, non tamen fiebant, prohibente id lege quam proferri fecit Ambrosius. Cum igitur venissent qui portabant minas imperatoris Hellebichus magister militum, et Caesarius magister officiorum, erant omnes sub formidine constituti; porro viri eremum (1148D)habitantes, virtutis propugnatores,, multi tunc et optimi viri, plurima monita, simul et preces eis qui a principe missi fuerant offerebant. Macedonius autem vir sanctus, nihil hujus vitae sciens, sed etiam divinorum librorum penitus inexpertus, in summitatibus habitans montium, diebus ac noctibus Salvatori omnium puras offerebat preces, non imperatoris indignatione permotus, non judicum ab eo missorum, in media civitate utriusque chlamydem comprehendens, ab equis suis ut descenderent imperabat. At illi parvulum senem pannis obsitum vilissimis intuentes, primitus indignati sunt. Cum vero quidam obsequia perhibentium virtutem viri illius indicassent, repente ab equis desilientes, et genua ejus tenentes, veniam suppliciter implorabant. At ille sapientia divina (1149A)repletus, haec eis verba locutus est: O amici, dicite imperatori: 345 Non es imperator solummodo, sed etiam homo. Noli itaque respicere solum imperium, sed considera quoque naturam. Nam cum sis homo, ejusdem naturae hominibus cognosceris imperare, et secundum imaginem divinam atque similitudinem hominum creata natura est. Noli igitur crudeliter atque saevissime Dei imaginem necibus subjugare. Irritas enim Creatorem, dum illius punis imaginem. Illud quoque considera, quia tu ipse tantum propter aeream contristaris imaginem. Quantum vero differat inanimata res animatae, viventi atque rationali, cunctis sensum habentibus est apertum. Insuper etiam illud consideret, quia nobis quidem facile est pro una imagine plurimas aereas reparare; at illi omnino difficile (1149B)vel unum capillum restituere peremptorum. Haec illi audientes, principique mandantes, flammam iracundiae penitus exstinxerunt. Qui pro terroribus satisfactionem rescripsit, et causam indignationis innotuit. Non, inquit, oportuerat, me peccante, mulierem omni favore dignissimam, post mortem tantam contumeliam sustinere. Adversum me namque furore indignantes decebat armari. Adjecit etiam quia tribularetur et ingemisceret, eo quod audisset aliquos a judicibus interemptos. THEODORETUS, lib. V, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 19 et 20, p. 244.

CAPUT XXXIII. Quomodo Theodosius fuerit paganis infensus. Fidelissimus igitur imperator tunc contra errorem paganorum suum transtulit studium, legesque conscripsit, (1149C)praecipiens idolorum templa subverti. Constantinus enim maximus, omni favore laudandus, qui primus pietate ornavit imperium, daemonibus quidem sacrificare omnibus interdixit; non tamen eorum templa destruxit, sed inaccessibilia esse praecepit. Cujus filii paterna vestigia sunt secuti. Julianus autem renovavit impietatem, et flammam veteris seductionis accendit. Porro Jovianus, imperio sumpto, rursus immolationes prohibuit idolorum. Valentinianus autem major hujusmodi legibus usus, gubernavit Europam. Porro Valens omnibus quidem aliis concessit ut religiones suas colerent sicut vellent, illos solos impugnans qui pro apostolicis dogmatibus decertabant. Omni siquidem tempore ejus imperii, et ad aras ignis accendebatur, et libamina atque sacrificia (1149D)idolis offerebantur. Sed et publicas festivitates per plateas agebant, et Orgia Dionysii celebrabant, et cum scutis [ ms. Santheod. et ed. V., sacris] currebant, canes eviscerantes, furentes, atque bacchantes, et agentes omnia quae nequitiam proprii doctoris insinuant. Haec omnia Theodosius inveniens fidelissimus imperator, radicitus evulsit et oblivioni contradidit. THEODORETUS, lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 226.

CAPUT XXXIV. Quomodo Marcellus episcopus Apameae templa destruxit. Primus igitur aliorum Marcellus episcopus, lege principis pro armis usus, propriae civitatis templa (1150A)destruxit: de fiducia divina, non de hominum virtute praesumens. Quod opus dignum memoria narrare non silebo. Defuncto Joanne, Apamiae civitatis episcopo, Marcellus vir sanctissimus ordinatus est, fervens spiritu secundum Apostolum. Inter haec venit praefectus Orientis Apamiam, duos millenarios cum subjectis habens. Quo facto, populus militari timore perterritus est. Ubi dum esset templum Jovis valde praecipuum et ornamentis plurimis variatum, id praefectus destruere nitebatur. Videns autem forte nimis aedificium ac robustum, impossibile judicavit hominibus lapidum juncturas et commissiones posse dissolvere. Erant enim ingentes et alterutris illigati, insuper et ferro plumboque conjuncti. Porro Marcellus pusillanimitatem praefecti videns, eum quidem misit ad alias (1150B)civitates; ipse vero supplicabat Deo ut templi destruendi praeberet occasionem. Inter haec venit quidam sponte diluculo, non structor, non lapidum sector, neque alterius cujuscunque peritus artis; sed lapides ferre et ligna in humeros consuetus. Is ergo accedens promisit facile templum esse solvendum: qui tantummodo accipere mercedem poscebat artificum. Cumque hoc sanctus pontifex promisisset, hoc ille machinatus est. Cohaerebat enim templo in altitudine constituta ex quatuor lateribus porticus; erantque columnae ingentes, et altitudinem templo habentes aequalem. Singularum vero circulus columnarum erat sedecim cubitorum. Porro natura petrae fortissima erat, quae non facile quibuslibet ferramentorum generibus rumperetur. Harum itaque tres per circuitum (1150C)suffodiens, et sub earum basibus fortia ligna supponens, immisit ignem. Quo facto, non poterat ligna naturaliter ignis accendere: daemon etenim quidam teterrimus apparuit, qui flammam vires suas prohibuerat operari. Cumque frequenter hoc facerent, et molitionem suam explere non possent, nuntiaverunt hoc pontifici meridie dormienti. At ille repente ad ecclesiam concurrens, et aquam in vasculo portari praecipiens, aquam posuit sub altari. Ipse vero in pavimento posita fronte clementi Domino supplicabat ne amplius tyrannidem daemonis ullam pateretur habere fiduciam, sed ut infirmitatem illius enudaret, et signum propriae virtutis ostenderet, ne magis ex hoc infidelibus exsultationis [ ms. Lyr., insultationis] occasio nasceretur. Haec (1150D)cum dixisset, facto signaculo crucis in aqua, quemdam diaconum suum Equitium, fide et zelo munitum, sumere jussit aquam, et velociter currere, et cum fide aspergere, ignemque supponere. Quod dum fuisset factum, daemon effugit, non ferens aqua virtutem. Ignis autem velut oleum habuit illius aquae naturam, comprehensaque sunt ligna, et repente consumpta. Columnae vero suffulturae solatio nudatae, et ipsae ceciderunt, et alias duodecim una traxerunt. Tum latus quod cohaerebat templo, violentia ruinae depositum est. Sonus autem totam concutiens civitatem, cunctos fecit ibi concurrere. Et dum inimici daemonis aperte cognovissent fugam, in divinis laudibus ora resolvebant. Sic enim et alia templa sacratissimus pontifex ille destruxit. Qui et victoribus (1151A)scribebat martyribus, et rescripta suscipiebat, et novissime etiam ipse martyrio coronatus est. THEODORETUS, lib. V, cap. 21, p. 226. 346

CAPUT XXXV. Ob quam causam presbyteri super poenitentes positi sint remoti. Hoc itaque tempore placuit ut presbyteri qui erant super poenitentes constituti removerentur, propter hujusmodi causam. Ex quo Novatiani ab Ecclesia sunt divisi, cum his qui deliquerant sub persecutionibus imperatoris Decii communicare nolentes, ex illo episcopi pro ecclesiastica regula presbyterum super poenitentes esse constituerunt. SOCRATES, lib. V, cap. 19, p. 278.

(1151B)Quoniam omnino non peccare divinum, et ultra humanam naturam esse cognoscitur, peccantibus autem et poenitentiam agentibus veniam Deus dari praecepit; qui vero confiteri refugiunt, majus peccatorum onus acquirunt [ ms. Lyr., assumunt]; propterea visum est antiquis pontificibus ut velut in theatro sub testimonio ecclesiastici populi delicta pandantur. Et ad hanc causam presbyterum bonae conversationis servantemque secretum, ac sapientem virum, statuerunt, ad quem accedentes hi qui delinquebant, delicta propria fatebantur. At ille secundum uniuscujusque culpam indicebat et poenitentiam [ ed., mulctam]. Quod etiam hactenus diligenter in occidentalibus servatur Ecclesiis, et maxime apud Romam, ubi etiam locus est certus poenitentium. Stant enim (1151C)rei, et velut in lamentationibus constituti. Dum enim sacra celebratio fuerit adimpleta, illi communionem non percipientes, cum gemitu et lamentatione semetipsos in terram prosternunt. Ad quos concurrens episcopus, et ipse cum lacrymis et gemitu spirituali prosternitur, et omnis ecclesiae plebs fletibus inundatur. Post hoc autem prior surgit episcopus, et elevat jacentes a terra. Tunc competenter pro poenitentibus facta oratione, dimittit omnes. At illi afflictionibus sponte vacantes, aut jejuniis, aut abstinentia lavacri, aut suspensione ciborum, aut aliis rebus, quae jubentur, exspectant commune tempus quod decrevit episcopus. Constituto vero tempore, velut quoddam debitum exsolventes, afflictiones de peccato [ mss. et ed. V., peccatum] curati, cum populo communione (1151D)participantur. Haec ergo antiquitus Romani pontifices usque ad nostrum conservaruat tempus. Porro apud Constantinopolim presbyter super poenitentes fuit usque ad illud tempus quo quaedam mulier nobilissima, dum peccata sua fuisset confessa, et ei a presbytero fuisset praeceptum ut jejunaret, et Deo operibus supplicaret, cumque hoc servaret crebrius in ecclesia, cum diacono se concubuisse confessa est. Hoc dum populus agnovisset, saeviebat super sacerdotes, quasi per eos facta fuisset injuria Ecclesiae. Tunc Nectarius episcopus removit diaconum sceleratum, et quibusdam suadentibus ut singulos ad communicandum judicio conscientiae suae relinqueret, etiam presbyterum nequaquam super poenitantes esse praecepit. Et ex illo antiquitatis consuetudo (1152A)sublata est, dum, ut arbitror, minora peccata pro pudore confessionis et subtilitate examinantium patrarentur, SOZOMEN. lib. VII, cap. 16, p. 726.

CAPUT XXXVI. De divisione haereticorum inter semetipsos. Dignum itaque judico non tacere quae apud alios gesta sunt, id est, apud Arianos, Novatianos, Macedonianos, et Eunomianos. Ecclesia namque divisa erat, et apud semetipsos singuli congregabantur. Quemadmodum enim, et pro quibus causis divisi sunt, sermone procedente narrabimus. Hoc autem sciendum est, quia imperator Theodosius nullum horum persequebatur praeter Eunomium, qui Constantinopoli collectas in domo faciebat, et conscriptos a se libros recitabat, ita ut ejus doctrina multi corrumperentur. (1152B)Pro qua causa eum mulctavit exsilio, nullumque alium fatigavit neque sibimet communicare compulit; sed singulos per loca propria collectas celebrare permisit, et cultum tenere Christianitatis, sicut praecipere potuit. Et alios quidem permisit extra civitatem oratoria fabricare; Novatianos autem concordes suae fidei, intra urbem ecclesias habere concessit. De quibus quidem pauca dicenda sunt. Quadraginta annis Agelius praesul fuit a temporibus Con tantini usque ad annum sextum Theodosii. Qui cum venisset ad mortem, Sisinnium presbyterum ordinavit episcopum, virum eloquentissimum et a Maximo philosopho una cum Juliano imperatore litteris eruditum. Cumque populus Novatianorum culparet ordinationem, cur non Martianum potius (1152C)ordinasset, per quem sub Valente Novatiani sine persecutione mansissent: tunc Agelius populi volens placare tristitiam, etiam Martianum ordinavit episcopum. Et cum melius habuisset, in ecclesiam processit, et sermonem fecit, dicens: Martianum habetis post me, post Martianum vero Sisinnium. Post paucos itaque dies defunctus est. Sub episcopatu vero Martiani etiam eorum Ecclesia ex huju modi causa divisa est. SOCRATES, lib. V, cap. 20, p. 279.

CAPUT XXXVII. De Sabbatio haeresiarcha. Sabbatius quidam ex Judaeo factus Christianus, et a Martiano ad presbyteratus honorem provectus, nihilominus sectae Judaicae serviebat, cum quo scelere ambiebat etiam episcopatum. Assumens ergo sui desiderii (1152D)conscios duos presbyteros, Theoctistum et Macarium, novitatem festivitatis paschalis sub Valente imperatore constitutam in vico Phrygiae Pazo, defendere nitebatur. Et primum quidem, quasi pro Ecclesiae integritate custodienda, dicebat non esse dignos quosdam participatione sacramentorum. Procedenti vero tempore manifestatus est, dum collectas proprias celebraret. Inter haec Martianus agnoscens ejus errorem et ordinationis suae culpam, quia vanae gloriae homines presbyteros ordinaverat, cum gemitu dicebat: Melius fuisse super spinas ponere manus suas, quam Sabbatium ordinasse presbyterum. Proinde synodum in Sangario Bithyniae Novatianorum fecit episcoporum: quo congregati evocaverunt (1153A)347 eos, ut coram synodo causas discessionis [ ed., dissensionis] suae proponerent. Cumque Sabbatius discordiam festivitatis paschalis suam diceret esse tristitiam, et oportere ut secundum Judaeorum observationem eam celebrari firmaret, sicut in Pazo fuerat constitutum, aestimantes episcopi quoniam propter ambitum Sabbatius talia perpetraret, jusjurandum ei imposuerunt quia nunquam desideraret episcopatum. Quo jurante, regulam de Paschae festivitate protulerunt qua singulis liceret quo vellent celebrare Pascha, ne propter discordiam festivitatis dividerent Ecclesiam; cum antiqui, Ecclesiis proximi, licet discordantes de tali festivitate, communicassent tamen alterutris, et Novatiani in regia urbe Roma constituti nunquam fuissent secuti Judaeos, sed semper post (1153B)aequinoctium celebrarent Pascha. Cum haec ab eis tunc fuisset regula definita, Sabbatius juramentis obstrictus, si quando paschalis festivitas discordaret, ille apud semetipsum praecedentius jejunabat, et noctanter solemnem diem Paschae sabbati celebrabat, et rursus cum omnibus in ecclesia conveniebat, et mysteriis fruebatur. Hoc ergo, multis annis faciens, latere non potuit. Quapropter quidam simplicium, et maxime Phrygum et Galatarum ex hac re justificari credentes, zelabantur eum, et Pascha cum illo celebrabant. Sed Sabbatius postea et remotas collectas faciebat, et parvipendens jusjurandum, suorum electione sequacium ordinatur episcopus. SOCRATES, lib. V, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 281.

CAPUT XXXVIII. De Pascha, vel divers tate institutionum seu observationum quae per diversas Ecclesias celebrantur. (1153C) Sed mihi non videtur hujusmodi viros de festivitate Paschae rationabiliter contendisse, neque istos qui nunc sequuntur Judaeos. Non enim mente perceperunt quia Judaismo in Christianitatem mutato, illa subtilia et figurativa legis Mosaicae quieverunt, quod hincapparet. Judaizare namque nulla gens Christiana praecepit; e diverso autem etiam Apostolus contradixit, non solum circumcisionem prohibens, sed etiam de festivitatibus contentiones abjiciendas monens. Scribens enim ad Galatas ait: Dicite mihi, qui sub lege vultis esse, legem non audistis (Galat. IV, 21)? Et hinc pauca loquens, servum ostendit populum Judaeorum, et in libertatem vocatos qui accedunt ad (1153D)Christum. Monet etiam nullatenus observandos dies, et menses, et annos. Colossensibus autem scribens, magna voce clamabat, umbram fuisse observationes antiquas. Quapropter, inquit, nullus vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte festivitatis, aut in initio mensis, aut in sabbato, quae sunt umbra futuri (Coloss. II, 16). Et ad Hebraeos idem apostolus dicit: Mutato enim sacerdotio, necessario legis mutatio fuit (Heb. VII, 12). Igitur nec Apostolus, nec Evangelia accedentibus ad praedicationem jugum servitutis imposuerunt, sed festivitatem Paschae et alias celebritates honorandas esse dixerunt. Quapropter quoniam diligunt homines hujusmodi celebritates, eo quod in eis a laboribus requiescunt, singuli per provincias, sicuti voluerunt, memoriam salutaris passionis antiquitus (1154A)ex quadam consuetudine celebrabant. Non enim hoc Salvator aut nostri Apostoli lege praedicaverunt, nec poenam, aut supplicium, aut maledictum, sicut lex Mosaica Judaeis, nobis Evangelia aut apostoli sunt minati; sed solummodo in derogationem Judaeorum, quoniam in festivitatibus homicidium commiserunt, in tempore Azymorum Salvatorem passum in Evangeliis est relatum. Intentio namque fuit apostolorum non de diebus sancire festivitatem, sed conversationem rectam et Dei praedicare culturam. Mihi ergo videtur quia, sicut multa alia per provincias ad consuetudinem venerunt, sic et Paschae festivitas tradita est, eo quod nullus apostolorum aliquid hinc sanxisset. Nam plurimi circa minorem Asiam antiquitus quartumdecimum diem observabant, (1154B)non respicientes sabbati diem. Et hoc facientes, non tamen segregabantur ab illis qui aliter celebrabant, donec Romanae Ecclesiae Victor episcopus excommunicationem Quartodecimanis misisset in Asiam. Quo facto Irenaeus Lugdunensis, Gallicanus episcopus, Victorem epistola sua culpavit, dicens etiam veteres ita celebrasse; et quia Polycarpus Smyrnae civitatis episcopus, qui postea sub Gordiano principe martyrio coronatus est, Aniceto episcopo Romano communicaverit: nihil discernens de paschali festivitate, cum ipse Quartodecimanus esset, sicut Eusebius in quinto Ecclesiasticae Historiae libro docet. Quidam igitur, sicuti dixi, in Asia minore quartumdecimum observabant diem. Quidam vero etiam circa orientales partes sabbatum custodiebant, (1154C)dissonabant autem circa mensem. Nam alii Judaeos, licet integritatem non servarent, sequendos esse in sacra festivitate dicebant; alii vero post aequinoctium celebrabant, declinantes sequi Judaeos, et dicentes quia dum sol esset in Ariete, Pascha celebrari deberet. Secundum Antiochenos autem Xanthico mense, secundum Romanos Aprili. Et hoc faciendum non sequendo modernos Judaeos, qui per omnia errare noscuntur, sed magis antiquos et Josephum. Sic enim ille in tertio Antiquitatis libro conscripsit. His itaque contendentibus omnes Occidentales usque ad Oceanum, post aequinoctium ex antiqua traditione Pascha celebrasse comperimus, nec aliquando habuisse discordiam. Non enim, sicuti quidam dicunt, celebratum sub Constantino concilium festivitatem (1154D)Paschae mutavit. Nam ipse Constantinus discordantibus scribens, monet ut isti, cum pauci essent, imitarentur plures. Cujus epistolae partem ponere non omisi. Sic enim post alia dixit: Est enim ordo decorus, quem omnes Ecclesiae in universo orbe apud Occidentem, et Meridiem, et Arcturum, positae servare noscuntur, nec non etiam quidam Orientalium. Quapropter in praesenti bene se habere omnes aestimaverunt, et ego ipse vestrae quoque sapientiae placere promisi, ut quod in Romana civitate, Italia, et Africa, et universa Aegypto, Hispania, Galliis, Britanniis, Libya, tota Hellade, Asia dioecesi Ponti, et Cilicia, libenter sub una concordia custoditur, hoc etiam sapientia vestra suscipiat: considerantes non solum multitudinem praedictorum locorum et (1155A)Ecclesiarum numerum, sed etiam quia hoc maxime debetis omnes communiter celebrare quod ratio subtilis videtur exigere, nullam cum Judaeorum perjurio habere communionem. Talia siquidem 348 Constantinus. Sed aiunt Quartodecimanis hanc observationem Joannem apostolum tradidisse. Alii vero Petrum et Paulum apostolos Romanis et Occidentalibus dicunt Paschae tradidisse solemnitatem. Sed nullus scriptam probationem horum habere dignoscitur. Quia vero ex consuetudine quadam per provincias celebratur Pascha, hinc aestimo quod nulla religio [ Vales., religionis secta] easdem videatur servare solemnitates. Nam cum unius sint fidei plurimi, tamen discordant circa Paschae legitima. Unde pauca dicenda sunt. Nam in ipsis jejuniis aliter apud alios (1155B)invenimus observari. Romani enim sex [ ed. Niv. et Frob., tres] ante Pascha septimanas, praeter sabbatum et dominicam, sub continuatione jejunant. Illyrici vero, et tota Hellas, Alexandria quoque, ante sex septimanas jejunant, eaque jejunia Quadragesimam vocant. Alii vero ante septem Paschae septimanas jejuniorum facere noscuntur initia, et tres tantummodo septimanas, hoc est, quinis diebus per intermissiones aliarum duarum septimanarum jejunantes; nihilominus Quadragesimam vocant. Unde miror, cum numerum ipsum non habeant, quomodo Quadragesimam vocent. Sed etiam ciborum abstinentiam non similem habent; nam alii omnino ab animantibus abstinent, alii ex animantibus pisces solummodo comedunt, quidam cum piscibus vescuntur (1155C)et volatilibus, dicentes haec secundum Moysen ex aqua habere substantiam. Alii vero etiam caulibus et ovis abstinere noscuntur; quidam sicco tantummodo pane vescuntur; alii neque hoc; alii usque ad nonam jejunantes horam sine discretione ciborum reficiuntur; et innumerae consuetudines apud diversos inveniuntur. Et quia nulla lectio ex hoc invenitur antiqua, puto apostolos singulorum hoc reliquisse sententiae, ut unusquisque operetur non timore, non necessitate, quod bonum est. Sed etiam circa celebritatem collectarum quaedam diversitas invenitur. Nam dum per Ecclesias in universo terrarum orbe constitutas, die sabbatorum per singulas hebdomadas sacrificia celebrentur, hoc in Alexandria et in Roma quadam prisca traditione non faciunt. Aegyptii (1155D)vero Alexandriae vicini et Thebaidis habitatores sabbato quidem collectas agunt, sed dominica, sicut moris est, sacramenta percipiunt; nam postquam fuerint epulati et cibis omnibus adimpleti, circa vesperam oblatione facta communicant. Rursus autem in Alexandria, quarta et sexta feria Scripturae leguntur; easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem. Origenes enim plurima in his diebus videtur exposuisse [ ed., edocuisse]. Qui dum sapiens esset magister, et consideraret quia impossibilitas Mosaicae legis ad litteram esset infirma, rationem Paschae ad modum contemplationis evexit: unum Pascha solummodo verum fieri dicens, quod Salvator celebravit adversus contrarias potestates, dum crucem susciperet, et hoc tropaeo uteretur (1156A)contra diabolum. In eadem Alexandria lectores et psalmi pronuntiatores indifferenter fiunt, sive catechumeni sive jam Christiani, dum omnes Ecclesiae jam fideles in his ordinibus haberi videantur. Ego quoque cognovi in Thessalia consuetudinem aliam: dum quidam clericus ante clericatum legitime duxisset uxorem, quia cum ea mixtus fuerat, abdicatus est, dum in Oriente cuncti spontanea voluntate, et non aliqua necessitate etiam episcopi semetipsos abstineant. Plurimi enim eorum etiam episcopatus tempore ex legitima uxore filios habuerunt. Hoc quoque in Thessalia servari cognovi, quoniam apud eos in diebus Paschae tantummodo baptizatur. Quapropter plurimi sine baptismate moriuntur. In Antiochia vero Syriae altare non ad orientem ecclesiae, (1156B)sed magis ad occidentem habent. In Hellade, Hierosolymis, et Thessalia, ad tempus vespertinum orationes similes Novatianis Constantinopoli degentibus agunt. In Caesarea Cappadociae et Cypro, die sabbati, et dominico circa vesperam cum lucernariis episcopi atque presbyteri Scripturas interpretantur. In Alexandria presbyter non facit sermonem. Et haec res initium accepit ex quo Arius Ecclesiam conturbavit. Romae sabbata universa jejunant. In Caesarea Cappadociae eos qui post baptisma delinquunt, a communione suspendunt, sicut Novatiani et Macedoniani in Hellesponto faciunt, et in Asia Quartodecimani. Novatiani circa Phrygiam binubos non recipiunt, Constantinopoli vero neque aperte recipiunt, neque palam removere noscuntur. In occidentalibus (1156C)vero partibus aperte recipiunt. SOCRATES, lib. V, cap. 21; edit. Christ. Vales., cap. 22, p. 282.

CAPUT XXXIX. De Pascha Montanistarum. Montani siquidem, quos Phrygas nominant, peregrinam quamdam adinventionem introducentes, secundum eam Pascha celebrant. Culpant enim eos qui cursum lunae requirunt, et dicunt solares tantummodo circulos sequendos. Et menses quidem singulos esse dierum triginta definiunt, et inchoare primum ab aequinoctio vernali, quod est secundum Romanos octavo calend. Aprilis. Tunc, inquiunt, duo magna luminaria facta sunt, quibus tempora et (1156D)anni manifestantur. Et hoc indicari, eo quod luna per octo annos cum sole concurrat, et ambo iidem novum habeant mensem. Eo quod octo annorum cursus lunae compleatur, et tanquam principium sit primi mensis, reputant praedictam diem in Scripturis quartamdecimam, et hanc esse dicunt octavo idus Aprilis, secundum quam semper celebrant Pascha, tamen si contigerit etiam concurrere Resurrectionis diem dominico die, alioqui dominica superveniente celebrant; scriptum est enim, inquiunt, a quartadecima usque ad vicesimam primam esse celebrandam. SOZOMEN., lib. VII, cap. 18, p. 733.

Apud Romanos in unoquoque anno semel psallunt Alleluia primo die Paschae, ita ut Romani velut pro juramento habeant ut hunc hymnum audire mereantur: (1157A)in qua Ecclesia neque episcopus, neque alter quisquam coram populo docet [ ms. Santheod., dicet]. Apud Alexandrinos hoc opinabile est, quia dum leguntur Evangelia, non surgit episcopus; quod apud alios nusquam fieri novi, ubi solus archidiaconus hanc lectionem legit; in aliis locis diaconi; in multis vero ecclesiis sacerdotes soli; Constantinopoli prima die Resurrectionis dominicae pontifex. SOZOMEN., lib. VII, cap. 19, p. 734. 349

CAPUT XL. De Arianorum divisione. Provenerunt enim etiam apud Arianos divisiones propter hujusmodi causam. Singulae videlicet eorum contentiones ad ineptos eos perduxere sermones. Cum enim in eorum Ecclesia credatur Deus Pater esse (1157B)Filii Verbi, ex hoc apud eos quaestio processit, si possibile sit, ut etiam antequam existeret Filius, Deus Pater vocari potuisset: quoniam Dei Verbum non ex Patre naturaliter, sed ex non existentibus substitisse credebant. Circa primum itaque capitulum errantes, rite de puro nomine in certamen illicitum irruerunt. Dorotheus etenim ab Antiochia vocatus ab eis, dicebat non posse Patrem esse, neque vocari, Filio non subsistente. Porro Marinus, quem a Thracia ante Dorotheum vocaverant, occasionem inveniens opportunam, Dorotheo enim erat adversus, respondit sermonem de hac quaestione contrarium. Et propterea sunt inter eos factae divisiones. Divisique propter hoc verbum, seorsum singuli solemnia celebrabant. Alii enim sequebantur Dorotheum, alii (1157C)vero Marinum: dicentes quippe Patrem semper esse Patrem, etiam Filio non exstante. Vocabantur enim isti Psathyriani, eo quod quidam Theoctistus, Syrus genere, Psatyropola, id est duplicia vendens, hanc propositionem valde defenderet. Hos quoque secutus est Selenas, Gothorum episcopus. Sed isti quoque paulo post separati sunt, cum Marinus cum Agapio discordiam habuisset, quem ipse episcopum fecerat Ephesi. Verum isti non propter religionem, sed propter praesulatum inimicitias inter se bellaque gesserunt. Gothi namque defendebant Agapium. Quamobrem plurimi clericorum eorum vanam gloriam fugientes, ad fidem consubstantialitatis utiliter accesserunt. Ariani siquidem triginta quinque annis divisi sunt inter alterutros, postea sub imperio Theodosii (1157D)junioris consulatu Plintae ( An. Dom. 419) ab haeresi Psathyrianorum recedentes, uniti sunt, veluti lege decernentes nunquam capitulum propter quod divisi fuerant memorare. Sed hoc apud Constantinopolim gestum est. Verum in aliis civitatibus sub divisione manserunt. Haec de Arianis. Verum nec Eunomiani sine divisione manserunt. Nam et ipse Eunomius dudum ab Eudoxio, qui eum Cyzici ordinavit episcopum, segregatus est occasione accepta, eo quod Aetium doctorem ejus expulsum suscipere noluisset. Reliqui vero ab eo per schismata diversa partiti sunt. Prius itaque Theophronius quidam Cappadox ab Eunomio versare contentiones edoctus, et aliquid de Aristotelis Categoriis, et Περὶ ἑρμηνείας intelligens, fecit libros (1158A)quos De Exercitio mentis attitulavit. Is ergo cum offendisset consectatores suos, tanquam recedens ab eis, expulsus est; et seorsum colligens de suo nomine haeresim dereliquit. In Constantinopoli vero quidam Eutychius, ex tepidissima quaestione ab Eunomianis divisus, hactenus collectas seorsum facit, vocanturque horum alii Eunomiatheophroniani, alii vero Eunomioeutychiani. Verumtamen isti baptisma corruperunt; non enim in Trinitate, sed in Christi morte baptizant. SOCRATES, lib. V, cap. 22 et 23. Edit. Christ. Vales. cap. 23 et 24, p. 291.

CAPUT XLI. De divisione Macedonianorum. Facta est igitur quodam tempore etiam inter Macedonianos divisio, cum Eutropius presbyter seorsum (1158B)colligeret, et nequaquam ei Carterius consentiret. Fuerunt forsitan et aliae divisiones haeresum, sed ego tanquam Constantinopolitanus, atque hic nutritus, quae mihi clariora visa sunt ea narrare curavi. SOCRATES, lib V, cap. 23, p. 293.

CAPUT XLII. De recessu Nili fluminis et rursus accessu. Ea si quidem tempestate dicunt Aegypti fluvium circa primum ascensum aquae post tergum recessisse. Quo facto, Aegyptii saeviebant, eo quod non sinerentur flumini sacrificia solemnia celebrare. Judex autem seditionem perspiciens concitari, nuntiavit imperatori. Verum imperator melius judicavit divinae fidei serviendum quam poculis Nili, et sacrilegia praeponere pietati: Nunquam, inquit, currat ille fluvius, (1158C)si magicis artibus et fluxu sanguinis undae polluendae sunt sacri Paradisi. Hoc acto, post paululum ita uberrime Nilus effusus est, ut etiam altius quam solebat fluctus spargeret. Cumque solitas complesset mensuras, et adhuc in culmen extolleretur, in terrorem nimium Aegyptii sunt redacti: metuentes ne et Alexandriam et Libyae partes forte destrueret. Tunc enim fertur paganos Alexandrinos in theatro clamasse, quia velut senex et delirus evanuisset Nilus. Quamobrem plurimi Aegyptiorum derogantes paternae religioni, ad Christianitatis jura conversi sunt. SOZOMEN., lib. VII, cap. 20, p. 736.

CAPUT XLIII. Quemadmodum caput Joannis Baptistae Constantinopolim fuerit deportatum. (1158D)Eodem tempore dicitur delatum Constantinopolim Joannis Baptistae caput, quod Herodias petiit ab Herode Tetrarcha. Fertur enim inventum caput a monachis Macedonianis, qui primum quidem Hierosolymis habitabant, postea vero Ciliciam migraverunt. Cum enim ante hoc imperium Mardonius major domus imperialis nuntiasset hoc imperatori, praecepit Valens caput sacrum Constantinopolim deportari. Qua jussione directi, et imponentes illud vehiculo deportabant. Cumque venissent ad locum qui vocatur Pantichium, est enim circa Chalcedonem, nequaquam poterat trahi vehiculum, licet multis plagis burdones affligerentur. Et cum hoc inopinabile videretur universis, et ipsi simul imperatori, sacrum hoc (1159A)caput recondiderunt in vico appellato Cosilai. Erat enim possessio ipsa Mardonii. Illo siquidem tempore aut Deo, aut ipso propheta monente, in hunc locum usque perductum est. Cumque postea Theodosius imperator has Baptistae 350 reliquias voluisset auferre, solam referunt exstitisse matronam virginem sacram, quae ejus custodiam capitis exhibebat. Cui dum saepius imperator non violenter, sed cum lacrymis supplicaret ut eum permitteret sua vota complere: haec putans quia sicut tempore Valentis, etiam tunc non pateretur ulterius Baptista portari, cessit. At imperator amplectens sua purpura thecam in qua caput Baptistae jacebat, eamque portans venit, et ante civitatem Constantinopolitanam recondidit in septimo milliario, ibique magnam et pulcherrimam (1159B)Deo aedificavit ecclesiam; crebroque deprecatus est matronam, promisitque dona gratissima si reconciliari vellet. Nec passa est, erat enim Macedoniana haeresi violata, licet presbyter Vincentius consectator ejus, qui prophetae sepulcrum aequaliter observabat, conversus fuisset, et catholicae communicasset Ecclesiae. Ferunt enim quia conjurationem habeant Macedoniani nunquam se a sua secta recedere. Verum is presbyter, dum ageretur de migratione sacri capitis, apud se definivit, quia si sequeretur Baptista imperatorem, et ipse communicaret ei. Quo facto, conversus est. SOZOMEN., lib. VII, cap. 21, p. 737.

CAPUT XLIV. Quemadmodum Flavianus Antiochenum solus acceperit episcopatum. (1159C) Igitur in Antiochia Meletii maximi successionem Flavianus accepit, qui cum Diodoro plurima pro ovibus certamina passus est. Voluerat enim Paulinus Ecclesiae suscipere praesulatum: sed pontificum restitit chorus, dicens non oportere eum qui Meletii consilium non receperat, post illius mortem in ejus sede consistere; sed eum potius qui plurimis laboribus effulgebat, et pro ovium cura pericula sustinuerat. Hoc factum Romanos et Aegyptios fecit infestos adversus Orientales. Sed neque morte Paulini inimicitiae sunt destructae. Nam et post illum, cum Evagrius ejus percepisset sedem, perstiterunt Flaviano vehementer infensi, licet Evagrius praeter ecclesiasticam regulam fuerit ordinatus. Solus enim Paulinus eum (1159D)instituerat, plurimas regulas praevaricatus ecclesiasticas. Non enim praecipiunt ut pro se qu libet ordinare possit, sed convocare universos provinciae sacerdotes, et praeter tres pontifices ordinationem fieri penitus interdicunt. Verumtamen nihil horum respicientes, Evagrii sunt amplexi communionem, et adversus Flavianum auditus principis commoverunt. Qui frequenter impulsus, deduxit eum ad urbem Constantinopolim, et Romam [ mss. et ed. V., Romae] proficisci praecepit. Porro Flavianus excusatione hiemis, et promissione facta, quia tempore opportuno pergeret Romam, tunc est reversus ad propria. Cumque Romani pontifices, non solum mirabilis Damasus, sed etiam post eum Siricius et Anastasius imperatori (1160A)vehementer insisterent, dicentes, quod tyrannos quidem proprios debellaret; qui vero Christi resisterent legibus, eos sineret impunitos; rursus eum evocans, Romam [ mss. et ed. V., Romae] proficisci cogebat. Tunc Flavianus sapientissimus digna fiducia usus ait: Siquidem fidem meam, o imperator, quasi non rectam accusant quidam, aut vitam dicunt sacerdotio non esse dignam, etiam ipsos accusatores habere judices non refuto, eorumque sententiam gratanter excipio. Si vero de sede et praesulatu contendunt, nec litigo, nec haec volentibus habere resulto; sed abscedo, et me ab episcopatu suspendo. Da igitur Antiochenam sedem cuicunque volueris, imperator. Hanc ejus fortitudinem sapientiamque miratus princeps, redire ad patriam, et commissam (1160B)sibi regere praecepit Ecclesiam. Post aliquantum tempus Romam [ mss. et ed. V., Romae] denuo veniens imperator, easdem ab episcopis patiebatur querelas, quasi Flaviani tyrannidem subdere noluisset. At ille speciem tyrannidis eos effari praecepit, dicens se esse Flavianum. Illis vero dicentibus, quia non possent cum imperatore contendere, monuit ut de caetero Ecclesiae concordiam haberent, deponerentque certamen, et stultas contentiones exstinguerent. Paulinus, inquit, olim est mortuus; Evagrius contra regulas ordinatus; orientales autem Ecclesiae praesulatum Flaviano deferentes, et Asia, Pontus, et Thracia, ejus communioni conjunctae sunt: omnis Illyricus illum novit per Orientem episcopis praesidere. His flexi monitionibus Hesperiae sacerdotes soluturos se (1160C)inimicitias promiserunt, et legatos mittendos ab eo se suscipere. Hoc agnoscens sacratissimus Flavianus, misit Romam [ mss. et ed. V., Romae] quosdam laude dignos episcopos, et Antiochenos presbyteros, atque diaconos, quibus praeerat Acacius Beroeae in omni terra pelagoque cantatus. Is cum aliis Romam [ mss. et ed. V., Romae] veniens, longamque sanans odii passionem, post decem et septem annos Ecclesiis restituit pacem. Quod agnoscentes Aegyptii, inimicitias exstinguentes, concordiam sunt amplexi. Tunc igitur Ecclesiae Romanae Innocentius, successor Anastasii, praesidebat, vir prudentia et intellectu decenter ornatus; Alexandrinae vero Theophilus. THEODORETUS, lib. V, cap. 23, p. 229.

CAPUT XLV. De Eugenio tyranno, et quemadmodum fuerit superatus. (1160D) Res itaque publica hoc tempore pro hujusmodi causa turbabatur in Occidentis partibus. Grammaticus quidam nomine Eugenius, litterarum Latinarum doctor, relinquens scholas suas, in palatio militabat. Eratque imperatoris antigraphus, et propter eloquentiam a multis honorabatur. Tunc ergo, ut fertur, non mediocriter cogitans, cooperatorem assumpsit Arbogasten, de minoribus Gallis ortum, militaris ordinis ducem, virum saevum et necibus praeparatum. Quo facto declinavit ad tyrannidem. Igitur uterque contra imperatorem Valentinianum necem machinabantur, cubicularios corrumpentes cunuchos. At illi (1161A)dormientem principem suffocarunt. Hoc Eugenius repente cognoscens, imperio potitur Hesperiae, agebatque quod tyranno poterat convenire. Haec audiens Theodosius imperator, rursus sollicitudinibus obstrictus, secunda certamina post Maximum praeparabat. Congregansque militarem virtutem, et Honorium filium designans imperatorem consulatu suo et Habundantii ( An. Dom. 393), decimo die Januarii 351 mensis, denuo ad partes Hesperias magno studio festinabat. SOCRATES, lib. V, cap. 24. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 293.

Interea eventum belli considerans, misit ad Thebaidam ad Joannem monachum, tunc praescientia clarum. Ad quem destinavit Eutropium eunuchum sibimet fidelissimum, ut aut eum, si vellet venire, (1161B)deduceret, aut nolentem de eventu belli requireret. At ille Joannem quidem deducere non praevaluit; sed mandatum retulit ejus, quia bello vinceret, et perimeret tyrannum, et post victoriam in Italia moreretur. SOZOMEN., lib. VII, cap. 22, pag. 740.

Relictis ergo Theodosius ambobus filiis in urbe Constantinopoli, cum pergeret contra Eugenium bellaturus, plurimi trans Istrum barbari sunt secuti, cum eo pugnaturi contra tyrannum; parvoque tempore cum manu maxima venit ad Gallias. Illic enim praeparabat bellum, ubi jam multa millia habebat exercitus. SOCRATES, lib. V, cap. 24; edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 294.

Cum igitur in quodam monte oratorium invenisset, ibi nocte Domino supplicabat, et circa galli cantum (1161C)sopore compressus, vidit in somnis quasi jaceret in campo, et astarent sibi duo quidam viri in vestibus albis et equis candidissimis residentes, eumque jubentes habere fiduciam, et diluculo armare milites ad victoriam; dicebantque se pro solatio destinatos. Quorum alter Joannem evangelistam, alter se Philippum dicebat apostolum. Hac visione comperta, nequaquam ab oratione cessavit, sed lacrymas uberiores effudit. Quae visio etiam alicui militi revelata est, et per diversos pervenit ad principem. At ille: Non propter me, inquit, haec iste vidit; sed ne quis crederet quia finxi quod ego vidi. Ideoque etiam isti monstratum est; nam primo mihi hoc Dominus communis ostendit. THEODORETUS, lib. V, cap. 24, p. 232.

Fit ergo congressio circa fluvium vocabulo Frigidum. (1161D)Igitur in parte qua Romani contra Romanos confligebant, bella erant aequalia. Unde vero barbari auxiliatores imperatoris, pars Eugenii potior esse videbatur. Imperator autem videns barbaros deperire, in maxima veniens aestuatione, prostravit semetipsum in terra, adjutorem invocans Deum, et petitione frustratus non est. Quidam enim Bacurius magister militum ejus repente sic confortatus est, ut cum primis ducibus concurreret ad eam partem qua barbari premebantur. Quo facto disrupit acies, et in fugam mox vertit inimicos. Fitque denuo ea hora miraculum; ventus enim vehementissimus inspirans, emissa jacula ab Eugenii partibus contra eos denuo revocabat, et a partibus imperatoris ad hostes cum magna fortitudine (1162A)deferebat. Tantum valuit imperatoris oratio. Hoc itaque modo dimicatione consumpta, tyrannus currens ad pedes imperatoris, exorabat promereri salutem. Qui circa pedes ejus a militibus capite sectus est. Haec gesta sunt septima decima die Septembris mensis, consulatu Arcadii tertio, et Honorii secundo ( An. Dom. 394). Arbogastes autem tantorum causa malorum, post duos congressionis dies, fuga lapsus, dum cognovisset quia vivere non posset, proprio gladio se peremit. SOCRATES, lib. V, cap. 24; edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 294.

CAPUT XLVI. De miraculis Donati pontificis in Beroea. Ea siquidem tempestate plurimi inter episcopos effulgebant, sicut Donatus Euroeae Epiri. De quo dum (1162B)provinciales miracula multa testentur, maximum tamen est quod de dracone gessit. Is enim circa pontem in via publica jacens, cibum habebat oves, capras, equos, et homines abripiens devorabat. Ad quam bestiam Donatus sine gladio, sine quolibet jaculo veniens, cum illa levasset caput, quasi voratura virum, tunc ille vexillum crucis ante faciem ejus digito designans in aere, in os ejus exspuit. Bestia vero sputum mox ore suo suscipiens, exspiravit. Quam, sicut audivi, octo paria boum in vicinum campum traxerunt; et misso igne combusta est, ne aerem fetore corrumperet. Hujus itaque Donati sepultura insignis est, ubi oratorium ex ejus nomine vocitatur, habens fontem aquarum quem ipse fer ur (1162C)orationibus invenisse. Nam dum esset locus inaquosus, et illic ex itinere aliquando venisset, aiunt quia fatigatis illis qui cum eo erant, orasset, et mox aquae inundatio prorupisset, et ex illo tempore hactenus permaneret. SOZOMEN., lib. VII, cap. 25; edit. Christ, Vales. cap. 26, p. 747.

CAPUT XLVII. De Theotimo Tomitano pontifice. Eo tempore Tomitanam et Scythiae Ecclesiam Theotimus gubernabat, vir in philosophia nutritus, cujus virtutem diligentes barbari trans Istrum habitantes, Deum Romanorum esse praedicabant. Divinarum quippe in eo rerum experimenta saepius perceperunt. Nam cum aliquo tempore iter faceret, illius terrae barbari occurrerunt ei. Et dum hi qui erant (1162D)circa eum terrore turbarentur, quasi continuo morituri, ex equo descendens oravit. Porro barbari neque eum, neque sequaces ejus, nec equos, de quibus descenderant, videntes, pertransierunt. Dum igitur crebro transeuntes Scythas, naturaliter feroces, epulis muneribusque mansuefaceret, quidam barbarus arbitratus eum esse locupletem, coepit insidiari, ut eum caperet, alligaret et traheret. Cum hoc jam praeparasset, et dexteram ad hoc haberet, ut eum jactu laquearet, manus in aere mox ligata, et barbarus ille invisibilibus vinculis est obstrictus. Tunc aliis pro eo rogantibus, supplicavit Deo Theotimus ut barbarus solveretur. SOZOMEN., lib. VII, cap. 25; edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 748.

CAPUT XLVIII. De Epiphanio Cyprio. (1163A) Eo quoque tempore fuit Epiphanius, Cypriorum episcopus, ad cujus sepulcrum hactenus daemones expelluntur. Is enim cum substantiam propriam necessitatem sustinentibus 352 erogasset, et multis quoque offerentibus ei pecunias manu largissima dispensaret, contigit ut pecuniis deficientibus oeconomus Ecclesiae murmuraret. Quo facto, assistens quidam in domo in qua manebat oeconomus, sacculum multarum pecuniarum dedit, et ita disparuit, ut nec qui dedit, nec qui misit agnosceretur. Quod factum omnes divinum esse judicaverunt. Aliud quoque ejus libet referre miraculum. Quidam pauperes volentes Epiphanium arte deludere, ut eis aliquid daret, dum (1163B)iter ageret, unus eorum supinum se prostravit in terra, alter stabat quasi mortuum deflens, nec habens unde eum sepelire potuisset. Epiphanius autem superveniens, oravit ut sub quiete dormiret, et sepulturae necessaria praebuit, simulque consolatus est flentem, dicens: Quiesce, fili, a lacrymis; non enim fletu resuscitari poterit. Est enim inevitabile quod evenit. Cumque discessisset Epiphanius, coepit ille pulsare socium, ut resurgeret. Et cum hoc semel et secundo fecisset, dicens: Surge, hodie de tuis laboribus epulemur, et ille penitus non sentiret, cognoscens vere mortuum, cucurrit ad Epiphanium flens, et petens ut ejus socium suscitaret. At ille consolatus est, ne graviter ferret quod evenerat. Non tamen defunctum denuo suscitavit. Hoc enim credo provide (1163C)gestum, ut non facile Dei ministri deludantur. Eo tempore fuit Aeas [ Vales., Ajax] et Zeno in Palaestinae Gaza philosophantes. Et Aeas fertur, cum pulcherrimam duxisset uxorem, ter cum ipsa solum concubuisse, et tres filios genuisse, postea vitam monachicam apprime esse sectatum. Zeno autem episcopus usque ad annorum centum habens aetatem, nunquam solemnibus minor fuit, aut quievit officiis. (1164A)SOZOMEN, lib. VII, cap. 26 et 27; edit. Christ. Vales. cap. 27 et 28, p. 749.

CAPUT XLIX. Quomodo Habacuc et Michaeae prophetarum corpora inventa sint. Non solum religionem haec tunc nobilitabant, sed etiam Habacuc et Michaeae prophetarum corpora, sicut audivi, hoc tempore sunt ostensa revelatione divina, cum Zebennus tunc Eleutheropolitanam gubernaret Ecclesiam, in vico qui prius vocabatur Ceila, in Berethasia praedio, quod distat ab urbe quasi stadiis decem. Circa hunc locum sepultura Michaeae fuit, quam nescientes quid dicerent provinciales, fidelium [ ed., Ofidelem] memoriam vocitabant. SOZOMEN., (1164B)lib. VII, cap. 28; edit. Christ. Vales. cap. 29, pag. 752.

CAPUT L. De fine Theodosii principis. Igitur Theodosius imperator, post laborem publicum corpore fatigatus, et sperans se ea aegritudine moriturum, potius de republica cogitabat, considerans quae solent hominibus provenire imperatore moriente. Filium itaque Honorium de Constantinopoli velociter evocavit, ordinare volens partes Hesperias. Cumque filius Mediolanum venisset, ex aegritudine relevatus, circum de victoria celebrabat. Et ante prandium quidem spectaculum quasi sanus exhibuit. Post prandium repente praegravatus est, et ad spectaculum (1164C)venire non potuit; filium tamen ludis adesse praecepit. Superveniente vero nocte defunctus est consulatu Olibrii et Probini ( An. Dom. 395), septima decima die Januarii mensis, anno primo ducentesimae nonagesimae quartae olympiadis. Vixit autem imperator Theodosius annos sexaginta, ex quibus sedecim imperavit. SOCRATES, lib. V, cap. 25; edit. Christ. Vales. cap. 26, p. 295.

LIBER DECIMUS. (1163)353

CAPUT PRIMUM. De successione Arcadii et Honorii. (1163C)

Defuncto igitur Theodosio, in ejus imperio filii (1163D)successerunt, Arcadius in Oriente, Honorius autem in Occidente. Hoc tempore in Romana Damasus praesidebat Ecclesia, in Alexandria Theophilus, Hierosolymis Joannes, Flavianus Antiochenam tenebat sedem, Constantinopolitanamque Nectarius. Igitur circa octavam diem Novembris mensis, eodem consulatu ( An. Dom. 395), corpus Theodosii delatum est cum solemni honore, et ab Arcadio filio sepulturae contraditur. Post paucos vero dies, id est vicesima septima ejusdem mensis, etiam exercitus qui cum imperatore Theodosio fuerat contra tyrannum, reversus est. Et dum imperator Arcadius secundum consuetudinem ad portas occurrisset exercitui remeanti, tunc milites Rufinum praefectum imperatoris peremerunt. (1164C)Erat enim suspectus, quasi tyrannidem posset assumere. Dicebatur autem quia Hunnos ipse in Romanorum provincias evocasset, qui tunc Armeniam et (1164D)partes Orientis valde vastabant. SOCRATES, lib. VI, cap. 1, p. 299.

CAPUT II. Quomodo Honorius ludum gladiatorum removerit. Honorius itaque suscipiens Occidentis imperium ludum gladiatorum, qui dudum Romae celebrabatur, hujusmodi causa removit. Quidam Tilemachius conversatione monastica pro hac causa ab Oriente venit ad Romam. Dumque nefandum illud spectaculum ageretur, etiam ipse intravit in stadium, et descendens nitebatur pugnantes inter se gladiis separare. Cumque spectatores adversus cum saevirent, et in effusione sanguinis grassarentur, provisorem pacis (1165A)lapidibus occiderunt. Hoc agnoscens mirabilis imperator, illum quidem inter victores martyres numeravit, nefandum vero spectaculum prorsus abscidit. THEODORETUS, lib. V, cap 26, p. 234.

CAPUT III. De morte Nectarii Constantinopolitani episcopi, et ordinatione actibusque Joannis. Pauco tempore transeunte, etiam Nectarius Constantinopolitanus episcopus defunctus est consulatu Caesarii et Attici ( An. Dom. 397), vicesima et septima die Septembris mensis. Mox ergo studia generantur in episcopatum, aliis alium ordinare cupientibus. Novissime vero placuit ut ab Antiochia Joannes evocaretur, Ecclesiae presbyter. Erat enim ejus doctrinae fama mirabilis. Intra paucum ergo tempus communi (1165B)decreto omnium clericorum et laicorum imperator Arcadius evocavit eum. Et propter dignitatem ordinis cum adessent ex imperiali jussione plurimi episcopi, etiam Theophilus venit Alexandrinus, qui studebat quidem Joanni detrahere, et Isidorum suum presbyterum ordinare. Diligebat enim eum, quoniam aliquando sustinuerat pro eo tale periculum. Cum imperator Theodosius adversus Maximum tyrannum decertaret, Theophilus 354 per Isidorum xenia misit imperatori, et duplices misit epistolas, mandans ut alias epistolas non vincenti daret, porro victori et munera et alias porrigeret litteras. Has cum Isidorus portasset, Romae veniens victoriam sustinebat; sed non diu latuit. Quidam enim lector rapiens epistolas, demonstravit imperatori. Quamobrem (1165C)Isidorus terrore comprehensus, in Alexandriam fugit, celare volens quod fuerat ei mandatum. Ob quam causam Isidorum Theophilus diligebat. Verum palatii judices praeposuere Joannem. Cumque multi Theophilum accusarent, libellos adversus eum pro diversis causis praesentibus episcopis obtulerunt. Tunc praepositus palatii, Eutropius nomine, sumens accusationes scriptas, ostendit Theophilo, dicens: Aut ordina Joannem, aut accusationes veniant ad examen. Hinc perterritus Theophilus, Joannem ordinavit episcopum. Qui suscepit episcopatum sexta decima die Februarii mensis, consulatu Honorii imperatoris et Eutychiani praefecti ( An. Dom. 398). Quia vero Joannes vir fuit omnino praeclarus, ex libris quos reliquit agnoscitur. Cujus vitam, genus, (1165D)conversationem, et quemadmodum sit depositus, et morte potius [ ed. V., posterius] honoratus, exponam. SOCRATES, lib. VI, cap. 2, p. 300.

Joannes itaque fuit Antiochenus, filius Secundi et Anthusae nobilium personarum, discipulus sophistae Libanii, et auditor Andragatii philosophi. Cumque se ad advocationem praepararet, considerans molestias litigantium injustumque vitae propositum, potius elegit quietem. Et hoc fecit aemulatus Evagrium, quoniam et ipse dum iisdem studiis esset usus, quietam magis secutus est vitam. Mox ergo mutato schemate pariter et incessu, divinis lectionibus incumbebat, et frequentius ad sanctam concurrebat ecclesiam. Haec agens persuasit etiam Theodoro (1166A)et Maximo, qui fuerant condiscipuli ejus apud sophistam Libanium, ut pomposam relinquerent vitam, et simplicem sequerentur. Quorum Theodorus postea episcopus Mopsuestenae ordinatur Ecclesiae, Maximus autem Seleuciae Isauriae. Tunc itaque isti fiunt discipuli in lectione divina Diodori atque Carterii, qui eodem tempore sacris monasteriis praesidebant. Sed Diodorus postea Tarsi ordinatus episcopus, multos conscripsit libros, sacras ad litteram intuens Scripturas. Porro Joannem degentem cum Basilio, tunc a Meletio factum diaconum, et postea Caesareae Cappadociae praesulem constitutum, Zeno episcopus ab Hierosolymis revertens, lectorem in ecclesia Antiochena constituit. In quo adhuc officio positus librum edidit contra Judaeos. Post paucum (1166B)vero tempus etiam diaconatum a Meletio promerens, de Sacerdotio alium fecit librum, aliosque plurimos explanavit. Postea vero, Meletio in Constantinopolitana urbe defuncto, recedens Joannes a Meletianis, et neque Paulino communicans, tribus annis continue sub quiete degebat. Postea vero, Paulino moriente, ab Evagrio ejus successore presbyter ordinatur. Ante episcopatum itaque hoc modo conversatus est. Fuit enim vir, ut aiunt, propter zelum castitatis severior, et amplius quam habebat a juventute sua, furori magis quam reverentiae se praebebat, et propter vitae rectitudinem incautus prospicere de futuris; propter simplicitatem vero, oris libertate profusus, apud colloquentes non mediocriter utebatur; docendo praecipuus erat, utilis ad corrigendos audientium mores; (1166C)in confabulatione vero arrogans a nescientibus putabatur. Cum ergo talis moribus esset, episcopatu suscepto, majori fastu quam debuerat utebatur, clericorum suorum corrigere vitam volens. Mox igitur in ipso initio, cum clericis asper videretur Ecclesiae, erat plurimis odiosus, et veluti furiosum universi declinabant. Compellebat enim eum ut omnes offenderet Serapio diaconus ejus, qui aliquando praesentibus clericis hunc protulit magna voce sermonem: Nunquam poteris, o episcope, hos corrigere, nisi uno baculo percusseris universos. Quo dicto majora contra eum odia concitata sunt. Non post multum vero tempus, plurimos clericorum pro diversis exemit causis. At illi conspirantes adversus eum, etiam derogationibus apud populos utebantur; quarum rerum faciebant maximam fidem, eo quod nec ullum (1166D)secum comedere pateretur, nec ipse ad alium invitatus accederet. Dicunt enim quidam propterea noluisse eum cum quoquam comedere, eo quod turpiter manducaret escasque perciperet; alii vero propter excellentem ciborum continentiam hoc eum facere praedicabant. SOCRATES, lib. VI, cap. 3, p. 301.

Ego tamen quodam viro veraci referente audivi, quia propter abstinentiam capite et stomacho saepe dolebat, et ideo prandiorum epulas evitabat. SOZOMEN., lib. VII, cap. 9, p. 769.

Porro populus propter sermones quos in ecclesia faciebat, diligebat eum, parvipendens accusatorum voces. Quales vero sint ejus libri, non oportet nunc (1167A)dici, quoniam legentibus poterunt indicari. Igitur cum clero tantummodo esset infensus, machinationes contra eum non omnino valuerunt. Dum vero etiam plurimos procerum objurgare coepisset, tunc invidia contra eum major accensa est. Et quidem plurima dicebantur, multa quoque faciebant audientibus fidem. SOCRATES, lib. VI, cap. 4, p. 304.

CAPUT IV. Quomodo Eutropius praepositus imperatoris fuerit interemptus. Ejus derogationibus dedit augmentum homilia contra Eutropium tunc prolata. Eutropius enim eunuchus praepositus imperatoris, et habens consulis dignitatem, volens in quibusdam ad ecclesiam refugientibus vindicare, studuit ab imperatoribus legem (1167B)poni jubentem ut nullus ad ecclesias confugeret, imo qui dudum refugerant, traherentur. Sed Dei secutum est repente judicium. Erat ergo proposita lex. Post paucos vero dies cum ipse Eutropius offendisset imperatorem, inter refugas erat apud ecclesiam. Episcopus vero, Eutropio sub altari jacente, nimioque percusso timore, residens super ambonem, ubi solebat prius consuete facere sermonem, homiliam increpatoriam fecit adversus eum. Unde plurimos magis offendebat, eo quod homini in infelicitate posito non solum miseratus non est, sed etiam nec objurgare desisteret. Igitur Eutropii, tunc consulatus dignitatem habentis, propter quaedam vitia caput imperator jussit auferri, et ex ordine consulum ejus nomen penitus abrogari ( An. Dom. 399). Quamobrem (1167C)Theodori solummodo, qui cum eo consul fuit, nomen 355 ascriptum est. Pro diversis igitur causis multos saepius fiducialiter objurgabat, et plurimis erat odiosus. Unde Theophilus, Alexandrinae civitatis episcopus, mox post ordinationem causas ejus dejectionis inquisivit, et quibusdam praesentibus de eo latenter obloquebatur, multis etiam longe positis scribebat. Contristabatur enim non solum pro fiducia Joannis, sed quia etiam Isidorum presbyterum suum, episcopum Constantinopoleos ordinare non valuit. SOCRATES, lib. VI, cap. 5, p. 304.

Sacerdotibus igitur Joannes episcopus supplicabat ut secundum ecclesiasticas viverent sanctiones, quas quicunque praevaricari praesumerent, eos ad templum prohibebat accedere. Dicebat enim quia nec deberent (1167D)frui honore sacerdotii qui eorum vitam contemnerent imitari. Non solum enim providentiam urbis Constantinopoleos habebat, sed etiam totius Thraciae, quae sex provinciis est divisa, et quae undecim administrationibus dispensatur. His legibus ordinabat etiam Ponticam regionem, quae totidem judicibus gubernari dignoscitur. Cumque cognovisset in Phoenice adhuc daemonibus sacrificia ministrari, electos monachos et imperialibus sanctionibus coarmatos adversus cultores destinavit idolorum: dans pecunias templorum destructoribus erogandas, non ex aerario publico, sed quas a fidelissimis mulieribus oblatas sponte percipiebat. THEODORETUS, lib. V, cap. 28, p. 235.

CAPUT V. De conversione Celticorum per Joannem. (1168A) Videns igitur etiam populum Celticorum Arianis retibus laqueatum, et cogitans de eorum capienda salute, consilium hujusmodi venationis invenit. Ejusdem namque linguae presbyteros, diaconos atque lectores fecit, et unam eis ecclesiam dedit. Qua occasione multos eorum cepit, dum et ipse frequenter illic iret, et per interpretem Celticum divinas lectiones exponeret. Haec ergo intra civitatem crebro faciens, et plurimos ejus gentis Arianorum ad apostolica dogmata revocavit. Apud Scythas autem quidam erant desiderium salutis habentes, quo non poterant pervenire. Quod Joannes agnoscens, quaesivit viros apostolico zelo ferventes, eosque direxit, et desiderantibus salutis gratiam ministravit. Ego autem etiam litteras (1168B)ejus legi ad Leontium Ancyrae praesulem, quibus indicavit Scythas fuisse conversos in nostra provincia. Et cognoscens in quibusdam vicis Marcionis crevisse languorem, scripsit ejus loci pastoribus ut eos pellerent. Insuper etiam principis pro hac causa proferri petiit sanctionem. [ Haec desunt in mss. codicibus et in ed. V. ] Quod igitur ecclesiarum curam in animo habuerit secundum divinum Apostolum, satis haec docuerint. [ Haec autem desunt in edit. Valesii ] Licet autem etiam aliunde illius libertatem intelligere. THEODORETUS, lib. V, cap. 30, p. 236.

CAPUT VI. De Gaina magistro militum ejusque rebellione. (1168C)Gainas quidam genere Celticus, consilio barbarus, studio tyrannico vehementer elatus, eo tempore cum esset magister militum, multos suae gentis, multos etiam Romanorum sub suo magisterio habens, terrorem plurimis, etiam ipsi principi, meditatione tyrannidis inferebat; eratque Arianus. Is ergo rogavit imperatorem ut intra civitatem ei unam daret ecclesiam. At ille eum se placare promisit. Tunc evocans Joannem, eique potentiam illius, meditatamque tyrannidem dicens, petebat ut data ecclesia ejus refrenaret intentionem. At ille virtute fortissimus: Noli, inquit, o imperator, haec promittere, neque sanctum canibus dare. Non enim potero Deo benedicentes expellere, et sanctum templum blasphemantibus injuste contradere. Neque hunc barbarum metuas, imperator; (1168D)sed ambos nos jube vocari, et sub silentio inter nos quae dicuntur audi. Ego namque linguam illius sic frenabo, ut non praesumat petere quae dari non expedit. Hoc audiens imperator gavisus est, et utrumque altera die vocavit. Tunc Gainas petitionem suam poscebat; Joannes contradicebat, dicens: Non licet imperatori pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere. Cumque responderet ille quia oratorium et ipse habere deberet, Joannes ait: Ubique tibi divina domus aperta est, et nullus te vetat orare. At ille: Sed ego, inquit, alterius sectae sum, et cum meis unum templum habere deposco. Multos enim pro Romana republica labores assumpsi, et non debeo in mea petitione contemni. Cui Joannes: Plurima, inquit, praemia, et quae transcendunt tua certamina, (1169A)percepisti, magister militum factus, consulari toga insuper exornatus. Et oportet te considerare qui dudum fueris, et qualis modo conspiciaris, et quae prisca paupertas, et quae moderna substantia; quibus vestibus utebaris antequam Istrum transisses, et quibus nunc uteris. Considera igitur quia pauci labores maxima tibi praemia contulerunt, et circa honorantem te non sis ingratus. His sermonibus tantus ille doctor obstruxit os Gainae, eumque compulit ut taceret. THEODORETUS, lib. V, cap. 32, p. 237.

Igitur dum Gainas adipisci desideraret imperium, qui dudum de sua fide apud beatam martyrem Eufemiam in Chalcedonia imperatori Arcadio promisisset, diversa consilia revolvebat, et in sua intentione semper instabat. Dumque per diem nihil in urbe Constantinopolitana (1169B)agere potuisset, machinatus est ut nocte barbaros mitteret qui palatium concremarent. Tunc enim aperte monstratum est quomodo Deus custodiat civitatem. Missis enim ab eo barbaris ad incendium atque praedas, angelorum turba apparuit, armatorum ingens corpus habentium. Illi vero putantes esse milites, abscesserunt. Cumque hoc Gainae fuisset nuntiatum, incredibile visum est. Noverat enim quia cunctus exercitus per civitates fuerat constitutus. Quapropter denuo futura nocte alios destinavit. Cumque idem ei renuntiatum fuisset (denuo enim angeli eamdem visionem barbaris ostendebant), novissime ipse egressus cum multitudine, miraculi sumpsit experimentum: arbitratus revera quia per diem quidem lateret exercitus, nocte vero pro ejus (1169C)custodia poneretur. Et ita, dum intra urbem nihil posset implere, egressus ad Thraciam, aperte hostilem monstravit intentionem. SOCRATES, lib. VI, cap. 6, p. 307.

Cum igitur aliquantum transisset tempus, diu meditatam tyrannidem Gainas patefecit. Collecto 356 namque exercitu, per Thracias universa vastabat. Hoc agnoscentes et judices et populi terrebantur; et neque repugnare illi quilibet praesumebat, neque apud eum legatione fungi, dum asperitatem barbaricam formidarent. Tunc ergo alios omnes tanquam metuentes relinquens imperator, Joanni viro sanctissimo onus legationis imposuit. At ille neque illius resultationis memor, neque inimicitiarum quae hinc exortae videbantur, alacriter est profectus ad Thracias. (1169D)At ille cognoscens legatum, ejusque fiduciam pro pietate sic licenter assumptam, occurrit ei longo itinere, ejusque dexteram suis oculis circumposuit; insuper etiam suos filios sacra ejus genua osculari praecepit. Hujus ergo virtutis Joannes fuit, ut etiam valde terribiles humiliari cogeret et timere. THEODORETUS, lib. V, cap. 32 et 33, p. 238.

CAPUT VII. De quaestione inter Aegyptios monachos exorta: An Deus corporeus sit, an incorporeus. Ea tempestate quaestio mota fuerat: utrum Deus corporeus esset, et hominis haberet schema; an certe incorporeus, et schemate humano omnimodis alienus. Ex qua quaestione contentiones et certamina plurima (1170A)surrexerunt, aliis hoc affirmantibus, aliud aliis: maxime tamen simplices monachorum corporeum et humanae formae Deum esse judicabant. Plurimi vero reprobantes illos, Deum incorporeum esse dicebant, et forma corporea segregatum. Cum quibus Theophilus quoque Alexandrinus consonabat episcopus, ita ut in ecclesia coram populo contra eos qui humanae formae Deum asseverant contenderet, et Deum incorporeum suo dogmate definiret. Haec agnoscentes Aegyptiorum monachi, venerunt Alexandriam, et seditionem contra Theophilum velut impium excitarunt, ita ut eum occidere niterentur. Hoc ille agnoscens cogitavit quemadmodum evitaret mortem. Quos sub blandimento suscipiens, haec eis locutus est: Sic, inquit, vos video sicut Dei vultum. Hoc (1170B)dicto monachos a suo impetu revocavit. At illi: Si vere, inquiunt, dicis, quia Dei vultus sic est sicut et noster, anathematiza libros Origenis. Ex ipsis enim quidam adversantur opinioni nostrae. Si enim hoc non feceris, quae impiorum et Deo rebellium sunt a nobis sine dubio sustinebis. Ego, inquit Theophilus, quae vobis placent facio, nolite in me saevire. Nam et ego inimicus sum librorum Origenis, et culpo suscipientes. Sic ergo monachos declinavit, et forsitan ideo haec quaestio hactenus est ablata. Post haec hujusmodi causa provenit. Aegypti monasteriis quatuor venerabiles praesidebant viri, Dioscorus, Ammonius, Eusebius, Euthymius germani, qui pro corporis magnitudine Longi vocabantur, sermone vitaque fulgentes, et propterea apud Alexandrinos egregii. Sed (1170C)etiam Theophilus eos honorabat episcopus. Quamobrem Dioscorum violenter tractum Hermopoleos fecit episcopum; duos autem eorum rogavit ut habitarent cum eo, et vix ut episcopus fieret impetravit, factosque clericos ecclesiae oeconomos instituit. Cumque illi aestuarent cur minus propositum suae conversationis implerent, et procedenti tempore viderent animas suas laedi, dum episcopus pecuniarum haberet vitam [ ed. Niv. et Frob., pecuniam haberet multam], et multum auri congregandi studium, repudiabant esse cum eo, et deserti potius habitaculum diligebant. Dumque ille nesciens eorum voluntatem, sibi eos adesse deposceret; postea videns quia eis potius ipse displiceret, iratus interminabatur eis. At illi hoc parvipendentes abscedunt. Porro Theophilus cum animo (1170D)fervens esset, nisus est ut viros illos qua posset arte vexaret. Et fratrem interim eorum Dioscorum habebat odiosum. Contristabatur enim, quia eos turba diligeret et coleret monachorum; et sciebat quia eis aliter nocere non posset, nisi monachos debellaret. Probaverat quoque quia, crebro cum eis habito sermone, faterentur incorporeum esse Deum, et non humanae formae, ne forte necessitate humanae formae humana quoque passio sequeretur. Et cum sic Theophilus saperet, tamen ut se vindicaret, quod bene prius praedicaverat, immutavit. Mittens enim in eremum, plurimos monachorum simplicium et spiritali exercitatione carentium est venatus: dicens non oportere sequi Dioscorum, neque fratres ejus, dicentes incorporeum esse Deum. Deus enim, (1171A)secundum divinam Scripturam, et oculos habet, et aures, et manus, et pedes, sicut et homines. Dioscorus autem ejusque sequaces, sequentes Origenem, dogma blasphemum introducunt, quasi Deus nec oculos, nec aures, nec manus habeat, neque pedes. Hac seductione monachorum plurimi sunt decepti, et seditio ferventissima suscitatur. Sed exercitati viri seducti non sunt, simplices autem ardore fidei repente contra fratres insurgunt. Et facta divisione alterutros impetebant. Theophili sequaces Origenistas et impios appellabant fratres; isti vero sequaces Theophili Humaniformianos vocabant. Ob quam rem orta immani seditione, Theophilus cum armatorum multitudine venit in Nitriam contra Dioscorum ejusque fratres. At illi vix fuga valuerunt declinare pericula. SOCRATES, (1171B)lib. VI, cap. 7, p. 309.

CAPUT VIII. Quomodo hymni nocturni a Joanne sunt incoepti. Cum haec in Aegypto fierent, Joannes Constantinopolitanus doctrina florebat, et apud cunctos favorabilis habebatur. Auxitque primus in nocturnis hymnis orationes ob hujusmodi causam. Ariani, sicut dictum est, foras civitatem collectas agebant. Sabbato autem atque dominica, intra portas et per porticus congregati, hymnos et antiphonas ex Ariano dogmate compositas decantabant. Et hoc maxima noctis parte facientes, diluculo cum ipsis antiphonis per mediam civitatem egressi portam, ad suam ecclesiam concurrebant. Cumque hoc crebro quasi ad vituperationem orthodoxorum facere non cessarent, frequenter enim (1171C)etiam hoc cantabant: Ubi sunt qui dicunt trina virtute unum? tunc Joannes metuens ne simplices hujusmodi cantibus traherentur, instituit suum populum ut et ipsi nocturnis occuparentur hymnis; quatenus et illorum obscuraretur opus, et fidelium professio 357 firmaretur. Studium ergo Joannis nimis utile, cum turba periculisque finitum est. Nam dum clariores hymni homousianorum noctibus apparerent (fecerat enim etiam cruces argenteas, quae cum cereis portabantur, expensas ad haec Eudoxia Augusta praebente), tunc Ariani zelo tracti, usque ad neces insurgunt. Una ergo nocte, congressione facta, petra in fronte percussus est Brison eunuchus Augustae, qui ad hymnos exercendos fuerat deputatus. Sed etiam quidam ex populo utriusque partis exstincti sunt. In (1171D)his motus imperator, prohibuit Arianos hymnos publice decantare. SOCRATES, lib. VI, cap. 8. Edit. Christ. Vales. cap. 7 et 8, p. 312.

CAPUT IX. Quod episcopo Ignatio angelorum Deum laudantium visio sit ostensa. Dicendum tamen est unde sumpsit initium ut in ecclesia antiphonae decantentur. Ignatius Antiochiae Syriae tertius post apostolum Petrum episcopus, qui etiam cum ipsis degebat apostolis, vidit angelorum visionem, quomodo per antiphonas sanctae Trinitati dicebant hymnos. Isque modum visionis Antiochenae tradidisse probatur Ecclesiae, et ex hoc ad cunctas transivit Ecclesias. SOCRATES, lib. VI, cap. 8, p. 313.

CAPUT X. De inimicis Joannis. (1172A) Fertur enim quoniam inter alia Joannes etiam pro Severiano, Gabalensi episcopo, odium Augustae conceperat. Is enim Severianus et Antiochus Ptolemaidis ambo eloquentissimi erant, et coram ecclesia docere praeparati. Veniens ergo prius Antiochus Constantinopolim, eloquentia promotus atque pecuniis ditatus, in suam reversus est civitatem. Pro cujus zelo Severianus postea venit, vidensque quod Joannes frequenter in ecclesia sermone facto mirabilis apparebat, cratque honorabilis apud multos proceres, et apud ipsum imperatorem, pariter et Augustam. Cumque Joannes perrexisset in Asiam, huic commendavit Ecclesiam. Credebat enim ejus blandimentis (1172B)quia eum revera diligeret. At ille magis se auditoribus commendabat. Quod dum Joannes audisset, Serapione nuntiante, zelatus est. Reversoque ab Asia Joanne, contigit, transeunte Severiano, ut studiose non assurgeret Serapio. At ille exasperatus clamavit: Si Serapio clericus mortuus fuerit, Christus inhumanatus non est. Ob quam rem accusatus a Serapione velut injuriosus et in Deum blasphemus, civitate pulsus est a Joanne. Quod Augusta cognoscens per familiares Severiani, mox eum a Chalcedone fecit revocari. Porro Joannes, multis rogantibus, eum videre refugiebat, donec in Apostolorum ecclesia ejus genibus poneret Augusta Theodosium filium suum, supplicans et saepe conjurans ut Severianum suo reconciliaret affectui. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 10, (1172C)p. 770.

Interea monachi ab eremo ad Constantinopolim veniunt cum Dioscoro et fratribus, cum quibus Isidorus, qui Theophili amicissimus dudum, ob hujusmodi causam postea fuerat inimicus. Petrus quidam archipresbyter Alexandrinae fuit Ecclesiae. Hunc Theophilus ab Ecclesia odio faciente projecit, culpans eum quasi mulierem quamdam Manichaeam, non primitus abrenuntiantem haeresim, in communionem sacram susceperit. Cumque Petrus diceret se eam jussu Theophili suscepisse, illo negante, Isidori testimonium Petrus implorabat, quia hoc actum non ignorasset episcopus. Eo tempore Isidorus Romae degebat, a Theophilo missus ad Damasum ut ei Flavianum Antiochiae reconciliaret episcopum. Verum (1172D)reversus Isidorus Petri responsionem veram esse firmavit, dicens quia mulier Manichaea cum episcopi fuisset jussione suscepta. Hinc accensus Theophilus, ambos expulit ab ecclesia. Ob hanc ergo causam Isidorus cum Dioscoro et reliquis [ ms. Lyr., fratribus] Constantinopolim venit, ut principi et Joanni ejus facta narraret. Haec Joannes agnoscens, honorabat principio viros, corumque fruebatur orationibus; communione vero sacra cum eis ante causae cognitionem participare non voluit. His ita gestis, pervenit ad Theophilum sermo falsus, quasi Joannes illis communicasset, et eis ferret auxilium. Parabatque ut non solum de Dioscoro et Isidoro semet ulcisceretur, sed etiam Joannem episcopatu deponeret. Misit ergo ad singularum episcopos civitatum epistolas, (1173A)celans intentionem suam, culpans tamen Origenis libros. Deinde Epiphanium Cypri fecit amicum, cum prius ejus fuerit inimicus, tanquam de Deo minus saperet, cumque formam hominis habere judicaret. Tunc ergo quasi ex poenitentia, ejus se professus est sequi sectam [ ms. Lyr., dicta]; egitque ut synodus episcoporum Cypri celebraretur, quatenus libri damnarentur Origenis. Porro Epiphanius, propter nimiam sui reverentiam atque simplicitatem circumventus, constituta synodo lectionem librorum Origenis interdixit; misitque litteras ad Joannem, monens ut se ab Origeniana lectione suspenderet; et synodo congregata, quae placuerant etiam ipse firmaret. Theophilus igitur famosissimum Epiphanium circumveniens, et agnoscens sua vota proficere, etiam ipse (1173B)collectis episcopis libros damnavit Origenis, qui pene ante ducentos defunctus erat annos: non quia hujusmodi haberet intentionem, sed studens Dioscoro ejusque nocere sequacibus [ mss., Dioscorum ejusque sequaces circumvenire]. Joannes autem parvipendens quae ab Epiphanio et Theophilo fuerant nuntiata, in doctrina ecclesiastica laborabat, et in ea quidem florebat: nihil tamen de his quae contra eum cogitabantur saepe curabat. Cumque Theophilus jam manifesto studere videretur ut Joannem episcopatu deponeret, tunc etiam inimici Joannis Theophilum sunt secuti; et multi clerici, multi procerum palatii tempus invenientes opportunum, nitebantur ut synodus Constantinopoli fieret contra Joannem. Et hoc tam per epistolas sibimet quam per verba mandabant. Auxit igitur odium Joanni causa Severiani et Antiochi (1173C)episcoporum, quae supra relata est. SOCRATES, lib. VI, cap. 9 et 10, p. 314.

CAPUT XI. Quomodo Epiphanius Cyprius Joanni fuerit inimicus. Post paucum vero tempus Epiphanius episcopus Constantinopolim venit, portans damnationem 358 librorum Origenis. Quibus non quidem ipsum Origenem excommunicatum decreverant, sed libris tantummodo derogaverant. Egressus ergo ad basilicam Sancti Joannis, milliario ab urbe septimo constitutam, et collecta ibidem celebrata ordinatoque diacono, rursus venit in civitatem, et invitationem quidem Joannis declinavit causa Theophili; in propria vero mansione habitare magis elegit. Et vocans (1173D)tunc praesentes episcopos, damnationem librorum Origenis legebat eis. Et quidam habentes Epiphanii reverentiam subscribebant; plurimi autem hoc facere recusabant. Quorum fuit etiam Theotimus Scythiae praesul, qui ita respondit: Ego, inquit, o Epiphani, neque ei qui dudum bene requievit injurias infero, neque rem blasphemam tentare praesumo, damnans ea quae priores nostri respuere noluerunt; proinde neque malam doctrinam in libris Origenis esse conspicio. Tunc proferens libros ejus [ ms. Santheod., ei] Origenis legit, et ecclesiasticas expositiones ostendit; ac postea procedens dicebat: Qui his contumelias inferunt nesciunt semetipsos. Haec ergo Theotimus, vitae rectitudine famosissimus, Epiphanio respondisse (1174A)fertur. Sed quoniam detractores plurimi subripientes, velut blasphemum respuunt Origenem, pauca de his dicere non videtur absurdum. Viles homines, et qui per semetipsos nequeunt apparere, vituperando meliores esse se aliquid conantur ostendere. Hoc passus est primo Methodius Lyciae Olympi civitatis episcopus; deinde Eustathius pauci praesul temporis, et post eum Apollinaris, novissime Theophilus. Isti derogabant Origeni, et alii [ ms. Santhcod., et aliter] ob aliam causam ad accusationem ejus accesserunt. Methodius igitur cum multum derogasset primitus Origeni, postea velut ex poenitentia miratus virum, in dialogo quem attitulavit Xenonem, sic ait: Sed quid amplius ego de illorum querimoniis factis contra Origenem loquor? Dum culpant eum pro quibus putant causis, (1174B)et nihil quasi male credentem de sancta Trinitate reperiunt, ostenduntur in eo magis pietatis et rectitudinis testimonia perhibere. Athanasius autem defensor Nicaeni concilii, libris propriis contra Arianos voce clara testem suae fidei hunc virum vocat, illius libros conjungens suis, et haec dicens: Mirabilis, inquit, et laboriosissimus Origenes hoc de Filio Dei nobis testimonium perhibens, ait, coaeternum eum asseverans Patri. Ignorant igitur semetipsos derogatores Origenis, etiam laudatorem ejus Athanasium blasphemantes. Haec de Origene dicta sufficiant. Nunc sequamur historiam. SOCRATES, lib. VI, cap. 11 et 12. Edit. Christ. Vales. cap. 12, et 13, p. 318.

CAPUT XII. Quomodo Joannes acceperit Epiphanium. (1174C)Joannes igitur Constantinopoleos indignatus non est cur absque regulis in ejus ecclesia ordinationem fecerit Epiphanius; sed tamen rogabat ut inter episcopos cum eo maneret. At ille nec manere se cum eo, nec orare respondit, nisi Dioscorum et qui cum eo erant urbe depelleret, et ipse in librorum Origenis damnationem subscriberet. Joanne haec facere differente, et dicente non oportere ante catholicam cognitionem aliquid facere petulanter, ad hoc consilium ab inimicis Joannis Epiphanius instigatur. Cum esset in Apostolorum ecclesia celebranda collectio, procedere faciunt Epiphanium, et coram omni populo Origenis damnare libros, et adjudicare Dioscorum ejusque sequaces, simul quoque derogare Joanni, velut eorum defensori. Haec Joanni nuntiantur. Altera (1174D)vero die dum jam venisset Epiphanius ad ecclesiam, haec per Serapionem verba mandavit: Contra regulas multa gessisti, o Epiphani! primum quidem, quia ordinationem fecisti in ecclesia sub meo jure constituta; deinde quia, me non jubente, in ea auctoritate propria sacra celebrasti; rursus quia invitatus excusasti, et nunc denuo in teipsum confidis. Quapropter observa ne turba nascatur in populo, et hujus rei periculum ipse suscipias. Haec dum audisset Epiphanius, ab ecclesia formidatus abscessit. Cumque reversurus esset ad Cyprum, ferunt quidam haec eum mandasse Joanni: Spero quia non morieris episcopus. At ille remandavit: Spero te ad tuam patriam non redire. Haec utrum vere dicta sint nescio; (1175A)ambo tamen hunc habuere finem. Nam nec Epiphanius vivus pervenit ad Cyprum, sed in navi defunctus est, et Joannes post paululum episcopatu depositus est. SOCRATES, lib. VI, cap. 13. Edit. Christ. Vales. cap. 14, p. 320.

CAPUT XIII. Cur Augusta gravius, et per quos Joanni facta sit inimica, et quomodo exsilio fuerit deportatus. Cumque Epiphanius discessisset, pervenit ad Joannem quoniam Eudoxia Augusta eum contra Joannem armasset; et hinc accensus, linguae ubertate sermonem fecit in populo cunctarum mulierum vituperatione plenum. Hunc sermonem populus omnis arripuit, quasi contra Augustam prolatus esset, et ita pervenit ad aures imperatoris. Quod Augusta (1175B)cognoscens, velut injuriam suam narravit imperatori: dicens illius magis esse contumeliam quae ejus uxori fiebat. Quamobrem gestum est ut Theophilus contra eum quam velociter synodum celebraret. Quod etiam Severianus simul agebat; erat enim adhuc inimicus. Inter haec Theophilus venit, multos simul episcoporum movens [ ed. V., monens]. Confluebant igitur plurimi Joannis inimici. Aderant etiam quos ab episcopatu removerat. Omnes ergo concorditer in Chalcedona convenerunt, ubi tunc erat episcopus Cyrinus, multa contra Joannem loquens, impium eum superbumque vocans. Episcopi vero delectabantur in talibus. Porro Maruthas Mesopotamenus episcopus, nolens Cyrini calcavit tunc pedem. At ille dolore constrictus, Constantinopolim cum episcopis (1175C)transire non potuit; alii vero sunt transvecti. SOCRATES, lib. VI, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 321.

Postea vero cum dolore laboraret ejus crus frequenter, est abscissum, quia putredo pene omne corpus ejus invaserat, et in pedem alium jam serpebat. Is ergo post paululum tempus est defunctus. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 16, p. 779.

Theophilo autem ab Alexandria venienti nullus occurrit, nec solemni honore potitus est; erat enim apertissimus inimicus. Sed Alexandrini nautae, qui tunc venerant cum frumentis, occurrentes, eum favorabiliter susceperunt. Cumque 359 venisset Constantinopolim, refutavit in ecclesiam introire; sed in una domo Augustarum vocabulo Placidiana tunc habitavit. (1175D)Hinc ergo coeperunt contra Joannem movere causas; et non jam de libris Origenis memoria ferebatur, sed has accusationes illicitas excitabant. His ita praeparatis, convenientes episcopi in suburbano Chalcedonensi quod Rufini nomine vocitatur, ubi est in honore Petri et Pauli apostolorum basilica constituta, evocaverunt Joannem, satisfacturum pro quibus accusabatur, jusseruntque ut cum eo venirent Serapion et Tigrius eunuchus presbyter, et Paulus lector; isti enim simul accusabantur. Cumque Joannes evocantes velut inimicos refutaret, universalem synodum fieri proclamavit. At illi nihil morati, quater eum evocaverunt. Qui cum noluisset accedere, sed synodum fieri proclamaret, damnaverunt cum: (1176A)in nullo culpantes, nisi quia vocatus noluit obedire. Dumque hoc fuisset circa vesperam nuntiatum, populus ad seditiones maximas excitatus est; et nocte concurrentes, eum trahi ab ecclesia non sinebant; sed clamabant ut apud majus concilium de eo agitaretur examen. Porro jussio principis imminebat, velociter eum ejici et exsilio deportari. Hoc agnoscens Joannes tertia damnationis die circa meridiem semetipsum, populo ignorante, contradidit. Cogitabat enim ne ulla propter ipsum seditio nasceretur. Et ille quidem exsilio ducebatur. In populo autem seditio importabilis est exorta, ita ut etiam multi inimicorum ejus misericordia moverentur: dicentes eum calumniam passum, quem paulo ante desiderabant videre depositum. Quamobrem clamabant omnes contra principem atque concilium sacerdotum, et (1176B)maxime contra Theophilum. Non enim ejus machinatio jam poterat latere, quae multis quidem indiciis apparebat; maxime quia Dioscoro ejusque fratribus mox post Joannis dejectionem communicaverat. Tunc igitur etiam Severianus in ecclesia docens, Joanni derogabat, dicens: Etsi in nullo alio vituperandus Joannes est, ejus tamen superbia crimen est damnationi sufficiens. Omnia namque peccata remittuntur hominibus, superbis autem Deus resistit (Jacobi IV, 6), sicut sanctae Scripturae docent. SOCRATES, lib. VI, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15 et 16, p. 322.

CAPUT XIV. Quomodo Joannes sit reversus, et denuo a calumniatoribus impetitus. (1176C) Orta igitur immensa seditione, populo discurrente, et ad ipsa regalia proclamante, Augusta permota rogavit imperatorem ut eum reverti praeciperet. Misso igitur tunc eunucho Bresone, etiam necessitas Joanni nolenti ut in civitatem ingrederetur imposita est. Eo siquidem remeante, cum multo ei honore ad ecclesiam plebs occurrit. Et mox ut Joannes ingressus est, rogabant ut in episcopali sede resideret, et populo orationem pacis impenderet. Quo refutante atque dicente quia hoc oporteret judicio fieri synodali, et eos qui damnaverant suam sententiam revocare, accendebantur [ ms. Theod., accedebant] omnes videre eum in loco proprio residentem, et verba doctoris audire. Qui licet diu tardaret, praevaluit tamen (1176D)populus, et eum in sede residere episcopali coegit, et consuete orationem praebere pacis. Coactus etiam sermonem fecit in populo. Haec causa aliam praebuit inimicis occasionem. Et primo quidem de Heraclidis ordinatione [ ms. Theod., ordine] contra eum movere dicebatur Theophilus quaestionem, ut Joannem hujus rei occasione deponeret. Verum Heraclides non aderat, judicabatur autem veluti praesens, quasi quosdam injuste caecidisset, catenisque vinctos misisset in pompam Ephesi per mediam civitatem. Cumque pars Joannis diceret auditorium debere juste constitui, Alexandrini contendebant ut Heraclidis accusatores susciperentur. Hinc ergo seditio et caedes inter Constantinopolitanum populum et Alexandrinum (1177A)vehemens est exorta. Ob quam rem plurimi vulnerati, pauci etiam mortui sunt. Haec videns Theophilus, repente diffugit in Alexandriam. Quod etiam alii fecerunt episcopi praeter paucos, qui personam Joannis amplectebantur. His ita gestis, reprehensibilis Theophilus est inventus. Cujus auxit invidiam, quod rursus Origenis libris incumberet. Qui dum ab aliquo fuisset interrogatus, quomodo ea quae abdicaverat rursus amplecteretur, ita respondit: Origenis libri similes sunt prato floribus universis pleno; quidquid ergo in eis bonum invenero, hoc decerpo; si quid vero mihi spinosum occurrerit, hoc quasi pungat omitto. Haec ergo Theophilus ait, non considerans Salomonis sapientissimi verba dicentis, quia verba sapientum sicut clavi et aculei (Eccle. XII, (1177B)11) sunt. Ob hanc ergo causam apud omnes Theophilus reprehensibilis videbatur. Porro Dioscorus Hermopoleos episcopus post paululum fugae Theophili mortuus est, claraque sepultus in basilica apud Illicem constituta, ubi propter Joannem synodus fuerat celebrata. SOCRATES, lib. VI, cap. 14 et 15. Edit. Christ. Vales. cap. 16, p. 324.

Missus ergo tunc Joannes in exsilium, ad orificium habitabat Ponti, quod vocatur Hieron. Cumque per noctem terraemotus civitatem regiam invasisset, legati matutino tempore mittebantur ad eum, rogantes ut velociter reverteretur ad civitatem, et orationibus suis pericula removeret. Sed et alii post illos, et rursus alii destinati sunt, ita ut legatis Bosphorus impleretur. Quod dum fidelissimus populus agnovisset, (1177C)fluctus Propontidis navibus est opertus. Omnes enim occurrerunt cereos et lampades accendentes pro reversione pastoris. THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 239.

Interea cum Theophilus navigio in Hierapolim advenisset, mortuo ejusdem civitatis episcopo, Nilamnionem monachum elegerunt cives. At ille cum crebro refutaret, ei Theophilus suadebat ne sacerdotium refugeret. Tum ille promisit [ ms. Lyr., respondit], dicens: Cras quod Domino placet implebitur. Altera vero die venientes ad cellam ejus cogebant eum. Tunc Nilamnion: Prius, inquit, oremus. Quod dum Theophilus laudasset, simul orabant. Nilamnion autem repente terminum vitae cum illa oratione suscepit. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 19, p. 784. 360

CAPUT XV. Qualiter Joannes tractaverit Augustam. (1177D) Joannes itaque doctrinis occupabatur, ordinavitque Serapionem Heracliae Thracensis episcopum. Unde contra eum majus odium excitatur. Post paululum namque haec contigisse noscuntur. Augustae Eudoxiae statua argentea constituta est in columna porphyretica, chlamyde circumamicta; eratque posita nec proxime, nec longe ab ecclesia Sophiae, quam plateae tantummodo dividebat iter. Illic ergo consuete lusus publicus occurrebat. Porro Joannes ad injuriam hoc arbitratus Ecclesiae, consueta fiducia rursus suam armavit linguam. Et cum oporteret principes supplicationis verbo deflectere, ut a tali (1178A)lusu recederetur, hoc non fecit; sed impetu sui usus eloquii, jubentes fieri talia lacerabat. Augusta vero rursus ad suam haec trahebat injuriam, et denuo praeparabat ut adversus eum synodus celebraretur episcoporum. Hoc sentiens Joannes, illam famosissimam in ecclesia protulit homiliam cujus initium est: Rursus Herodias vesanit, rursusque turbatur; denuo saltat, denuo caput Joannis in mensorio concupiscit accipere. Quod factum amplius ad iracundiam accendit Augustam. SOCRATES, lib. VI, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 17 et 18, p. 326.

CAPUT XVI. De insidiis quae Joanni fiebant. Interea quidam homo comprehensus est qui Joannem volebat occidere; traditusque ad supplicium (1178B)praefecto, a Joanne ne perimeretur ereptus est. Postea vero etiam Elpidii presbyteri servus, cursu in episcopum accedens, eum interimere nitebatur. Et dum a quodam teneretur, et ipsum repente percussit, simul et alium astantem, et tertium. Tunc clamore facto multis convenientibus, plurimos interemit, novissime tentus, et traditus est. Ex illo tempore Joannem populus custodiebat noctibus et diebus, ad ejus circumsedentes domum. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 21, p. 787.

CAPUT XVII. De secunda depositione Joannis, et de schismate facto propter eum. Post paululum vero aderant episcopi Leontius (1178C)Ancyrae Galatiae, Ammonius Laodiciae, Breson Thraciae Philippensis, Acacius Beroeae Syriae, et alii quidam. His praesentibus accusatores prisci denuo movebantur. Joannes itaque confidebat in talibus, rogans ut accusatio decenter flagitaretur. Cumque supervenisset festivitas natalis Salvatoris, imperator solemniter ad ecclesiam non occurrit; sed mandavit Joanni quia ei non communicaret, nisi criminibus prius exueretur. Cumque pro securitate Joannis accusatores ejus valde perterrerentur, praesentes episcopi nihil aliud requirebant, nisi quia post depositionem non servato decreto concilii resedisset in sede. Cumque ille responderet quia sexaginta quinque episcopi communicantes ei decrevissent, Leontius et alii reclamabant dicentes: Sed plurimi te, o (1178D)Joannes, deposuerant. Cumque denuo Joannes hanc regulam non orthodoxorum Ecclesiae, sed esse firmaret Arianorum; nam in Antiochia congregati pro damnatione fidei de consubstantialitate prolatae, odio Athanasii hanc regulam protulerunt, tunc illi non recta satisfactione condemnaverunt eum: non intelligentes quia, dum hac regula uterentur, Athanasium quoque deposuerunt. Haec acta sunt circa festivitatem paschae. Mandavitque imperator Joanni non se posse ad ecclesiam venire, quia eum duo concilia condemnassent. Vacabat ergo Joannes, et nequaquam in ecclesiam descendebat. Mox igitur omnes ei faventes ab ecclesia recedentes, Pascha quidem in thermis quae Constantinianae vocantur celebraverunt. Cum quibus plurimi episcoporum, presbyterorum, (1179A)et sacri ordinis clericorum commoti sunt; collectiones [ ms. Lyr., collectas] seorsum per loca diversa celebrantes: unde etiam Joannitae vocati sunt. Porro Joannes duobus mensibus nusquam processit, donec princeps eum duci juberet in exsilium. Et ille quidem tractus ab ecclesia, ducebatur. Quidam vero Joannitarum ea die ecclesiam incenderunt. Qua ardente flans ventus etiam basilicam senatus pariter comprehendit. Quod actum est vicesima die Januarii mensis, consulatu Honorii sexto et Aristenis ( An. Dom. 404). Ob quam rem Optatus praefectus urbis, dum paganus esset, odio Christianorum plurimos Joannitarum diversis tormentorum generibus laniavit. SOCRATES, lib. VI, cap. 16. Edit. Christ. Vales. cap. 18, p. 326.

CAPUT XVIII. De exsilio et morte Joannis. (1179B) Joannes igitur non solum e civitate pulsus est, sed etiam in quamdam parvulam civitatem atque desertam Armeniae Cucusum destinatus est. Inde rursus ad Pityuntem, ubi fines sunt Ponti imperiique Romani, quae loca crudelibus barbaris sunt vicina. Sed clemens Dominus non permisit victorem athletam per loca talia diu morari. THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 240.

Inter haec Innocentius Romanus antistes, audiens de Joanne, et moleste ferens, volensque generale celebrari concilium, scripsit Joanni et clero Constantinopoleos, quod non oporteret Joanni successorem (1179C)dari, nec ejus clerum alii parere pontifici, quas prolixitatis causa non transtuli. Aiunt enim Joannem, cum exsilio duceretur, per visionem cognovisse diem qua moriturus esset, ostensam sibi a Basilisco martyre in Comanis: ubi cum esset itinere fatigatus, dolorem capitis non ferens et ardorem solis, vitam languore finivit. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 26 et 28, p. 793 et 798.

Quarta decima die Septembris mensis, consulatu Honorii septimo et Theodosii secundo ( An. Dom. 407). SOCRATES, lib. VI, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 21, p. 329. 361

CAPUT XIX. Quomodo Illyricum et Occidens propter Joannem ab orientalibus se suspenderint episcopis. (1179D)Hujus igitur injustitiae causas abominati sunt praecipue Europae pontifices; ab eorum namque se suspenderunt communione; pariter omnes Illyrici ejus partis effecti sunt. Orientales autem plurimi quidem injustitiam declinaverunt; corpus tamen Ecclesiae dividere noluerunt. Verum moriente illo omnium doctore terrarum, non prius occidentales episcopi Aegyptiorum et Orientalium, Bosphorensium atque Thracensium sunt amplexi communionem, quam illius sacratissimi viri nomen inter praedecessores poneretur episcopos. Et Acacium quidem, qui post eum ordinatus est, nullo habuerunt sermone dignum. Atticum vero Arsatii successorem, legationem crebro mittentem, et pacis pignora postulantem, diptychis (1180A)scripto Joannis nomine, postea susceperunt. THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 240.

CAPUT XX. De ordinatione Arsatii Constantinopolitani et ejus odio propter Joannem. Transactis itaque diebus paucis, Arsatius Constantinopoleos ordinatur episcopus, Nectarii frater, valde longaevus, et ultra octoginta annorum habens, qui mansuetissime nimis regebat episcopatum. SOCRATES, lib. VI, cap, 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 328.

Cujus opinioni [ ms. et ed. V., opinio] derogavit postea, quod de Joannis amatoribus agebatur. Nam dum Arsatio communicare nollent, nec orationem habere communem; sed, sicuti dictum est, seorsum et per loca secreta ultima civitatis, sacra celebrarent, (1180B)haec ille renuntiavit imperatori. Cumque jussisset ut eos manu militari turbaret, lapidibus atque fustibus populum convertit in fugam. Nobiliores autem et proniores in amore Joannis redegit in carcerem. Porro milites, ut assolet, accepta fiducia, praedam circa mulierum ornamenta faciebant, zonas aureas, dextralia, monilia, lavatoria [ ms. Lyr. et ed. V., libatoria], annulos, diademata, et cum ipsis auribus earum auferentes inaures. Ob quam rem turba maxima et gemitus in civitate provenit. Nec sic tamen illi affectum deposuere Joannis; verum publice plurimi convenire nec in platea, nec in balneo praesumebant. Quibusdam etiam erat domi quoque manere periculosum, ita ut civitatem declinarent; multi siquidem viri plurimaeque mulieres nobili genere (1180C)procreatae, virginitate atque virtute vitae laudabiles, fugerunt. SOZOMEN. lib. VIII, cap. 23, p. 789.

Eo tempore etiam grando vehemens Constantinopoli et circa ejus suburbana descendit. Quod factum est consulatu eodem Honorii sexto et Aristenis ( An. Dom. 404), die tricesima Septembris mensis; quod dicebant Dei iracundia gestum, eo quod sine judicio Joannes fuerat condemnatus. Quibus verbis crementum dedit mors Augustae continuo subsecuta. Quarta namque die post grandinem est defuncta. SOCRATES, lib. VI, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 328.

Tunc enim et Cyrinus Chalcedonensis episcopus, qui Joannem crebro laceraverat, secto pede defunctus est. SOZOMEN. lib. VIII. cap. 16, p. 780.

Alii tamen dicebant Joannem hoc juste perpessum, (1180D)eo quod multas ecclesias Novatianorum, Quartodecimanorum et aliorum tulisset [ Ed. V., abstulisset] haereticorum. SOCRATES, lib. VI, cap. 17. Edit. Christ. Vales. cap. 19, p. 328.

CAPUT XXI. De Eutropio lectore, propter Joannem in carcerem conjecto. Eo siquidem tempore lector Eutropius est detentus, quasi et ipse in ecclesiam misisset ignem. Qui dum multa fuisset tormenta perpessus, redactus in carcerem, post paululum est defunctus. Quid autem de eo contigerit existimo esse memorandum. Quidam vidit in somnis astitisse altari virum pulchritudine et magnitudine decoratum, quasi in honore martyris (1181A)Stephani consistentem et quasi cogitantem, eo quod boni viri nusquam invenirentur, atque totam se circumire civitatem, et nisi Eutropium nullum penitus invenisse. Cumque is qui viderat evigilasset, somnium retulit fidelibus viris. Deinde requirens eos qui a praefecto comprehensi fuerant et verberibus macerati, invenit Eutropium, eique retulit visionem. At ille flens, orationem sibi dari ab eo qui viderat imploravit. Cumque diversos praefectus affligeret, nec personas incendii reperiret, etiam mulieres quasdam tenens suadebat ut episcopi communionem amplecterentur Arsatii, et multae quidem declinaverunt; Olympias autem injustum credens nequitiae satisfacere, dixit: Adjice mihi calumniatores, et violentias majores impone; mihi vero fas non est communicare, (1181B)et ea facere quae piis non licet perpetrare. Quam dum nequisset declinare praefectus ut communicaret Arsatio, tunc dimissam, et post paucum tentam, multo nudavit auro: hoc modo credens ejus frangi constantiam. Eo tempore Tigrius presbyter veste nudatus et dorso caesus, ita tensus est, ut pedum ejus ac manuum articuli solverentur. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 24, p. 791.

CAPUT XXII. De morte Arsatii et ordinatione pontificis Attici. Arsatius itaque, cum paucum vixisset tempus, defunctus est consulatu sequenti Stiliconis secundo et Anthemii [ An. Dom. 405], undecima die Novembris mensis. Quo moriente, de episcopatu Constantinopolitano magna coepit esse contentio. Et propterea cum (1181C)quatuor vacassent menses, sequenti consulatu Arcadii sexto et Probi [ An. Dom. 406], Atticus ordinatur episcopus, genere Armenius, habitu monachus, a juventute sua naturali sapientia decoratus. SOCRATES, lib. VI, cap. 18, p. 244. 362

CAPUT XXIII. De successione diversorum patriarcharum. Interea cum Siricius quinque annis Romanorum rexisset episcopatum, Anastasius ei successit. Post quem Innocentius pontificatus jura suscepit. Defunctus quoque est etiam Flavianus, non consentiens in damnatione Joannis. Flaviano moriente, Porphyrius Antiochenum suscepit episcopatum. Et quoniam plurimi contra Joannem consenserant, propterea in Constantinopolitana urbe multa divisio facta est, ita ut missas (1181D)apud semetipsos plurimi celebrarent, et scandala provenirent, quoniam propter gratiam Arsatii atque Porphyrii, nec non et Theophili Alexandrinae civitatis episcopi, dudum studio procerum posita lex fuerat, jubens omnes in ecclesiam convenire, et qui non communicarent procul expelli. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 24, p. 792.

CAPUT XXIV. De concussionibus quas barbari reipublicae inferebant. Eo tempore cum discordia sacerdotum etiam respublica magnis concussionibus turbabatur. Hunni namque transeuntes Istrum, Thraciam devastabant. Isauriae quoque latrones maxima multitudine congregata (1182A)usque ad Carenos et Phoeniciam venientes, urbes et vicos in medio positos depopulati sunt. Per idem tempus Stilicon magister armorum erat apud Honorium magna praeditus potestate, habebatque sub se Romanorum plurimos atque gentilium. Qui contractis inimicitiis cum Arcadii ducibus cogitabat congredi contra eos. Tunc ergo agens cum Honorio, Alaricum regem Gothorum fecit ordinari magistrum militum, et accessit adversus Illyricum, eique Jovium [ ms. Lyr., Jovianum] praefectum constituit, ut arma contra Romanos attolleret, ac provinciales Honorii subderet ditioni. Et cum Alaricus barbaros sub se constitutos et per Dalmatias habitantes congregasset, venit ad Epirum, ubi multo tempore commoratus, reversus est in Italiam: quia cum discedere voluisset, (1182B)Honorii litteris est detentus, sicut ipse confessus est. SOZOMEN., lib. VIII, cap. 25, p. 793.

CAPUT XXV. Quomodo Alexander Antiochenus episcopus discordantem populum ad unitatem revocaverit Ecclesiae. Ea tempestate Cyrillus Theophili consobrinus, Alexandrinum suscepit episcopatum. Hierosolymorum Ecclesiae praesidebat Joannes, vir mirabilis, successor Cyrilli; Antiochiae autem Alexander, vir sermone doctus, et virtutem ostendens magnis operibus. Is enim Porphyrio succedens, qui post Flavianum fuerat ordinatus, multa reliquit monimenta clementiae. Flavianus equidem sapientiae subtilitate florebat. Porro sacratissimus Alexander conversatione summoque philosophiae eloquio, et plurimis bonorum beneficiis (1182C)abundabat. Is namque etiam partem Eustathii (quam dudum Paulinus flectere non potuit, nec post illum Evagrius), precibus usus, caetero corpori copulavit, egitque festivitatem cujus similem nemo potuit aliquando videre. Nam dum omnes fideles sumpsisset sacerdotes simul et populos, venit ad locum ubi Eustathiani congregabantur, sumensque psallentes, et unum canticum sub quadam congruentia praedicantes, a porta ultima civitatis usque ad majorem ecclesiam totam plateam complevit hominibus, et ostendit fluvium rationalem, et ad instar fluminis decurrentis. Haec Judaei videntes, et Ariani, et parvae reliquiae paganorum, ingemuerunt, considerantes alios fluvios in mare Ecclesiae concurrentes. Is ergo pontifex Joannis magni vocabulum in (1182D)ecclesiasticis diptychis primus inseruit. THEODORETUS, lib. V, cap. 35, p. 241.

CAPUT XXVI. Quomodo corpus Joannis Constantinopolim fuerit revocatum. Hujus doctoris reliquiae sequenti tempore in regiam devectae sunt civitatem. Rursumque fidelissimus populus per pelagus, quasi per terram currens, undas Bosphori lampadibus et cereis obvelavit. Hunc ergo thesaurum illi civitati recondidit imperator. Qui sui avi et vocabulum sortitus est, et pietatem servat inviolabilem. Is in ejus loculo defigens oculos atque frontem, pro Arcadio et Eudoxia genitoribus supplicavit, ut ignoranter delinquentibus veniam (1183A)condonaret. Dudum enim mortui sunt ejus parentes, hunc orphanum relinquentes. Sed patrum et progenitorum Deus experimenta pupilli eum sentire non pertulit. Nam et pie nutriri fecit, et sine concussionis metu custodivit ejus imperium atque tyrannorum consilia refrenavit. THEODORETUS, lib. V, cap. 26, p. 242.

CAPUT XXVII. De laudibus Theodosii junioris. Is enim beneficiorum semper memor honorabat beneficii largitorem, habebatque participes hymnorum sorores, servantes conversatione virginitatem, et epulas [ Ed. Niv. et Frob., delicias] maximas judicantes sacrorum meditationes eloquiorum, thesaurum inadibilem [ Ed. Niv. et Frob., inauferibilem] (1183B)aestimantes manus egentium. Verum ipse princeps multis etiam aliis praeconiis adornatur, maxime vero clementia, mansuetudine, animi tranquillitate, nunquam recipiens tempestatem fide vera atque probabili; cujus indicium nos convenit ostendere manifestum. Quidam vir conversatione quidem monachica, sed asperior consilio, adiit imperatorem pro aliqua causa rogans. Cumque hoc crebro fecisset, nec ea pro quibus rogaverat impetrasset, eum ab ecclesiastica communione prohibuit, et imposita ei obligatione discessit. Verum fidelissimus imperator ad palatium reversus, tempore prandii astantibus pransoribus ait, non se sumpturum cibum nisi prius ejus vinculum solveretur. Ob 363 quam rem misit ad civitatis episcopum, rogans ut juberet ei qui ligaverat, (1183C)quatenus ejus vincula resolveret. Cumque dixisset episcopus non debere a quolibet obligationem recipere, et mandasset quia solutus esset, ille tamen ejus non suscepit solutionem, donec qui ligaverat multo labore requisitus, ei communionem quam prohibuerat reddidisset. Idolorum igitur templa, quae fuerant derelicta, a fundamentis evelli fecit, ut posteri neque vestigium erroris pristini reperirent. Hunc enim sensum etiam in sua lege conscripsit. Quando igitur Roilas, dux Scythiae, transivit Istrum, et cum innumero exercitu vehementer Thracias depopulatus est, ipsamque regiam civitatem obsidere se et subvertere minabatur, supernis jaculis atque fulminibus eum majestas divina percutiens, et ipsum et omnem simul concremavit exercitum. THEODORETUS, (1183D)lib. V, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 36 et 37, p. 242.

CAPUT XXVIII. De miraculis contra Persas gestis. Tale aliquid a Domino ejus consolatore etiam Parthico praelio gestum est. Nam cum illi Romanos vacare cognovissent, et civitates in confinio constitutas debellarent, pacisque pacta transcenderent, vastatis finibus nemo ferebat auxilium. Imperator namque de pace praesumens, duces et milites ad alia bella direxerat. Tunc ergo imbre vehementissimo et grandine deposita, ulterius eos Deus accedere non permisit, equorumque [ ed., eorum] ligavit cursum, ita ut viginti diebus totidem ambulare stadia non valerent. (1184A)Duces vero venientes, et congregantes exercitum, et in priori bello obsidentes urbem, imperatoris vocabulo nominatam, reprobi inventi sunt. Cum enim plus quam triginta diebus Gororanus rex praedictam undique obsideret civitatem, et multa machinamenta construeret, et turres contra muros civitatis excelsas aedificaret, solus Eunomius, sacratissimus ejus civitatis episcopus, restitit, et impetum moliminis eorum machinasque destruxit. Et licet duces nostri hostibus bellando cessissent, et obsessi cives resistere non auderent, iste solus pugnando sine vastatione servavit civitatem. Unus itaque partis hostilis vir dum consuete blasphemaret, et Rapsacis atque Sennacherib verba profunderet, et cum vesania minaretur sacrum se concrematurum templum, ille vir sacratissimus non (1184B)ferens hujus insaniam, jussit balistam [ ed. V., arcu balistam] poni juxta propugnaculum quod apostoli Thomae habebat vocabulum; et maximo in eam lapide coaptato, in nomine, inquit, ejus qui est blasphematus, lapidem tenso arcu dimittite. Tunc lapis dimissus veniens usque ad faciem nefandissime blasphemantis, vultum ejus valde corrupit, caput contrivit, cerebrumque in terram dispersit. Hoc dum dux exercitus cognovisset, qui se civitatem capturum esse minabatur, siluit, et rebus ipsis victum se esse professus est, et metuens quaesivit pacem. Sic ergo omnium rex fidelissimum hunc principem conservavit, cum et iste servitutem profiteatur, et competens offerat Domino ministerium. THEODORETUS, lib. V, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 243.

CAPUT XXIX. De successione pontificum. (1184C) Inter haec Innocentio mirabili Romanae urbis antistiti successit Bonifacius, Bonifacio Zozimus, Zozimo Coelestinus. Hierosolymis vero post Joannem Praylius suscepit Ecclesiae praesulatum. Verum in Antiochia post sacrum Alexandrum Theodotus castitatis speculum, Ecclesiae pontifex ordinatur, mansuetudine et puritate conversationis ornatus. Is enim cohortem Apollinaris sacris ovibus miscuit, rogans eos ut unirentur ovilibus. Ea siquidem tempestate Isdigerdis Persarum rex contra Ecclesias pro hujusmodi causa bella commovit. THEODORETUS, lib. V, cap. 37. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 244.

CAPUT XXX. De virtutibus Abdae apud Persas episcopi. (1184D) Abdas quidam erat episcopus plurimis virtutibus adornatus. Is non mediocriter usus zelo divino, pyrea, id est focum eorum, seu Vestam, destruxit. Pyrea namque pagani vocant templa in quibus ignem servant; Deum enim arbitrantur ignem. Hoc dum rex cognovisset a magis, evocavit Abdam; et primo quidem mansuete culpavit factum, praecipiens ut pyreum rursus aedificaret. Illo resistente, et se hoc nequaquam facere confirmante, universas se rex destructurum interminatur ecclesias; cujus interminationem terminus subsecutus est. Nam prius illum virum occidi praecipiens, destrui quoque ecclesias imperavit. Ego siquidem destructionem Vestae non reor opportune (1185A)commissam; neque enim sanctus Apostolus, dum venisset Athenas, et civitatem repletam idolis conspexisset, aras ab illis honoratas destruxit; sed ratione ignorantiam redarguit, et veritatis jura monstravit. Quia vero destructum templum reaedificare noluit, sed necem magis elegit, nimis admiror, et plurimis eum honorandum coronis existimo. Tale est enim ignem adorare, quale ejus aedificare templum. Hinc ergo sumens tempestas initium, saevissime atque ferociter circa pietatis alumnos intumuit, et triginta jugiter annis fluctuatio dira permansit, a magis veluti quibusdam procellis agitata. Magos enim appellant Persae eos qui elementa deificant. Quorum fabulas in alia conscriptione monstravimus, in qua horum interrogationibus dignas solutiones obtulimus. Gororanus (1185B)itaque, filius Isdigerdis, adepto post patris mortem imperio, etiam contra Christianam pietatem bella suscepit. Quas enim tormentorum species et suppliciorum adinventiones piis intulerit, non est facile nunc narrare. Aliorum namque manus excoriaverunt, aliorum dorsa, aliorum capita, a fronte inchoantes usque ad cervices nuda cute reliquerunt. Alios sectis per medium calamis nudos operientes, et ipsas sectiones calamorum carnibus aptantes, a capite usque ad pedes funibus stringentes, postea calamos ex eorum membris violenter trahebant; ut acutae sectiones calamorum dum trahebantur, eorum carnes secarent, 364 et tormento amarissimos dolores inferrent. Deinde fodientes lacus, et eos undique obturantes, soricum majorum greges in eis miserunt, eisque pabulum (1185C)athletas dederunt pietatis: ligantes manus eorum et pedes, ne possent a se bestias removere. Sed et alia tormenta saeviora nimis exercuerunt, habentes doctorem veritatis inimicum. Sed non potuerunt athletarum devincere fortitudinem. Sponte namque currebant, ut occasione hujus mortis incorruptibilis vitae dona perciperent. Duorum tamen aut trium memorabor, ut per hos reliquorum fortitudo monstretur. THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 245.

CAPUT XXXI. De Hormisda apud Persas nobilissimo confessore. Hormisdas quidam valde nobilis apud Persas erat, qui patrem praefectum habuerat. Hunc dum rex agnovisset esse Christianum, deduci fecit, et imperavit (1185D)ut salutarem negaret Deum. At ille: Nec justum, inquit, nec utile praecipis, imperator. Nam qui docetur ut Deum omnium facile contemnat ac deneget, facillime quoque spernit imperatorem, cum et ipse sit particeps naturae mortalis. Et si summo supplicio dignus est qui tua sceptra contempserit, imperator, multiplicibus tormentis subdendus est qui cunctorum negaverit Creatorem. At imperator cum debuisset mirari prudentiam, fortissimum divitiis et dignitate nudavit athletam, jussitque ut nudus traheret camelos exercitus. Cumque plurimi transissent dies, respiciens de superioribus imperator, vidit illum eminentissimum virum, solis radiis inflammatum, et pulveris squalore completum; patriaeque nobilitatis memor, (1186A)cum ad se jussit adduci, et ex lineis vestibus operiri. Deinde putans quia tam praecedenti afflicti one quam ejus miseratione molliretur: Vel nunc, inquit, illa obstinatione privatus, nega filium fabri. At ille Dei zelo completus, dirupit vestem et jactavit, dicens: Si propter hoc me putas a pietate recedere, habe donum cum impietate quam possides. Hanc ejus fortitudinem contemplatus, nudum eum a suo projecit imperio. THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 246.

CAPUT XXXII. De Sanne apud Persas confessore. Sannen [ ms. Santheod., Samin] quoque mille famulorum dominum resistentem sibimet, negare Creatorem (1186B)omnium non ferentem, requirens quisnam servorum ejus esset saevissimus, ei aliorum servorum tradidit dominatum; cui etiam ipsum quoque dominum servire praecepit, simul et ejus uxorem: per hoc putans propugnatorem se flectere veritatis. Sed spe sua deceptus est. Habebat enim ille domum in petra constructam. THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 247.

CAPUT XXXIII. De Benjamin Persico diacono ejusque martyrio. Benjamin etiam diaconum comprehendens, clausit in carcerem. Cumque duo transissent anni, supervenit legatarius Romanorum pro aliis causis acturus. Et dum haec cognovisset, postulavit a rege ut dimitteretur (1186C)diaconus. Porro rex jussit ut promitteret Benjamin quia nulli magorum doctrinam Christianam praedicare praesumeret, et dimitteretur exire. Tum legatarius quidem cu todire Benjamin quae rex praeceperat compromisit. Benjamin autem audiens monita legatarii: Impossibile est, inquit, non me participare lumen aliis, quod ipse percepi. Quanto enim supplicio dignus sit qui talentum abscondit, sacra Evangeliorum testatur historia. Sed rex horum tunc nihil agnoscens, jussit eum absolvi a vinculis. At ille praedicare nullatenus quiescebat; et capiens eos qui ignorantiae caligine tenebantur, intelligibili luci jugiter offerebat. Cumque transisset annus, regi gesta illius nuntiantur. Tunc deductum ad se, negare jussit quem adorabat Deum verum. Ille requisivit a rege, (1186D)dicens: Quo dignus honore est qui suum derelinquens regnum, invadere studuerit alienum? Cumque dixisset rex: Morte novissimoque supplicio, sapientissimus vir ille respondit: Quid ergo non juste patiatur homo qui factorem mundique creatorem, nutritorem ac salvatorem deserens, unum conservorum suorum deificare voluerit, et debitum illi cultum isti magis obtulerit? His sermonibus rex accensus, viginti calamos acui, et totidem unguibus digitorum ejus manuum atque pedum praecepit infigi. Cumque hoc supplicium ab eo derideri conspiceret, alium rursus calamum acutum in ejus femore, unde humana origo descendit, jussit immitti. Cumque crebro ejiceretur, et rursus induceretur, ineffabiles ei dolores operabantur. Post hoc vero supplicium impius atque (1187A)ferox virgam grossam, spinis undique plenam, per ejus meatum jussit induci, ut hoc modo spiritum fortissimus decertator emisisset. Sed et alia multa ab illis impiis sunt praesumpta. Nec tamen mirandum est quia illorum ferocitatem et impietatem longanimiter Deus omnium patiatur, quando ante imperium maximi Constantini quicunque fuerunt Romanorum imperatores, contra veritatis ministros [ ms. Lyr., praedicatores] vehementer insanierunt. Diocletianus namque Passionis salutaris die, in omni imperio Romanorum destruxit ecclesias. Sed novem transactis annis istae quidem denuo floruerunt, et multiplicem magnitudinem ac pulchritudinem susceperunt. Ille vero post rabiem suae impietatis exstinctus est. Nam et bella hujusmodi futura Dominus praedixit, et Ecclesiae (1187B)victoriam praedicavit. Nos tamen ipsae quoque res edocent quia plus nobis utilia sunt bella quam pax: quia pax delicatos nos facit, remissos et timidos; porro bellum et mentem acuit, et praesentia tanquam transeuntia contemnere persuadet. Sed haec quidem etiam in alio opere crebrius enarravimus. THEODORETUS, lib. V, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 247. 365

CAPUT XXXIV. De Theodoro Antiocheno episcopo, et Theodoro Mopsuesteno pontifice. Illo quoque tempore quo sacratissimus Theodotus Antiochenam regebat Ecclesiam, Theodorus Mopsuestiae quidem episcopus, sed totius doctor Ecclesiae, dum contra universam cohortem haereticorum fortiter dimicasset, terminum vitae sortitus est. Is enim (1187C)Diodori quidem magni doctrina potitus est. Joannis vero sacratissimi fuit socius atque cooperator. Communiter enim Diodori pocula spiritalia sunt adepti; qui sex et triginta annis mansit in praesulatu, et contra Arii Eunomiique acies fortissime praeliatus est, insidiasque latronis Apollinaris exstinxit, optimaque (1188A)pascua divinis ovibus praeparavit. Cujus frater Polychronius Apamienam rexit Ecclesiam, et gratia sermonis et claritate conversationis ornatus. THEODORETUS, lib. V cap. 39. Edit. Christ. Vales. cap. 40, p. 248.

CAPUT XXXV. De fine imperatoris Arcadii. Non multo post tempore quam Joannes defunctus est, moritur et Arcadius imperator, vir mitis et quietus, et circa finem vitae pro hujusmodi causa venerabilis aestimatur. In urbe Constantinopoli domus est maxima habens cognomen Cariae, id est nucis. Est enim in ejus domus vestibulo arbor nucis in qua sermo est, eo quod fuerit appensus martyr Acacius et defunctus. Ob quam rem etiam oratorium illic est (1188B)aedificatum. Hunc Arcadius videre volens, ad orationem venit, votoque completo revertebatur. Proinde cuncti circa oratorium habitantes, volentes imperatorem videre currebant, et alii quidem foras domum praecesserant, ut melius aspectum principis et ordinem viderent obsequii; alii vero sequebantur. Dumque omnes cum mulieribus atque filiis, simul et mancipiis extra domum fuissent egressi, repente maxima domus oratorio cohaerens subito tota corruit, clamorque cum admiratione secutus est, quoniam oratio principis tantos homines a ruinae imminentis periculo liberasset. Arcadius itaque, relicto annorum octo filio Theodosio, de quo jam complura sunt narrata, defunctus est consulatu Bassi et Philippi ( An. Dom. 408), prima die Maii mensis, anno secundo (1188C)ducentesimae nonagesimae septimae olympiadis. Is ergo cum patre quidem Theodosio tredecim regnavit annis, post mortem vero patris quatuordecim. Vixit annis triginta et uno. SOCRATES, lib. VI, cap. 21. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 332.

LIBER UNDECIMUS. 366

CAPUT PRIMUM. Quia Theodosii junioris imperium praefectus regebat Anthemius. (1187C)

Arcadio igitur imperatore defuncto, Honorius (1187D)quidem ejus frater partes regebat Hesperias; orientales autem provinciae sub ditione manebant Theodosii junioris, cum esset annorum octo, Anthemio praefecto omnia disponente. Erat enim iste nepos Philippi, qui Paulum episcopum sub Constantio ab Ecclesia expulerat et Macedonium introduxerat. Is enim muro maximo urbem Constantinopolim circumdedit. Qui vir sapientissimus inter illius temporis homines et putabatur, et erat, et nihil inconsulte faciebat, sed cum multorum consilio quae erant agenda tractabat, et maxime sophistae Troilo se credebat. SOCRATES, lib. VII, cap. 1, p. 338.

CAPUT II. De Attico episcopo ejusque moribus. Imperatore igitur octo annos agente, tertium annum (1188C)Atticus habebat episcopatum [ ms. Lyr., in pontificatu], vir clarus et eruditus, venerabilis atque prudens. Unde etiam ecclesias sub eo magnum sumere contigit incrementum. Non enim solis propriae (1188D)fidei personis munificus erat, sed etiam haereticis miraculum suae sapientiae demonstrabat; quos fatigare quidem nolebat. Cum vero eos terrere tentasset, denuo mansuetudinem ostendebat; et inter haec non negligebat eloquium. Laborabat enim circa veterum lectiones, noctibus eis incumbens. Quapropter non eum movebant philosophicae aut sophisticae lectiones: erat enim et confabulantibus gratus, et cum tristibus moestus, et absolute secundum Apostolum omnibus omnia factus est (I Cor. IX, 22). Primo quidem cum presbyter esset, et libros faciebat et meditatos coram ecclesia recitabat. Postea vero etiam fiduciam cum labore sortitus, sub oculis doctrinam laudabilem [ mss., mirabilem] proferebat. Non tamen tales erant ejus sermones ut etiam ab auditoribus scripturae traderentur. Quae vero ejus temporibus (1189A)memoranda provenerint enarrabo. SOCRATES, lib. VII, cap. 2, p. 339.

CAPUT III. De Theodosio episcopo Synnadae, et quemadmodum illic Macedoniani conversi sunt. In Synnada Pacatianae Phrygiae civitate Theodosius quidam erat episcopus, et Macedonianos, cum illic plures essent, insequebatur; et non solum eos e civitate, sed etiam ab agris nimia crudelitate pellebat, dum orthodoxorum Ecclesia persecutiones inferre non soleat. Quod ille non zelo rectae fidei, sed pro pecuniarum amore faciebat. Contra quos universos tam clericos quam judices provinciales armabat, et praecipue Agapitum eorum turbabat episcopum. Cumque judices provinciae ad inferenda tormenta sibi (1189B)sufficere non putaret, Constantinopolim est profectus ut praefectorum solatia mereretur. Ibique posito Theodosio propter hujusmodi 367 causam, Agapitus Macedonianorum episcopus ad meliorem se contulit partem; habitoque tractatu cum omni clero, et evocans totum populum sibimet subjacentem, suasit eis ut consubstantialitatis susciperent fidem. Hoc facto, repente cum maxima multitudine, et magis cum omni, ut ita dixerim, civitate ad orthodoxorum ecclesiam venit, et, oratione facta, sedem in qua Theodosius praesidere solebat, obtinuit. Tunc uniens populos, et de caetero fidem consubstantialitatis docens, Ecclesiam tenuit Synnadensem. His ita gestis, non post multum temporis Theodosius cum praefectianorum venit auxilio, et nihil sciens horum quae fuerant (1189C)gesta, ad ecclesiam properavit. Ex qua ab omnibus expulsus, rursus Constantinopolim remeavit, et apud episcopum Atticum, quae fuerant contra eum gesta deposuit, quemadmodum irrationabiliter episcopatu fuisset expulsus. Atticus autem cognoscens utilem causam Ecclesiae provenisse, Theodosium quidem verbo consolatus est, ut patienter ferret: praeponens autem causis personalibus generalem utilitatem, scripsit Agapito ut teneret episcopatum, nihilque de inimicitiis Theodosii cogitaret. SOCRATES, lib. VII, cap. 3, p. 339.

CAPUT IV. Quomodo Judaeus paralyticus per baptisma sit curatus. Hoc igitur unum est rerum utilium quae Attici temporibus in Ecclesia provenerunt. Sed neque miraculorum (1189D)aut sanitatum his defuit causa temporibus. Quidam namque Judaeus cum paralyticus esset, plurimis annis in lecto jacebat. Cumque omnis medicina ei fuisset exhibita, et cunctorum Judaeorum nihil oratio praevaleret, novissime ad baptismatis Christiani gratiam confugit, huic soli veritatis medicamini se committens. Hoc velociter episcopo Attico nuntiatur. Quem catechumenum factum, et spem Christi promittens, deportari cum lecto [ ms. Lyr., eum in lecto] praecepit ad baptismum. Verum Judaeus paralyticus baptismum vera fide suscipiens, cum de fonte fuisset levatus, aegritudine repente privatus est, et de caetero sanus fuit. Hanc igitur curam virtus Christi etiam nostris temporibus demonstravit. Qua (1190A)causa plurimi paganorum credentes baptizati sunt. Judaeos autem, licet signa quaerentes, haec tamen non provocaverunt ad fidem. His ita apud Christianos gestis, plurimi parvipendentes, in sua nequitia [ ms. Lyr., malitia] permanserunt. Et non solum ludaei tantis prodigiis resultabant, sed etiam sequaces eorum similia sapuisse convicti sunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 4, p. 341.

CAPUT V. De Sabbatio haeresiarcha ejusque sequacibus. Sabbatius itaque, cujus dudum fecimus mentionem, nolens in suo ordine permanere presbyteratus, desiderabat episcopatum. Eisdemque temporibus recessit ab Ecclesia Novatianorum, occasionem habens quasi propter observationem Paschae Judaici. Faciebatque (1190B)collectas contra Sisinnium suum episcopum in loco civitatis qui Xerolophus ( id est, collis aridus ) appellatur, in Arcadii foro. Illic enim rem commisit valde periculosam. Die namque festivitatis in evangelica lectione, ubi scriptum est (Marc. XIV, 1): Erat enim Pascha Judaeorum, verba quae nusquam scripta neque audita sunt praesumpsit adjicere, id est: Maledictus qui praeter azymas celebraverit Pascha. Hoc auditum percurrit in populum, et simplices decepti Novatianorum laicorum convenerunt ad illum. Quod tamen malum non remansit inultum; sed in finem pessima ejus falsitas est conversa. Post paululum enim dum ad quamdam festivitatem multi concurrerent ut vigilias solite celebrarent, formido subito daemoniaca irruit super eos, quasi Sisinnius eorum episcopus (1190C)veniret cum maxima multitudine. Factaque turba, quippe nocte et in angustiae loco comperti, semetipsos contriverunt, ita ut ultra septuaginta homines morerentur. Hoc factum plurimos a Sabbatianorum secta prohibuit, quidam vero in ejus rusticitate permanserunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 5, p. 341.

CAPUT VI. De morte Dorothei Arianorum episcopi, et ordinatione Barbae, et quae sub eo sint gesta. Eo tempore Dorotheus Arianorum praesul, quem ab Antiochia Constantinopolim transtulerunt, cum centum et novemdecim vixisset annos, defunctus est consulatu Honorii septimo et Theodosii secundo (1190D)( An. Dom. 407), sexto die Novembris mensis. Post quem Arianae superstitionis Barbas ordinatur episcopus. Sub hoc itaque Barba per duos presbyteros eloquentissimos Arianorum religio floruit, quorum alter Timotheus, alter Georgius dicebatur. Sed Georgius doctrina Helladica eruditus erat, Timotheus sacris litteris incumbebat. Et Georgius quidem semper Aristotelem et Platonem habebat in manibus, Timotheus Origenem, ita ut etiam lingua Hebraica loqueretur. Timotheus dudum Psapthyrianorum fuerat haereseos, Georgium Barbas presbyterum ordinavit. Timotheum itaque ego ipse vidi, et cognovi quemadmodum interrogantibus erat respondere paratus: solvens obscurissimas quaestiones quae in divinis inveniuntur eloquiis, testem vocans veracissimum (1191A)Origenem. Mihi tamen videtur admirabile esse quomodo tales viri in Arianorum lege manserunt, quorum unus quidem Platonem semper habebat in manibus, alter respiciebat jugiter Origenem: dum nusquam Plato secundam vel tertiam causam, sicut ipse nominare solet, initium subsistentiae asserat percepisse; et Origenes coaeternum ubique fateatur Filium Patri. Qui licet in sua sententia manserint, religionem tamen Arianam perduxerunt latenter ad meliora. Multas namque Arii blasphemias doctrinis propriis expulerunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 6, p. 342. 368

CAPUT VII. De ordinatione Cyrilli Alexandrini pontificis. Inter haec defuncto Theophilo passione lethargica (1191B)consulatu Honorii nono et Theodosii quinto ( An. Dom. 412). facta contentione propter episcopatum inter Timotheum et Cyrillum, die tertia mortis Theophili Cyrillus ordinatur episcopus; et majori fastu quam Theophilus tenebat episcopatum. Qui mox episcopatus sui principio Novatianorum claudens ecclesias, omnia vasa eorum sacra percepit, episcopumque eorum Theopompum rebus quas habebat omnibus spoliavit. SOCRATES, lib. VII, cap. 7, p. 343.

CAPUT VIII. Quomodo apud Persas per Marutham episcopum sit Christianitas dilatata. Eodem tempore apud Persas Christianitas est dilatata. Inter Romanos enim et Persas semper propter (1191C)diversas causas mittuntur legationes. Tunc ergo casus attulit ut Maruthas Mesopotamenus episcopus, cujus dudum meminimus, a Romanorum imperatore ad Persarum destinaretur regem. Qui multam reverentiam apud Marutham inveniens, eum decenter honorabat, et tanquam divinum respiciebat virum. Hoc factum mordebat magos, metuentes ne regem Christianum fieri suaderet. Nam cum dolore capitis multo tempore torqueretur, magis eum curare non valentibus, Maruthas orationibus fecit incolumem; ob hanc ergo causam moliti sunt quamdam magi fallaciam. Et quoniam Persae ignem colunt, consuevitque rex in quadam domo ignem ardentem perpetuo suppliciter adorare, magi sub terra hominem quemdam abscondentes tempore quo rex solebat adorare, eum talia (1191D)clamare fecerunt: Mitte foras regem; impie enim egit, quia sacerdotem Christianorum judicat esse venerandum. Haec audiens Isdigerdes Persarum rex, licet reverentiam haberet, tamen Marutham abjicere cogitabat. Porro Maru has vere Deo venerabilis homo, vacabat orationibus, per quas invenit dolum magicis artibus fabricatum. Veniensque ad regem: Noli, inquit, illudi, rex; sed ingressus dum audieris vocem, fodi jube, et doli causas invenies. Non enim ignis loquitur, sed hominum molimina hujusmodi esse noscuntur. Hoc dicto flexus est Persarum rex; et rursus ingressus ubi ignis inexstinguibilis servabatur, cum audisset vocem, jussit fodi locum. Tunc qui mittebat quasi divinam vocem, inventus arguitur. (1192A)Iratus itaque rex, magorum genus usque ad decimam jussit imminui portionem. Hoc facto, Maruthae dixit ut templa quae vellet aedificaret. Ex hoc apud Persas sumpsit Christianitas incrementum. Tunc igitur Maruthas a Persis Constantinopolim remeavit. Et non longo post tempore rursum destinatus est. Iterumque magi machinabantur ne eum susciperet rex. Feceruntque fetorem quemdam in loco unde rex transire solebat; et quasi a Christianis id factum fuerit derogabant. Cumque rex suspectos jam habens magos, hoc cum studio requisisset, denuo ab eis concinnatum esse cognovit. Quamobrem plurimos corum suppliciis tradidit. Marutham vero potiori honore coluit, et Romanos valde dilexit, corumque amplexus est pacem. Qui pene Christianus fieri potuit, dum aliud miraculum per Marutham et Ablatem Persidis (1192B)episcopum provenisset. Ambo namque molestum daemonem a regis filio propulerunt, orationibus vacantes atque jejuniis. Post haec autem Isdigerde defuncto antequam fieret Christianus, ad ejus filium pervenit imperium. Cujus tempore inter Persas atque Romanos pacta soluta sunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 8, p. 344.

CAPUT IX. Quemadmodum Italiam vastarit Alaricus. Per idem tempus Innocentius I Romae Novatianos persequi coepit, multasque eorum abstulit [ mss. et ed. V., tulit] ecclesias. Quo tempore Roma est a barbaris depraedata. Alaricus enim quidam barbarus ditioni Romanorum et Theodosio imperatori (1192C)subjectus, atque contra Eugenium tyrannum solatia praebens, et propterea Romanis dignitatibus honoratus, felicitatem suam non ferens, imperare quidem non elegit, sed discedens ab urbe Constantinopolitana, venit ad partes Hesperias. Cumque venisset Illyricum, omnia subvertebat; et transiens Thessaliam, habita congressione circa fluvium Pinum apud Nicopolim Epiri, pene tria millia virorum ejus Thessalii peremerunt. Posthaec autem quidquid eis incurreret destruentes, novissime Romam [ mss. et ed. V., Romae] venerunt. Quam vastantes, plurima quidem miraculorum ejus igne concremaverunt, pecunias autem abripuerunt, multosque senatorii ordinis diversis subdidere suppliciis. Deridentesque Romanum regnum, imperatorem fecerunt quemdam nomine (1192D)Attalum; quem una die tanquam imperatorem fecerunt procedere, altera vero servi schemate ministrare. Haec dum egisset Alaricus, repente in fugam conversus est, fama procedente quia Theodosius imperator contra eum misisset exercitum; quae fama non fuit ficta, revera namque exercitus veniebat. Fertur itaque quia, cum Alaricus pergeret Romam, vir quidam venerabilis, conversatione monachus, eum monuisset ut mala talia facere non auderet, neque necibus gauderet aut sanguine; at ille: Non, inquit, ego volens Romam proficiscor; sed quidam quotidie mihi molestus est, torquens et dicens: Perge et Romanam destrue civitatem. Haec etiam de his dicta sufficiant. SOCRATES, lib. VII, cap. 9 et 10, p. 346.

CAPUT X. De Coelestino Romano pontifice, et quomodo Novatianos fuerit insecutus, et de Sabbatio. (1193A) Inter haec Coelestinus Romae ordinatur episcopus, qui etiam Novatianorum abstraxit ecclesias, et eorum episcopum nomine Rusticulum, in occulto coegit celebrare collectas. 369 Usque ad illud namque tempus plurimas Novatiani habebant ecclesias. Porro Constantinopolitani non talia pertulerunt; sed cum eos diligerent, etiam intra urbem eos collectas facere permiserunt. Moriente vero Sisinnio Novatianorum episcopo, Chrysanthus ad episcopatum trahebatur, vir multis Romanorum dignitatibus honoratus. Quo fugiente, Sabbatius se tempus opportunum ad episcopatum invenisse credens, fecit quosdam ignobiles (1193B)sibi manus imponere, jusjurandum quod praebuerat parvipendens. Cujus mores cum populus abhorruisset, Chrysanthum per loca omnia requirebant. Quem invenientes in Bithynia, invitum sacerdotium suscipere coegerunt. Qui nihil percipiebat ecclesiae, nisi dominico die duos panes. SOCRATES, lib. VII, cap. 11 et 12, p. 347.

CAPUT XI. De seditione et necibus Christianorum quae per Judaeos apud Alexandriam provenerunt. Ea siquidem tempestate Judaeorum gens ab Alexandria est hujusmodi de causa projecta. Alexandrinorum populus plusquam aliae generationes seditionibus deditus est: qui si occasionem acceperit, importabilia (1193C)mala committit. Nam praeter sanguinem non cessat a lite. Contigit itaque tunc ut inter alterutros contentiones haberent, non propter necessariam causam, sed propter studium pantomimorum: quia enim is qui die sabbatorum saltabat, plurimum habebat populum Judaeorum; dum vacantes non auditioni legis, sed theatris occuparentur, ea dies litigiosa exstitit inter partes. Cumque hoc aliquatenus fuisset ab Alexandriae praefecto correctum, nihilominus mansere Judaei partis alterius inimici. Et cum essent semper Christianis infensi, contra pantomimos eorum amplius dimicabant. Tunc igitur Horestes praefectus Alexandriae festivitatem quamdam, quam Politiam vocant, in theatro celebrabat: ubi et aderant quidam amatorum Cyrilli, dispositiones praefecti volentes (1193D)agnoscere. Inter quos quidam nomine Gerax, doctor puerilium litterarum, et Cyrilli ferventissimus auditor, ac solitus plausus in ejus expositionibus excitare. Hunc itaque Geracem cum vidisset in theatro Judaeorum turba, clamabat adversus eum, quia pro nihilo aliud venerit, nisi ut in theatro seditiones inter populos excitaret. Verum Horestes dudum habens odium contra Cyrilli superbiam, arreptum Geracem publice fecit in theatro agitari verberibus. Hoc Cyrillus agnoscens, convocatis prioribus Judaeorum, ut decebat, admonuit ne contra Christianos seditiones ulterius excitarent. Porro turba Judaeorum hoc parvipendens, majora contra Christianos tractavere molimina. Dantes itaque sibimet signum ut annulum (1194A)factum ex palma omnes haberent in digito, contra Christianos hoc modo dimicaverunt. Fecerunt enim quosdam de suis una nocte per omnes civitatis decurrere regiones, clamantes quoniam Alexandrina arderet ecclesia. Ob quam rem Christiani undique concurrebant, quasi ecclesiae flammas exstinguerent. Porro Judaei ignorantes interimebant, semetipsos per signum annuli agnoscentes, ac parcentes alterutris. Facta autem die latere nequiverunt. Ob hanc rem permotus Cyrillus, cum maxima multitudine astitit synagogis Judaeorum, et illas quidem abstulit; Judaeos autem expulit civitate, eorumque substantiam diripere populis imperavit. Hoc ergo modo Judaei a temporibus Alexandri Macedonis illam habitantes urbem, tunc nudi prorsus expulsi sunt. et per (1194B)singula loca dispersi. Adamantius vero medicinae sophista, Constantinopolim veniens, et Christianum se fore promittens, postea reversus est in Alexandriam. Igitur Alexandriae praefectus Horestes valde tristabatur, eo quod populosam urbem ita desolatam repente conspiceret. Unde etiam principi retulit quod provenit. Sed et Cyrillus delicta Judaeorum imperatori non tacuit, et Horestis amicitias cogente populo postulavit. Cumque praefectus amicitiarum verba refutaret, Evangelia obtulit ei Cyrillus. Et cum nec sic ejus corda subigerentur, haec denuo provenerunt. Monachorum quidam in monte Nitria constituti, fautores Theophili, ex illo quo contra Dioscorum injuste fuerat coarmatus, etiam pro Cyrillo libenter praelia susceperunt. Relictisque monasteriis viri pene quingenti, (1194C)et venientes ad civitatem, procedentem in carpento praefectum, immolatorem idolorum paganumque clamabant. At ille putans immissione Cyrilli factum, clamare coepit: Christianus sum, et ab Attico Constantinopoli baptizatus. Illis haec verba despicientibus, Ammonius quidam eorum praefectum petra percussit in capite. Qui repente completus est sanguine, et recedentibus officiis, atque lapidum impetum declinantibus, cum paucis remansit. Inter haec populus concurrebat, ut praefecti vindicaret injuriam; detentumque Ammonium tandiu verberibus castigavit, donec traderet morti. Non post multum haec nuntiantur imperatori. Corpus autem Ammonii sumens Cyrillus, in quadam ecclesia sepelivit, eique aliud nomen imposuit; ut non pro sua culpa, sed pro (1194D)Christo mortuus crederetur, cui laudes quasi martyribus offerebat. Sed qui vere noverant quia dignas susceperat suo scelere poenas, Cyrillum valde culpabant. Sed neque in hoc solummodo Cyrilli et Horestis adversitas conquievit, quando post haec aliud est exortum. SOCRATES, lib. VII, cap. 13 et 14, p. 349.

CAPUT XII. De Hypatia philosopha, quomodo in Alexandria fuerit interempta. Erat in Alexandria quaedam mulier Hypatia nomine, filia Theonis philosophi, et in tantum erudita, ut supra philosophos ejus temporis emineret, et in Platonicam scholam a Plotino venientem, susciperet ipsa successionem, atque omnes philosophicas lectiones (1195A)exponeret. Quapropter omnes currebant ad eam propter honestam doctrinae fiduciam [ ms. Lyr., doctrinam fiduciam habentes]. Veniebat enim etiam ad judices, nec habebat ullam verecundiam, pudice permixta viris, dum eam cuncti pro sui castitate venerarentur. Tunc ergo invidia contra hanc feminam est accensa. Cum enim crebro pergeret ad Horestem, ecclesiasticus populus motus adversus eam est, tanquam ipsa eum ab amicitiis prohiberet episcopi. Quamobrem 370 conspirantes viri, acerrimo fervore pulsati, quorum dux erat quidam Petrus lector, observaverunt mulierem ad propria remeantem, eamque de vehiculo deponentes, ad ecclesiam quae vocatur Caesaris traxerunt, et vestibus exutam lapidibus peremerunt. Quam postea membratim dilacerantes, in loco qui dicitur Cinarus igne concremaverunt. (1195B)Haec res non mediocrem livorem Cyrillo et Alexandrinae concussit Ecclesiae. Alienae namque sunt a Christianis caedes et pugnae. Haec igitur acta sunt quarto anno episcopatus Cyrilli, consulatu Honorii decimo et Theodosii sexto ( An. Dom. 415), mense Martio, jejuniis existentibus. SOCRATES, lib. VII, cap. 15, p. 332.

CAPUT XIII. Quomodo Judaei praesumptionis suae poenas exsolverint. Post paucum itaque tempus, Judaei rursus illicite contra Christianos agentes, puniti sunt in loco qui dicitur Mestar, posito inter Chalcidem et Antiochiam Syriae. Hic itaque Judaei consueta quaedam risibilia (1195C)celebrantes, per ebrietatem accensi, inter alia Christianis ipsique Christo derogare coeperunt deridentes cruci et spem in eo qui est crucifixus habentibus. Comprehendentes igitur infantulum Christianum, alligatum cruci suspenderunt. Et primum quidem deludebant et irridebant ei; postea vero correpti vesania, ipsum infantulum verberibus peremerunt. Ob hoc ergo dira congressio inter eos atque Christianos exorta est. Quod dum princeps agnovisset, provinciarum judicibus mandatum est, ut hujusmodi quaererentur auctores et punirentur. Et hoc modo dignam ultionem suae nequitiae receperunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 16, p. 353.

CAPUT XIV. De Judaeo qui, cum saepe baptizaretur, aqua fontis abscessit. (1195D)Ea siquidem tempestate Judaeus quidam seductor, ficta Christianitate, crebro baptizabatur, et hac arte pecunias congregabat. Cumque multis haeresibus illusisset Arianorum atque Macedonianorum, postremo ad Ecclesiam venit orthodoxorum. Cui dum tempus jejuniorum fuisset impositum, multisque adhuc diebus occuparetur, coepit festinare ut quasi in ferventi studio baptismatis dona perciperet. Praeparatur baptisma, et vestis congrua baptismatis [ ms. Santheod., baptizatis]. Cumque fons fuisset impletus, deducitur Judaeus ad baptizandum. Tunc Dei quaedam invisibilis virtus aquam disparere praecepit. Cumque praesentes, non cogitantes Dei virtutem, (1196A)aquam per cuniculum proprium defluxisse suspicarentur, diligenter undique clausum rursus impleverunt fontem. Et denuo deducto Judaeo aqua disparuit. Tunc sacerdos: Quid mali, inquit, fecisti, o homo? An certe nesciens baptismo jam potitus es? Ob hanc rem cum diversi concurrerent, quidam Judaeum recognovit, quem baptizatum ab Attico episcopo ipse susceperat, et hoc modo illius fraus universis apparuit. SOCRATES, lib. VII, cap. 17, p. 354.

CAPUT XV. Quomodo Barabanes rex Persarum Christianos fuerit persecutus, et a Romanis devictus. Interea defuncto Isdegerde rege Persarum, ejus filius Barabanes ei successit. Hic instigatus a magis, crudelibus torquebat suppliciis Christianos. Cumque (1196B)Christiani apud Persas opprimerentur, confugiunt ad Romanos, eorum petentes auxilium. Quos Atticus episcopus libenter excipiens, eosque quantum erat possibile fovens, quae gesta fuerant Theodosio nuntiavit imperatori. Eo quoque tempore etiam alia causa provenerat quae Romanos Persis faciebat infensos: quoniam Persae aurifossores quos a Romanis ad mercedem acceperant, reddere contemnebant, et quia onera negotiatorum Romanorum violenter abstulerant. Cum illa ergo ingratitudine, etiam Christianorum ad Romanos confugientium est adjecta. Mox ergo Persarum rex legatos mittit, repetens fugientes. Porro Romani nequaquam ad se confugientes reddere voluerunt: non solum supplices liberare studentes, sed pro Christianitate libenter (1196C)omnia sustinere. Quamobrem dimicare quam perituros Christianos tradere potius elegerunt. Solutis igitur propter hoc pactis, bellum crudele commissum est. De quo absurdum non est pauca narrare. Romanorum igitur imperator misit exercitum cui praefuit militiae magister Ardaburus. Is enim Persicam regionem per Armeniae fines ingrediens, unam ejus provinciam Azamensem valde vastavit; cui cum plurimo exercitu Narseus dux Parthorum regis occurrit, factaque congressione devictus est. Quo facto, cogitavit per Mesopotamiam Romanorum provinciam sine custodia consistentem invadere, et hoc modo de Romanis ulcisci. Sed Romanorum ducem Narsei consilium latere non potuit. Depraedatus enim Azazenam velociter regionem, et ipse in Mesopotamiam (1196D)venit. Et ideo licet multum habuisset exercitum, Romanorum terras introire non potuit; sed veniens ad Nisibin Persarum civitatem in confinio constitutam, Ardaburo mandavit ut diem et locum statueret praeliorum. At ille venientibus: Nuntiate, inquit, Narseo quia non quando tu volueris, Romanorum pugnabunt imperatores. Verum imperator Deo soli spem belli committens, destinavit exercitum. Et quia fideliter Deo supplicans, repente impetravit auxilium, hinc datur agnosci. Dum igitur Constantinopoli pro eventu bellorum aestuatio magna consur geret, angeli Dei iter agentibus per Bithyniam ad urbem Constantinopolim se demonstraverunt: jubentes ut confiderent, et orarent, et Deo crederent, (1197A)quia Romanos victoria sequeretur, dicentes se mediatores belli directos a Deo. Hoc auditum, non solum civitatem, sed etiam milites confortavit. Cumque ad Mesopotamiam bellum fuisset de Armeniae regione translatum, Romani Persas Nisibi clausos fortiter obsidebant, ligneas turres facientes adversus eos, easque contra muros applicantes, et plurimos de muris contra se pugnantium perimentes. Porro 371 Barabanes Persarum rex, audiens Azazenam regionem ab eis fuisse vastatam, et eos qui in Nisibi clausi videbantur obsessos, seipsum cum magno exercitu praeparavit occurrere. Miratusque Romanorum virtutem, Saracenorum solatia postulavit. Quorum tunc erat rex Alamundarus vir fortis et praeliator, qui dum multa millia Saracenorum haberet, (1197B)Persarum regi victoriam promittebat, seque ei Antiochiam Syriae traditurum. Sed non contigit quod putavit. Deus enim omnibus Saracenis quemdam irrationabilem metum latenter injecit, ita ut putarent sibimet Romanos insistere. Turbatique nec habentes quo fugerent, in fluvium Euphratem semetipsos armati projiciebant: ubi plus centum millia virorum necata atque consumpta sunt. His ita provenientibus, Nisibin obsidentes cum audirent Persarum regem plurimos elephantos adducere, perterriti cuncta quidem obsessionis machinamenta concremaverunt, et ad propria loca reversi sunt. Quae vero congressiones postea provenerunt, et quomodo Areobindas alter Romanorum magister militum fortissimum Persarum monomachum interemit; aut quomodo (1197C)Ardaburius septem fortissimos Persarum duces insidiis captos occidit; vel quomodo Byatianus alter dux Romanorum reliquos Saracenos exstinxit, praetereundum est, ne videar multum a proposita relatione digressus. SOCRATES, lib. VII, cap. 18, p. 355.

Quae tunc igitur gerebantur velociter imperatori Theodosio nuntiata sunt. Quomodo autem haec cito cognosceret, indicare non piget. Invenit quemdam virum animi corporisque habitu fortissimum, nomine Palladium, qui tanta velocitate veredos agebat, ut tribus diebus perveniret ad terminos Romanorum atque Persarum, et rursus totidem remearet ad Constantinopolim civitatem. Is enim etiam alios Romani imperii terminos velociter transibat. De quo (1197D)quidam eloquentissimus sic ait: Iste vir, cum sit lata Romana respublica, eam parvulam sua velocitate demonstrat. Quem etiam Persarum rex saepius admiratus est. SOCRATES, lib. VII, cap. 19, p. 357.

Romanorum igitur imperator, licet videret aperte sibi collatam a Deo victoriam provenisse, tamen pacem non dissimulavit expetere, misitque Helionem virum prudentem et honoratum, ut cum Persis de pace loqueretur. Qui dum venisset Mesopotamiam, ubi erant fossata Romanorum, misit pro pace petenda legatarium quemdam Maximum, virum eloquentissimum, Ardaburii militiae magistri consiliarium; qui pro pace veniens ad Persarum regem, missum se non ab imperatore, sed a ducibus asserebat: dicens, quia hoc bellum pro sui contemptu neque pervenisset (1198A)ad principem. Cumque Persa paratus esset ut legatarii verba susciperet, quia fame ejus laborabat exercitus, veniens Numerus qui apud ipsos Immortalium appellatur (est enim decem millia virorum valde fortissimorum), non prius dixerunt pacem cum Romanis esse faciendam, quam ipsi eos sine custodia constitutos invaderent. Quibus verbis persuasum est regi ut se a pace suspenderet. Tunc legatarium quidem clausum servari fecit, et misit Numerum Immortalium dimicare contra Romanos. Qui venientes, et in duas acies divisi, medios habuere Romanos. Porro Romani unam Persarum videntes aciem, contra eam se praeparabant; aliam non videbant, quae paulatim accessit ad pugnam. Cumque ergo jam congressio pene esset in opere, Dei providentia ex quodam (1198B)colle exercitus alter apparuit Romanorum cum duce Procopio. Qui cum videret socios in periculo, instabat a dorso Persarum. Tunc in medio conclusi, qui circumdederant primo Romanos, in momento ab eis exstincti sunt. Quo facto, Romani ad alios qui erant in subsidiis positi concurrerunt, eosque fortiter jaculati sunt. Sic igitur qui Immortales appellabantur omnes mortales apparuerunt; poenas exigente Christo de gente Persarum, eo quod plurimos ejus famulos occidissent. Porro rex Persarum infortunii sui causam agnoscens, simulabat se nescire quod gestum est. Suscepitque legationem, dicens legatario Romanorum: Non bello cedens pacem amplector; sed tibi praestare volens, quia omnium Romanorum te sapientem esse cognosco. Et hoc modo bellum (1198C)contra Christianos exortum de Parthorum regione cessavit. Contigit autem consulatu Honorii tertiodecimo et Theodosii decimo ( An. Dom. 422). SOCRATES, lib. VII, cap. 20, p. 358.

CAPUT XVI. Quomodo Acacius Amidae episcopus captivos Persarum redemerit a Romanis militibus, venditis vasis ecclesiae, et pastos cum sumptibus ad propria destinarit. Tunc igitur Acacium, Amidae civitatis episcopum, actus optimus reddidit clariorem. Cum enim Romani milites captivos Persarum de Azazena regione vastata reddere regi Parthorum nullo modo vellent, captivi fame consumebantur, dum essent circa septem millia, quod Persarum regem non mediocriter contristabat. (1198D)Tunc igitur Acacius convocans clericos sibi subjectos: Viri, inquit, fratres, Deus noster nec discis, nec calicibus opus habet; nam neque comedit, neque bibit. Et quia multa vasa aurea et argentea ecclesia nostra ex oblatione Christianorum habet, convenit ex his liberari exercitum captivorum, egentibusque cibos offerri. Haec et his similia cum dixisset, conflavit vasa, et militibus dedit pretium captivorum. Quos dum recreasset cibis, datis sumptibus ad regem proprium destinavit. Hoc mirabile opus Acacii Persarum rex magis obstupuit, quia et bello Romani et beneficiis evicissent. Aiunt enim quia etiam desiderium habuerit Persarum rex ut videret Acacium; sed hoc Theodosius prohibuerit imperator. SOCRATES, lib. VII, cap. 21, p. 359.

CAPUT XVII. De Eudoxia uxore Theodosii, et de laudibus ipsius Theodosii. (1199A) Victoria siquidem auxilio Dei collata, Romanorum plurimi pollentes eloquiis conscribebant laudes imperatoris. Cujus uxor heroico metro poemata multa confecit. Erat enim eloquens, filia Leontii sophistae Atheniensis, a patre omnibus lectionibus erudita. Quam dum imperator ducturus esset uxorem, Christianam 372 Atticus fecit episcopus, et in baptismate, cum prius vocaretur Athenais, Eudociae nomen imposuit. Multi ergo, sicuti dixi, volentes innotescere, alii suam facundiam demonstrare, praeconia imperatoria conscripserunt. Ego vero nec innotescere cupiens, nec facundiam sermonis ostendere, cum (1199B)veritate imperatoris bona memorare studeo; quia sunt damnosa si taceantur. Primum itaque regaliter natus atque nutritus, nihil habuit tepidum; sed sic fuit sapiens, ut inter confabulantes experimentum omnium crederetur habere causarum. Perdurabat in frigore, similiter et in aestu. Plerumque jejunabat, et maxime quarta feria et sexta, studio Christianitatis; nec aliter quam monasterium regalia videbantur. Ipse namque matutino ad suas sorores pergens, divinas dicebat laudes. Quamobrem etiam sacras litteras sine codice recitabat. Loquentibus episcopis, velut olim sacerdos factus, ex divina lectione respondebat. Congregabatque sacros codices, et quoscunque quilibet eorum interpretes seu expositores conscripsisse videbantur, plus quam Ptolemaeus studuerat (1199C)Philadelphus. Patientia atque clementia universis hominibus eminebat. Nam Julianus imperator, licet philosophus diceretur, non tamen Antiochensium portavit injuriam; sed maxima Theodoro tormenta indignatus imposuit. Porro Theodosius multum gaudens syllogismis Aristotelis, philosophiam exercebat operibus, iram, tristitiam libidinemque devincens, et in nullo se ulcisci desiderans. Dum igitur a quodam familiarium interrogaretur cur nullum se laedentium morti subjiceret: Utinam, inquit, esset mihi possibile ad vitam etiam mortuos revocare. Quem dum alter pro ea causa requireret: Non est, inquit, magnum neque difficile hominem mori, quia neque Deo soli [ forte, sed convenit Deo, etc. ] semel mortuum ex poenitentia suscitare. Sic enim fuit clemens, (1199D)ut si quando quispiam dignum aliquid morte committeret, nec usque ad civitatis quidem portas moriturus perveniebat, sed ex ejus clementia continuo revocatio sequebatur. Dum aliquo tempore ipse in amphitheatro Constantinopoleos exspectaret, coepit clamare populus: Crudeli bestiae artifex parabolus pugnet. At ille: Nescitis, inquit, quia consuevimus nos exspectare clementer? Tanta enim pietate praecelluit, ut omnes quidem Deo consecratos honoraret, praecipue tamen quos audiebat veneranda [ ms. Lyr., honesta] actione pollere. Fertur autem quia dum Constantinopoli episcopus Chebronensis fuisset mortuus, sagum ejus valde sordidissimum quaesierit, coque circumamictus sit, credens se aliquid ex defuncti sanctitate promereri. Cum aliquando aeris (1200A)tempestas esset, et ille circum propter populum exspectaret, pleno circo tempestas vehementius agebatur multo imbre diffuso. Dumque hoc fieret, suam voluntatem imperator aperuit, fecitque per praeconem clamari: quia melius esset spectaculum contemnere, et omnes rogare Deum ut illaesi ab imminente tempestate servarentur. Quo dicto, cuncti Deo magno gaudio supplicantes, hymnos concorditer offerebant, et tota civitas velut una psallebat ecclesia. In medio autem horum imperator existens privato schemate properabat. Nec spe sua frustratus est: repente namque aer ad serenitatem divina clementia revocatus, annum praebuit frugibus universis uberrimum. Si quando bella moverentur, secundum David confugiebat ad Deum: sciens eum praeliorum auctorem, (1200B)inimicos orationibus superabat. SOCRATES, lib. VII, cap. 21 et 22, p. 360.

CAPUT XVIII. Quomodo Joannes tyrannus in Occidente fuerit superatus. Post paululum itaque tempus Persici belli, defuncto imperatore Honorio consulatu Asclepiodoti et Mariniani ( An. Dom. 423), Augusto mense, quomodo Joannem tyrannum Deo se committens superaverit enarrabo. Sicut enim tunc sub Moyse Hebraeis contigit Rubrum transire mare, talia etiam ejus ducibus evenerunt, dum eos mitteret contra tyrannum. Defuncto siquidem, sicuti diximus, Honorio principe, cognoscens Theodosius celavit factum, et alia dicendo (1200C)diversorum suspicionibus obviavit. Inter haec mittit magistrum militum in Salonas civitatem Dalmatiarum, ut si qua bellorum commotio proveniret circa partes Hesperias, vicinus adjutor esset. Quo facto, mortem patrui patefecit. Inter haec Joannes primus imperialium conscriptorum, non ferens suam felicitatem, imperium contendit arripere. Misitque legatos ad imperatorem Theodosium, petens ut ejus susciperet imperium. At ille legatos quidem reclusit in carcerem, misitque magistrum militum Ardaburium, qui multum laboraverat apud Persas. Hic Salonam veniens, exinde navigavit Aquileiam. Contigitque ventum adversum flare, ita ut in tyranni manus incideret. Quo capto, sperabat ad necessitatem pervenire Theodosium, ut per hoc eum decerneret imperatorem, (1200D)si vellet magistrum militum liberare. Imperator tamen, ut audivit factum, aestuabat ne quid mali Ardaburius sustineret. Aspar vero Ardaburii filius cognoscens patrem a tyranno teneri, et multa millia barbarorum in solatio tyranni consistere, quid faceret ignorabat. Sed tunc imperatoris oratione praevaluit. Angelus enim Dei sub schemate pastoris educebat Asparem et omnes qui cum eo erant; ac per paludem adjacentem Ravennae ad loca sperata pervenerunt. In ea namque civitate tyrannus degens habebat exercitum, unde nullus aliquando transisse fertur. Tunc ergo Deus inadibilem terram fecit adibilem. Transeuntes namque per siccam paludis aquam, apertasque invenientes civitatis portas, tyrannum quoque detinuerunt. Tunc ergo piissimus imperator (1201A)reverentiam quam circa Divinitatem habebat ostendit. Dum enim circum spectaret, nuntiatum est ei tyrannum fuisse peremptum. Quamobrem sermonem fecit in populo, dicens: Venite, si placet, relinquentes hanc voluntatem, et pergentes ad ecclesiam, gratificos Deo solvamus hymnos, cujus manus tyranni (1202A)praesumptionibus obviavit. Quo dicto, spectaculo cessante, per medium circum cuncti cum eo concorditer gratias agentes, ad ecclesiam convenerunt, ita ut tota civitas una videretur ecclesia. Venientesque ad locum orationis, jugi die gratias Domino retulerunt. SOCRATES, lib. VII, cap. 22 et 23, p. 362.

LIBER DUODECIMUS. (1201)373

CAPUT PRIMUM. De ortu Valentiniani principis filii Placidiae. (1201A)

Igitur occiso tyranno, cogitabat Theodosius imperator cui deberet Hesperiarum regna committere. Tunc Valentinianus erat valde puer, natus ex matre (1201B)Placidia, ejus quidem amita, filia vero Majoris Theodosii, Arcadii et Honorii sorore, de patre Constantio, qui ab Honorio imperii jura susceperat, parvoque tempore cum eo regnaverat. Hunc ergo Valentinianum, consobrinum suum Caesarem factum, mittit ad partes Italiae, cum quo matrem pariter Placidiam, eique universam dispositionem commisit imperii. Cumque voluisset ipse quoque Italiam pergere, ut consobrinum ad imperii culmen eveheret, quatenus sui vigore tyrannorum removeret audaciam: veniens usque ad Thessalonicam, languore prohibitus est. Quamobrem coronam imperialem posthaec consobrino per patricium Stiliconem mittens, Constantinopolim remeavit. Haec de talibus retulisse sufficiat. SOCRATES, lib. VII, cap. 24, p. 364.

CAPUT II. De bonis actibus Attici Constantinopolitani pontificis. (1201C) Igitur Atticus episcopus causas Ecclesiae sapientia mirabiliter disponebat, doctrinisque populum ad virtutis studia provocabat. Cumque videret divisam Ecclesiam, cum Joannitae seorsum apud semetipsos sacra solemnia celebrarent, jussit ut in orationibus memoria Joannis haberetur, sicut aliorum dormientium episcoporum fieri consuevit, per hoc sperans plurimos ad Ecclesiam revocare. Largus autem sic erat, ut non solum pauperibus suarum parochiarum, sed etiam in vicinas civitates [ ed., vicinis civitatibus] multas pecunias pro egentium consolatione transmitteret. Calliopio [ ms. Theod., Caelpio] namque presbytero (1201D)Ecclesiae Nicaenae trecentos aureos dirigens, haec scripsit.

Calliopio Atticus in Domino salutem.

Cognovi decem millia esurientes in civitate a piis exhibenda egere misericordia. Decem millia vero cum dico, multitudinem intelligo, non perfectum numerum comprehendo. Quia igitur ego quidem habeo praeceptum numerum datum ab eo qui manum habet munificam, et praebet congrue dispensantibus, et contigit aliquos indigere habentes: non tamen qui nescientes suscipiens, o charissimum mihi caput, hos trecentos solidos expende sicuti volueris, et maxime illis qui petere confunduntur, et non eis qui propter vitae ventrem magis negotiantur ex talibus. Noli (1202A)igitur vel religionem in hac parte considerare; sed unam tantummodo rem observa, ut nutrias indigentes, nec cogites si quae nostra sunt sapere non videntur.

Sic igitur Atticus etiam procul indigentium habebat (1202B)curam. Sed etiam superstitionem aliquorum studebat abscindere. Audiens etenim. Novatianos Judaicum Pascha sequentes, 374 propter Sabbatium fuisse divisos, ejusque corpus ab insula Rhodi, ubi mortuus fuerat, translatum, et plurimos ad tumulum ejus orare, noctanter mittens in aliud sepulcrum corpus Sabbatii jussit abscondi. At illi consuete venientes, effossumque reperientes tumulum, de caetero eum locum colere quieverunt. Erat enim circa nomina locorum studiosus. Nam dum quidam portus in ore Ponti Euxini constitutus, ex antiquo Pharmacus appellaretur, id est venenarius, mutato nomine eum locum Sanatorium nominavit: ne dum ibi collectae praedicarentur, nomine blasphemo locus ipse designaretur. Sed et alium locum Argyropolim pro (1202C)hujusmodi causa nominavit. Chrysopolis enim in capite Bosphori constituta est, cujus multi antiquorum faciunt mentionem. De qua civitate Xenophon in primo libro Helladicorum dicit, quia eam mutavit Alcibiades, et in ea constituit ut qui navigabant de Ponto, decimas ibi praeberent. Videns ergo Atticus locum in contraria ripa Chrysopoleos positum, delectabilem et decorum, ait: Argyropolis nominetur; qui locus ejus repente cognomen obtinuit. Igitur quibusdam dicentibus ei non debere Novatianos intra civitatem missas facere: Nescitis, inquit, quantum nobiscum in persecutione Constantii atque Valentis fuerint passi, qui etiam testes sunt nostrae fidei. Nam cum dudum Ecclesia fuerit divisa, isti circa fidem nihil innovaverunt. Pro episcopi ordinatione (1202D)aliquando veniens in Nicaeam, Asclepiadem Novatianorum vidit episcopum valde senem, interrogavitque quot in episcopatu annos haberet. Quo respondente: Quinquaginta: Felix, inquit, homo es, tanto tempore boni operis curam habens. Super haec ait: Ego quidem Novatum laudo, Novatianos non approbo. Tunc Asclepiades: Quomodo hoc dicis, episcope? Verum Atticus: Illum, inquit, laudo, quoniam his qui sacrificaverant communicare noluit; hoc etiam ego ipse fecissem. Novatianos autem non laudo, quia pro vilibus vitiis laicos a gratia communionis excludunt. Asclepiades dixit: Extra sacrificandi peccatum, etiam alia plurima sunt delicta secundum Scripturas quae ducunt ad mortem; propter quae vos (1203A)quidem clericos, nos autem communicare etiam laicos prohibemus, Deo soli eorum remissionis judicium committentes. Atticus igitur etiam suam praescribit mortem. Nam cum a Nicaea discederet, Calliopio presbytero dixit: Ante autumnum Constantinopolim venire festina, si vivum me denuo videre desideras. Si tardaveris, non videbis. Quo dicto mentitus non est. Anno namque vicesimo primo sui episcopatus, decima die mensis Octobris, est mortuus, consulatu Theodosii undecimo et Valentiniani Caesaris primo ( An. Dom. 425). SOCRATES, lib. VII, cap. 25, p. 365.

CAPUT III. De ordinatione Sisinnii et moribus ipsius; et quod Proclus ordinatus Cyzici non sit receptus. (1203B)Porro Theodosius imperator a Thessalonica revertens, ejus exsequias non invenit. Ante unum namque diem quam ingrederetur, ille sepultus est. Post paucos vero dies, id est viginti tres mensis Octobris nuntiatum est quia Valentinianus infulas suscepisset imperii. Post obitum igitur Attici fit maxima de episcopi ordinatione contentio, aliis alium postulantibus; quidam Philippum presbyterum quaerebant, alii Proclum item presbyterum. Sed omnis populus communiter desiderabat ordinari Sisinnium, qui et ipse presbyter quidem erat; in nulla tamen civitate ordinatus, sed in suburbano Constantinopolis cui nomen Oliva est ministrabat. Hoc suburbanum est positum contra faciem civitatis, ubi dies Ascensionis Salvatoris solemniter celebratur. Hunc ergo virum (1203C)omnes laici diligebant pro sui reverentia, et maxime quia fovebat pauperes ultra sui mensuram. Praevaluit ergo votum laicorum, et Sisinnius ordinatus est vicesima octava die Februarii mensis, consulatu sequenti Theodosii duodecimo et Valentiniani junioris secundo ( An. Dom. 426). Philippus autem presbyter, cui praepositus fuerat Sisinnius, in historia Christiana, quam triginta sex libris ipse conscripsit, ordinationem Sisinnii valde laceravit, derogans ordinato et pariter ordinantibus, et maxime laicis. Is enim Philippus a Joanne episcopo diaconus ordinatus, multa quoque conscripsit contra Julianum imperatorem: cujus tamen historia mihi multam videtur habere confusionem, et non satis prodesse legentibus. Sisinnio itaque ordinato, contigit episcopum obire Cyzicenum. (1203D)Tunc Sisinnius Proclum in Cyzico consecravit, qui antequam proficisceretur ad Cyzicum, cives praecedentes Dalmatium monachum episcopum sibimet ordinaverunt, parvipendentes regulam qua jubetur praeter Constantinopolitanum episcopum ordinationem ibi fieri non debere. Quod ideo Cyziceni neglexerunt, quia Attico soli haec lex personaliter praestita videbatur. Mansit ergo Proclus non habens ecclesiam propriam; qui tamen in doctrina ecclesiarum Constantinopoleos valde florebat. Igitur Sisinnius, cum duos in episcopatu complevisset annos, defunctus est consulatu Hierii et Ardaburii ( An. Dom. 427), vicesima quarta die Decembris mensis, vir famosissimus castitate et rectitudine vitae suae, (1204A)mansuetus moribus sine ullo figmento, remotus a causis. Quamobrem curiosis viris tristis et inefficax videbatur. SOCRATES, lib. VII, cap. 25 et 26, p. 367.

CAPUT IV. De ordinatione Nestorii, et quae sub eo in Ecclesiis mala acciderint. Defuncto Sisinnio, imperatoribus visum est nullum ex Ecclesia Constantinopolitana ordinare pontificem, eo quod essent vanae gloriae, et sibimet arrogantes; cum utique multi Philippum, plurimi Proclum habere desiderarent. Interea est ab Antiochia deliberatum advenam antistitem debere evocari. Erat enim ibi quidam Nestorius nomine, genere Germaniciensis, bonae vocis et simul eloquii. Ideoque eum quasi opportunum doctrinis evocaverunt. Cumque transissent (1204B)tres menses, Nestorius venit ab Antiochia, qui castitate inter plurimos praecipuus habebatur. Quibus autem fuerit moribus institutus, sapientes a primo ejus sermone non latuit. Ordinatus enim decima die mensis Aprilis, consulatu 375 Felicis et Tauri ( An. Dom. 426), mox illa divulgatam coram omni populo protulit vocem, faciens sermonem ad principem: Da mihi, inquit, o imperator, terram purgatam haereticis, et ego coelum tribuo. Debella mecum haereticos, et ego tecum debellabo Persas. Haec cum dixisset, licet quidam odio haberent haereticos, tamen levitas sensus ejus, et indignationis initium, et vanae gloriae tumor ei valde displicuit: quia neque parvulum tempus sustinens, ad talia verba descendit, et secundum proverbium, ut ita dicam, cum neque civitatis (1204C)adhuc gustasset aquam, persecutor ferventissimus apparebat. Quinta vero ordinationis die oratorium Arianorum, in quod latenter conveniebant, auferre volens, eos ad tantum furorem perduxit, ut idem oratorium concremarent. Quae causa etiam vicinas consumpsit aedes, turbaque vehemens in civitate provenit. Verum Ariani semetipsos defendere praeparabant; sed eorum consilium custos civitatis Deus Dominus impedivit. De caetero autem ipsum Nestorium vocabant incendium [ Vales., incendiarium], non solum haeretici, sed etiam qui ejus fidei concordabant. Non enim silere patiebatur, sed semper contra haereses machinatus, quantum ad se subvertit funditus civitatem. Novatianos autem depopulari tentabat, eo quod Paulus eorum episcopus praeditus (1204D)esse reverentia diceretur; sed proceres ejus impetum refrenarunt. Quanta vero circa Asiam, Lydiam, Cariam, contra Quartodecimanos mala commiserit, et quanti propter eum circa Miletum et Sardis facta seditione sint mortui, nunc omitto. Quam vero propter haec et propter infrenatam linguam receperit ultionem, post pauca narrabo. Nunc itaque res memorabilis indicanda est. SOCRATES, lib. VII, cap. 29, p. 370.

Quaedam gens ultra [ ed., insula] Rhenum fluvium est Burgundionum. Isti vitam quietam agunt, et pene omnes fabri lignorum sunt, ex qua arte [ ed., mercede] pascuntur: quorum regionem Hunni crebra invasione vastabant, et plurimos occidebant. At illi licet anxietate (1205A)constricti, ad nullum se tamen hominum contulerunt, sed alicui Deo se committere cogitabant. Tunc audientes quia Romanorum Deus fortiter adjuvat se timentes [ ms. Lyr., in se credentes], omnes communi consilio ad credulitatem Christi confugiunt. Venientesque in unam civitatem Galliarum, rogabant ut ab episcopo Christianorum baptisma consequerentur. At ille eos septem diebus faciens jejunare et imbuens fide, baptizatos octava die abire praecepit. Qui sumpta fiducia contra tyrannos alacriter festinabant, et spe sua privati non sunt. Nam cum rex Hunnorum nomine Suptarus [ ms. Theod., Sumptarus], per noctem fuisset ciborum nimia voracitate corruptus, Burgundiones gentem inimicam sine duce reperientes, et pauci pluribus resistentes, facta congressione (1205B)vicerunt. Nam cum essent isti tria millia, circa decem millia peremerunt; et ex illo tempore cuncta gens ferventissime in Christianitate permansit. Eo tempore Barbas Arianorum episcopus est defunctus, consulatu Theodosii tertiodecimo et Valentiniani tertio ( An. Dom. 430), vicesima quarta die Junii mensis; in cujus locum Sabbatius ordinatur. SOCRATES, lib. VII, cap. 30, p. 371.

Nestorius itaque agens praeter consuetudinem Ecclesiae, contra se plurimos incitabat, sicut ejus actus ostendunt. In Germensi etenim Hellesponti civitate Antonius erat episcopus, qui cognoscens instantiam Nestorii adversus haereticos, Macedonianos et ipse persequi festinabat, quasi patriarchae imitatus imaginem. Porro Macedoniani aliquantulum sunt perpessi. (1205C)Cumque Antonius vehementer insisteret, jam molestiam non ferentes, ad scelus se durissimum contulerunt. Mittentes etenim quosdam viros, et quod rectum est secundo loco ponentes, interemerunt eum. Hoc factum Macedonianorum, Nestorio majoris persecutionis dedit occasionem. Persuasit enim imperatoribus ut eorum ecclesiae tollerentur. Quamobrem Constantinopoli eis ecclesia ablata est ante murum veterem posita civitatis, et in Cyzico, et aliae plurimae quas habebant in Hellesponto: quorum aliqui ad ecclesiam confugerunt, in consubstantialitatis fide consentientes. Sed, sicut ait Scriptura, Ebriosis vinum non deest, neque contentiosis lites: sic quoque Nestorio amanti persecutiones evenit ut persequeretur semper Ecclesiam Dei. SOCRATES lib. VII, cap. (1205D)31, p. 372.

Erat cum eo Anastasius presbyter ab Antiochia pariter destinatus, quem nimis honorabat, et veluti consiliarium habebat in causis. Aliquando igitur coram ecclesia Anastasius docens, ait: Dei genitricem Mariam nullus appellet. Maria enim homo fuit, et Deum ab homine generari nimis impossibile est. Hoc cum auditum fuisset, plurimos clericorum et laicorum pariter conturbavit. Olim namque didicerant Deum pariter et hominem Christum, et nullatenus eum per dispensationem velut hominem a divinitate separari, credentes apostolicae voci quae dicit: Et (1206A)si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc nequaquam cognoscimus (II Cor. V, 16). Quapropter, relinquentes de Christo sermonem, ad perfectionem procedamus. Tumultu siquidem, sicuti dixi, in ecclesia facto, Nestorius Anastasii sermonem firmare volens, et non redarguere velut blasphemum, qui videbatur ab eo honorari, frequenter ex hoc coram ecclesia docuit. Et cum majori contentione quaestionem hanc agitabat, sermonem Dei Genitricis rejiciens. Unde divisio nata est in Ecclesia, et velut in nocturna lite divisi, nunc his, nunc aliis consentiebant, et verba propria denegabant. Nestorius autem apud multos in ea erat opinione, quia purum hominem diceret Christum, et tanquam Pauli Samosateni atque Photini dogma in Ecclesias introduceret. Sed (1206B)de his maxima quaestio nata est et tumultus, ita ut universalis synodus ageretur. Ego vero legens Nestorii libros, quae intellexisse comperi hunc virum, et cum veritate conspexi, neque pro ejus inimicitiis, neque pro gratia alterius explanabo. Non mihi videtur Nestorius, neque Samosatenum secutus Paulum, neque Photinum, neque omnino purum hominem dixisse Christum; sed sermonem tantummodo quasi metuendum expavisse; et hoc passum, quia decenter non erat eruditus. Qui dum naturaliter eloquens fuisset, se putabat doctum, et libris antiquorum interpretum dedignabatur incumbere, omniumque se meliorem putabat esse: ignorans quia in catholica Joannis Epistola in antiquis exemplaribus habeatur: Omnis spiritus qui solvit Jesum a Deo non est (I Joan. IV, 3). (1206C)Hunc enim sensum ex veteribus exemplaribus abstulerunt, qui separare volunt ab hominis dispensatione divinitatem. Quapropter veteres interpretes hoc ipsum dedignati sunt [ ms. Theod., designaverunt], quia aliqui adulterati sunt hanc epistolam, solvere hominem a Deo volentes. Est enim humanitas 376 copulata divinitati, et jam non sunt duo, sed unum. Hac ratione confidentes antiqui, Mariam Dei non timuerunt dicere Genitricem. Eusebius Pamphili enim tertio libro de Vita Constantini, dixit: Etenim et generationem sustinere qui nobiscum est Deus propter nos voluit; et locus ejus incarnatae generationis nominatus est apud Hebraeos Bethleem. Quamobrem et Helena Augusta Deo amabilis, locum amplum, ubi Dei Genitrix peperit, memoriis mirabilibus adornavit, (1206D)hanc sacratissimam speluncam decenter irradians. Sed Origenes in primo tomo de Epistola Pauli apostoli ad Romanos, ait: Quomodo Dei genitrix dicatur, latius animadverte. Apparet igitur Nestorium ignorasse lectiones antiquorum. [Quapropter, sicut dixi, in sermone solo moratus est, et non solum eum sermonem ex animo dedit, sed etiam omnino Deum esse qui natus est denegavit. Nos enim fatemur quoniam qui de sancta Virgine natus est, crucifixus est, Dominus est gloriae, sicut dixit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Porro Nestorius dicit: Noli gloriari, Judaee, non crucifixisti Deum: tanquam ipse Dominus gloriae (1207A)idem non sit Deus.] Nam quia purum non dicit hominem Christum, sicut Photinus aut Paulus Samosatenus, etiam homiliae quas fecit ostendunt. Nusquam enim Dei verbi subsistentiam perimit; sed ubique id subsistere confitetur, et habere substantiam, non sicut Photinus et Samosatenus ejus existentiam perimentes. Hoc enim et Manichaei a Montano dogmatizare praesumunt. Sic igitur Nestorium ego invenio sapuisse ex ejus libris. Non ergo mediocrem concussionem orbi terrarum tepidissima Nestorii ratiocinatio concitavit. SOCRATES, lib. VII, cap. 32, p. 373.

Interea contigit scelus quoddam in ecclesia provenire. Servi quidam potentium genere barbari, dominum crudelem experti, ad ecclesiam confugerunt, et portantes gladios ingressi sunt ad altare. Cumque (1207B)rogarentur, exire nullo modo voluerunt; sed impediebant solemnia celebrari, plurimis diebus gladios tenentes evaginatos, et parati se vindicare; et omnibus ad eos accedentibus insistebant. Qui postremo unum clericum perimentes et alium vulnerantes, etiam semetipsos interemerunt. Quo facto quidam transeuntium hoc scelus nihil boni Ecclesiae significare praedixit; nec veritate privatus est. Significabat enim populi divisionem et dejectionem ejus qui fuerat causa divisionis. SOCRATES, lib. VII, cap. 33, p. 375.

CAPUT V. De Ephesino concilio contra Nestorium. Non multo post tempore, jussio principalis episcopos (1207C)undique ad Ephesum convenire praecepit. Mox ergo post paschalem festivitatem, Nestorius cum maxima multitudine venit ad Ephesum, invenitque plurimos episcoporum ibi fuisse collectos. Porro Cyrillus Alexandrinus modicum retardatus, circa Pentecosten occurrit. Quinta vero die post Pentecosten, et Juvenalis Hierosolymorum venit. Porro Joanne Antiocheno tardante, movebant praesentes episcopi quaestionem. Cyrillus autem Alexandrinus episcopus deflorationes quasdam librorum Nestorii faciebat, eum turbare volens. Etenim erat inimicus ejus. Et cum plurimi Deum confiteantur esse Jesum: Ego, inquit Nestorius, bimestrem et trimestrem [ Al., bitrem et trinitrem] nequaquam confiteor Deum. Qua gratia mundus sum a sanguine (1207D)vestro, et amodo ad vos non veniam. Dum haec itaque dixisset, cum reliquis congregabatur episcopis qui ejus sententiam sequebantur; praesentes ergo in duos ordines sunt divisi. Porro Cyrillus cum suis facto concilio Nestorium vocaverunt. At ille non obedivit, differens in praesentiam Joannis Antiocheni. Qui vero circa Cyrillum erant, homilias Nestorii quas de hac quaestione protulerat saepius relegentes et ex ipsis judicantes, eum velut blasphemantem Dei Filium damnaverunt. Hoc facto, qui circa Nestorium erant, aliud apud se concilium facientes, damnavere Cyrillum et cum eo Memnonem, Ephesinae civitatis episcopum. Non vero post multum venit etiam Joannes Antiochenus episcopus, et cognoscens quae gesta sunt, indignabatur contra (1208A)Cyrillum, tanquam seditionis auctorem, eo quod sic ferventissime Nestorii fecisset damnationem. Porro Cyrillus cum Juvenale volens se ulcisci contra Joannem, damnavit etiam ipsum. His tali mixtione confusis, cognoscens Nestorius contentionem ad quamdam perniciem pervenisse, Dei Genitricem Mariam vocabat, dicens: Dicatur, inquit, etiam Dei Genitrix Maria, et ea quae afferunt tristitiam conquiescant. Sed nullus eum ex poenitentia talia dicentem suscepit. Quapropter hactenus damnatus, et in exsilium missus, Oasin inhabitare dignoscitur. Hunc ergo terminum tunc synodus habuit. Quae gesta sunt consulatu Bassi et Antiochi ( An. Dom. 431), 18 die Junii mensis. SOCRATES, lib. VII, cap. 33. Edit. Christ. Vales. cap. 34, p. 376.

CAPUT VI. Quomodo Joannes Antiochenus Cyrillum damnaverit. (1208B) Porro Joannes veniens Antiochiam, et plurimos episcoporum colligens, damnavit Cyrillum, cum jam esset in Alexandria. Post paululum vero tempus inimicitias resolventes, ad gratiam sunt regressi, et sedes alterutris reddiderunt. Post damnationem vero Nestorii, dura Constantinopoli turba contra Ecclesiam facta est. Divisus est namque populus propter tepidum ejus, sicut dixi, tractatum. Clerici tamen omnes communi decreto eum anathematizaverunt. Sic enim nos Christiani contra blasphemos prolatum solemus appellare decretum: quando id veluti in marmore scriptum, manifestum cunctis ostendimus. SOCRATES, (1208C)lib. VII, cap. 33, Edit. Christ. Vales. cap. 34, p. 377.

CAPUT VII. De ordinatione Maximiani Constantinopoli. His ita provenientibus, de electione episcopi quaestio rursus exorta est, et multi Philippum, cujus jam feci memoriam, plurimi Proclum eligebant. Potuitque Proclus tenere pontificatum, nisi quidam procerum prohibuissent, dicentes regulam ecclesiasticam non permittere eum qui alterius civitatis episcopus nominatus est, 377 ad alteram migrare civitatem; quod dictum populos revocavit. Cumque quatuor transissent menses post Nestorii damnationem, Maximianus ordinatur episcopus, in monachica quidem vita, presbyterorum tamen collegio constitutus. Is enim opinionem (1208D)reverendi viri olim habuerat, eo quod propriis sumptibus monumenta fabricaret, ut in eis religiosorum corpora sepeliret. Erat enim idiota sermone; et sub quiete vivere potius eligebat. SOCRATES, lib. VII, cap. 34. Edit. Christ. Vales. cap. 35, p. 377.

CAPUT VIII. Quod episcopi ex aliis ad alias Ecclesias sint mutati. Quia vero quidam dicebant ecclesiasticam regulam prohibere ne Proclus Constantinopolitanam teneret Ecclesiam, cum Cyzici [ mss. et ed. V., Cizico] fuisset ordinatus, volo pro hac re pauca narrare. Non enim mihi hoc vere dixisse videntur, sed aut invidia faciente, aut ignorantes ecclesiasticam sanctionem (1209A)prohibuerunt, quae frequenter in Ecclesiis utiliter facta noscuntur. Eusebius itaque Pamphili in sexto Ecclesiasticae Historiae libro, Alexandrum unius Cappadociae civitatis episcopum refert, quia cum venisset causa orationis ad Hierosolymam, detentus sit ab ejus civibus, et in locum Narcissi episcopi constitutus, et de caetero omni vita sua ipsi Ecclesiae praesedisse. Sic igitur apud veteres sine ulla differentia, de civitate ad aliam migrabat episcopus, dum utilitas evocaret. Oportet autem etiam ipsam regulam huic operi copulari, ut ostendatur quia mentiti sunt qui Proclum inthronizare prohibuerunt.

Regula XVIII. Si quis episcopus ordinatus ad parochiam in qua ordinatus est minime proficiscitur non (1209B)sua culpa, sed sive populo respuente, aut propter quamlibet aliam causam non necessitate factam, hunc honore ministerioque participari tantum, nec eum misceri rebus ecclesiae, in qua collectas celebrat Ecclesia; sed sustinere quod provinciae synodus suo judicio terminaverit.

Haec itaque regula est. Quia vero plurimi episcoporum ex aliis civitatibus ad alias propter utilitates temporum sunt migrati, nomina eorum qui sunt mutati subdidimus. Perigenes in Petris ordinatur episcopus; et quoniam cives ejus eum suscipere noluerunt, Romanae civitatis episcopus jussit eum inthronizari in Corintho metropoli, defuncto ejus episcopo; eique, donec advixit, Ecclesiae praefuit. Gregorius Nazianzenus, prius unius Cappadociae civitatis fuit (1209C)episcopus, deinde Nazianzi constitutus est. Meletius in Sebastena prius Ecclesia praefuit, et postea Antiochiae praesul est constitutus. Dositheum Seleuciae episcopum Alexander Antiochenus episcopus in Tarsum Ciliciae demigrare fecit. Reverentius ab Arcis Phoeniciae in Tyrum migratus est [ ms. Lyr., migravit]. Joannes de Gordo Lydiae mutatus est in Proconesum, et in ea praesidet Ecclesia. Palladius ab Hellinopoli mutatur in Asponam. Alexander ab Hellinopoli in Adrianos migratus est. Theosebius ab Apamia Asiae transfertur in Eudoxiopolim, quae dudum Salambria vocabatur. Polycarpus de urbe Antapristena Mysiae in Nicopolim Thraciae mutatus est. Hierophilus de Trapezapoli Phrygiae migratus est in Plutinopolim Thraciae. Optimus ab Argadamia Phrygiae (1209D)in Antiochiam Pisidiae migratur. Sylvanus a Philippopoli Thraciae mutatur in Troada. Tantos igitur quantos ad praesens invenimus ex propriis civitatibus ad alias migrasse, nos memorasse sufficiat. De Sylvano tamen, qui ex Philippopoleos Thraciae in Troada migratus est, utile judico pauca narrare. SOCRATES, lib. VII, cap. 35. Edit. Christ. Vales. cap. 36, p. 378.

Sylvanus quidem rhetor fuit prius Troili sophistae, et ad perfectum Christianus, vitamque monachicam diligens. Is enim doctoris pallio uti despexit: quem post haec Atticus episcopus comprehendens, episcopum Philippopoleos ordinavit. At ille tribus annis in Thracia degens, nec frigora ferre valens, cum (1210A)haberet corpus valde debile atque subtile, rogavit Atticum ut eum in locum alium constitueret, dicens non ob aliam causam nisi propter frigus ea se loca mutare velle. Cumque alter pro eo fuisset ordinatus, mansit Sylvanus Constantinopoli, vitam monachicam perfecte custodiens. Tantumque sine ulla fuit arrogantia, ut plerumque in tanta multitudine civitatis cum soleis de sparto procederet. Quodam tempore transeunte, Trojanae praesul Ecclesiae moritur; Trojanique venerunt, petentes episcopum. Cumque cogitaret Atticus quem ordinare deberet, subito contigit ad eum salutandum venire Sylvanum. At ille videns eum, mox cogitare cessavit. Tunc ad Sylvanum: Non habes, inquit, ulterius occasionem pro qua ecclesiasticas curas possis effugere. Troja (1210B)namque non habet frigus: sed ecce apparatus est tuo corpori opportunus a Deo locus. Praepara ergo temetipsum, et ad Trojam continuo proficiscere. Migratur ergo Sylvanus. Quo facto, miraculum quod inter ejus manus accidit enarrabo. Navis maxima, quae grandes columnas devexit nuper, in littore Trojano fabricabatur. Cumque eam ad mare deducere voluissent multis funibus atque populo trahente, nullatenus movebatur. Quod dum plurimis diebus ageretur, suspicati sunt navem a daemonio retineri. Tunc ad Sylvanum venientes episcopum, rogaverunt eum ut in eo loco daret orationem, credentes hoc modo trahi navem. At ille humili sermone dicebat se esse peccatorem: asserens hoc opus alicujus esse justi, non tamen suum. Quem dum rogassent, venit ad littus. Factaque oratione tetigit unum funem, jubens (1210C)ut insisterent operi cum labore. Tunc illis breviter impellentibus, cursim navis ad mare processit: hoc miraculum reverentiam illius viri cunctos fecit habere provinciales. Qui dum esset etiam in aliis rebus eximius, videns clericos etiam de contentione litigantium negotia facientes, nullum clericum aliquando judicare praecepit. Sed petitiones postulantium ipse suscepit; et rogabat unum fidelium laicorum, amatoremque justitiae, ut ipse litigantibus interesset, et terminum justitiae definiret. Ob quam rem maximam apud omnes gloriam consecutus est. Cum igitur Maximianus in urbe Constantinopolitana ordinatus fuisset episcopus consulatu Bassi et Antiochi ( An. Dom. 431) quinta et vigesima die mensis Octobris, causae ecclesiasticae quieverunt. (1210D)SOCRATES, lib. VII, cap. 36. Edit. Christ. Vales. cap. 37, p. 381. 378

CAPUT IX. Quomodo apud Cretam, quodam Judaeo dicente se esse Moysen, plurimi Judaeorum deceptione sint mortui, et reliqui facti sint Christiani. Circa hoc tempus multi Judaeorum in Creta Christiani facti sunt propter hujusmodi passionem. Quidam seductor Judaeus finxit semetipsum esse Moysen, et coelitus destinatum ut Judaeos illam insulam inhabitantes per mare duceret: ipsum se esse dicens qui olim filios Israel per Rubrum mare salvaverat. Circuibat itaque toto anno unamquamque illius insulae civitatem, suadebatque Judaeis ut crederent: (1211A)monens ut omnes pecunias atque possessiones relinquerent, cum utique deducti per siccum mare, ad repromissionis gaudia pervenirent. At illi hac spe capti, omne opus proprium negligebant, contemnentes etiam possessiones suas, et dimittentes eas quibuscunque personis. Cumque venisset dies quam designaverat seductor ille Judaeus, eo praecedente sequebantur omnes cum conjugibus et pueris [ ms. Lyr., filiis]; deduxitque eos ad quamdam rupem declivius incumbentem, jussitque ut tomorum schemate semetipsos evolverent. Hoc ergo faciebant priores. Et cum venirent ad rupes, repente moriebantur, tam dilacerati acutis rupibus quam in aqua necati. Plures tamen mori potuerunt, nisi, Deo providente, quidam viri Christiani supervenissent piscatores (1211B)atque negotiatores, qui alios cum necarentur eripientes recreaverunt. Tum malum eorum stultitiae sentientes, alios, ne semetipsos jactu interficerent, tenuerunt, nuntiantes eorum mortem, qui prius fuerant praecipitati. Qui etiam cognoscentes seductionem, culpabant se, eo quod facile credidissent. Cumque voluissent illum perimere seductorem, comprehendere nequiverunt. Repente namque disparuit, deditque suspicionem quia daemon fuerat erroneus, humano schemate circumamictus. Pro hac itaque passione multi tunc Cretensium Judaeorum ad Christianam conversi sunt fidem. SOCRATES, lib. VII, cap. 37. Edit. Christ. Vales. cap. 38, p. 383.

CAPUT X. De magno incendio Constantinopoli facto, et morte Maximiani, atque constitutione Procli. (1211C) Interea incendium in civitate Constantinopolitana factum paulatim pervenit ad thermas quae vocantur Achilleae, deinde ad locum qui dicitur Pelargus, ita ut Novatianorum comprehenderetur ecclesia. Tunc fertur Paulum eorum episcopum inter flammas ecclesiae restitisse, supplicantem Deo ne ecclesia pariter cremaretur. Qui locus ereptus est; et hactenus decima septima die mensis Augusti apud Novatianos collectio celebratur. Hunc tamen locum non solum Christiani, sed etiam pagani ex eo tempore venerantur. SOCRATES, lib. VII, cap. 38. Edit. Christ. Vales. cap. 39, p. 384.

Maximianus igitur cum duos annos et sex menses (1211D)Ecclesiam gubernasset, defunctus est consulatu Ariobindae et Asparis ( An. D. 434), die duodecima mensis Aprilis, in septimana majore jejuniorum, feria quinta. Tunc igitur Theodosius imperator sapienter causam prospexit ne rursus de episcopatu seditionis quaestio aut tumultus in Ecclesia nasceretur. Cum adhuc ergo corpus Maximiani jaceret, praesentibus episcopis praecepit inthronizare Proclum. Quod etiam Romani episcopi Coelestini litterae firmaverunt quas ad Cyrillum Alexandriae destinavit episcopum, et ad Joannem Antiochenum, et Rufum Thessalonicensem: dicens, quia nihil prohiberet alterius civitatis existentem episcopum in aliam demigrari. Inthronizatus igitur Proclus exsequias Maximiani corporis celebravit: de quo tempus est ut pauca dicamus. (1212A)SOCRATES, lib. VII, cap. 39. Edit. Christ. Vales. cap. 40, p. 385.

CAPUT XI. De conversatione et moribus Procli. Proclus ab aetate prima lector fuit, apud doctores tamen observans zelator quoque in rhetorica. Qui dum ad perfectam venisset aetatem, plerumque cum Attico erat episcopo exceptor sermonum ejus. Et dum proficeret, ab Attico diaconus ordinatur, postea presbyter. A Sisinnio vero Cyzici consecratur episcopus. Haec equidem ei primitus provenerunt, postea thronum Constantinopolitanae sortitur Ecclesiae. Erat enim vir moribus optimis; et, ab Attico utiliter eruditus, omnia ejus imitabatur. Sed in isto patientia potior apparebat. Et ille quidem haereticis se (1212B)terribilem opportune monstrabat; iste vero omnibus mitis erat, et sic eos potius quam violenter flectere nitebatur: nullam haeresim fatigare volens, in hac parte Theodosium imitatus imperatorem. Ille namque judicabat contra culpabiles imperiali non uti potestate. Hic autem parvipendebat si quis de Deo non ita saperet sicut ipse. SOCRATES, lib. VII, cap. 40. Edit. Christ. Vales. cap. 41, p. 386.

In his igitur etiam imperator laudabat eum, cum et ipse veros sacerdotes imitaretur, et nequaquam persequi volentes admitteret. Ego tamen praesumptive dico quia mansuetudine omnes veros sacerdotes evicerit. Ob quam causam hostes suos citra belli certamina subjugabat, sicut ostenditur in Joanne tyranno, et facta post hoc perditione barbarorum. (1212C)SOCRATES, lib. VII, cap. 41. Edit. Christ. Vales. cap. 42, p. 386.

CAPUT XII. De victoria barbarorum. Post interitum namque tyranni, barbari quos ille contra Romanos suum evocaverat in auxilium, parati erant Romanorum fines invadere. Haec audiens imperator consuete hanc sollicitudinem Deo commisit, et orationibus occupatus cito promeruit quod quaesivit. Quae enim provenerunt barbaris enarranda sunt. Dux enim eorum nomine Rugas, fulmine percussus, interiit. Secutaque pestis maximam partem eorum hominum interemit. Et non solum hoc suffecit, sed etiam ignis de coelo descendens, plurimos (1212D)qui videbantur remansisse consumpsit. Quae res barbaros in formidine magna constituit, non solum quia contra gentem Romanorum fortissimam arma levare praesumpserant, sed quia sic eos a forti Deo juvari conspiciebant. Tunc enim Proclus episcopus de prophetia Ezechielis coram Ecclesia faciens sermonem de collata salute, ab omnibus est laudatus. Cujus prophetiae verba sunt haec: Et tu, fili hominis, prophetiza in Gog principem Mosoch et Tubal. Judico enim eum morte, et 379 sanguine, et imbre diluvii, et lapidibus grandinis, et ignem, et sulphur pluam super eum et omnes qui cum eo sunt (Ezech. XXXVIII, 1). Et post pauca: Et scient quia ego sum Dominus. SOCRATES, lib. VII, cap. 42. Edit. Christ. Vales. cap. 43, p. 387.

CAPUT XIII. Quomodo filia Theodosii Valentiniano sit juncta. (1213A) Igitur imperatori propter suam mansuetudinem et alia plurima praestitit Deus, quorum unum illud est. Erat ei filia ex Eudoxia, nomine Eudoxia. Hanc Valentinianus consobrinus ejus, Hesperiarum partium ab eo factus imperator, petiit uxorem. Cumque Theodosius annuisset, cogitabat in medio quodam itineris loco nuptias celebrare. Placueratque ut Thessalonicam ambo venirent. Inter haec nuntiavit Valentinianus ne fatigaretur Theodosius; ipse enim venturum se Constantinopolim compromisit. Cumque ergo partes munisset Hesperias, Constantinopolim venit ad nuptias. Quibus celebratis consulatu Isidori et Senatoris ( An. Dom. 436), uxore sumpta (1213B)reversus est. SOCRATES, lib. VII, cap. 43. Edit. Christ. Vales. cap. 43 et 44, p. 388.

CAPUT XIV. Quomodo corpus Joannis episcopi sit Constantinopolim revocatum. Non multo post episcopus Proclus eos qui propter Joannis depositionem segregabantur, Ecclesiae restituit. Sapientiaque sua eorum mitigavit tristitiam hoc modo. Corpus enim Joannis in Cumanis sepultum, tricesimo quinto anno post depositionem, Constantinopolim jubente imperatore revocavit, et publice divulgatum in ecclesia Apostolorum multo honore recondidit. Quod actum est decimo sexto consulatu Theodosii ( An. Dom. 438), 17 Januarii mensis die. SOCRATES, lib. VII, cap. 44. Edit. Christ. (1213C)Vales. cap. 45, p. 388.

Paulus quoque Novatianorum episcopus eodem consulatu, 20 Julii mensis die, defunctus est. Qui cum aegrotaret, nec diaetam consuetam transgressus est, nec orationes solitas praetermisit. Cumque esset morti vicinus, evocavit omnes clericos suos dicens: Cogitate episcopum eligere donec vivo, ne posthaec turbas Ecclesiae nostrae sustineant. Illis vero ei potius electionem dantibus, Paulus ait: Ergo scriptam mihi hujusmodi date professionem, quia ipsum eligatis quem ego decrevero. Quibus hoc facientibus atque subscribentibus, Marciani presbyteri nomen in charta conscripsit atque signavit. Fecitque priores similiter signare presbyteros, eamque chartam apud Marcum deposuit, Scytharum Ecclesiae (1214A)Novatianorum episcopum, dicens: Si vixero, mihi redde; si mortuus fuero, hic invenietis quis debeat ordinari. Post cujus obitum tertia die resignantes, et Marciani nomen invenientes, ejusque laudantes electionem, sine ulla mora miserunt in Tiberiadem Phrygiae, ubi tunc habitabat. Et comprehensum deduxerunt vicesima prima die ejusdem mensis, et ordinaverunt episcopum. SOCRATES, lib. VII, cap. 45. Edit. Christ. Vales. cap. 46, p. 389.

CAPUT XV. Quomodo Eudoxio uxor imperatoris Hierosolymam sit profecta. Theodosius igitur imperator pro beneficiis a Deo sibi collatis, gratias referebat, plurimis honoribus Christo sua vota compensans, conjugemque suam (1214B)Eudoxiam ad Hierosolymam destinavit. Hoc enim et ipsa votum habuerat, si filiam videret nuptam. Quae tam Hierosolymis ecclesias constitutas quam per singulas civitates positas honoravit, et cum pergeret, et cum denuo remearet. SOCRATES, lib. VII, cap. 46. Edit. Christ. Vales. cap. 47, p. 390.

CAPUT XVI. Quod Proclus Thalassium senatorem auctoritate sua Caesareae Cappadociae fecerit episcopum. Proclus autem episcopus eodem tempore, septimo decimo imperatoris Theodosii consulatu ( An. Dom. 439), rem mirabilem operatus est, quam nullus priorum fecit episcoporum. Cum enim Firmus episcopus Caesareae Cappadociae mortuus fuisset, aderant Caesarienses, petentes episcopum. Cumque cogitaret (1214C)quem eis ordinare debuisset, contigit ut ad eum salutandum die sabbato senatores universi venirent. Inter quos Thalassius, qui praefecturae Illyrici administraverat dignitatem. Cumque futurus esset, sicut habebat fama, ut Orientalem regeret praefecturam, missa manu Proclus pro praefecturae dignitate episcopatum ei Caesarianae civitatis imposuit. Haec quidem in Ecclesia illo tempore gerebantur. Nos autem hic terminum faciamus historiae, in pace gubernari cunctas Ecclesias exorantes. Nos ergo, o sacratissime homo Dei Theodore, tuam complevimus jussionem, finem facientes historiae, in anno secundo trecentesimae quintae olympiadis, consulatu decimo septimo imperatoris Theodosii. SOCRATES, lib. VII, cap. 47. Edit. Christ. Vales. cap. 48, p. 391.