Jump to content

Historiae (Orosius)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historiae
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Orosiu.Histor 31 Orosius385-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Historiae

Praefatio.

AD AURELIUM AUGUSTINUM.

1 Praeceptis tuis parui, beatissime pater Augustine: atque utinam tam efficaciter quam libenter! Quamquam ego in utramvis partem parum de explicito movear, rectene an secus egerim: tu enim jam isto judicio laborasti, utrumne hoc, quod praeciperes, possem; ego autem solius obedientiae, si tamen eam voluntate conatuque decoravi, testimonio contentus sum. Nam et in magna magni patrisfamilias domo, cum sint multa diversi generis animalia, adjumento familiaris rei commoda: non est tamen canum cura postrema: quibus solis natura insitum est, voluntarie ad id ad quod praeparantur 2 urgeri, et per ingenitam quamdam obedientiae formulam, sola disciplinati timoris exspectatione suspendi, donec ad peragendi licentiam nutu signove mittantur. Habent enim proprios appetitus, quantum brutis excellentiores, tantum rationabilibus propinquantes; hoc est, discernere, amare, servire. Nam discernentes inter dominos atque extraneos, non eos quos insectantur, oderunt: sed his quos amant, zelant: et amantes dominum ac domum, non quasi ex natura apti corporis vigilant, sed ex conscientia solliciti amoris invigilant. Unde etiam mystico sacramento in Evangeliis, quod edant micas catelli sub mensa dominorum suorum, et Chananaea non erubuit dicere, et Dominus non fastidivit audire. Beatus etiam Tobias, ducem angelum sequens, canem comitem habere non sprevit. Igitur generali amori tuo et speciali connexus, voluntati tuae volens parui. Nam cum subjectio mea praecepto paternitatis tuae factum 3 debeat, totumque tuum sit, quod ex te ad te redit, opus meum; hoc solo meo cumulatius reddidi, quod libens feci. Praeceperas mihi ut scriberem adversus vaniloquam pravitatem eorum, qui alieni a civitate Dei ex locorum agrestium compitis et pagis pagani vocantur, sive gentiles; qui terrena sapiunt: qui, cum futura non quaerant, praeterita autem aut obliviscantur aut nesciant, praesentia tantum tempora veluti malis extra solitum infestissima, 4 ob hoc solum quod creditur Christus, et colitur Deus, idola autem minus coluntur, infamant: praeceperas ergo, ut ex omnibus, qui haberi ad praesens possunt, historiarum atque annalium fastis, quaecumque aut bellis gravia, aut corrupta morbis, aut fame tristia, aut terrarum motibus terribilia, aut inundationibus aquarum insolita, aut eruptionibus ignium metuenda, aut ictibus fulminum plagisque grandinum saeva, vel etiam parricidiis flagitiisque misera, per transacta retro saecula reperissem, ordinato breviter voluminis textu explicarem: maxime cum reverentiam tuam, perficiendo adversus hos ipsos paganos undecimo libro insistentem (quorum jam decem orientes radii, mox ut de specula ecclesiasticae claritatis elati sunt, toto orbe fulserunt), levi opusculo occupari non oporteret: et sanctus filius tuus, Julianus Carthaginensis, servus Dei, satisfieri super hac re petitioni suae eadem fiducia qua poposcit, exigeret: dedi operam, et meipsum in primis confusione pressi, cui plerumque reputanti supra modum exaestuavisse praesentium clades temporum videbantur. 5 Nactus enim sum praeteritos dies non solum aeque ut hos graves, verum etiam tanto atrocius miseros, quanto longius a remedio verae religionis alienos; ut merito hac scrutatione claruerit, regnasse mortem avidam sanguinis, dum ignoratur religio, quae prohiberet a sanguine: ista illucescente, illam constupuisse: illam concludi, cum ista jam praevalet; illam penitus nullam futuram, cum haec sola regnabit. Exceptis videlicet semotisque illis diebus novissimis sub fine saeculi, et sub apparitione Antichristi, vel etiam sub conclusione judicii: quibus futuras angustias, quales ante non fuerint, Dominus Christus per Scripturas sanctas, sua etiam contestatione praedixit: cum secundum ipsum quidem, qui et nunc et semper est, modum, verum apertiore ac graviore discrimine, per intolerabiles tribulationes temporum illorum, sanctos probatio, impios perditio consequetur.

LIBER PRIMUS. 6 CAPUT PRIMUM. Unde caeteri historias exorsi sint, et unde ipse eam exordiri, quatenusque prosequi velit, ostendit: admiscens interim de primis temporibus origineque seu causa malorum. Et quoniam omnes propemodum tam apud Graecos quam apud Latinos studiosi ad scribendum viri, qui res gestas regum populorumque ob diuturnam memoriam verbis propagaverunt, initium scribendi a Nino Beli filio, rege Assyriorum, fecere: qui cum opinione caeca mundi originem creaturamque hominum sine initio credi velint, coepisse tamen ab hoc regna bellaque definiunt: quasi vero eatenus humanum genus ritu pecudum vixerit, et tunc primum veluti ad novam providentiam concussum suscitatumque evigilarit: ego initium miseriae hominum ab initio peccantis hominis ducere institui, paucis 7 dumtaxat, iisdemque breviter delibatis. Sunt autem ab Adam, primo homine, usque ad Ninum, magnum (ut dicunt) regem, quando natus est Abraham, anni tria millia centum octoginta et quatuor, qui ab omnibus historiographis vel omissi, vel ignorati sunt. A Nino autem vel Abraham usque ad Caesarem Augustum, id est, usque ad Nativitatem Christi, quae fuit anno imperii Caesaris quadragesimo secundo, cum, facta pace cum Parthis, Jani portae clausae sunt, et bella toto orbe cessarunt, colliguntur anni duo millia quindecim, in quibus se inter actores scriptoresque omnium otia negotiaque triverunt. Quapropter res ipsa exigit ex his libris quam brevissime vel pauca attingere, qui, originem mundi loquentes, praeteritorum fidem annuntiatione futurorum, et post subsequa probatione, fecerunt: non quo auctoritatem eorum cuiquam videamur ingerere, sed quod operae pretium sit de opinione vulgata, 8 quae nobis cum omnibus communis est, commonere. Primum quia si divina providentia, quae, sicut bona, ita pia et justa est, agitur mundus et homo: hominem autem, qui convertibilitate naturae et libertate licentiae et infirmus et contumax est, sicut pie gubernari egenum opis oportet, ita juste corripi immoderatum libertatis necesse est: jure ab initio hominis per bona malaque alternantia, exerceri hunc mundum sentit, quisquis per se atque in se humanum genus videt: deinde cum ab ipso primo homine peccatum punitionemque peccati coepisse doceamur: porro autem cum etiam isti de mediis temporibus inchoantes, quamvis superiorum nusquam meminerint, nihil nisi bella cladesque descripserint (quae bella quid aliud dicenda sunt, nisi vergentia in alterutrum mala: mala autem hujusmodi quae tunc 9 erant, sicut et nunc sunt in quantum sunt, sine dubio, aut manifesta peccata sunt, aut occultae punitiones peccatorum), quid impedimenti est nos ejus rei caput pandere, cujus illi corpus expresserint; et priora illa saecula, quae multo numerosiora monstrabimus, vel tenuissimo testari relatu similes miserias pertulisse? Dicturus igitur ab orbe condito usque ad Urbem conditam, dehinc usque ad Caesaris principatum, nativitatemque Christi, ex quo sub potestate Urbis orbis permansit imperium: vel etiam usque ad dies nostros, in quantum ad cognitionem vacare suffecero, conflictationes generis humani et veluti per diversas partes ardentem malis mundum, face cupiditatis incensum, e specula ostentaturus, necessarium reor ut primum ipsum terrarum orbem, quem inhabitat humanum genus, sicut est a majoribus trifariam distributus, deinde regionibus provinciisque determinatus, expediam: quo facilius cum locales bellorum morborumque clades ostentabuntur, studiosi quique non solum rerum ac temporum, sed etiam locorum scientiam consequantur. 10

CAPUT II. Majores mundum in tres partes divisisse, quarum situm, regiones, locaque celebriora succincte admodum describit. Majores nostri orbem totius terrae, Occani limbo circumseptum, triquadrum statuere: ejusque tres partes, Asiam, Europam, et Africam vocaverunt: quamvis aliqui duas, hoc est, Asiam, ac deinde Africam in Europam accipiendam putarint. Asia tribus partibus Oceano circumcincta, per totam transversi plagam orientis extenditur. Haec occasum versus, a dextra sui, sub axe septentrionis incipientem contingit Europam: a sinistra autem Africam 11 dimittit: sub Aegypto vero et Syria mare Nostrum, quod Magnum generaliter dicimus, habet. Europa incipit, ut dixi, sub plaga septentrionis, a flumine Tanai, qua Riphaei montes, Sarmatico aversi oceano, Tanaim fluvium fundunt: qui praeteriens aras ac terminos Alexandri Magni, in Roxolanorum finibus sitos, Maeotidas auget paludes: quarum immensa exundatio juxta Theodosiam urbem Euxinum Pontum late ingreditur. Inde juxta Constantinopolim longae mittuntur angustiae, donec eas mare hoc quod dicimus Nostrum, accipiat. Europae in Hispania occidentalis oceanus terminus est, maxime ubi apud Gades insulas Herculis columnae visuntur, et Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus immittitur. Africae principium est a finibus Aegypti urbisque Alexandriae, ubi Paraetonium civitas sita est, 12 super hoc mare Magnum, quod omnes plagas terrasque medias interluit. Unde per loca quae accolae Catabatmon vocant, haud procul a castris Alexandri Magni, et super lacum Caleartium, deinde juxta superiorum fines Avasitarum, missa in transversum per Aethiopica deserta meridianum contingit oceanum. Termini Africae ad occidentem iidem sunt qui et Europae, id est, fauces Gaditani freti. Ultimus autem finis ejus est mons Atlas, et insulae quas Fortunatas vocant. Et quia breviter generales tripartiti orbis divisiones dedi, ipsarum quoque partium regiones, sicut pollicitus sum, significare curabo. Asia ad mediam frontem orientis habet in Oceano Eoo ostia fluminis Gangis, a sinistra promontorium Caligardamna, 13 cui subjacet ad Eurum insula Taprobane: e qua oceanus Indicus vocari incipit, a dextra habet Imai montes, ubi Caucasus deficit, promontorium Samaram: cui ad aquilonem subjacent ostia fluminis Octorogorrae: ex quo oceanus Sericus appellatur. In his finibus India est, quae habet ab occidente flumen Indum, quod Rubro mari excipitur: a septentrione montem Caucasum: reliqua (ut dixi) Eoo et Indico 14 Oceano terminatur. Haec habet gentes quadraginta quatuor, absque insula Taprobane, quae habet decem civitates: et absque reliquis insulis habitabilibus plurimis. A flumine Indo, quod est ab oriente, usque ad flumen Tigrim, quod est ad occasum, regiones sunt istae: Aracosia, Parthia, Assyria, Persis et Media: situ terrarum montoso et aspero. Hae a septentrione habent montem Caucasum, a meridie mare Rubrum et sinum Persicum: in medio autem sui, flumina praecipua Hydaspem et Arbim. In his sunt gentes triginta duae. Sed generaliter Parthia dicitur, quantumvis Scripturae sanctae universam saepe Mediam vocent. A flumine Tigri, usque ad flumen Euphratem, Mesopotamia est, incipiens a septentrione inter montem Taurum et Caucasum: cui ad meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudaemon: quae inter sinum Persicum et sinum Arabicum angusto terrae tractu orientem versus extenditur. In his sunt gentes 15 viginti et octo. A flumine Euphrate, quod est ab oriente, usque ad mare Nostrum, quod est ab occasu, deinde a septentrione, id est a civitate Dacusa, quae in confinio Cappadociae et Armeniae sita est, haud procul a loco ubi Euphrates nascitur, usque ad Aegyptum et extremum sinum Arabicum, qui est ad meridiem, longo angustoque sulco saxis insulisque creberrimo, a Rubro mari, id est, ab Oceano, occasum versus extenditur Syria, quae sic generaliter nominatur, habetque maximas provincias, Commagenam, Phoeniciam et Palaestinam, 16 absque Saracenis et Nabataeis, quorum gentes sunt duodecim. In capite Syriae Cappadocia est, quae habet ab oriente Armeniam, ab occasu Asiam, ab aquilone Themiscyrios campos et mare Cimmericum: a meridie Taurum montem, cui subjacet Cilicia et Isauria usque ad Issicum sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Asia regio, vel (ut proprie dicam) Asia Minor, absque orientali parte quae ad Cappadociam Syriamque progreditur, undique circumdata est mari: a septentrione Ponte Euxino, ab occasu Propontide atque Hellesponto, a meridie mari Nostro, ubi est mons Olympus. Aegyptus inferior ab oriente habet Syriam Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione mare Nostrum, a meridie montem, qui appellatur Climax, et Aegyptum superiorem, fluviumque Nilum, qui de littore incipientis maris Rubri 17 videtur emergere in loco, qui dicitur Mossylon emporium: deinde diu ad occasum profluens, faciensque insulam nomine Meroen in medio sui: novissime ad septentrionem inflexus, tempestivis auctus incrementis, plana Aegypti rigat. Hunc aliqui auctores ferunt, haud procul ab Atlante habere fontem, et continuo arenis mergi: inde interjecto brevi spatio, vastissimo lacu exundare, atque hinc Oceano tenus, orientem versus per Aethiopica deserta prolabi, rursusque inflexum ad sinistram, ad Aegyptum descendere. Quod quidem verum est, esse hujusmodi fluvium magnum, qui tali ortu, talique cursu sit, et re vera omnia Nili monstra gignat; 18 quem utique prope fontem barbari Dara nominant, caeteri vero accolae Nuchul vocant. Sed hic in regione gentis, quae Libya Aegyptia vocatur, haud procul ab illo fluvio, quem a littore maris Rubri prorumpere diximus, immenso lacu acceptus absumitur: Nisi forte occulto meatu in alveum ejus, qui ab oriente descendit, eructat. Aegyptus superior in orientem per longum extenditur, cui est a 19 septentrione sinus Arabicus, a meridie Oceanus. Nam ab occasu ex inferiore Aegypto incipit, ad orientem Rubro mari terminatur, ubi sunt gentes vigintiquatuor. Et quoniam meridianam partem universae Asiae descripsimus, superest ut ab oriente ad septentrionem pars, quae restat, expediatur. Mons Caucasus inter Colchos, qui sunt super Cimmericum mare, et inter Albanos, qui sunt ad mare Caspium, primum attollitur: cujus quidem usque in ultimum orientem unum videtur jugum, sed multa sunt nomina: et multi hoc ipsum jugum Tauri montis credi volunt: quia re vera Parchoatras, mons Armeniae, inter Taurum et Caucasum medius, continuare Taurum cum Caucaso putatur: sed hoc non ita esse, discernit fluvius Euphrates, qui, de radice Parchoatrae montis effusus, tendens in meridiem, ipsum ad sinistram, Taurum excludit ad dexteram. Itaque ipse Caucasus inter Colchos et Albanos, ubi et portas habet, mons Caucasus dicitur, à portis Caspiis usque ad Armenias pylas, vel usque ad fontem Tigridis fluminis, inter Armeniam et Iberiam, montes Acroceraunii dicuntur: a fonte Tigridis usque ad Carras civitatem, inter Massagetas 20 et Parthos, mons Ariobarzanes: a Carris civitate usque ad oppidum Cathippi, inter Hyrcanos et Bactrianos, mons Memarmali, ubi amomum nascitur: a quo proximum jugum, mons Parthau dicitur: ab oppido Cathippi usque ad vicum Saphrim, inter Dahas ac Araucas 21 et Parthyenas, mons Oscobares, ubi Ganges fluvius oritur, et Laser nascitur; a fonte fluminis Gangis usque ad fontes fluminis Ottorogorrae, qui sunt a septentrione, ubi sunt montani Paropamisadae, mons Taurus: a fontibus Ottorogorrae usque ad civitatem Ottorogorram, inter Hunnos et Scythas et Gandaridas, mons Caucasus. Ultimus autem inter Eoas et Pasiadras, mons Imaus, ubi flumen Chrysorrhoas, et promontorium Samara orientali excipiuntur oceano. Igitur a monte Imao, hoc est, ab imo Caucaso, et dextra orientis parte, 22 qua oceanus Sericus tenditur, usque ad promontorium Boreum et flumen Boreum, inde tenus Scythico mari, quod est a septentrione, usque ad mare Caspium, quod est ab occasu, et usque ad extentum Caucasi jugum, quod est ad meridiem, Hyrcanorum et Scytharum gentes sunt quadraginta duae, propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes. Mare Caspium sub Aquilonis plaga ab Oceano oritur, cujus utraque circa Oceanum littora, et loca deserta incultaque habentur: inde meridiem versus, per longas angustias tenditur, donec per magna spatia dilatatum; Caucasi montis radicibus terminetur. Itaque a mari Caspio quod est ad orientem, per oram Oceani septentrionalis usque ad Tanaim fluvium et Maeotidas paludes, quae sunt ad occasum, per littus Cimmerici maris, quod est ab africo usque ad caput et portas Caucasi, quae sunt ad meridiem, gentes sunt triginta quatuor. Sed generaliter regio proxima Albania ulterior, sub mari et monte Caspio, Amazonum nominatur.

Expliciti sunt quam brevissime fines Asiae: nunc Europam, 23 in quantum cognitioni hominis conceditur, stylo pervagabor.

A montibus Riphaeis ac flumine Tanai, Maeotidisque paludibus, quae sunt ad orientem, per littus septentrionalis Oceani usque ad Galliam Belgicam et flumen Rhenum, quod est ab occasu, deinde usque ad Danubium, quem et Istrum vocant, qui est a meridie ad orientem directus, ponto excipitur: ab oriente Alania est, in medio Dacia, ubi et Gothia: deinde Germania est, ubi plurimam partem Suevi tenent: quorum omnium sunt gentes quinquaginta quatuor. Nunc quidquid Danubius a barbarico ad mare Nostrum secludit, expediam. Moesia ab oriente habet ostia fluminis Danubii, ab euro Thraciam, a meridie Macedoniam, ab africo Dalmatiam, ab occasu Istriam, a circio Pannoniam, a septentrione Danubium.

Thracia habet ab oriente Propontidis sinum et civitatem Constantinopolim, quae Byzantium prius dicta est: a septentrione partem Dalmatiae, et sinum Euxini ponti, ab occasu et africo Macedoniam, a meridie Aegaeum mare. Macedonia habet ab oriente Aegaeum mare, a borea Thraciam, ab euro Euboeam et Macedonicum sinum, a meridie Achaiam, a favonio montes Acroceraunios in angustiis Adriatici sinus, qui montes sunt 24 contra Apuliam atque Brundusium ab occasu Dalmatiam, a circio Dardaniam, a septentrione Moesiam. Achaia undique propemodum cincta est mari: nam ab oriente habet Myrtoum mare, ab euro mare Creticum, a meridie Ionium mare, ab africo et occasu Cephaleniam et Cassiopam insulas, a septentrione sinum Corinthium, ab aquilone angustum terrae dorsum, quo Macedoniae conjungitur, vel potius Atticae, qui locus Isthmos vocatur, ubi est Corinthus, habens in Attica ad boream non longe Athenas civitatem. Dalmatia habet ab oriente Macedoniam, ab aquilone Dardaniam: a septentrione Moesiam, ab occasu Istriam, et sinum Liburnicum, et insulas Liburnicas: a meridie Adriaticum sinum. Pannonia, Noricus, et Rhetia habent ab oriente Moesiam, a meridie Istriam, ab africo Alpes Penninas, ab occasu Galliam Belgicam, a circio Danubii fontem, et limitem, qui Germaniam a Gallia inter Danubium Galliamque secernit, a septentrione Danubium et Germaniam. Italiae situs a circio in eurum tenditur, habens ab africo Tyrrhenum mare, a borea Adriaticum sinum: cujus ea pars qua continenti terrae communis et contigua est, Alpium obicibus obstruitur: quae a Gallico mari super Ligusticum sinum exsurgentes, primum Narbonensium fines, 25 deinde Galliam Rhetiamque secludunt, donec in sinu Liburnico defigantur. Gallia Belgica habet ab oriente limitem fluminis Rheni et Germaniam, ab euro Alpes Penninas, a meridie provinciam Narbonensem, ab occasu provinciam Lugdunensem, a circio oceanum Britannicum, a septentrione Britanniam insulam. Gallia Lugdunensis, ducta per longum, et per angustum inflexa, Aquitanicam provinciam semicingit. Haec ab oriente habet Belgicam, a meridie partem provinciae Narbonensis, qua Arelas civitas sita est, et mari Gallico Rhodani flumen excipitur. Narbonensis provincia, pars Galliarum, habet ab oriente Alpes Cottias, ab occidente Hispaniam, a circio Aquitaniam, a septentrione Lugdunensem, ab aquilone Belgicam Galliam, a meridie mare Gallicum, quod est inter Sardiniam et insulas Baleares, habens in fronte qua Rhodanus fluvius in mare exit, insulas Stechadas. Aquitanica provincia obliquo cursu Ligeris fluminis, qui ex plurima parte terminus ejus est, in orbem agitur. Haec a circio Oceanum qui Aquitanicus sinus dicitur, ab occasu Hispanias habet, a septentrione et oriente Lugdunensem, ab euro et meridie Narbonensem provinciam contingit. Hispania universa terrarum situ trigona est, et circumfusione Oceani Tyrrhenique pelagi 26 pene insula efficitur. Hujus angulus prior, spectans ad orientem, a dextris Aquitanica provincia, a sinistris Balearico mari coarctatus, Narbonensium finibus inseritur. Secundus angulus circium intendit: ubi Brigantia Calleciae civitas sita, altissimam pharum, et inter pauca memorandi operis, ad speculam Britanniae erigit. Tertius ejus angulus est, qua Gades insulae intentae in africum, Atlantem montem interjecto sinu Oceani prospiciunt. Hispaniam citeriorem ab oriente incipientem, Pyrenaei saltus a parte septentrionis usque ad Cantabros Asturesque deducunt, atque inde per Vaccaeos et Oretanos, quos ab occasu habet, posita in Nostri maris littore Carthago determinat. Hispania ulterior habet ab oriente Vaccaeos, Celtiberos, et Oretanos: a septentrione Oceanum, ab occasu Oceanum, a meridie Gaditanum 27 Oceani fretum: unde mare Nostrum, quod Tyrrhenum vocatur, immittitur. Et quoniam Oceanus habet insulas, quas Britanniam et Hiberniam vocant, quae in aversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breviter explicabuntur. Britannia Oceani insula, per longum in boream extenditur. A meridie Gallias habet, cujus proximum littus transmeantibus civitas aperit, quae dicitur Rhutubi portus: unde haud procul à Morinis in austro positos Menapios Batavosque prospectat. Haec insula habet in longo millia passuum octingenta; in lato millia ducenta: a tergo autem, unde Oceano infinito patet, Orcadas insulas habet, quarum viginti desertae sunt, tredecim coluntur. Deinde insula Thule, quae per infinitum a 28 caeteris separata, circium versus medio sita Oceani, vix paucis nota habetur. Hibernia insula, inter Britanniam et Hispaniam sita, longiore ab africo in boream spatio porrigitur. Hujus partes priores intentae Cantabrico oceano, Brigantiam Calleciae civitatem, ab africo sibi in circium occurrentem, spatioso intervallo procul spectant, ab eo praecipue promontorio, ubi Scenae fluminis ostium est, et Velabri Lucenique consistunt. Haec propior Britanniae, spatio terrarum angustior: sed coeli solique temperie magis utilis, a Scotorum gentibus colitur. Huic etiam Mevania insula proxima est, et ipsa spatio non parva, solo commoda; aeque a Scotorum gentibus habitatur. Hi sunt fines totius Europae. Africam, ut dixi, cum tertiam orbis partem majores nostri accipiendam descripserint, non spatiorum 29 mensuras, sed divisionum rationes secuti sunt. Mare hoc siquidem Magnum, quod ab occasu ex Oceano oritur, in meridiem magis vergens, angustiorem inter se et Oceanum coarctatae Africae limitem facit. Unde etiam aliqui, quamvis eam longitudine parem, tamen multo angustiorem intelligentes, inverecundum arbitrati sunt tertiam vocare partem, sed potius in Europam Africam deputantes, secundae portionem appellare maluerunt. Praeterea cum multo amplius terrae in Africa ardore solis, quam in Europa rigore frigoris incultum atque incognitum sit (quippe cum omnia pene animantia vel germinantia, patientius et tolerabilius ad summum frigoris quam ad summum caloris accedant), ea scilicet causa est, Africam per omnia situ et populis minorem videri: quia et natura sui minus habeat spatii, et coeli inclementia plus deserti: cujus descriptio per provincias et gentes haec est: Libya Cyrenaica et Pentapolis, post Aegyptum in parte Africae prima est. Haec incipit a civitate Paraetonio, et montibus Catabathmon: 30 inde secundo mari usque ad aras Philenorum extenditur. Post se habet usque ad occanum meridianum, gentes Libyae, Aethiopum et Garamantum. Huic est ab oriente Aegyptus, a septentrione mare Libycum, ab occasu Syrtes majores et Troglodytae, contra quos insula Calypso est: a meridie Aethiopicus oceanus. Tripolitana provincia, quae et Subventana, vel regio Arzugum dicitur, ubi Leptis magna civitas est, quamvis Arzuges per longum Africae limitem generaliter vocentur, habet ab oriente aras Philenorum inter Syrtes majores et Troglodytas, a septentrione mare Siculum, vel potius Adriaticum, et Syrtes minores, ab occasu Byzacium usque ad lacum Salinarum, a meridie barbaros Getulos, Nothabres, et Garamantas, usque ad oceanum Aethiopicum pertingentes. Byzacium, Zeugis, et Numidia. Zeugis autem prius non unius conventus, sed totius provinciae generale fuisse nomen invenimus. Byzacium ergo, ubi 31 Adrumetus civitas: Zeugis ubi Carthago magna, Numidia ubi Hippo regius et Rusiccada civitates sunt: habent ab oriente Syrtes minores et lacum Salinarum, a septentrione mare Nostrum, quod spectat ad Siciliam et Sardiniam insulas, ab occasu Mauritaniam Sitifensem, a meridie montes Uzarae: et post eos Aethiopum gentes: pervagantes usque ad oceanum Aethiopicum.

Sitifensis et Caesariensis Mauritania habent ab oriente Numidiam, a septentrione mare Nostrum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixim, qui dividit inter vivam terram et arenas jacentes usque ad Oceanum: in quibus et oberrant Gangines Aethiopes. Tingitana Mauritania ultima est Africae. Haec habet ab oriente flumen Malvam, a septentrione mare Nostrum usque ad fretum Gaditanum, quod inter Abennem et Calpen, duo contraria sibi promontoria, coarctatur: ab occidente Atlantem montem, et oceanum Atlanticum, sub africo Hesperium montem, a meridie gentes Aulolum, quas 32 nunc Galaulas vocant, usque ad oceanum Hesperium contingentes. Hic est universae terminus Africae. Nunc insularum quae in Nostro mari sunt, loca, nomina, et spatia dimetiar. Insula Cypros ab oriente mari Syrio, quem Issicum sinum vocant, ab occidente mari Pamphylico, a septentrione Aulone Cilico, a meridie Syriae et Phoenices pelago cingitur: cujus spatium in longo tenet millia passuum centum septuaginta quinque, in lato millia passuum centum viginti quinque. Insula Creta finitur ab oriente Carpathio mari, ab occasu et septentrione mari Cretico, a meridie mari Libyco, quod et Adriaticum vocant: habet in longo millia passuum centum septuaginta duo, in lato quinquaginta. Insulae Cyclades, quarum est ab oriente prima Rhodos, a septentrione Tenedos, a meridie Carpathos, ab occasu Cythera, ab oriente finiuntur littoribus Asiae, ab occidente mari Icario, a septentrione mari Aegaeo, a meridie mari Carpathio. Sunt autem omnes Cyclades numero quinquaginta tres. 33 Hae tenent a septentrione in meridiem millia passuum quinquaginta, ab oriente in occasum millia ducenta. Sicilia insula tria habet promontoria, unum quod dicitur Pelorum, et aspicit ad aquilonem, cui Messana civitas proxima est: secundum, quod dicitur Pachynum, sub quo civitas Syracusana, respicit ad euronotum: tertium, quod appellatur Lilybaeum, ubi et civitas ejusdem nominis sita est, dirigitur in occasum. Haec habet a Peloro in Pachynum millia passuum centum quinquaginta novem, a Pachyno in Lilybaeum centum septuaginta septem. Haec ab oriente cingitur mari Adriatico, a meridie mari Africo, quod est contra Subventanos et Syrtes minores: ab occidente et septentrione habet mare Tyrrhenum: a borea usque subsolanum, fretum Adriaticum, quod dividit Tauromenitanos Siciliae, et Bruttios Italiae. Sardinia et Corsica insula parvo freto, hoc est, millium viginti, dividuntur: ex quibus Sardinia habet a meridie contra Numidiam Caralitanos: contra Corsicam insulam, hoc est, septentrionem versus, habet Ulbienses: cujus in longo 34 spatium tenet millia passuum ducenta triginta, in lato millia ducenta octoginta. Haec habet ab oriente et a borea Tyrrhenum mare, quod spectat ad portum urbis Romae: ab occasu mare Sardum, ab Africo insulas Baleares longe positas, a meridie Numidicum sinum, a septentrione (ut dixi) Corsicam. Corsica insula multis promontoriis angulosa est. Haec habet ab oriente Tyrrhenum mare, et portum Urbis, a meridie Sardiniam, ab occasu insulas Baleares, longe positas, a circio et septentrione Ligusticum sinum. Tenet autem in longo millia passuum centum sexaginta, in lato millia viginti sex. Insulae Baleares duae sunt, major et minor, quibus insunt bina oppida: major Tarraconem, Hispaniae civitatem, minor Barcinonem in septentrionem versus contra se habet. Majori subjacet insula Ebusus. Deinde ab oriente Sardiniam, ab aquilone mare Gallicum, a meridie et Africo Mauritanicum pelagus, ab occasu Ibericum pelagus spectat. Hae sunt insulae ab Hellesponto usque ad Oceanum per totum Magnum pelagus constitutae: quae et cultu et memoria magis celebres habentur. 35 Percensui breviter (ut potui) provincias et insulas orbis universi: nunc locales gentium singularum miserias, sicut ab initio incessabiliter exstiterunt, et qualiter quibusque exortae sunt, in quantum suffecero, proferam.

CAPUT III. De diluvio sub Noe. Cum post fabricam, ornatumque mundi hujus, homo, quem rectum atque immaculatum fecerat Deus, ac perinde humanum genus libidinibus depravatum peccatis obsorduisset, continuo injustam licentiam 36 justa punitio consecuta est. Sententiam creatoris Dei et judicis; peccanti homini ac terrae propter hominem destinatam, semperque dum homines terram habitaverint duraturam, omnes, inviti licet, aut probamus negando, aut confitendo toleramus: obstinatisque mentibus testis sibi infirmitas sua inurit, quibus fidelis scriptura non suaserit. Deinde refuso in omnem terram mari, immissoque diluvio, cum toto orbe contecto unum spatium coeli esset ac pelagi, deletum fuisse universum humanum genus, paucis in arca fidei suae merito ad substituendam originem reservatis, evidentissime veracissimi scriptores docent. Fuisse tamen etiam illi contestati sunt, qui praeterita quidem tempora, ipsumque auctorem temporum nescientes, tamen ex indicio et conjectura lapidum, quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros, saepe etiam cavatos aquis visere solemus, conjiciendo didicerunt. Et quamvis hujusmodi adhuc et relatu digna et fide certa proferri a nobis queant, tamen haec veluti principalia duo de praevaricatione primi hominis, et condemnatione generationis vitaeque ejus, ac deinde perditione totius generis humani, dicta sufficiant: tantum, ut, si qua gentiles historici de nostris aliquo ordine contigerunt, haec plenius cum caeteris ipso, quo incurrerint, ordine proferantur. 37

CAPUT IV. De Nino et Semiramide, eorumque regnis. Ante annos Urbis conditae mille trecentos Ninus rex Assyriorum, primus (ut ipsi volunt) propagandae dominationis libidine arma foras extulit, cruentamque vitam quinquaginta annis per totam Asiam bellis egit: a meridie atque a Rubro mari surgens, sub ultimo septentrione, Euxinum pontum vastando perdomuit, Scythicamque barbariem, adhuc tunc imbellem et innocentem, torpentem excitare saevitiam, vires suas nosse, et non lacte jam pecudum, sed sanguine hominum vivere, ad postremum vincere, dum vincitur edocuit. 38 Novissime Zoroastrem Bactrianorum regem, eumdemque magicae (ut ferunt) artis repertorem, pugna oppressum interfecit. Post ipse, dum deficientem a se oppugnat urbem, sagitta ictus interiit. Huic mortuo Semiramis uxor successit, virum animo, habitu filium gerens: avidosque jam usu sanguinis populos, per duos et quadraginta annos caedibus gentium exercuit. Non contenta terminis mulier, quos a viro suo tunc solo bellatore quinquaginta annis acquisitos susceperat, Aethiopiam bello oppressam, sanguine interlitam, imperio adjecit. Indis quoque bellum intulit: quo praeter illam et Alexandrum Magnum nullus intravit. Quod eo tempore ideo crudelius graviusque erat quam nunc est, persequi et trucidare populos in pace viventes: quia tunc apud illos nec foris erant ulla incendia bellorum, nec domi tanta exercitia cupiditatum. Haec, libidine ardens, sanguinem sitiens, 39 inter incessabilia et stupra et homicidia, cum omnes, quos regie arcessitos, meretricie habitos, concubitu oblectasset, occideret, tandem filio flagitiose concepto: impie exposito, inceste cognito, privatam ignominiam publico scelere obtexit. Praecepit enim, ut inter parentes ac filios nulla delata reverentia naturae, de conjugiis appetendis ut cuique libitum esset, liberum fieret. 40

CAPUT V. Pentapolim regionem ob nefanda libidinis scelera coelo tactam et exustam fuisse. Ante annos Urbis conditae mille centum sexaginta confinem Arabiae regionem, quae tunc Pentapolis vocabatur, arsisse penitus igne coelesti, inter alios etiam Cornelius Tacitus refert, qui sic ait: Haud procul inde campi quos ferunt olim uberes, magnisque urbibus habitatos, fulminum jactu arsisse: sed manere vestigia, terramque ipsam, specie solidam, vim frugiferam perdidisse. Et cum hoc loco nihil de incensis 41 propter peccata hominum civitatibus quasi ignarus expresserit, paulo post, velut oblitus consilii, subjicit et dicit: Ego, sicut inclytas quondam urbes igne coelesti flagrasse concesserim: ita halitu lacus infici terram et corrumpi reor. Quo dicto, invitus licet, de exustis urbibus, quae procul dubio peccatorum noxa conflagraverunt, et scisse se et concessisse confessus, palam prodidit, non sibi cognitionis fidem defuisse, sed exprimendae fidei voluntatem: quod a me nunc plenius proferetur. In confinio Arabiae et Palaestinae, qua dimissi altrinsecus montes, subjectis campis excipiuntur, quinque civitates fuere, Sodoma, Gomorrha, Adama, Seboim, et Segor; sed Segor ex his parva, illae amplae et magnae: quippe quibus et soli fecunditas suberat, et Jordanis fluvius per plana diffusus, ac peropportune divisus, augmentis ubertatis impendebatur. Huic universae regioni, bonis male utenti, abundantia rerum causa malorum fuit. Ex abundantia enim luxuria, ex luxuria foedae 42 libidines adolevere: adeo, ut masculi in masculos operantes turpitudinem, ne consideratis quidem locis, conditionibus, aetatibusque proruerent. Itaque iratus Deus, pluit super hanc terram ignem et sulphur, totamque regionem cum populis atque urbibus exustam, testem judicii sui futuram, aeterna perditione damnavit: ut nunc quoque appareat quidem forma regionis, sed inveniatur regio cineris, mediamque convallem quam Jordanis irrigaverat, nunc mare superfusum tegat. Tantumque de rebus (ut putatur) parvis divinae indignationis accensum est, ut propter hoc quod illi male utentes bonis, fructus misericordiarum, nutrimenta libidinum fecerant, terra quoque 43 ipsa, quae has habuerat civitates, primum exusta ignibus, post oppressa aquis, in aeternam damnationem communi periret aspectui.

CAPUT VI. Comparatio cladis Sodomiticae et Romanae. Itaque nunc, si placet, hi qui in Christum, quem nos judicem saeculorum ostendimus, quantum in ipsis est, sputa conjiciunt, inter Sodomam et Romam discernant causas, et conferant poenas: quae a me vel maxime ob hoc retractandae non sunt, quia omnibus notae sunt. Et tamen quam libenter sententias eorum acciperem, si illi fideliter ita ut sentiunt faterentur: quamquam quod de temporibus Christianis rari, et hoc in angulis murmurent, non usque adeo moleste accipiendum putem, cum totius populi Romani consona voce, parique judicio sensus ac sermo sit cognitus. Adeo autem parvo quodam et levi motu haesitasse erga se parumper consuetudinem voluptatum indubitatissime 44 contestatus est, ut libere conclamaret, Si reciperet Circum nihil esse sibi factum: hoc est, nihil egisse Romae Gothorum enses, si concedatur Romanis spectare Circenses. Nisi forte ( ut se habet apud plerosque hoc praecipue tempore) qui ex longa requie vel parvam obortam sollicitudinem, intolerabilem laborem putant, has clementissimas admonitiones: quibus omnes aliquando perstringimur, aliorum punitionibus auditis lectisque praeponunt: quos saltem de hoc ipso exitu Sodomorum et Gomorrhaeorum moneo, ut discere atque intelligere queant, qualiter Deus peccatores punierit, qualiter punire possit qualiter puniturus sit. 45

CAPUT VII. De praelio inter Telchines et Carpathios et Phoroneum regem. Item de diluvio Achaiae. Ante annos conditae Urbis MLXX Telchines et Carpathii pervicax 46 praelium adversus Phoroneum, regem Argivorum et Parapasios, ancipiti spe sine fructu victoriae gesserunt. Idemque Telchines et Carpathii post paululum bello victi, patria profugi, ignarique rerum, credentes 47 quod se penitus a congressu totius humanae habitationis abstraherent, Rhodum insulam, quae Ophiussa antea vocabatur, quasi tutam possessionem ceperunt. Ante annos Urbis conditae MXL in Achaia saevum diluvium, vastatione plurima totius pene provinciae fuit. Quod quia Ogygi, qui tunc Eleusinae conditor et rex erat, temporibus effusum est, nomen loco ac tempori dedit. 48

CAPUT VIII. De sterilitate et fame Aegypti, cui Joseph solertia sua consuluit, et de vanitate Aegyptiorum sacerdotum. Ante annos conditae Urbis MVIII fuisse apud Aegyptum primum insolitam fastidiendamque ubertatem, deinde jugem atque intolerabilem famem, cui Joseph, vir justus et sapiens, divina provisione subvenerit, Pompeius historicus, ejusque breviator Justinus docet: qui inter caetera sic ait: Minimus aetate inter fratres Joseph fuit, cujus excellens ingenium fratres veriti, interceptum peregrinis mercatoribus vendiderunt. A quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes solerti ingenio percepisset, brevi ipsi regi percharus fuit. Nam et prodigiorum sagacissimus erat, et somniorum primus intelligentiam condidit: nihilque divini juris humanique ei incognitum videbatur: adeo, ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens, fruges congregasset: tantaque experimenta ejus fuerunt, ut non ab homine, sed a Deo responsa dari viderentur. Filius Joseph Moyses fuit, quem praeter paternae 49 scientiae haereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti, eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. Haec Justinus. Sed quoniam haec idem Moyses, quem isti sapientem scientemque fuisse attestantur, plenius veriusque tamquam per se suosque gesta conscripsit, primum fide ejus atque auctoritate, quam etiam isti probant, horum ignorantia supplenda est: dehinc sacerdotum Aegyptiorum fallax malitia confutanda est, qui vel astu, quod manifestius est, evidentem iram misericordiamque veri Dei memoriae subtrahere conati sunt, particulatim expositione confusa, ne in contumeliam idolorum suorum eum colendum merito ostenderent, cujus consilio annuntiata haec mala et auxilio evitata docuissent; vel forte, ut indulgentius accipiamus, obliti sunt. Illius enim nostri Joseph, qui fuit veri Dei servus, et pro creatura domini sui pie intenteque sollicitus, provisione ipsi abundabant frugibus quasi sacerdotes: sed quia falsi sacerdotes erant, cum caeteris esurientibus non dolebant. Enimvero cui placet, obliviscitur: cui dolet, meminit. Quamquam hujus 50 temporis argumentum historiis fastisque reticentibus, ipsa sibi terra Aegypti testis pronuntiat: quae tunc redacta in potestatem regiam, restitutaque cultoribus suis, ex omni fructu suo usque ad nunc quintae partis incessabile vectigal exsolvit. Fuit itaque haec fames magna sub rege Aegyptiorum Diapolita, cui nomen erat Amasis, quo tempore Baleus Assyrios, Argivos Apis regebat. Fuerunt ante annos famis septem, praecedentes alii septem ubertatis anni: quorum affluentiam tanto negligentius perituram, quanto uberius natam, Joseph noster solertia sua collegit, et condidit, totamque Aegyptum conservavit. Acquisivit universam Pharaoni pecuniam et Deo gloriam reddens, dispensatione justissima, cui vectigal, vectigal, cui honorem, honorem: omniumque pecora, terras, censusque collegit: ipsos autem, qui semet cum terris suis accipiendae stipis taxatione vendiderant, statuta quintae partis pactione laxavit: hunc Joseph, quem constituit Deus Aegyptiis conservatae salutis auctorem, quis credat ita in brevi eorum excidisse memoriae, ut filios ejus atque universam cognationem 51 paulo post servitio addixerint, laboribus afflixerint, internecionibus profligarint? Quamobrem non est mirandum, si nunc quoque aliqui reperiuntur, qui cum a cervicibus suis impendentem gladium praetento Christiano nomine averterint, ipsum nomen Christi, quo solo salvi sunt, aut dissimulent aut infament: gravarique se eorum temporibus asserant, quorum meritis liberantur.

CAPUT IX. De inundatione sub Amphictyone et Deucalione regibus, peste Aethiopica, Libero patre Indiam vastante. Anno DCCCX ante Urbem conditam, Amphictyon Athenis tertius a Cecrope regnavit, cujus temporibus aquarum illuvies majorem partem populorum Thessaliae assumpsit, paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnasso, in cujus circuitu Deucalion tunc regno potiebatur: qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos, per gemina Parnassi juga fovit aluitque, a quo propterea genus humanum reparatum ferunt: Tunc etiam in Aethiopia pestes 52 plurimas dirosque morbos, pene usque ad desolationem exaestuavisse, Plato testis est. Et ne forte divisa tempora credantur irae Dei furorisque bellici, ea tempestate subactam Indiam Liber pater sanguine madefecit, caedibus opplevit, libidinibus polluit, gentem utique nulli umquam hominum obnoxiam, vernacula tantum quiete contentam.

CAPUT X. De populo Dei in Aegypto afflicto, X plagis Aegyptiorum, et transitu sinus Arabici, ac reliquiis ejusdem, de solis ardore quodam infesto. Anno ante Urbem conditam DCCCV infanda Aegyptiis mala, atque intolerabiles plagas incubuisse, Pompeius Corneliusque testantur: qui quidem, cum haec ambo de Judaeis referenda proponant, aliquantulum me pro sua diversitate moverunt. Ait enim Pompeius, sive Justinus, hoc modo: Aegyptii cum scabiem et vitiliginem paterentur, responso moniti, Moysen cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. 53 Dux igitur exsulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit: quae armis repetentes Aegyptii, domum redire tempestatibus compulsi sunt. At vero Cornelius de eadem re sic ait: Plurimi auctores consentiunt, orta per Aegyptum tabe, quae corpora foedaret, regem Bocchorim, adito Ammonis oraculo, remedium petentem, purgare regnum, et id genus hominum, ut invisum diis, alias in terras avehere jussum: sic conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis relictum sit, caeteris per lacrymas torpentibus, Moysen unum exsulum monuisse, ne quam deorum hominumve opem exspectarent, ab utrisque deserti, sed sibimet ut duci coelesti crederent, primo cujus 54 auxilio credentes, praesentes miserias pepulissent. Itaque Cornelius dicit, quod ipsis Aegyptiis cogentibus, Judaei in deserta propulsi sint: et postea subjungit incaute, quod ope Moysi ducis in Aegypto miserias pepulissent. Quare ostenditur, quaedam, quae per Moysen strenue acta sunt, fuisse celata. Item Justinus asserit, pulsum aeque cum populo Moysen, sacra Aegyptiorum fuisse furatum: quae Aegyptios armis recipere molientes, coactos tempestatibus ac repulsos domum redisse. Et hic aliquid amplius, et si non totum, prodidit, quod ille celavit. Quapropter quia Moysi magno illi duci testimonium ambo dixerunt, ab ipso sicut per eum et gesta et dicta sunt, proferentur. 55 Cum populum Dei, hoc est, genus Joseph, Aegyptii, cujus ope salvi erant, servitio oppressum labore cruciarent, insuper etiam ad necandam sobolem suam, crudeli imperio cogerent, dimitti Deus populum suum liberum, ad serviendum sibi per Moysen nuntium jubet: contemptusque dirissimis contumaces suppliciis agit: qui decem plagis onerati ac protriti, tandem quos dimittere noluerant, etiam festinare coegerunt. Post aquas in sanguinem versas, ardentibus siti graviora afferentes poenarum remedia quam poenas: post horridos ranarum squalores, per omnia munda immundaque reptantes: post ignitos ciniphes, et nusquam, se toto aere vibrante, evitabiles: post muscas caninas, etiam per interiora membrorum horridis motibus cursitantes, acerbeque inferentes tam gravia tormenta quam turpia: post omnium pecorum et jumentorum repentinam ruinam, stragemque generalem: post vesicas effervescentes, ulceraque manantia, et (ut ipsi dicere maluerunt) scabiem ac vitiliginem totis corporibus erumpentem: post grandinem cum igne permixtam, passim homines, armenta atque arbores proterentem: post locustarum nubes, exhaustis omnibus, ipsas quoque radices seminum persequentes: post tenebras imaginibus diras, crassitudine 56 palpabiles, diuturnitate ferales: postremo post uniformem in tota Aegypto primitivae sobolis necem, paremque per universos orbitatum tempestatem, qui jubenti Deo non cesserant, cessere punienti: sed mox pessima poenitentia dimissos persequi ausi, ultima nefandae pervicaciae expendere supplicia. Nam rex eorum universum Aegypti exercitum, curribus atque equitibus instructum, in circumerrantes egit: cujus numerum hoc solo vel maxime argumento conjicere possumus, quod cum sexcenta millia virorum timuerunt atque fugerunt. Sed protector depressorum, et ultor contumacium Deus divisit subito Rubrum mare, ac dilatatis utrimque marginibus rigentium undarum, in montis faciem latera erecta suspendit, ut inoffensi spe limitis provocati, pii viam desperatae salutis, impii foveam insperatae mortis intrarent. Itaque Hebraeis tuto per sicca gradientibus, refusis a tergo aquarum astantium molibus, obruta est et interfecta cum rege suo universa Aegypti multitudo: totaque provincia plagis ante cruciata, hac postremo interfectione vacuata est. Exstant etiam nunc certissima horum monumenta gestorum. Nam tractus curruum 57 rotarumque orbitae non solum in littore, sed etiam in profundo, quousque visus admittitur, pervidentur. Et, si forte ad tempus vel casu, vel curiositate turbantur, continuo divinitus in pristinam faciem ventis fluctibusque reparantur; ut quisquis non docetur timorem Dei propalatae religionis studio, irae ejus transactae ultionis terreatur exemplo. His etiam temporibus adeo jugis et gravis aestus incanduit, ut sol per devia transvectus, universum orbem non calore affecisse, sed igne torruisse dicatur: impressumque fervorem et Aethiops plus solitum, et insolitum Scytha non tulerit: ex quo etiam quidam, dum non concedunt Deo ineffabilem potentiam, suas inanes ratiunculas conquirentes, ridiculam Phaëtontis fabulam texuerunt. 58

CAPUT XI. De parricidio Danaidum, de Busiridis crudelitate, de Tereo, Progne, et Philomela, et Perseo Asiam populante. Item anno ante Urbem conditam DCCLXXV inter Danai atque Aegypti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt. Ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus, regno, quod tot flagitiis acquisierat, pulsus, Argos concessit. Ibique indigne persuasis in facinus Argivis, 59 Sthenelam, qui eum profugum egentemque exceperat, regno expulit, atque ipse regnavit. Busiridis in Aegypto cruentissimi tyranni crudelis hospitalitas, et crudelior religio tunc fuit: qui innocentem hospitum sanguinem diis, scelerum suorum participibus, propinabat; quod exsecrabile sine dubio hominibus, viderint, an ipsis etiam diis 60 exsecrabile videretur. Tunc etiam Terei Prognes et Philomelae incesto parricidium adjunctum, atque exsecrabilius utroque convivium per infandos cibos, additum est: cum, propter sororis pudicitiam ereptam praecisamque linguam, filium parvulum mater occidit, pater comedit. Iisdem temporibus Perseus a Graecia in Asiam transvectus est, ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello domuit, et novissime victor nomen subjectae genti dedit: nam a Perseo Persae sunt vocati.

CAPUT XII. Congeries multorum facinorum per praeteritionem. At ego nunc cogor fateri me prospiciendi finis commodo de tanta malorum saeculi circumstantia praeterire plurima, cuncta breviare. Nequaquam enim tam densam aliquando silvam praetergredi possem, nisi etiam crebris interdum saltibus subvolarem. Nam cum regnum Assyriorum per MCLX annos usque ad Sardanapalum, per quinquaginta propemodum reges actum sit, et numquam pene vel inferendis vel excipiendis 61 usque in id tempus bellis quieverit, quis finis reperietur, si ea commemorare enumerando, ut non dicam describendo, conemur? praesertim cum et Graecorum praetereunda non sint, et Romanorum, vel maxime recensenda sint. Nec mihi nunc enumerare opus est Tantali et Pelopis facta turpia, fabulas turpiores: quorum Tantalus rex Phrygiorum Ganymedem Trois, Dardaniorum regis filium, cum flagitiosissime rapuisset, majore conserti certaminis foeditate detinuit, sicut Phanocles poeta confirmat, qui maximum bellum excitatum ob hoc fuisse commemorat: sive quia hunc ipsum Tantalum, utpote asseclam deorum, videri vult raptum puerum ad libidinem Jovis familiari lenocinio praeparasse, qui ipsum quoque filium Pelopem epulis ejus non dubitarit impendere. Taedet etiam ipsius Pelopis contra Dardanum atque Trojanos, quamlibet magna referre certamina: quae, quia in fabulis celebrari solita sunt, negligentius audiuntur. Illa quoque praetereo, quae de Perseo, Cadmo, Thebanis, Spartanisque per inextricabiles alternantium malorum recursus, Palaephato scribente, referuntur. Taceo flagitia Lemniadum, praetermitto Pandionis Atheniensium regis flebilem fugam; Atrei et Thyestis odia, stupra et parricidia, coelo quoque invisa, dissimulo. Omitto Oedipum interfectorem patris, matris maritum, filiorum fratrem, vitricum suum. Sileri malo Eteoclem 62 atque Polynicem mutuis laborasse concursibus, ne quis eorum parricida non esset. Nolo meminisse Medeae amore saevo sauciae, et pignorum parvulorum caede gaudentis, et quidquid illis temporibus perpetratum conjici datur: qualiter homines sustinuerint, quod etiam astra fugisse dicuntur.

CAPUT XIII. Certamen inter Cretenses et Athenienses, Lapithas et Thessalos. Anno ante urbem conditam DLX atrocissimum inter Cretenses et Athenienses certamen fuit: ubi populis utrimque infeliciter profligatis cruentiorem victoriam Cretenses exercuerunt: qui nobilium Atheniensium filios Minotauro, utrum fero homini, an humanae bestiae aptius dicam nescio, devorandos crudeliter addicebant, atque informe prodigium effossis Graeciae luminibus saginabant. Iisdem diebus Lapithae et Thessali famosis nimium certavere conflictibus. 63 Sed Thessalos Palaephatus, in libro primo Incredibilium prodit ipsos a Lapithis creditos dictosque fuisse centauros, eo quod discurrentes in bello equites veluti unum corpus equorum et hominum viderentur.

CAPUT XIV. Vesores rex Aegypti Scythas bello infestans, vincitur. Scythae Asiam sibi subjiciunt. Anno ante Urbem conditam CCCCLXXX Vesores, rex Aegypti, meridiem et septentrionem, divisas pene toto coelo ac pelago plagas, aut miscere bello, aut regno jungere studens, Scythis bellum primus indixit, missis prius legatis, qui hostibus parendi leges dicerent. Ad quae Scythae legatis responderunt, stolide opulentissimum regem adversus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis versa vice fuerit, propter incertos belli eventus: nulla praemia, et damna manifesta. Porro sibi non exspectandum, dum ad se veniatur, sed ultro praedae obviam ituros. Nec mora: nam dicta factis insequuntur. Primum ipsum Vesorem territum refugere in regnum cogunt: destitutum vero exercitum invadunt, omnemque belli apparatum capessunt, universam quoque Aegyptum populassent, nisi paludibus impediti, 64 repellerentur. Inde continuo reversi, perdomitam infinitis caedibus Asiam, vectigalem fecere: ubi per XV annos sine pace immorati, tandem uxorum flagitatione revocantur, denuntiantium, ni redeant, sobolem se a finitimis quaesituras.

CAPUT XV. Amazonum origo, mores et facinora. Medio autem tempore, apud Scythas duo regii juvenes, Plynos et Scolopythus, per factionem optimatum domo pulsi, ingentem juventutem secum traxere, et in Cappadociae Pontique ora juxta amnem Thermodoontem consederunt, campis Themiscyriis sibi subjectis: ubi diu proxima quaeque populati, conspiratione finitimorum per insidias trucidantur. Horum uxores exsilio ac viduitate permotae, arma sumunt, et ut omnibus par ex simili conditione animus fieret, viros qui superfuerant, interficiunt: atque accensae in hostem sanguine suorum, 65 ultionem caesorum conjugum, finitimorum excidio consequuntur. Tunc pace armis quaesita, externos concubitus ineunt, editos mares mox enecant, feminas studiose nutriunt, inustis infantium dexterioribus mamillis, ne sagittarum jactus impedirentur, unde Amazones dictae. Harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto, quae agmine diviso in duas partes, vicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur. Igitur cum Europae maximam partem domuissent, Asiae vero aliquantis civitatibus captis, ipsae Ephesum, aliasque urbes condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam opulentissima praeda, domum revocant: reliquae, ad tuendum Asiae imperium relictae cum Marpesia regina, concursu hostium trucidantur. Hujus locum capessit 66 Sinope filia, quae singularem virtutis gloriam perpetua virginitate cumulavit. Hac fama excitas gentes tanta admiratio et formido invaserat, ut Hercules quoque, cum jussus fuisset a domino suo exhibere arma reginae, quasi ad inevitabile periculum destinatus, universam Graeciae 67 lectam ac nobilem juventutem contraxerit, novem longas naves praepararit: nec tamen contentus examine virium, ex improviso aggredi, et insperatas circumvenire maluerit. Duae tunc sorores regno praeerant, Antiope et Orithya. Hercules mari advectus, incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. Inter caesas captasque complurimas duae sorores Antiopae, Menalippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo, retentae sunt. Sed Theseus Hippolyten matrimonio ascivit, Hercules Menalippen sorori reddidit, et arma reginae pretio redemptionis accepit. Post Orithyam Penthesilea regno potita est: cujus Trojano bello clarissima inter viros documenta virtutis accepimus. 68

CAPUT XVI. Epilogus historiae Amazonum: in quo praesentem Romanorum caecitatem insectatur. Proh dolor, pudet erroris humani. Mulieres patria profugae Europam atque Asiam, id est, plurimas fortissimasque mundi partes intraverunt, pervagatae sunt, deleverunt, centum pene annis evertendo urbes plurimas, atque alias constituendo, tenuerunt: nec tamen miseriae hominum pressura temporum deputata est. Modo autem Getae illi, qui et nunc Gothi, quos Alexander evitandos pronuntiavit, Pyrrhus exhorruit, Caesar etiam declinavit, relictis vacuefactisque sedibus suis, ac totis viribus tot Romanas ingressi provincias, simulque ad terrorem diu ostentati, societatem 69 Romani foederis precibus sperant: quam armis vindicare potuissent; exiguae habitationis sedem, non ex sua electione, sed ex nostro judicio rogant: quibus subjecta et patente universa terra, praesumere, quam esset libitum, liberum fuit: semetipsos ad tuitionem Romani regni offerunt, quos solos invicta regna timuerunt. Et tamen caeca gentilitas, cum haec Romana virtute gesta non videat, fide Romanorum impetrata non credit, nec acquiescit, cum intelligat, confiteri beneficio Christianae religionis ( quae cognatam per omnes populos fidem jungit) eos viros sine praelio sibi esse subjectos, quorum feminae majorem terrarum partem immensis caedibus deleverunt. 70

CAPUT XVII. De raptu Helenae, et Trojae excidio, cum admonitione ad Lectorem. At vero ante Urbem conditam CCCCXXX anno, raptus Helenae, conjuratio Graecorum, et concursus mille navium, dehinc decennis obsidio, ac postremo famosum Trojae excidium praedicatur. In quo bello per decem annos cruentissime gesto, quas nationes, quantosque populos idem turbo involverit, atque afflixerit, Homerus poeta, in primis clarus, luculentissimo carmine palam fecit: nec per ordinem 71 nunc retexere nostrum est, quia et operi longum et omnibus notum videtur. Verumtamen qui diuturnitatem illius obsidionis, eversionis atrocitatem, caedem, captivitatemque didicerunt, videant, si recte isto, qualiscumque est, praesentis temporis statu offenduntur; quos, hostes, occulta misericordia Dei, cum per omnes terras instructis copiis bello persequi possint, pacis gratia praetentis obsidibus per omnia maria sequuntur: et ne forte haec quietis amore facere credantur, seipsos ac pericula sua pro Romanorum pace adversus alias gentes offerunt. 72

CAPUT XVIII. Aeneae in Italiam adventus, et variae clades ejusdem temporis. Paucis praeterea annis intervenientibus, Aeneae, Troja profugi, adventus in Italiam quae arma commoverit, qualia per triennium bella excitaverit, quantos populos implicuerit, odio excidioque afflixerit, ludi litterarii disciplina nostrae quoque memoriae inustum est. Horum praeterea temporum medio interjacent exsilia naufragiaque Graecorum, Peloponnensium clades Codro moriente, fatorum ignari Thraces, nova in bella surgentes, et generalis tunc per totam Asiam Graeciamque commotio. 73

CAPUT XIX. De Sardanapalo rege Assyriorum; de Phraorte, Diocle et Astyage regibus Medorum; de Cyro rege Persarum. Anno ante Urbem conditam LXIV novissimus apud Assyrios regnavit Sardanapalus, vir muliere corruptior; qui inter scortorum greges feminae habitu purpuram colo tractans, a praefecto suo Arbato, qui tunc 74 Medis praeerat, visus atque exsecrationi habitus, mox etiam excitis Medorum populis ad bellum provocatus, et victus, ardenti pyrae se injecit. 75 Exin regnum Assyriorum in Medos concessit. Deinde multis praeliis undique scatescentibus, quae per ordinem disserere nequaquam aptum videtur, per varios proventus ad Scythas Chaldaeosque, et rursus ad Medos parili via rediit. In qua brevitate pensandum est: quantae ruinae, cladesque gentium fuere, quanta bella fluxerunt, ubi toties tot et talia regna mutata sunt. Post haec Medis Phraortes imperitavit, qui 76 creberrimis Persarum Assyriorumque bellis viginti et duos regni sui annos consumpsit. Post hunc Diocles regnavit, vir armis experientissimus, semperque bellis immoratus; qui auctum late imperium moriens Astyagi dedit. Astyages, virili prole vacuus, Cyrum nepotem apud Persas genitum habuit. Sed Cyrus, mox ut adolevit, congregata Persarum manu, avo certamen indixit. Porro Astyages oblitus sceleris sui, quod in Harpagum dudum admiserat, cum filium ejus unicum et parvulum interfecit, epulandumque patri apposuit, ac ne quid infelicissimae orbitati felix ignorantia subtraheret, infames epulas, ostensis patri cum capite manibus, improperavit. Hujus ergo facti immemor, ipsi Harpago summam belli committit, qui acceptum exercitum statim Cyro per proditionem tradit. Quo comperto, Astyages, raptis secum copiis, in Persas ipse proficiscitur, acriusque certamen instaurat, proposito suis metu, si quis e praelio cedere moliretur, ferro exciperetur. Qua necessitate instanter Medis pugnantibus, pulsa iterum Persarum acies, cum paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt, orant, in praelium 77 revertantur: cunctantibus, sublata veste, obscoena corporis ostendunt, quaerentes, num in uteros matrum vel uxorum vellent refugere. Quo facto erubescentes in praelium redeunt: et facta impressione, quos fugiebant, fugere compellunt. Ibi tunc Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit, eumque maximae Hyrcanorum genti praeposuit. In Medos vero reverti ipse noluit. Is finis imperii Medorum fuit. Sed civitates, quae tributariae Medorum erant, a Cyro defecerunt: quae res Cyro multorum bellorum causa et origo exstitit.

CAPUT XX. De Phalaridis tyrannide, et Aremuli Latinorum regis flagitiis. Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur. Qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefaria in innocentes agens, invenit aliquando quem juste puniret injustus. Nam Perillus quidam aeris opifex affectans tyranni amicitiam, aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui fabricae januam 78 e latere composuit, quae ad contrudendos. damnatos receptui foret: ut cum inclusus ibidem subjectis ignibus torreretur, sonum vocis extortae capacitas concavi aeris augeret, pulsuque ferali competens imagini murmur emitteret, nefarioque spectaculo mugitus pecudis, non hominis gemitus videretur. Sed Phalaris, factum amplexus, factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit, et crudelitati: nam ipsum opificem sua inventione punivit. Fuerat etiam paulo superiore tempore apud Latinos rex Aremulus, qui per annos octodecim flagitiis impietatibusque crescens, ad postremum divino judicio fulmine interceptus, matura supplicia immatura aetate dissolvit. Eligant nunc (si videtur) Latini et Siculi, utrum in diebus Aremuli et Phalaridis esse maluissent, innocentum vitas poenis extorquentium, an his temporibus Christianis, cum imperatores Romani ipsa in primis religione compositi, post comminutas Reipublicae bono tyrannides, ne ipsorum quidem injurias exigunt tyrannorum. 79

CAPUT XXI. Bellum inter Peloponnenses et Athenienses: de Amazonum et Cimmeriorum in Asiam incursu: de diutina obsidione et expugnatione Messenae. Bellum Atheniensium contra Lacedaemonios: Peloponnensium et Boeotiorum contra Athenienses. Anno ante Urbem conditam XXX Peloponnensium Atheniensiumque maximum bellum totis viribus animisque commissum est: in quo mutuis caedibus ad hoc coacti sunt, ut velut victi se ab alterutro subtraherent, bellumque desererent. Tunc etiam Amazonum gentis et Cimmeriorum in Asiam repentinus incursus plurimam diu late vastationem stragemque edidit.

Anno vicesimo ante Urbem conditam Lacedaemonii contra Messenios propter spretas virgines suas in solemni Messeniorum sacrificio, 80 per annos viginti indefesso furore bellantes, ruinae suae totas Graeciae vires implicuerunt: qui, cum se magnis exsecrationibus devovissent, sacramentisque obstrinxissent, domum, nisi Messena expugnata, numquam esse redituros, ac per decem annos longa fatigati obsidione, nec tamen aliquem vincendi fructum adepti: porro autem 81 et querelis uxorum super longa viduitate, et periculo sterilitatis contestantium permoti revocarentur, consultatione habita, veriti ne, intercepta spe sobolis, sibi magis hac perseverantia, quam Messeniis perditio nutriretur, selectos in exercitu eos, qui post jusjurandum in supplementum militiae venerant, Spartam remittunt, quibus promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, infami satis, nec tamen utili licentia. Ipsi autem proposito insistentes expugnant fraude Messenios, victos servitio premunt. At illi cruentam diu dominationem inter verbera et vincula perpessi, jugum excutiunt, armas 82 sumunt, bellum instaurant. Lacedaemonii Tyrtaeum, poetam Atheniensem, ducem praelio legunt: qui tribus conflictibus fusi, amissum exercitum, vocata in libertatem servorum manu, suppleverunt. Sed cum sic quoque desistendum certamine propter metum periculi arbitrarentur, Tyrtaei poetae et ducis composito carmine et pro concione 83 recitato, rursus accensi, mox in certamen ruunt: tantaque vi animorum concursum est, ut raro umquam cruentius praelium exarserit: ad postremum tamen victoria Lacedaemoniorum fuit. Tertio Messenii reparavere certamen. Nec Lacedaemoniis mora. Multas in auxilium copias utrimque duxerunt. Athenienses vero Lacedaemonios alibi intentos e diverso aggredi parant. Nec Lacedaemonii quievere: nam ipsi in Messenios occupati, Peloponnenses immiserunt qui Athenienses praelio exciperent. Athenienses autem, missa in Aegyptum parva classe, impares viribus, navali congressu facile vincuntur. Dehinc, recepta classe, aucti etiam militum robore, victores in praelium vocant. Lacedaemonii quoque, omissis Messeniis, in Athenienses arma convertunt. Diu variae et graves pugnae, et anceps victoriae status: ad postremum, pendente eventu, utrimque discessum est. Sciendum tamen est maxime ipsam esse Spartam quam et Lacedaemoniam civitatem dicunt, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici. Igitur inde revocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium eis restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, si illi Atheniensium bella susciperent. Tantus furor Spartanorum erat, ut duobus bellis impliciti, suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes acquirerent. Athenienses, tanta bellorum tempestate 84 permoti, duos duces delegerunt: Periclem spectatae virtutis virum, et Sophoclem scriptorem tragaediarum: qui diviso exercitu, et Spartanorum fines late populati sunt, et multas Asiae civitates Atheniensium imperio adjecerunt. Hinc porro per annos quinquaginta, incerta semper victoria terra marique pugnatum est, donec Spartani, et opibus imminutis et fide profligata, sociis quoque probro fuere. Sed haec per tot aetatum volumina incubuisse Graeciae parvi penditur. Nunc autem interpellari interdum voluptates, et impediri parumper libidines non sustinetur. Quamquam inter illius temporis homines atque istius hoc interest, quod illi aequo animo haec intoleranda tolerabant, quia in his nati et nutriti erant, et meliora non noverant: isti autem perpetuo in vita sua tranquillitatum et deliciarum sereno assuefacti, ad omne vel modicum obductae sollicitudinis nubilum commoventur. Atque utinam ipsum depulsorem hujus vel modicae inquietudinis precarentur, cujus munere hanc ignoratam aliis temporibus jugitatem pacis habuerunt! Et quoniam spopondisse memini, cum veluti articulis quibusdam dicendi ordinem definirem, dicturum me esse ab orbe condito usque ad Urbem conditam, huic volumini, quod ab orbe condito explicuimus, finis hic sit, ut ab Urbe condita sequens libellus incipiat, qui contextiora illorum temporum mala, exercitatioribus quippe ad nequitiam atque eruditioribus hominibus, continebit.

LIBER SECUNDUS. 85 CAPUT PRIMUM. De regnorum mutatione Dei providentia facta. Neminem jam esse hominum arbitror, quem latere possit, quod hominem in hoc mundo Deus fecerit rectum, unde etiam peccante homine mundus arguitur, ac propter nostram intemperantiam comprimendam terra haec, in qua vivimus, defectu caeterorum animalium, et sterilitate suorum fructuum castigatur. Itaque si creatura Dei, merito et dispensatio Dei sumus, quis enim magis diligit, quam ille qui fecit? quis autem ordinatius regit, quam is qui et fecit et diligit? quis vero sapientius et fortius ordinare et regere facta post, quam qui et 86 facienda providit, et provisa perfecit? Quapropter omnem potestatem a Deo esse, omnemque ordinationem, et qui non legerunt sentiunt, et qui legerunt recognoscunt. Quod si potestates a Deo sunt, quanto magis regna, a quibus reliquae potestates progrediuntur! Si autem regna diversa, quanto aequius regnum aliquod maximum, cui reliquorum regnorum potestas universa subjicitur! quale a principio Babylonium, et deinde Macedonicum fuit; post etiam Africanum, atque in fine Romanum, quod usque ad nunc manet: eademque ineffabili ordinatione per quatuor mundi cardines, quatuor regnorum principatus fuerunt, distinctis gradibus eminentes, ut Babylonium regnum ab oriente, a meridie Carthaginense, a septentrione Macedonicum, ab occidente Romanum: quorum inter primum ac novissimum, id est, inter Babylonium et Romanum, quasi inter patrem senem ac filium parvulum, Africanum et Macedonicum, brevia et media, quasi tutor curatorque venerunt, potestate temporis, non jure haereditatis, admissa. Quod utrum ita sit, apertissime expedire curabo. 87

CAPUT II. Supradictorum quasi epilogus diversorumque regnorum ac temporum collatio, deque vicissitudine regnorum. Rex primus apud Assyrios, qui eminere caeteris potuit, Ninus fuit. Occiso Nino, Semiramis, uxor ejus, totius Asiae regina, Babyloniam urbem instauravit, caputque regni Assyrii ut esset instituit. Regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit, sed cum Arbatus, quem alii Arbacem vocant, praefectus Medorum, idemque natione Medus, Sardanapalum regem suum apud Babyloniam interfecisset, regni nomen et summam ad Medos transtulit. Ita Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos derivatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amulii et Numitoris pater, avus autem Rheae Sylviae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit. Ut autem omnia haec ineffabilibus mysteriis et profundissimis Dei judiciis disposita, non autem humanis viribus, aut incertis casibus accidisse perdoceam, omnes historiae antiquae a Nino incipiunt, omnes historiae Romanae a Proca exoriuntur. Deinde a primo anno imperii Nini usque quo Babylon a Semiramide instaurari coepta est, interveniunt anni sexaginta et quatuor. Et a primo anno Procae, cum regnare coepit, usque ad conditionem Urbis, factam 88 a Romulo, intersunt anni aeque sexaginta et quatuor. Ita regnante Proca futurae Romae sementis jacta est, etsi nondum germen appareret. Eodem anno regni ipsius Procae, Babylonis regnum defecit, etsi adhuc Babylon ipsa consistit. Descendente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, qui Babyloniam sibi adversus Medos vindicaverunt. Ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit: Chaldaei autem, propter antiquam regiae urbis dignitatem, non illam suam, sed se illius vocare maluerunt: unde factum est, ut Nabuchodonosor, caeterique post eum usque ad Cyrum reges, quamvis Chaldaeorum viribus potentes et Babyloniae nomine clari legantur, in numero tamen et cardine regum non habeantur illustrium. Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata est, quo Roma sub Proca rege (ut proprie dixerim) seminata est. Babylon novissime eo tempore a Cyro rege subversa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est. Siquidem sub una eademque convenientia temporum illa cecidit, ista surrexit: illa tunc primum alienigenarum perpessa dominatum, 89 haec tum primum etiam suorum aspernata fastidium: illa tunc quasi moriens, dimisit haereditatem: haec vero pubescens, tunc se agnovit haeredem: tunc Orientis occidit, et ortum est Occidentis imperium. Et ne diutius verbis morer, committo me dentibus insanientium, sed veritatis praesidio liberandum.

CAPUT III. Simile pene initium, conditio et status regni Babylonii et Romani, sed exitus diversus. Regnavit Ninus annis quinquaginta duobus. Cui successit (ut dixi) uxor sua Semiramis; quae cum et ipsa quadraginta et duobus annis regnaret, medio imperii sui tempore Babylonem, caput regni, condidit. Ita Babylon post annos mille centum sexaginta et propemodum quatuor, quam condita erat, a Medis, et ab Arbato, rege 90 eorum, praefecto autem suo, spoliata opibus et regno, atque ipso rege privata est: ipsa tamen postea aliquamdiu mansit incolumis. Similiter et Roma post annos totidem, hoc est, mille centum sexaginta et fere quatuor, a Gothis et Alarico rege eorum, comite autem suo, irrupta et opibus spoliata, non regno, manet adhuc, et regnat incolumis: quamvis in tantum arcanis statutis inter utramque urbem convenientiae totius ordo servatus sit, ut et ibi praefectus ejus Arbatus regnum invaserit, et hic praefectus hujus Attalus regnare tentaverit: tametsi apud hanc solam merito Christiani imperatoris attentatio profana vacuata sit. Itaque haec ob hoc praecipue commemoranda credidi, ut tanto arcano ineffabilium judiciorum Dei ex parte patefacto, intelligant hi, qui insipienter utique de temporibus Christianis murmurant, unum Deum disposuisse tempora, et in principio Babyloniis, et in fine Romanis; illius clementiae esse, quod vivimus: quod autem misere vivimus, intemperantiae nostrae. Ecce similis Babylonis ortus et Romae, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala; tamen non similis exitus, similisve defectus. Illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore secura est. Et hoc quare? Quoniam ibi in rege libidinum turpitudo punita, hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege servata est: ibi, absque religionis reverentia, aviditatem voluptatis 91 licentia furoris implevit: hic et Christiani fuere qui parcerent, et Christiani quibus parcerent, et Christiani, propter quorum memoriam, et in quorum memoria parceretur. Quapropter desinant religionem lacerare, et lacessere patientiam Dei: propter quam habent, uti et hoc quoque impunitum habeant, si aliquando desistant. Recolant sane mecum majorum suorum tempora, bellis inquietissima, sceleribus exsecrabilia, dissensionibus foeda, miseriis continuatissima, quae et merito possunt horrere, quia fuerunt, et necessario debent rogare ne sint: eum sane rogare solum Deum, qui et tunc occulta justitia permisit ut fierent; et nunc aperta misericordia praestat, ut non sint: quae modo a me plenius, ab ipso Urbis exordio, revolutis per ordinem historiis, proferentur. 92

CAPUT IV. De Roma condita, et tempore quo Regum imperio paruit. Anno post eversionem Trojae CCCCXIV, olympiade autem VI, quae quinto demum anno, quatuor in medio expletis, apud Elidem, Graeciae civitatem, agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo, geminis auctoribus, condita est. Cujus regnum continuo Romulus parricidio imbuit: parique successu crudelitatis sine more raptas Sabinas, improbis nuptiis confoederatas, maritorum et parentum cruore dotavit. Itaque Romulus, interfecto primum avo Numitore, dehinc Remo fratre, arripuit imperium, Urbemque constituit: regnum avi, muros fratris, templum soceri sanguine 93 dedicavit: sceleratorum manum, promissa impunitate, collegit. Primus illi campus ad bellum, forum Urbis fuit, mixta simul externa civiliaque bella numquam defutura significans. Sabinorum, quos foedere ludisque pellexerat, feminas tam inhoneste praesumpsit quam nefarie defendit. Ducem eorum Titum Tatium, senem, honestis pietatis causis insistentem, diu armis propulsatum, mox ut in societatem regni assumpsit, occidit. Cum Veientibus praelium, adhuc parvo nomine, jam magnis viribus, agitatum. Caeninensium captum ac dirutum oppidum. Assumptis semel armis, numquam quies: quippe quibus egestas turpis, atque obscoena fames domi timerentur, si umquam paci acquievissent. Jam hinc incessabilia certamina, et juxta quantitatem 94 virium semper gravia, quam brevissime strinxerim. Tullum Hostilium, militaris rei institutorem, fiducia bene exercitae juventutis, Albanis intulisse bellum; et diu altrinsecus, spe incerta, certa clade, tandem pessimos exitus et dubios eventus compendiosa Tergeminorum congressione finisse. Rursus pace dirupta, Mettum Fufetium, Fidenate bello, meditata etiam proditione suspensum, curribus in diversa raptantibus, duplicis animi noxam poena divisi corporis expendisse. Latinos, Anco Martio duce, saepe congressos, aliquando superatos. Tarquinium Priscum omnes finitimos et potentes tunc Tusciae duodecim populos innumeris concidisse conflictibus. Veientes Ser. Tullio insistente, victos fuisse, nec domitos. Tarquinii Superbi regnum, occisi soceri scelere assumptum, habita in cives crudelitate detentum, flagitio adulteratae Lucretiae amissum, inter domestica vitia, virtutesque 95 forinsecus emicantes, id est, oppida valida in Latio per eum capta, Ardeam, Ocricolum, Suessam Pometiam, et quidquid in Gabios vel fraude propria, vel poena filii, vel Romanis viribus, perpetravit. Sed Romani quanta mala per ducentos quadraginta et tres annos continua illa regum dominatione pertulerint, non solum unius regis expulsio, verum etiam ejuratio regii nominis et potestatis, ostendit. Nam si unius tantum superbia fuisset in culpa, ipsum solum oportuisset expelli, servata regia dignitate melioribus. Igitur regibus Urbe propulsis, Romani consulendum sibi quam cuiquam suae libertati dominandum rati, consules creaverunt: quibus, veluti adulta reipublicae crescentis aetas, robustioribus ausis exercebatur. 96

CAPUT V. Bruti primi cos. facinora. Tarquiniensium et Sabinorum bellum. Discessio plebis. Fames et pestilentia ingens Romae. Veientum et Etruscorum bellum, quo familia illa Fabiorum interiit. Anno post Urbem conditam CCXLIV Brutus, primus apud Romanos consul, primum conditorem regemque Romae, non solum exaequare parricidio, sed et vincere studuit, quippe duos filios suos adolescentes, totidemque uxoris suae fratres, Vitellios juvenes, revocandorum in Urbem regum placito insimulatos, in concionem protraxit, virgis cecidit, securique percussit. Ipse deinde Veientum Tarquiniensiumque bello, cum Arunte, Superbi filio, congresso sibi commortuoque, procubuit. Porsena, rex Et ruscorum, gravissimus regii nominis suffragator, Tarquinium manu ingerens, tribus continuis 97 annis trepidam Urbem terruit, conclusit, obsedit: et nisi hostem vel Mucius constanti urendae manus patientia, vel virgo Cloelia admirabili transmeati fluminis audacia permovissent; profecto Romani compulsi fuissent perpeti, aut captivitatem, hoste insistente superati: aut servitutem recepto rege subjecti. Post haec Sabini corrasis undique copiis, magno apparatu belli, Romam contendunt: quo metu consternati Romani dictatorem creant, cujus auctoritas et potentia consulem praeiret: quae res, in illo tunc bello plurimum emolumenti tulit. Sequitur discessio plebis a patribus. Cum M. Valerio dictatore delectum militum agente, variis populus stimulatus injuriis, Sacrum montem insedit armatus. Qua pernicie quid atrocius, cum 98 corpus a capite desectum perditionem ejus, per quod spirabat, minitaretur? actumque de Romano nomine intestina pernicie foret, nisi maturata reconciliatio subrepsisset prius, quam se discessio ipsa cognosceret. Urget se atque imminet sibi extra illas apertas bellorum clades successu misero clandestina pernicies: quippe T. Geganio et P. Minucio consulibus, duo vel maxima omnium malorum abominamenta, fames et pestilentia fessam Urbem corripuere. Cessatum est paulisper a praeliis, cessatum tamen a mortibus non est. Veientes et Etrusci, graves hostes, adjunctis sibi finitimorum copiis, in bella surgentes, obviis M. Fabio, et Gn. Manlio consulibus excipiuntur: ubi post sacramentum jurationis, quo se Romani devoverant, non nisi post victoriam ad castra redituros, adeo atrox certamen fuit, et victis victoribusque par forma, ut amisso plurimo exercitu, occisisque in pugna Manlio consule et Fabio consulari, M. Fabius consul 99 oblatum sibi a senatu triumphum suscipere recusarit, quia tantis Reipublicae detrimentis luctus potius debebatur. Gloriosissima illa numero et viribus Fabiorum familia, Veientanum sortita certamen, quantam Reipublicae orbitatem occasu suo intulerit, infamibus usque ad nunc vocabulis, testes sunt fluvius qui perdidit, et porta quae misit. Nam cum sex et trecenti Fabii, vere clarissima Romani status lumina, speciale sibi adversus Veientes decerni bellum expetivissent, spem temere sumptae expeditionis primis successibus firmaverunt: dehinc inducti in insidias, circumventique ab hostibus, omnes ibidem trucidati sunt; uno tantum ad enuntiandam cladem reservato, ut miserius audiret patria perditos, quam perdidisset. Ad haec non Romae tantum talia gerebantur, sed quaeque provincia suis ignibus aestuabat: et, quod poeta praecipuus in una urbe descripsit, ego de toto orbe dixerim: Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. 100

CAPUT VI. Cyrus, rex Persarum, totum Orientem populatur, Babylonem urbem munitissimam capit, Croesum vincit. Igitur eodem tempore Cyrus, rex Persarum, quem superius explicandae historiae causa commemoraveram, qui tunc Asiam, Scythiam, totumque Orientem armis pervagabatur, cum Tarquinius Superbus Urbem vel rex, vel hostis aut servitio premebat aut bello, Cyrus (ut dixi) cunctis, adversum quos ierat, perdomitis, Assyrios et Babyloniam petit, gentem, urbemque tunc cunctis opulentiorem: sed impetum ejus Gyndes fluvius, secundae post Euphratem magnitudinis, intercepit. Nam unum regiorum equorum, candore formaque 101 excellentem, transmeandi fiducia persuasum, qua per rapacem alveum offensi vado vortices attollebantur, abreptum, praecipitatumque merserat. Rex iratus ulcisci in amnem statuit, contestans eum, qui nunc tam praeclarum equum voravisset, feminis vix genua tingentibus permeabilem relinquendum. Nec peragendo segnior, totis copiis perpeti anno Gynden fluvium per magnas concisum deductumque fossas, in quadringentos sexaginta alveos comminuit. Eo opere praedoctis fossoribus, etiam Euphratem longe validissimum, et mediam Babyloniam interfluentem, derivavit. Ac sic meabilibus vadis siccum, etiam patentibus alvei partibus, iter fecit: cepitque 102 urbem, quam vel humano opere exstrui potuisse, vel humana virtute destrui posse, utrumque pene incredibile apud mortales erat. Namque Babyloniam a Nemrod gigante fundatam, a Nino vel Semiramide reparatam, multi prodidere. Haec, campi planitie undique conspicua, natura loci laetissima, castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita, murorum ejus vix credibilis relatu firmitas et magnitudo, id est, latitudine cubitorum quinquaginta, altitudine quater tanta. Caeterum ambitus ejus quadringentis et octoginta stadiis circumvenitur. Murus coctili latere atque interfuso bitumine compactus, fossa extrinsecus late patens, vice amnis circumfluit. A fronte murorum, centum portae aereae. Ipsa autem latitudo in consummatione pinnarum utroque latere habitaculis defensorum aeque dispositis, media intercapedine sui citas quadrigas capit. Domus intrinsecus 103 quatergeminae, habitationis minaci proceritate mirabiles. Et tamen magna illa Babylon, illa prima post reparationem humani generis condita, nunc pene etiam minima mora victa, capta, subversa est. Ibi tunc Croesus, rex Lydorum, famosus opibus, cum ad auxiliandum Babyloniis venisset, victus sollicite in regnum refugit. Cyrus autem, posteaquam Babyloniam ut hostis invasit, ut victor evertit, ut rex disposuit, bellum transtulit in Lydiam: ubi conterritum superiore jam praelio exercitum, nullo negotio superavit. Ipsum etiam Croesum cepit, captumque et vita et patrimonio donavit. Exaggerare hoc loco mutabilium rerum instabiles status non opus est: quidquid enim est opere et manu factum, labi et consumi vetustate, Babylon capta confirmat: cujus ut 104 primum imperium ac potentissimum exstitit, ita et primum cessit, ut veluti quodam jure succedentis aetatis debita posteris traderetur haereditas, ipsis quoque eamdem tradendi formulam servaturis. Ita ad proxima adventantis Cyri tentamenta succubuit magna Babylon, et ingens Lydia; amplissima Orientis cum capite suo brachia, unius praelii expeditione ceciderunt: et nostri incircumspecta anxietate causantur, si potentissimae illae quondam Romanae reipublicae moles, nunc magis imbecillitate propriae senectutis quam alienis concussae viribus contremiscunt.

CAPUT VII. Cyrus Scythis bellum intulit, et a Tomyri regina victus et occisus est. Igitur idem Cyrus proximi temporis successu, Scythis bellum intulit: quem Tomyris regina, quae tunc genti praeerat, cum prohibere transitu Araxis fluminis posset, transire permisit. Primum propter fiduciam sui, dehinc propter opportunitatem ex objectu fluminis hostis inclusi. Cyrus itaque Scythiam ingressus, procul a transmisso flumine 105 castrametatus, insuper astu eadem instructa vino epulisque deseruit, quasi territus refugisset. Hoc comperto, regina tertiam partem copiarum et filium adolescentulum ad persequendum Cyrum mittit. Barbari, veluti ad epulas invitati, primum ebrietate vincuntur: mox revertente Cyro, universi cum adolescente obtruncantur. Tomyris, exercitu ac filio amisso, vel matris vel reginae dolorem sanguine hostium diluere potius, quam suis lacrymis parat. Simulat diffidentiam desperatione cladis illatae, paulatimque cedendo, superbum hostem in insidias vocat. Ibi quippe, compositis inter montes insidiis, ducenta millia Persarum cum ipso rege delevit: adjecta super omnia illius rei admiratione, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit. Regina caput Cyri amputari, atque in utrem humano sanguine oppletum conjici jubet, non muliebriter increpitans: Satia te, inquit, sanguine quem sitisti, cujus per annos triginta insatiabilis perseverasti. 106

CAPUT VIII. Darius, rex Persarum, Scythas infestans, fugatur: Asiam, Macedoniam, et Ionas vincit. Athenienses cum vitae suae multorumque discrimine aggreditur. Anno ab Urbe condita CCXLV Darius, Cyro apud Scythas interfecto, post aliquantum intervallum forte regnum adeptus est. Regnavit enim medius eorum Cambyses Cyri filius: qui, devicta Aegypto, cunctam Aegypti religionem abominatus caeremonias ejus et templa deposuit. Post hunc etiam Magi, sub nomine quem occiderant regis, regno obrepere ausi: qui quidem mox deprehensi et oppressi 107 sunt. Darius itaque, unus ex his qui Magorum audaciam ferro coercuerant, consensu omnium rex creatus est, qui, postquam Assyrios ac Babyloniam a Persarum regno deficientem, bello recuperavit, Attyro, regi Scytharum, hac vel maxime causa bellum intulit quod filiae ejus petitas sibi nuptias non obtinuisset. Magna scilicet necessitas, pro unius libidine hominis septingenta millia virorum periculo mortis exponi. Incredibili quippe apparatu cum septingentis millibus armatorum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus justae pugnae potestatem, insuper repentinis incursibus extrema copiarum dilacerantibus, metuens ne sibi reditus interrupto ponte Istri fluminis negaretur, amissis octoginta millibus bellatorum, trepidus refugit, quamvis hunc amissorum numerum inter damna non duxerit: et quem habendum vix quisquam ambire ausus esset, perditum ille non sensit. Inde Asiam Macedoniamque aggressus perdomuit. Ionas quoque navali congressione superavit. Deinde in Athenienses quod lonas adversum se auxilio juvissent, impetum fecit, atque arma direxit. Porro autem Athenienses, ubi adventare Darium compererunt, quamvis auxilium a Lacedaemoniis poposcissent, tamen, cum detineri quatriduanae religionis 108 otio compertum haberent, spem occasione sumentes, instructis tantum decem millibus civium, et Plateensibus auxiliaribus mille, adversum sexcenta millia hostium campis Marathoniis proruperunt. Miltiades ei tunc bello praefuit, qui, celeritate magis quam virtute fretus, alacri satis expeditione prius hosti cominus inhaesit, quam posset expedito sagittarum jactu propulsari. Tanta in eo bello diversitas certandi fuit, ut alia ex parte viri ad occidendum parati, ex alia pecudes ad moriendum praeparatae putarentur. Ducenta millia Persarum 109 ad campos Marathonios ea tempestate ceciderunt. Sensit Darius hoc damnum: nam victus fugatusque, arreptis navibus, refugit in Persas. Cum autem instauraret bellum, et ulcisci in victores moliretur, in ipso apparatu concidit, olympiade septuagesima quarta, hoc est, post Urbem conditam anno CCLXXV, quo tempore Romae Popillia virgo ob crimen stupri viva defossa est.

CAPUT IX. Xerxes, rex Persarum, cum numerosissimo exercitu, a Spartanis paucis, duce Leonida, ingentem cladem accipit, astuque vincitur. Xerxes, Dario patri in regnum succedens, bellum, adversus Graeciam a patre susceptum, per quinquennium instruxit: quod Demaratus Lacedaemonius, qui tunc forte apud Xerxem exsulabat, per tabellas primum scriptas, deinde ceratas, suis prodidit. Igitur Xerxes septingenta millia armatorum de regno, et trecenta millia de auxiliis, 110 rostratas etiam naves mille ducentas, onerarias autem tria millia numero habuisse narratur; ut merito inopinato exercitui immensaeque classi vix ad potum flumina, vix terras ad ingressum, vix maria ad cursum suffecisse memoratum sit. Huic tam incredibili temporibus nostris agmini, cujus numerum nunc difficilius est astrui, quam tunc fuit vinci, Leonida, rex Spartanorum, cum quatuor millibus hominum in angustiis Thermopylarum obstitit. Xerxes autem, contemptu paucitatis objectae, iniri pugnam, conseri manum imperat. Porro illi, quorum cognati et commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, et certaminis simul et cladis exstitere principium. Deinde succedens sibi turba major ac segnior, cum jam, neque ad procurrendum libera, neque ad pugnandum expedita, neque ad fugiendum prompta, solis mortibus subrigeretur, triduo continuo non duorum pugna, sed caedes unius populi fuit. Quarta autem die cum 111 videret Leonida undique hostem circumfundi, hortatur auxiliares socios, ut subtrahentes se pugnae, in cacumen montis evadant, ac se ad meliora tempora reservent: sibi vero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam: plus se patriae debere quam vitae. Dimissis sociis, Spartanos admonet, de gloria plurimum, de vita nihil sperandum: neque exspectandum, vel hostem, vel diem, sed occasione noctis perrumpenda castra, commiscenda arma, conturbanda agmina fore. Nusquam victores honestius, quam in castris hostium perituros. Persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur, tamquam ipsi interitum suum et exigerent et vindicarent. Mirum dictu, sexcenti viri castra sexcentorum millium irrumpunt. Tumultus totis castris oritur. Persae quoque ipsi Spartanos adjuvant mutuis caedibus suis. Spartani, quaerentes regem, nec invenientes: caedunt sternuntque omnia, castra pervagantur universa, et inter densas strues corporum raros homines vix sequuntur. Victores sine dubio, nisi mori elegissent. Praelium a principio noctis in majorem diei partem tractum: ad postremum vincendo fatigati, ubi quisque eorum, deficientibus membris, visus est sibi mortis suae ultione satiatus, ibi inter impedimenta cadaverum, 112 campumque crasso et semigelato sanguine palpitantem, lapsus et mortuus est.

CAPUT X. Xerxem Themistocles, dux Atheniensium, bello excepit. Dein, cum Ionas ab eo alienasset, fugat. Xerxes, bis victus in terra, navale praelium parat. Sed Themistocles, dux Atheniensium, cum intellexisset Ionas (quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Persarum impetum verterat) in auxilium Xerxis instructam classem deducere, sollicitare eos parti suae, hostique subtrahere statuit. Et, quia colloquendi facultas negabatur, locis, quibus Iones accessuri navibus videbantur, proponi symbolos, saxisque affigi jubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem injuste agentes, apta increpatione corripiens, atque ad antiquorum 113 jura foederum religiosa adhortatione persuadens: praecipueque admonens, uti commisso praelio cedentium vice inhibeant remos, seseque bello auferant. Igitur rex, partem navium sibi detinens, spectator pugnae in littore manet. Contra autem Artemidora, regina Alicarnassi, quae in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces acerrime bello immiscetur, ita ut versa vice in viro feminea cautela, in femina virilis audacia spectaretur. Cum autem anceps pugna esset, Iones, juxta praeceptum Themistoclis, paulatim se certamini subtrahere coeperunt: quorum defectio Persas, jam fugam circumspicientes, aperte fugere persuasit. In qua trepidatione multae naves mersae captaeque sunt; plures tamen saevitiam regis, velut immanitatem hostis timentes, domum dilabuntur. Anxium tot malis regem Mardonius aggreditur, suadens, regem in regnum redire oportere, priusquam adversa fama novas res domi moliretur. Se autem, si residuae sibi copiae traderentur, et ultionem ab hoste exacturum, et ignominiam domesticam propulsaturum; aut, si adversa belli perseverassent, cessurum se quidem hosti, sed tamen sine regis infamia. Probato consilio, exercitus Mardonio traditur. Rex Abydum, ubi pontem veluti victor maris conseruerat, cum paucis proficiscitur. Sed cum pontem hibernis tempestatibus dissolutum offendisset, 114 piscatoria scapha trepidus transit. Erat sane quod spectare humanum genus et dolere debuerit, mutationes rerum hac vel maxime varietate permetiens, exiguo contentum latere navigio, sub quo ipsum pelagus ante latuisset, et jugum captivitatis suae, vinctum ponte, portasset; vilissimo unius servuli egere ministerio, cujus potentiae, dum montes exciduntur, valles replentur, amnes exhauriuntur, ipsa etiam rerum natura cessisset. Pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore, fame, ac metu distabuerunt, et, crudescente morbo, tanta pestis, tantaque foeditas morientium exorta est, ut viae cadaveribus replerentur: dirae etiam alites atque improbae bestiae, escarum illecebris sollicitatae, moribundum sequerentur exercitum. 115

CAPUT XI. Mardonius, Xerxis praefectus, dum reliqua belli exsequitur, copiis amissis, aufugit. Xerxes, dum a suis ut infortunatus contemnitur, occiditur. At vero Mardonius, cui reliqua belli Xerxes commiserat, adflatus primum successu brevi, mox in extrema dejectus est. Olynthum 116 siquidem, Graeciae oppidum, expugnavit. Athenienses varia sollicitatione adducere in spem pacis aggressus, ubi inexpugnabilem eorum libertatem videt, incensa urbis parte, in Boeotiam omnem belli apparatum deducit. Illuc quoque eum centum millia Graecorum insecuta sunt, et, commisso sine mora praelio, Mardonium, deletis copiis ipsius, velut e naufragio nudum, cum paucis fugere compulerunt: castra regiis opibus referta ceperunt, non parvo quidem antiquae industriae damno. Nam post hujus praedae divisionem, aurum Persicum prima Graeciae virtutis corruptio fuit. Urget igitur inceptus miseros extrema perditio. Nam forte eodem die, quo in Boeotia Mardonii copiae deletae sunt, pars Persici exercitus in Asia sub monte Mycale navali praelio dimicabat. Ibi novus repente rumor 117 utriusque classis et populi implevit aures, Mardonii exstinctas copias Graecos exstitisse victores. Mira divini judicii ordinatio, in Boeotia, oriente sole, bellum fuisse commissum, in Asia, meridianis horis sub eodem die, tantis spatiis maris terraeque interjacentibus, nuntiatum! cui rumori vel maxime astipulatum est, quod Persas, audita clades sociorum, primum dolore, dehinc desperatione correptos, nec bello expeditos, nec fugae habiles reddidit. Atque ita consternatos profligatosque, constantior factus hostis successu felicitatis, invasit. Xerxes bello in Graecia infeliciter gesto, contemptibilis suis factus, per Artabanum, praefectum suum, in regia circumventus, occiditur. O tempora desiderio et recordatione dignissima! O dies illos inoffensae serenitatis, qui nobis veluti e tenebris respiciendi proponuntur, quibus, brevissimo intervallo, de visceribus unius regni decies novies centena millia virorum, tribus proximis regibus, tria bella rapuerunt: ut taceam de infelicissima tunc Graecia, quae totum hunc, de quo 118 nunc hebescimus, numerum moriendo superavit. Leonida, ille clarissimus Lacedaemoniorum, in bello isto adversus Xerxem, quod supremum ipsi atque hostibus fuit, cum sexcentis suis famosissima illa incitamenta dixisset: Prandete, tamquam apud inferos coenaturi, auxiliaribus tamen, quos excedere bello jubebat, misericorditer suasit, ut se ad meliora tempora reservarent. Ecce cum ille promisit futura meliora, isti asserunt meliora praeterita, quid aliud colligi datur, utroque in suis detestante praesentia, nisi aut semper bona esse, sed ingrata, aut numquam omnino meliora?

CAPUT XII. Roma gravi pestilentia, bellis intermissis, divexata. De bello exsulum et fugitivorum, item Aequorum et Volscorum. At Romae, ut ad id tempus redeam unde digressus sum (neque enim intervallo miseriraum ad alios transire compellor, sed, sicut se quondam effervescentia ubique mala ipsis actibus colligarunt, ita etiam permixta referantur: nobis quippe conferre inter se tempora 119 orbis, non cujusquam partis ejus laboribus insultare propositum est): Romae ergo, post Urbem conditam anno CCXC suspenso ad modicum bello, gravis pestilentia, quae semper ibi raras inducias aut factas intercepit, aut ut fierent coegit, per universam civitatem violenter incanduit, ut merito praecedente prodigio coelum ardere visum sit, quando caput gentium tanto morborum igne flagravit. Nam eo anno Aebutium et Servilium, ambos consules, pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit; multos nobiles, praecipueque plebem foeda tabe delevit: quamvis etiam superiore quarto anno oborta jam lues, eumdem populum depopulata sit. Proximo dehinc anno cives exsules, servique fugitivi, duce Herdonio, viro Sabino, invaserunt, incenderuntque Capitolium: ubi fortissime quidem, Valerio consule et imperatore, obstitere juniores: sed adeo atrox et grave discrimen praelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus, et indignam de servis victoriam insuper etiam sua morte foedaverit. Sequitur annus, in quo cum victo exercitu consul obsessus est. Nam Minucium consulem, congressum praelio, Aequi Volscique superarunt; et fugientem, in Algido fame ferroque cinxerunt: actumque infeliciter 120 foret, ni Quinctius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, arctam obsidionem oppresso hoste solvisset: qui repertus ruri, ab aratro arcessitus ad fasces, sumpto honore, instructoque exercitu, mox victor effectus, jugum boum Aequis imposuit, victoriamque quasi stivam tenens, subjugatos hostes prae se primus egit.

CAPUT XIII. Fames et pestilentia Romae. Potestas consulum in decemviros translata, perniciosa reipublicae. Crebri in Italia terraemotus. Fidenatium bellum. Anno, qui proximus trecentesimo ab Urbe condita fuit, dum legati ad Athenienses propter Solonis leges deferendas missi exspectantur, arma Romana fames pestilentiaque compescuit. Ipso autem trecentesimo anno, hoc est, olympiade nonagesima quinta, potestas 121 consulum decemviris tradita, constituendarum legum Atticarum gratia magnam perniciem Reip. invexit: nam primus ex decemviris, cedentibus caeteris, solus Appius Claudius sibi continuavit imperium: statimque aliorum conjuratio subsecuta est, ut, more contempto, quo insigne imperii penes unum, potestas autem communis erat, omnes omnia propriis libidinibus agitarent. Itaque inter caetera, quae insolentissime cuncti praesumebant, repente singuli cum duodenis fascibus caeterisque imperii insignibus processerunt: et, novo improbae ordinationis incepto, ablegata religione consulum, emicuit agmen tyrannorum, duabus tabulis legum ad decem priores additis, agentes insolentissimo fastu plurima, die, quo deponere magistratus mos erat, cum iisdem insignibus processerunt. Maxima etiam Appii Claudii libido auxit invidiam, qui, ut Virginiae virgini stuprum inferret, prius servitutis causam intulit; quamobrem adactus Virginius pater dolore libertatis, et pudore dedecoris, protractam ad servitutem filiam, in conspectu populi pius parricida prostravit: qua populus necessitatis atrocitate 122 permotus et periculo libertatis admonitus, montem Aventinum occupavit armatus. Nec tueri libertatem armis destitit, nisi postquam se conjuratorum conspiratio ipsis quoque honoribus abdicavit. Tertia et quinta post centesimam olympiade, per totum fere annum tam crebri, tamque etiam graves in Italia terraemotus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis villarum oppidorumque assiduis Roma nuntiis fatigaretur. Deinde ita jugis et torrida siccitas fuit, ut praesentis tunc futurique anni spem gignendis terrae fructibus abnegarit. Iisdemque temporibus, cum Fidenates hostes, maximorum 123 auxiliorum manu stipante, terribiles Romanis arcibus imminerent, Aemilius, tertium dictator, magnam mali molem ipsis Fidenis vix captis depulit, et sanavit: tanta in ipsis erat malorum animorumque contentio, ut vel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent: vel, post damna bellorum, inducias relaxatas diversae pestes, coelo terraque excandescentes, incessabili infestatione corrumperent.

CAPUT XIV. De Siciliae imperio, rebusque in ea gestis. Sicilia, ab initio patria Cyclopum, et post eos semper nutrix tyrannorum fuit. Saepe etiam captiva servorum, quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur: excepto eo, quod externis bellis aut praeda habebatur, aut praemium. Haec, ut quam brevissime absolvam, requiem malorum, nisi nunc, nescit: immo, ut evidentius diversitates temporum declarentur, sicut antea vel intestinos vel externos tumultus perpessa est inter omnes sola semper, ita nunc ex omnibus sola numquam patitur. Nam etiam 124 (ut sileam de diuturnitate vel illius calamitatis, qua pressa est, vel istius e contrario, qua fruitur, pacis) Aetna ipsa, quae tunc cum excidio urbium atque agrorum crebris eruptionibus aestuabat, nunc tantum innoxia specie ad praeteritorum fidem fumat. Igitur ut praetermittam interim de tyrannis, quorum mox qui fuit ultor, successor effectus est; medio tempore, hoc est, anno ab Urbe condita CCCXXXV, cum Rhegini apud Siciliam discordia laborarent, civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, pars una veteranos ab Himera, urbe Siciliae, in auxilium vocavit. Porro illi, pulsis civitate primum his, contra quos implorabantur, deinde mox caesis etiam illis, quibus ad auxiliandum convenerant, urbem cum conjugibus et liberis sociorum occupavere, ausi facinus nulli tyranno comparandum; quippe cum Rheginis quidvis perpeti satius fuerit, quam ut ultro invitarent, quibus patriam, conjuges, liberos ac penates, ipsi extorres ad praedam relinquerent. At etiam Catanenses, cum Syracusanos graves infestosque paterentur, ab Atheniensibus auxilia proposcerunt. Sed Athenienses, suo magis quam sociorum studio instructam classem, in Siciliam misere: cum et sibi propagare molirentur imperium, et Syracusanam classem nuper instructam Lacedaemoniis proficere vererentur. Et quoniam 125 Athenienses, qui missi erant, caesis hostibus, prospera initia sumpserant, majores copias robustioremque exercitum cum Lachete et Charoeade ducibus in Siciliam reduxerunt. Sed Catanenses, belli taedio permoti, cum Syracusanis foedus ineunt, auxilia Atheniensium spernunt. Post autem Syracusanis, conditiones pacis meditatione dominationis transgredientibus, denuo legatos Athenas mittunt: qui capillo barbaque squalidi, et lugubribus induti, misericordiam atque auxilium et sermone et habitu precarentur. Igitur magna classis instruitur, ducibus Nicia et Lamacho: tantisque viribus Sicilia repetitur, ut suffragia sua et hi timerent, qui impetravissent. Athenienses duas illico pedestres pugnas secundis successibus faciunt, confectosque in 126 urbe hostes, et objecta classe circumdatos, terra marique concludunt. At Syracusani, fractis fessisque rebus, auxilium a Lacedaemoniis petunt: a quibus mox mittitur Gylippus, solus quidem, sed in quo omnium praesidiorum instar praeferebatur: qui veniens, ut audivit inclinatum jam belli statum, auxiliis partim in Graecia, partim in Sicilia contractis, opportuna bello loca occupavit. Deinde duobus praeliis victus, nec territus, tertio congressu Lamachum occidit, hostes in fugam vertit, socios obsidione liberavit. Hinc Athenienses, terrestri praelio victi, experimenta maris ineunt, et navali certamine congredi parant; quo cognito, Gylippus classem instructam a Lacedaemoniis arcessit: aeque Athenienses in locum amissi ducis, Demosthenem et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt. Peloponnesii quoque, cum multarum urbium consensu et decreto, ingentia Syracusanis auxilia misere. Ita sub specie socialis belli domesticos motus exsequuntur, et, quasi placito de Graecia translatum certamen in Siciliam fuerit, sic ex utraque parte summis viribus dimicatur. Igitur Athenienses prima congressione vincuntur, castra quoque cum omni pecunia vel publica, vel privata, et cum universo instructu diuturnae expeditionis amittunt; fractis opibus et in angustum redactis, suadet Demosthenes, dum non omnino res perditae sint, quamlibet videantur afflictae, domum redeant, Siciliaque decedant. Nicias autem, pudore male gestarum rerum ab initio desperatior redditus, remanere contendit. Reparant navale certamen: et mox per inscitiam in angustias 127 Syracusani maris deducti, insidiis hostium circumveniuntur. Eurymedon dux primus occiditur: undecim naves incenduntur. Demosthenes et Nicias classem dimittunt, quasi tutius terrena expeditione fugituri. Gylippus autem primum naves eorum relictas centum triginta invadit: dehinc ipsos fugientes persequi aggressus, capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus servitutis voluntaria morte declinat; Nicias vero indignam turpemque vitam dedecore captivitatis accumulat 128

CAPUT XV. Athenienses bello Lacedaemoniorum, adhortante seseque ob exsilium ulciscente Alcibiade, excipiuntur. Igitur Athenienses, biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati, aliis domi malis circumveniuntur. Alcibiades enim, dux pridem adversus Syracusas pronuntiatus, mox ad judicium pro quadam insimulatione detentus, voluntario exsilio Lacedaemona se contulit, impulitque Spartanos, ut turbatis Atheniensibus novo rursus bello insisterent: neque eis respirandi spatium, quin opprimerentur, relaxarent, cui incepto ita Graecia omnis astipulata est, quasi ad commune incendium restinguendum, bono publico, congestis viribus consuleretur. Darius etiam, rex Persarum, memor paterni avitique in hanc urbem odii, per Tissafernem, praefectum Lydiae, cum Lacedaemoniis foedus paciscitur, eisque sumptus belli et copias pollicetur. Mirum dictu, Atheniensium tantas ea tempestate opes fuisse, ut, cum adversus eos, hoc est, adversus unam urbem, Graeciae, Asiae, totiusque Orientis viribus incursum sit, pugnando saepe, nec umquam cedendo, consumpti magis videantur fuisse quam victi. Principio enim Alcibiades 129 omnes socios deficere ab his ad Lacedaemonios coegit: sed et ab his quoque per invidiam insidiis appetitus aufugit, et ad Tissafernem in Mediam concessit: cui statim accommodato ingenio et apti eloquii gratia familiarior factus, persuadet, ne Lacedaemonios tam profusis opibus juvet: eum potius istius certaminis arbitrum spectatoremque fieri debere, integrasque Lydiae vires adversus victorem reservandas. Quamobrem Tissafernes partem classis cum aliquanta manu deduci Lacedaemona jubet: ne vel abundantes suffragiis alieno tuti periculo dimicarent, vel in totum destituti, susceptum certamen omitterent. 130

CAPUT XVI. Atheniensium adversus Lacedaemonios praelia gravia, horrendaeque calamitates ac strages utrimque acceptae. Apud Athenienses vero cum diu domestica discordia agitaretur, imminente periculo, summa imperii ad senatum populi voluntate transfertur, quippe otio discordiae nutriuntur: at, ubi necessitas incubuit, postpositis privatis causis atque odiis, in commune consulitur. Sed hoc ipsum, cum propter insitam genti superbiam et tyrannicas libidines, perniciosum foret; tandem Alcibiades exsul ab exercitu revocatur, et dux classis constituitur. Quo comperto, principes primo Spartanis urbem prodere moliti sunt: deinde, cum id frustra cogitassent, in exsilium sponte cesserunt. Igitur Alcibiades, patria liberata, classem in hostes dirigit. Commisso praelio, victoriam Athenienses capessunt. Porro autem major pars Spartani exercitus caesa, duces quoque pene omnes interfecti, et octoginta naves captae, absque his, quae in conflictu incensae demersaeque perierunt: rursus bellum, in terram translatum, Spartanis aeque infeliciter cessit: quibus rebus fracti Lacedaemonii, petiere pacem, nec tamen impetrare potuerunt. 131 Praeterea Syracusana praesidia in Siciliam, audita Carthaginensis belli infestatione, revocata sunt. Quamobrem Alcibiades classe victrici totam Asiam pervagatur, bellis, incendiis, caedibusque rapit sternitque omnia. Urbes, quae dudum a societate defecerant, capit, recipitque quamplurimas. Sic Alcibiades, magni nominis factus, Athenas, cum admiratione et gaudio omnium, victor ingreditur. Parvo post intervallo auget vires, exercitum classemque numero provehit, rursusque Asiam petit. Lacedaemonii vero Lysandrum ducem, classi belloque praeficiunt. Cyrus etiam, filius Darii, in locum Tissafernis, Ioniae Lydiaeque praepositus, magnis eos opibus auxiliisque confirmat. Lysander itaque Alcibiadis exercitum, praedae intentum, ac per hoc ubique dispersum ac vagum, repentino incursu opprimit, sine conflictu aliquo vincit, caeditque fugientem. Magna haec clades Atheniensibus, et multo hoc atrocius vulnus, quam dudum inflixerant, susceperunt: quo comperto, Athenienses opinati sunt Alcibiadem antiquum exsilii sui dolorem, isto scelere proditionis vindicare curasse: ideoque in locum ejus Cononem constituunt, cui residuam manum et summam belli committunt, qui supplere saltem numero exhaustas copias volens, senes ac pueros legit, exercitumque conscripsit. Sed hujusmodi manus 132 moram bello non attulit: quippe quod robore, non numero, confici solet. Itaque statim imbellis manus vel capta vel caesa est, tantaque strages occisorum illo praelio facta est, ut deletum non solum regnum, sed etiam nomen Atheniensium videretur. At illi, desperatis rebus, statuunt urbem peregrinis dare; ut, qui per totam Asiam paulo ante dominati sunt, nunc ex hac colluvie muros saltem libertatemque tueantur: et, quamvis vel suo judicio ad haec tuenda etiam objectis muris non sufficiant, iterum tamen experire navale praelium parant. Expers consilii furor, dolorem virtutem putat: quantumque meditatur ira, tantum promittit audacia. Itaque, omnibus partim captis, partim interfectis, de ipsis quoque reliquiis nihil reliqui factum est. Solus dux Conon, superstes bello et populo, timens civium crudelitatem, ad Cyprium regem concessit Evagoram. At dux Lacedaemoniorum, ademptis omnibus civitatibus, nihil Atheniensibus praeter inanem urbem reliquit, nec hoc diu: nam et ipsam urbem postea obsidione circumdedit. Angebat intrinsecus fames, desolatio et morbus obsessos. Et cum post omnia miseriarum abominamenta, quae etiam dicere horror est, nihil spei praeter mortem occurreret, pacem petivere. 133

CAPUT XVII. Atheniensibus certis legibus ac conditionibus pax datur, trigintaque rectores constituuntur, qui, cum tyrannidem exercerent, Thrasybuli industria ejecti sunt. Magna hinc inter Spartanos et socios deliberatio fuit, cum plurimi inquietissimam civitatem sternendam solo, populumque infestissimum cum ipso nomine abolendum pronuntiarent: Spartani negaverunt, se permissuros, ut e duobus Graeciae oculis unus erueretur: insuper etiam pacem promiserunt, si Piraeei portus ducentia in urbem munimina everterentur, navesque reliquas ultro traderent: deinde si rectores sibi triginta lectos susciperent. Huic conditioni addictis et succumbentibus, Lacedaemonii Lysandrum ad componendas in urbe parendi leges constituerunt. Insignis hic annus et expugnatione Athenarum, et morte Darii, Persarum regis, et exsilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit. Igitur triginta rectores Atheniensibus ordinati, 134 triginta tyranni exoriuntur: qui primo se tribus millibus satellitum stipant, mox etiam septingentos milites victoris exercitus lateribus suis circumponunt: caedem omnium passim futuram, occiso Alcibiade, auspicantur: qui fugiens, in itinere clausus cubiculo, vivus incensus est, quo interfecto, quasi sublato ultore securi, miserae urbis reliquias caedibus rapinisque exhauriunt. Theramenem quoque, unum ex numero suo, cui haec displicere senserunt, in exemplum timoremque reliquorum trucidant. Itaque omnes passim ex urbe diffugiunt, sed interdictu Lacedaemoniorum, cum per totam Graeciam exsulibus negaretur hospitium, omnes se Argos ac Thebas contulerunt: ubi ita hospitalitatis obsequio foti sunt, ut non solum dolorem amissae patriae lenirent, verum etiam spem recuperandae meditarentur. Erat inter exsules Thrasybulus, vir strenuus, et generis nobilitate inter suos clarus, qui auctor audendi pro patria fuit. Itaque castellum Phylen Atticorum 135 finium collecti exsules capiunt, multarumque civitatum opibus adjuti, vires capessunt: quibus Lysias quoque, Syracusanus orator, quasi in auxilium urbis, quae esset patria communis eloquentiae, quingentos milites cum stipendiis suis misit. Atrox id praelium fuit, sed his pro propria libertate, illis pro aliena dominatione certantibus, animorum atque causarum ipsa quoque tulit pugna judicium: nam victi tyranni in urbem refugerunt, omnesque quos ex Atheniensibus sibi prius satellites legerant, tunc suspectos proditionis, urbis custodia removerunt. Thrasybulum quoque ipsum tentare corruptione ausi sunt: quod ubi frustra speratum est, arcessitis a Lacedaemone auxiliis, rursus in bellum ruunt, ubi duo saevissimi omnium longe tyrannorum trucidantur. Caeteros, victos et in fugam versos, Thrasybulus, ubi vel 136 maxime Athenienses esse intelligit, clamore consequitur, oratione retinet, precibus ligat, proponens ante oculos eorum, quos fugere vel ad quos refugere vellent, sibi, adversus triginta dominos, non adversus cives miseros, bellum esse susceptum. Quin potius omnes, qui se meminerint esse Athenienses, sequi oportere Atheniensium libertatis ultores. Itaque haec adhortatio tantum apud eos valuit, ut mox reversi in civitatem tyrannos arce decedere atque Eleusinam migrare compulerint: qui, postquam in societatem urbis cives suos, eatenus exsules, receperunt, tyrannos in bellum aemulatione suscitant, quibus libertas aliorum quasi ipsorum servitus videbatur. Tunc indicta pugna, cum prius quasi ad colloquium convenirent, circumventi insidiis, veluti pacis victimae, trucidantur: ita revocati in unum, post inexplebiles magnorum lacrymas gaudiorum, haec prima fundamina recuperatae libertatis instaurant, proposita jurisjurandi contestatione, uti discordiae, animositatesque praeteritae, in oblivionem perpetuam atque immortale silentium deducantur. Quod pactionis genus quasi novam vitae institutionem, novamque felicitatem status sui informantes, amnestiam vocaverunt, id est, abolitionem 137 malorum. Sapientissima Atheniensium, praesertim post tanta miseriarum documenta, provisio: si quo pacto res humanae manente consensu hominum, ut ordinantur, valerent. Sed adeo hoc idem placitum, inter ipsa pene placiti verba corruptum est, ut, vix intercedente biennio, Socrates ille, clarissimus philosophorum, adactus malis, veneno sibi apud eos vitam extorserit: deinde vix quadraginta annis intervenientibus, ut alia sileam, iidem Athenienses, adempta sibi penitus libertate, sub Philippo Macedonum rege servierint. Verumtamen sapientissimi omnium Athenienses, etiam suis malis satis docti, concordia minimas res crescere, discordia maximas labi, cunctaque vel bona, vel etiam mala, quae foris geruntur, internis esse radicata et emissa principiis, domi abstersere odia, et foris bella presserunt: reliqueruntque posteris suis de ruina sui exemplum, de reparatione consilium: si tamen ob infirmissimam humanae mentis mutabilitatem, quod in afflictis rebus consulitur, in prosperis servaretur. 138

CAPUT XVIII. De bello civili inter Artaxerxem et Cyrum filios Darii, quod parricidio finitum fuit. De terraemotu Siciliae, et Atalante insula facta. Iisdem fere diebus bellum civile, immo etiam plusquam civile, vix parricidio terminatum, ad Persas gerebatur. Mortuo enim rege Dario, cum Artaxerxes et Cyrus, filii ejus, de regno ambigerent, tandem magnis apparatibus, magnis provinciarum ac populorum ruinis, utrimque certatum: in quo conflictu cum e diverso concurrentes sibi ambo fratres mutuo casus objectavisset, prior Artaxerxes vulneratus a fratre, equi velocitate morti exemptus evasit. Cyrus autem, mox a cohorte regia oppressus, finem certamini dedit. Artaxerxes ergo et praeda fraternae expeditionis, et exercitu potitus, potestatem regni parricidio firmavit. Sic universa Asia atque Europa, partim in se singulae, partim in se invicem funeribus et flagitiis permiscebantur. Ecce parvissima pagina; verbisque paucissimis, quantos de tot provinciis, 139 populis atque urbibus, non magis explicui actus operum, quam implicui globos miseriarum. Quis enim cladem illius temporis, quis fando funera explicet, aut aequare lacrymis possit dolores? Verumtamen haec ipsa, quia multo interjectu saeculorum exoleverunt, facta sunt nobis exercitia ingeniorum, et oblectamenta fabularum: quamquam si quis intentius adhibeat animum, seseque toto mentis affectu ipsis pene causis bellisque permisceat, ac rursus velut in arce spectaculi constitutus: utrumque in suis qualitatibus tempus permetiatur, facile dixerim, eum judicaturum, neque illa, nisi irato atque aversato Deo posse tam infeliciter perturbari ac permisceri, neque ista sic, nisi propitio et miserante, componi. His deinde temporibus gravissimo motu terrae concussa Sicilia, insuper exaestuantibus Aetnae montis ignibus favillisque calidis, cum detrimento plurimo agrorum villarumque vastata est. Tunc etiam Atalante civitas, Locris adhaerens, terrae contigua, repentino maris impetu abscissa, atque in insulam desolata est. Atheniensium quoque miserabiles reliquias pestis invasit, diuque populata est. 140

CAPUT XIX. Romanorum parum honesta ad Veios obsidio. Urbs a Gallis capta et vastata. Collatio istius excidii cum praesenti Gothorum invasione. Anno ab Urbe condita CCCLV obsidio Veiorum decem continuis annis magis obsessores quam obsessos detrivit. Nam Romani repentinis saepe hostium eruptionibus comminuti, praeterea in hibernis bella sortiti, hiemare sub pellibus, postremo famem ac frigus in conspectu hostium perpeti coacti sunt: urbem novissime, sine ullo digno Romanae virtutis testimonio, cuniculis et clandestina obreptione ceperunt. Hanc utilem magis quam nobilem victoriam, primo dictatoris Camilli, qui eam de Veientibus patravit, exsilium, dehinc irruptio Gallorum, et incendium Urbis insequitur: cui cladi audeat quisquam, si potest, aliquos motus temporis hujus comparare: quamvis non aeque pendat praeteriti mali fabulam praesentis injuria. Igitur Galli Senones, duce Brenno, exercitu copioso et robusto nimis, cum urbem Clusini, quae nunc Tuscia dicitur, obsiderent, legatos Romanorum (qui tunc componendae inter eos pacis gratia venerant) in acie adversum se videre pugnantes: qua indignatione permoti, Clusini oppidi 141 obsidione dimissa, totis viribus Romam contendunt. Hos ita ruentes Fabius cum exercitu consul excepit, nec tamen obstitit, immo potius hostilis ille impetus, quasi aridam segetem succidit, stravit et transiit. Testatur hanc Fabii cladem fluvius Allia, sicut Cremera Fabiorum. Non enim facile aliquis similem ruinam Romanae militiae recenseret, etiam si Roma insuper incensa non esset. Patentem Galli Urbem penetrant, trucidant rigentes simulacrorum modo in suis sedibus senatores: eosque incendio domorum crematos, lapsu culminum suorum sepeliunt. Universam reliquam juventutem, quam constat vix mille hominum tunc fuisse, in arce Capitolini montis latitantem, obsidione concludunt: ibique infelices reliquias, fame, peste, desperatione, formidine terunt, subigunt, vendunt: nam mille libris auri discessionis pretium paciscuntur: non quod apud Gallos Roma parvi nominis fuerit, sed quod illam sic jam ante detriverint, ut amplius tunc valere non posset. Exeuntibus Gallis remanserat in illo quondam Urbis ambitu informium ruinarum obscoena congeries, et undique impedita errantium, et inter sua ignotorum offensae vocis imago respondens, trepidos suspendebat auditus. Horror quatiebat animos, silentia ipsa 142 terrebant. Si quidem materia pavoris est raritas ipsa vocis in spatiosis. Hinc illis mutare sedes, aliud incolere oppidum, altero etiam censeri nomine cogitatum, placitum atque tentatum est. En tempora quorum comparatione praesentia ponderantur; quibus recordatio suspirat: en, quae incutiunt de electa, vel potius de neglecta religione, poenitentiam. Revera pares sunt et conferuntur inter se hae duae captivitates, illa sex mensibus desaeviens et tribus diebus ista transcurrens. Galli, exstincto populo, Urbe deleta, ipsum quoque Romae nomen in extremis cineribus persequentes, et Gothi, relicta intentione praedandi, ad confugia salutis, hoc est, sanctorum locorum, agmina ignara cogentes. Ibi vix quemquam inventum senatorem, qui vel absens evaserit: hic vix quemquam requiri, qui forte ut latens, perierit. Recte sane compararim hunc fuisse ibi servatorum numerum, qui hic fuerit perditorum. Plane quod reproditur, fatendum est, in 143 hac clade praesenti plus Deum saevisse, homines minus, cum peragendo ipse, quod illi non implevissent, cur eos miserit, demonstravit: quippe cum supra humanas vires esset, incendere aeneas trabes, et subruere magnarum moles structurarum, ictu fulminum Forum cum imaginibus vanis, quae, superstitione miserabili, vel Deum vel hominem mentiuntur, abjectum est: horumque omnium abominamentorum, quod immissa per hostem flamma non adiit, missus e coelo ignis evertit. Et quoniam uber dicendi materia est, quae nequaquam hoc concludi libro potest, hic praesentis voluminis finis sit, ut in subsequentibus caetera prosequamur.

LIBER TERTIUS. PRAEFATIO. 144 Et superiore jam libro contestatus sum, et nunc necessarie repeto, secundum praeceptum tuum, de anteactis conflictationibus saeculi, nec omnia nec per omnia posse quae gesta, et sicut gesta sunt, explicari, quoniam magna atque innumera copiosissime, et a plurimis scripta sunt; scriptores autem etsi non easdem causas, easdem tamen res habuere propositas: quippe cum illi bella, nos bellorum miserias evolvamus. Praeterea ex hac ipsa, de qua queror, abundantia, angustia oritur mihi, et concludit me sollicitudo nodosior. Si enim aliqua studio brevitatis omitto, putabuntur aut mihi nunc defuisse, 145 aut in illo tunc tempore non fuisse. Si vero significare cuncta, nec exprimere studens, compendiosa brevitate succingo, obscura faciam: et ita apud plerosque erunt dicta, ut nec dicta videantur: maxime, cum e contrario nos vim rerum, non imaginem commendare curemus. Brevitas autem atque obscuritas, immo ut est semper obscura brevitas, etsi cognoscendi imaginem praefert, aufert tamen intelligendi vigorem. Sed ego, cum utrumque vitandum sciam, faciam, ut, quocumque modo alterutra temperentur, nec multa praetermissa, nec multum constricta videantur. 146

CAPUT I. De pace jussu Artaxerxis regis per Graeciam facta, deque variis bellis ante illam pacem a Lacedaemoniis cum rege et Thebanis gestis, ubi de Conone. Anno ab Urbe condita CCCLXIV quem annum sicut gravissimum propter ignotam sibi captivitatem Roma persensit, ita magnificum propter insolitam pacem Graecia habuit; eo siquidem tempore, quo Galli Romam captam incensamque tenuerunt ac vendiderunt, Artaxerxes, rex Persarum, discedere ab armis et quiescere in pace universam Graeciam per legatos praecepit, denuntians contradictorem pacis bello impetendum: quem ita jubentem potuissent utique Graeci tam constanter contemnere, quam fortiter saepe vicerunt, nisi porrectam undecumque occasionem, quam avide desideraverant, tam libenter hausissent: ostenderunt enim quam aegre admisere illa quae eatenus gesserunt, quae tam facile, indigna etiam conditione, deposuerunt: nam quid tam indignum liberis et fortibus viris, quam longe remoti, saepe victi, adhuc hostis, et deinde minitantis, imperio arma deponere, pacique servire? si non ipso tantum annuntiatae pacis sono per 147 corda cunctorum aegra belli tabuisset intentio: et, post diuturnas laborum vigilias, oscitantes ac stupefactos quies inopina laxasset, priusquam ipsam quietem voluntas pacta componeret. Unde autem tanta fatigatio omnium per totam Graeciam populorum corda corporaque oppresserit, quae efferos animos ignoto acquiescere otio tam facile persuasit, quam brevissime ostendam. Lacedaemonii, utpote homines, et Graeci homines, quo plura habebant, eo ampliora cupientes, postquam Atheniensium potiti sunt, universam Asiam spe dominationis hauserunt. Itaque toti Orienti bellum moventes, Dereyllidam ducem in hanc militiam legunt, qui cum sibi adversus duos potentissimos Artaxerxis Persarum regis praefectos, Pharnabazum et Tissafernem pugnandum videret, proviso ad tempus consilio, ut pondus geminae congressionis eluderet, unum denuntiato bello appetit, alterum pacta pace suspendit. Pharnabazus Tissafernem apud Artaxerxem, communem tunc regem, defert ut proditorem, praesertim qui cum hoste belli tempore de foederis conditione pepigisset: hortaturque 148 regem, ut in locum ejus Cononem, Atheniensem virum, qui tunc forte apud Cyprum exsulabat, ducem navali bello constituat. Acceptis igitur quingentis argenti talentis, Conon per Pharnabazum evocatur, classique praeficitur, quibus compertis, Lacedaemonii et ipsi auxilia navalis belli a rege Aegypti Hercynione per legatos petunt, atquo centum instructas triremes et sexcenta millia modium frumenti acceperunt: a sociis etiam undique magna contraxere subsidia. Cui militiae consensu omnium, Agesilaum ducem decreverunt, virum pede claudum, sed qui in difficillimo rerum statu mallent sibi regem claudicare quam regnum. Raro umquam ita pares omni industria duces in unum coiere bellum, qui acerbissimis invicem praeliis fatigati, et multo sanguine obliti, velut invicti ab alterutro recesserunt. Igitur Conon, accepto iterum, per se ipsum, a rege Magno, stipendio, reversus ad classem, invadit hostiles agros, turres, castella, caeteraque praesidia expugnat: et veluti effusa tempestas, quacumque incubuit, cuncta prosternit. Lacedaemonii vero domesticis malis circumventi, externis inhiare desistunt, abjiciuntque spem dominationis, imminente periculo servitutis: Agesilaum autem, quem cum exercitu in Asiam miserant, 149 ad subsidium patriae revocant. Interea Pisander, dux apud Spartam per Agesilaum regem relictus, maximam munitissimamque tunc classem instruxerat, motus aemulatione virtutis Agesilai, ut, illo pedestrem expeditionem agitante, ipse quoque navali discursu oram maritimam pervagaretur. Conon vero susceptum negotium duplici cura intendebat, debens sociis sollicitudinem, patriae fidem: ut huic exhiberet naturam, illis praeberet industriam: in hoc propensior civibus, quod quieti libertatique eorum alieni sanguinis discrimen impenderet, et pugnaret adversus insolentissimos hostes periculo regis, praemio patriae. Conserunt itaque navale certamen Persae Conone, Spartani Pisandro duce: milltes, remiges, ipsique ductores, uno pariter in mutuam caedem ardore rapiuntur. Magnitudinem atque atrocitatem belli 150 istius, inclinatus ex hoc semper in posterum Lacedaemoniorum status, prodit. Namque ex illo fluere ac retro sublapsa referri spes Spartanorum visa, donec assurgendo aegre, ac misere recidendo, confecta, et potestate careret, et nomine. Atheniensibus vero haec eadem pugna initium recuperandae potentiae, sicut Lacedaemoniis amittendae, fuit. Primi igitur Thebani, auxilio Atheniensium fulti, superiore clade saucios ac trepidos aggrediuntur, multa animati fiducia propter virtutem atque industriam Epaminondae ducis sui, cum quo sibi facile obtinere posse imperium totius Graeciae videbantur. Fit itaque terrestre praelium, Thebanis minimo negotio vincentibus. Vincitur etiam hoc conflictu Lysander et occiditur. Pausanias quoque, dux Lacedaemoniorum, 151 insimulatus proditionis, in exsilium truditur. Thebani autem victoria potiti, collecta universi exercitus manu, Spartam contendunt, putantes se vacuam praesidio civitatem nullo intraturos negotio, cujus jam omnes pene copias cum ipso rege delessent, atque ab omnibus sociis destitutos viderent. Lacedaemonii periculo civitatis impulsi, habito inexercitati militis qualicumque delectu, obviam hosti procedunt. Sed victis semel, adversus victores obsistendi nec virtus nec animus erat. Cum igitur caedes tantum unius pene partis ageretur, repente rex Agesilaus, arcessitus ex Asia, improvisus bello supervenit: Thebanos jam successu duplicis victoriae laetiores segnioresque aggreditur: nec difficile superat, maxime cum adhuc apud ipsum pene integrae vires haberentur. Ipse tamen Agesilaus graviter vulneratur. At vero Athenienses, cum comperissent insperata Lacedaemonios victoria sublevatos, pristinae servitutis, de qua tunc respirare vix coeperant, trepidi metu, exercitum contrahunt, eumque Boeotiis in auxilium adjungunt, commissum Iphicrati duci, qui adolescens admodum, vixdum annos viginti natus, infirmitatem aetatis maturitate animi muniebat. Conon quoque, vir quidem Atheniensis, dux autem Persici exercitus, audito Agesilai reditu, ad populandos Lacedaemoniorum agros revertitur. Ita Spartani, strepitu circumsonantium undique hostium clausi atque exterriti, ultima propemodum desperatione tabuerunt. Sed Conon, postquam 152 vasta hostilis soli populatione satiatus est, Athenas pergit, in maximo gaudio civium ipse tristis, quippe cum videret urbem, populo quondam cultuque ornatissimam, nunc miserabili ruinarum ac desolationis squalore confectam. Itaque magnum pietatis miserationisque monumentum in reparatione ejus operatus est. Namque eam, a Lacedaemoniis exinanitam, Lacedaemoniorum praedis replevit. Persis incendentibus concrematam, Persis aedificantibus reformavit. Interea Artaxerxes, rex Persarum, sicut principio dictum est, universis Graeciae populis per legatos, ut ab armis discederent, et paci acquiescerent, imperavit: non quod misericorditer fessis consuleret, sed, ne se in Aegypto bellis occupato, aliqua in regnum suum tentaretur irruptio.

CAPUT II. De Lacedaemoniorum offensione in Arcadia, victoria Thebanorum, Epaminondae morte, cum Epilogo dictorum. Cunctis igitur Graecis optatissima quiete resolutis, domesticoque otio torpentibus, Lacedaemonii, inquieti magis quam strenui, et furore potius, quam virtute intolerabiles, post bella deposita tentant 153 furta bellorum. Nam speculati absentiam Arcadum, castellum eorum repentina irruptione perfringunt. Arcades vero, exciti injuria, juncto sibi Thebanorum auxilio, amissa furto, bello repetunt. In eo praelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, vulneratus, cum jam caedi suos ut victos videret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poscit: quod signum victoriae traditae inter Graecos haberi solet. Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini. Paucis deinde intervenientibus induciarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conversis, Thebani cum Epaminonda duce, de invadenda Lacedaemonia, quasi secura et destituta, cepere fiduciam. Taciti, intempesta nocte, Lacedaemonem veniunt: 154 sed non ita incautam vel indefensam, sicut rebantur, offendunt. Armati enim senes cum reliqua turba imbellis aetatis, praecognito adventu hostium, in ipsis se portarum angustiis objecerunt, et, adversus quindecim millia militum, vix centum confecti aevo homines proruperunt. His itaque tantam molem belli sustinentibus, juventus superveniens congredi adversus Thebanos aperto certamine incunctanter decrevit. Commisso praelio, cum Lacedaemonii vincerentur, repente Epaminondas, dux Thebanorum, incautius dimicans, vulneratur. Quare dum his ex dolore metus, illis ex gaudio stupor nascitur, veluti ex consensu tacito utrimque discessum est. Epaminondas autem, graviter saucius, cum de victoria suorum comperisset, scutumque exosculatus esset, remota manu qua vulnus occluserat, egressum sanguinis ac mortis patefecit introitum: cujus mortem sic Thebanorum perditio subsecuta est, ut non perdidisse ducem, sed ipsi cum eo tunc perisse viderentur. Contexui indigestae historiae inextricabilem cratem, atque incertos bellorum orbes, huc et illuc lymphatico furore gestorum, verbis e vestigio secutus implicui: quoniam tanto (ut video) inordinatius scripsi, quanto magis ordinem custodivi. Improba dominandi Lacedaemoniorum cupiditas, quantis populis, qualibus urbibus, quibus provinciis, cujusmodi odiorum motus, quantas causas certaminum suscitarit, quis vel numero, vel ordine, vel ratione disponat? cum ipsi quoque non plus afflicti bellis quam bellorum confusione referantur: siquidem, tracto per aliquot aetates hoc continuo bello, Athenienses, Lacedaemonii, Arcades. Boeotii, Thebani, 155 postremo Graecia, Asia, Persis, atque Aegyptus cum Libya, insulisque maximis, navales simul pedestresque conflictus indiscretis egere discursibus. Referre caesa hominum millia non possem, etiam si bella numerarem. At nunc increpet haec tempora atque illa collaudet, quicumque nescit hosce omnes istarum urbium provinciarumque populos, ita nunc in solis ludis ac theatris consenescere, sicuti tunc in castris maxime praeliisque tabuisse. Florentissima illa, et totius tunc imperium Orientis affectans, Lacedaemoniorum civitas, vix centum habere potuit senes: ita incessabilibus circumventa malis, immaturas misere expendebat aetates: et queruntur nunc homines, quorum refertae pueris et senibus civitates, secura juvenum peregrinatione ditantur, pacificisque exercitiis stipendia domesticae voluptatis acquirunt? nisi forte (ut assolent humanae mutabilitati omnia sordere praesentia) novitates rerum actu audituque prurientibus, ipsa etiam vita fastidio est.

CAPUT III. Terraemotus Achaiae collatus cum Constantinopolitano. Romani civitates aliquot capiunt. Anno ab Urbe condita CCCLXXVI saevissimo terraemotu Achaia universa concussa est, et duae tunc civitates, id est, Bura et Helice, abruptis locorum hiatibus devoratae sunt. At ego nunc e contrario poteram similia in diebus nostris apud Constantinopolim, aeque 156 modo principem gentium, praedicta et facta, sed non perfecta narrare, cum, post terribilem denuntiationem conscientiamque mali sui praesciam, subter commota funditus terra tremeret, et desuper fusa coelitus flamma penderet, donec orationibus Arcadii principis et populi Christiani, praesentem perditionem Deus exoratus averteret: probans se solum esse et conservatorem humilium, et punitorem malorum. Sed haec, ut commemorata sint magis quam explicata, verecundiae concesserim, ut et qui scit, recolat, et qui nescit, inquirat. Interea Romani, qui per septuaginta annos ab urbe Volscorum, praeterea Faliscorum, Aequorum, et Sutrinorum, subacti et attriti, assiduis bellis conficiebantur, tandem in suprascriptis diebus, Camillo duce, easdem cepere civitates, et redivivo finem dedere certamini. Praenestinos etiam eodem tempore, qui usque ad portam Romae bellando et caedendo pervenerant, ad flumen Alliam, T. Quinctio pugnante, vicerunt. 157

CAPUT IV. De pestilentia gravissima, ejusque expiatione. Anno ab Urbe condita CCCLXXXIV L. Genucio, et Q. Servilio consulibus, ingens universam Romam pestilentia corripuit: non, ut assolet plus minusve solito temporum turbata temperies, hoc est, aut intempestiva siccitas hiemis, aut repentinus calor veris, aut incongruus humor aestatis, vel autumni divitis indigesta illecebra, insuper etiam exspirata de Calabris saltibus aura corrumpens, repentinos acutarum infirmitatum afferre transcursus: sed gravis diuturnaque in nullo dispar sexu, in nulla aetate dissimilis, generali cunctos per biennium jugiter tabe confecit: ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos afflictosque dimiserit. Conquerentur hoc (ut arbitror) loco obtrectatores temporis Christiani, si forte silentio praeterierim, quibus tunc caerimoniis Romani placaverint deos, et sedaverint morbos. Cum pestilentia in lies crudesceret, auctores suasere pontifices, ut ludi scaenici diis expetentibus ederentur: ita pro depellenda temporali peste corporum, arcessitus est perpetuus morbus animorum. Uber nunc quidem 158 mihi iste doloris atque increpationis locus est, sed, in quo jam Reverentia tua studium sapientiae et veritatis exercuit, mihi super eo audere fas non est. Commonuisse me satis sit, et ex qualibet intentione lectorem ad illius lectionis plenitudinem remisisse.

CAPUT V. Ingens terrae hiatus medio Romae apparuit, quem Marcus Curtius praecipitio sui avertit. Sequitur hanc miseram luem, miserioremque ejus expiationem proximo anno satis triste prodigium. Repente siquidem medio Urbis terra dissiluit, vastoque praeruptu hiantia subito inferna patuerunt. Manebat diu ad spectaculum terroremque cunctorum patenti voragine impudens specus, nefariamque vivi hominis sepulturam diis interpretibus 159 expetebat. Satisfecit improbis faucibus praecipitio sui Marcus Curtius, eques armatus, injecitque crudeli terrae inopinatam satietatem, cui parum esset, quod ex tanta pestilentia mortuos per sepulcra susciperet, nisi etiam vivos scissa sorberet.

CAPUT VI. Gallorum ingentem multitudinem Romani sternunt ac fugant, Tusci superantur, Galli tertio irruentes trucidantur. Anno ab Urbe condita CCCLXXXVIII iterum terribilis Gallorum inundatio juxta Anienem, fluvium, ad quartum ab Urbe lapidem consedit, facile sine dubio, pondere multitudinis et alacritate virtutis, perturbatam occupatura civitatem, nisi otio et lentitudine torpuisset: ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoavit 160, T. Quinctius dictator cruentissima congressione confecit. Fugati ex hoc praelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes, a C. Sulpitio dictatore superati sunt. Post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Marcio consecuta est: ubi conjici datur quantum hominum caesum sit, quando octo millia sunt capta Tuscorum.

Tertio autem in iisdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subjectosque campos, ab Albanis montibus diffuderunt: adversum quos novo militum delectu habito, conscriptisque legionibus decem, sexaginta millia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt. Confecit hanc pugnam M. Valerius, auxiliante corvo alite, unde postea Corvinus est dictus. Occiso enim provocatore Gallo, hostes territi, sparsimque fugientes, graviter trucidati sunt. 161

CAPUT VII. Foedus Romanorum cum Carthaginiensibus complurium malorum causa. Inter alia mira veris lapidibus pluit. Alexander Magnus nascitur. Rex Persarum Judaeos captivos abducit. Numerandum etiam inter mala censeo, primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod iisdem temporibus fuit: praesertim ex quo tam gravia orta sunt mala, ut exin coepisse videantur. Anno siquidem ab Urbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt, foedusque pepigerunt. Quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam, continuarumque miseriarum tenebras juges, historiarum fides, locorumque infamia, et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur. Tunc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est: et saxea de nubibus grando descendens, veris terram lapidibus verberavit. Quibus diebus etiam Alexander Magnus, magnus vere ille gurges miseriarum, atque atrocissimus turbo totius Orientis est natus. Tunc etiam Ochus, qui et 162 Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum, plurimos Judaeorum in transmigrationem egit, atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit: quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere, atque exinde quandoque erupturos, opinio est. Cujus etiam belli tempestate transcurrens, et Sidonem opulentissimam Phoenicis provinciae urbem delevit, et Aegyptum, quamvis prius victus, tunc tamen subactam, comminutamque ferro, Persarum subjecit imperio.

CAPUT VIII. Breviter comprehendit sequentium bellorum a Romanis gestorum clades: et de Jani portis clausis. Jam hinc statim a Romanis adversum Samnitas, gentem opibus armisque validam, pro Campanis et Sidicinis bella suscepta sunt. Samniticum bellum ancipiti statu gestum, Pyrrhus, vel maximus Romani nominis hostis, excepit. Pyrrhi bellum mox Punicum consecutum est: et quamvis numquam post mortem Numae a bellorum cladibus 163 fuisse cessatum, patentes semper Jani portae indicent, ex eo tamen, veluti per meridiem, toto impressus coelo malorum fervor incanduit. Porro autem, inchoato semel bello Punico, utrum aliquando bella, caedes, ruinae atque omnia infandarum mortium genera, nisi Caesare Augusto imperante cessaverint, inquirat, inveniat, prodat, quisquis infamanda tempora Christiana putat. Absque illo tamen, inter bella Punica unius anni, veluti avis praetervolantis excursu, Romani propter clausas Jani portas, inter febres morbosque reipublicae, ad hoc brevissimo pacis signo, velut tenuissimo aquae gelidae haustu, illecti sunt, ut, in pejus recalescentes, multo gravius vehementiusque afflictarentur. At vero, si indubitatissime constat, sub Augusto primum Caesare, post Parthicam pacem universarum terrarum orbem, positis armis, abolitisque discordiis, generali pace et nova quiete compositum, Romanis paruisse legibus, Romana jura quam propria arma maluisse, spretisque ducibus suis, judices elegisse Romanos: postremo omnibus gentibus, cunctis provinciis, innumeris civitatibus, infinitis populis, totis terris, unam fuisse voluntatem, libero honestoque studio 164 inservire paci, atque in commune consulere: quod prius ne una quidem civitas, unusve populus civium, vel, quod majus est, una domus fratrum, jugiter habere potuisset: quod si etiam, cum imperante Caesare ista provenerint, in ipso imperio Caesaris illuxisse ortum in hoc mundo Domini nostri Jesu Christi, liquidissima probatione manifestum est, inviti licet illi, quos in blasphemiam urgebat invidia, cognoscere faterique coguntur, pacem istam totius mundi et tranquillissimam serenitatem, non magnitudine Caesaris, sed potestate filii Dei qui in diebus Caesaris apparuit, exstitisse, nec unius Urbis imperatori, sed creatori orbis universi, orbem ipsum generali cognitione paruisse: qui, sicut sol oriens diem luce perfundit, ita adveniens misericorditer, extenta mundum pace vestierit. Quod plenius, cum ad id, ipso perficiente Domino, ventum fuerit, proferetur.

CAPUT IX. Romani Latinis bellum inferunt. Manlius Torquatus filium occidit. Minucia, Vestalis virgo, incesti damnata. Igitur anno ab Urbe condita CDIX Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt, Manlio Torquato, et Decio Mure consulibus: 165 in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida. Manlius enim Torquatus filium suum, juvenem, victorem, interfectoremque Metii Tusculani, nobilis equitis, et tum praecipue provocantis atque insultantis hostis, occidit. Alius vero consul, cum iterato conflictu, illud cornu, cui praeerat, caedi atque affligi videret, in confertissimos hostes sponte prolapsus, occubuit. Manlius, quamvis victor, occursum tamen nobilium juvenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida, non meruit. Anno autem post hunc subsequente, Minucia, virgo Vestalis, ob admissum incestum damnata est, vivaque obruta in campo, qui nunc Sceleratus vocatur.

CAPUT X. Permultae matronae Romanae veneficii accusatae et damnatae sunt. At vero, parvo exin tempore interjecto, horresco referre quod gestum est: nam Claudio Marcello et Valerio Flacco consulibus, incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt. Erat utique foedus ille ac pestilens annus, inflictaeque jam undique catervatim 166 strages egerebantur, et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum existente quadam ancilla indice et convincente, primum multae matronae ut biberent, quae coxerant, venena, compulsae: deinde simul atque hausere, consumptae sunt. Tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur.

CAPUT XI. Alexander, rex Epirotarum a Samnitibus victus et, occisus est. Anno ab Urbe condita CCCCXXII Alexander, rex Epirotarum, Alexandri illius Magni avunculus, trajectis in Italiam copiis, cum 167 bellum adversus Romanos pararet, et circa finitimas Romae urbes firmare vires exercitus sui, auxiliaque vel sibi acquirere vel hostibus subtrahere studens, bellis exerceretur, a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, maximo bello in Lucania victus atque occisus est. Sed, quoniam aliquantum Romanas clades recensendo progressus sum, vel Alexandri istius mentione commonitus, de Philippo Macedonum rege, qui Olympiadem hujus Alexandri Epirotae sororem uxorem habuit, ex qua Alexandrum Magnum genuit, paucissimis annis retro repetitis, magna parvis, in quantum potero, colligam.

CAPUT XII. Philippi, regis Macedoniae, res gestae, et quas gentes seu urbes subegerit. Anno ab Urbe condita CCCC Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus, viginti quinque annis tenuit: quibus hos omnes acerbitatum acervos cunctasque malorum moles struxit. Hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, 168 per triennium apud Epaminondam, strenuissimum imperatorem et summum philosophum, eruditus est. Ipso autem Alexandro scelere Eurydices matris occiso, quamvis ea, jam commisso adulterio, et altero primum filio interfecto, filiaque viduata, generi nuptias mariti morte pepigisset, compulsus a populo regnum, quod parvo occisi fratris filio tuebatur, suscepit, qui cum foris concursu exsurgentium undique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit. Quibus victis, arma ad Illyrios transtulit, multisque millibus hostium trucidatis, Larissam urbem nobilissimam cepit. Inde Thessaliam non magis amore victoriae, quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, invasit. Ita Thessalis ex improviso praeoccupatis atque in potestatem redactis, jungendo equitum peditumque fortissimas turmas et copias, invictissimum fecit exercitum. Igitur victis Atheniensibus, subjectisque Thessalis, Olympiadem, Arubae regis Molossorum 169 sororem, duxit uxorem. Qui Aruba, cum per hoc quod societatem Macedonum affinitate regis paciscebatur, imperium suum se dilataturum putaret, per hoc deceptus amisit, privatusque in exsilio consenuit. Deinde Philippus, cum Methonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. Ipsam vero urbem mox expugnavit, et cepit. Exin Graeciam prope totam, consiliis praeventam, viribus domuit. Quippe Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt: et dum in mutuum exitium sine modo ruunt, omnibus perire, quod singulae amitterent, oppressae demum servientesque senserunt: quarum dum insanas concertationes Philippus, veluti e specula 170 observat, auxiliumque semper inferioribus suggerendo, contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fovet, victos sibi pariter victoresque subjecit. Huic autem ad obtinendam totius Graeciae dominationem, immoderata Thebanorum dominatio facultatem dedit, qui victos Lacedaemonios ac Phocenses, caedibus etiam rapinisque confectos, cum insuper in communi Graeciae concilio tanta pecuniae mulcta oneravissent, quantam illi solvere nullo modo possent, ad arma confugere coegerunt. Itaque Phocenses, Philomelo duce et auxiliis Lacedaemoniorum Atheniensiumque fulti, commissa pugna, hostibusque fugatis, Thebanorum castra ceperunt. Sequenti praelio inter immensas utriusque populi strages Philomelus occisus est: in cujus locum Phocenses Onomarchum ducem creaverunt. Porro autem Thebani et Thessali, omisso delectu civium, Philippum Macedoniae regem, quem hostem prius repellere laborabant, ultro sibi ducem expetiverunt. Commisso 171 praelio, et Phocensibus pene ad internecionem caesis, victoria ad Philippum concessit. Sed Athenienses, audito belli eventu, ne Philippus transiret in Graeciam, angustias Thermopylarum pari ratione sicut adventantibus antea Persis, occupavere. Igitur Philippus ubi exclusum se ab ingressu Graeciae, praestructis Thermopylis videt, paratum in hostes bellum, vertit in socios: nam civitates, quarum paulo ante dux fuerat ad gratulandum ac suscipiendum patentes, hostiliter invadit, crudeliter diripit: omnique societatis conscientia penitus abolita, conjuges liberosque omnium sub corona vendidit, templa quoque universa subvertit, spoliavitque, nec tamen umquam per viginti quinque annos quasi iratis diis victus est. Post haec in Cappadociam transiit, ibique bellum pari perfidia gessit, captos per dolum finitimos reges interfecit, totamque Cappadociam imperio Macedoniae subdidit. Inde post caedes, incendia depraedationesque in sociis urbibus gestas, parricidia in fratres convertit, quos patri ex noverca genitos cum cohaeredes regni vereretur, 172 interficere aggressus est. Cum autem unum ex his occidisset, duo in Olynthum confugerunt: quam mox Philippus hostiliter aggressus, urbem antiquissimam et florentissimam, caedibus ac sanguine repletam, opibus hominibusque vacuavit, abstractos etiam fratres supplicio et neci dedit.

Dein cum, excidio sociorum et parricidio fratrum elatus, licere sibi omnia, quae cogitavisset, putaret, auraria loca in Thessalia, argenti metalla in Thracia invasit: ac ne quod jus vel fas inviolatum praetermitteret, praeoccupato mari et classe dispersa, piraticam quoque exercere instituit. Praeterea cum eum fratres duo, Thraciae reges, de regni terminis ambigentes, judicem ex consensu praeoptavissent, Philippus more ingenii sui ad judicium tamquam ab bellum, cum instructo exercitu ingressus, inscios juvenes vita regnoque privavit. Athenienses vero, qui prius Philippi ingressum Thermopylarum munitione repulerant, ultro pacem ejus expetentes, fraudulentissimum hostem de neglecta introitus custodia commonuerunt. Caeterae etiam Graeciae civitates, ut intentius civilibus bellis vacarent, sub specie pacis et foederis, sponte se externae dominationi subjecerunt: maxime, cum Thessali Boeotique poscerent Philippum, ut professum se adversum 173 Phocenses ducem exhiberet, susceptumque bellum gereret: contra Phocenses, adhibitis secum Atheniensibus et Lacedaemoniis, vel differri bellum, vel auferri, et pretio et precibus laborarent. Philippus tacite utrisque diversa promisit, Phocensibus pacem et veniam se daturum sacramento confirmans. Thessalis vero adfuturum se mox cum exercitu spondet: bellum tamen ab utrisque parari vetat. Igitur Philippus, instructis copiis, angustias Thermopylarum securus ingreditur, easque occupatas dispositis praesidiis emuniit. Tunc primum se non Phocenses soli, sed et omnis Graecia captam esse persensit: siquidem primos Phocenses Philippus, rupta fide calcatoque sacramento, infandae dilacerationi dedit. Inde omnium urbes finesque populatus, cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur. Ubi vero in regnum rediit, more pastorum, qui pecora sua nunc per aestivos, nunc per hibernos saltus circumducunt, populos et urbes, ut illi replenda vel relinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert. Miseranda ubique facies, et atrocissimum miseriarum genus obversabatur, perpeti excidium sine irruptione, sine bello captivitatem, sine crimine exsilium, sine victore dominatum. Premit miseros inter injuriarum stimulos superfusus pavor, ipsaque dissimulatione dolor crescit: 174 hoc altius demissus, quo minus profiteri licet, timentibus, ne ipsae quoque lacrymae pro contumacia accipiantur. Alios populos avulsos a sedibus suis, finibus hostium opponit: alios in extremis regni terminis statuit: quosdam aemulatione virium, ne possint quod posse creduntur, in supplementa exhaustarum urbium dividit. Ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laceratasque particulas, exstincta primum libertate, concidit.

CAPUT XIII. Byzantium Philippus frustra obsidet. Scythiam bello aggreditur, et vincit. Triballi praedam ei eripiunt. Sed haec cum per aliquantas Graeciae civitates exercuisset, et tamen omnes metu premeret, conjiciens ex praeda paucorum opes omnium, ad perficiendam aequalem in universis vastationem, utili emolumento necessariam maritimam urbem ratus Byzantium, nobilem civitatem, aptissimam judicavit, ut receptaculum sibi terra marique fieret, eamque obsistentem illico obsidione cinxit. Haec autem Byzantium, quondam a Pausania rege Spartanorum condita, post autem a Constantino, Christiano principe, in majus aucta et Constantinopolis dicta, gloriosissimi nunc imperii sedes et totius caput Orientis est. Philippus vero post longam et irritam obsidionem, ut pecuniam quam obsidendo 175 exhauserat, praedando repararet, piraticam aggressus est. Captas itaque centum et septuaginta naves mercibus confertas, distraxit, et anhelanti inopiae parva recreatione subvenit. Inde propter agendam praedam et curandam obsidionem divisit exercitum. Ipse autem cum fortissimis profectus, multas Chersonesi urbes cepit: profligatisque populis opes abstulit. Ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransiit. Scythis tunc Atheas regnabat: qui cum Istrianorum bello premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petiit: sed continuo Istrianorum rege mortuo, et belli metu, et auxiliorum necessitate liberatus, pactionem foederis cum Philippo habitam dissolvit. Philippus, dimissa obsidione Byzantii, Scythicum bellum totis viribus aggreditur; commissoque praelio cum Scythae et numero et virtute praestarent, Philippi fraude vincuntur. In ea pugna viginti millia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. Viginti millia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa; sed revertenti Philippo Triballi bello obviant, in quo ita Philippus in femore vulneratus est, ut per corpus ejus equus interficeretur. Cum omnes occisum putarent, in fugam versi, praedam amiserunt. Aliquantula deinde mora dum convalescit a vulnere, in pace conquievit. Statim vero ut convaluit, Atheniensibus bellum intulit: qui in tanto discrimine positi Thebanos, 176 quondam hostes, tunc socios adsciscunt: totiusque Graeciae civitates legationibus fatigant, ut communem hostem communibus viribus petant. Itaque aliquantae urbes Atheniensibus sese conjunxere, quasdam vero ad Philippum belli metus traxit. Praelio commisso, cum Athenienses longe majori numero militum praestarent, assiduis tamen bellis indurata Macedonum virtute vincuntur: quam pugnam longe omnibus anterioribus bellis atrociorem fuisse, ipse rerum exitus docuit. Nam hic dies apud universam Graeciam acquisitae dominationis gloriam, et vetustissimae libertatis statum finivit.

CAPUT XIV. Philippi crudelitas in Thebanos, et interitus. Postea Philippus cruentissimam victoriam in Thebanos et Lacedaemonios exercuit: siquidem principes civitatum alios securi percussit, alios in exsilium egit, omnes bonis privavit. Pulsos dudum a civibus, in patriam restituit: ex quibus trecentos exsules judices rectoresque praefecit, qui ut antiquum dolorem nova potestate curarent, pressos infeliciter populos in spem libertatis respirare non sinerent. Praeterea magno delectu militum in subsidium regiae dispositionis, ex tota Graecia habito, ducenta millia peditum, et quindecim millia equitum, absque exercitu Macedonum et infinita gentium barbarie, Persicae expeditioni 177 in Asiam missurus instruxit. Tres duces, hoc est, Parmenionem, Amyntam et Attalum, praemittendos in Persas, legit. Et dum suprascriptae copiae de Graecia congregantur, Alexandri, qui erat Olympiadis uxoris suae frater, et post a Sabinis in Lucania prostratus est, quem Epiri regem ob mercedem stupri in eum perpetrati constituerat, nuptias in copulando ei filiam suam Cleopatram, celebrare decrevit: qui cum pridie quam occideretur interrogatus fuisset, quis finis homini magis esset optandus, respondisse fertur, eum esse optimum, qui viro forti, post virtutum suarum gloriam in pace regnanti, sine conflictatione corporis et dedecore animi, subitus et celer, inopinato ferro potuisset accidere, quod ipsi mox obtigit. Nec ab iratis diis, quos parvi semper penderat, quorumque aras, templa et simulacra subverterat, quin electissimam, ut ipsi videbatur, mortem adipisceretur, potuit impediri. Nam die nuptiarum, cum ad ludos magnifice apparatos inter duos Alexandros, filium generumque, contenderet, a Pausania, nobili Macedonum adolescente, in angustiis sine custodibus circumventus, occisus est. Asserant nunc multisque haec vocibus efferant, quasi virorum fortium laudes et facta felicia, quibus amarissimae aliorum calamitates in dulces fabulas cedunt, si tamen numquam ipsi injurias, quibus aliquando vexantur, relatu tristiori deplorant. Si vero de propriis querimoniis tantum alios audientes affici volunt, quantum ipsi perpetiendo senserunt, prius ipsi non praesentibus praeterita, sed gestis gesta comparent: 178 et utraque ex auditu, velut certi alienorum arbitri judicent, per viginti quinque annos incendia civitatum, excidia bellorum, subjectiones provinciarum, caedes hominum, opum rapinas, praedas pecorum, mortuorum venditiones captivitatesque vivorum, unius regis fraus, ferocia, et dominatus agitavit.

CAPUT XV. Samnites Romanorum copias capiunt. Romani ictum foedus rumpunt, Satricum expugnant. Sufficerent ista ad exemplum miseriarum insinuata memoriae nostrae gesta per Philippum, etiamsi Alexander ei non successisset in regnum. Cujus bella, immo sub cujus bellis mundi mala ordine sequentia suspendo paulisper, ut in hoc loco pro convenientia temporum, Romana subjiciam. Anno ab Urbe condita CCCCXXVI Caudinas furculas satis celebres et famosas, insignis Romanorum fecit infamia. Nam cum superiore bello viginti millia Samnitium, Fabio magistro equitum pugnam conserente, cecidissent, circumspectiore cura Samnites ac magis instructo apparatu apud Caudinas furculas consederunt, ubi cum 179 Veturium et Postumium consules, omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius, dux eorum, in tantum abusus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum occideret clausos, an parceret subjugatis: ut vivos tamen dedecori reservaret, elegit. Romanos enim antea saepissime vinci et occidi, numquam autem capi, aut ad deditionem cogi potuisse constabat. Ita Samnites, victoria potiti, universum exercitum Romanum turpiter captum armis etiam vestimentisque nudatum, tantum singulis vilioribus operimentis ob verecunda corporum tegenda concessis, sub jugum missum servitioque subjectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. Sexcentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis, oneratos ignominia, caeteris rebus vacuos, consules remiserunt. Quid de exaggeranda hujus foedissimi foederis macula verbis laborem, qui tacere maluissem? Hodie enim Romani aut omnino non essent, aut Samnio dominante servirent, si fidem foederis, quam sibi servari a subjectis volunt, ipsi subjecti Samnitibus servavissent. Posteriore anno infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem, eosque in bellum cogunt, quod Papyrio consule insistente commissum, magnas strages utriusque populi dedit. Cumque hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae victoriae pugnantes instimularet, tandem Romani pertinaciter moriendo vicerunt: nec caedi pariter vel caedere destiterunt, nisi postquam victis Samnitibus, et capto duci eorum, jugum reposuerunt. 180 Idem deinde Papyrius Satricum, expulso inde Samnitico praesidio, expugnavit, et cepit. Hic autem Papyrius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur ab Oriente descendens obtinere viribus Africam, atque inde in Italiam transvehi, Romani inter caeteros duces tunc in republica sua optimos, hunc praecipuum fore, qui Alexandri impetum sustinere posset, meditarentur.

CAPUT XVI. Alexander Philippo succedens, Thebanos, Illyrios, Thracas, urbesque alias perdomuit, Darium vincit. Igitur Alexander, anno ab Urbe condita CCCCXXVI, patri Philippo successit in regnum, qui primam experientiam animi et virtutis suae, compressis celeriter Graecorum motibus, dedit: quibus auctor, ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator, auro Persarum corruptus, exstiterat. Itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam mulctae metu solvit: Thebanos cum diruta 181 civitate delevit, reliquos sub corona vendidit: caeteras urbes Achaiae et Thessaliae vectigales fecit. Illyrios quoque et Thracas, translato mox abhinc bello, domuit. Inde profecturus ad Persicum bellum, omnes cognatos ac proximos suos interfecit. In exercitu ejus fuere peditum triginta et duo millia, equitum quatuor mille ducenti, et naves centum et octoginta. Hac tam parva manu universum terrarum orbem, utrum admirabilius sit quod vicerit, an quod aggredi ausus fuerit, incertum est. Primo ejus cum Dario rege congressu, sexcenta millia Persarum in acie fuere, quae non minus arte Alexandri superata, quam virtute Macedonum, terga verterunt. Magna igitur caedes Persarum fuit. In exercitu autem Alexandri, centum et viginti equites, et novem tantum pedites, defuere. 132 Deinde Gordien Phrygiae civitatem, quae nunc Sardis vocitatur, obsessam oppugnatamque cepit ac direptioni dedit. Inde nuntiato sibi Darii cum magnis copiis adventu, timens angustias quibus inerat locorum, Taurum montem mira celeritate transcendit, et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis, Tarsum venit: ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit, contractuque nervorum proximus morti fuit. Interea Darius cum trecentis millibus peditum et centum millibus equitum in aciem procedit. Movebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum maxime respectu paucitatis suae, quamvis jam pridem sexcenta millia hostium eadem paucitate superatis non solum non timere pugnam, sed etiam victoriam sperare didicisset. Itaque cum intra jactum teli uterque constitisset exercitus, et intentos ad signum belli populos discurrentes principes variis incitamentis acuerent, ingentibus utrimque animis pugna committitur. In qua ambo reges et Alexander et Darius vulnerantur: ac tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius. Exinde caedes Persarum 183 secuta est. Ibi tunc peditum octoginta millia, equitum decem millia caesa, capta autem quadraginta millia fuere. Ex Macedonibus vero cecidere pedites centum triginta, equites centum et quinquaginta. In castris Persarum, multum auri caeterarumque opum repertum est. Inter captivos castrorum, mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere: quarum redemptionem Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non impetravisset, tertio cunctis Persarum viribus sociorumque auxiliis contractis, bellum instaurat. Sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad invadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur, ibi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus, alios adlegit, alios perdidit, Tyrum urbem antiquissimam et florentissimam, fiducia Carthaginiensium sibi cognatorum, obsistentem oppressit et cepit. Exin Ciliciam, Rhodum atque Aegyptum pertinaci furore pervadit. Inde ad templum Jovis Ammonis pergit, ut mendacio ad 184 tempus composito, ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret. Nam arcessitum ad se fani ipsius antistitem, ex occulto monuit, quid sibi tamquam consulenti responderi velit, sicut historici eorum dicunt. Ita certus Alexander fuit, nobisque prodidit, diis ipsis mutis et surdis, vel in potestate esse antistitis quid velit fingere: vel in voluntate consulentis quid malit audire. Revertens ab Ammone ad tertium Persicum bellum, Alexandriam in Aegypto condidit.

CAPUT XVII. Darii ultimum cum Alexandro praelium, ejusque interitus. Darius vero, spe pacis amissa, quadringenta et quatuor millia peditum, et centum mille equitum Alexandro, ab Aegypto revertenti, apud Tarsum bello opponit. Nec pugnae mora, omnes caeca rabie in ferrum 185 ruunt. Macedones, toties a se victis hostibus, animosi: Persae nisi vincant, mori praeoptantes. Raro in ullo praelio tantum sanguinis fusum est. Sed Darius cum vinci suos videret, mori in bello paratus, persuasu suorum, fugere compulsus est. Hoc praelio Asiae vires et regna ceciderunt, totusque Oriens in potestatem Macedonici cessit imperii, atque ita attrita est in hoc bello Persarum omnis fiducia, ut post hoc nullus rebellare ausus sit, patienterque Persae, post imperium tot annorum, jugum servitutis acceperint. Alexander triginta quatuor continuis diebus castrorum praedam percensuit; Persepolim, caput Persici regni, urbem famosissimam confertissimamque opibus totius orbis, invasit. Darium vero, cum a propinquis suis vinctum compedibus aureis teneri comperisset, persequi statuit. Itaque jusso ut subsequeretur exercitu, ipse cum sex millibus equitum profectus invenit in itinere solum relictum, multis confossum vulneribus, et extrema vitae per vulnera efflantem. 186 Hunc mortuum inani misericordia referri in sepulcra majorum sepelirique praecepit: cujus non dicam matrem vel uxorem, sed etiam parvulas filias crudeli captivitate retinebat. In tanta malorum multitudine, difficillima dictis fides, tribus praeliis totidemque annis quinquies decies centena millia peditum equitumque consumpta sunt: et haec quidem ex eo regno illisque populis, unde jam ante annos non multo plures decies novies centena millia profligata referuntur: quamquam extra has clades per eosdem tres annos et Asiae civitates plurimae oppressae sint, et Syria tota vastata, Tyrus excisa, Cilicia exinanita, Cappadocia subacta, Aegyptus addicta sit: Rhodus quoque insula ultro ad servitutem tremefacta successerit, plurimaeque subjectae Tauro provinciae, atque ipse mons Taurus, diu detrectatum jugum domitus et victus acceperit.

CAPUT XVIII. De bellis Agidis regis Spartanorum, Alexandri Epiri, Zopyrionis praefecti: de populis post Darii mortem ab Alexandro subactis, ejusque in suos crudelitate. Et ne forte nunc quisquam opinetur, vel Orientem solum Alexandri viribus subactum, vel Italiam tantummodo romana inquietudine 187 fatigatam, tunc etiam bellum Agidis, Spartanorum regis, in Graecia, Alexandri regis Epiri in Lucania, Zopyrionis praefecti in Scythia gerebatur: quorum Agis Lacedaemonius, excitata et rebellante secum universa Graecia, cum Antipatri fortissimis copiis congressus, inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit. Alexander autem in Italia affectans Occidentis imperium, aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et gravia bella ibidem gesta, a Bruttiis Lucanisque superatus est, corpusque ejus ad sepulturam venditum. Zopyrion vero praefectus Ponti, adunato triginta millium exercitu, Scythis bellum inferre ausus est: et usque ad internecionem caesus, funditus cum omnibus copiis suis abrasus est. Igitur Alexander Magnus, post Darii mortem, Hyrcanos et Mardos subegit: ubi etiam illum adhuc bello intentum, Thalestris sive Minothaea regina, excitata suscipiendae ab eo sobolis gratia, cum trecentis mulieribus procax Amazon invenit. Post haec Parthorum pugnam aggressus: quos diu obnitentes delevit propemodum antequam vicit. Inde Drangas, Evergetas, Parimas, Parapamenos, Adaspios, 188 caeterosque populos qui in radice Caucasi morabantur, subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta. Sed nec minor ejus in suos crudelitas, quam in hostem rabies fuit. Docent hoc Amyntas consobrinus occisus, noverca fratresque ejus necati, Parmenio et Philotas trucidati, Attalus, Eurylochus, Pausanias multique Macedoniae principes exstincti: Clitus quoque annis gravis, amicitia vetus, nefarie interfectus. Qui cum in convivio fiducia amicitiae regiae adversus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege venabulo transfossus, commune convivium moriens cruentavit. Sed Alexander humani sanguinis insaturabilis, sive hostium sive etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. Itaque pertinaci impetu in bella procurrens, Chorasmos et Dahas indomitam gentem in deditionem accepit: Callisthenem 189 philosophum, sibique apud Aristotelem condiscipulum, cum plurimis aliis principibus, quod eum, deposito salutandi more, ut Deum non adoraret, occidit.

CAPUT XIX. Alexander Indiam domat: Porum regem superat: urbes gentesque subigit. Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium, Nyssam urbem adiit, Daedalos montes, regnaque Cleophidis reginae expugnavit: quae cum se dedisset, concubitu regnum redemit. Peragrata perdomitaque Alexander India, cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione ejusdem saxi terraemotu prohibitum: aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo saxo potitus, omnes loci ejus gentes in deditionem accepit: cum Poro, fortissimo Indorum rege, cruentissimum bellum 190 gessit: in quo Alexander cum ipso Poro singulariter congressus, occisoque dejectus equo, concursu satellitum praesentiam mortis evasit. Porus multis vulneribus confossus, et captus est: quo ob testimonium virtutis in regnum restituto, duas ibi condidit civitates, Niceam et Bucephalam, quam de nomine equi sui ita vocari praecepit. Inde Adrestas, Cathaeos, Praesidas et Gangaridas, caesis eorum exercitibus, Macedones expugnavere. Cumque ad Chofides ventum esset, ibi contra ducenta millia equitum hostium pugnam conseruerunt. Et cum jam aetate detriti, animo aegri, viribus lassi, difficile vicissent, castra, ob memoriam plus solito magnifica condiderunt. Exin Alexander ad amnem Acesinem pergit. Per hunc in Oceanum devehitur, ibi Gessonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. Hinc 191 ad Mallos et Oxydracas navigat: quae gentes eum armatis octoginta millibus peditum, et sexaginta millibus equitum, excipiunt. Commissoque praelio, diu anceps et cruenta pugna tandem tristem pene victoriam Macedonibus dedit. Nam fusis hostium copiis, Alexander exercitum ad urbem duxit. Et cum murum primus escendisset, vacuam civitatem ratus, solus introrsum desiluit, quem cum undique infesti hostes circumdedissent, incredibile dictu est, ut eum non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot millia ceciderit ac fugarit. At ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius eo usque sustinuit, donec ad periculum ejus clamoremque hostium, perfractis muris, exercitus omnis irrumperet. In eo praelio sagitta sub mamma trajectus, fixo genu 192 eatenus pugnavit, donec eum, a quo vulneratus esset, occideret. Inde conscensis navibus cum Oceani littora peragraret, ad urbem quamdam, cui Ambira rex praeerat, pervenit. Sed in expugnatione civitatis magnam partem exercitus, sagittis hostium veneno illitis, amisit: ac post herba per somnium sibi ostensa in potum sauciis data, cum reliquis subveniretur, urbem expugnavit et cepit.

CAPUT XX. Omnes provinciae ad Alexandrum territae legatos pacem petentes, miserunt. Alexander veneno interiit. Apostrophe ad lectores. Post quasi circumacta meta, de Oceano Indum flumen ingressus, Babyloniam celeriter rediit: ubi eum exterritarum totius orbis provinciarum legati opperiebantur, hoc est, Carthaginiensium totiusque Africae civitatum: sed et Hispanorum, Gallorum, Siciliae, Sardiniaeque: plurimae 193 praeterea partis Italiae. Tantus timor in summo Oriente constituti ducis populos ultimi Occidentis invaserat, ut inde peregrinam toto mundo cerneres legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem. Alexander vero apud Babyloniam, cum adhuc sanguinem sitiens, male castigata aviditate, ministri insidiis venenum potasset, interiit. O dura mens hominum, et cor semper inhumanum! Ego ipse qui haec pro asserenda omnium temporum alternata calamitate percenseo, in relatu tanti mali, quo vel morte ipsa vel formidine mortis accepta totus mundus intremuit, numquid illacrymavi oculis? numquid corde condolui? numquid revolvens haec, propter communem vivendi statum, majorum miserias meas feci? cum tamen si quando de meipso refero, ut ignotos primum barbaros viderim, ut infestos declinaverim, ut dominantibus eblanditus sim, ut infideles praecaverim, ut insidiantes subterfugerim, postremo ut persequentes in mari, ac saxis spiculisque appetentes, manibus 194 etiam pene jam apprehendentes, repentina nebula circumfusus evaserim, cunctos audientes me, in lacrymas commoveri velim et tacitus de non dolentibus doleam, reputans duritiem eorum, qui, quod non sustinuere, non credunt. Hispanus et Morinus ad supplicandum Alexandro Babyloniam adiit, cruentumque ultro dominum, ne hostem exciperet, per Assyriam Indiamque quaesivit: terrarum metas lustrans et utrique infeliciter notus Oceano, et tamen tam violentae necessitatis memoria, vel oblivione defecit, vel viluit vetustate. Et nos perpetuae recordationi haesurum putamus, quod plurima orbis parte secura, unum angulum fugax latro violavit: quasi vero Gothorum et Suevorum pacem, ut non dicam versa vice Indus et Assyrius, sed etiam vel ipse, qui hostem patitur, Hispanus oraverit. At vero si illa Alexandri tempora laudanda potius propter virtutem, qua totus orbis obtentus est, quam detestanda propter ruinam, qua totus orbis eversus est, judicantur: invenientur et modo plurimi, qui haec laudanda censeant, quod multa vicerunt, et miserias aliorum felicitatem suam reputent. Sed dicat quisquam: Isti hostes Romaniae sunt. Respondebitur: Hoc et tunc toti Orienti de Alexandro videbatur: talesque et Romani aliis visi 195 sunt, dum bellis quietos ignotosque petiverunt. Sed illi acquirere regna, isti evertere student. Separata sunt hostis excidia, et judicia victoris: siquidem et illi prius eos bellis afflixerunt, quos postea suis legibus ordinarunt: et hi nunc hostiliter turbant quae (quod non permiserit Deus) si edomita obtinerent, ritu suo componere molirentur, dicendi posteris magni reges, qui nunc nobis saevissimi hostes adjudicantur. Quolibet autem gesta talia nomine censeantur, hoc est, sive dicantur miseriae, sive virtutes, utraque prioribus comparata in hoc tempore minora sunt: atque ita utraque pro nobis faciunt in comparatione Alexandri atque Persarum: si virtus nunc vocanda est, minor est hostium; si miseria, minor est Romanorum. 196

CAPUT XXI. Etruscorum, Umbrorum, Samnitium et Gallorum contra Romanos conjuratio et clades. Anno ab Urbe condita CCCCL, Fabio Maximo V, Decio Mure IV consulibus, quatuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. Namque Etrusci, Umbri, Samnites et Galli, uno agmine conspirantes, Romanos delere conati sunt. Tremefacti hoc bello Romanorum animi, et labefactata fiducia est: nec ausi totum sperare de viribus, dolo divisere hostes, tutius rati pluribus se bellis implicare quam gravibus. Itaque cum, quibusdam suis ad populandos hostiles agros, in Umbriam Etruriamque praemissis, Umbrorum Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properant. In quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur, Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem vicit. Eo praelio quadraginta millia Samnitium sive Gallorum caesa, Romanorum vero septem millia, ex Decii tantummodo parte, qui occisus est, exstincta referuntur. Fuisse autem absque 197 Etruscis et Umbris, quos astu Romani bello avocaverunt, Gallorum et Samnitium peditum centum quadraginta millia trecenti et triginta, equitum vero quadraginta quatuor millia, Livius refert: et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. Sed, ut saepe dictum est, semper Romanorum aut domesticam quietem extraneis bellis interpellatam, aut externos proventus morbis interioribus aggravatos, tantum, ut omnimodis ingentes animi undecumque premerentur, hanc cruentam tristemque victoriam pestilentia civitatis oneravit, et triumphales pompas obviae mortuorum exsequiae polluerunt. Nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota civitas aut aegris suspiraret, aut mortuis.

CAPUT XXII. Romani a Samnitibus victi eosdem vincunt: intolerabilis Romanos pestilentia affligit. Rursum Samnites superant, et cadunt. Curius consul bellum in Sabinos feliciter gerit. Romani a Gallis sociisque eorum foedam cladem accipiunt. Sequitur annus, quo Romani, instaurato a Samnitibus bello, victi sunt, atque in castra fugerunt. Postea vero Samnites novum 198 habitum, animumque sumentes, hoc est, deargentatis armis ac vestibus, paratoque animo, ni vincant, mori, bello se offerunt. Adversum quos Papirius consul cum exercitu missus, cum a pullariis auguribus vana conjectantibus congredi prohiberetur, irridens eos, tam feliciter confecit bellum, quam constanter arripuit. Nam in hoc praelio duodecim millia hostium caesa, tria millia capta referuntur. Sed hanc quoque istius vere laudandam victoriam, quam vani auspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi. Nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia tunc corripuit civitatem, ut propter eam quacumque ratione sedandam, libros Sibyllinos consulendos putarint, horrendumque illum Epidaurium colubrum, cum ipso Aesculapii lapide 199 advexerint: quasi vero pestilentia aut ante sedata non sit, aut post orta non fuerit. Praeterea altero abhinc anno Fabius Gurges consul male adversus Samnitas pugnavit. Namque, amisso exercitu, victus in Urbem refugit. Itaque cum senatus de submovendo eo deliberaret, pater ejus, Fabius Maximus, ignominiam filii deprecatus, legatum se filio iturum ultro obtulit, si illi depellendae ignominiae, et gerendi iterum belli facultas daretur. Qua impetrata, praelioque conserto, cum subito pugnantem filium consulem, insistente Pontio Samnitium duce, et infestis hostium telis conclusum videret, in medium se agmen pius senex equo vectus ingessit. Quo facto permoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum ducem Pontium, deleto hostili exercitu, victum oppressumque ceperunt. Caesa sunt in eo praelio Samnitium viginti millia, capta autem quatuor millia cum rege suo: tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta et novem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est. Anno subsequente cum Sabinis. Curio consule, bellum gestum est, ubi quot millia hominum interfecta, quot capta sint, ipse consul ostendit: qui cum in senatu magnitudinem acquisiti agri Sabini, et multitudinem capti populi referre vellet, numerum explicare non potuit. Anno ab Urbe condita CCCCLXIII, Dolabella et Domitio consulibus, Lucani, Bruttii, Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum redivivum 200 contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos: quos cum Galli interfecissent, Caecilius praetor ob ulciscendam legatorum necem, et comprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit. Septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim millia militum Romanorum illo bello prostrata sunt. Ita autem quotiescumque Galli exarserunt, totis opibus suis Roma detrita est, ut sub praesenti nunc concursatione Gothorum magis debeat meminisse Gallorum.

CAPUT XXIII. Veneno Alexandro rege Macedoniae perempto, duces ejus totum inter se orbem diviserunt, seseque mutuis bellis consumpserunt. At ego nunc revocor, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces, revolvam; qui mortuo Alexandro diversas sortiti provincias, mutuis se bellis consumpserunt, quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare videor, quasi aliqua immensa castra per noctem de 201 specula montis aspectans, nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam: ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per universam Asiam et plurimam Europae partem, Libyaeque vel maximam, horrendi subito bellorum globi colluxerunt? qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris, quasi fumi caligine, turbaverunt. Sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero. Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit. Principes vero ejus quatuordecim annis dilaniaverunt, et veluti opimam praedam a magno leone prostratam avidi discerpsere catuli: seque ipsos invicem in rixam irritatos praedae aemulatione fregerunt. Itaque prima Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte provenit. Confinem huic provinciae Syriam Laomedon Mitylinaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt. Mediae majori Atropatus, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia major Antigono 202 Philippi filio assignatur. Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit. Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data: summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui sub Alexandro esse coeperant, permanserunt. Seras, inter duos amnes Hydaspem et Indum constitutos, Taxiles habuit. In colonias in Indis conditas Pithon Agenoris filius mittitur. Parapamenos fines Caucasi montis Oxyartes accepit. Arachosii Gedrosiique Sibyrtio decernuntur. Drangas et Areos Stasanor, Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Nicanor 203 Parthos, Philippus Hyrcanios, Phrataphernes Armenios, Tlepolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archon Pelasgos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt. Igitur causa et origo bellorum epistola Alexandri regis fuit, qua jussit omnes exsules patriae libertatique restitui. Potentes enim civitatum Graeciae timentes, ne exsules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt. Primi Athenienses, contracto triginta millium exercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte obvenerat gerunt: per Demosthenem quoque oratorem Sicyona, Argos et Corinthum, caeterasque civitates sibi socias adjungunt, Antipatrum obsidione cingunt. Ibi dux eorum Leosthenes, telo e muris jacto perfossus, occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt, ejusque copiis comminutis, ipsum interficiunt. Perdicca vero bellum Ariarathi Cappadocum regi intulit, eumque vicit; in qua victoria nihil praeter vulnera et pericula conquisivit, nam omnes ante irruptionem urbis suae, succensis domibus suis, se suaque omnia concremaverant. Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur gravissime, multis provinciis et insulis ob auxilia 204 vel negata, vel praestita dilaceratis. Diu deliberatum, utrum in Macedoniam bellum transferretur, an in Asia gereretur: novissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. Sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua viscera armatur. Ptolemaeus, Aegypti viribus et Cyrenensibus copiis instructus, occurrere bello Perdiccae parat. Inter haec Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se praelio digladiati sunt. Victus Neoptolemus, ad Antipatrum fugit: quem, ut Eumenem de insperato opprimat perurget: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit. In eo bello Polyperchon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis vulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes victor evasit. Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis, ipse quoque interfectus est. Eumenes, Pithon, et Illyrius, et Alceta frater Perdiccae, a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque adversum eos Antigono decernitur. Itaque Eumenes et Antigonus collatis adversum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes victus in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus Antigonus, ab obsidione discessit. Sed nec sic Eumeni 205 spes firma aut salus certa. Quare ultimo consilio Argyraspidas, ob arma deargentata sic dictos, hoc est, milites, qui sub Alexandro militaverant, in auxilium rogat. Qui fastidiose ducem in disponendo bello audientes ab Antigono victi, castrisque privati, et uxores et liberos, simulque omnia quae sub Alexandro acquisiverant, perdiderunt. Qui postea turpiter per legatos reddi sibi quae perdiderant, victorem rogant. Antigonus autem redditurum se pollicetur, si sibi vinctum Eumenem pertraherent. Ita illi spe recuperationis illecti, dedecorosissima proditione ducem suum, cujus signa paulo ante secuti fuerant, captivi ipsi captum catenatumque duxerunt, et mox cum foedissima ignominia in exercitu Antigoni dispersi sunt. Interea Eurydice, Arridaei regis Macedonum uxor, multa sub nomine viri nefaria egit per Cassandrum, quem, flagitiose cognitum, ad summum fastigium per omnes honorum gradus provexerat, qui ex libidine mulieris multas Graeciae civitates afflixit. Tunc Olympias, mater Alexandri regis, hortante Polyperchonte, cum ab Epiro in Macedoniam, prosequente Aeacida rege Molossorum, veniret, et ab Eurydice finibus prohiberetur, adnitentibus Macedonibus, Arridaeum regem et Eurydicen jussit occidi: quamquam et ipsa Olympias continuo meritas crudelitatis poenas luit. Nam cum muliebri audacia multas principum caedes ageret, audito adventu Cassandri, diffisa Macedonibus, cum Rhoxane nuru sua et nepote Hercule, in urbem Pydnam concedit: ubi continuo 206 per Cassandrum capta et interfecta est. Filius Alexandri Magni cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendus est missus. Perdicca, Alceta et Polyperchonte, caeterisque ducibus, quos commemorare longum est, diversae partis occisis, finita bella inter successores Alexandri videbantur. Tum Antigonus ardens cupiditate dominandi, liberandum bello Herculem regis filium ab obsidione simulat. His cognitis, Ptolemaeus et Cassander, inita cum Lysimacho et Seleuco societate, bellum terra marique enixe instruunt. Antigonus in eo bello cum filio Demetrio vincitur. Cassander Ptolemaeo in victoria particeps factus, cum Apolloniam rediret, incidit in Autariatas: qui propter intolerandae multitudinis ranas et mures, relicto patrio solo et antiquis habitaculis, emigrantes, novas sedes praetenta interim pace requirebant. Sed Cassander et virtutem, et multitudinem gentis agnoscens, ne adacti necessitate Macedoniam bello quaterent, atque invaderent, receptos in societatem, in ultimis Macedoniae finibus collocat. Inde cum jam Hercules Alexandri filius quatuordecim esset annorum, timens 207 ne eum Macedones quasi legitimum regem praeoptarent, occidendum tacite cum matre curavit. Ptolemaeus iterum cum Demetrio navali praelio conflixit; et cum omnem pene classem atque exercitum perdidisset, victus in Aegyptum refugit. Hac victoria elatus Antigonus, regem se cum Demetrio filio appellari jubet: quod exemplum omnes secuti, regium nomen sibi dignitatemque sumpserunt. Igitur Ptolemaeus et Cassander, caeterique alterius factionis duces, cum decipi se ab Antigono singillatim viderent, per epistolas se invicem confirmantes, coeundi in unum tempus locumque condicunt: et bellum adversus Antigonum communibus viribus instruunt. Cassander, finitimorum bellis implicitus, Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit. Seleucus quoque ex Asia majore descendens, novus Antigono hostis accessit. Hic siquidem Seleucus plurima per Orientem inter socios regni Macedonici bella gessit. Principio Babyloniam bello expugnavit et cepit. Bactrianos novis motibus assurgentes perdomuit. Transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri, veluti detracto excussoque a cervicibus jugo, praefectos ejus occiderat, Androcotto quodam ad vindicandam libertatem duce: qui postea crudeliter in cives agens, quos de externa dominatione defenderat, ipse servitio premebat. Cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamvis multa 208 et gravia bella gessisset, novissime firmatis regni conditionibus, et pacta pace, discessit. Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque ejus, pugna committitur: cujus quanto potentior apparatus, tanto ruina gravior fuit. Nam in ea tunc totius pene Macedonici regni vires conciderunt. In ipso bello Antigonus occisus est: sed finis belli hujus initium alterius fuit. Nam cum victoribus de praeda non conveniret, iterum in duas factiones diducuntur. Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho jungitur. Cassandro defuncto, filius Philippus succedit. Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur, Antipater Thessalonicen matrem suam, Cassandri uxorem, quamvis miserabiliter pro vita precantem, manu sua transverberavit. Alexander frater ejus, dum bellum adversus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio cujus auxilium petierat, circumventus occiditur. Lysimachus, cum Doricetis regis Thracum infestissimo bello urgeretur, adversus Demetrium pugnare non potuit. Demetrius augmento Graeciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. Ptolemaeus autem et Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine, quantae vires essent concordiae, 209 iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt adversus Demetrium. His se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri jungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli, nec spes frustra fuit; quippe exercitu ejus corrupto ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus invasit. Deinde Lysimachus generum suum Antipatrum, insidiantem sibi, interfecit, filiumque suum Agathoclem ultra humanum morem perosus occidit. Quibus quidem diebus Lysimachia civitas formidolosissimo terraemotu eversa, oppressoque populo suo, crudele sepulcrum fuit. Lysimachum autem assiduis se parricidiis cruentantem omnes socii deseruerunt, et ad Seleucum deficientes, pronum jam regem aemulatione regni, ut bellum Lysimacho inferret, hortati sunt. Res foedissimi spectaculi erat, duos reges, quorum Lysimachus annos septuaginta et quatuor natus, Seleucus autem septuaginta et septem, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere. Ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reservatum: quippe cum orbem terrarum, exstinctis jam triginta et quatuor Alexandri ducibus, soli possiderent, et angustissimos senectutis ac vitae suae terminos non aspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. In eo bello Lysimachus, vel amissis vel interfectis 210 prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. Sic Lysimachus solutio pugnae Macedonicae fuit. Sed ne Seleucus quidem tanta victoria impune laetatus est: nam neque ipse post septem et septuaginta annos quietem naturalis mortis invenit: sed extortam sibi infeliciter vitam velut immatura morte finivit: quippe insistente Ptolemaeo, cujus sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumventus et occisus est. Haec sunt inter parentes et filios, fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. Tanti apud illos divina atque humana religio pendebatur. Erubescant sane de recordatione praeteritorum, qui nunc interventu solius fidei Christianae ac medio tantum jurationis sacramento, vivere se cum hostibus, nec pati hostilia sciunt: quibus indubitatissime probatur, quia non sicut illi antea, . . . . Caesa jungebant foedera porca, sed quia nunc inter Barbaros ac Romanos Creatorem ac Dominum suum contestantes, tantam fidem adhibita in sacramentum servant Evangelia, quantam tunc nec inter parentes ac filios potuit servare natura. Nunc autem finis Macedonici belli, finis etiam libri fiat, praesertim cum jam abhinc Pyrrhi bella incipiant, et mox Punica consequantur.

LIBER QUARTUS. 211 PRAEFATIO. Dixisse Aeneam, Virgilius refert, cum post pericula sua suorumque naufragia residuos aegre socios solaretur, Forsan et haec olim meminisse juvabit. Haec sententia semel apte ficta, semper vim sui triplicem diversissimis effectibus refert, cum et praeterita tanto gratiora habentur in verbis, quanto graviora referuntur in gestis: et futura, dum desiderabilia fastidio praesentium fiunt, semper meliora creduntur: ipsis autem praesentibus 212 ob hoc nulla in parte miseriarum justa comparatio adhiberi potest, quia multo majore molestia afficiunt, quantulacumque sint, ista quae sunt, quam illa, quae sive transacta sive ventura, etsi magna dicuntur, interim omnino tunc non sunt: veluti si quis nocturnis pulicibus titillatus, atque ex eo vigiliis anxius, alias forte, quas aliquando ex ardentissimis febribus diu sustinuit, vigilias recordetur, procul dubio impatientius feret istarum inquietudinem, quam illarum recordationem. Sed quamvis apud omnium sensus pro captu temporum ita videri queat, numquid tamen aliquis existet, qui vel in ipsa anxietate pronuntiet, graviores pulices esse quam febres? aut acerbius accipiat, se vigilare sanum, quam dormire non potuisse moriturum? Quae cum ita sint, delicatis istis et querulis nostris utcumque concedo, ut haec, quibus nunc, quia sic expedit, interdum admonemur, sentiendo gravia putent. Non tamen conniveo ut etiam asserant comparando graviora. Quemadmodum si quis e mollissimis stratis cubiculoque percommodo matutinus egrediens nocturno gelu lacunarum dorsa obriguisse herbasque incanuisse 213 prospiceret, et inopinato visu admonitus diceret, frigus est hodie; hic mihi nequaquam reprehendendus videretur, quia vel communi usu, vel proprio sensu locutus esset. At si trepidus in cubiculum recurrens, stratisque sese adoperiens, vel magis abdens, clamaret tantum omnino frigus esse, quantum nec in Apennino aliquando fuerit, cum Annibal elephantos, equos, plurimamque exercitus sui partem, nivibus clausus atque oppressus amisit; hunc ego puerilibus licentiis nauseantem, non modo dicentem ista non ferrem, sed etiam ab ipsis stratis, otii sui testibus, in populum publicumque protraherem: eique foras producto infantes in eo atque ex eo gelu ludentes, jucundantes, sudantesque monstrarem; ut verbosa nugacitas delicatis vitiata nutrimentis non in tempore violentiam, sed in se esse segnitiam doceretur; et in comparatione rerum dijudicanda, non majores parva tolerasse, sed se nec parva tolerare sufficere, probaretur. Quod evidentius ipsis in memoriam revolutis praeteritorum cladibus, approbabo Pyrrhi bello in primis, sicut ordo est, prodito: cujus causa et origo haec fuit. 214

CAPUT I. De bello Tarentinorum, quibus Pyrrhus Epirota auxilio fuit adversus Romanos. Anno ab Urbe condita CCCCLXIV Tarentini Romanam classem forte praetereuntem, spectaculo theatri prospectam hostiliter invaserunt, quinque tantum navibus vix per fugam elapsis: caetera retracta in portum classis, et profligata est; praefecti navium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio venditi sunt. Continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de illatis quererentur injuriis, pulsati ab iisdem, auctas insuper injurias retulerunt. His causis bellum ingens exortum est. Romanos, qui quantique hostes circumstreperent permetientes, ultima adegit necessitas, proletarios quoque in arma cogere, hoc est, eos qui in Urbe semper sufficiendae prolis causa vacabant, militiae ascribere: quippe cum frustra de prole cura sit, nisi rebus praesentibus consulatur. Itaque irruit in universos Tarentinorum 215 fines cum Aemilio consule Romanus exercitus, igni ferroque vastat omnia, plurima expugnat oppida, injuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat. Continuo Tarentinos, plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit, qui etiam in se, ob magnitudinem virium consiliorumque, summam belli nomenque traduxit: nam Tarentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam cognatamque Graeciae civitatem, vindicaturus, totas vires Epiri, Thessaliae et Macedoniae, elephantos etiam, usque in id tempus invisos Romanis, numero 20 in Italiam primus invexit: terra, mari, viris, equis, armis, belluis ad postremum viribus suis dolisque terribilis: nisi quod Delphici illius vanissimi spiritus, et mendacissimi nebulonis, quem magnum ipsi vatem ferunt, responso circumventus ambiguo, exitum fecit ejus, qui non consuluisset. Itaque apud Heracleam Campaniae urbem, fluviumque Sirim, prima inter Pyrrhum regem et Laevinum consulem pugna commissa 216 est. Consumptus est gravissimo certamine dies, utrimque omnibus mori intentis, fugere nesciis. Introductos autem inter concurrentia agmina elephantos, forma truces, odore graves, mole terribiles, ut videre Romani, novo pugnandi genere circumventi et territi, equis maxime pavitantibus, diffugerunt. Sed postquam Minucius, quartae legionis primus hastatus, protentam in se manum belluae gladio desecuit, et conturbatam dolore vulneris averti bello atque in suos saevire compulit, ejusque immoderato discursu perturbari ac permisceri coepere, finis pugnae etiam beneficio noctis impositus est. Victos fuisse Romanos turpis fuga prodidit, quorum tunc cecidisse referuntur peditum quatuordecim millia octingenti et octoginta: capti mille trecenti et decem: equites autem caesi ducenti quadraginta duo, capti octingenti et duo, signa amissa viginti duo. Nam quantus e diverso numerus sociorum Pyrrhi fuerit exstinctus, memoriae traditum non est: maxime quia scriptorum veterum mos est, ex ea parte quae vicerit, occisorum non commemorare numerum, ne victoriae gloriam maculent damna victoris: nisi forte cum adeo pauci cadunt, ut admirationem terroremque virtutis augeat paucitas perditorum, sicut in 217 prima Persici belli congressione apud Alexandrum Magnum fuit: cui, inter quadringenta fere millia hostium interfecta, novem tantummodo in exercitu ejus pedites defuisse referuntur. Sed Pyrrhus atrocitatem cladis, quam hoc bello exceperat, diis suis hominibusque testatus est, affigens titulum in templo Tarentini Jovis, in quo haec scripsit: Qui ante hac invicti fuvere viri, pater optime Olympi, Hos ego in pugna vici, victusque sum ab isdem. Et cum a sociis increparetur, cur se victum diceret qui vicisset, respondisse fertur: Ne ego, si iterum eodem modo vicero, sine ullo milite Epirum revertar. Interea Romanus exercitus, postquam victus clam fugit e castris, miserabilem belli cladem gravioribus monstris auctam accumulatamque persensit. Nam pabulatores forte progressos, velut hostilis quaedam oborta tempestas, cum horribili fragore coeli correptos, diris fulminibus exussit: quippe triginta et quatuor eorum idem turbo prostravit, viginti et duo semineces relicti, jumenta exanimata et capta quam plurima, ut merito contigisse non signum vastationis futurae sed vastatio ipsa referatur. Secunda inter Pyrrhum et Romanos consules pugna in Apuliae finibus fuit: ubi clades belli ad utrosque, sed maxime ad Pyrrhum, victoria ad Romanos concessit. Nam cum diu 218 obnixe cunctis in mutuam caedem ruentibus, anceps belli penderet eventus, Pyrrhus, transfixo brachio saucius, prior cessit e praelio. Sed et Fabricius legatus tunc vulneratus est. Elephanti prima pugna vulnerari, atque in fugam cogi posse deprehensi; deinde subjectis inter posteriora ac mollia ignibus exagitati, ardentes insuper machinas furore trepido circumferentes, exitio suis fuere. Caesa sunt in ea pugna quinque millia Romanorum: de exercitu vero Pyrrhi viginti millia prostrata sunt. Regis signa ablata quinquaginta et tria, Romanorum undecim amissa sunt: Pyrrhus, bello fractus, Agathocle mortuo rege Syracusano, ad Siciliae arcessitus imperium, Syracusas concessit.

CAPUT II. Romani horrenda peste corripiuntur. Cum Pyrrho tertium bellum geritur, fugatur et interit. Sed Romanorum miseria nullis cessat induciis. Consumitur morborum malis intercapedo bellorum: et cum foris cessatur a praelio, agitur introrsum ira de coelo. Nam Fabio Gurgite iterum, C. Genucio Clepsina consulibus, pestilentia gravis Urbem ac fines ejus invasit, quae cum omnes, tum praecipue mulieres pecudesque corripiens, necatis in utero fetibus, futura prole vacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus projiciebantur: adeo ut defectura successio, et defuturum animantium genus, adempto vitalis partus 219 legitimo ordine crederetur. Interea reversum ex Sicilia Pyrrhum Curius consul excepit; tertiumque id bellum contra Epirotas, apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. Itaque primo concursu, cum Pyrrhi milites Romanorum impressione trepidarent, et circumspectantes fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantos ex subsidiis jussit induci. Romani assueti jam pugnare cum belluis, cum malleolos stupa involutos, ac pice oblitos, uncis insuper aculeis tenaces praeparavissent, eosque flammatos in terga belluarum turresque vibrarent, non difficile furentes ardentesque belluas in eorum excidia, quorum subsidia fuerant, retorserunt. Octoginta millia peditum in illo praelio habuisse regem dicunt, equitum vero sex millia. Ex his caesa referuntur triginta tria millia, capti autem sunt mille trecenti. Pyrrhus quinto demum anno, quam venerat, ab Italia victus aufugit, qui post multa gravissimaque bella, quae gessit, in Graecia apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni aviditate seductus, saxo ictus occubuit. Tunc quoque apud Romanos Sextilia, virgo Vestalis, convicta damnataque incesti, ad portam Collinam viva defossa est. 220

CAPUT III. Romani Tarentinos cum auxiliis Carthaginiensium vincunt, et in octavam legionem animadvertunt. Anno ab Urbe condita CCCCLXXV, Tarentini, Pyrrhi morte comperta, iterum nova adversum Romanos arma sollicitant, Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt, atque accipiunt. Conserto praelio, vicere Romani: ubi jam tunc Carthaginienses, quamvis nondum hostes adjudicati, vinci tamen a Romanis se posse senserunt. Sequenti anno magnam viscerum suorum partem severitas Romana concidit. Nam, adventante dudum Pyrrho, octava legio, diffidens Romanae spei, novum scelus ausa, Rheginenses omnes, quibus subsidio praeerat, interfecit: praedam sibi omnem atque ipsum oppidum vindicavit. Hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genucio consuli jussum est: qui, obsessa Rheginorum urbe, captisque omnibus, ipse quidem 221 in reliquos perfugas et latrones exercuit digna supplicia: Romanos vero milites integrae legionis Romam misit: qui populi jussu medio in foro virgis caesi, securique percussi sunt. Visa sibi est tunc Roma vincere, cum legionem suam integram occidit, quae sine dubio victa fuisset, si eam hostili praelio perdidisset.

CAPUT IV. De horrendis quibusdam prodigiis et de bello Picenti. Anno ab Urbe condita CCCCLXXVII obscoena et dira prodigia vel visa Romae vel nuntiata sunt. Aedes Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de coelo, ut dicunt, tacta est. Lupi tres, ante lucem ingressi urbem, semesum cadaver intulerunt, sparsumque membratim in foro, ipsi, strepitu hominum exterriti, reliquerunt. Apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta et dissoluta sunt. Apud agrum Calenum repente flamma, scisso terrae hiatu eructata, tribus diebus tribusque noctibus terribiliter exaestuans, quinque agri jugera, exhausto penitus succo ubertatis, in cinerem extorruit, ita ut non fruges solum, sed et arbores cum imis stirpibus absumpsisse referatur. 222 Sequenti abhinc anno Sempronius consul adversus Picentes duxit exercitum. Et cum directa intra jactum teli utraque acies constitisset, repente ita cum horrendo fragore terra tremuit, ut stupore miraculi utrumque pavefactum agmen hebesceret. Diu attoniti utrimque populi haesitavere, praejudicata incepti conscientia. Tandem procursu concito iniere certamen. Triste adeo id bellum fuit, ut merito dicatur tantum humanum sanguinem susceptura etiam cum gemitu horrisono tunc terra tremuisse. Romani pauci admodum, eo praelio qui evasere, vicerunt.

CAPUT V. Rursum prodigia visa. Vulsiniensium libertini conspirant adversus dominos, quibus Romani subvenerunt. Roma iterum peste corripitur. Anno ab Urbe condita CCCCLXXX inter multa prodigia, sanguis e terra, lac visum est manare de coelo. Nam et plurimis locis scaturiens e fontibus cruor fluxit, et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte demisso, diri, ut ipsis visum est, terram imbres irrigaverunt. Eo tempore Carthaginienses, dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, cum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumpto accumulavere perjurio. Tunc etiam Vulsinienses, 223 Etruscorum florentissimi, luxuria pene perierunt. Nam cum licentia in consuetudinem prorogata, servos suos passim liberos facerent, conviviis adlegerent, conjugiis honestarent, libertini in partem potestatis recepti, plenitudinem per scelus usurpare meditati sunt; et liberati servitutis jugo, ambitu dominationis arserunt; et quos dominos subditi aequanimiter dilexerunt, eos jam liberi, quod dominos fuisse meminerant, exsecrati sunt. Itaque conspirantes in facinus libertini (quorum tanta manus fuit, ut sine controversia ausu potirentur) correptam urbem suo tantum generi vindicant: patrimonia, conjugiaque dominorum sibi per scelus usurpant, extorres dominos procul abigunt, qui miseri, exsules egentesque, Romam deferuntur: ubi ostentata miseria querelaque defleta, per Romanorum severitatem et vindicati sunt et restituti. Anno ab Urbe condita CCCCLXXXI pestilentia ingens apud Romam conflagravit, cujus atrocitatem significare contentus sum, quia verbis implere non possum. Si enim spatium temporis quo mansit inquiritur, ultra biennium vastando porrecta est; si depopulatio, quam egerit, census indictus est, qui non quantum hominum deperisset, sed quantum superfuisset, inquireret: si violentia qua affecerit, Sibyllini libri testes sunt, qui eam coelesti ira impositam responderunt. Sed ne quem tentata usurpatio translationis offendat, quod cum Sibylla iratos deos dixerit, nos iram coelestem dixisse videamur. 224 audiat et intelligat, quod haec, etsi plerumque per aerias potestates fiunt, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fiunt. Eodem tempore Capparonia, virgo Vestalis, incesti rea, suspendio periit: corruptor ejus consciique servi, supplicio affecti sunt. Ecce continuatim quae et quanta numeramus accidisse annis singulis plurima, inter quos certe raro aut pene nullo nihil triste gestum. Et hoc cum iidem scriptores, proposito sibi magis laudandi negotio, caverent numerositates miseriarum, ne eosdem, quibus haec et de quibus scribebantur, offenderent, auditoresque suos exemplis praeteritorum terrere potius quam instruere viderentur. Porro autem nos, in ultimo temporum positi, mala Romanorum scire non possumus, nisi per eos qui lauda vere Romanos. Ex quo intelligi datur quanta illa fuerint, quae studio propter horrorem repressa sunt, cum tanta inveniantur, quae tenuiter inter laudes emanare potuerunt.

CAPUT VI. De Carthaginiensium origine, variaque fortuna, qua ante bellum Punicum primum sunt usi. Et quoniam ex hoc jam Punica bella succedunt, res ipsa exigit; ut de Carthagine, quae ante urbem Romam duos et septuaginta 225 annos ab Elisa condita invenitur, ejusque cladibus ac domesticis malis, sicut Pompeius Trogus et Justinus exprimunt, vel pauca referantur. Carthaginienses vernaculum atque intestinum semper inter se malum habuere discordiam: qua infeliciter exagitante, nulla umquam tempora vel foris prospera, vel domi quieta duxerunt. Sed cum inter caetera mala etiam pestilentia laborarent, homicidiis pro remediis usi sunt: quippe homines ut victimas immolabant, aetatemque impuberem, quae etiam hostium misericordiam provocaret, aris admovebant. De quo sacrorum, immo sacrilegiorum genere quid potissime discutiendum sit non invenio. Si enim hujusmodi ritus aliqui daemones praecipere ausi sunt, ut mortibus hominum occisione hominum satisfieret, intelligendum fuit, se operarios atque adjutores pestilentiae conduci: ut ipsi, quos illa non corripuisset, occiderent: sanas enim atque incorruptas offerri hostias mos est, ita illi non sedarent morbos sed praevenirent. Itaque Carthaginienses adversis diis propter istiusmodi sacra, sicut Pompeius Trogus et Justinus fatentur, sicut autem apud nos constat, propter praesumptionem impietatemque ipsorum 226 irato Deo, cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello, iterum infelicius victi sunt: propter quod ducem suum Mazeum et paucos qui superfuerant milites, exsulare jusserunt. Exsules veniam per legatos petentes repulsi, patriam bello et obsidione cinxerunt. Ibi tunc Mazeus, dux exsulum, Carthalonem, filium suum, sacerdotem Herculis, quod sibi velut insultans purpuratus occurreret, in crucem sub oculis patriae, ita ut erat, cum purpuris infulisque suspendit. Post paucos dies urbem ipsam cepit, qui cum, interfectis plurimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est. Haec temporibus Cyri regis Persarum gesta sunt. Post haec vero Imilco, rex Carthaginiensium, cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. Nec mora, morbis, populo catervatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus, jam nec sepeliebatur: cujus mali nuntius cum attonitam repentino luctu Carthaginem replevisset, non secus ac si capta esset, turbata civitas fuit. Omnia ululatibus personabant clausae ubique januae, cuncta privata publicaque officia damnata, universi ad portum decurrunt, egredientesque de navibus 227 paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. Postquam de clade suorum, tacentibus illis vel gementibus, miseri intelligunt, tunc toto littore plangentium voces, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur. Inter haec procedit et ipse de navi sua imperator, sordida servilique tunica discinctus: ad cujus conspectum plangentium junguntur agmina. Ipse quoque manus ad coelum tendens, nunc suam, nunc publicam infelicitatem accusat et deflet: ad postremum vociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos qui lacrymantes prosequebantur, ultimo demisit alloquio: ac deinde obseratis januis, exclusisque etiam filiis, gladio dolorem vitamque finivit. Haec Darii temporibus gesta sunt. Post haec Anno, vir quidam Carthaginiensis, privatis opibus reipublicae vires superans, invadendae dominationis hausit cupiditatem. Cui rei consilium utile ratus est, ut simulatis unicae filiae nuptiis, omnes senatores quorum dignitatem obstaturam inceptis suis arbitrabatur, inter pocula veneno necaret. Quae res per ministros prodita, sine ultione vitata est, ne in viro tam potenti plus negotii faceret res cognita, quam cogitata. Hoc consilio elusus Anno, alio machinamento facinus aggredi parat. Servitia concitat, quibus repente incautam urbem opprimeret. Sed cum ante statutam 228 caedibus diem proditum se praeventumque intellexisset, castellum quoddam cum viginti millibus servorum armatus occupat. Ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, captus est; ac primo virgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est. Corpus verberibus lacerum cruci suffixum, filii cognatique omnes supplicio traditi: ne quis eum ejusdem familiae umquam aut imitari, aut ulcisci meditaretur. Haec temporibus Philippi gesta sunt. Post haec Carthaginienses cum Tyrum urbem auctorem originis suae, ab Alexandro Magno captam eversamque didicissent, timentes transitum ejus in Africam futurum, Amilcarem quemdam, cognomento Rhodanum, virum facundia solertiaque praecipuum, ad perscrutandos Alexandri actus direxerunt: qui per Parmenionem quasi transfuga exceptus, dehinc in militiam regis admissus, omnia civibus suis per tabellas scriptas, et post cera superlitas, enuntiabat. Hunc mortuo Alexandro Carthaginem reversum, quasi urbem regi venditasset, non ingrato tantum animo verumetiam crudeli invidia, necaverunt. Deinde cum assidua, nec umquam satis prospera adversus Siculos bella gererent, et Syracusas urbem Siciliae tunc florentissimam obsidione cinxissent, per Agathoclem Siciliae regem miro circumventi ingenio, usque ad extrema desperationis adducti sunt. Namque Agathocles, cum apud Syracusas a Carthaginiensibus obsideretur, ac se neque bello parem instructu copiarum, neque 229 obsidionis patientem stipendiorum sufficientia videret, bene proviso, ac melius dissimulato consilio, in Africam cum exercitu transit, ibi suis, quid moliatur, aperit: deinde quid facto opus sit, docet. Illico unanimiter naves primum, in quibus venere, incendunt, ne qua spes refugiendi foret. Dehinc cum omnia in quae direxisset, prosterneret, villas castellaque incenderet, Annonem quemdam cum triginta millibus Poenorum obvium habuit; quem cum duobus millibus suorum interfecit. Ipse autem duos tantum in eo bello perdidit. Qua pugna et Afrorum animis incredibiliter fractis, et suorum in immensum auctis, urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa millia trucidat. Castra deinde ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum vastationemque agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur. Adjicitur praesentibus malis tristior fama. Nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur: quem revera incautum ac pene otiosum Antander, Agathoclis frater, oppresserat. Hoc per totam Africam rumore disperso non tributariae tantum urbes ab his, verumetiam socii reges deficiebant: inter quos rex quoque Cyrenarum, Ophellas, pactus est cum Agathocle 230 communionem belli, dum regnum Africae ardenter affectat. Sed postquam in unum exercitus et castra junxerunt, per Agathoclem blandimentis et insidiis circumventus, occisus est. Carthaginienses, contractis undique copiis, in bellum exarsere. Quibus Agathocles, habens secum Ophellae copias, congreditur, eosque magno utriusque exercitus sanguine et gravi praelio superat. Hoc certaminis discrimine tanta desperatio illata Poenis est, ut nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Bomilcar, dux Poenorum, cum exercitu fuerit. Ob quam noxam in medio foro jussu Carthaginiensium patibulo suffixus, crudele spectaculum suis praebuit. Deinde cum post mortem Agathoclis Carthaginienses Siciliam instructa classe vastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia accersito, terrestri navalique certamine saepe superati, novissime ad Romana bella conversi sunt. Proh dolor! legunt ne ista de veteribus, qui de recentibus conqueruntur? Immo legunt, et ea non aequitate, sed aemulatione conjiciunt. Maximo enim illo et ineffabili, quem nec ipsi discernunt, stimulo compunguntur, non propter tempora mala, sed propter tempora Christiana: et derivatio est invidi ulceris, ut quidquid sub exsecrabili agitur, atrocius esse videatur: sicut etiam inter nos saepe inimicorum oculis videri solet, eos quos exsecrantur, 231 nihil non pravum, nihil non turpe, nihil non subsicivum, nihil non in vulnus suum, dicto factove agere, et hoc tamen pene simpliciter. In tantum enim captum cor obliquat invidia, ut rectum natura non videat, de quorum numero sunt isti: sed multo miseriores, quia inimici Dei, ac perinde inimici veritatis, de quibus flentes haec dicimus, et quos misericorditer, si patiantur, arguimus, ut sanemus, qui vitioso oculo haec vident, atque ideo duplicia illis videntur quae vident: et confusi caligine nequitiae, in id cadunt, ut minus videndo plus videant, cum tamen id quod est, ita ut est, videre non possint: qui graviora arbitrantur flagella patris quam hostis incendia: qui acerbiorem vocant blandientem, admonentem, et redimentem Deum, quam persequentem, dominantem, trucidantemque diabolum. Quamquam si de patre intelligerent, de castigatione gauderent: et si praevideretur fructus eruditionis, esset disciplina tolerabilis: ac propter spem, quae nunc gentibus data est, antea vero non fuerat, leviora ducerent, etsi graviora paterentur: quamquam contemptus 232 miseriarum possunt etiam a suis discere, apud quos summa mala pro summis bonis aestimata sunt, tantum ut gloriam famae celebrem atque illustrem consequerentur: per quos colligi datur quanta nobis, quibus aeternitas beata promittitur, sint toleranda pro vita, cum illi tanta potuerint tolerare pro fama.

CAPUT VII. Romanorum adversus Syracusanos et Poenos res gestae, bellorumque variorum successus. Servorum sociorumque navalium conjuratio. Anno ab Urbe condita CCCCLXXXIII, Appio Claudio, Q. Fabio consulibus, Mamertinis, quorum Messana nobilis Siciliae civitas erat, auxilia contra Hieronem Syracusanum regem, et Poenorum copias Hieroni junctas, et Ap. Claudium consulem cum exercitu misere Romani, qui tam celeriter Syracusanos Poenosque superavit, ut ipse quoque rex, rerum magnitudine perterritus, ante se victum quam congressum fuisse prodiderit: qui exin, fractis viribus amissaque fiducia, 233 cum pacem supplex rogaret, ducentis argenti talentis jussu consulum mulctatus, accepit. Consules Agrigentum, Siciliae civitatem, ibique praesidia Poenorum, operibus valloque cinxerunt. Cumque inclusus ea obsidione senior Annibal, imperator Poenorum, ad summam egestatem redactus esset, Anno, imperator novus Carthaginiensium, cum equitibus mille quingentis, et triginta millibus peditum, triginta etiam elephantis, ex improviso intercessit, expugnationemque civitatis paulisper distulit: sed continuo civitas capta est. Poeni maximo bello victi et profligati, undecim elephanti in potestatem redacti, Agrigentini sub corona omnes venditi sunt. Annibal senior, facta cum paucis eruptione, diffugit. Cn. Cornelio Asina C. Duilio consulibus, cum Annibal senior oram Italiae maritimam instructa septuaginta navium classe vastaret, Romani et ipsi classem fabricari atque instrui praeceperunt: quod Duilius consul celeriter implevit. Nam intra sexagesimum diem, quam arbores caesae erant, centum triginta navium classis deducta in anchoris stetit. Cornelius Asina, consul alter, cum sedecim navibus Liparam insulam petiit, ubi ab Annibale, quasi ad colloquium pacis evocatus, Punica fraude captus 234 atque in vinculis necatus est. Quod ubi Duilius, alter consul, audivit, cum triginta navibus adversus Annibalem profectus est. Commisso navali praelio, Annibal, amissa navi, qua vehebatur, scapha subductus aufugit, triginta et una naves ejus captae, tredecim mersae, tria millia hominum occisa, septem millia capta referuntur. Postea Carthaginienses, C. Aquillio Flore, L. Cornelio Scipione consulibus, Annonem in locum Annibalis subrogatum, pro Sardis et Corsis defensandis, navali praelio praefecerunt; qui a Scipione consule victus, amisso exercitu, ipse confertissimis hostibus se immiscuit, ibique interfectus est. Eodem anno tria millia servorum, et quatuor millia navalium sociorum in urbis Romae excidium conjurarunt: et nisi maturata proditio consilium praevenisset destituta praesidio civitas servili manu periisset. 235

CAPUT VIII. Romani, Camerinam urbem petentes, in insidias incurrunt. Annibal senior a suis lapidatur. Regulus Liparam Melitamque vastat. Clupea se Romanis dedit. Regulus, ingentis magnitudinis serpente confecto, de Carthaginiensibus victoriam refert. Anno ab hoc proximo, Calatinus consul, Camerinam Siciliae urbem petens, temere in angustias deduxit exercitum, quas Poenorum copiae jam dudum praestruxerant. Cui cum omnino nulla vel obsistendi vel evadendi facultas esset, Calpurnii Flammae virtute et opera liberatus est: qui lecta trecentorum virorum manu, insessum ab hostibus tumulum occupavit, et in se Poenos omnes pugnando convertit, donec Romanus exercitus obsessas angustias, hoste non urgente, transiret. Caesi sunt in eo bello omnes trecenti, solus Calpurnius, quamvis multis confossus vulneribus, et cadaveribus obtectus, evasit. Annibal senior, a Carthaginiensibus iterum classi praepositus, infeliciter cum Romanis navali praelio congressus et victus, ab exercitu suo, seditione orta, lapidibus coopertus interiit. Atilius consul 236 Liparam Melitamque, insulas Siciliae nobiles, pervagatus evertit. Consules in Africam jussi transferre bellum, cum trecentis triginta navibus Siciliam petierunt, quibus Amilcar Poenorum imperator et Anno classi praefectus occurrit. Conserto navali praelio Carthaginienses, in fugam versi, sexaginta et quatuor naves perdiderunt. Victores consules in Africam transvecti sunt, primamque omnium Clupeam urbem in deditionem receperunt. Inde Carthaginem petentes, trecenta aut eo amplius castella populati sunt, infesta Carthagini signa circumtulerunt. Manlius consul ab Africa cum victrici classe decedens, viginti septem millia captivorum cum ingentibus spoliis Romam revexit. Regulus, bellum Carthaginiense sortitus, iter cum exercitu faciens, haud procul a flumine Bagrada castra constituit, ubi cum plurimos militum, aquandi necessitate ad flumen descendentes, serpens mirae magnitudinis devoraret, Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu profectus est: sed nihil in tergo ejus proficientibus jaculis, atque omni telorum ictu irrito, quae per horrendam squamarum cratem quasi per obliquam scutorum testudinem labebantur, mirumque in modum, ne corpus laederent, ipso corpore pellebantur, cum insuper magnam multitudinem morsu comminui, impetu proteri, halitu etiam pestifero exanimari videret, balistas deferri imperavit, per quas murale saxum spinae ejus incussum, compagem totius corporis solvit. Talis siquidem est natura serpentis, ut cum pedibus carere videatur, 237 costis tamen et squamis, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habet, ita instruatur, ut squamis quasi unguibus, costis quasi cruribus innitatur. Non enim ut vermis, cui spinae rigor non est, et in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas, motum explicat, sed alternis intenta conatibus latera sinuosa circumfert, ut per exteriorem spinae curvaturam, rigentem costarum aciem tendat, costis autem natura ad summum rectis squamarum ungulas figat: quod vicissim et celeriter agendo, non solum plana perlabitur, sed etiam convexa conscendit, tot vestigiis instructa quot costis. Hujus itaque rei causa est, ut si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo collidatur, debilis reddita cursum habere non possit, quia ubicumque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur; unde etiam hic serpens, qui tamdiu tot jaculis invulnerabilis obstitit, ad unius saxi ictum debilis cessit, ac mox circumventus telis facile oppressus est. Corium autem ejus Romam devectum (quod fuisse centum viginti pedum spatio ferunt) aliquamdiu cunctis miraculo fuit. Regulus adversus tres imperatores, id est, Asdrubales duos et accitum ex Sicilia Amilcarem, atrocissimum bellum gessit, in quo caesa sunt Carthaginiensium septemdecim millia, capta autem quinque millia, elephanti decem et octo abducti, oppida octoginta duo in deditionem cessere Romanis. 238

CAPUT IX. Carthaginienses, negata sibi pace, auxilia undique contraxisse, ac Xanthippo Lacedaemonio duce Romanos stravisse, Regulum cepisse, eamque injuriam Aemilium et Fulvium ultos fuisse. Carthaginienses, fracti bellis et cladibus exinaniti, pacem a Regulo poposcerunt: sed cum intolerabiles et duras conditiones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros vivere, pretio non solum Hispanorum vel Gallorum auxilia, quae jam dudum plurima habebant, sed etiam Graecorum comparanda duxerunt. Itaque Xanthippum, Lacedaemoniorum regem, cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xanthippus, inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu, pugnam cum Romanis conseruit. Ingens ibi ruina Romanarum virium fuit: nam triginta millia Romanorum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis viris captus est, et, in catenas conjectus, decimo demum anno Punici belli nobilem triumphum Carthaginiensibus praebuit. Xanthippus, tam audacis facti conscius, rerum 239 instabilium mutationem timens, illico ex Africa migravit in Graeciam. Igitur Aemilius Paulus et Fulvius Nobilior consules, audita captivitate Reguli et clade exercitus Romani, transire in Africam cum classe trecentarum navium jussi, Clupeam petunt. Eo confestim Carthaginienses cum pari classe venerunt, nec differri potuit navale certamen. Centum et quatuor naves Carthaginiensium demersae, triginta cum pugnatoribus captae, praeterea triginta quinque millia militum ex ipsis caesa sunt Romanorum autem novem navibus depressis, mille centum periere milites. Consules apud Clupeam castra posuerunt. Duo Annones, imperatores Poenorum, eo rursum cum magno exercitu convenerunt, praelioque commisso, novem millia militum perdiderunt. Sed et tunc apud Romanos numquam diuturna felicitas erat, et qualescumque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur. Cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio eversa est: nam de trecentis navibus ducentae et viginti perierunt, octoginta vix abjectis oneribus liberatae sunt. Amilcar, dux Poenorum, cum exercitu in Numidiam Mauritaniamque missus, postquam hostiliter cruenteque in universos egit, quod Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis, et viginti millibus boum reliquos condemnavit. Principes autem omnium populorum patibulo 240 suffixit. Tertio anno, sicut semper indomitus furor cito periculorum obliviscitur, Servilius Caepio et Sempronius Blaesus consules, cum ducentis sexaginta navibus in Africam transgressi, universam oram maritimam, quae circa Syrtes jacet, depopulati sunt: atque in superiora progressi, captis eversisque civitatibus plurimis, ingentem praedam ad classem devexerunt. Inde, cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promontorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, illisi scopulis, centum quinquaginta naves onerarias, nobilemque praedam crudeliter acquisitam, infeliciter perdiderunt. Vicit aliquando apud Romanos improbissimam cupiditatem enormitas miseriarum: nam Patres, quibus jam nauticae rei pertaesum esset, decrevere ne amplius quam sexaginta navium classis ad subsidium haberetur Italiae, quod quidem decretum continuo, adacti indomita cupiditate, ruperunt. Praeterea Cotta consul in Siciliam transgressus, plurimis praeliis adversum Poenos et Siculos terra marique pugnavit, et per totam Siciliam partim hostium, partim etiam sociorum, inhumatas strages reliquit. L. Caecilio Metello, C. Furio Pacilo consulibus, Asdrubal, novus Carthaginiensium imperator, cum elephantis centum triginta et equitum peditumque amplius triginta millibus, Lilybaeum venit ex Africa, et continuo cum Metello consule apud Panormum pugnam conseruit. Sed Metellus, vim magnam belluarum timens, prius eas, magno usus consilio, vel in fugam, vel in mortem egit, et sic facile quamvis magnam vim hostium superavit. Viginti millia Carthaginiensium in eo praelio caesa sunt, elephanti quoque viginti sex interfecti 241 centum et quatuor capti, et per Italiam ducti, maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Asdrubal cum paucis Lilybaeum profugit, atque absens a Poenis capitis damnatus est.

CAPUT X. Quod Poeni pace sibi negata Regulum crudeliter interemerint. Romanos parum feliciter in Siciliam semel atque iterum pugnantes, tandem vicisse. Post haec, fessi tot malis Carthaginienses, petendam esse a Romanis pacem decreverunt. Ad quam rem Atilium Regulum antea ducem Romanum, quem jam per quinque annos captivum detinebant, inter caeteros legatos praecipue mittendum putaverunt: quem, non impetrata pace, ab Italia reversum, resectis palpebris, illigatum in machina, vigilando necaverunt. Alter deinde Atilius Regulus, et Manlius Vulso ambo iterum consules, cum classe ducentarum navium et quatuor legionibus Lilybaeum profecti sunt: quod oppidum in promontorio situm, 242 Romani obsidere conati, superveniente Annibale, qui Amilcaris filius fuit, victi, majore exercitus sui parte perdita, ipsi aegre evaserunt. Post hos Claudius consul cum classe centum et viginti navium ad Drepani portum contra hostem profectus, ibique mox exceptus classe Poenorum, superatus est. Et ipse quidem cum triginta navibus Lilybaeum in castra confugit: reliquae omnes, hoc est nonaginta, aut captae, aut demersae fuerunt: octo millia militum caesa, viginti millia capta referuntur. Caius quoque Junius, collega Claudii, universam classem naufragio amisit: Anno etiam consequenti, classis Punica in Italiam transiit, ejusque plurimas partes longe lateque vastavit. Interea Lutatius cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus, dum apud Drepanum civitatem pugnam inter primores ciet, transfixo femore aegerrime, cum jam obrueretur, ereptus est. Porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam, duce Annone, concurrunt. Nec Lutatius segnior, immo consilia Poenorum celeritate mira praevenit. 243 Postquam proxime sibi utrorumque classes apud Aegates insulam, per totam noctem intertextis propemodum ancoris constiterunt, orta luce, prior Lutatius signum bello dedit. Crudescente pugna, victus Anno navem avertit, et dux fugae primus fuit. Aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petit, alii confugere Lilybaeum, sexaginta et tres Punicae naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo millia hominum capta, caesa quatuordecim millia fuere. Romanorum autem duodecim naves demersae sunt. Lutatius deinde ad Erycinam civitatem, quam Poeni tenebant, venit; ibique duo millia Carthaginiensium, conserta pugna, interfecit.

CAPUT XI. Carthaginienses conditionibus pretioque pacem impetrasse: calamitosam Tiberis inundationem, ignisque cujusdam vastationem Romae fuisse, De bello in Faliscos. Tunc Carthaginienses praecipiti festinatione ad Lutatium consulem, ac deinde Romam mittunt, orant pacem: quam conditionibus ante propositis illico consequuntur. Conditiones autem erant, ut Sicilia Sardiniaque decederent, proque impensis bellicis puri 244 argenti tria millia talentorum Euboicorum, aequis pensionibus, per annos viginti penderent. Hujus pacis conditio est habita post annum tertium et vigesimum, ex quo bellum Punicum primum fuerat inchoatum. Quis, rogo, duarum civitatum unum bellum per annos viginti tres gestum fando explicet? quot reges Carthaginiensium, quot consules Romanorum, quot agmina exercituum, quantum numerum navium contraxerit, profligarit, oppresserit? et tum demum, si illa ad plenum perpensa videantur, de praesentibus judicetur. Anno ab Urbe condita DVII repentina subversio ipsius Romae praevenit triumphum Romanorum: neque enim temere dixerim, quando non vel modicam laetitiam Romae superveniens repente quam gravissimus luctus oppresserit. Si quem Q. Lutatio, A. Manlio consulibus, diversae ignium aquarumque clades pene absumpsere Urbem. Nam Tiberis insolitis auctus imbribus, et ultra opinionem vel diuturnitate vel magnitudine redundans, omnia Romae aedificia in plano posita delevit. Diversae qualitates locorum, ad unam convenere perniciem: quoniam et quae segnior redundatio tenuit, madefacta dissolvit, et quae cursus torrentis invenit, impulsa dejecit. Aquarum gravissimam cladem gravior ignis secuta vastatio est: qui ignis, incertum unde surrexerit, plurimas civitatis partes pervagatus, cum hominum domorumque miserabilem stragem fecit, tum etiam tantum opum uno consumpsit incendio, quantum plurimae et peregrinae victoriae conferre vix possent. Dehinc cum omnia in circuitu fori popularetur, 245 aedem Vestae corripuit. Et ne sibi quidem diis subvenientibus, ignem illum, qui aeternus putabatur, temporarius ignis oppressi: unde etiam Metellus, dum arsuros deos eripit, vix brachio semiustulatus aufugit. Ti. Sempronio Graccho, P. Valerio Faltone consulibus, cum Faliscis bellavere Romani, eoque praelio quindecim millia Faliscorum interfecta sunt.

CAPUT XII. Gallos Cisalpinos, Romanis novos infestosque hostes, caesos: Sardiniam rebellantem subactam, Poenos aegre pacem impetrasse, Jani portas uno anno fuisse clausas. Eodem anno Galli Cisalpini novi exstitere hostes, adversum quos varia sorte bellatum est: nam in primo conflictu Valerii consulis tria millia quingenti cecidere Romani, secundo quatuordecim millia Gallorum caesa, duo millia capta sunt, sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est. T. Manlio Torquato, C. Atilio Bulbo consulibus, Sardinia insula rebellavit, auctoribus Poenis, unde mox Sardi subacti et oppressi sunt. Carthaginiensibus autem violatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est. Contra Carthaginienses pacem suppliciter poposcerunt: et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam decem principibus bis aeque supplicantibus, nec impetrarent, novissime Annonis, minimi hominis inter legatos, 246 oratione meruerunt. Hoc anno porta Jani Gemini clausa est, quia nusquam eodem anno bellum erat, quod sub Numa solum Pompilio rege provenerat. Hinc demum nobis tacendum est, et tempora quibus conferri nostra nullo modo possunt, silentio transmitti expedit; ne obtrectatores dierum vitae suae ad insultandum potius sibi hoc strepitu suscitemus. Ecce portae Jani clausae fuerunt, foris bellum Romanorum non fuit, omnem sobolem suam in gremio suo conquiescentem Roma continens non suspiravit. Et hoc quando? post primum bellum Punicum: post quantum temporis? post annos quadringintos et quadraginta: quamdiu? anno uno: et quid altero subsecutum est? ut de caeteris taceam, bellum Gallicum, et Annibal cum bello Punico secundo. Hei mihi cognovisse haec et denudasse quam etiam me pudet! Pax ista unius anni, vel magis umbra pacis, lenimentum miseriarum, an incentivum malorum fuit? stillicidium illud olei, in medium magnae flammae cadens exstinxit fomitem tanti ignis, an aluit? Parum aquae frigidae ardentissimis haustum in febribus, sanavit aegrotum, an potius incendit? per annos prope septingentos, id est, ab Hostilio Tullo usque ad Caesarem Augustum, una tantummodo aestate, Romana sanguinem 247 viscera non sudarunt: et inter plurimas magnorum saeculorum aetates misera civitas, vere misera mater, vix uno tempore a timore luctuum, ut non dicam ab ipsis luctibus, conquievit. Hoc si quisquam hominum tam parum in vita sua quietis habuisset, numquid vel vixisse diceretur? Aut si quisquam per totum annum doloribus et cruciatibus angatur, medio autem anni ipsius spatio unum tantum diem tranquillum, et sine conflictationibus transigat, numquid ex eo levamentum malorum accipiet, ac non totum annum miseriis deputabit? Sed illi, inquit, hunc annum pro glorioso signo infatigabilis virtutis collocaverunt: atque utinam pro oblivione calamitatis continuae praeteriissent. Nam sicut in corpore hominis ita demum lepra dignoscitur, si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat; at si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamvis adulterini faciat, perit illa discretio: ita si labor continuus aequali tolerantia, sine respirandi appetitu perfluxisset, intentio voluntatis et electio consuetudinis diceretur. Cum autem in hoc pauxillulum otii tantopere vel majorum gaudia, vel minorum studia reclinantur, profecto discernitur, et quam jucunditatem habuerit haec brevitas, et quam amaritudinem illa prolixitas: hoc est, et quies illa quam grata fuisset, si diuturna mansisset, et haec incessabilis miseria quam etiam vitanda fuerit, si vitari quacumque arte potuisset. 248

CAPUT XIII. De interitu Amilcaris, et bello Romanorum in Illyrios, ejusque causa. De bello in Gallos Cisalpinos: item in Insubres Gallos. De prodigiis variis. De nova Gallorum clade, belloque in Istros. Anno ab Urbe condita DXVII Amilcar, dux Carthaginiensium, ab Hispanis in bello, cum aliud bellum adversus Romanos clam pararet, occisus est. Sequenti anno legati Romanorum ab Illyriis interfecti sunt. Post cum ipsis Illyriis atrocissimum bellum gestum est: in quo multis oppidis populisque deletis, reliqui se Fulvio Posthumioque consulibus dediderunt. Tertio deinceps anno miseram civitatem sacrilegis sacrificiis male potentes funestavere pontifices, namque decemviri consuetudinem priscae superstitionis aggressi, Gallum virum et Gallam feminam cum muliere simul Graeca in foro boario vivos defoderunt. 249 Sed obligamentum hoc magicum in contrarium continuo versum est. Namque diras illas quas fecerant externorum mortes, foedissimis suorum caedibus expiaverunt, sequidem, L. Aemilio Papo, C. Atilio Regulo consulibus, magna formidine consternatus est senatus defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriore Gallia ingens adventare exercitus nuntiaretur, maxime Gaesatorum, quod nomen non gentis, sed mercenariorum Gallorum est. Itaque permoti consules, totius Italiae ad praesidium imperii contraxere vires. Quo facto, in utriusque consulis exercitu octingenta millia armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit. Ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum trecenta quadraginta octo millia ducenti, equitum vero viginti sex millia sexcenti: caetera multitudo sociorum fuit. Commisso praelio apud Aretium, Atilius consul occisus est: octingenta millia Romanorum, nec saltem tanta, quanta 250 eos terrere debuit, caesa sui parte, fugerunt: nam tria millia eorum tunc interfecta historici tradunt, quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis, tanta agmina diffugisse, quia se in aliis victoriis non viribus animorum praevaluisse, sed bellorum proventibus, prodiderunt. Quis enim, rogo, in exercitu Romanorum crederet numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse? Post haec secundum cum Gallis praelium gestum est, in quo plane quadraginta millia Gallorum trucidata sunt. Sequenti anno Manlius Torquatus et Fulvius Flaccus consules, primi trans Padum Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum Insubribus Gallis, quorum interfecta sunt viginti tria millia, quinque millia capta sunt. Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira miseram Urbem terruere prodigia. Miseram utique, quae hinc fremitu hostium, inde nequitia daemonum terrebatur, namque in Piceno flumen sanguine effluxit, et apud Tuscos coelum ardere visum est, et Arimini nocte multa lucem claram effulsisse, ac tres lunas distantibus coeli regionibus exortas apparuisse. Tunc quoque magno terraemotu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus vulgo tectis, ingens quoque ille colossus 251 rueret. Eodem anno Flaminius cos., contemptis auspiciis quibus pugnare prohibebatur, adversum Gallos conflixit, et vicit. In quo bello novem millia Gallorum caesa, decem et septem millia capta sunt. Post hoc Claudius consul Gaesatorum triginta millia delevit, ubi etiam ipse Virdomarum regem, in primam aciem progressus, occidit: et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat oppida, Mediolanum quoque, urbem florentissimam, cepit. Deinde Istri, novi hostes, excitati sunt, quos Cornelius Minutiusque consules, multo quidem Romanorum sanguine, subegerunt. Emergit hic paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de parricidiis appetitus. Nam Fabius Censorius Fabium Buteonem, filium suum, furti insimulatum interfecit, dignum scilicet facinus, quod pater vel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem nisi mulcta pecuniae aut ad summum exsilii, circa quemlibet hominum censuerunt. 252

CAPUT XIV. De bello Punico secundo. Annibal ingentes strages in Romanos edidit, per Gallos viam aperiens. Anno ab Urbe condita DXXXIV, Annibal, Poenorum imperator, Saguntum, florentissimam Hispaniae civitatem, amicam populi Romani, primum bello impetitam, deinde obsidione cinctam, et fame excruciatam, omniaque fortiter contemplatione fidei, quam Romanis devoverat, digna indignaque tolerantem, octavo demum mense delevit. Legatos Romanorum ad se missos, injuriosissime etiam a conspectu suo abstinuit. Exinde odio Romani nominis, quod patri Amilcari, cum esset novem annos natus, fidelissime, alias infidelissimus, ante aras juraverat, P. Cornelio Scipione, et Ti. Sempronio Longo consulibus, Pyrenaeos montes transgressus, inter ferocissimas Gallorum gentes ferro viam aperuit, et nono demum die a Pyrenaeo ad Alpes pervenit, ubi, dum montanos Gallos, repellere ab ascensu obnitentes, bello superat, atque invias rupes igni ferroque rescindit, quatriduum commoratus, quinto demum die cum maximo labore ad plana pervenit. Fuisse tunc exercitum ejus centum millium peditum et viginti 253 millium equitum definiunt. Scipio consul Annibali primus occurrit, commissoque praelio apud Ticinum, ipse graviter vulneratus per Scipionem filium, admodum praetextatum, qui post Africanus cognominatus est, ab ipsa morte liberatus evasit. Caesus est ibi pene omnis Romanus exercitus. Pugnatum deinde eodem consule ad flumen Trebiam, iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul, cognito collegae casu, a Sicilia cum exercitu rediit, qui similiter apud eumdem fluvium congressus, amisso exercitu, pene solus evasit. In eo tamen bello etiam Annibal sauciatus est: qui postea cum in Etruriam primo vere transiret, in summo Apennino tempestate correptus, biduo continuo immobiliter cum exercitu nivibus conclusus et onustus, obriguit: ubi magnus hominum numerus, jumenta complurima, elephanti pene omnes frigoris acerbitate perierunt. At vero alter tunc Scipio, frater consulis Scipionis, in Hispania plurima bella gessit, Magonem quoque, Poenorum ducem, bello vicit et cepit. 254

CAPUT XV. Multa miraque tum prodigia passim apparuisse, quod Annibal astu ad internecionem pene Flaminii consulis exercitum ceciderit. Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. Nam et solis orbis minui visus est, et apud Arpos parmae in coelo visae, sol quoque pugnasse cum luna, apud Carpenas interdiu duas lunas ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, Faliscis coelum scindi velut magno hiatu visum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse. Igitur Annibal, sciens Flaminium consulem solum in castris esse, quo celerius imparatum obrueret, primo vere progressus, arripuit propiorem, sed palustrem viam: et tum forte Sarnus late redundans, pendulos et dissolutos campos reliquerat: de quibus dictum est: . . . . . Et quae rigat aequora Sarnus. In quos cum exercitu progressus Annibal, nebulis maxime, quae de palude exhalabantur prospectum auferentibus, magnam partem sociorum jumentorumque perdidit. Ipse autem uni elephanto, qui solus superfuerat, supersedens, vix difficultatem itineris evasit: sed oculum, quo 255 jam dudum aeger erat, violentia frigoris, vigiliarum ac laboris, amisit. Ubi vero proximus castris Flaminii consulis fuit, vastatione circumjacentium locorum Flaminium in bellum excitavit. Haec pugna ad Trasimenum lacum facta est: ubi exercitus Romanus, infelicissime arte circumventus Annibalis, funditus trucidatus est: ipse quoque consul occisus, viginti quinque millia Romanorum in eo praelio caesa, sex millia capta referuntur. De exercitu vero Annibalis duo millia ceciderunt. Famosum hoc ad Trasimenum lacum certamen fuit tanta clade Romana, maxime cum ita intentus pugnantium ardor exstiterit, ut gravissimum terraemotum, qui tunc forte tam vehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes, et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint. Factam ad Trasimenum ruinam, sequitur pugna Cannensis, quamvis Fabii Maximi dictatoris tempus medium fuerit, qui impetum Annibalis cunctando tardavit. 256

CAPUT XVI. De miseranda Romanorum clade ad Cannas: de consilio relinquendi Italiam, quomodo Romani respirarint, exercitumque repararint. Item de variis praeliis. Anno ab Urbe condita DXL, L. Aemilius Paulus et C. Terentius Varro consules, contra Annibalem missi, impatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas, Apuliae vicum, pene omnes Romanae spei vires perdiderunt. Nam in ea pugna quadraginta quatuor millia Romanorum interfecta sunt, quamquam et de exercitu Annibalis magna pars caesa est: nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis adducti sunt. Periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii viri viginti interfecti sunt, senatores vel capti vel occisi sunt triginta, nobiles viri trecenti, pedestrium militum quadraginta millia, equitum tria millia quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusiam fugit. Nec dubium est, ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Annibal mox post victoriam ad pervadendam Urbem contendisset. Annibal in testimonium victoriae suae, tres modios annulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat. Usque adeo autem ultima desperatio Reipublicae apud residuos Romanos fuit ut senatores de relinquenda Italia, sedibusque quaerendis consilium 257 ineundum putarint. Quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui postea Africanus, districto gladio deterruisset, ac potius pro patriae defensione in sua verba jurare coegisset. Romani ad spem vitae, quasi ab inferis respirare ausi, dictatorem Decimum Junium creant: qui, delectu habito ab annis decem et septem, immaturae inordinataeque militiae quatuor legiones undecunque contraxit. Tunc etiam servos spectati roboris ac voluntatis, vel oblatos, vel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis, sacramento militiae adegit. Arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. Ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit. Junius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus, edicto, velut asylo patefacto, homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent, impunitate promissa, militiae mancipavit, quorum numerus ad sex millia virorum fuit. Campania vero, vel potius omnis Italia, ad Annibalem, desperata penitus Romani status reparatione, defecit. Post hoc Lucius Postumius praetor adversum Gallos pugnare missus, cum exercitu caesus est. Deinde Sempronio Graccho, Q. Fabio Maximo consulibus, Claudius 258 Marcellus ex praetore proconsule designatus, Annibalis exercitum praelio fudit, primusque post tantas Reipublicae ruinas spem fecit, Annibalem posse superari. Scipiones autem in Hispania Asdrubalem, Poenorum imperatorem, ad Italiam exercitum comparantem, gravissimo bello oppresserunt. Nam triginta quinque millia militum de exercitu ejus vel caede vel captione minuerunt. Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos, ab hostium societate in castra sua duxerunt. Sempronius Gracchus proconsule, ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus, occisus est. Centenius Penula, centurio, decerni sibi ultro bellum adversum Annibalem petiit: a quo cum octo millibus militum, quos in aciem eduxerat, caesus est. Post hunc Cn. Fulvius, praetor, ab Annibale victus, amisso exercitu, vix evasit. Pudet recordationis. Quid enim dicam improbitatem magis, an miseriam Romanorum? immo verius vel improbam miseriam vel miseram improbitatem. Quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem privata collatione poscebat, miles in castris nonnisi aut puer aut servus, aut sceleratus, aut debitor et ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis pene novitius videbatur: postremo cum ita imminutis 259 fractisque omnibus desperaretur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur, eo tempore, cum unum domesticum bellum, ut diximus, ferri nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta? unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Asdrubalem Annibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Asdrubalem, Carthaginiensium ducem: extra hoc quartum Annibalis, quo in Italia premebantur: et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit, nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando vicerunt. Ex quo evidenter ostenditur, non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseriis fortiores.

CAPUT XVII. Claudius Marcellus Syracusas capit. Annibal ad Anienem Romanos terret, nec obruendi copia datur. Anno ab Urbe condita DXLIII, Claudius Marcellus Syracusas, opulentissimam urbem Siciliae, secunda oppugnatione vix cepit, quam, cum jam pridem obsedisset, Archimedis Syracusani civis, admirabili ingenio praediti, machinis repulsus, expugnare non potuit. Decimo 260 anno postquam Annibal in Italiam venerat, Cn. Fulvio, P. Sulpitio consulibus, Annibal de Campania movit exercitum: et cum ingenti clade omnium per Sidicinum Suessanumque agrum via Latina profectus, ad Anienem fluvium tribus millibus ab Urbe consedit, incredibili totius Civitatis metu, cum senatu populoque diversis curis trepido, matronae quoque amentes pavore per propugnacula currerent, et convehere in muros saxa, primaeque pro muris pugnare gestirent. Ipse autem cum expeditis equitibus usque ad portam Collinam infestus accessit, deinde omnes copias in aciem direxit. Sed et consules, Fulviusque proconsule non detrectavere pugnam. At ubi expositae utrimque acies constiterunt, in conspectu Romae, praemium victoris futurae, 261 tantus se subito imber e nubibus grandine mixtus effudit, ut turbata agmina, vix armis retentis, in sua se castra colligerent. Deinde cum serenitate reddita in campum copiae atque in aciem redissent, rursum violentior fusa tempestas, majore metu mortalium audaciam coercuit, territosque exercitus refugere in tentoria coegit. Tunc conversus in religionem Annibal, dixisse fertur, potiundae sibi Romae modo voluntatem non dari, modo potestatem. Respondeant nunc mihi obtrectatores veri Dei hoc loco, Annibali a capessenda subruendaque Roma utrum Romana obstitit fortitudo, an divina miseratio, aut forsitan conservati isti dedignantur fateri, quod Annibal et victor extimuit, et cedens probavit? At si istam divinam tutelam per pluviam de coelo venisse manifestum est, ipsam autem pluviam opportunis et necessariis temporibus non nisi per Christum, qui est verus Deus, ministrari, etiam ab hujusmodi satis certo sciri, nec negari posse existimo, maxime nunc, quando ad documentum potentiae ejus cum siccitate turbante, pluviam poscere assidue contingit, et alternis vicibus nunc gentiles, nunc Christiani rogant: nec umquam etiam ipsis testibus factum est, ut optati imbres superveniant nisi in die, quo rogari Christum et Christianis rogare permittitur: procul dubio constat, urbem Romam per hunc eumdem verum Deum, qui est Christus Jesus, ordinantem secundum placitum ineffabilis judicii sui, et tunc ad futurae fidei credulitatem servatam fuisse, et nunc pro parte sui incredula castigatam. At 262 vero in Hispania ambo Scipiones a fratre Asdrubale interfecti sunt. In Campania Capua capta est a Q. Fulvio proconsule: principes Campanorum veneno mortem sibi consciverunt. Senatum omnem Capuae, etiam prohibente senatu Romano, Fulvius suppliciis necavit. Interfectis in Hispania Scipionibus, cum, omnibus incusso pavore cunctantibus, Scipio se, admodum adolescens, ultro obtulisset, et pudenda penuria esset aerarii, Claudio Marcello et Valerio Laevino auctoribus, qui tunc consules erant, aurum argentumque signatum ad quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, ita ut nihil praeter annulos singulos, bullasque sibi ac filiis, et deinde per filias uxoresque suas singulas tantum auri uncias, et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent.

CAPUT XVIII. De variis cladibus inter Romanos et Poenos utrimque acceptis, modo huc modo illuc victoria inclinante. Scipio annos natus viginti et quatuor, imperium in Hispaniam pro consulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrenaeum transgressus primo impetu Carthaginem novam cepit: ubi stipendia maxima, praesidia valida, copiae auri argentique magnae Poenorum habebantur, ibi etiam Magonem fratrem Annibalis captum, cum caeteris Romam misit. Laevinus consul ex Macedonia rediens, Agrigentum, urbem Siciliae, expugnavit: ibique Annonem, Afrorum ducem, cepit, quadraginta civitates in deditionem accepit, viginti et sex expugnavit. Annibal in Italia Cn. Fulvium proconsulem, undecim praeterea 264 tribunos, decem et septem millia militum interfecit. Marcellus consul cum Annibale triduum continuum dimicavit. Primo die pari pugna discessum est, sequenti victus consul, tertio victor octo millia hostium interfecit, ipsumque Annibalem cum reliquis fugere in castra compulit. Fabius Maximus consul Tarentum, quae a Romanis desciverat, iterum expugnavit et cepit: ibique ingentes copias Annibalis cum ipso duce ejus Carthalone delevit, triginta millia hominum captivorum vendidit, pretia in fiscum retulit. Sequenti anno in Italia Claudius Marcellus consul ab Annibale cum exercitu occisus est. Scipio in Hispania Poenorum ducem Asdrubalem vicit, et castris exuit. Praeterea octoginta civitates, aut deditione, aut bello in potestatem redegit. Afris sub corona venditis, sine pretio dimisit Hispanos. Annibal utrumque consulem Marcellum et Crispinum, insidiis circumventos, interfecit. Claudio Nerone et M. Livio Salinatore consulibus, cum Asdrubal Annibalis frater ab Hispaniis per Gallias ad Italiam veniret, jussusque a Carthaginiensibus, ut fratri cum copiis jungeretur, magna secum auxilia Hispanorum Gallorumque deduceret, cum maturato adventu descendisse jam ex Alpibus consulibus proditus fuisset, ab exercitu Romano, ignorante Annibale, praeventus, 265 cum omni exercitu suo interfectus est. Diu quidem incertus belli eventus fuit, elephantis maxime Romanam infestantibus aciem, qui a militibus Romanis occisi sunt, quos a volitando velites vocant: quod genus militiae paulo ante repertum fuerat, ut lecti agilitate juvenes, cum armis suis post terga equitum sederent: et mox cum ad hostem ventum esset, equis desilirent, et continuo pedites ipsi ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant dimicantibus, hostem perturbarent. Ab his ergo velitibus elephanti retroacti, cum regi jam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto, necabantur. Id genus occidendae, cum opus esset, belluae, idem dux Asdrubal primus invenerat. Fuit hoc praelio Poenis Metaurus flumen, ubi Asdrubal est victus, quasi Trasimenus lacus: et Sena Piceni civitas, ut vicus ille Cannensis: nam quinquaginta et octo millia de exercitu Asdrubalis ibi occisa sunt, capta sunt quinque millia quadringenti. Quatuor millia civium Romanorum inter eos reperta atque revocata sunt, quod victoribus consulibus solatio fuit. Nam 266 et ab exercitu eorum octo millia ceciderunt. Annibali caput fratris sui Asdrubalis, ante castra projectum est. Quo viso et simul clade Poenorum cognita, anno decimo tertio quam in Italiam venerat, refugit in Bruttios. Post haec anno continuo inter Annibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse visa est, quia inquietudo morborum in castris erat, et gravissima pestilentia uterque exercitus angebatur. Interea Scipio, universa Hispania a Pyrenaeo usque ad Oceanum in provinciam redacta, Romam venit: consul cum Licinio Crasso creatus in Africam transiit, Annonem Amilcaris filium, ducem Poenorum, interfecit, exercitum ejus partim caede, partim captivitate disperdidit; nam undecim millia Poenorum eo praelio occidit. Sempronius consul cum Annibale congressus et victus, Romam refugit. Scipio in Africa aggressus hyberna Poenorum, atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Utica erant, nocte concubia fecit incendi. Poeni trepidi cum casu accidisse ignem putarent, inermes ad exstinguendum concurrerunt: quare facile ab armatis oppressi sunt. In utrisque castris 267 quadraginta millia hominum igni ferroque consumpta sunt, capta quinque millia, duces ipsi miserabiliter ambusti, aegre effugerunt. Asdrubal imperator Carthaginem profugus venit. Itaque Syphax et Asdrubal mox plurimum reparavere exercitum, atque iterum cum Scipione congressi sunt, victique fugerunt. Syphacem fugientem Laelius et Massanissa ceperunt, caetera multitudo Cirtam confugit, quam Massanissa oppugnatam in deditionem recepit, Syphacem ad Scipionem catenis vinctum deduxit, quem Scipio cum ingentibus spoliis, plurimisque captivis Romam perducendum Laelio tradidit.

CAPUT XIX. Annibalem in Africam revocatum, a Scipione superatum, fugatumque fuisse: et Carthaginiensibus pacem concessisse Romanos. Annibal redire in Africam jussus, ut fessis Carthaginiensibus subveniret, flens reliquit Italiam, omnibus Italici generis militibus, qui sequi nollent, interfectis, cui ad Africanum littus propinquanti, jussus quidam e nauticis ascendere in arborem navis, atque inde speculari, quam regionem teneret, sepulcrum dirutum se prospexisse respondit. 268 Abominatus dictum Annibal, deflexo cursu ad Leptim oppidum copias exposuit. Qui continuo refecta multitudine, Carthaginem venit, deinde colloquium Scipionis petiit. Ubi cum se diu attoniti admiratione mutua duo clarissimi duces suspexissent, infecto pacis negotio praelium consertum est: quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum viribus consummatum, Romanis victoriam contulit. Octoginta ibi elephanti vel capti vel occisi sunt, Carthaginiensium interfecta sunt viginti millia quingenti, Annibal omnia et ante praelium et in praelio expertus, cum paucis, hoc est, vix quatuor equitibus, inter tumultum elapsus, Adrumetum confugit. Postea Carthaginem post sex et triginta annos, quam inde parvus cum patre exierat, venit: consultantique senatui, nullam esse residuam spem, nisi in petenda pace, persuasit. Cn. Cornelio Lentulo, P. Aelio Paeto consulibus, Carthaginiensibus pax per Scipionem voluntate senatus populique concessa est. Naves tamen plus quam quingentae in altum productae, in conspectu civitatis incensae sunt. Scipio jam tunc cognomento Africanus, triumphans Urbem ingressus est, quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginiensium 269 captivis pileatus (quod indultae sibi libertatis insigne fuit) triumphantem post currum secutus est.

CAPUT XX. De bello Macedonico, in quo cum variis ac diversis Romani, praecipue adversus Macedones et Antiochum Syriae regem, varie pugnaverunt. Anno ab Urbe condita DXLVI, bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis septemdecim: cui Macedonicum continuo successit quod Quinctius Flamininus cos. sortitus, post multa et 270 gravissima praelia, quibus Macedones victi sunt, pacem Philippo dedit. Deinde cum Lacedaemoniis pugnavit, victo Nabide duce ipsorum, nobilissimos obsides Demetrium Philippi filium et Armenem Nabidis filium, ante currum duxit. Romani captivi, qui sub Annibale per Graeciam venditi fuerant, universi recepti, capitibus rasis ob detersam servitutem, currum triumphantis secuti sunt. Eodem tempore Insubres, Boii atque Caenomani, contractis in unum viribus, Amilcare Poeno duce, qui in Italia remanserat, Cremonam Placentiamque vastantes, difficillimo bello a L. Furio praetore superati sunt. Postea Flamininus proconsule, Philippum regem et cum eo Thracas, Macedones, Illyrios, multasque praeterea gentes, quae in auxilium ei venerant, bello subegit. Victi Macedones castra amiserunt, octo millia hostium eo die caesa, quinque millia capta Polybius scribit. Valerius dicit quadraginta millia trucidata. Claudius vero triginta duo millia interfecta commemorat. Sed haec varietas scriptorum utique fallacia est. Fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum victoris laudes accumulare, virtutemque patriae extollere vel praesentibus vel posteris student: alioquin si inquisitus non fuisset numerus, nec qualiscumque fuisset expressus. Quod si gloriosum est duci et patriae, plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae, et duci beatum potest videri, suorum vel nullos vel paucissimos perdidisse. Ita lucidissime patet, quod 271 simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adjicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur, vel etiam omnino reticentur. Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore, bello oppressus, cum omni exercitu Romano interfectus est: consul Marcellus in Etruria a Boiis oppressus, magnam partem exercitus perdidit, cui postea Furius alter consul auxilio accessit: atque ita universam Boiorum gentem igni ferroque vastantes, propemodum usque ad nihilum deleverunt. L. Valerio Flacco, M. Porcio Catone consulibus, Antiochus, rex Syriae, bellum contra populum Romanum struens, in Europam transiit ex Asia. Tunc etiam Annibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos serebantur, exhiberi Romam a senatu jussus, clam ex Africa profectus, ad Antiochum migravit: quem cum apud Ephesum invenisset cunctantem, mox in bellum impulit. Tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebis lata fuerat, ne qua mulier plus quam semiunciam auri haberet, neve versicolori vestimento, nec vehiculo per Urbem uteretur, post viginti annos abrogata est. P. Scipione Africano iterum, Ti. Sempronio Longo consulibus, apud Mediolanum decem millia Gallorum caesa: sequenti autem praelio undecim millia Gallorum, Romanorum vero quinque millia, occisa sunt. Publius 272 Digitius praetor in Hispania citeriore, pene omnem amisit exercitum. M. Fulvius praetor Celtiberos cum proximis gentibus vicit, regemque eorum cepit. Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus, et insidiis hostium circumventus, vix Numidarum equitum industria liberatus est. Scipio Africanus, inter caeteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Annibale colloquium familiare habuit. Sed infecto pacis negotio, ab Antiocho discessit. In utraque Hispania per Flamininum, Fulviumque praetores, bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt. P. Cornelio Scipione, M. Acilio Glabrione consulibus, Antiochus quamvis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli eventus fieret, tamen commisso bello, a consule Glabrione superatus, vix cum paucis fugit e praelio, Ephesumque pervenit. Is habuisse fertur armatorum sexaginta millia, ex quibus quadraginta millia caesa, capta plus quam quinque millia fuisse referuntur. Alter consul Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo praelio viginti millia hostium interfecit. Sequenti anno Scipio Africanus, habens in auxilio Eumenem Attali filium, adversus Annibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum navale gessit, Antiochus, victo 273 Annibale atque in fugam acto, simulque omni exercitu amisso, pacem rogavit: filiumque Africani, quem utrum explorantem, an in praelio cepisset, incertum est, ultro remisit. In Hispania ulteriore L. Aemilius proconsule a Lusitanis cum universo exercitu caesus interiit. L. Baebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumventus, cum universo exercitu occisus est: unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curaverint. Fulvius consul de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transvectus, ad Olympum montem pervenit, ad quem universi Gallograeci cum conjugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum gessit, namque de superioribus locis sagittis, grandibus saxis, caeterisque telis Romani graviter contriti, tandem usque ad congressum hostium perruperunt, quadraginta millia Gallograecorum eo praelio interfecta referuntur. Marcius consul adversus Ligures profectus, superatusque, quatuor millia militum amisit: et nisi victus, celeriter refugisset in castra, eamdem internecionis cladem, quam Baebius dudum ab eisdem hostibus acceperat, pertulisset. M. Claudio Marcello, Q. Fabio Labeone consulibus, Philippus rex, qui legatos populi 274 Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum miserat, verecundissimas preces, veniam meruit: eumdemque continuo velut Romanis amicum, suique proditorem, fratre quoque ipsius ad parricidium patris ministro, nihil de utroque miserum male suspicantem, veneno necavit. Eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi Urbe diu exsulans, apud Liternum oppidum morbo periit. Iisdem etiam diebus Annibal apud Prusiam Bithyniae regem, cum a Romanis reposceretur, veneno sese necavit. Philopoemen, dux Achivorum, a Messeniis captus, occisusque est. In Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium, usque ad nunc manet. Q. Fulvius Flaccus praetor, in citeriore Hispania maximo praelio viginti tria millia hominum fudit, quatuor millia cepit. Ti. Sempronius Gracchus in Hispania ulteriore centum quinque oppida vacuata quassataque bellis, ad deditionem coegit. Eadem aestate etiam L. Postumius in citeriore Hispania quadraginta millia hostium bello interfecit. Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida expugnavit et 275 cepit. Lepido et Mucio consulibus, Basternarum gens ferocissima, auctore Perseo Philippi filio, praedarum spe sollicitata, et transeundi Istri fluminis facultate, sine ulla pugna vel aliquo hoste deleta est. Nam tunc forte Danubius, qui et Ister, crassa glacie superstratus, pedestrem facile transitum patiebatur. Itaque cum improvide toto et maximo simul agmine inaestimabilis hominum vel equorum multitudo transiret, enormitate ponderis et concussione gradientium concrepans gelu, et glacialis crusta dissiluit, universumque agmen, quod diu sustinuerat, mediis gurgitibus victa tandem et comminuta destituit: atque eadem rursus fragmentis impedientibus superducta, submersit. Pauci ex omni populo per utramque ripam, vix concisis visceribus, evaserunt. P. Licinio Crasso et C. Cassio Longino consulibus Macedonicum bellum gestum est, merito inter maxima bella referendum. Nam in auxilio Romanorum tota primum Italia, deinde Ptolemaeus rex Aegypti, et Ariarathes Cappadociae, Eumenes Asiae, et Massanissa Numidiae fuerunt. Perseum et Macedonas secuti sunt Thraces cum rege Cotye, et universi cum rege Gentio Illyrii. Itaque advenienti Crasso consuli Perseus occurrit: commissoque praelio, miserabiliter victi fugere Romani. Sequenti pugna pene pari clade partis utriusque in hiberna discessum est. Deinde Perseus profligato multis praeliis exercitu Romano in Illyricum transgressus, Sulcanum oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando 276 cepit: ubi magnam Romanorum praesidiorum multitudinem partim occidit, partim sub corona vendidit: partim secum in Macedoniam duxit. Postea cum eo L. Aemilius Paulus consul dimicavit, et vicit. Nam viginti millia peditum in eo bello interfecit. Rex cum equitatu subterfugit, sed continuo captus atque in triumpho cum filiis ante currum actus est: et post apud Albam in custodia defecit. Filius ejus junior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit, ibique consumptus est. Plurima praeterea et satis diversis proventibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae brevitatis causa praetermisi.

CAPUT XXI. Scipionem Africanum Hispaniam vastasse; Scipionem Nasicam theatri aedificationem dissuasisse; Galbam parum honeste Lusitanis imposuisse. Anno ab Urbe condita DC, L. Licinio Lucullo et A. Postumio Albino consulibus, cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus invasisset, et ex omnibus non esset, qui ire in Hispaniam vel miles vel legatus auderet, P. Scipio, qui postea Africanus est dictus, ultro sese militaturum in Hispaniam obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte 277 jam deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio. Nam et barbarum provocantem singulariter congressus occidit. Ser. autem Galba praetor, a Lusitanis magno praelio victus est: universoque exercitu amisso, ipse cum paucis vix elapsus evasit. Eodem tempore censores theatrum lapideum in Urbe construi censuerunt: quod ne tunc fieret, Scipio Nasica gravissima oratione obstitit, dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam, lasciviaeque commentum: adeoque movit senatum, ut non solum vendi omnia theatro comparata jusserit, sed etiam subsellia ludis poni prohibuerit. Quamobrem intelligant nostri (quibus quidquid extra oblectamentum libidinis occurrit, offensio est), propter hoc quod se infirmiores esse hostibus suis ipsi sentiunt et fatentur, theatra incusanda, non tempora: nec blasphemandum Deum verum, qui usque ad nunc ea prohibet, sed abominandos deos vel daemones suos, qui ista petierunt, profundo quidem satis malignitatis suae argumento, tale sacrificium flagitantes, quo non 278 magis fuso cruore pecudum, quam profligata virtute hominum pascerentur. Nam utique tunc nec hostes, nec fames, nec morbi, nec prodigia deerant, immo tunc plurima erant, sed theatra non erant, in quibus, quod incredibile dictu est, ad aram luxuriae virtutum victimae trucidantur. Carthaginiensibus aliquando visum est, homines immolare, sed male praesumpta persuasio brevi praetermissa est, a Romanis vero exactum est, ut semetipsos perditioni impenderent. Factum est, fit, amatur, et clamatur ut fiat: qui pro mactanda gregis sui pecude fortasse offenderentur, pro interficienda cordis sui virtute laetantur: quin potius Nasicae erubescant, qui Christianis exprobrandum putant: et non nobis de hostibus, quos semper habuerunt, sed illi, de theatro, quod haberi prohibuerat, conquerantur. Igitur in Hispania Ser. Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes, cum voluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit: simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostravit: quae res postea universae Hispaniae propter Romanorum perfidiam, causa maximi tumultus fuit. 279

CAPUT XXII. De tertio bello Punico. Consules ad delendam Carthaginem profectos, fugatos fuisse. Interim de situ ejusdem. Anno ab Urbe condita DCII, L. Censorino et M. Manilio consulibus, tertium Punicum bellum exortum est. Igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules, et Scipio tunc tribunus militum, prope Uticam majoris Africani castra tenuerunt. Ibi Carthaginiensibus evocatis, jussisque ut arma et naves traderent, nec moratis, tanta vis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. Sed Carthaginienses postquam arma tradiderunt, et relicta urbe recedere procul a mari decem millibus passuum jussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt, aut defensuri civitatem, aut cum ipsa per ipsam sepeliendi: ducesque sibi duos Asdrubales creaverunt. Arma primum facere aggressi, aeris ferrique inopiam, auri argentique metallis suppleverunt. Consules oppugnare Carthaginem statuunt, cujus situs fuisse hujusmodi dicitur: Viginti millia passuum muro amplexa, tota pene 280 mari cingebatur, absque faucibus, quae tribus millibus passuum aperiebantur. Is locus murum triginta pedes latum habuit, saxo quadrato, in altitudinem cubitorum quadraginta. Arx, cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo millia passuum tenebat. Ex una parte murus communis erat urbis et Byrsae inminens mari, quod mare stagnum vocabant, quoniam objectu protentae linguae tranquillatur. Consules igitur quamvis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus victi ac repulsi sunt: quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in Urbem rediit. Manilius omissa Carthagine ad Asdrubalem arma convertit. Scipio, Massanissa mortuo, inter Massanissae filios tres Numidiae regnum divisit: quo circa Carthaginem reverso, Manilius Tezagam urbem expugnavit atque diripuit. Duodecim millia ibi Afrorum caesa, sex millia capta sunt. Asdrubal, Poenorum imperator, Massanissae nepos, subselliorum fragmentis in curia a suis propter suspicionem proditionis occisus est. Juventius praetor in Macedonia adversus Pseudophilippum congressus, cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est. 281

CAPUT XXIII. De Carthaginis miseranda dejectione ac deletione. Anno ab Urbe condita DCVI, id est, anno quinquagesimo post bellum Punicum secundum, Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio coss.; P. Scipio, superioris anni cos., delere Carthaginem suprema sorte molitus, Cothonem ingreditur: ubi dum sex continuis diebus noctibusque pugnatur, ultima Carthaginienses desperatio ad deditionem traxit, petentes, ut quos belli clades reliquos fecit, saltem servire liceat. Primum agmen mulierum satis miserabile, virorum post magis deforme descendit. Nam fuisse mulierum viginti quinque millia, virorum triginta millia, memoriae traditum est. Rex Asdrubal se ultro dedit. Transfugae, qui Aesculapii templum occupaverant, voluntario praecipitio dati, igne consumpti sunt. Uxor Asdrubalis se duosque filios secum virili dolore et furore femineo in medium jecit incendium: eumdem nunc mortis exitum faciens novissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset. Ipsa autem civitas decem et septem continuis diebus arsit, miserumque spectaculum de 282 varietate conditionis humanae victoribus suis praebuit. Diruta est autem Carthago, omni murali lapide in pulverem comminuto, septingentesimo post anno quam condita erat. Multitudo omnis captivorum, exceptis paucis principibus, venumdata est. Ita quarto quam incoeptum fuit anno, bellum Punicum tertium terminatum est. Sed mihi quamlibet studiose quaerenti, verumtamen homini tardioris ingenii, nusquam omnino causa belli Punici tertii, quam in tantum Carthago accenderit, ut juste everti decerneretur, eluxit. Illudque me vel maxime movet, quod si ita, ut in superioribus bellis evidens in assurgentem causa et dolor accendebat, consultatione non opus erat. At vero cum alii Romanorum propter perpetuam Romae securitatem delendam esse decernerent, alii vero propter perpetuam Romanae virtutis curam, quae sibi semper ex suspicione aemulae urbis impenderet, ne vigor Romanus bellis semper exercitus, in languidam segnitiem securitate atque otio solveretur, incolumem Carthaginem statui suo permittendam esse censerent: causam non ex injuria lacessentium Carthaginiensium, sed ex inconstantia torpescentium Romanorum ortam invenio. Quod cum ita sit, cur Christianis temporibus imputant hebetationem ac rubiginem suam, qua foris crassi, intus exesi sunt? qui porro ante sexcentos fere annos, sicut sui 283 prudentes timentesque praedixerant, cotem illam magnam splendoris et acuminis sui Carthaginem perdiderunt. Itaque finem volumini faciam, ne forsitan collidendo vehementius, discussa ad tempus rubigine, ubi necessarium acumen elicere non possum, supervacuam asperitatem inveniam: quamquam obviantem asperitatem nequaquam expavescerem, si interioris spem acuminis invenirem.

LIBER QUINTUS. 284 CAPUT PRIMUM. Romanorum per aliorum clades felicitatem plus damni quam commodi secum traxisse; item sua tempora prioribus potiora. Scio aliquantos post haec deinceps permoveri posse, quod victoriae Romanae multarum gentium et civitatum strage crebrescunt: quam si diligenter attendant, plus damni invenient accidisse, quam commodi, neque enim parvipendenda sunt tot bella servilia, socialia, civilia, fugitivorum, nullorum utique fructuum, et magnarum tamen miseriarum. Sed conniveo, ut, quemadmodum volunt, ita fuisse videatur, unde arbitror esse dicturos: Ecquid his temporibus beatius, quibus continui triumphi, celebres victoriae; divites praedae, nobiles pompae, magni ante currum reges, et longo ordine victae gentes 285 agebantur? Quibus breviter respondebitur, et ipsos de temporibus solere causari, et nos pro iisdem temporibus instituisse sermonem: quae tempora non uni tantum urbi attributa, sed orbi universo constat esse communia. Ecce quam feliciter Roma vincit, tam infeliciter quidquid extra Romam est, vincitur. Quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui ascribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius orbis eversio? Aut si ideo felicia putantur, quia unius civitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima judicentur, quibus miserabili vastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt? An forte aliud tunc Carthagini videbatur, cum post annos centum et viginti, quibus modo bellorum clades, modo pacis conditiones perhorrescens, nunc rebelli intentione, nunc suppliciis, bello pacem, pace mutabat bella, novissime miseris civibus passim se in ignem ultima desperatione jacientibus, unus rogus tota civitas fuit? cui etiam nunc, situ parvae, moenibus destitutae, pars miserarium est, audire quid fuerit. Edat Hispania sententiam suam, cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine suo rigabat, importunumque hostem ultro ostiatim inquietantem, nec repellere poterat, nec sustinere: cum se, suis diversis urbibus ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti, interfectis conjugibus ac liberis suis, ob remedia miseriarum concursu misero ac mutua caede jugulabant. Quid tunc de suis temporibus sentiebat, 286 ipsa postremo dicat Italia? cur per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit, obstitit, repugnavit, si eorum felicitas, sua infelicitas non erat, Romanosque fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat? Non requiro de innumeris diversarum gentium populis, diu antea liberis, tunc bello victis, patria abductis, pretio venditis, servitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis opinati sint, quid de temporibus judicarint. Omitto de regibus magnarum opum, magnarum virium, magnae gloriae, diu potentissimis, aliquando captis, serviliter catenatis, sub jugum missis, ante currum actis, in carcere trucidatis; quorum tam stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere miseriam. Nos, nos inquam ipsos, vitaeque nostrae electionem, cui acquievimus, consulamus. Majores nostri bella gesserunt, bellis fatigati, pacem petentes, tributa obtulerunt. Tributum, pretium pacis est. Nos tributa dependimus, ne bella patiamur: ac per hoc in portu, ad quem illi tandem pro evadendis malorum tempestatibus confugerunt, nos consistimus et manemus. Igitur nostra tempora viderimus, utrum felicia? certe feliciora illis ducimus, quia quod illi ultimo delegerunt, nos continue possidemus. Inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. In otio autem, quod illi post imperium Caesaris, nativitatemque Christi tenuiter gustaverunt, nos nascimur et senescimus: quod illis erat debita pensio servitutis, nobis est libera collatio defensionis: tamtumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, 287 nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. Aut si ab aliquo dicitur, tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse: audiat et intelligat, quanto aliter, quam circa seipsum agitur, sibi esse videatur. Olim, cum bella toto orbe fervebant, quaeque provincia suis regibus, suis legibus, suisque moribus utebatur: nec erat societas affectionum, ubi dissidebat diversitas potestatum. Postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diversis sacrorum ritibus institutas, etiam religio separabat? Si quis igitur tunc, acerbitate malorum victus, patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? Quam gentem generaliter hostem hostis oravit? Cui se congressu primo credidit, non societate nominis invitatus, non communione juris adductus, non religionis unitate securus? An parum exempli dederunt, Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator; crudelissima circa advenas Dianae Tauricae littora, sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymnestore suo usque ad propinquos hospites scelerata? Et ne antiquitatibus videar immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo. 288

CAPUT II. Orosio, utpote Christiano homini, ubique patria, et quovis securus accessus. Mihi autem, prima qualiscumque motus perturbatione fugienti, quia de confugiendi statione securo, ubique patria, ubique lex et religio mea est: nunc me Africa tam libenter excepit, quam confidenter accessi: nunc me, inquam, ista Africa excepit pace simplici, sinu proprio, jure communi, de qua aliquando dictum, et vere dictum est, . . . . Hospitio prohibemur arenae, Bella cient, primaque vetant consistere terra: Nunc ultro ad suscipiendos socios religionis et pacis suae benevolum late gremium pandit, atque ultro fessos, quos foveat, invitat. Latitudo Orientis, septentrionis copiositas, meridiana diffusio, magnarum insularum largissimae tutissimaeque sedes, mei juris et nominis sunt: quia ad Christianos et Romanos, Romanus et Christianus accedo. Non timeo deos hospitis mei, non timeo religionem ejus necem meam, non habeo talem quem pertimescam locum, ubi et possessori liceat perpetrare quod velit, et peregrino non liceat adhibere quod convenit: ubi sit jus hospitii, quod meum non sit. Unus Deus, qui temporibus, quibus ipse innotescere 289 voluit, hanc regni statuit unitatem, ab omnibus et diligitur et timetur. Eaedem leges, quae uni Deo subjectae sunt, ubique dominantur: ubicumque ignotus accessero, repentinam vim tamquam destitutus non pertimesco. Inter Romanos, ut dixi, Romanus, inter Christianos Christianus, inter homines homo, legibus imploro rempublicam, religione conscientiam, communione naturam. Utor temporarie omni terra quasi patria: quia quae vera est, et illa, quam amo, patria, in terra penitus non est. Nihil perdidi, ubi nihil amavi: totumque habeo, quando quem diligo, mecum est, maxime quia et apud omnes idem est, qui me non modo notum omnibus, verum et proximum facit: nec egentem deserit, quia ipsius est terra et plenitudo ejus, ex qua omnibus omnia jussit esse communia. Haec sunt nostrorum temporum bona, quae in totum vel in tranquillitate praesentium, vel in spe futurorum, vel in perfugio communi non habuere majores: ac per hoc incessabilia bella gesserunt, quia mutandarum sedium communione non libera, persistendo in sedibus suis, aut infeliciter necati sunt, aut turpiter servierunt; quod clarius promptiusque ipsis veterum gestis per ordinem explicitis, aperietur.

CAPUT III. De bello Achaico et Corinthi eversione. Anno ab Urbe condita DCVI, hoc est, eodem anno, quo et Carthago deleta est, Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio coss., ruinam Carthaginis eversio Corinthi subsecuta est, duarumque potentissimarum urbium parvo unius temporis intervallo per diversas mundi partes miserabile colluxit incendium. Nam cum Metellus praetor Achaeos Boeotosque conjunctos duobus bellis, hoc est, primo apud Thermopylas, 290 iterum in Phocaeis devicisset: quorum priore bello occisa esse viginti millia, secundo septem millia caesa, Claudius historicus refert; Valerius Antias in Achaia pugnatum, et viginti millia Achaeorum cum duce suo Diaeo, cecidisse confirmat; Polybius Achivus, quamvis tunc in Africa cum Scipione fuerit, tamen quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce asserit. Diaeum vero, adducentem ex Arcadia militem, ab eodem Metello praetore oppressum cum exercitu docet. Sed de varietate discordantium historicorum aliquanta jam diximus, quorum sufficiat detecta haec et male nota mendaciorum nota: quia parum credendum esse in caeteris evidenter ostendunt, qui in his quoque, quae ipsi videre, diversi sunt. Igitur post exstincta totius Achaiae praesidia, destitutarum eversionem urbium Metello praetore meditante, consul Mummius repentinus cum paucis venit in castra: qui, dimisso statim Metello, Corinthum sine mora expugnavit, urbem toto tunc orbe longe omnium opulentissimam: quippe quae velut officina omnium artificum atque artificiorum, et emporium commune Asiae atque Europae per multa retro saecula fuit. Permissa crudeliter etiam captivis praedandi licentia, 291 sic omnia caedibus ignibusque completa sunt, ut de murorum ambitu quasi e camino in unum apicem coarctatum exundaret incendium. Itaque piurima parte populi ferro flammisque consumpta, reliqua sub corona vendita est. Urbe incensa, muri funditus diruti sunt. Muralis lapis in pulverem redactus, praeda ingens erepta est. Sane cum propter multitudinem et varietatem statuarum simulacrorumque in illo civitatis incendio permixta in unum auri argenti atque aeris omniaque simul metalla fluxissent, novum genus metalli factum est, unde usque in hodiernum diem, sive ex ipso, sive ex imitatione ejus, aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia vasa dicuntur.

CAPUT IV. De bello in Hiapania cum Viriatho, deque Lusitanorum, et Salassorum Gallorum cruento conflictu, et ingenti Romae pestilentia, aliisque bellis Romanorum cum Numantinis, item Mithridatis. Iisdem consulibus, Viriathus in Hispania, genere Lusitanus, homo pastoralis et latro, primum infestando vias, deinde vastando provincias, postremo exercitus praetorum et consulum Romanorum vincendo, 292 fugando, subigendo, maximo terrori Romanis fuit omnibus: siquidem Iberum et Tagum, maxima et diversissimorum locorum flumina, late transgredienti et pervaganti C. Vetilius praetor occurrit: qui continuo, caeso usque ad internecionem pene omni exercitu suo, vix ipse praetor cum paucis fuga lapsus, evasit. Deinde C. Plautium praetorem idem Viriathus, multis praeliis fractum, fugavit. Post etiam Claudius Unimanus cum magno instructu belli contra Viriathum missus, quasi pro abolenda superiore macula, turpiorem ipse auxit infamiam. Nam congressus cum Viriatho, universas, quas secum deduxerat, copias, maximasque vires Romani exercitus amisit. Viriathus trabeas, fasces, caeteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit. Eodem tempore trecenti Lusitani cum mille Romanis in quodam saltu contraxere pugnam, in qua septuaginta Lusitanos, Romanos autem trecentos viginti cecidisse, Claudius refert, et cum victores Lusitani sparsi ac securi abirent, unus ex iis, longe a caeteris segregatus, cum, circumfusis, equitibus, pedes ipse deprehensus, unius eorum equo lancea perfosso, ipsius equitis ad unum gladii ictum caput desecuisset, ita omnes metu perculit, ut, prospectantibus cunctis, ipse contemptim atque otiosus abscederet.

293 App. Claudio, Q. Caecilio Metello consulibus, Appius Claudius adversus Salassos Gallos congressus, et victus, quinque millia militum perdidit. Reparata pugna, quinque millia hostium occidit. Sed cum juxta legem, qua constitutum erat, ut quisquis quinque millia hostium peremisset, triumphandi haberet potestatem, iste quoque triumphum expetisset, propter superiora vero damna non impetravisset, infami impudentia atque ambitione usus, privatis sumptibus triumphavit. L. Caecilio Metello, Q. Fabio Maximo Serviliano consulibus, inter caetera prodigia androgynus Romae visus, jussu aruspicum in mare mersus est: sed nihil impiae expiationis procuratio profecit. Nam tanta subito pestilentia exorta est, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent, deinde non essent. Itaque etiam magnae domus vacuae vivis, plenae mortuis remanserunt. Largissimae introrsum haereditates, et nulli penitus haeredes. Denique jam non solum in Urbe vivendi, sed etiam appropinquandi ad Urbem negabatur facultas, tam saevi per totam urbem tabescentium sub tectis, atque in stratis suis cadaverum putores exhalabantur. Expiatio illa crudelis, et viam mortibus hominum morte hominis instruens, tandem Romanis inter miserias suas erubescentibus, quam misera 294 et vana esset, innotuit. Ante enim in suffragium praeveniendae cladis est habita, et sic pestilentia consecuta est: quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus, tantummodo secundum mensuram arcani judicii expleta correptione, sed ita est. Quam si artifices illi circumventionum aruspices, sub ipsa (ut assolent) declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi, diis et ritibus suis reductae sanitatis gloriam vindicassent. Ita misera et ad sacrilegia male religiosa civitas, mendaciis, quibus liberari non poterat, ludebatur. Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriathum dimicans, Bacciam oppidum, quod Viriathus obsidebat, depulsis hostibus, liberavit, et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. Fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. Quingentis enim principibus eorum, quos societate invitatos, 295 deditionis jure susceperat, manus praecidit. Pompeius, sequentis anni consul, fines Numantinorum ingressus, accepta maxima clade discessit, non solum exercitu pene omni profligato, verum etiam plurimis nobilium, qui ei militiae aderant, interemptis. Viriathus autem, cum per quatuordecim annos Romanos duces atque exercitus protrivisset, insidiis suorum interfectus est: in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores ejus indignos praemio judicarunt. At ego non modo nunc, verum etiam saepe intertexere Orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro umquam nisi sceleribus aut incipiunt, aut terminantur: sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut jure fastidiantur aliena.

Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum, sextus ab Arsace, victo Demetrio praefecto, Babyloniam urbem finesque ejus universos victor invasit. Omnes praeterea gentes quae inter Hydaspem fluvium et Indum jacent, subegit. Ad Indiam quoque cruentum extendit imperium, Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem, vicit et cepit: quo capto, Diodotus quidam cum Alexandro filio, regnum ejus et regium nomen usurpavit: qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in pervadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit.

M. Aemilio Lepido, C. Hostilio Mancino coss. prodigia apparuere 296 diversa, et quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt; sed non semper aucupatoribus eventuum et structoribus fallaciarum aruspicibus, opportuni casus suffragantur. Namque Mancinus consul, postquam a Popillio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter praelia cuncta gessit, atque in id suprema desperatione perductus est, ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur; quamvis et Pompeius jam aliud aeque infame foedus cum iisdem Numantinis paulo ante pepigisset. Senatus dissolvi foedus, et Mancinum dedi Numantinis praecepit, qui, nudato corpore, manibus post tergum revinctis, ante portas Numantinorum expositus, ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus, lacrymabile utrisque spectaculum praebuit.

CAPUT V. Quam injuste Romani Mancinum Numantinis dediderint. De Bruti in Gallaecos strage, Lepidi a Vaccaeis clade. Exclamare hoc loco dolor exigit. Cur falso vobis, Romani, magna illa nomina justitiae, fidei, fortitudinis et misericordiae vindicatis? A Numantinis haec verius discite. Fortitudine opus fuit? pugnando vicerunt. Fides exigebatur? credentes alii secundum se, quos occidere potuerant, pacto foedere dimiserunt. Justitia probanda erat? 297 probavit eam vel tacitus senatus, cum iidem Numantini per legatos suos aut inviolatam pacem solam, aut omnes quos pignore pacis accepto vivos dimiserant, reposcebant, Misericordia examinanda videbatur? satis documenti dederunt vel emittendo ad vitam inimicum exercitum, vel ad poenam non recipiendo Mancinum. Mancinus ne rogo dedendus fuit, qui victi exercitus impendentem trucidationem, praetento umbone pacti foederis dispulit, qui periclitantes patriae vires in meliora tempora reservavit? Aut si displicuit foedus quod pactum est, cur miles hoc pignore redemptus, aut cum reverteretur, receptus est, aut cum repeteretur, redditus non est? Aut si placuit servati militis qualiscumque provisio, cur Mancinus, qui hoc pepigit, solus deditus fuit?

Nuper Varro, ut praepropera pugna iniretur, collegam Paulum obluctantem impulit, trepidantem praecipitavit exercitum, infelices copias, apud infames illas Romanis cladibus Cannas, non disposuit certamini, sed opposuit morti; plus quam quadraginta millia ibi militum Romanorum sola impatientia sua, de qua sibi victoriam jam dudum Annibal praesumebat, amisit. Collega etiam Paulo (quo tandem viro?) perdito, novissime in Urbem pene solus impudentissime redire ausus est, meruitque suae impudentiae praemium. Nam gratiae ei, quod de republica non desperasset, quam tamen ipse fecerat desperatam, publice in senatu actae sunt. Porro autem Mancinus, qui, sorte bellica circumventum exercitum ne perderet, laboravit, ab eodem senatu deditione damnatus est. Scio, Romanis et illud in Varrone displicuit, sed 298 tempori concessum est: et in hoc Mancino placuit, sed secundum tempus praesumptum est: atque ideo ab initio perfecistis, ut nec civis consulat convenienter ingratis, nec hostis fideliter credat infidis. Interea Brutus in ulteriore Hispania, sexaginta millia Gallaecorum, qui Lusitanis auxilio venerant, asperrimo bello et difficili, quamvis incautos circumvenisset, oppressit. Quorum in eo praelio quinquaginta millia occisa, sex millia capta referuntur, pauci fuga evaserunt. In citeriore Hispania Lepidus proconsule Vaccaeos innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente, pertinaciter expugnare tentavit. Sed mox accepta clade gravissima improbae pertinaciae poenas luit. Sex millia quippe Romanorum in hoc injusto bello justissime caesa sunt: reliqui, exuti castris, armis etiam perditis, evaserunt. Nec minus turpis haec sub Lepido clades, quam sub Mancino fuit. Ita nunc sibi haec tempora loco felicitatis ascribant, ut non dixerim Hispani, tot pulsati fatigatique bellis, sed vel ipsi saltem Romani, tam continuis subacti cladibus, totiesque superati: ut non exprobrem, quot praetores eorum, quot legati, quot consules, quot legiones, quantique exercitus consumpti sint. Illud solum revolvo, quanta fuerit timoris amentia. Miles Romanus hebetatus, ut jam ne ad experimentum quidem belli cohibere pedem, aut obfirmare animum posset: sed mox conspecto Hispano specialiter hoste, diffugiens, vinci se pene prius crederet, quam videri. Quo argumento patet, apud utrosque misera illa tempora judicata, cum 299 et Hispani, etsi vincere poterant, inviti tamen desererent otia sua dulcia, et bella externa tolerarent, et Romani quanto impudentius alienae quieti sese ingererent, tanto turpius vincerentur.

CAPUT VI. De monstroso puero Romae nato, de Aetnae eructatione, et bello servili in Sicilia. Sex. Fulvio Flacco, Q. Calpurnio Pisone consulibus, Romae puer ex ancilla natus est quadrimanus, oculis quatuor, auribus totidem, natura virili duplex. In Sicilia mons Aetna vastos ignes eructavit, ac fudit: qui torrentum modo per prona praecipites, proxima quaeque corripientibus exussere flammis; longinquiora autem favillis calidis, cum vapore gravi late volitantibus, torruerunt; quod Siciliae semper vernaculum genus monstri, non portendere malum assolet, sed inferre. In Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt. Igitur in Sicilia bellum servile ortum est, quod adeo grave et atrox multitudine servorum, instructu copiarum, et magnitudine virium fuit, ut, non dicam praetores 300 Romanos, quos penitus profligavit, sed consules quoque terruerit. Nam septuaginta millia servorum, tum in arma conspirantium fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae servos liberaliter habitos in pace continuit. Caeterum Sicilia in hoc quoque miserior, quia insula et numquam erga statum suum juris idonei, nunc tyrannis subjecta, nunc servis: vel illis dominatu improbo exigentibus servitutem, vel istis praesumptione perversa commutantibus libertatem, maxime quia clauso undique mari, egerere foras non facile potest intestinum malum. Viperinam quippe conceptionem perditioni suae aluit, sua libidine auctam, sua morte victuram. In hoc autem servilis tumultus excitatio, quanto rarior caeteris, tanto truculentior est: quia intentione commovetur libera multitudo, ut patriam augeat, servilis ut perdat.

CAPUT VII. De Numantia, ejusque per Scipionem Africanum deletione. Anno ab Urbe condita DCXX, cum major pene infamia de foedere apud Numantiam pacto, quam apud Caudinas quondam furculas, pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum consul creatus, atque ad oppugnandam Numantiam cum exercitu missus est. Numantia autem citerioris Hispaniae, haud procul a Vaccaeis et Cantabris in capite Gallaeciae sita, ultima Celtiberorum 301 fuit. Haec per annos quatuordecim cum solis quatuor millibus suorum quadraginta millia Romanorum non solum sustinuit, sed etiam vicit, pudendisque foederibus affecit. Igitur Scipio Africanus Hispaniam ingressus non illico se ingessit hostibus, ut quasi incautos circumveniret, sciens numquam id genus hominum adeo in otium corpore atque animo resolvi, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret, sed aliquamdiu militem suum in castris velut in scholis exercuit. Et cum partem aestatis totamque hiemem, ne attentata quidem pugna, transegisset, sic quoque parum propemodum hac profecit industria. Namque ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus, oppressus impetu Numantinorum, terga convertit: sed increpatione et minis objectantis sese consulis, manuque retinentis, tandem indignatus in hostem rediit: et quem fugiebat, fugere compulit. Difficilis tunc in relatu fides, Numantinos et fugavere, et fugientes videre Romani. Unde quamvis Scipio, quia praeter spem acciderat, laetatus et gloriatus esset, tamen ultra bellum adversus eos audendum non esse, professus est. Itaque Scipio insistendum inopinatis proventibus censuit, urbem ipsam obsidione conclusit, fossa etiam circumdedit: 302 cujus latitudo pedibus decem, altitudo viginti fuit. Ipsum deinde vallum, sudibus praestructum, crebris turribus communivit: ut si qua ab erumpente hoste in eum tentaretur irruptio; jam non quasi obsessor cum obsesso, sed versa vice obsessus cum obsessore pugnaret. Numantia autem in tumulo sita, haud procula flumine Durio, tria millia passuum ambitu muri amplexabatur; quamvis aliqui asserant eam et parvo situ et sine muro fuisse. Unde credibile est, quod hoc spatii cura alendorum custodiendorumque pecorum, vel etiam exercendi ruris commodo cum bello premerentur, incluserint, ipsi arcem parvam natura munitam obtinentes. Alioqui tantam paucitatem hominum, tam amplum urbis spatium non munire magis, quam prodere videbatur. Igitur conclusi diu Numantini, et fame trucidati, deditionem sui obtulerunt, si tolerabilia juberentur, saepe etiam orantes justae pugnae facultatem, ut tamquam viris mori liceret. Ultimo omnes duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi, non vini, cujus ferax is locus non est, sed succo tritici per artem confecto, quem succum a calefaciendo Celiam vocant. Suscitatur enim igne illa vis germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur et post in farinam redacta, molli succo admiscetur, quo fermento sapor austeritatis et calor ebrietatis adjicitur. Hac igitur potione post longam famem recalescentes, bello sese obtulerunt. Atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit: iterumque Romani pugnare se adversum Numantinos, fugiendo probavissent, nisi sub Scipione 303 pugnassent. Numantini, interfectis suorum fortissimis, bello cedunt: compositis tamen ordinibus, nec sicut fugientes in urbem revertuntur, corpora interfectorum ad sepulturam oblata, accipere noluerunt. Novissime spe desperationis in mortem omnes destinati, clausam urbem introrsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno, atque igne consumpti sunt. Romani nihil ex his penitus habuere victis, praeter securitatem suam. Neque enim eversa Numantia vicisse se magis Numantinos, quam evasisse dixerunt. Unum Numantinum victoris catena non tenuit; unde triumphum dederit, Roma non vidit; aurum vel argentum, quod igni superesse potuisset, apud pauperes non fuit; arma et vestem ignis absumpsit. 304

CAPUT VIII. De Gracchorum seditione, Attalique regis Pergami haereditate. Igitur ea tempestate cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Scipio autem, cum, deleta Numantia, caeteras Hispaniae gentes pace componeret, Tiresum quemdam, Celticum principem, consuluit, qua ope res Numantina aut prius invicta durasset, aut post fuisset eversa: Tiresus respondit: Concordia invicta, discordia exitio fuit: quod Romani tamquam sibi ac de se dictum, exempli loco acceperunt, quippe quibus jam de seditionibus discordantis totius Urbis nuntiabatur. Carthagine Numantiaque deleta, moritur apud Romanos utilis de provisione collatio, et oritur 305 infamis de ambitione contentio. Gracchus tribunus plebis iratus nobilitati, quod inter auctores Numantini foederis notatus esset, agrum, a privatis eatenus possessum, populo dividi statuit. Octavio tribuno plebis obsistenti ademit imperium, et successorem Minucium dedit. His causis senatum ira, populum superbia invasit. At tunc forte Attalus, Eumenis filius, moriens, testamento populum Romanum imperio Asiae succedere haeredem jusserat. Gracchus, gratiam populi pretio appetens, legem tulit, uti pecunia, quae fuisset Attali, populo distribueretur. Obsistente Nasica, etiam Pompeius spopondit, se Gracchum, cum primum magistratu abiisset, accusaturum. 306

CAPUT IX. De interitu Gracchi, et bello servili in Sicilia, apud Athenienses, et Delum. Gracchus cum eniteretur, ut ipse tribunus plebis subsequenti anno permaneret, cumque comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica, inflammata nobilitas, fragmentis subselliorum plebem fugavit. Gracchus per gradus, qui sunt super Calpurnium fornicem, detracto amiculo, fugiens, ictus fragmento subsellii corruit, rursusque assurgens, alio ictu clavae cerebro impactae exanimatus est. Ducenti praeterea in ea seditione interfecti, eorumque corpora in Tiberim projecta sunt: ipsius quoque Gracchi inhumatum cadaver extabuit. Orta praeterea in Sicilia belli servilis contagio multas late infecit provincias. Nam et Minturnis quadringenti et quinquaginta servi in crucem acti, et Sinuessae ad quatuor millia servorum a Q. Metello 307 et Cn. Servilio Caepione oppressa sunt. In metallis quoque Atheniensium idem tumultus servilis ab Heraclito praetore discussus est. Apud Delon etiam servi novo motu intumescentes, oppidanis praevenientibus, oppressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae velut scintillae emicantes, diversa haec incendia seminarunt. In Sicilia enim post Fulvium consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnavit, ubi octo millia fugitivorum interfecit: quos autem capere potuit, patibulo suffixit, cui cum Rupilius consul successisset, idem quoque Taurominium et Ennam, firmissima fugitivorum refugia, bello recepit, ubi amplius quam viginti millia tunc servorum trucidata referuntur. Misera profecto talis belli et inextricabilis causa. Pereundum utique dominis erat, nisi insolescentibus servis, ferro obviam iretur. Sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae, et infelicioribus lucris victoriae, quanti periere victi, tantum perdidere victores. 308

CAPUT X. De bello Aristonici. De Ptolemaei regis Alexandrinorum flagitiis, et Antiocho a Phraate victo. Deque Aetnae et Liparae incendiis. Anno ab Urbe condita DCXXII, P. Licinius Crassus, consul et pontifex maximus, adversus Aristonicum, Attali fratrem, qui traditam per testamentum Romanis Asiam pervaserat, cum instructissimo missus exercitu: praeterea a magnis regibus, hoc est, Nicomede Bithyniae, Mithridate Ponti et Armeniae, Ariarathe Cappadociae, Pylemene Paphlagoniae eorumque maximis copiis adjutus, conserto tamen bello victus est: et cum, exercitu post plurimam caedem in fugam 309 acto, ipse jam circumventus ab hostibus, et pene captus esset, virgam, qua erat usus ad equum, in oculum Thracis impegit, Barbarus autem, cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transverberavit. Ita ille, excogitato genere mortis, effugit et dedecus et servitutem. Perperna consul, qui Crasso successerat, audita morte Crassi, et clade exercitus Romani, raptim in Asiam pervolavit, Aristonicum, recenti victoria feriatum, improviso bello adortus, nudatumque omnibus copiis, in fugam vertit; cumque Stratonicen urbem, ad quam ille confugerat, 310 obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit, Perperna consul, apud Pergamum correptus morbo, diem obiit. Aristonicus Romae jussu senatus in carcere strangulatus est. Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera vita miseriorem vitae exitum dedit. Is enim sororem suam stupro cognitam, ac deinde in matrimonium receptam, novissime turpius quam duxit, abjecit. Privignam vero suam, hoc est, filiam sororis et conjugis, conjugem adscivit, filium suum quem ex sorore susceperat, nec non et filium fratris, occidit. Quamobrem tantis incestis parricidiisque exsecrabilis, ab Alexandrinis regno pulsus est. Iisdem temporibus Antiochus, non contentus Babylonia atque Ecbatana, totoque Mediae imperio, adversus Phrahatem Parthorum regem congressus et victus est. Qui cum in exercituo suo centum millia armatorum habere videretur, ducenta millia amplius calonum atque lixarum immixta scortis et histrionibus trahebat. Itaque facile cum universo exercitu suo, Parthorum viribus oppressus, interiit. C. Sempronio Tuditano, et Man. Aquillio coss. P. Scipionem Africanum, pridie pro concione de periculo salutis suae contestatum, quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, alio die mane exanimem in cubiculo suo repertum, non temere inter 311 maxima Romanorum mala recensuerim, praesertim cum tantum in ea urbe Africani vigor et modestia valeret, ut facile vivo eo, neque sociale neque civile bellum posse existere crederetur. Hunc quidam uxoris suae Semproniae, Gracchorum autem sororis, dolo necatum ferunt, ne scelerata (ut credo) familia, atque in perniciem patriae suae nata, inter impias seditiones virorum, non etiam facinoribus mulierum esset immanior. M. Aemilio, L. Oreste consulibus, Aetna vasto tremore concussa exundavit igneis globis; rursusque alio die Lipara insula, et vicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut adustas quoque rupes dissolverit, tabulata navium liquefactis ceris extorruerit: exanimatos pisces supernatantesque excoxerit: homines quoque, nisi qui longius potuere diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris adustis, introrsum vitalibus, suffocarit.

CAPUT XI. De ingenti et perniciosa vi locustarum in Africa, quarum interitu infectioneque horrenda ac inaudita pestis orta. M. Plautio Hypsaeo, et M. Fulvio Flacco consulibus, vixdum Africam a bellorum excidiis quiescentem, horribilis et inusitata perditio consecuta est. Namque cum per totam Africam immensae locustarum multitudines coaluissent, et non modo jam cunctam spem 312 frugum abrasissent, herbasque omnes cum parte radicum, et folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent, verum etiam amaros cortices atque arida ligna perrosissent, repentino abreptae vento, atque in globos coactae, portataeque diu per aerem, Africano pelago immersae sunt. Harum cum immensos acervos, longe undis urgentibus fluctus per extenta late littora propulissent, tetrum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem, tabida et putrefacta congeries exhalavit, unde omnium pariter animantium tanta pestilentia consecuta est, ut avium, pecudum ac bestiarum corruptione aeris dissolutarum, putrefacta passim cadavera, vitium corruptionis augerent. At vero quanta fuerit hominum lues, ego ipse dum refero, toto corpore perhorresco: siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octingenta millia hominum: circa oram vero maritimam, quae maxime Carthaginiensi atque Uticensi littori adjacet, plus quam ducenta millia periisse traditum est. Apud ipsam vero Uticam civitatem triginta millia militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, exstincta atque abrasa sunt: Quae clades tam repentina ac tam violenta institit, ut tunc apud Uticam sub una die per unam portam ex illis junioribus plus quam mille quingentos mortuos elatos fuisse narretur. Verumtamen pace et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cujus misericordia, et in cujus fiducia haec loquor, quamvis et temporibus nostris exoriantur aliquando, et hoc diversis partibus locustae, et plerumque etiam, sed tolerabiliter, laedant, numquam tamen temporibus Christianis tanta vis inextricabilis mali accidit, ut pernicies locustarum, quae 315 ( sic mendo typographico ) nullo modo ferri viva potuisset, mortua plus noceret: etqua diu vivente peritura erant omnia, ea perdita, pereuntibus magis omnibus, optandum fuerit, ne perisset.

CAPUT XII. De Carthagine restituta. De C. Gracchi seditione et interitu. Anno ab Urbe condita DCXXVII, Q. Caecilio Metello et T. Quinctio Flaminino coss., Carthago in Africa restitui jussa, vigesimo et secundo demum anno, quam fuerat eversa, deductis civium Romanorum familiis, quae eam incolerent, restituta et repleta est, magno ante prodigio praecedente. Nam cum mensores ad limitandum Carthaginiensem agrum missi, stipites, terminorum indices fixos, nocte a lupis revulsos mordicus, corrososque reperissent, aliquamdiu haesitatum est, utrum Romanae paci expediret, Carthaginem reformari. Eodem anno C. Gracchus, Gracchi illius, qui jam occisus in seditione fuerat, frater, tribunus plebis per tumultum creatus, magna reipublicae pernicies fuit. Nam cum saepe populum Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitavisset, maxime legis agrariae causa, pro qua etiam frater ejus Ti. Gracchus fuerat occisus, 316 tandem a tribunatu, Minucio successore, decessit. Minucius tribunus plebis, cum maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta convulsisset, legesque abrogasset, Caius Gracchus cum Fulvio Flacco ingenti stipatus agmine, Capitolium ubi concio agitabatur, ascendit: ibi maximo tumultu excitato, quidam praeco a Gracchanis interfectus, velut signum belli fuit. Flaccus duobus filiis armatis cinctus, comitante etiam Graccho togato, brevemque gladium sub sinistra occultante, quamvis et praeconem frustra praemisisset, qui servos ad libertatem vocaret, Janium tamquam arcem occupavit: contra D. Brutus vir consularis a Clivo Publicio cum ingenti certamine irruit. Ibi Flaccus diu obstinatissime dimicavit; Gracchus, postquam in templum Minervae secesserat, gladio incumbere volens, interventu Laetorii retentus est. Itaque 317 cum diu anceps bellum agitaretur, tandem sagittarii, ab Opimio missi, consertam multitudinem disturbaverunt. Duo Flacci pater filiusque cum per aedem Lunae in privatam domum desiluissent, foresque objecissent, rescisso cratitio pariete, confossi sunt. Gracchus, diu pro se amicis pugnantibus ac pereuntibus, aegre ad pontem sublicium pervenit: ibique ne vivus caperetur, cervicem servo suo praebuit. Caput Gracchi excisum, consuli allatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum devectum est. Haec autem Cornelia Africani majoris filia, Misenum, post prioris filii mortem, secesserat. Bona Gracchi publicata sunt. Flaccus adolescens in robore necatus est. Ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Aventino caesi referuntur. Opimius consul sicut in bello fortis fuit, 318 ita in quaestione crudelis. Nam amplius quam tria millia hominum suppliciis necavit: ex quibus plurimi, ne dicta quidem causa, innocentes interfecti sunt.

CAPUT XIII. Baleares insulas a Metello subactas, Allobroges a Domitio victos fuisse, Aetnamque rursus exarsisse. Iisdem temporibus Metellus Baleares insulas bello pervagatus edomuit, et piraticam infestationem, quae ab iisdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede compressit. Cneus quoque Domitius proconsule Allobroges Gallos juxta oppidum Vindalium gravissimo bello vicit, maxime cum elephantorum nova forma equi hostium hostesque conterriti, diffugissent; viginti millia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria millia capta sunt. Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus, Catanam urbem finesque ejus oppressit, ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta et praegravata corruerent: cujus levandae cladis causa, senatus decem annorum vectigalia Catanensibus remisit. 319

CAPUT XIV. Fabius consul Bituitum, regem Arvernorum, magnis copiis instructum, cum paucis fudit, Q. Marcius alios Gallos fudit. Anno ab Urbe condita DCXXVIII, Fabius consul Bituito, regi Arvernorum, Galliae civitatis, bellum maximo instructu comparanti, adeo cum parvo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum vix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere 320 posse jactaret. Qui cum sibi ad transferendas copias, unum pontem Rhodani fluminis parum esse intelligeret, alium compactis lintribus catenisque connexum, superstratis confixisque tabulis instruxit. Conserta pugna, et diu graviter agitata, victi Galli, conversique in fugam, dum quisque sibi timet, coacervatis inconsulte agminibus, et praepropero transitu pontis vincula ruperunt, ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. Centum octoginta millia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus centum quinquaginta millia vel caesa vel mersa sunt. Q. Marcius consul Gallorum gentem sub radice Alpium sitam, bello aggressus est: qui cum se Romanis copiis circumseptos viderent, belloque impares fore intelligerent, occisis conjugibus ac liberis, in flammas sese projecerunt. Qui vero praeoccupantibus Romanis peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant, captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato cibo sese consumpserunt: nullusque omnino vel parvulus superfuit, qui servitutis conditionem vitae amore toleraret. 321

CAPUT XV. De bello Jugurthino, in quo Romani varie cum Jugurtha rege Numidarum pugnarunt. Anno ab Urbe condita DCXXXIX, P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus, Jugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Romani senatus indixit. Sed ego de Jugurtha ordinis tantum loco, et causa commemorationis, breviter perstrinxerim, quia ut de natura ejus varia atque intolerabili, ita et de rebus tam dolose, quam strenue gestis, propter opimam scriptorum luculentiam satis sufficiens apud omnes notitia est. Igitur Jugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptivus, haeresque inter naturales ejus filios factus, primum cohaeredes suos, id est, Hiempsalem occidit, Adherbalem, bello victum, Africa expulit. Calpurnium deinde consulem adversum se missum, pecunia corrupit, atque ad turpissimas conditiones pacis adduxit. Praeterea cum Romam ipse venisset, omnibus pecunia aut corruptis, aut attentatis, seditiones dissensionesque permiscuit: quam cum egrederetur, infami satis notavit elogio, dicens: O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit! Insequenti anno A. Postumium, Postumii consulis fratrem, quem is quadraginta millium armatorum exercitui praefecerat, apud Calamam, urbem thesauris regiis 322 conditis inhiantem bello oppressit: cuique victo ignominiosissimum foedus exegit, universam pene Africam a Romanis deficientem, regno suo junxit. Postea tamen Metelli consulis integritate et disciplina coercitus, duobus etiam praeliis victus, vidit praesente se et vastari Numidiam suam et non posse defendi: a quo ad deditionem coactus, trecentos obsides dedit, frumentum atque alios commeatus persoluturum sese spopondit, tria perfugarum amplius millia reddidit. Exin cum incertus in pace improbos non cohiberet excursus, C. Marii consulis, non minore pene quam ipse praeditus erat astutia, Romanisque viribus fractus est: maxime postquam Marius urbem Capsam, ab Hercule Phoenice (ut ferunt) conditam, regiis tunc thesauris confertissimam, dolo circumvenit et cepit. Diffidens deinde propriis rebus et viribus Jugurtha, societatem cum Boccho Maurorum rege fecit, cujus equitatu in immensum auctus, Marianum exercitum creberrimis incursionibus fatigavit. Postremo apud Cirtam, urbem antiquam, Massanissae regiam, adversus Romanos expugnationem ejus parantes sexaginta millibus equitum instructus occurrit. Numquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior 323 fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium et impetentium equitum suscitatus pulvis coelum subtexuerit, diem ademerit, noctemque obduxerit: tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset, quippe quibus et visus ad prospiciendum impedimento caliginis, et expeditio ad cavendum compressione multitudinis deerat. Nec laborabat eques Maurus ac Numida, ut bene collocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum pila mittebant, certi quod vulnera incerta non essent. Ita coacti in unum Romani equites, in unum pedites densabantur. Intercapedinem tanti periculi nox interveniens dedit. Eadem postera die et belli et periculi facies. Erumpere in hostem, quamvis stricto miles gladio non valebat: eminus enim jaculis repellebatur. Fugere non poterat, undique enim velocior ad persequendum eques incluserat. 324 Jam tertia dies, et nullum undecumque suffragium, dira undique mortis facies objiciebatur; tandem Marius consul forti desperatione spei viam fecit, universo simul agmine prorupit e vallo, campoque sese simul et praelio dedit. Et cum iterum circumfusi hostes non solum agminis extrema laniarent, verum etiam media, excussis procul telis, caederent, turbatosque Romanos insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia, usque ad extremum desperationis defatigarent, subito notum illud Romanorum adversus Afros tempestatum imbriumque suffragium coelo missum, insperatae saluti fuit: siquidem repentina pluvia sitientibus Romanis et aestuantibus refrigerium potumque praebuit. Porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine amentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit: scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia et tuta gestabant, cujus ea natura est, ut acceptum imbrem, tamquam spongia ebibat, ac per hoc intractabile repentino pondere fiat, quia circumferri non poterant, defendere nequiverunt. Ita ex insperato conturbatis destitutisque Mauris et Numidis, Bocchus et Jugurtha fugerunt. Post hoc nonaginta millia armatorum novissimo bello ab iisdem regibus objecta; haec quoque usque ad internecionem, Romanis vincentibus, caesa referuntur. Ex eo Bocchus spem belli abjiciens, pacem petivit: atque in pretium pacis Jugurtham, dolo captum catenisque obrutum, per Sullam legatum misit ad Marium: qui in triumpho ante 325 currum cum duobus filiis suis actus, et mox in carcere strangulatus est. Iisdem diebus obscenum prodigium ac triste visum est. L. Helvius, eques Romanus, cum uxore et filia, de Roma in Apuliam rediens, tempestate correptus, cum filiam consternatam videret, ut citius propioribus tectis succederent, relictis vehiculis arreptisque equis, filiam virginem, equo insidentem, in medium agmen accepit. Puella continuo ictu fulminis exanimata est. Sed omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis, ac pectoris pedumque vinculis dissolutis, monilibus etiam annulisque discussis, ipso quoque corpore illaeso, nisi quod obscenum in modum nuda, et lingua paululum exserta jacuit, equus quoque ipse, quo utebatur, straturis, frenis et cingulis dissolutis passim ac dispersis, exanimis procul jacuit. Parvo post hoc intercessu temporis L. Veturius, eques Romanus, Aemiliam 326 virginem Vestalem furtivo stupro polluit. Duas praeterea virgines Vestales eadem Aemilia ad participationem incesti sollicitatas, contubernalibus sui corruptoris exposuit ac tradidit. Indicio per servum facto, supplicium de omnibus sumptum est. Iisdem praeterea Jugurthini belli temporibus L. Cassius consul, in Gallia Tigurinos, usque Oceanum persecutus, rursumque ab eisdem insidiis circumventus, occisus est. Lucius quoque Piso, vir consularis, legatus Cassii consulis, interfectus. C. Popillius, alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem rerum omnium Tigurinis turpissimo foedere dedit, qui Romam reversus, a Coelio tribuno plebis die dicta, eo quod Tigurinis obsides dederat, in exsilium profugit, Caepio proconsule, capta urbe Gallorum; cui nomen est Tolosae, centum mille pondo auri, et argenti centum et decem mille, e templo Apollinis sustulit: quod cum ad Massiliam, amicam populo Romano urbem, cum praesidiis misisset, interfectis clam (sicut quidam contestantur) quibus ea custodienda et pervehenda commiserat, cuncta per scelus furatus fuisse narratur: unde etiam magna quaestio post Romae acta est. 327

CAPUT XVI. De bello Romanorum adversus Cimbros, Teutonas, aliasque gentes gesto: ubi et varie utrimque pugnatum, sed Marii industria Romani superarunt. Anno ab Urbe condita DCXLII, C. Manlius consul et Q. Caepio proconsule adversus Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorumque gentes, quae tunc, ut imperium Romanum exstinguerent, conspiraverant, missi, provincias sibi Rhodano flumine medio diviserunt. Ubi dum inter se gravissima invidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis victi sunt: siquidem in ea pugna M. Aurelius consularis captus atque interfectus est. Duo filii consulis caesi, octoginta millia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, quadraginta millia calonum atque lixarum interfecta, Antias scribit. Ita ex omni penitus exercitu decem tantummodo homines, qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur. Hostes, binis castris atque ingenti praeda potiti, nova quadam atque insolita exsecratione, cuncta 328 quae ceperant, pessumdederunt. Vestis discissa et projecta est, aurum argentumque in flumen abjectum, loricae virorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus immersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt ita, ut nihil praedae victor, nihil misericordiae victus agnosceret. Maximus tunc Romae non solum luctus, verumetiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent. Iisdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adolescentem, rus relegatum, cum duobus servis parricidii ministris interfecit, ipsosque continuo servos in pretium sceleris manumisit. Die dicta, Cn. Pompeio accusante, damnatus est. Igitur Marius quartum consul, cum juxta Isarae Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuisset, Teutones, Cimbri, et Tigurini et Ambrones, postquam continuo triduo circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent vallo, atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt. Marius, post digressum hostium, castra movit, et collem occupavit, qui campo et fluvio, ubi hostes sese diffuderant, imminebat. Cumque exercitui ejus aqua ad potandum 329 deesset, querelisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro vindicandam. Primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus, subsecutus exercitus, mox juxto certamine compositis ordinibus bellum gestum, et vicere Romani. Quarto die rursus productae utrimque in campum acies usque ad meridiem pene pari pugnavere discrimine. Post ubi incalescente sole fluxa Gallorum corpora in modum nivium distabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna protracta est. Ducenta millia armatorum in eo bello interfecta sunt, octoginta millia capta, vix tria fugisse referuntur. Dux quoque eorum Teutobodus occisus est. Mulieres eorum, constantiore animo quam si vicissent, consuluere consulem, ut, si inviolata castitate virginibus sacris ac diis serviendum esset, vitam sibi reservarent. Itaque cum petita non impetravissent, parvulis suis ad saxa collisis, cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. Haec de Tigurinis et Ambronibus gesta sunt. Teutones autem et Cimbri, integris copiis Alpium nives emensi, Italiae plana pervaserant: ibique cum 330 rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lavacris emolliretur, Marius quintum consul et Catulus adversum eos missi, die ad pugnam et campo dato, Annibalis secuti ingenium, in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt. Prima siquidem perturbatio Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam, quam adesse senserunt. Cumque illico vulnerati equites retro in suos cogerentur, totamque multitudinem indisposite adhuc adventantem conturbarent, et sol cum vento ortus ex adverso emicuisset, visus eorum pulvis opplevit et splendor hebetavit, ita factum est, ut tanta ac tam terribilis multitudo, minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur. Centum quadraginta millia eorum tunc in bello caesa, sexaginta millia capta dicuntur. Mulieres graviorem pene excitavere pugnam, quae plaustris in modum castrorum circumstructis, ipsae autem desuper propugnantes, diu repulere Romanos. Sed cum ab his novo caedis genere terrerentur (abscissis enim cum crine verticibus, inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur) ferrum quod in hostes sumpserant, in se suosque verterunt. Namque aliae concursu mutuo jugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae, aliae funibus per equorum crura consertis, ipsisque continuo equis extimulatis, postquam suas iisdem funibus, quibus equorum crura nexuerant, indidere cervices, protractae atque exanimatae sunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt. Inventa 331 est etiam quaedam, quae duos filios, trajectis per colla eorum laqueis, ad suos pedes vinxerit: et cum se ipsam suspendio morituram dimisisset, secum traxerit occidendos. Inter haec multa et miserabilia mortis genera, reguli quoque duo strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lugius et Boiorix reges in acie ceciderunt. Claodicus et Cesorix capti sunt. Ita in his duobus praeliis trecenta quadraginta millia Gallorum occisa, et centum quadraginta millia capta sunt, absque innumera mulierum multitudine, quae se suosque parvulos femineo furore, vi autem virili necaverunt. Igitur talem Marii triumphum Romanamque victoriam incredibile facinus, et numquam antea Romanis cognitum, Romae subito perpetratum, versa in horrorem ac moerorem tota Urbe, fuscavit. Poblicius siquidem Malleolus, servis adnitentibus, matrem suam interfecit. Damnatus parricidii, insutusque in culleum et in mare projectus est: impleveruntque Romani et facinus et poenam, unde et Solon Atheniensis decernere non ausus fuerat, dum fieri posse non credidit: et Romani, qui se ortos a Romulo scirent, etiam hoc fieri posse intelligentes, supplicium singulare sanxerunt. 332

CAPUT XVII. De ingenti Romae seditione, auctoribus L. Appuleio Saturnino, C. Mario, caeterisque orta. Anno ab Urbe condita DCXLV, post Cimbricum et Teutonicum bellum, et quintum Marii consulatum, quo status imperii Romani jure conservatus judicatur, sexto consulatu ejusdem C. Marii ita labefactatus est, ut pene usque ad extremum intestina clade conciderit. Evolvere ac percurrere mihi discordiarum ambages et inextricabiles seditionum causas incommodum simul ac longum videtur: sane breviter strinxisse sufficiat quod primus L. Appuleius Saturninus excitati tumultus auctor exstiterit, Q. Metello Numidico, viro sane primario, acerrimus inimicus, qui eum censorem creatum protractum domo, atque in Capitolium confugientem, armata multitudine obsedit, unde equitum Romanorum indignatione dejectus est, plurima ante Capitolium caede facta. A. Nonium deinde, competitorem suum, Saturninus et Glaucia fraude C. Marii consulis occiderunt. Subsequente anno Marius sextum consul, et Glaucia praetor, et Saturninus tribunus plebis conspiraverunt Metellum Numidicum in exsilium quacumque vi agere. Die dicta, a suppositis ejusdem factionis judicibus per scelus innocens Metellus damnatus, in exsilium cum totius Urbis 333 dolore discessit. Idem Saturninus Memmium virum acrem et integrum, fieri consulem timens, orta subito seditione fugientem per P. Mettium satellitem informi stipite comminutum interfecit. Fremente pro tantis reipublicae malis senatu populoque Romano, Marius consul, accommodato ad tempus ingenio, consensui bonorum sese immiscuit, commotamque plebem leni oratione sedavit. Saturninus infamibus ausis concionem domi suae habuit, ibique ab aliis rex, ab aliis imperator est appellatus. Marius, manipulatim plebe descripta, alterum consulem cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communivit. In foro praelium commissum est. Saturninus a Marianis foro pulsus, in Capitolium confugit. Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit. Bellum deinde in aditu Capitolii horridum satis actum est, multi circa Saufeium et Saturninum caesi. Saturninus, palam clamitans, Marium auctorem esse omnium molitionum suarum contestatus est. Cum autem ipse Saturninus et Saufeius et Labienus, cogente Mario, in curiam confugissent, per equites Romanos, effractis foribus, occisi sunt. C. Glaucia extractus e domo Claudii, trucidatus est. Furius, tribunus plebis, bona omnium publicanda decrevit. Cn. Dolabella, Saturnini frater, per forum olitorium fugiens, cum L. Geganio interfectus est. Itaque 334 auctoribus tantae seditionis occisis, quies populo fuit. Tunc Cato atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius Urbis gaudio promulgarunt: quae ne perferretur, Marii consulis, et Furii, tribuni plebis, factionibus intercessum est. Rutilius quoque, vir integerrimus, adeo fidei atque innocentiae constantia usus est, ut die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem neque capillum barbamve promiserit, neque sordida veste humilive habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, judices temperarit, orationem quoque a praetore concessam nihilo submissiorem quam animum habuerit. Cum evidenti oppugnaretur calumnia, et opinione bonorum omnium jure absolvendus putaretur, perjurio judicum condemnatus est: qui Smyrnam commigrans, litterarum studiis intentus consenuit. 335

CAPUT XVIII. De bello sociali, quo Italici populi a Romanis deficientes rebellarunt. Item de prodigiis variis. Anno ab Urbe condita DCLIX, Sex. Julio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus, intestinis causis sociale bellum tota commovit Italia, siquidem Livius Drusus, tribunus plebis, Latinos omnes spe libertatis illectos, cum placita explere non posset, in arma excitavit. Eo accessit, ut moestam Urbem prodigia dira terrerent. Nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis cum maximo coeli fragore emicuit. Apud Arretinos cum panes per convivia frangerentur, cruor e mediis panibus, quasi e vulneribus corporum fluxit. Praeterea per septem continuos dies grando lapidum, immixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime verberavit. In Samnitibus vastissimo hiatu terrae, flamma prorupit, et usque in coelum extendi visa est. Complures praeterea in itinere videre Romani globum coloris aurei, coelo ad terram devolvi, majoremque factum, rursus a terra in sublime ad Orientem solem ferri, ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse. Drusus tantis malis anxius, domi suae, incerto quidem auctore, interfectus est. 336 Igitur Picentes, Vestini, Marsi, Peligni, Marrucini, Samnites, Lncani, cum adhuc occultam defectionem meditarentur, C. Servilium praetorem, legatum ad se missum, apud Asculum occiderunt, statimque clausa civitate, omnes cives Romanos indicta caede jugulaverunt. Continuo atrocissimam perniciem infamissima praecessere prodigia. Namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti, atque inter homines vivere solita erant, relictis stabulis pascuisque, cum balatu, hinnitu, mugituque miserabili, ad sylvas montesque fugerunt. Canes quoque, quorum naturae est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt. Igitur Cn. Pompeius praetor cum Picentibus jussu senatus bellum gessit, et victus est; postquam sibi Samnites Papium Mutilum imperatorem praefecerant, Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptaverant. Julius Caesar, Samnitium pugna victus, caeso fugit exercitu. Rutilius consul Marium proquinquum suum legatum sibi legit: quem assidue submonentem moram bello utilem fore, et paulisper in castris exerceri militem oportere tironem, dolo id eum agere ratus contempsit, seseque in insidias Marsorum, et universum agmen exercitus sui incautus injecit, ubi et ipse consul occisus, et multi nobiles interfecti, et octo millia Romanorum caesa sunt. Arma et corpora interfectorum in conspectum Marii legati Tolenus fluvius pertulit, atque in testimonium 337 cladis evexit. Marius raptis continuo copiis, victores insperatus oppressit, octo millia et ipse Marsorum interfecit. Caepio autem a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. L. vero Julius Caesar, postquam apud Aeserniam victus aufugerat, contractis undique copiis, adversus Samnites et Lucanos dimicans, multa hostium millia interfecit. Cumque ab exercitu imperator appellatus esset, Romamque nuntios de victoria misisset, senatus sagum, hoc est, vestem moeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe arridente deposuit, atque antiquum togae decorem recuperavit. Marius deinde sex millia Marsorum cecidit, septem millia armis exuit. Sulla cum viginti quatuor cohortibus Aeserniam missus, ubi arctissima obsidione Romani cives et milites premebantur, maximo bello et plurima caede hostium urbem sociosque servavit. Cn. Pompeius Picentes gravi praelio fudit, qua victoria senatus laticlavia et caetera dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo victoria Caesaris primum respirans sumpsisset. Porcius Cato praetor Etruscos, Plotius legatus Umbros, plurimo sanguine impenso, et difficillimo labore vicerunt. Cn. Pompeio, L. Porcio Catone consulibus, Pompeius diu obsedit Asculum civitatem: nec tamen expugnavisset, nisi populum in campum prorumpentem, gravissima oppressione vicisset. Decem et octo millia Marsorum in ea pugna cum Franco imperatore suo caesa sunt, capta tria millia. Quatuor autem millia Italici viri ex ea caede profugi, 338 jugum montis coacto in unum agmine forte conscenderant: ubi oppressi exanimatique nivibus, miserabili morte riguerunt. Namque ita ut attoniti timore hostium steterant, alii stirpibus vel saxis reclines, alii armis suis innitentes, patentibus cuncti oculis, dentibusque nudatis, viventium in modum visebantur: nec ullum erat procul intuentibus mortis indicium, nisi diuturna immobilitas, quam nullo modo humanae vitae vegetatio diu perpeti potest. Eadem die Picentes congressi et victi sunt, quorum dux Judacilius, convocatis principibus suis, post magnificas epulas largaque pocula, cunctos ad exemplum sui provocans, hausto veneno absumptus est, cunctis factum ejus laudantibus, sed nemine subsequente. Anno ab Urbe condita DCLXI, cum ad obsidendos Pompeios 339 Romanus isset exercitus, et Postumius Albinus, vir consularis, tunc L. Sullae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est. Sulla consul civilem cruorem non nisi hostili sanguine expiari posse testatus est: cujus rei conscientia permotus exercitus, ita pugnam adortus est, ut sibi unusquisque pereundum videret, nisi vicisset. Decem et octo millia Samnitium eo praelio caesa sunt; Juventium quoque, Italicum ducem, et magnum ipsius populum persecutus occidit. Porcius Cato consul, Marianas copias habens, cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est, C. Marium non majora fecisse: et ob hoc cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli, quasi ab incerto auctore, prostratus est. C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marrucini Vestinique, Sulpicio 340 legato Pompeii persequente, vastati sunt. Pompaedius et Obsidius, Italici imperatores, ab eodem Sulpicio apud flumen Theanum horribili praelio oppressi et occisi sunt. Pompeius Asculum ingressus, praefectos, centuriones, cunctosque principes eorum virgis cecidit, securique percussit, servos praedamque omnem sub hasta vendidit, reliquos liberos quidem, sed nudos et egentes, abire praecepit: et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit. Namque eodem tempore, cum penitus exhaustum esset aerarium, et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus, auguribus, decemviris et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia, vendita sunt, et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est. Et quidem tunc in sinum ipsius civitatis eversarum omnium urbium, nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia, praecipuas suis partes auctionabatur. Quamobrem consideret tunc tempera sua, cum quasi inexplebilis venter, cuncta consumens et semper esuriens, cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior, nihil relinquens, nihil habebat, et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur. Iisdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus, cunctos Macedoniae fines depopulatus est: tandemque a C. Sentio praetore superatus, redire in regnum coactus est. 341

CAPUT XIX. De bello civili Mariano et Mithridatico, in quo Sulla et Marius maximos tumultus calamitatesque reipublicae invexerunt. Anno ab Urbe condita DCLXII, nondum finito sociali bello, Romae primum bellum civile commotum est: eodemque anno Mithridaticum bellum, etsi minus infame, non tamen minus grave coeptum est. Et quidem de Mithridatici belli spatio varie traditum est, utrum abhinc primum coeperit, an tunc praecipue exarserit, maxime cum alii triginta, alii quadraginta annis gestum referant. Sed quamvis iisdem temporibus gesta perplexis coacervata malis exarserint, a me tamen speciatim, etsi breviter, singula proferentur. Marius, Sulla consule, et contra Mithridatem in Asiam cum exercitu profecturo, in Campania tamen propter socialis belli reliquias consistente, affectavit septimum consulatum, et bellum suscipere Mithridaticum, quo Sulla cognito, impatiens revera juvenis intemperataque ira percitus, cum quatuor legionibus primum ante Urbem consedit, ubi Gratidium, Marii legatum, quasi primam victimam belli civilis occidit, mox Urbem cum exercitu irrupit, faces ad inflammandam Urbem poposcit. Omnibus metu abditis, per Sacram viam citato agmine in forum 342 venit. Marius cum permovere nobilitatem, inflammare plebem, equestrem denique ordinem perarmare adversus Sullam frustra attentasset, postremo servis spe libertatis et praedae ad arma sollicitatis, nequidquam repugnare ausus, tandem in Capitolium concessit. Sed cum eo Sullanae cohortes irruissent, magna suorum caede diffugit. Ibi tunc Sulpicius, Marii collega, servo suo prodente, prostratus est. Servum vero ipsum, quod hostem indicaverat, manumitti; quod vero dominum prodiderat, saxo Tarpeio dejici consules decreverunt. Marius fugiens, cum persequentium instantia circumseptus esset, in Minturnensium paludibus sese abdidit, e quibus infeliciter luto oblitus, ignominioseque protractus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus, contrususque in carcerem; percussorem ad se missum solo vultu exterruit. Deinde lapsus e vinculis, in Africam transfugit, sollicitatoque ex Utica filio, ubi in custodia observabatur, continuo Romam regressus, Cinnae consuli societate scelerum conjunctus est. Igitur ad profligandam 343 universam rempublicam, exercitum sibi in quatuor partes diviserunt. Tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum Cn. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit: ille scilicet Sertorius, jam hinc civilis belli incentor et particeps, qui etiam hoc finito, aliud post in Hispania bellum excitavit, quod per multos annos maximis Romanorum cladibus traxit. Caetera vero exercitus portio Cinnam secuta est. Porro autem Cn. Pompeius, qui a senatu cum exercitu arcessitus, ut reipublicae opitularetur, et diu sese novarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario vel Cinna, ad Octavium, alterum consulem, sese contulit, et mox cum Sertorio conflixit. Infelicem pugnam interventus noctis diremit. Sexcenti ex utraque parte milites trucidati sunt. Postera autem die cum permixtim corpora ad sepulturam discernerentur, miles Pompeianus fratris sui, quem ipse interfecerat, corpus agnovit. In concursu enim utrique cognitionem vultus galea, considerationem furor ademerat: quamvis parum sit culpae circa ignorantiam, ut videatur nescisse de fratre, quem non ambigitur scisse de cive. Itaque victor victo infelicior, ubi et fratris corpus agnovit, et parricidium suum. exsecratus bella civilia, illico pectus suum gladio transverberans, simulque lacrymas et sanguinem fundens, super fraternum sese cadaver abjecit. Et quid hoc profuit ad confusionem crudelis incepti, quod in primo statim bellorum civilium exordio infamis fama 344 percrebuit, concurrisse ignaros quidem fratres, sed conscios cives: petiisse fratrem, scelere victorem, spolia fratris occisi: ac mox tantae immanitatis reum, eodem gladio atque eadem manu per suam necem parricidium, quod admiserat, vindicasse? Numquid aliquem in tantarum animositate partium tam triste movit exemplum? Numquid apud quemquam periculum sceleris repulit terror erroris? Numquid haec, quae communis est etiam cum belluis pietas et reverentia naturae, quod unus perimendo ac pereundo commisit, quia in se agi posset, intremuit, seseque ab hujusmodi incepto, conscientia victus, removit: Quin potius annis fere quadraginta consequentibus, in tantum continuata sunt bella civilia, ut magnitudo laudis, appendenda ex magnitudine sceleris putaretur. Omnes enim post tale documentum in tali militia parricidiorum pericula refugissent, nisi parricidia ipsa voluissent. Igitur Marius coloniam Ostiensem vi ingressus, omnia ibi genera libidinis, avaritiae et crudelitatis exercuit. Pompeius, fulmine afflatus, interiit: exercitus vero ejus pestilentia correptus, pene totus absumptus est. Nam undecim millia virorum de castris Pompeii mortua, sex millia autem de 345 parte Octavii consulis desiderata sunt. Marius Antium et Aritiam civitates hostiliter irrupit, cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. Post Cinna consul cum legionibus, et Marius cum fugitivis Urbem ingressi, nobilissimos quosque e senatu, et plurimos consulares viros interfecerunt. Sed, quota haec portio ostentatae miseriae est, uno verbo definisse caedem bonorum, cujus fuit tanta numerositas, tanta diuturnitas, tanta crudelitas, tantaque diversitas? Verumtamen aequius est, me aliquid utilitatis subtraxisse causae, quam tantum horroris ingessisse notitiae, sive peritis haec, sive imperitis objiciantur. De patria siquidem, de civibus, et de majoribus nostris haec loquimur: qui his exagitati malis, tam abominanda gesserunt, de quibus etiam auditis posteri perhorrescant; qui profecto nolunt ista nimis exaggerari, aut sufficientis notitiae moderatione, si sciunt; aut misericordis reverentiae contemplatione, si nesciunt. Igitur Marius cum interfectorum civium capita, illata conviviis, oblata Capitoliis, collata rostris, ad spectaculum ornatumque congereret, ac septimum consulatum cum Cinna tertium consule pervasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est. Cinna, bonorum neces, malorum caede supplevit. Nam cum introducta per Marium fugitivorum manus insatiabilis praedandi esset, nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque 346 circumdata, inermis exstincta est. Caesa sunt illa die in foro Urbis octo millia fugitivorum: idemque Cinna, quartum consul, ab exercitu suo interfectus est.

CAPUT XX. Quomodo Sulla a senatoribus revocatus fuerit ad subveniendum perditae patriae, quosque ipse cum suis subegerit. Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae, Sertoriique audaciam fuga evaserant, transvecti in Graeciam, coegere precibus Sullam, ut periclitanti, immo jam pene perditae patriae, opem ferret. Igitur Sulla, mox ut Campanum littus attigit, Norbanum consulem praelio oppressit, septem millia tunc Romanorum Romani interfecerunt, sex millia eorumdem ab iisdem capta sunt, centum et viginti quatuor de Sullana parte ceciderunt. Fabius vero Adrianus, cui imperium propraetore erat, regnum Africae servorum manu affectans, a dominis eorum apud Uticam, congestis sarmentis, 347 cum omni familia vivus incensus est. Damasippus praetor, incentore Mario consule, Q. Scaevolam, C. Carbonem, L. Domitium, P. Antistium 348 in curiam quasi ad consultandum vocatos, crudelissime occidit. Corpora interfectorum per carnifices unco tracta, atque in Tiberim missa sunt. Eodem tempore Sullae duces plurima praelia adversus Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. Nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit, et castra pervasit, et Cn. Pompeius Carbonis equitatum graviter trucidavit. Sullae etiam et Marii adolescentis maximum tunc praelium apud Sacriportum fuit, in quo de exercitu Marii caesa sunt viginti quinque millia, sicut Claudius scribit. Pompeius Carbonem etiam castris exuit, fugientemque insecutus, nunc caedendo, nunc ad deditionem cogendo, plurima exercitus parte privavit. Metellus Norbani agmen oppressit: ubi novem millia Marianae partis occisa sunt. Lucullus, cum a Quinctio obsideretur, erupit, et repentina pugna obsessorem delevit exercitum. Nam plus quam decem millia ibi tunc caesa referuntur. Sulla deinde cum Lamponio Samnitium duce, et Carrinatis reliquis copiis, ante ipsam Urbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit, gravissimoque praelio tandem vicit; octoginta millia hominum ibi fusa dicuntur, duodecim millia sese dediderunt: reliquam 349 multitudinem in fugam versam, insatiabilis victorum civium ira consumpsit.

CAPUT XXI. De proscriptione Sullana aliisque crudelibus facinoribus. Sulla mox atque Urbem victor intravit, tria millia hominum qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam inermes securosque interfecit. Plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Sullanae partis occisi sunt, quos fuisse plus quam novem millia ferunt. Ita liberae per Urbem caedes, percussoribus passim vagantibus, ut quemque vel ira vel praeda sollicitabat, agitabantur. Igitur cunctis jam quod singuli timebant aperte frementibus, Q. Catulus palam Sullae dixit: Cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? Tunc Sulla, auctore L. Fursidio primipitari, primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. Prima 350 proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quatuor consulares erant, Carbo, Marius, Norbanus, et Scipio, et inter eos Sertorius, tunc maxime pertimescendus. Item alia cum quingentis nominibus proposita est, quam cum Lollius, quippe securus nihilque sibi conscius, legeret, ubi suum repente nomen offendit, dum se trepidus, adoperto capite, foro subtrahit, interfectus est. Sed ne in ipsis quidem tabulis fides ac finis malorum videbatur. Namque alios, quos proscripserant, jugulabant; alios autem, postquam jugulaverant, proscribebant. Nec ipsius mortis erat via simplex, aut una conditio, ut in nece civium saltem jus hostium servaretur, qui nihil a victis praeter vitam exigunt. M. Marium siquidem, de caprili casa extractum, vinciri Sulla jussit; ductumque trans Tiberim ad Lutatiorum sepulcrum, effossis oculis, membrisque minutatim desectis, vel etiam fractis, trucidari. Post hunc P. Laetorius, senatorque Venuleius 351 occisi. M. Marii caput Praeneste missum; quo viso, C. Marius ultima desperatione correptus, ubi a Lucretio obsidebatur, ne in manus incideret inimicorum, cum Telesino mutua morte concurrit. Dumque violentius ipse in concurrentem manus adigit, circa suum vulnus manum percutientis hebetavit. Ita eo interfecto, ipse leviter vulneratus, cervicem servo suo praebuit. Carrinatem praetorem Sulla jugulavit. Inde Praeneste profectus, omnes Marianae militiae principes, hoc est legatos, quaestores, praefectos, et tribunos jussit occidi. Pompeius Carbonem a Cossura insula in Aegyptum fugere conantem, in Siciliam ad se retractum, et complures cum eo socios ejus occidit. Sulla dictator creatus est, ut dominationis et crudelitatis libido, honesti praecipuique nominis reverentia et armaretur et velaretur. Pompeius in Africam transgressus, eruptione circa Uticam facta, decem et octo millia hominum interfecit. Quo bello Domitius, dux Marianus, dum inter primores repugnat, occisus est. Idemque Pompeius Hiertam, Numidiae regem, persecutus, fugientem, a Bogude Bocchi Maurorum regis filio, spoliari 352 omnibus copiis fecit: quem continuo Bullam reversum, tradito sibi oppido, interfecit.

CAPUT XXII. Dictorum velut epilogum recitat Auctor. De novo tumultu per Lepidum excitato. Creatis itaque P. Servilio et Ap. Claudio consulibus, visus est tandem Sulla privatus. Hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum et civile Sullanum. Haec per annos decem tracta, plus quam centum quinquaginta millia Romanorum consumpserunt, tantumque lectissimorum virorum vernaculorumque militum Roma hoc civili bello perdidit, quantum in ea superiore tempore, cum se jam adversus Alexandrum Magnum circumspiceret, in discretis aetatibus census invenit. Praeterea viros consulares viginti quatuor, praetorios sex, aedilitios sexaginta, senatores fere ducentos, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt, quos neget quisquam, si valet, quin eodem damno suo vicerit Roma, quo amisit Italia. Proh pudor! Num quidnam et hic comparatione ambigua egent tempora? Immo, vel maxime, inquiunt. Nam quid tam apte, quam bellis civilibus bella civilia comparantur? An forte dicetur, etiam in his temporibus 353 bella civilia non fuisse? Quibus a nobis respondebitur, justius quidem socialia vocari oportere: sed nobis proficere, si civilia nominentur. Cum enim causis vocabulis ac studiis paria docentur omnia, tum sibi in his tanto plus vindicat reverentia Christianae religionis, quanto minus praesumpserit potestas irata victoris. Nam cum plerumque improbi tyranni, temere invadentes rempublicam, usurpatoque regio statu, Romani imperii corpus abruperint, atque ex eo bella vel per se injusta importaverint, vel in se justa commoverint, Britannis Gallisque populis erecti et instructi; haec bella, quantum externis proxima, tantum longinqua civilibus, quid nisi socialia jure vocitentur, cum ipsi Romani ne Sertorii quidem, aut Perpernae, aut Crixi, aut Spartaci bella, civilia uspiam nominarint? In tali ergo vel defectu, vel perduellione sociorum, minore nunc utique invidia laboraret, si fortassis existeret vel gravis pugna, vel cruenta victoria. Verumtamen cum in hisce temporibus omnia plus necessitatis afferant et minus pudoris; hoc est causa, pugna, victoria; vel pro exstinguenda insolentia tyrannorum, vel pro cohibendo sociorum defectu, vel pro inurendo ultionis exemplo, cui tandem dubium est, quanto nunc mitius, quantoque clementius excitata (ut dicunt) bella civilia geruntur, immo reprimuntur potius quam geruntur? Quis enim unum civile bellum per decem annos his temporibus agitatum audierit? Quis uno bello centum quinquaginta millia hominum, vel hostium ab hostibus, ut non dicam civium a civibus, caesa meminerit? Quis illam, quam explicare longum est, optimorum atque illustrium virorum multitudinem trucidari in pace cognoverit? Postremo quis illas infames interficiendorum tabulas timuerit, 354 legerit, senserit? ac non potius omnibus notum sit, una cunctos pace compositos, atque eadem salute securos, victos victoresque pariter communi exsultasse laetitia, ac etiam in tantis totius Romani imperii provinciis, urbibus ac populis, vix paucos aliquando exstitisse, quos justa ultio invito etiam victore damnarit? Et, ut verbis verba non onerem, non temere dixerim, tantam vel in bello saltem exstinctam modo fuisse gregariorum militum manum, quanta tunc caesa est in pace nobilium. Igitur, Sulla mortuo, Lepidus, Marianae partis assertor, adversus Catulum Sullanum ducem surgens, redivivos bellorum civilium cineres suscitavit. Bis tunc acie certatum est. Plurimi Romanorum, jam ipsa paucitate miserorum, et adhuc illo furore insanientium, caesi sunt. Albanorum civitas, obsidione oppugnata atque excruciata fame ultima, miserabilium reliquiarum deditione servata est. Ubi tunc Scipio, Lepidi filius, captus atque occisus est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens, persequente Pompeio, apud Rhegium interfectus est. Ita hoc bellum civile non magis clementia Catuli, quam taedio Sullanae crudelitatis, ut ignis in stipula, eadem celeritate qua exarsit, evanuit. 355

CAPUT XXIII. De quatuor novis bellis a Romanis susceptis, Hispanico, Pamphylico, Macedonico et Dalmatico. Anno ab Urbe condita DCLXXIII, sonantibus undique bellorum fragoribus, quorum unum in Hispania erat, aliud in Pamphylia, in Macedonia tertium, quartum in Dalmatia, exsanguis adhuc atque exhausta intestina pernicie tamquam febribus Romana respublica, propulsare armis Occidentis Septentrionisque fortissimas gentes cogebatur. Sertorius siquidem, vir dolo atque audacia potens, cum partium Marianarum fuisset, Sullam fugiens, ex Africa dilapsus in Hispanias, bellicosissimas gentes in arma excitavit. Adversus hunc, ut breviter definiam, duo duces missi, Metellus et Domitius: quorum Domitius ab Hirtuleio, Sertorii duce, cum exercitu oppressus est. Manilius, proconsule Galliae in Hispaniam 356 cum tribus legionibus et mille quingentis equitibus transgressus, iniquam cum Hirtuleio pugnam conseruit: a quo castris copiisque nudatus, in oppidum Herdam pene solus refugit. Metellus, multis praeliis fatigatus, per devia oberrans, hostem mora fatigabat, donec Pompeii castris consociaretur. Pompeius contracto apud Pallantiam exercitu, Lauronem civitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere, victus aufugit. Sertorius superato fugatoque Pompeio, Lauronem captam cruentissime depopulatus est: reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus superfuerat, miserabili in Lusitaniam captivitate transduxit. Pompeium autem, hoc est, illum Romanorum ducem, a se fuisse victum gloriatus est: quem magna praeditum fiducia, ad hoc bellum non pro consule, sed pro consulibus Roma misisset. Fuisse tunc Pompeio triginta millia peditum, mille equites, Galba scribit: Sertorium autem sexaginta millia peditum, octo millia equitum habuisse commemorat. Postea vero Hirtuleius cum Metello congressus, apud Italicam Beticae urbem viginti millia militum perdidit: 357 victusque in Lusitaniam cum paucis refugit. Pompeius Segidam, nobilem Celtiberiae urbem, cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus, decem millia militum ejus interfecit. Ex alio cornu, vincente Pompeio, tantumdem pene ipse perdidit. Multa inter eos praeterea praelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompeii, idemque vir sororis ejus, occisus est. Hirtuleii fratres interfecti. Perperna, qui se Sertorio junxerat, comminutus est. Postremo ipse Sertorius, decimo demum anno belli inchoati, iisdem, quibus et Viriathus, suorum dolis interfectus, finem bello fecit, Romanisque victoriam sine gloria dedit: quamvis Perpernam postea pars exercitus ejus secuta sit, qui a Pompeio victus, cum universo exercitu suo interfectus est. Civitatibus vero cunctis ultro ac sine mora per deditionem receptis, duae tantum restiterunt, hoc est, Uxama et Calaguris: quarum Uxamam Pompeius evertit, Calagurim Afranius jugi obsidione confectam, atque ad infames escas miseranda inopia coactam, ultima caede incendioque delevit. Percussores Sertorii praemium ne petendum quidem a Romanis esse duxerunt, quippe qui meminissent antea Viriathi percussoribus denegatum. Et quamvis nullo tunc praemio patraverint 358 Romanam securitatem, tamen fortis fide ac viribus semper Hispania, cum optimos invictissimosque reges reipublicae dederit, nullum umquam tyrannorum, ab initio usque in hodiernum diem, de se editum misit vel in se extrinsecus incurrentem, vivum potentemve dimisit. Interea Macedonicum bellum Claudius sortitus, varias gentes, quae Rhodopaeis montibus circumfusae sunt, ac tunc Macedoniam crudelissime populabantur (nam inter caetera dictu audituque horrida, quae in captivos agebant, raptis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus, cruentis capillatisque adhuc, ac per interiores cavernas male effosso cerebro oblitis, avide ac sine horrore tamquam veris poculis utebantur, quarum cruentissimi atque immanissimi Scordisci erant): has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello attentavit, magnisque se malorum molibus objecit: unde cum animo aeger, et curis circumseptus, morbo insuper correptus esset, interiit. Hujus successor Scribonius attentatarum superiore bello gentium vim declinans, in Dardaniam arma convertit, eamque superavit. Publius vero Servilius exconsule, Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus, dum subdere studet pene delevit. Lyciam et urbes ejus obsessas oppressasque cepit. Praeterea, Olympum montem pervagatus, Phaselim evertit, Corycum diruit, Tauri quoque 359 montis latera in Ciliciam vergentia perscrutatus, Isauros bello fractos, in ditionem redegit: primus Romanorum per Taurum duxit exercitum, ac limitem itineris fecit. Triennio emenso, quo bellum gestum est, Isaurici nomen assumpsit. Cosconius proconsule sortitus Illyricum, protrita subactaque Dalmatia, Salonas, urbem florentissimam, post biennium tandem expugnavit et cepit.

CAPUT XXIV. De bello fugitivorum seu gladiatorum, et cladibus ejus. Anno ab Urbe condita sexcentesimo LXXIX, Lucullo et Cassio consulibus, gladiatores septuaginta et quatuor Capuae a ludo 360 Cn. Lentuli diffugerunt: qui continuo, ducibus Crixo et Oenomao Gallis, et Spartaco Thrace, Vesuvium montem occupaverunt; unde erumpentes, Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnarunt: ipsoque in fugam acto, cuncta in praedam verterunt. Inde per Consentiam et Metapontum circumducti, ingentia brevi agmina collegerunt. Nam Crixo decem millium multitudo, Spartaco autem triplex tunc numerus fuisse refertur. Oenomaus enim jam in superiore bello fuerat occisus. Itaque cum caedibus, incendiis, rapinis, stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captivae matronae, quae se dolore violati pudoris necaverat, munus gladiatorum ex quadringentis captivis, scilicet, qui spectandi fuerant, spectaturi, utpote lanistae, gladiatorum potius quam militum principes, ediderunt. Deinde consules Gellius et Lentulus adversus eos cum exercitu missi, quorum Gellius Crixum, acerrime pugnantem, praelio oppressit, Lentulus, a Spartaco superatus, aufugit. Post etiam collatis frustra ambo consules copiis, accepta gravi clade, fugerunt. Dehinc C. Cassium proconsulem idem Spartacus oppressum bello interfecit. Itaque exterrita Civitate non minore propemodum metu, quam sub Annibale circa portas fremente trepidaverat, senatus Crassum cum legionibus consulum novoque supplemento 361 militum misit. Is mox ut fugitivorum pugnam iniit, sex millia eorum interfecit, nongentos vero cepit. Inde prius quam ipsum Spartacum ad caput Silari fluminis castrametantem, bello aggrederetur, Gallos auxiliatores ejus Germanosque superavit, e quibus triginta millia hominum cum ipsis ducibus occidit. Novissime ipsum Spartacum disposita acie congressum, maximasque cum eo fugitivorum copias perculit. Nam sexaginta eorum millia caesa, sex millia capta referuntur: tria millia civium Romanorum recepta sunt. Caeteri qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per complures duces frequenti indagine attriti sunt. At ego iterum ac saepius repeto, num quidnam et hic comparatione aliqua egent tempora? Quis, rogo, audire non horreat, non dicam bella talia, sed vel nomina tanta bellorum, externa, servilia, socialia, civilia, fugitivorumque? quae ne sic quidem saltem sese, ut commoti maris fluctus, quamvis molibus magnis, sequuntur, sed undique diversis causis, vocabulis, formis, malisque excitata, coacervataque concurrunt. Ut e proximo repetam, et infame illud servile praeteream, Jugurthinum bellum nondum adhuc ab Africo detonuerat, jam Cimbricum a Circio fulminabat. De Cimbricis illis nubibus adhuc foedi vastique torrentes effusi sanguinis agebantur, jam socialis belli 362 nebulas in magna continuo malorum nubila coituras, misera exhalabat Italia. Adhuc vero post infinitam crebramque Italici belli tempestatem discurri tuto per Italiam minime poterat: ita omnes absque illis periculosissimis inimicarum urbium voraginibus, dissoluta ac lubrica pace titubabant: jam sibi Marianum atque Cinnanum Roma parturiebat excidium, et aliud e diverso Oriens atque Aquilo, hoc est Mithridaticum minabatur, quod quidem Mithridaticum a superioribus coeptum porro in ulteriora porrigitur. De Mariana face rogus Sullanae cladis accensus est, de isto rogo funestissimo Sullani et civilis belli per plurimas terrarum partes ardentes sudes sparsi sunt, multaque incendia ex uno fomite diffuderunt. Nam Lepidus et Scipio in Italia, Brutus in Gallia, Domitius, Cinnae gener, in Africa, Carbo in Cossura et Sicilia, Perperna in Liguria, et post cum Sertorio in Hispania, omniumque atrocissimus Sertorius in eadem Hispania, haec tunc civilia, vel quo alia dicenda sunt nomine, bella excitantes, de uno multa, de parvo magna fecerunt; absque illis tribus vastissimis bellis, quae tunc externa vocabantur, hoc est, Pamphylico, Macedonico atque Dalmatico, dissimulato etiam magno illo Mithridatico, longe omnium diuturnissimo, infestissimo, ac formidolosissimo: deinde, adhuc Hispaniensi Sertoriano nondum finito, immo ipso adhuc vivente Sertorio, hoc fugitivorum, et ut verius dicam, gladiatorium bellum inhorruit, jam non spectandum paucis, sed ubique metuendum. Quod quia fugitivorum bellum dicitur, nemini vile habeatur ex nomine. Saepe in eo singuli et aliquando simul cum agminibus frustra junctis ambo consules victi sunt, plurimique nobiles trucidati. Ipsi autem fugitivi plus quam centum millia fuere, qui caesi sunt. Ex quo admonemus, ut ipsa se consoletur Italia de vexatione externorum praesentium, per recordationem praeteritorum ex se atque in se; et ipsam se incomparabiliter 363 crudelius dilaceratam noverit a suis. Quamobrem huic nunc quinto volumini finem fecerim, ut bella civilia externis ubique permixta, vel quae dicta sunt, vel etiam quae sequuntur, quia sic sibi serie temporum et malis sequacibus cohaeserunt, libri saltem termino separentur.

LIBER SEXTUS. 364 CAPUT PRIMUM. Unum Deum, tam Gentilium quam Christianorum judicio. Omnes homines, cujuslibet vel sectae, vel vitae, vel patriae, ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis, etsi non actu praeferant, judicio tamen praeferendum sciant. Quae mens, ratione duce illustrata, in medio virtutum, quibus genuino favore, quamvis vitiis inclinetur, assurgit, scientiam Dei quasi arcem prospicit. DEUM enim quilibet hominum contemnere ad tempus potest, nescire in totum non potest. Unde quidam, dum in multis Deum credunt, multos deos indiscreto 365 timore finxerunt. Sed hinc jam vel maxime, cum auctoritate veritatis operante, tum ipsa etiam ratione discutiente, discessum est. Quippe cum et philosophi eorum, ut de nostris sanctis sileam, dum intento mentis studio quaerunt, scrutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium repererunt, ad quem unum omnia referrentur: unde etiam nunc pagani, quos jam declarata veritas de contumacia magis quam de ignorantia convincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures deos sequi, sed sub uno Deo magno plures ministros venerari fatentur. Restat igitur de intelligentia veri Dei per multas intelligendi suspiciones confusa dissensio, quia de uno Deo omnium pene una opinio est. Hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, potuit: at ubi ratiocinatio defecit, fides subvenit. Nisi enim crediderimus, non intelligemus. Ab ipso audias, ipsique Deo credas, quod verum velis scire de Deo. Itaque idem unus et verus Deus, in quem omnis, ut diximus, etsi ex diversis opinionibus secta concurrit, mutans regna, et 366 disponens tempora, peccata quoque puniens, quae infirma sunt mundi elegit, ut confundat fortia; Romanumque imperium, assumpto pauperrimi status pastore, fundavit. Hoc per reges et consules diu provectum, postquam Asiae, Africae atque Europae potitum est, ad unum imperatorem, eumdemque fortissimum et clementissimum, cuncta sui ordinatione congessit. Sub hoc imperatore, quem omnes fere gentes amore et timore permixto juste honorarent, Deus verus, qui superstitione sollicita ab ignorantibus colebatur, magnum illum intelligentiae suae fontem aperuit, promptiusque per hominem docturus homines, Filium suum misit operantem virtutes, quae praecellerent hominem, coarguentemque daemonas, quos aliqui deos putavissent, ut qui ipsi, tamquam homini, non credidissent, operibus, tamquam Dei, crederent; deinde ut in magno silentio ac pace latissima inoffensae et celeriter novi nominis gloria, et annuntiatae salutis velox fama percurreret, vel etiam, ut discipulis ejus per diversas gentes euntibus, ultroque per cunctos salutis dona offerentibus, obeundi ac disserendi, quippe Romanis civibus inter cives Romanos, esset tuta 367 libertas. Quod ideo commemorandum putavi, quia hic sextus libellus usque ad Caesarem Augustum, de quo haec dicuntur, extenditur. Quod si aliqui hanc lucidissimam rationem irritam putant, suisque diis potius assignant, quos primum prudentia elegerint, deinde praecipuo cultu invitarint, ut sibi per eos amplissimum hoc pulcherrimumque imperium conderetur: sic enim jactitant, quia ipsi optimo genere sacrorum emeruerint praecipuum deorum favorem, quibus ademptis vel praetermissis, discesserint omnes, Adytis arisque relictis, Dii, quibus imperium hoc steterat: Unde quamvis reverentia sanctitatis tuae multa fortissime verissimeque disseruerit, tamen et mihi locus exigit, ut pauca subjiciam. Si Romani colendo deos emeruerunt favorem deorum, et non colendo amiserunt; ut ipse Romulus, parens Romae, inter tot mala ab 368 ipso ortu suo ingruentia salvus esset, colendo quis meruit? An Amulius avus, qui exposuit ad necem? An pater, qui incertus fuit? An Rhea mater stupri rea? An Albani parentes, ipsa quoque ab initio Romani nominis germina persequentes? An tota Italia, quae per quadringentos annos, dum audere potuit, excidio ejus inhiavit? Non, inquiunt, sed dii ipsi, quia se colendos sciebant, futuros custodiere cultores. Ergo praescii sunt. Si praescii sunt, cur hoc imperium inter tot annorum saecula eo potissimum tempore ad summam potentiae arcem perduxerunt, quo ille nasci inter homines atque agnosci ut homo voluit, post cujus nomen et ipsi pro nihilo contempti sunt, et cum universo mundo etiam illi, quos ipsi provexerant, cucurrerunt? Sed humiliter obrepsit, inquiunt, et latenter intravit. Latentis et humilis unde tam celebris fama? tam indubitata fides? tam manifesta potentia? Signis quibusdam et 369 virtutibus mentes hominum superstitione sollicitas cepit et tenuit. At haec si homo potuit, Dii magis posse debuerunt. An quia ille hanc potentiam a Patre sibi traditam praedicabat, perventum est aliquando ad intelligentiam illius noti et ignoti Dei, quam apprehendere, ut dixi, nemo nisi per ipsum potest? Nec quisquam potest, nisi qui toto se perspecto ac despecto, conversus ad sapientiam Dei omnem quaerendi ratiocinationem transtulerit ad credendi fidem. Verumtamen breviter discutio. Dii isti, quos tantos ferunt, ut Romanam rempublicam et propitii provexisse, et aversi afflixisse videantur, eo certe tempore, quod palam constat, quo nasci Christus voluit, et annuntiari gentibus coepit, devotissime atque intentissime colebantur. Ita illi, consulentes et sibi et cultoribus suis, non potuerunt vel reprimere, vel repellere superstitionem ejus, propter quam spernendos se cultoresque suos destituendos viderent? Quamquam si ab invitis, danda venia, nec deserendi fuerunt; si a voluntariis, servanda praescientia, nec prius fuerant adjuvandi. Hoc factum est, inquiunt: nam excitavimus gentes, accendimus reges, instituimus leges, disposuimus judices, praeparavimus poenas suppliciis et crucibus, orbem totum scrutati sumus, si quo modo Christianum nomen et cultus universo mundo posset abradi. Hoc eatenus factum est, donec fecunda crudelitas eousque inter tormenta ac per tormenta 370 proficeret, quamdiu ipsum regium culmen, per quod solum prohiberi potuerat, occuparet. Et quid postea consecutum est? Imperatores, inquiunt, Christiani cessare sacra, et claudi templa jusserunt, atque ideo Excessere omnes, adytis arisque relictis, Dii, quibus imperium hoc steterat. O quanta et quam inoffensa lux veritatis est, si non adversus eam ultro sese offerentem imbecilli infeliciter oculi clauderentur! Si Christiana fides per multa retro tempora, saevientibus undique adversum se gentibus, regibus, legibus, caedibus, crucibus ac mortibus, reprimi nullo modo potuit, immo, ut dixi, inter haec et per haec crevit, cultus autem idolorum jam quodammodo ex se deficiens, ac sibi erubescens, ad unam clementissimam jussionem sine ullo poenali terrore cessavit; cui dubium est, hoc per istius intelligentiae demonstrationem de creatore suo tandem innotuisse creaturae, quod illa eatenus per varias ratiocinationes mentis, intentae quamlibet, aliis obfuscata quaesierit, ac per hoc statim amori ejus, quem etiam ignorans dilexerat, inhaesisse? Nec igitur mirum est, si in magna familia inveniuntur aliqui servi, qui, consuetudine lasciviaque seductorum assuefacti, patientia domini sui ad contemptum ipsius abutantur, unde et merito Deus vel ingratos, vel incredulos, vel etiam contumaces variis correptionibus arguit: quod semper utique fatendum est, 369 tunc tamen praecipue, quando adhuc per universum mundum nulla erat ecclesia, quae interventu fidelium precum meritas mundi poenas justumque judicium Dei, exorata ipsius clementia, temperaret, unde etiam haec, quae mala hominibus videntur, qualiacumque sunt, graviora sine dubio omnia fuerunt, sicut ipso, quo coepta sunt, ordine probabuntur. Bellum Mithridaticum, vel, ut verius dicam, belli Mithridatici clades, multas simul involvens provincias, tracta et protenta per quadraginta annos fuit. Nam sexcentesimo sexagesimo secundo (ut dixi) anno ab Urbe condita, quo etiam primum civile bellum coeperat, inardescens, consulatu Ciceronis vero et Antonii, ut verbis poetae optimi loquar, Barbarico vix consummata veneno est. Sed in his temporibus, triginta gerendi belli inveniuntur anni. Qualiter autem XL a plerisque dicti sint non facile discernitur. 370

CAPUT II. Prosequitur hic bellum Mithridaticum, quod Sylla confecit. Igitur Mithridates rex Ponti atque Armeniae, postquam Nicomedem, Bithyniae regem, amicum populi Romani, regno privare molitus est, atque a senatu monitus, si facere tentaret, bellum sibi a populo Romano inferendum fore, iratus Cappadociam continuo pervasit: atque expulso ab eo Ariobarzane rege cunctam provinciam igni ferroque vastavit. Bithyniam deinde pari clade corripuit. Paphlagoniam simili exitu afflixit, pulsis ex ea Pylaemene et Nicomede regibus. Post cum venisset Ephesum, crudeli praecepit edicto, ut per totam Asiam quicumque inventi essent cives Romani, sub una die omnes necarentur. Et factum est. Nec explicari aut comprehendi ullo modo verbis potest, quae tunc multitudo Romanorum civium caesa sit, quis moeror plurimarum provinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerit, cum singuli quique aut prodere innocentes hospites et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur. Archelaus quoque, dux Mithridatis, cum centum viginti millibus peditum atque equitum in Achaiam praemissus, Athenas cunctamque Graeciam, partim vi, partim deditione obtinuit. Sylla, cui post consulatum Mithridaticum bellum obvenerat, Archelaum 371 apud Piraeeum, Atheniensium portum, septemplici muro communitum, diu obsedit, ipsam Atheniensium urbem vi cepit, ac postea justo praelio cum Archelao conflixit. Centum et decem millia de exercitu Archelai interfecta, vix decem millia superfuisse referuntur. Comperta clade Mithridates lectissima septuaginta millia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. Secundo praelio quindecim millia ex his interfecta sunt, ibique Diogenes, Archelai filius, trucidatus est. Tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, exstinctae sunt. Nam viginti millia militum ejus in paludem pulsa, cum Syllae fidem implorarent, insatiabili victoris ira interfecta sunt, totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. Porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere, bonaque eorum publicare animo intenderat. Cumque jam 372 mille et sexcentos ita interfecisset, Ephesii exemplum verentes, excluso praesidio ejus, portas objecerunt. Similiter Smyrnaei, Sardi, Colophonii, Trallianique fecerunt. Perturbatus Mithridates, per Archelaum ducem suum cum Sylla de pace pepigit. Interea Fimbria Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cui legatus ierat, apud Nicomediam occidit: ac mox arrepto exercitu Mithridatis filium ex Asia ad Miletopolin fugat, stationem regis invadit, ipsumque Pergamo pellit, fugientemque insecutus apud Pitanam obsedit: et profecto cepisset, si L. Lucullus civilibus discordiis curam reipublicae praetulisset, eumque mari coarctare, objecta classe, voluisset: inde Fimbria, Iliensibus iratus, a quibus pro Syllanae partis studio objectu portarum repulsus videbatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque delevit. Sed eam Sylla continuo reformavit. Idem Fimbria apud Thyatira, cum ab exercitu Syllae obsideretur, desperatione adactus, in templo Aesculapii manu sua interfectus est. 373 Fannius et Magius, de exercitu Fimbriae profugi, Mithridati sese adjunxerunt: quorum hortatu Mithridates cum Sertorio, per legatos in Hispaniam missos, foedus pepigit. Sertorius ad eum Marcum Marium firmandi foederis causa misit. Quem rex apud se retentum, brevi ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Syllam cum uxore liberisque contulerat. Marius et Eumachus duces a Mithridate adversus Lucullum missi, magno exercitu brevi congregato, cum P. Rutilio apud Chalcedona congressi sunt, eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt. Lucullus Mithridatem Cyzicenos obsidentem, fossa cinxit: eumque quod faciebat, pati compulit: atque ad ipsos Cyzicenos, ut bono animo essent, nuntium misit unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus, mediam ipse regulam tenens, plantisque subremigans, septem millia passuum transmeavit: Mithridates inopia laborans, partem copiarum instructam armis domum abire praecepit: quam Lucullus excipiens, universam disperdidit. Nam amplius quam quindecim millia hominum tunc interfecisse narratur. Tunc etiam Fannius, qui se Mithridati junxerat, et Metrophanes, regius praetor, a Mamerco victi, cum duobus millibus equitum 374 in Moesiam profugerunt: atque inde in Maeoniam digressi, in colles camposque Inarimos inciderunt; ubi non solum montes usti, vel saxa quasi quadam fuligine obfuscata cernuntur, verum etiam campi ambusto solo squalidi, per quinquaginta millia passuum, sine ullo ignis vel fornacis indicio, et pendulo in profundum cinere putres jacent. Tribus etiam locis torridae voragines ostenduntur, quas Graeci physas vocant: in quibus diu oberrantes, inopinatis tandem periculis exempti sunt, et clam in regis castra venerunt. Deiotarus, rex Gallograeciae, praefectos regis bello trucidavit. Interea Mithridates apud Cyzicum eadem mora qua obsidebat, obsessus, in magnam penuriam pestilentiamque exercitum suum coarctavit. Nam plus quam trecenta millia hominum fame et morbo in eadem obsidione amisisse fertur; 375 ipse cum paucis arrepta navi clam fugit e castris. Lucullus incruento milite spectator cladis alienae, novum genus victoriae adeptus est, mox Marium adortus vicit fugavitque. In quo praelio plus quam undecim millia Marianorum militum interfecta referuntur. Lucullus postea cum eodem Mario navali praelio congressus, triginta et duas naves regias, et complures onerarias, aut demersit aut cepit. Multi ibi ex his quos Sulla proscripserat, interempti sunt. Marius postera die de spelunca, ubi latebat, extractus, meritas hostilis animi poenas luit. Eodem vero Lucullus impetu Apamiam vastavit, et sub monte Olympo Prusam, munitissimam civitatem, captam expugnatamque diripuit. Mithridates adversus Byzantium instructa classe navigans, tempestate correptus, octoginta rostratas naves perdidit: ipse, cum quassata jam navi mergeretur, in myoparonem Seleuci piratae, ipso pirata juvante, transilivit. Inde Sinopem, ac post Amisum cum magna difficultate pervenit. 376

CAPUT III. De Catilinae incestu, et Lucullorum adversus Bessos, Mithridatem, et Tigranem, caeterosque bellis. Eodem anno apud Romam Catilina incesti accusatus, quod cum Fabia virgine Vestali commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus evasit. Lucullus Sinopen expugnaturus obsederat. Hanc Seleucus archipirata, et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt. Lucullus miserorum hostium intestina clade permotus, celeri occursu immissum restinxit incendium. Ita misera civitas, versa vice hostium sociorumque, unde defendenda, disperdita, et unde disperdenda, servata est. At vero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello appetitam, in deditionem recepit. Eodem tempore Metellus, Siciliae praetor, cum foedissima illa C. Verris praetura Siciliam afflictam invenisset, maxime Pyrganione archipirata nefariis praedis et caedibus dilacerante, qui pulsa classe Romana, Syracusanum portum obtinuerat, quem mox navali terrestrique praelio comminutum, 377 Sicilia decedere compulit. Praeterea Lucullus, transgressus Euphratem et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mithridate et Tigrane congressus, parvissima suorum manu magnum hostium numerum occidit. Nam triginta millia hominum in eo bello caesa referuntur. Tigranes, vix centum et quinquaginta equitibus comitatus, aufugit, diademate et tiara ne agnosceretur abjectis. Tunc ad Lucullum totius pene Orientis supplices venere legati: is, imminente hieme per Armeniam in Mesopotamiam regressus, Nisibin urbem, illis tunc locis inclytam, expugnavit et cepit.

CAPUT IV. De bello Piratico et Cretico, deque re cum Mithridate a Pompeio gesta. Iisdem diebus Piratae per omnia sparsi maria, et jam non tantum intercipientes navium commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantes, impunitate sceleris et aviditate praedae vulgo sese associantes, in immensum augebantur, quos Cn. Pompeius 378 post multam quidem vastationem, quam terra marique diu egerant, mira tamen celeritate compressit. Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus evertit, diuturnoque bello domitam in potestatem redegit, legesque Minois Romanis legibus permutavit. Pompeius postea, successor Luculli, in minori Armenia juxta montem Dastracum castra regis obsidione conclusit. Rex cum omnibus copiis, eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit. Pompeius fugientes persequi intendit. Itaque bellum nocte commissum est. Luna tunc orta, a tergo Romanis erat. Regii longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati, 379 cuncta in irritum tela fuderunt. Romani, veluti inermes postea aggressi, sine labore vicerunt. Namque de exercitu regio quadraginta millia caesa vel capta sunt, Romani vulnerati mille, vix autem quadraginta interfecti. Rex inter tumultus belli fuga elapsus, adjutus etiam beneficio sublustris noctis evasit: relictusque ab omnibus amicis, philosophis, scriptoribus rerum vel carminum, ac medicis, solus per devia equum manu trahens, atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum devertit, atque inde in Armeniam perrexit. Pompeius regem insecuturus, inter duo flumina, quae ab uno monte diversis specubus exoriuntur, hoc est, Euphratem et Araxem, urbem Nicopolim, senibus lassis et aegris volentibus, condidit; oranti Tigrani veniam dedit; exercitum Orodis Albanorum regis, praefectosque ejus ter praelio vicit: posttea 380 epistolas Orodis et munera, pro pace cum Albanis instauranda, libenter accepit; Artocem regem Iberiae bello fudit, totamque Iberiam in deditionem accepit. Inde, cum Armeniam, Colchos, Cappadociam et Syriam ordinatis rebus composuisset, promovens de Ponto in Parthiam, ad Ecbatanam urbem caput Parthici regni quinquagesimo die venit.

CAPUT V. Quod Mithridates filios ac amicos peremerit, ipseque vicissim a filio peremptus sit. In Bosporo Mithridate Cerealia sacra celebrante, terraemotus adeo gravis repente exortus est, ut magna clades ex eo urbium atque agrorum secuta narretur. Eodem tempore Castor, Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis amicis regiis arcem occupavit, et quatuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit. Mithridates, accensus ira, in scelera exarsit. 381 Nam complures tunc amicos suos, et Exipodram filium suum interfecit, cum antea jam alium, Macharem nomine, parricidio trucidasset: Pharnaces, alter filius ejus, exemplo fratrum territus, exercitum, ad persequendum se missum, sibi conciliavit, et mox adversus patrem duxit. Mithridates, diu ex altissimo muro filium frustra precatus, ubi inexorabilem vidit, moriturus exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori jubet, vos, si estis, dii patrii, precor, ut quandoque et ipse hanc vocem a liberis suis audiat. Statimque descendens ad uxores, pellices ac filias suas, venenum omnibus dedit. Quod cum ipse novissimus hausisset, nec tamen, propter remedia, quibus vitalia sua adversus noxios succos saepe obstruxerat, veneno confici posset, frustraque spatiaretur, si quo tandem modo infusa pestis per venas vegetatione corporis acta discurreret, Gallum quemdam militem, jam fracto muro discurrentem, invitavit, eique jugulum praebuit. Hunc exitum vitae Mithridates 382 habuit,, nobisque sententiae suae fortissimum argumentum reliquit, homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus, annos natus septuaginta duos, habens secum semper philosophos, omniumque artium peritissimos. Si estis, inquit, dii patrii. Ita ille diu colendo, ac diu quaerendo persenserat, hos non esse certos deos, qui esse putabantur. Rex multae experientiae atque aevo gravis, verum Deum, ad cujus notitiam non nisi auditu per fidem venitur, non intelligebat. Hos autem falsos esse rationis ipsius luce perviderat, aliud consuetudini, aliud menti suae tribuens: Si estis, inquit, dii, hoc est dicere, ego sentiens esse super hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate motus, commendo diligentiam et excuso ignorantiam meam. Invoco qui est, dum convenio qui non est. Quapropter cum dolore et timore considerandum est, qua poena quove judicio digni erunt, qui, contra interdictum jam propalatae et publicatae veritatis eos sectantur et colunt deos, de quibus etiam illi jam tunc dubitare poterant, qui adhuc praeter eosdem scire nihil poterant. Verumtamen breviter consulo, qualia tunc toti Orienti tempora videbantur, cum per quadraginta annos miserae nationes alternis tantorum ducum vastationibus terebantur: 383 cum quaeque civitas tantis concursibus media inevitabiliter periclitabatur, inde accensura alterum, unde alterum temperasset: hoc mox habitura supplicii, quod remedii ad tempus habuisset: cum trepidae diversarum provinciarum legationes inter succedentes Romanorum duces, et truculentiorem notitia Mithridatem, alternis ad utrumque, prout quemque sors belli attollebat, et incertis satisfactionibus transferebantur, augendo pericula quae sanabant. Nunc quid continuo Pompeius, et quidem Pompeius, homo Romanorum moderatissimus, per plurimas partes Orientis, finito Mithridatico bello, egerit, paucis proferam.

CAPUT VI. De gestis Pompeii in Syria, Phoenice et Judaea, et conjuratione Catilinae. Anno ab urbe condita DCLXXXIX, M. Tullio Cicerone et C. Antonio consulibus, Pompeius, occisi Mithridatis nuntio 384 accepto, Syriam coelen et Phoenicen bello aggressus. Ituraeos primum Arabasque perdomuit, urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit. Hinc Judaeos, quibus Aristobulus expulso fratre Hyrcano primus ex sacerdote rex praeerat, atque ad Hierosolymam, urbem eorum, Gabinium cum exercitu mittit. Ipse continuo subsecutus, et a patribus urbe susceptus, sed a plebe muro templi repulsus, oppugnationem ejus intendit. Id non solum natura loci, verum etiam ingenti muro, fossaque maxima munitum, cum alias aliis 385 legiones, dies noctesque succedere sine requie cogeret, vix tertio mense expugnavit. Tredecim ibi millia Judaeorum caesa narrantur, caetera multitudo in fidem venit. Pompeius muros civitatis, everti aequarique solo imperavit: et cum aliquantos principes Judaeorum securi percussisset, Hyrcanum sacerdotio restituit, Aristobulum captivum Romam duxit. Hoc bellum Orientis cum viginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro concione narravit. Interea conjuratio Catilinae adversus patriam per eosdem dies in Urbe habita ac prodita, in Etruria vero civili bello exstincta est. Romae conscii conjurationis occisi sunt. Sed hanc historiam agente Cicerone, et describente Sallustio, satis omnibus notam, nunc a nobis breviter fuisse perstrictam sat est. Motus etiam in Pelignis ortus a Marcellis patre et filio, per L. Vettium proditus, patefacta Catilinae conjuratione, quasi succisa radice compressus est: et de utroque per Bibulum in Pelignis, per Ciceronem in Brutiis vindicatum est.

CAPUT VII. Caesar quas provincias sortitus, quomodo Helvetios et Belgas domuerit. Anno ab Urbe condita DCXCIII, C. Caesare et L. Bibulo consulibus, lege Vatinia Caesari tres provinciae cum legionibus 386 septem in quinquennium datae, Gallia Transalpina, et Cisalpina, et Illyricus. Galliam Comatam postea senatus adjecit. Hanc historiam Suetonius Tranquillus plenissime explicuit, cujus nos competentes portiunculas decerpsimus. Helvetiorum animos fortissimae Gallorum omnium gentis, ea vel maxime causa, quod perpetuo pene cum Germanis bello altercabantur, a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgetorix quidam, princeps gentis, spe totas invadendi Gallias, in arma accenderat. Quo caeteri optimates correpto et ad mortem coacto, cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiverunt. Qui, conjuratione facta ac die dicta, exustis vicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe revertendi foret, profecti sunt. Quos cum apud Rhodanum flumen obvios Caesar habuisset, magno difficilique bello 387 bis vicit, victosque ad deditionem coegit. Horum fuit, cum primum progressa est, omnis multitudo Helvetiorum, Tulingorum, 388 Latobrogiorum, Rauracorum et Boiorum, utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem millia hominum. Ex his quadraginta et septem millia in bello ceciderunt: caetera in terras proprias remissa sunt. Postea Caesar Ariovistum regem, 389 excitantem invehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper universos Galliarum populos se subegisse jactabat, apud Sequanos vicit; cum diu exercitus Caesaris, Germanorum multitudine et virtute perterritus, pugnam detrectasset. Ariovistus in Germaniam, arrepta navicula Rhenum transvectus, effugit, uxores ejus duae totidemque filiae captae sunt. Fuerunt autem in exercitu Ariovisti, Arudes, Marcomani, Triboci, Vangiones, Nemetes, Edures, et Suevi. Pugna maxime gravis ex phalange Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine, scutisque supra capita contextis, ad irrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant. Sed postquam aliqui Romanorum militum, agilitate audaciaque insignes, supra obductam saliere testudinem, scutisque singillatim, velut squammis revulsis, desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes novo mortis periculo, terribilem dissolvere compagem. Exinde in fugam versi, per quinquaginta millia passuum insatiabiliter caesi sunt, neque conjici potuit numerus Germanorum, vel quantus pugnae adfuerit, vel quantus fuerit occisorum. Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, adversus Caesarem 390 exarsit. Quorum distributim copia haec fuit. Bellovaci, qui caeteris numero et virtute praestare viderentur, habuere lectissima sexaginta millia armatorum; Suessiones ex duodecim oppidis quinquaginta millia; Nervii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut numquam in id temporis mercatores ad se admiserint vina caeteraque venalia deferre, quibus inducta jucunditas torporem virtutis afferret, habuerunt similiter quinquaginta millia: Atrebates et Ambiani decem millia, Morini viginti quinque millia, Menapii novem millia, Caleti decem millia, Velocasses et Veromandui aeque decem millia, Aduatici octodecim millia: Condrusi, Eburones, Caeresi, Caemani, qui uno 391 nomine Germani vocantur, quadraginta millia. Et ita fuisse referuntur ducenta septuaginta et duo millia armatorum lectissima. His repente silva erumpentibus, exercitus Caesaris perturbatus atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tandem hortatu ducis restitit, victoresque aggressus, usque ad internecionem pene delevit.

CAPUT VIII. Galbae expeditio in Veragros et Sedunos. De rebus gestis Caesaris in conjuratos cum Venetis, item Titurii Sabini et P. Crassi expeditionibus. Igitur Caesar, magnis in Gallia rebus gestis, cum in Italiam proficisci decrevisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros Sedunosque misit. Qui cum hiemandi causa in vico Veragrorum, cui nomen erat Octodurus, consedisset, mediamque oppidi partem, quae torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem discessisse per noctem ac proximo insedisse colli 392 videt. Quippe illi paucitatem vix mediae legionis despectui habentes, ultroneam sibi praedam nullo cessuram negotio arbitrabantur, finitimosque suos in hanc caedis ac praedae societatem vocaverant. Igitur Galba tam praesentibus periculis circumsepto ac trepido, atque inter varias consultationes certi consilii incerto, repente Galli descensu montis effusi, castra imperfecta circumdant, raros per vallum propugnatores saxis telisque onerant. Cumque jam castra irrumperentur, Pacuvii primipilaris et Voluseni tribuni consilio, cuncti Romani portis eruperunt, incautosque subito aggressi hostes, primum perturbaverunt, deinde in fugam versos miserabili strage fuderunt. Nam amplius triginta millia barbarorum tunc caesa referuntur. Igitur Caesar, cum jam pacatas universas Galliarum gentes putaret, ad novum et maximum bellum retractus est. Namque dum P. Crassus adolescens cum legione septima Oceano tenus apud Andegavos hiemat, Veneti caeterique confines repente in arma conjurant, legatos Romanorum vinciunt, eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant. Socios sibi ad id bellum Osismios, Lexovios, Nannetes, Ambivaritos, Morinos, Diablintres, et Menapios adsciscunt; auxilia quoque a 393 Britannia arcessunt. Caesar per Crassum de rebellione deditarum gentium certior factus, quamvis intelligeret quanta ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non negligendam ratus est, ne caeteris exemplo ejusmodi audendi licentia laxaretur. Itaque terrestri praelio persequi hostes frustra aggressus; quippe cum hostes per interfusa ex Oceano aestuaria, atque inaccessos recessus, tutis terrarum finibus munirentur, naves longas aedificari in Ligeri fluvio jubet: per quem in Oceanum deductae, mox ut hostibus visae sunt, continuo ducentae viginti naves eorum paratae, atque omni genere armorum instructissimae, progressae portu, ex adverso constiterunt. Bruto circumspicienti imparem longe navium esse conflictum, quia barbarorum naves solido robore intextae, cavernisque praevalidis obduratae, saxorum modo adactos rostratarum ictus retundebant, hoc primum auxilio fuit, quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas, funibus autem subnexas paraverat: quibus cum opus esset apprehensos eminus rudentes, subductis hastilibus per funem falcem retrahendo, succiderent. His celeriter expeditis, dirumpi hostilium antennarum armamenta praecepit. Ita antennis ruentibus, complures illico naves velut captas immobiles reddidit. Alii hoc periculo territi, suspensis velis, qua ventus intenderet fugere conati, cessante mox vento destituti, ludibrio fuere Romanis. Itaque incensis omnibus navibus, interfectisque his qui pugnaverant 394 Gallis, reliqui sese omnes dediderunt. Sed Caesar maxime ob injuriam legatorum, et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus per tormenta interfectis, reliquos sub corona vendidit. Iisdem diebus Titurius Sabinus Aulercos, Eburonices, Lexoviosque, qui primates suos, cur auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta, incredibili caede delevit. Publius vero Crassus cum in Aquitaniam pervenisset, bello exceptus est. Namque Sontiates magno equitatu pedestribusque copiis praevalidis Romanos adorti, diu graviter turbaverunt: post victi, atque in oppidum Sontiatum coacti obsessique, cum se expugnari viderent, armis traditis in deditionem recepti sunt. Aquitani, clade permoti, undique exercitum contrahunt: de citeriore quoque Hispania auxilia arcessunt: duces bello maxime eos praeficiunt, qui cum Sertorio militaverant. Hi omnes dum obsidionem Crasso parant, in castris suis, Crasso obruente, deleti sunt. Nam ex Aquitanis et Cantabris, quorum quinquaginta millia tunc in auxilium venerant, triginta et octo millia caesa referuntur. Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transmiserant, simul et totas Gallias subjicere sibi parabant, bello adortus 395 usque ad internecionem cecidit. Quorum fuisse numerum ad CCCCXL millia ferunt.

CAPUT IX. Caesar quomodo Suevos et Britannos subjecerit. Tunc Caesar in Germaniam facto ponte transgreditur, Sicambros et Ubios obsidione liberat. Suevos, maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos, multi prodidere, totamque Germaniam adventu suo terret: mox in Galliam, rescisso ponte, concedit. Inde ad Morinos venit, unde in Britanniam proximus et brevissimus transitus est. Navibus circiter onerariis atque actuariis octoginta praeparatis, in Britanniam transvehitur. Ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non parvum numerum militum, equitum vero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac sexcentas naves utriusque commodi fieri imperavit. Quibus iterum in Britanniam primo vere transvectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, 396 naves in ancoris stantes tempestate correptae vel collisae inter se, vel arenis illisae ac dissolutae sunt. Ex quibus quadraginta perierunt, caeterae cum magna difficultate reparatae sunt. Caesaris equitatus primo congressu a Britannis victus, ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo praelio cum magno suorum discrimine victos Britannos in fugam vertit. Inde ad flumen Thamesim profectus est, quem uno tantum loco vadis transmeabilem ferunt. In hujus ulteriore ripa, Cassivellauno duce, immensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus praestruxerat. Quod ubi a Romanis deprehensum ac vitatum est, barbari, legionum impetum non ferentes, silvis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos graviter ac saepe lacerabant. Interea Trinobantum firmissima civitas cum Androgorio duce, datis quadraginta obsidibus, Caesari sese dedidit. Quod exemplum secutae urbes aliae complures, in foedus Romanorum venerunt: iisdemque demonstrantibus, Caesar oppidum Cassivellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum, omnibusque rebus confertissimum, tandem gravi pugna cepit. 397

CAPUT X. Caesarem adversus novam Gallorum conspirationem profectum fuisse, eosque denuo subegisse. Exin Caesar a Britannis reversus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumventus et conflictatus est. Namque Ambiorix cum Eburonibus et Aduaticis conspirans, animatus Trevirorum consilio, Cottam et Sabinum legatos apud Eburones cum tota funditus legione insidiis circumventos interfecit. Ambiorix hac victoria elatus, Aduaticos et Nervios plurimosque alios raptim in arma contrahit, atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni in hibernis praeerat, contendit. Multitudo hostium ex hoc colligi potuit, quia 398 cum in obsidione castrorum vallum circumdandum esse a captivis Romanis docerentur, et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram, et sagulis exportando, vix tribus horis vallum pedum decem, et fossam pedum quindecim per millia passuum quindecim in circuitu perfecerunt. Praeterea centum viginti turres mirae altitudinis exstruxerunt. Et cum jam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent, ac ventus subito plurimus exortus esset, testas ferventes intorsere fundis, flammataque focis tela, ac mox concepto igne rutilantia, intra castra jecerunt. Quo facto per culmina raptim ventus insistens, sparsum animavit incendium. Sed ne sic quidem Romani, cum undique obruerentur, vulneribus, laboribus, vigiliis, jejuniis, incendiisque cesserunt. Tandem Caesari nuntiatum est, unam deletam esse legionem, alteram jam pene confectam. Adventante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem, atque in eum cuncti, raptis copiis, ruunt. Caesar parvissimis se castris consulto condidit, equitibusque praemissis, ut fugam fingerent imperavit, ut ad transitum vallis quae media erat, sibique periculosa videbatur, hostes contemptu sui invitaret. Quibus adventantibus insuper obstrui portas praecepit. Quo viso Galli, quasi jam vicissent, ad obducendum extrinsecus, vallum 399 conversi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum, versosque in fugam Gallos vastissima caede confecit. Nam sexaginta millia tunc fuisse referuntur; e quibus pauci per paludes invias evaserunt. Indutiomarus, Trevirorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu Galliae totius certior redditus est, Labieni castra, legionemque, cui is praeerat, quod facile factu arbitrabatur, delere statuit: ac deinde Eburonibus Nerviisque conjunctus, ad opprimendum Caesarem pergere. Labienus, quibus potest artibus, simulat timorem, atque ita Indutiomarum negligentiorem cum insultantibus copiis pro vallo oberrantem, repentina irruptione prostravit. Hac victoria Labieni, reliqui Gallorum conatus repressi sunt, et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit. Sed intelligens sibi majora belli superesse negotia, maxime quia plurima parte exercitus amissa, aliisque graviter sauciis, ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad comprimendum Gallorum impetum videretur, a Cn. Pompeio proconsule conscribi legiones, sibique mitti in auxilium petit. Itaque ante exactam hiemem tres ad eum legiones in castra venerunt. Igitur Caesar, prius quam in unum hostium copiae coirent, ineunte vere aggredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. Primum itaque Nerviorum fines diripit: praedam vero, quae copiosissima erat, exercitui permittit. Deinde Menapios, qui sibi propter immensas paludes atque impeditissimas silvas munitissimi videbantur, tribus agminibus invadit: 400 nimiaque caede vulgo agitata, residuos supplices in deditionem recepit. Labienus sequenti praelio omnes Trevirorum copias interfecit, arte in bellum provocatas, prius quam Germanis adventantibus jungerentur, et continuo ipsam civitatem capit. Caesar ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum volens, Ambiorigem et Eburones, deletae legionis auctores, postquam in Arduennam silvam refugisse comperit, quae silva totius Galliae maxima est, atque a ripis Rheni finibusque Trevirorum ad Nervios usque pertingit, et in longitudine plus quam quingenta millia passuum patet, permetiens rem suis maximi periculi fore, si per obstructas spatiosasque silvas ignoti dividerentur, hostemque locis notissimum quaererent, omnem Galliam per nuntios invitat, ut quique secundum placitum suum reconditas in Arduenna silva praedas quaerant diripiantque. Quo facto Gallis utrimque morientibus, maximas Romanorum injurias sine cujusquam Romani discrimine vindicavit. Ita hoc tutissimo vincendi genere securus in Italiam rediit. 401

CAPUT XI. Caesar item novam Gallorum in arma adversus sese conspirationem multa clade comprimit. Igitur Caesare in Italiam reverso, Gallia rursus in arma conjurat, multique simul populi coeunt. Dux his Vercingetorix fuit, cujus consilio statim omnes Galli civitates suas ultro incenderunt; prima a suis incensa Biturigo. Inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem provinciam clam ad exercitum recurrerat, impetum faciunt. Caesar tunc oppidum nomine Cenapum obsidione concluserat: quod diu oppugnatum, tandem post multas Romanorum clades pluvio die, cum hostilium machinarum amenta nervique languerent, applicitis turribus captum atque deletum est. Quadraginta ibi millia hominum fuisse referuntur: e quibus vix octoginta per fugam elapsi ad proxima Gallorum castra venerunt. Praeterea Arverni caeterique confines sollicitatis etiam ad se Aeduis, multis adversus Caesarem praeliis bellaverunt. Qui cum se pugnando fatigati, in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes, ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate 402 causante. Itaque ibi Caesar, erumpentibus desuper hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, victus aufugit. Dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptaverant, suadet uti ex tota Gallia omnes qui arma 403 ferre possent, huic bello praesto sint. Hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua libertas, aut aeterna servitus, aut mors omnium 404 consequatur. Itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo millia, peditum ducenta quinquaginta millia contracta sunt. Dehinc duo colles sibi invicem obversos Romani Gallique ceperunt. Unde multis saepe eruptionibus et variis proventibus praeliantes, tandem Romani praecipua Germanorum equitum, quos sibi jamdudum amicos nunc in auxilium acciverant, virtute vicerunt. Vercingetorix alia die congregatis omnibus, qui fuga evaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis, atque rumpendi foederis fuisse, et nunc, sive Romanis sese ad mortem omnes offerant, sive se solum pro omnibus dedant, paratum animo fore. Itaque Galli voluntatem, quam pudore aliquandiu texerant, quasi ex consilio regis assumerent, illico sibi veniam precantes, eum solum velut auctorem magni sceleris dediderunt. Bellovaci omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. Hi Correo duce bellum instaurant, sibique in 405 hanc suscepti belli societatem Ambianos, Aulercos, Caletos, Velocasses, Atrebatesque conjungunt, et locum quemdam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt: commissoque praelio magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. Deinde cum opportunum ipsi locum insidiis provisum occupassent, atque hoc comperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique venissent, commisso praelio, Romani Gallos fugientes eisdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt, cunctosque ad internecionem ceciderunt. Ibi Correus fugam vel deditionem detrectans, Romanos, ut vivus caperetur instantes, occidendo, ut occideretur, coegit. Igitur cum pacatam esse universam Galliam Caesar, 406 neque ausuram fore ad aliquos aspirare motus arbitraretur, legiones in hyberna dimisit: ipse autem Ambiorigis fines, qui tot bella excitaverat, horrenda hominum strage vastavit. At vero C. Caninius legatus bellum apud Pictonas invenit: ubi magna hostium multitudo impeditam itinere legionem circumdedit, atque ad extremum discrimen adduxit. Porro autem Fabius legatus, acceptis Caninii litteris, in Pictonas proficiscitur, ibique a captivis de opportunitate locorum certior factus, inopinantes hostes opprimit, magnisque stragibus factis, plurimas praedas agit. Deinde cum Caninio signum adventus sui dedisset, Caninius totis castris subito exsilivit seseque injecit hosti. Ita Fabio ex alia parte, et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt. Inde Fabius in Carnutes profectus est. Sciebat enim Dumnacum, ducem antiquissimum, rebellionis totius incentorem, ab hoc bello elapsum, si Armoricis gentibus adjunctus esset, maximos iterum in Gallia tumultus esse moturum: sed eas adhuc ipsa novitate trepidantes, mira virtute et celeritate perdomuit. 407 Interea Draptes unaque Lucterius, cum adesse Caninium et legiones in finibus suis viderent, undique collectis copiis, oppidum Uxellodunum occupant. Hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabusque partibus per abrupta latera non parvo flumine cingebatur: medio deinde descensu largissimo fonte securum, plurimaque introrsum copia frumenti tutum, irritos procul discursus hostium despiciebat: Caninius, quod solum Romana provisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campum evocatos, maximo praelio superavit. Nam uno e ducibus interfecto, alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum rediit, sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit. Itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit: circumspectisque omnibus videt, si expugnare vi moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum 408 suum: unum solum esse praesidii, si quo modo hostes aqua arceantur. Sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset: siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio devexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoveri vineas, turrimque exstrui jubet. Fit magnus illico concursus ex oppido. Quibus sine periculo praeliantibus, Romani quamvis pertinaciter obsisterent, crebriusque succederent, complures tamen trucidantur. Igitur exstruitur agger, et turris pedum sexaginta, cujus vertex adaequare fontis locum posset, ut vel ex aequo tela conjici queant, vel praecipitata desuper saxorum volumina non timeri. Oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua, verum etiam infirmiores hominum aetates vident, cupas pice, sevo et scandulis repletas, ac deinde inmisso igne, in prona praecipitant, easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur. Ardentibus machinis, cum grave praelium suis Caesar ac periculosum videret, cohortes in circuitu oppidi ire velociter per occultum imperat, atque undique subito vastum clamorem attollere. Quo facto consternati oppidani, dum recurrere ad muniendum oppidum volunt, ab oppugnatione turris vel demolitione aggeris 409 recesserunt. Illi tamen qui ad incidendas fontis venas sub obtentu aggeris tuti, cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus, per multa dividendo tenuari in semetipsis, consumique fecerunt. Oppidani, fonte siccato, ultima desperatione correpti, deditionem sui faciunt. Caesar autem, omnibus qui arma tulerant manus sustulit, et vitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum. Multum enim ad coercendam audaciam valet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma viventis, et ad recordationem admonet conscios, et ad sciscitationem cogit ignaros.

CAPUT XII. Miseriam et calamitatem Galliae acceptam a Caesare subjicit quasi sub oculos. Exhaustis atque edomitis Gallis, securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens; certo se sciens minime aliquos qui vel moveri audeant, vel si moveantur, timendi sint, reliquisse. Constitui nunc ante oculos velim exsanguem defectamque Galliam, post illas ardentissimas 410 febres internosque aestus vitalium meliora torrentes, ut sese habeat, quanta macic quantoque pallore sit, quam demissa ac resoluta jaceat, quam ipsos quoque necessarii officii motus, ne eumdem incursum malorum revocent, pertimescat. Irruit enim in eam repentino impetu Romanus exercitus, veluti fortissimo corpori fortior lues; quae tanto gravius accenditur, quanto impatientius toleratur. Sitiebat misera, cum, instante gladio, profiteri sponsionem servitutis aeternae, avulsis insuper obsidibus, cogeretur. Sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suavissimam velut aquae gelidae dulcedinem libertatis; quantoque eam magis subtrahi intelligebat, tanto avidius desiderabat. Hinc illa tam frequens contra vetita praesumptio invadebatur, et pro defendenda libertate, inopportuna libertas; praereptaque insatiabiliter potiundi licentia, quod male conceptam perniciem restinguere videbatur, augebat. Hinc Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam victor immitior, hinc omnia ad domandam impatientiam crudescentia, hinc jam nec remediis credebatur; itaque si interrogare possem 411 hanc, de qua loquimur, nationem: Quid tunc, cum haec ipsa sustinebat, de illis temporibus judicarit, responderet, ut arbitror, dicens: Sic me illa tunc febris exsanguem reddidit, ac frigidam fecit, ut etiam haec, quae omnes pene perstrinxit, fervefacere vel commovere nequiverit: atque ita me Romani inclinaverunt, ut nec ad Gothos surgam. Sed ne ipsa quidem Roma clades quas intulit, evitavit. Exercitae atque diu actae sunt per totos mundi cardines potentiae ducum, viresque legionum: quae in sese concurrentes, ejus damno vincerent, cujus periculo vincerentur. Nam victorem Caesarem, de Gallia reversum, civilia bella comitata sunt, aliaque gravissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt. 412

CAPUT XIII. De Crassi avaritia, rebus contra Parthos gestis et interitu. Anno ab Urbe condita DCXCVII, Crassus, in consulatu collega Pompeii, provinciam sortitus in Parthos, homo inexplebilis cupiditatis, audita in Hierosolymis templi opulentia, quam Pompeius intactam reliquerat, in Palaestinam divertit, Hierosolymam adit, templum pervadit, opes diripit. Inde per Mesopotamiam tendens in Parthiam quacumque iter habuit, sociis civitatibus auxilia indixit, pretia exegit, moxque ut Euphratem transiit, illico Vagesem, legatum ab Orode rege Parthorum ad se missum, obvium habuit, a quo vehementer increpitus est, quod contra foedus Luculli et Pompeii, avaritia inductus, Euphratem transierit. Quamobrem sine mora futurum, ut, pro auro Parthico, Serico ferro oneraretur. Itaque cum prope Carras ventum esset, Parthi 413 subito ingruentes cum Surena et Sillace, praefectis sagittis, oppressere Romanos. Cecidere ibi plurimi senatores, aliquot etiam consulares, et praetorii viri. Crassus quoque filius Crassi, lectissimus juvenis, in acie occisus est. Praeterea quatuor cohortes cum Vargunteio, mediis deprehensae campis et interfectae sunt. Surenas rapto equitatu Crassum persequi intendit: eumque circumventum ac frustra colloquium ejus petentem interfecit, quamvis vivum auferre maluisset. Pauci noctis beneficio liberati, Carras confugerunt. Cognita clade Romanorum, multae Orientis provinciae a societate vel fide populi Romani defecissent, ni Cassius, collectis ex fuga militibus paucis, intumescentem Syriam egregia animi virtute ac moderatione pressisset: qui et Antiochum copiasque ejus ingentes praelio vicit, et interfecit: Parthos quoque, ab Orode in Syriam missos, jamque ingressos Antiochiam, bello expulit, ducemque eorum Osacen interfecit.

CAPUT XIV. De mutabilitate Romani imperii, praedictorum velut epilogus. Igitur Romani status agitur semper alterna mutatio, et velut forma Oceani maris, quae omni die dispar, nunc succiduis per septem dies attollitur incrementis, nunc insequentibus totidem diebus 414 naturali damno et defectu interiore subducitur. Ut enim de proximis ordiar, Cimbris Tigurinisque vincentibus, cum apud Rhodanum flumen Romanus exercitus periit, arctissimas Roma sensit angustias, refusa continuo clade Cimbrorum, magnis elata proventibus, priorum oblita defectuum est. Hanc deinde recentissimae prosperitatis jactantiam Italicum bellum et dilaceratio Syllana castigat. Rursus post hanc domesticam intestinamque perniciem, qua usque ad medullas pene eviscerata et exesa est, paribus propemodum spatiis temporum non solum reparata, verum etiam extenta est, cum Lucullus Asiam, Pompeius Hispaniam, Caesar Galliam perdomuit, Romanumque imperium usque ad extremos propemodum terrae terminos propagatum est. Hanc nunc amplissimam dilatationem vastissima ruina consequitur. Apud Parthos enim consul Romanus occiditur, exercitusque deletur, atrocissimum illud Pompei et Caesaris bellum civile conseritur, et inter haec Roma ipsa repentino correpta incendio concrematur. Anno siquidem ab Urbe condita DCC, incertum unde concretus, plurimam Urbis partem ignis invasit, neque umquam antea tanto incendio correptam ac vastatam civitatem ferunt. Nam quatuordecim vicos cum vico jugario consumptos fuisse memoriae proditum est. Hinc jam bellum civile committitur, quod magnis jamdudum dissensionibus ac molitionibus parabatur. 415

CAPUT XV. De bello civili quod cruentissimum Caesar et Pompeius gesserunt. Nam rediens Caesar victor ex Gallia, decerni sibi absenti alterum consulatum poposcit. Contradictum est a Marcello consule, adnitente Pompeio, deinde decretum est a senatu, ut in Urbem Caesar non nisi dimisso exercitu veniret, et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. Caesar Ravennam sese contulit. M. Antonius et Q. Cassius, tribuni plebis, pro Caesare intercedentes, interdicente Lentulo consule, curia foroque prohibiti ad Caesarem profecti sunt, Curione simul Coelioque comitantibus. Caesar, Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus (ut ait Livius) orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset, edocuit. Deplorans injurias suas, causam belli civilis, pro restituendis in patriam tribunis, esse testatus est. Inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones quae cum Domitio apud Corfinium morabantur, ad partes suas traduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris viribus, trepidi, tamquam Italia pulsi, in Graeciam transvecti, Dyrrachium gerendi belli sedem delegerunt. Caesar Romam venit, negatamque sibi ex aerario pecuniam, fractis foribus invadit, protulitque ex eo auri pondo quatuor mille centum triginta quinque, argenti pondo prope nongenta millia. 416 Inde digressus Ariminum ad legiones, mox Alpes transvectus, Massiliam venit, ad quam oppugnandam, cum receptus non esset, Tribonium cum tribus legionibus relinquens, ad Hispanias contendit, quas L. Afranius, et M. Petreius, et M. Varro, Pompeiani duces, cum legionibus obtinebant. Ibi multis praeliis Petreium Afraniumque superatos, composita pactione, dimisit. In ulteriore vero Hispania duas legiones a M. Varrone suscepit. Similiter et duces ejus, hoc est, Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Tuberonem Africa Varus ejecit. Caesar Massiliam rediens, obsidione domitam, vita tantum et libertate concessa, caeteris rebus abrasit. At vero Dolabella partium Caesaris, in Illyrico per Octavium et Libonem victus, copiisque exutus, ad Antonium fugit. Basillus et Sallustius per singulas legiones, quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo mari cum classe concurrens, omnes pariter adversus Octavium et Libonem profecti, 417 et victi sunt. Antonius cum se Octavio cum quindecim cohortibus dedisset, omnes ad Pompeium a Libone deducti sunt. Curio ex Sicilia in Africam cum exercitu transgressus est: quem Juba rex continuo exceptum cum omnibus copiis trucidavit. Octavius Salonas oppugnare conatus, omnes pene copias quas duxit amisit. Coelius descivit a Caesare, ac se Miloni exsuli junxit. Cumque ambo servorum manu Capuam oppugnare molirentur, occisi sunt. Bibulus apud Corcyram pudore victus, quod custodiae ejus, quam pelago et oppido praetendebat, hostis illuserat, inedia sese vigiliisque confecit. Appius Claudius Censorinus, qui jussu Pompeii Graeciam tuebatur, jam abolitam Pythici oraculi fidem voluit experiri: quippe ab eo adacta vates descendere in specum, respondisse fertur de bello consulenti: Nihil ad te hoc, Romane, bellum pertinet, Euboeae coela obtinebis. Coela autem vocant Euboicum sinum. Ita Appius perplexa incertus sorte discessit. Admonet nos aliquid obtrectatoribus nostris consultor iste consulere. Queruntur utique fide Christianorum sibi sacra interdicta, caeremoniasque sublatas, et ob hoc maxime, quod extis vaticiniisque cessantibus futurae 418 clades, quia sciri nequeunt, non vitantur. Cur ergo longe ante imperium Caesaris nativitatemque Christi, sicut ipsorum auctores attestantur, abolita fuerat Pythici oraculi fides? Abolita autem ideo, quia contempta. Porro autem quare contempta, nisi quia vel falsa, vel vana, vel dubia? unde prudenter poeta praemonuit: Inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae: Et ne forte parvi id pendant, quod contemptu abolitum atque antiquatum fuit, hoc est, aut numen aut sedem, Apollo ille Pythius erat, quem ferunt magno illo Pythone serpente interfecto, totius vaticinationis auctore et principe, haeredem et sedis et divinationis et numinis exstitisse: ibique eum reddere elegisse responsa, ubi orta cum auctore ipsa divinatio videbatur: praeterea quem per alias quoque terrarum partes spumantibus buccis, rabidoque discursu omnis furiatorum ructat insania, ad quem plurimi terrarum reges, quasi ad vivam vocem consulti numinis concurrerunt, cui saepissime ipsi quoque Romani opulentissima dona miserunt. At si Apollo iste Pythius paulatim discernente experientia contemptus, relictus atque abolitus est, quid vivum de mortua pecude, quid verum de amente muliercula sperari potest? Quid postremo, Inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, 419 expositis opimae pecudis intestinis, non finget esuriens? Nam sicut ipsi fatentur, vel obscura, vel falsa dicendo, ipse Apollo seducit. Quamobrem aequo animo ferant, etsi imitari interim nolunt, nos id veritatis judicio etiam prohibere, quod potuerunt majores eorum, vel experiendo contemnere. Interea apud Dyrrachium multi Orientis reges ad Pompeium cum auxiliis convenerunt. Quo cum Caesar venisset, Pompeium obsidione frustra cinxit, ipse terram quindecim millium passuum fossa praestruens, cum illi maria paterent. Pompeius castellum quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, evertit, praesidiaque Caesaris quae ibidem morabantur occidit. Caesar Torquatum legionemque unam, ut expugnaret, aggressus est. Hoc periculo sociorum Pompeius cognito, omnes eo copias contraxit: in quem se illico Caesar omissa obsidione convertit. Torquatus autem e vestigio prorumpens, aversum insecutus est. Ita Caesaris milites ancipiti periculo territi, ipso Caesare frustra obsistente, fugerunt. Pompeius vero Caesaris quoque testimonio victor, persequentem revocavit exercitum. Quatuor millia militum Caesaris, centuriones viginti duo, equitesque Romani complures 420 in eo praelio caesi sunt. Caesar inde citato agmine per Epirum in Thessaliam perrexit. Pompeius cum maximis copiis secutus, bellumque commissum est. Itaque instruitur utrimque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locavit. Fuerunt autem peditum quadraginta millia, equites in sinistro cornu sexcenti, in dextro quingenti, praeterea reges multi, senatores, equitesque Romani plurimi absque levium armaturarum magna copia. Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit, cui fuerunt non minus quam triginta millia peditum, equites mille. Videre ibi et gemere erat, contractas Romanorum vires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse: quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent. Prima congressione equitatus Pompeii pulsus, sinistra latera nudavit. Deinde cum diu utrimque dubia sorte caederentur, atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret: Parce civibus, nec tamen faceret; ex alia vero Caesar hoc faceret, quod urgeret, dicens: Miles, faciem feri: tandem universus Pompeii fugit exercitus, castraque direpta sunt. Caesa sunt in eo praelio Pompeianorum quindecim millia, centuriones triginta et tres. Hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum fuit: Pompeius fugiens, in ostio Penei amnis onerariam navem nactus, in Asiam transiit. Inde per Cyprum in Aegyptum venit: ibique mox ut littus attigit, jussu Ptolemaei adolescentis, in gratiam Caesaris victoris occisus est. Pompeii uxor filiique fugerunt. Caetera Pompeiana classis direpta est, omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis: 421 ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus vero, vir consularis, apud Pelusium interfectus est. Caesar, compositis apud Thessaliam rebus, Alexandriam venit, perlatoque ad se ac viso Pompeii capite, annuloque, flevit. Cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quo minus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus, ut et regios thesauros vacuos esse ostenderent, et in invidiam Caesaris populum concitarent. Praeterea Achillas dux regius, imbutus semel Pompeii sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. Nam jussus exercitum dimittere, cui praeerat, viginti millium armatorum, non modo sprevit imperium, verum et aciem direxit. In ipso praelio regia classis forte subducta, jubetur incendi. Ea flamma cum partem quoque urbis invasisset, quadringenta millia librorum, proximis forte aedibus condita, exussit: singulare profecto monimentum studii, curaeque majorum, qui tot tantaque illustrium ingeniorum opera congesserant. Unde quamlibet hodieque in templis exstent, quae et nos vidimus, armaria librorum; quibus direptis, exinanita ea a nostris hominibus, nostris temporibus memorent, quod quidem verum est; tamen honestius creditur, alios libros fuisse quaesitos, qui pristinas studiorum curas aemularentur, 422 quam aliam ullam tunc fuisse bibliothecam, quae extra quadringenta millia librorum fuisse, ac per hoc evasisse credatur. Caesar postea insulam ubi Pharus est, cepit. Eo Achillas cum Gabinianis militibus venit. Ingens pugna commissa est: magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompeii interfecti sunt; Caesar vi insistentium hostium pressus, scapham ascendit; qua mox pondere subsequentium gravata ac mersa, per CC passus ad navem una manu elevata, qua chartas tenebat, natando pervenit, mox navali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam aut depressit aut cepit. 423

CAPUT XVI. Caesar Alexandrinis regem reddit, Alexandrinos subigit, civesque multos caedit. Alexandrinis petentibus regem reddidit, monitum, ut magis amicitiam Romanam, quam arma experiri studeret. Qui tamen illico ut liber fuit, bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. Nam viginti millia hominum in eo bello caesa referuntur, duodecim millia cum septuaginta longis navibus dedita, quingenti ex victoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adolescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus, necatusque est. Corpus ejus ad littus devolutum, indicio loricae aureae cognitum fuit. Qua Caesar Alexandriam praemissa, Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione compulit, regnumque Aegypti Cleopatrae dedit. Inde Syriam pervagatus, Pharnacem in Ponto vicit. Postea vero quam Romam venit, dictator et consul creatus, in Africam transiit, et apud Thapsum cum Juba et Scipione pugnavit, maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. Castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti. Cato sese apud Uticam occidit. Juba percussori jugulum pretio dato, praebuit. 424 Petreius eodem se gladio perfodit: Scipio in navi, qua ad Hispanias fugere contendens vento coactus in Africam redierat, semetipse jugulavit. In eadem navi etiam T. Torquatus occisus est. Caesar Pompeii Magni nepotes, filiamque Pompeiam, simulque cum his Faustum Syllam et Afranium et Petreium filium jussit occidi. Inde quatuor triumphis Urbem ingressus, disposito recuperatae reip. statu; continuo in Hispanias contra Pompeios Pompeii filios profectus, septimo decimo quam egressus ab Urbe fuerat die, Saguntum pervenit, statimque adversus Pompeios duos, et Labienum atque Attium Varum, multa bella et varia sorte gessit. Ultimum bellum apud Mundam urbem gestum est, ubi tantis est viribus dimicatum, tantaque caedes acta, ut Caesar quoque, veteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum caedi cogique aciem suam cerneret, praevenire morte futurum victi dedecus cogitarit, cum subito versus in fugam Pompeiorum cessit exercitus. Et quidem eo die hoc bellum actum est, quo Pompeius pater ab Urbe bellum gesturus aufugerat, quatuorque annis hoc civile bellum 425 indesinenter toto orbe tonuit: T. Labienus et Attius Varus in acie caesi sunt. Sex. Pompeius cum centesimo equite aufugit. Frater ejus Cn. Pompeius contracta celeriter non parva Lusitanorum manu, cum Caesonio congressus et victus, fugiensque interfectus est. Munda civitas cum immensa hominum caede, Caesare oppugnante, vix capta est.

CAPUT XVII. De Caesaris interitu, et ob eum tumultibus et bellis. Caesar Romam rediit: ubi dum Reipublicae statum contra exempla majorum clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, 426 conscio etiam plurimo senatu, in curia viginti et tribus vulneribus confossus interiit. In qua conjuratione fuisse amplius sexaginta conscios ferunt. Duo Bruti et Caius Cassius aliique socii, strictis pugionibus in Capitolium secesserunt. Diu deliberatum est, utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret incendi. Corpus ejus raptum populus, dolore instimulatus, in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremavit. Percensuit latitudinem regni sui Roma cladibus suis, atque in suam conversa caedem, singulas quasque gentes ibidem, ubi domuit, vindicavit. Asiae, Europae, atque Africae, non dico tribus mundi partibus, sed totis trium partium angulis 427 edidit gladiatores suos: feriatisque inimicis spectaculum miserae ultionis ingessit. Nec tamen sufficit ipsas quoque cum auctoribus causas fuisse consumptas, recidiva semina in eodem agro germinant, magna continuo metentibus malorum incrementa cum magno sudore factura: victor civilis belli a civibus Caesar occiditur, in caedem unius trahuntur agmina consciorum. Certum enim erat, quia Caesar indigne peremptus, plures habere posset ultores. Plurimaque nobilitas una simul catena sceleris copulatur, ne forte tanta malorum materia non belli magnitudine suppleatur, sed vindictae brevitate tenuetur. Medeam illam fabulae ferunt dentes quondam occisi sevisse serpentis, e quibus quasi competens semini seges, armati homines terra emerserint, seseque mox invicem pugnando prostraverint. Et quidem hoc poetarum commenta finxerunt, nostra autem Roma, Caesare occiso, quanta de cineribus ejus agmina armata parturiit? Quanta bella in testimonium miserae fecunditatis non legenda pueris, sed spectanda populis excitavit? et tamen horum 428 omnium malorum initium superbia est. Inde exarserunt bella civilia, inde iterum pullularunt. Non ergo injusta caedes est eorum, qui eam injuste consectantur, si ambitionis aemulatio per ipsos atque in ipsis et agitur et punitur, donec qui detrectavere collegium, discant ferre dominatum: summaque imperii totius ad unum redacta, longe aliud omnes homines vivendi genus subeant, ut omnes humiliter placere studeant, non insolenter offendere. Sed ad tam salubrem humilitatis doctrinam magistro opus est. Itaque, opportune compositis rebus, Augusti Caesaris temporibus natus est Dominus Christus: qui, cum in forma Dei esset, formam servi humiliter assumpsit: ut tunc demum aptior fieret humilitatis institutio, quando jam per totum mundum poena superbiae omnibus esset exemplo.

CAPUT XVIII. De Caesare Octaviano Augusto, rebusque per eum gestis. Anno ab Urbe condita DCCX, interfecto Julio Caesare, Octavianus, qui testamento Julii Caesaris avunculi et haereditatem 429 et nomen assumpserat, idemque qui postea rerum potitus Augustus est dictus, simul ut Romam adolescens admodum venit, indolem suam bellis civilibus vovit. Nam, ut breviter coacervationem malorum explicem, bella civilia quinque gessit: Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Actiacum: e quibus duo, hoc est, primum et novissimum, adversus Marcum Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus L. Antonium, quartum 430 adversus Sex. Pompeium, Cn. Pompeii filium, confecit. Antonius a senatu hostis pronuntiatus, D. Brutum ad Mutinam obsidione concluserat. Consules Hirtius et Pansa, et cum his Caesar, ad liberandum Brutum, expugnandumque Antonium missi. Pansa primo veniens, exceptus insidiis, inter suorum clades, ipse quoque pilo graviter vulneratus, ab eodem vulnere interpositis diebus est mortuus. Hirtius, auxilium collegae ferens, magnas Antonii copias vasta strage delevit. Caesar eatenus castra custodiit. Secunda adversus Antonium pugna magnae utrimque strages actae sunt. Namque tunc ibi Hirtius consul occisus est, victus fugit Antonius, Caesar victoria potitus est, cui D. Brutus, de conjuratione occisi Julii Caesaris, confessus, 431 preces poenitentiae fudit: Dolabella Trebonium, unum ex interfectoribus Caesaris, Smyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiavit. Consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. Postea D. Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basillus autem, aeque unus de percussoribus, manu servorum suorum necatus est. Lepido satisagente, Caesar Antonium recepit in gratiam: atque ob fidem reconciliatae gratiae, filiam ejus matrimonio sortitus est. Inde cum ad Urbem accessissent, ac rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Thoranius, vir praetorius, nihil tale metuens, incursu militum domi suae interfectus est, aliique complures trucidati sunt. Itaque, ne latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris. Ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicum suum, ibi L. Caesarem avunculum suum, et (quod exaggerando sceleri accessit) viva matre proscripserat; ibi Lepidus L. Paulum fratrem suum in eumdem proscriptorum gregem conjecerat. Adjecti sunt postea 432 ad numerum proscriptorum triginta equites Romani. Multae diu et variae caedes actae, domus proscriptorum, direptis omnibus, dirutae sunt. At Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a quo victus ipse se interfecit. Brutus et Cassius magnis exercitibus comparatis apud Athenas convenerunt, totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter vitam nihil reliquit. Igitur Caesar et Antonius eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem compulerunt: quamvis manifestissime illa tunc pugna non virtute partis Antonii, sed Caesaris felicitate confecta sit. Caesar enim tunc aeger, cum se in castris capiendae quietis causa tenere statuisset, hortatu, et precibus medici sui, qui per somnium admonitum sese fatebatur, ut ea die castris Caesarem salutis ipsius causa educeret, in campum aegre inter copias egressus est, ac mox castra ejus ab hostibus capta sunt: sed rursus Caesariani milites Cassii castra ceperunt. Quare ad desperationem adacti Brutus et Cassius, immaturam sibi mortem ante belli terminum consciverunt: nam, invitatis percussoribus, Cassius caput, Brutus latus praebuit. At Romae Fulvia, uxor Antonii, socrus Caesaris, dominatum ut mulier agitabat: incertum in hac mutatione consularis regiique fastigii, utrum deficientis potentiae ultima, an incipientis prima numeranda, certe etiam in eos insolens, per quos ut insolesceret, agebatur. Nam et Caesarem reversum apud Brundusium contumeliis, factionibus, insidiisque petiit. A quo propulsata ad Antonium 433 concessit in Graeciam. Sex. Pompeius, postquam se in prescriptorum numerum relatum comperit, conversus in latrocinia, omnem oram Italiae caedibus rapinisque vastavit. Sicilia praerepta, commeatibusque impeditis, Romam fame affecit. Mox cum eo pacem triumviri, ut non dicam tyranni, id est, Lepidus, Caesar, Antoniusque fecerunt. Sed continuo cum contra pactum Pompeius fugitivos allegeret, ut hostis habitus est. Mena, libertus Pompeii, cum sexaginta navium classe ad Caesarem defecit, eidemque classi ipse jussu Caesaris praefuit. Idemque continuo cum Statilio Tauro adversus Menecratem Pompeianum ducem navale bellum gessit. Deinde ipse Caesar adversus eosdem Pompeianos cruentissimum bellum navale confecit: sed continuo victricem classem pene universam apud Scyllaceum naufragio amisit. Ventidius Persas et Parthos in Syriam irrumpentes, tribus bellis maximis fudit, regemque eorum Pacorum in acie interfecit, ea scilicet die, qua Crassus a Parthis fuerat occisus. Antonius, uno vix castello expugnato, pacem cum Antiocho fecit, ut ipse tantam rem consummasse videretur. Ventidium Syriae praefecit, jussitque ut Antigono bellum inferret: qui Judaeos tum forte debellaverat, captisque Hierosolymis, templum spoliaverat, regnumque Herodi dempserat: quem continuo victum in deditionem recepit. Mena libertus cum sex navibus ad Pompeium rediit, a quo clementer receptus, Caesaris classem incendit, quamvis nuper Caesar alteram secundo naufragio perdidisset. Idemque Mena postea ab Agrippa navali praelio circum ventus, cum sex triremibus ad Caesarem transiit. Sed hunc Caesar tertio transfugam, indulta tantum vita, 434 segnem reliquit. Deinde Agrippa inter Mylas et Liparas adversus Democharem et Pompeium navale praelium gessit, ac vicit; ibique tunc naves triginta aut demersit, aut cepit, reliquis laceratis. Pompeius Messanam confugit. Caesar interea Taurominium trajecerat, quem repentino impetu Pompeius afflixit. Unde multis demersis navibus suis, ac magna multitudine suorum militum perdita, in Italiam Caesar aufugit, nec interveniente mora, in Siciliam rediit: ibique Lepidum ex Africa adventantem obvium habuit, summas sibi partes terrore, minis ac superbia vindicantem. Post dies paucos Agrippa jussu Caesaris a littore cum acie instructa prospectantis, atrocissimo navali praelio adversus Pompeium conflixit et vicit. Nam centum sexaginta tres naves aut demersit aut cepit. Pompeius cum decem et septem navibus vix elapsus evasit. Lepidus magna viginti legionum insolentia tumens, cum Messanam militibus permissam diripuisset, ipsum Caesarem ad se venientem semel atque iterum sprevit, ac potius telis appeti jussit: quae ille, collecta in laevum brachium lacerna, repellendo vitavit. Mox immisso equo ad suos reversus, instructo exercitu adversus Lepidum veniens, plurimas legiones Lepidi, paucis interfectis, transire in suam partem compulit. Lepidus tandem intelligens, quo vanitas sua tenderet, deposito paludamento, assumptaque veste pulla, supplex 435 Caesari factus vitam et bona impetravit, perpetuo quidem emendatus exsilio. Taurus, Caesaris praefectus, totam pene Siciliam ferro pertentatam conterritamque in fidem recepit. Quadraginta quatuor legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant; milites, multitudine ferociores, quosdam pro accipiendis agris tumultus excitaverunt. Sed Caesar, animo ingens, viginti millia militum exauctoravit, triginta millia servorum dominis restituit, sex millia, quorum domini non exstabant, in crucem egit. Ovans Urbem ingressus, ut in perpetuum tribunitiae potestatis esset, a senatu decretum est. His diebus trans Tiberim e taberna meritoria fons olei terra exundavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit. 436

CAPUT XIX. De rebus ab Antonio gestis, et bello Actiaco. Antonius vero, postquam Araxem transmisit, omnibus undique malis circumventus, vix tandem Antiochiam cum paucis rediit. Nam cum multitudine equitum et sagittarum ab omnibus praeliis, quae plura tentavit, victus semper effugeret, tum praeterea incertis et ignotis regionis locis impeditus, gravissima fame ad nefandos cibos coactus est, plurimique militum sese hostibus dediderunt. Inde in Graeciam transiit, jussitque Pompeium, qui victus a Caesare exercitum bellumque reparabat, cum paucis ad se venire. Pompeius fugiens, a Titio et Furnio, Antonianis ducibus, saepe terrestri navalique bello victus et captus, ac post paululum interfectus est. Caesar Illyricum, Pannoniam partemque Italiae, bellis subegit et domuit, Antonius Artabanem, Armeniae regem, proditione et dolo cepit; quem argentea catena vinctum ad confessionem thesaurorum regiorum coegit. Expugnatoque oppido, in quo conditos esse prodiderat, magnam vim auri argentique abstulit. Qua elatus pecunia, denuntiari bellum Caesari, atque Octaviae, sorori Caesaris, uxori suae, repudium indici jussit, et Cleopatram 437 sibi ex Alexandria occurrere imperavit. Ipse Actium, ubi classem constituerat, profectus, cum prope tertiam partem remigum fame assumptam offendisset, nihil motus: Remi, inquit, modo salvi sint; nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines habuerit. Caesar ducentis triginta rostratis navibus a Brundusio in Epirum profectus est. Agrippa vero praemissus a Caesare, multas onerarias naves frumento atque armis graves, ab Aegypto, Syria, Asiaque ad subsidium Antonio venientes, cepit; peragratoque Peloponnensium sinu, Methonam urbem, validissimo Antoniano praesidio munitam, expugnavit. Inde Corcyram cepit: fugientes navali praelio persecutus, profligavit; multisque rebus cruentissime gestis, ad Caesarem venit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus bellum maturare instituit, ac repente instructis copiis, ad Caesaris castra processit, et victus est. Tertio post pugnam die, Antonius castra ad Actium transtulit, navali praelio decernere paratus. Ducentae et triginta rostratae fuere Caesaris naves, et triginta sine rostris, triremes velocitate Liburnicis pares, et octo legiones classi superpositae, absque cohortibus quinque praetoriis. Classis Antonii centum septuaginta navium fuit, quantum numero cedens, tantum magnitudine praecellens. Nam decem pedum altitudine a mari aberant. Famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit. Ab hora quinta usque in horam septimam, incerta vincendi spe, gravissimae utrimque caedes actae: reliquum diei cum subsequente nocte in victoriam Caesaris declinavit. Prior regina Cleopatra cum sexaginta velocissimis navibus fugit; Antonius quoque 438 detracto insigni praetoriae navis, fugientem secutus est uxorem. Illucescente jam die victoriam Caesar consummavit. Ex victis duodecim millia cecidisse referuntur, sex millia vulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt. Antonius et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt. 439 Ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium Paraetoniumque, dispositis, classem et copias instaurando bello paraverunt. Caesar sextum imperator appellatus, et quartum ipse cum M. Licinio Crasso consul, Brundusium venit, ibique orbis terrarum praesidia, divisis legionibus, composuit. Inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit; ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est. Interea Cornelius Gallus, praemissus a Caesare, quatuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem: atque inde Paraetonium, primam Aegypti a Libyae parte civitatem, victo cepit Antonio, ipsumque continuo apud Pharum vicit: Antonius equestre adversus Caesarem bellum iniit; in eo quoque miserabiliter victus aufugit. Kalendis Sextilibus prima luce Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt. Cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus se cum paucis recepit in regiam. Deinde imminente Caesare. turbataque civitate, idem Antonius sese ferro transverberavit, ac semianimis ad Cleopatram in monumentum, in quod se illa mori certa condiderat, perlatus est. Cleopatra postquam se ad triumphum servari intellexit, voluntariam mortem petens, serpentis (ut putatur) morsu in sinistro tacta brachio, exanimis inventa est, frustra Caesare etiam Psyilos admovente, qui venena serpentum e vulneribus hominum haustu revocare atque exsugere solent. Caesar Alexandria, urbe omnium longe opulentissima et maxima, victor potitus est. Nam et Roma in tantum opibus ejus aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum, duplicia, quam usque ad id fuerant, possessionum aliarumque rerum venalium pretia statuerentur. Occisi sunt jussu Caesaris, major Antonii filius, et P. Canidius, 440 infestissimus quidem semper Caesari, sed et Antonio infidus, et Cassius Parmensis, ultima violati patris Caesaris victima, et Q. Ovinius ob eam maxime notam, quod obscenissime lanificio textrinoque reginae senator populi Romani praeesse non erubuerat. Dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam venit, deinde in Asiam ad hyberna concessit, ac post per Graeciam Brundusium pervectus est.

CAPUT XX. De triumpho Caesaris et nomine Augusti, monarchia Rom. et Epiphaniis nostris, deinde fontis olei explicatio. Anno ab Urbe condita DCCXXV, ipso imperatore Caesare Augusto quinquies, et L. Apuleio consulibus, Caesar Victor ab Oriente rediens, octavo idus Januarias urbem triplici triumpho ingressus est: ac tum primum ipse Jani portas, sopitis 441 finitisque omnibus bellis civilibus, clausit. Hoc die primum Augustus consalutatus est. Quod nomen cunctis antea inviolatum, et usque ad nunc caeteris inausum dominis, tantum orbis licite 442 usurpatum, apicem declarat imperii: atque ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam vocant. Porro autem hunc esse eumdem diem, hoc est, octavum idus Januarias, quo nos Epiphania, hoc est, apparitionem, sive manifestationem Dominici sacramenti observamus, nemo credentium, sive etiam fidei contradicentium, nescit. De quo nostrae istius fidelissimae observationis sacramento uberius nunc dicere, nec ratio, nec locus flagitat: ut et quaerentibus reservasse, et negligentibus non ingessisse videamur. Hoc autem fideliter commemorasse ideo par fuit, ut per omnia venturi Christi gratia praeparatum Caesaris imperium comprobetur. Nam cum primum, Caio Caesare avunculo suo interfecto, ex Apollonia rediens Urbem ingrederetur, hora circiter tertia repente, liquido ac puro sereno circulus ad speciem coelestis arcus orbem solis ambiit, quasi eum unum ac potentissimum in hoc mundo solumque clarissimum in orbe monstraret, cujus tempore venturus esset, qui ipsum solem solus, mundumque totum et fecisset et regeret. Deinde cum secundo, in Sicilia receptis a Pompeio et Lepido legionibus, triginta millia servorum dominis restituisset, et quadraginta quatuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terrarum distribuisset, ovansque Urbem ingressus, omnia superiora populi Romani debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis censuisset; in diebus ipsius fons olei largissimus, sicut superius expressi, de taberna meritoria per totum diem fluxit. 443 Quo signo quid evidentius, quam in diebus Caesaris toto orbe regnantis futura Christi nativitas declarata est; Christus enim lingua gentis ejus in qua natus est, unctus interpretatur. Itaque cum eo tempore quo Caesari perpetua tribunicia potestas decreta est, Romae fons olei per totum diem fluxit: sub principatu Caesaris Romanoque imperio per totum diem, hoc est, per omne Romani tempus imperii, Christum et ex eo Christianos, id est, unctum, atque ex eo unctos, de meritoria taberna, hoc est, de hospita largaque Ecclesia affluenter, atque incessabiliter processuros, restituendosque per Caesarem omnes servos, qui tamen cognoscerent Dominum suum, caeterosque, qui sine domino invenirentur, morti supplicioque dedendos, remittendaque sub Caesare debita peccatorum in ea Urbe in qua spontaneum fluxisset oleum, evidentissima his, qui prophetarum voces non audiebant, signa in coelo, et in terra prodigia prodiderunt. Tertio autem, cum Urbem triumphans quintum consul ingressus est, eo scilicet die, quem supra nominavimus, cum et Janum post ducentos annos primum ipse clausit, et clarissimum illud Augusti nomen assumpsit, quid fidelius ac verius credi aut cognosci potest; concurrentibus ad tantam manifestationem, pace, nomine, die, quam hunc occulto quidem gestorum, ordine, ad obsequium praeparationis ejus praedestinatum fuisse: qui eo die, quo ille manifestandus mundo post paululum erat, et pacis signum praetulit, et potestatis nomen assumpsit? Quid autem in quarto reditu, cum finito Cantabrico bello, pacatisque omnibus gentibus, Caesar Urbem repetiit, ad contestationem fidei quam expromimus, actum sit, ipso ordine melius proferetur. 444

CAPUT XXI. Caesar quomodo Hispanias ingressus, Cantabros Asturesque vicerit. Drusus quos in Germania subegerit, et Cossus in Africa; deque Tiberii, Quintilii Vari, et Agrippae gestis. Anno ab Urbe condita DCCXXVI, imperatore Augusto Caesare sexies, et bis M. Agrippa consulibus, Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intelligens, si Cantabros atque Astures, duas fortissimas Hispaniae gentes, suis uti legibus sineret, aperuit Jani portas, atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est. Cantabri et Astures Galleciae provinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei jugum haud procul secundo Oceano sub septentrione deducitur. Hi non solum propriam libertatem tueri parati, verumetiam finitimorum praeripere ausi, Vaccaeos et Turmodigos et Autrigonas assiduis eruptionibus populabantur. Igitur Caesar apud Segisamam castra posuit, tribus agminibus totam pene amplexus Cantabriam. Diu fatigato frustra atque in periculum saepe deducto exercitu, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum incautis hostibus admoveri classem atque exponi copias jubet. Tunc demum Cantabri sub moenibus Belgicae maximo congressi bello et 445 victi, in Vinnium montem natura tutissimum confugerunt, ubi obsidionis fame ad extremum pene consumpti sunt. Aracillum deinde oppidum magna vi ac diu repugnans, postremo captum et dirutum est. Praeterea ulteriores Galleciae partes, quae montibus silvisque consitae Oceano terminantur, Antistius et Firmius legati magnis gravibusque bellis perdomuerunt. Nam et Medullium montem Minio flumini imminentem, in quo se magna multitudo hominum tuebatur, per quindecim millia passuum fossa circumseptum obsidione cinxerunt. Itaque ubi se gens hominum trux natura et ferox, neque tolerandae obsidioni sufficientem, neque suscipiendo bello parem intelligit, ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit. Nam se pene omnes certatim igne, ferro, ac veneno necaverunt. Astures vero positis castris apud Asturam flumen, Romanos, nisi proditi praeventique essent, magnis consiliis viribusque oppressissent. Tres legatos cum legionibus suis in tria castra divisos, tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt. Hos postea Carisius bello exceptos, non parva etiam Romanorum clade superavit. Pars eorum praelio elapsa Lanciam confugit. Cumque milites circumdatam urbem incendio adoriri pararent, dux Carisius et a suis cessationem impetravit incendii, et a barbaris voluntatem deditionis exegit. Studiose enim nitebatur integram atque incolumem civitatem victoriae suae testem relinquere. Cantabricae victoriae hunc honorem Caesar detulit, ut tunc quoque belli portas claustro cohiberi juberet. Ita tunc secundo per Caesarem, quarto post Urbem conditam clausus est Janus. Post hoc Claudius Drusus, privignus Caesaris, Galliam Rhetiamque sortitus, maximas fortissimasque gentes Germaniae, armis subegit. Nam tunc, veluti ad 446 constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli decisionemve foederis undatim gentes commovebantur: aut suscepturae conditiones pacis, si vincerentur, aut usurae quieta libertate si vincerent. Norici, Illyrii, Pannonii, Dalmatae, Moesi, Thraces, Daci, Sarmatae, plurimique et maximi Germaniae populi, per diversos duces, vel superati, vel repressi, vel etiam objectu maximorum fluminum, Rheni, Danubiique, seclusi sunt. Drusus in Germania primo Usipetes, deinde Tencteros et Cattos perdomuit. Marcomannos pene ad internecionem caecidit. Postea fortissimas nationes, et quibus natura vires, consuetudo experientiam virium dabat, Cheruscos, Suevos et Sicambros pariter uno bello, sed etiam suis aspero, superavit. Quorum ex eo considerari virtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, si quando praeventu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis, vel qualibet re, qua velut telo uti furor possit, parvos filios collisos humi in hostium ora jaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae. Tunc etiam in Africa Musolanos et Getulos latius vagantes Cossus, dux Caesaris, arctatis finibus coercuit, atque Romanis limitibus abstinere metu compulit. Interea Caesarem apud Tarraconem citerioris Hispaniae urbem legati Indorum et Scytharum toto orbe transmisso, tandem ibi invenerunt, ultra quod jam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam: quem sicut Hispanorum Gallorumque legatio in medio Oriente apud Babylonem contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in Occidentis ultimo supplex cum gentilitio munere Eous Indus et Scytha Boreus oravit. Cantabrico bello per quinque annos octo, totaque Hispania in aeternam pacem cum quadam respiratione lassitudinis reclinata ac reposita, Caesar Romam rediit. 447 Quibus etiam diebus multa per se, multaque per duces et legatos bella gessit; nam inter caeteros et Piso adversum Vindelicos missus est. Quibus subactis, victor ad Caesarem Lugdunum venit. Pannonios novo motu intumescentes, Tiberius, privignus Caesaris, cruentissima caede delevit; idemque continuo Germanos bello arripuit; e quibus quadraginta millia captivorum victor abduxit. Quod revera bellum maximum et formidolosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est, nec fere ullum majus bellum, sicut Suetonius attestatur, post Punicum fuit. Sub eodem vero tempore Quinctilius Varus cum tribus legionibus a Germanis rebellantibus, mira superbia atque avaritia in subjectos agens, funditus deletus est; quam reipublicae cladem Caesar Augustus adeo graviter tulit, ut saepe per vim doloris caput parieti collidens, clamaret: Quinctili Vare, redde legiones. Bosporanos vero Agrippa superavit, et signis Romanis quae illi quondam sub Mithridate sustulerant bello recuperatis, victos ad deditionem coegit. Parthi, quasi toto terrarum orbe vel domito vel pacato, omnium oculis signarentur, atque in se solos omnis vigor Romani imperii vertendus esset, quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa quae Crasso interfecto abstulerant, ad Caesarem remiserunt; regiisque obsidibus traditis, firmum foedus fideli supplicatione meruerunt. 448

CAPUT XXII. Octavius Augustus, composita undique pace, Janum ipse tertio clausit et rempubl. composuit, deque censu Caesaris acto. Itaque anno ab Urbe condita DCCLII, Caesar Augustus ab Oriente in Occidentem, a Septentrione in Meridiem, ac per totum Oceani circulum cunctis gentibus una pace compositis, Jani portas tertio ipse tunc clausit. Quas ex eo per duodecim fere annos quietissimo semper obseratas otio ipsa etiam rubigo signavit; nec prius umquam nisi sub extrema senectute Augusti pulsatae, Atheniensium seditione et Dacorum commotione patuerunt. Clausis igitur Jani portis, rempublicam quam bello quaesiverat, pace enutrire atque amplificare studens, leges plurimas statuit, per quas humanum genus libera reverentia disciplinae morem gereret, Domini appellationem ut homo declinavit. Nam cum eodem spectante ludos pronuntiatum esset in quodam mimo, O dominum aequum et bonum! universique quasi de ipso dictum esset exsultantes approbavissent, statim quidem manu vultuque indecoras adulationes repressit, et insequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis, vel serio vel joco, passus est. Igitur eo tempore, id est eo anno quo firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, natus est Christus, cujus adventui pax ista famulata est, in cujus ortu audientibus hominibus exsultantes angeli 449 cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Eodemque tempore hic, ad quem rerum omnium summa concesserat, dominum se hominum appellari non passus est; immo non ausus, quo verus dominus totius generis humani inter homines natus est. Eodem quoque anno tunc primum idem Caesar, quem his tantis mysteriis praedestinaverat Deus, censum agi singularum ubique provinciarum, et censeri omnes homines jussit, quando et Deus homo videri, et esse dignatus est. Tunc igitur natus est Christus, Romano censui statim ascriptus ut natus est. Haec est prima illa clarissimaque professio, quae Caesarem omnium principem, Romanosque rerum dominos singillatim cunctorum hominum edita ascriptione signavit, in qua se et ipse, qui cum cunctos homines fecit, inveniri hominem, ascribique inter homines voluit. Quod numquam penitus ab orbe condito atque ab exordio generis humani in hunc modum, ne Babylonio quidem vel Macedonico, ut non dicam minori cuiquam regno, concessum fuit. Nec dubium, quin omnium cognitioni, fidei, inspectionique pateat, quod Dominus noster Jesus Christus hanc urbem nutu suo auctam defensamque, in hunc rerum apicem provexerit, cujus potissime voluit esse cum venit, dicendus utique civis Romanus, census professione Romani. Quamobrem quia ad id temporis perventum est, quo et Dominus Christus hunc mundum primum adventu suo illustravit, regnumque Caesari tranquillissimum dedit, hunc quoque sextum libellum hoc fine concluserim: ut germinantia tempora Christiana, magisque inter reprimentium manus crescentia, et quae adhuc in provectu posita, horum ipsorum, quibus haec respondere cogimur, insectatione mordentur, septimo libello, si tamen adjuvante Domino suffecerim, comprehendam: ut quoniam ab initio et peccare homines, et puniri propter peccata non tacui, nunc quoque, quae persecutiones Christianorum actae sint, et quae ultiones secutae sint, absque eo quod omnes ad peccandum generaliter proni sunt, atque ideo singillatim corripiuntur, expediam.

LIBER SEPTIMUS. 450 CAPUT PRIMUM. Unum solum verumque Deum, mundi omniumque conditorem, atque adeo potentiam suam ac patientiam per unum, hoc est Christum voluisse hominibus innotescere. Sufficientia, ut arbitror, documenta collecta sunt, quibus absque ullo arcano, quod paucorum fidelium est, probari de medio queat, unum illum et verum Deum, quem Christiana fides praedicat, et condidisse mundum creaturamque ejus cum voluit, et disposuisse per multa 451 cum per multa ignoraretur, et confirmasse ad unum, cum per unicum declaratus est, simulque potentiam patientiamque ejus multimodis argumentis eluxisse. In quo quidem angustas, dejectasque mentes offendi paulisper intelligo, quod tantae potentiae patientia tanta miscetur. Si enim potens erat, inquiunt, creare mundum, componere pacem mundi, insinuare mundo cultum ac notitiam sui, quid opus fuit tanta, vel ut ipsi sentiunt, tam perniciosa patientia, ut in ultimo erroribus, cladibus, laboribusque hominum fieret, quod a principio virtute ejus, quem praedicas Dei, sic potius coepisse potuisset? Quibus quidem veraciter respondere possem, ad hoc ab initio creatum et institutum humanum genus, ut sub religione cum pace sine labore vivens, fructu obedientiae aeternitatem promereretur: sed abusum bonitate creatoris, libertatem indulgentis in contumacem vertisse licentiam, atque ex contemptu in oblivionem deflexisse, justamque nunc esse patientiam Dei, et justam in utramque partem, ut nec contemptus disperdat in totum, cui misereri velit; et affici laboribus, dum velit, sinat contemptus potens. Deinde subsequens esse, juste semper adhibere quamvis ignoranti gubernationem, cui aliquando pie restituturus sit poenitenti antiquae gratiae facultatem. Sed haec quoniam, etsi verissime fortissimeque dicuntur, fidelem tamen atque 452 obedientem requirunt, mihi autem, videro an aliquando credituris, certe nunc cum incredulis actio est, promptius ea proferam, quae et ipsi, etsi probare noluerint, improbare non possint. Itaque, quantum ad conscientiam humanarum mentium pertinet, utrique sub reverentia religionis, et confessione cultuque supernae potentiae vivimus, distante dumtaxat fide: quia nostrum est fateri, ex uno et per unum Deum constare omnia: illorum, tam multos deos putare, quam multa sunt elementa. Si potentiae Dei, inquiunt, quem praedicatis, fuit, ut Romanum imperium tam amplum, ac tam sublime fieret, cur igitur patientia ejusdem obfuit, ut ante non fieret? Quibus sub eodem verbo respondebitur: Si potentiae deorum, quos praedicatis fuit, ut Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur patientia eorumdem obfuit, ut ante non fieret? An ipsi dii nondum erant? an adhuc Roma ipsa non erat? an illi non colebantur? an haec necdum idonea imperio videbatur? Si nondum erant dii; cessat intentio. Ut quid enim jam ibi eorum discutio moram, ubi ne ipsam quidem invenio naturam? Si autem erant dii; aut potentia eorum, ut ipsi judicant, aut patientia in culpa est: vel patientia, si fuit; vel potentia, si defuit: aut si magis suadibile videtur fuisse tunc quidem deos qui provehere potuissent, sed nondum exstitisse Romanos qui provehi jure possent; nos auctorem rerum potentiam, non artificem scientiam quaerimus. De diis quippe (ut putant) magnis, non de fabris vilissimis quaestio est, quibus, nisi materia accedat, arscessat. Si enim praescisse illis ac voluisse praesto semper fuit, immo etiam 453 subjacente praescientia, quia apud omnipotentiam de operibus dumtaxat suis, hoc est, praescire, quod velle, quodcumque illud paesciebatur, cui voluntas astipularetur, non exspectari oportuit, sed creari: maxime cum et Jovem illum suum acervos formicarum in populos hominum ludo vertere solitum ferant. Porro autem de cura caerimoniarum nec recensendum arbitror: quoniam inter sacra continua incessabilibus cladibus nullus finis ac nulla requies fuit, nisi cum Salvator mundi Christus illuxit: cujus adventui praedestinatam fuisse imperii Romani pacem, etsi jam sufficienter ostendisse me arbitror, paucis tamen adhuc supplere conabor.

CAPUT II. Babylonem et Romam, regnumque illius et hujus in plerisque omnibus convenire. De quatuor mundi monarchiis, de incendio quodam Romae, Christi et Abraham saeculis. Principio secundi libelli cum tempora Romanae conditionis styli tenore perstringerem, multa convenienter inter Babyloniam urbem Assyriorum, tunc principem gentium, et Romam, nunc aeque gentibus dominantem, compacta conscripsi: fuisse illud primum, hoc ultimum imperium: illud paulatim cedens, at istud sensim convalescens: defluxisse illi sub uno tempore novissimum regem, isti primum fuisse: illam deinde tunc invadente Cyro captam velut in mortem concidisse, cum istam fiducialiter assurgentem, post expulsos 454 reges liberis uti coepisse consiliis: praecipue cum vindicante libertatem suam Roma, tunc quoque Judaeorum populus, qui apud Babyloniam sub regibus serviebat, in sanctam Hierusalem recepta libertate redierit, templumque Domini, sicut a prophetis praedictum fuerat, reformarit. Praeterea intercessisse dixeram inter Babylonium regnum, quod ab Oriente fuerat, et Romanum, quod ab Occidente consurgens haereditati Orientis enutriebatur, Macedonicum Africanumque regnum, hoc est, quasi a Meridie ac Septentrione brevibus vicibus partes tutoris curatorisque tenuisse. Orientis et Occidentis regnum Babylonium et Romanum jure vocitari, neminem umquam dubitasse scio. Macedonicum regnum sub Septentrione esse cum ipsa coeli plaga, tum Alexandri Magni arae, positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus, docent. Carthaginem vero universae praecelluisse Africae, et non solum in Siciliam, Sardiniam, caeterasque adjacentes insulas, sed etiam in Hispaniam regni terminos tetendisse, historiarum simul monumenta urbiumque declarant. Dictum est etiam, vastatae per Medos Babyloniae, et irruptae per Gothos Romae, pares admodum annorum numeros concurrisse. Nunc autem his illud adjicio, quo magis clareat unum esse arbitrum saeculorum, regnorum, locorumque omnium Deum. Regnum Carthaginiense a conditione usque ad eversionem ejus, paulo amplius quam septingentis 455 annis stetit: aeque regnum Macedonicum a Carano usque ad Persen paulo minus quam DCC: utrumque tamen septenarius ille numerus, quo judicantur omnia, terminavit. Roma ipsa etiam, quamvis ad adventum Domini nostri Jesu Christi perfecto proveheretur imperio, tamen paululum, et ipsa in occursu numeri hujus offendit. Nam septingentesimo conditionis suae anno, quatuordecim vicos ejus, incertum unde consurgens, flamma consumpsit, nec umquam, ut ait Livius, majore incendio vastata est; adeo, ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum, quae tunc exusta erant, magnam vim pecuniae ex aerario publico largitus sit. Poteram quoque ostendere, eumdem duplicatum numerum mansisse Babyloniae, quae post mille quadringentos et quod excurrit annos, ultime a Cyro rege capta est, nisi praesentium contemplatione revocarer. Illud sane libenter adjicio, quia primi illius regum omnium Nini (quamvis et pater ejus Belus obscure primus regnasse referatur), illius ergo Nini anno, postquam regnare coeperat, quadragesimo tertio natus est sanctus ille Abraham, cui dictae sunt repromissiones, ex cujus semine promissus est Christus: deinde nunc primi istius imperatorum omnium Augusti Caesaris (quamvis et pater ejus Caesar metator imperii potius quam imperator 456 exstiterit), istius, inquam, Caesaris, posteaquam imperare coepit, emenso propemodum anno quadragesimo secundo, natus est Christus, qui Abrahae sub Nino primo rege fuerat repromissus. Natus est autem VII kalend. Januarii, quando primum incrementa omnia anni venientis incipiunt. Ita factum est, ut cum Abraham quadragesimo tertio anno natus sit, sub fine quadragesimi secundi nativitas Christi conveniret, ut jam non ipse in parte tertii anni, sed in ipso potius tertius annus oriretur. Qui annus, quantis, quam novis, quamque inusitatis bonis abundaverit, satis etiam me non proferente compertum haberi arbitror; toto terrarum orbe una pax omnium, non cessatione, sed abolitione bellorum, clausae Jani geminae portae, exstirpatis bellorum radicibus, non repressis, census ille primus et maximus fuit, cum in hoc unum Caesaris nomen universa magnarum gentium creatura juravit, simulque per communionem census, unius societatis effecta est. 457

CAPUT III. Christus quando ad hominum salutem natus, quomodo statim vexatus, de ingenti Romae fame, et jugi pace. Igitur anno ab Urbe condita DCCLII, natus est Christus salutarem mundo afferens fidem, vere petra medio rerum posita; ubi comminueretur qui offenderet, qui crederet salvaretur: vere ignis ardens, quem qui sequitur, illuminatur; qui tentat, exuritur: ipse est Christus, Christianorum caput, salvator bonorum, malorum punitor, judex omnium; qui formam subsecuturis verbo et opere statuens, quo magis doceret patientes in persecutionibus, quas pro vita aeterna exciperent, esse oportere, mox ut virginis partu editus, mundo apparuit, de passionibus suis coepit. Namque eum rex Judaeae Herodes simul ut natum comperit, necare decrevit, plurimosque tunc parvulos, dum unum insectatur, occidit. Hinc malignis improbe incurrentibus digna punitio est. Hinc in quantum tranquille agitur mundus, credentium gratia, in quantum perniciose inquietatur, blasphemantium poena est: securis per omnia Christianis fidelibus, quibus aut aeternae vitae requies in tuto, aut etiam hujus in lucro est: quod promptius cum per ordinem referam, ipsis rebus ostendam. Postquam Redemptor mundi, Dominus Jesus Christus, venit in terras, et Caesaris censu civis Romanus ascriptus est, dum per duodecim, ut dixi, annos, clausae belli portae beatissima pacis tranquillitate cohibentur: Caium, nepotem suum, Caesar Augustus ad ordinandas Aegypti Syriaeque provincias misit, qui praeteriens ab Aegypto fines Palaestinae, apud Hierosolymam 458 in templo Dei tunc sancto et celebri adorare contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. Quod Augustus, ubi per eum comperit, pravo usus judicio, prudenter fecisse laudavit. Itaque anno imperii Caesaris quadragesimo octavo, adeo dira Romanos fames consecuta est, ut Caesar lanistarum familias, omnesque peregrinos, servorum quoque maximas copias, exceptis medicis et praeceptoribus, trudi Urbe praeceperit. Ita peccante principe in sanctum Dei, et correpto per famem populo, quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit. Deinde, ut verbis Cornelii Taciti loquar, sene Augusto Janus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos novae gentes saepe ex usu, et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani duravit imperium. Hucusque Cornelius. Caeterum et tunc capta eversaque urbe Hierosolymorum, sicut prophetae praenuntiaverunt, exstinctisque Judaeis, Titus, qui ad vindicandum Domini nostri Jesu Christi sanguinem judicio Dei fuerat ordinatus, victor triumphans cum Vespasiano patre Janum clausit. Igitur etsi sub extremis Caesaris temporibus apertus est Janus, tamen per multa ex eo tempora, quamvis in procinctu esset exercitus, nulla bella sonuerunt. Unde etiam Dominus ipse Jesus Christus in Evangeliis, cum temporibus illis in summa tranquillitate universus mundus ageret, cunctasque gentes pax una velaret, et a discipulis suis interrogatus esset, de conclusione temporum subsequentium, inter caetera sic ait: Audituri autem estis praelia et opiniones praeliorum, 459 videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri: sed nondum est finis. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames et terraemotus, per loca. Haec autem omnia initia sunt dolorum. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Hoc autem divina providentia docens, et credentes praemonendo firmavit, et incredulos praedicendo confudit.

CAPUT IV. De vita et gestis Tiberii Caesaris, quomodo Christum amplexus sit, de ejus crudelitate in plurimos. Anno ab Urbe condita DCCLXVII, post mortem Augusti Caesaris Tiberius Caesar imperium adeptus est, mansitque in eo annis viginti et tribus. Hic per semetipsum nulla bella gessit, sed ne per legatos quidem aliqua gravia, nisi quod tantum aliquantis in locis praecogniti cito gentium tumores comprimebantur. Sane quarto imperii ejus anno Germanicus, Drusi filius, Caligulae pater, de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit. Ipse autem Tiberius plurima imperii sui parte, cum magna et gravi modestia reipublicae praefuit, adeo ut quibusdam praesidibus augenda provinciis tributa suadentibus scripserit, Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. At postquam passus est Dominus Christus, atque a mortuis resurrexit, et discipulos suos ad praedicandum dimisit, Pilatus, praeses Palaestinae provinciae, 460 ad Tiberium imperatorem atque ad senatum retulit de passione et resurrectione CHRISTI, consequentibusque virtutibus, quae vel per ipsum palam factae fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine ejus fiebant, et de eo quod certatim crescente plurimorum fide Deus crederetur. Tiberius cum suffragio magni favoris retulit ad senatum, ut Christus Deus haberetur. Senatus indignatione motus, quod non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit, edictoque constituit, exterminandos esse Urbe Christianos: praecipue cum et Sejanus, praefectus Tiberii, suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. Itaque paulatim 461 immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima modestia, in poenam contradictoris senatus. Nam regi, quaecumque voluntate faciebat, voluptas erat: atque ex mansuetissimo principe saevissima bestia exarsit. Nam plurimos senatorum proscripsit et ad mortem coegit. Viginti sibi Patricios viros consilii causa legerat; horum vix duos incolumes reliquit, caeteros diversis causis necavit. Sejanum praefectum suum, res novas molientem, interfecit. Filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptivus erat, manifestis veneni signis perdidit. Filios Germanici filii sui interfecit. Referre singillatim facta ejus horret animus, pudetque, tanta libidinis et crudelitatis rabie efferbuit, ut qui spreverant Christo rege salvari, rege Caesare punirentur. Hujus tamen imperii anno duodecimo: nova et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit. Amphitheatri cavea populo gladiatorium munus spectante collapsa est, et plusquam viginti millia hominum 462 occidit. Dignum sane posteris tantae correptionis exemplum, tunc ad spectandas hominum mortes avidos homines convenisse, quando pro salute hominum providenda Deus homo esse voluisset. Deinde anno ejusdem decimo septimo cum Dominus Jesus Christus voluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Judaeis apprehensus, et patibulo suffixus est, maximo terraemotu per orbem facto, saxa in montibus scissa sunt, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt. Eadem quoque die ad horam diei sextam sol in totum obscuratus, tetraque nox subito obducta terris est, et sicut dictum est. Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Usque adeo autem neque lunam lumini solis, neque nubes obstitisse manifestum est, ut decimam quartam eadem die lunam, tota coeli regione interjecta, longissime a conspectu solis abfuisse, et stellas tunc diurnis horis, vel potius in illa horrenda nocte toto coelo fulsisse referatur. Quod non solum sanctorum Evangeliorum fides, sed etiam aliquanti Graecorum libri attestantur. Jam hinc post passionem Domini, quem Judaei, quantum in ipsis fuit, persecuti sunt, continuae clades Judaeorum, donec exinaniti dispersique deficiant, incessabiliter 463 strepunt. Tiberius siquidem juventutem eorum intumescentem, per speciem sacramenti, in provincias gravioris coeli relegavit, reliquos gentis ejusdem vel similia sectantes, Urbe submovit sub poena perpetuae servitutis, nisi obtemperassent. Sane Asiae civitates, illo terraemotu dirutas, tributo dimisso, propria etiam libertate donavit. Hic ambiguis signis veneni obiit.

CAPUT V. C. Caligulae Caesaris mores, res gestae et crudelia facinora. Anno ab Urbe condita DCCXC, tertius ab Augusto Caius Caligula coepit regnare, mansitque in imperio annis non plenis quatuor, homo omnium ante se flagitiosissimus, et qui vere dignus Romanis blasphemantibus, et Judaeis persecutoribus punitor adhibitus videretur. Hic, ut breviter magnitudinem crudelitatis ejus expromam, exclamasse fertur: Utinam populus Romanus 464 unam cervicem haberet. Saepe etiam de conditione temporum suorum conquestus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur. O beata germina temporis Christiani, quantum praevaluistis in rebus humanis, ut etiam crudelitas hominis magis potuerit clades desiderare, quam invenire! Ecce de tranquillitate generali feritas jejuna conqueritur; Furor impius intus Saeva sedens super arma et centum vinctus alienis Post tergum nodis fremit horridus ore cruento. Servi rebelles et fugitivi gladiatores perterruere Romam, evertere Italiam, Siciliam delevere, jam pene universo humano generi toto orbe metuendi. In diebus autem salutis, hoc est, temporibus Christianis, convellere quietem non potest vel Caesar infestus. Hic siquidem magno et incredibili apparatu profectus quaerere hostem viribus otiosis, Germaniam Galliamque percurrens, in ora Oceani circa prospectum Britanniae restitit. Cumque ibi Minocynobellinum, Britannorum regis filium, qui a patre pulsus cum paucis oberrabat, in deditionem recepisset; deficiente belli materia, Romam rediit. Iisdem autem diebus Judaei, qui jam tunc ob passionem Christi meritis ubique cladibus exagitabantur, apud Alexandriam seditione excitata, profligati caede, atque urbe propulsi, expromendarum querelarum causa Philonem quemdam, virum sane in primis eruditum, legatum ad Caesarem miserunt. Sed Caligula cum omnibus hominibus, tum praecipue Judaeis infestissimus, spreta legatione Philonis, omnes Judaeorum sacras aedes, atque in primis antiquum illud Hierosolymis sacrarium 465 profanari sacrificiis gentilium, ac repleri statuis simulacrisque imperavit, seque ibi ut Deum coli praecepit. Pilatus autem praeses, qui sententiam damnationis in Christum dixerat, postquam plurimas seditiones in Hierosolymis excepit, ac fecit, tantis irrogante Caio angoribus coarctatus est, ut sua se transverberans manu, malorum compendium mortis celeritate quaesierit. Caius Caligula libidinibus suis etiam illud sceleris adjecit, ut sorores suas primum stupro pollueret, deinde exsilio damnaret: qui post, omnes simul exsules jussit occidi. Ipse autem a suis protectoribus occisus est. Duo libelli in secretis 466 ejus reperti sunt, quorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nomini ascriptum erat: ambo lectissimorum virorum utriusque ordinis senatorii et equestris nomina et notas continebant morti destinatorum. Inventa est et arca ingens variorum venenorum pocula continens, quibus mox, Claudio Caesare jubente, demersis, infecta maria traduntur non sine magno piscium exitio, quos enecatos per proxima littora passim aestus ejecit. Magnum revera indicium miserantis Dei, propter suffragium gratiae in populum continuo ex parte crediturum, et propter irae temperamentum in populum tunc infideliter obstinatum; ut quanta multitudo hominum praeparatam mortem evaserit, ex multitudine interfectorum piscium disceretur: omnibusque innotesceret, quid tanta veneni moles arte aucta, agere in misera civitate potuisset: quae negligenter effusa, etiam maria corrupit.

CAPUT VI. Claudii Tiberii Caesaris vita et res gestae, et gravissima sub eo fames Romae. Anno ab Urbe condita DCCXCV, Tiberius Claudius, ab Augusto quartus, regnum adeptus est: mansitque in eo annis quartuordecim. Exordio regni ejus Petrus, apostolus Domini nostri 467 Jesu Christi, Romam venit et salutarem cunctis credentibus fidem fideli verbo docuit, potentissimisque virtutibus approbavit. Atque exin Christiani Romae esse coeperunt. Sensit hoc collatum fidei suae Roma beneficium. Nam cum interfecto Caligula multa de abrogando imperio, ac republica in antiquum ordinem restituenda evertendaque penitus Caesarum universa familia senatus et consules decrevissent, Claudius mox, ut confirmavit imperium, magna atque adhuc Romae incognita usus clementia, ne in tantam nobilium multitudinem ultio, si esset coepta, saeviret; biduum illud, quo de reipublicae statu infeliciter consultatum actumque fuerat, memoriae exemit, omniumque factorum dictorumve in eo veniam et oblivionem in perpetuum sanxit. Ita illam praeclaram et famosam Atheniensium amnestiam, quam quidem Romae inducere Julio Caesare interfecto senatus, Cicerone suadente, tentaverat, sed Antonio et Octaviano propter ultionem exstincti Caesaris irrumpentibus, in irritum cesserat: hanc Claudius, quamvis multo truculentiore causa in caedem conspiratorum instimularetur, ultronea clementia nullo expetente firmavit. Accidit etiam eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum, siquidem Furius Camillus Scribonianus, Dalmatiae legatus, bellum civile molitus, legiones multas fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. Itaque die dicto, ut in unum 468 undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ornari, neque convelli quoquomodo signa, moverive potuerunt. Exercitus tanta et tam inusitata miraculi fide motus, et conversus in poenitentiam, Scribonianum quinto statim die destitutum interfecit, seseque sacramento prioris militiae continuit. Tristius ac perniciosius urbi Romae nihil umquam fuisse, quam bella civilia, satis notum est. Itaque propter adventum apostoli Petri, et tenera Christianorum germina vixdum adhuc pauca ad sanctae fidei professionem erumpentia, hanc exorientem tyrannidem, et consurgens istud civile bellum neget quisquam divinitus esse compressum? Qui praeteritis temporibus de compressione bellorum civilium simile probarit exemplum. Claudius quarto imperii sui anno, cupiens se utilem reipub. ostentare principem, bellum ubique et victoriam undecumque quaesivit. Itaque expeditionem in Britanniam movit: quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas videbatur; transvectusque in insulam est, quam neque ante Julium Caesarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat. Ibique, ut verbis Suetonii Tranquilli loquar, sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Britanniam in Oceano positas, Romano adjecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense Romam rediit. Conferatur nunc, si cuiquam placet, sub una insula, tempus et tempus, bellum et bellum, 469 Caesar et Caesar. Nam de fine nihil confero: quoniam hoc felicissima victoria, illud acerbissima clades fuit: et sic demum Roma cognoscat, per ejus latentem providentiam in augendis rebus antea se partem felicitatis habuisse, cujus agnitione suscepta, plenissima felicitate perfruitur, in quantum non tamen blasphemiarum offendiculis depravatur. Eodem anno imperii ejus fames gravissima per Syriam facta est, quam etiam prophetae praenuntiaverant: sed Christianorum necessitatibus apud Hierosolymam, convectis ab Aegypto frumentis, Helena Adiabenorum regina, conversa ad fidem Christi, largissime ministravit. Anno imperii ejus quinto inter Theram et Therasiam insula de profundo emicuit triginta stadiorum spatio extenta. Anno ejus septimo, sub procuratore Judaeae Cumano in Hierosolymis tanta seditio in diebus azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coarctato, triginta millia Judaeorum caede prostrata et compressione suffocata referantur. Anno ejusdem nono, expulsos per Claudium Urbe Judaeos, Josephus refert: sed me magis Suetonius movet, qui ait hoc modo: Claudius Judaeos, impulsore Christo assidue tumultuantes, Roma expulit. Quod, utrum contra Christum tumultuantes Judaeos coerceri et comprimi jusserit, an etiam Christianos simul velut cognatae religionis homines voluerit expelli, nequaquam discernitur. Verumtamen sequenti anno tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo, 470 conviciis et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in palatium refugiens, furorem excitatae plebis evaserit. Parvo autem intercedente tempore triginta quinque senatores et trecentos simul equites Romanos minimis causis interfecit: ipse autem manifestis veneni signis est mortuus.

CAPUT VII. Neronis Claudii Caesaris foedi mores et scelesta facinora. Anno ab Urbe condita DCCCVIII, Nero Caesar ab Augusto quintus, principatum adeptus est, mansitque in eo annis non plenis quatuordecim, Caii Caligulae avunculi sui erga omnia 471 vitia ac scelera sectator, immo transgressor, petulantiam, libidinem, luxuriam, avaritiam, crudelitatem, nullo non scelere exercuit, siquidem petulantia percitus omnia pene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, assumpto etiam varii vestitus dedecore, cerices, citharistas, tragoedos, et aurigas saepe sibi superasse visus est. Libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem vel sorore ullave consanguinitatis reverentia abstinuisse referatur, virum in uxorem duxerit, ipse a viro ut uxor acceptus sit. Luxuriae vero tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur, frigidis et calidis lavaret unguentis. Qui etiam numquam minus mille carrucis confecisse iter traditur. Denique Urbis Romae incendium voluptatis suae spectaculum fecit. Per sex enim dies septemque noctes ardens civitas, regios pavit aspectus. Horrea quadro structa lapide, magnaeque illae veterum insulae, quas discurrens adire flamma non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis, labefactatae atque inflammatae sunt, ad monumentorum bustorumque diversoria infelici plebe compulsa. Quod ipse ex altissima illa Maecenatiana turre prospectans, laetusque flammae (ut aiebat) pulchritudine, tragico habitu Iliadem decantabat. Avaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium Urbis, quam se Augustus ex lateritia marmoream reddidisse jactaverat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit, cuncta quae flammae quoquo modo superfuerant, ipse abstulit. Centies 472 centena millia sestertium annua ad expensas a senatu sibi conferri imperavit. Plurimos senatorum, nulla exstante causa, bonis privavit. Negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. Crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem pene destituerit. Sed ne parricidiis quidem abstinuit, matrem, fratrem, sororem, uxorem, caeterosque omnes cognatos et propinquos, sine haesitatione prostravit. Auxit hanc molem facinorum ejus temeritas impietatis in Deum. Nam primus Romae 473 Christianos suppliciis et mortibus affecit, ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit: ipsumque nomen exstirpare conatus, beatissimos Christi apostolos, Petrum cruce, Paulum gladio occidit. Mox acervatim miseram civitatem obortae undique oppressere clades. Nam subsequente autumno tanta Urbi pestilentia incubuit, ut triginta millia funerum in rationem Libitinae venirent. Britannica deinde clades e vestigio accidit, qua duo praecipua oppida, magna civium sociorumque clade et caede direpta sunt. Praeterea in Oriente magnis Armeniae provinciis amissis Romanae legiones sub jugum Parthicum missae, aegreque Syria retenta est. In Asia tres urbes, hoc est, Laodicea, Hierapolis et Colossae terraemotu conciderunt. At vero Nero, postquam Galbam in Hispania imperatorem creatum ab exercitu cognovit, totus animo ac spe concidit. Cumque incredibilia perturbandae, immo subruendae reipublicae mala moliretur, hostis a senatu pronuntiatus, et ignominiosissime fugiens, ad quartum ab Urbe lapidem sese ipse interfecit, atque in eo omnis Caesarum familia consumpta est. 474

CAPUT VIII. De Galbae, Othonis et Vitellii imperio, et moribus, et facinoribus. Anno ab Urbe condita DCCCXXIV, Galba apud Hispanias usurpavit imperium; qui mox ut Neronis mortem comperit, Romam venit. Cumque omnes avaritia, saevitia, segnitiaque offenderet, Pisonem sibi, nobilem industriumque adolescentem, in filium atque in regnum adoptavit: cum quo septimo mense imperii sui ab Othone jugulatus est. Luit Roma caedibus principum excitatisque civilibus bellis, recentes Christianae religionis injurias: et signa legionum illa, quae sub adventu in Urbem Petri apostoli divinitus coercita convelli nullo modo ad excitandum civile bellum valuerant, quod per Scribonianum parabatur, Petro in Urbe interfecto, et Christianis poenarum diversitate laniatis, toto se orbe solverunt. De Hispania siquidem illico Galba surrexerat: quo mox oppresso, Otho Romae, Vitellius in Germania, Vespasianus in Syria imperia simul atque arma rapuerunt. Probent sane etiam inviti potentiam simul et clementiam Dei, qui Christianis temporibus offenduntur, quanta celeritate tantorum incendia bellorum et excitata sunt et repressa, cum et antea minimis causis magnae ac diuturnae clades agitarentur, et nunc maximi undique concrepantes magnorum malorum fragores, minimo negotio sopirentur. Jam enim erat Romae, quamvis persecutione vexata, Ecclesia, quae judici omnium Christo etiam 475 pro inimicis et persecutoribus supplicaret. Igitur Otho, cum Galba et Pisone Romae interfectis inter tumultus caedesque invasisset imperium, ac mox creatum imperatorem, in Gallia per Germanicas legiones Vitellium comperisset, bellum civile molitus, tribus primum levibus praeliis, hoc est, uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum, quem Castoris vocant, contra Vitellianos duces congressus victor exstitisset, quarto, apud Bebriacum, praelio, cum animadvertisset suos vinci, mense tertio quam imperare coeperat, sese interfecit. Vitellius victor Romam venit: ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, incredibili etiam voracitatis appetitu humanam vitam probris aggravaret, 476 postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus est imperium: postea, a quibusdam animatus Sabinum, Vespasiani fratrem, nihil tum mali suspicantem, cum caeteris Flavianis in Capitolium compulit: succensoque templo, et mixta simul flamma ruinaque, omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. Post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus, appropinquantibus jam hostibus trepidus, cum se in quamdam proximam palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus, cum per viam sacram nudus duceretur, passim cunctis fimum in os ejus jactantibus, in forum deductus, octavo quam regnum praesumpserat 477 mense, apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris compunctionibus excarnificatus, atque inde unco tractus, et in Tiberim 478 mersus, etiam communi caruit sepultura. Multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus, adversum senatum populumque Romanum indiscreta caede saevitum est.

CAPUT IX. Vespasiani Augusti et Titi imperium quomodo rebellantes Judaeos compresserit, adhaec urbem Hierosolymam cum templo solo aequaverit. De caeteris eorum gestis. Anno ab Urbe condita DCCCXXV, brevi illa quidem, sed turbida tyrannorum tempestate discussa, tranquilla sub Vespasiano duce serenitas rediit. Namque ut paulo altius repetam, Judaei post passionem Christi destituti in totum gratia Dei, cum omnibus undique malis circumvenirentur, quibusdam in Carmelo monte seducti sortibus, quae portenderent exortos a Judaea duces rerum potituros fore, praedictumque ad se trahentes, in rebellionem exarserunt. Exstinctisque Romanis praesidiis, legatum quoque Syriae suppetias ferentem, rapta aquila et caesis copiis, 479 fugaverunt. Ad hos Vespasianus a Nerone missus, Titum filium suum majorem inter legatos habuit. Nam multas et validas legiones secum in Syriam trajecit. Itaque cum Judaeos, multis eorum oppidis captis, in urbem Hierosolymorum, praecipue ob diem festum congregatos, obsidione clausisset, cognita Neronis morte, hortatu plurimorum regum et ducum, maxime Josephi Judaeorum ducis sententia, qui captus, cum in vincula conjiceretur, constantissime dixerat (sicut Suetonius refert) continuo se ab eodem, sed imperatore, solvendum, imperium adeptus est, relictoque in castris ad procurationem obsidionis Hierosolymorum filio Tito, per Alexandriam profectus est Romam. Sed cognita interfectione Vitellii, paulisper Alexandriae substitit; Titus vero magna ac diuturna obsidione Judaeos premens, machinis cunctisque bellicis molibus non sine multo suorum sanguine tandem muros civitatis irrupit. Sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, majore vi et mora opus fuit. Quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit, diu deliberavit, utrum tamquam incitamentum hostium incenderet, an in testimonium victoriae reservaret. Sed Ecclesia Dei jam per totum orbem uberrime germinante, hoc tamquam effetum ac vacuum, nullique usui bono commodum, arbitrio Dei auferendum fuit. 480 Itaque Titus imperator ab exercitu pronuntiatus, templum in Hierosolymis incendit ac diruit: quod a die conditionis primae usque ad diem eversionis ultimae, manserat annis mille centum et duobus. Muros urbis universos solo adaequavit. Sexcenta millia Judaeorum eo bello interfecta, Cornelius et Suetonius referunt. Josephus vero Judaeus, qui ei tunc bello praefuit, et apud Vespasianum propter praedictum imperium veniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena millia gladio et fame perisse: reliquias vero Judaeorum diversis actas conditionibus toto orbe dispersas: quarum numerus ad nonaginta millia hominum fuisse narratur. Vespasianus et Titus imperatores, magnificum agentes de Judaeis triumphum, Urbem ingressi sunt. Pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter trecentos viginti triumphos, qui 481 a conditione Urbis, usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru vectos, gloriosissimam ab his qui patrem et filium offenderant, victoriam reportasse. Qui continuo omnibus bellis ac tumultibus domi forisque compressis, pacem totius orbis pronuntiaverunt, et Janum geminum obseratis cohiberi claustris, sexto demum ipsi post Urbem 482 conditam censuerunt. Jure enim idem honos ultioni passionis Domini impensus est, qui etiam nativitati fuerat attributus. Tunc deinde sine ullis bellorum tumultibus in immensum respublica Romana provehitur: siquidem Achaia, Lycia, Rhodus, Byzantium, Samos, Thracia, Cilicia, Commagene, tum primum redactae in provincias, Romanis judicibus, legibusque paruerunt. Nono autem imperii ejus anno tres civitates Cypri terraemotu corruerunt, et Romae magna pestilentia fuit. Vespasianus autem in villa propria circa Sabinos nono anno principatus sui profluvio ventris mortuus est. Anno ab Urbe condita octingentesimo vigesimo octavo, Titus segregatis a numero principum Othone et Vitellio, ab Augusto octavus, biennio post Vespasianum regnavit. Cujus tanta tranquillitas in imperio fuit, ut nullius omnino sanguinem in republica administranda fudisse referatur. Et tamen tunc Romae orto repente incendio, plurimae aedes publicae concrematae sunt. Abruptum tunc etiam Vesuvii montis verticem magna profudisse incendia ferunt, torrentibusque flammarum vicina regionis cum urbibus hominibusque delesse. Titus cum ingenti omnium luctu in eadem villa, qua pater ejus, morbo absumptus est. 483

CAPUT X. De Flavii Domitiani Caesaris imperio, rebus gestis et facinoribus. Anno ab Urbe condita DCCCXXX, Domitianus Titi frater, ab Augusto nonus, fratri successit in regnum. Qui per annos quindecim ad hoc paulatim per omnes scelerum gradus crevit, ut confirmatissimam toto orbe Christi Ecclesiam, datis ubique crudelissimae persecutionis edictis, convellere auderet. Is in tantam superbiam prolapsus fuit, ut dominum sese ac deum vocari, scribi, colique jusserit. Nobilissimos e senatu, invidiae simul ac praedae causa, alios palam interfecit, alios in exsilium trusit, ibique trucidari imperavit. Libidinis intemperantia quidquid cogitari potest, fecit. Plurimas urbis aedes, destructis populi Romani rebus, exstruxit. Bellum adversum Germanos et Dacos per legatos gessit pari reipublicae pernicie; cum et in Urbe ipse senatum populumque laniaret, et foris male circumactum exercitum assidua hostes caede conficerent. Nam quanta fuerint Diurpanei, Dacorum regis, cum Fusco duce praelia, quantaeque Romanorum clades, longo textu evolverem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero, et Sallustium Crispum, et alios auctores quamplurimos sanxisse et seipsum idem potissimum elegisse dixisset. Domitianus tamen pravissima elatus jactantia, sub nomine superatorum hostium de exstinctis legionibus 484 triumphavit; idemque efferatus superbia, qua se deum coli vellet, persecutionem in Christianos agi, secundus a Nerone, imperavit. Quo tempore etiam beatissimus Joannes apostolus in Pathmum insulam relegatus fuit. Inter Judaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus David atque interfici praeceptum est, dum prophetis sanctis et invidetur, et creditur, quasi adhuc futurus esset ex semine David, qui regnum posset adipisci. Continuo tamen Domitianus crudeliter in palatio a suis interfectus est: cujus cadaver populari sandapila per vespillones exportatum, atque ignominiosissime sepultum est.

CAPUT XI. Coccei Nervae Caesaris imperium. Anno ab Urbe condita DCCCXLVI, quamvis Eutropius quinquagesimum hunc esse annum scripserit, Nerva admodum senex a Petronio, praefecto praetorio, et Parthenio spadone, interfectore Domitiani, imperator decimus ab Augusto creatus, Trajanum in regnum adoptavit, per quem revera 485 afflictae reipublicae divina provisione consuluit. Hic primo edicto suo cunctos exsules revocavit; unde et Joannes apostolus hac generali indulgentia liberatus, Ephesum rediit: emensoque anno imperii sui Nerva, confectus morbo, diem obiit. 486

CAPUT XII. Ulpii Trajani Caesaris Augusti imperium et res gestae. Anno ab Urbe condita DCCCXLVII, Trajanus, genere Hispanus, undecimus ab Augusto, reipublicae gubernacula Nerva tradente suscepit, ac per annos decem et novem tenuit. Apud Agrippinam, Galliae urbem, insignia sumpsit imperii: mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit: trans Danubium multas gentes subegit. Regiones autem trans Euphratem et Tigrim sitas provincias fecit. Seleuciam et Ctesiphonten et Babylonem occupavit. In persequendis sane Christianis errore deceptus, tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum idolis, 487 ac detrectantes interfici praecepisset, plurimique interficerentur, Plinii Secundi, qui inter caeteros judices persecutor datus fuerat, relatu admonitus, eos homines praeter confessionem Christi honestaque conventicula nihil contrarium Romanis legibus facere, fiducia sane innocentis confessionis nemini mortem gravem ac formidolosam videri, rescriptis illico lenioribus temperavit edictum. Verumtamen continuo Romae aurea domus a Nerone, totis privatis publicisque rebus impensis, condita, repentino conflagravit incendio, ut intelligeretur missa etiam ab alio persecutio in ipsius potissime monumentis, a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. Terraemotu quatuor urbes Asiae subversae, Helea, Myrina, Pitane, Syme, et Graeciae civitates duae, Opuntiorum et Oritorum. Tres Galatiae civitates eodem terraemotu dirutae. Pantheon Romae fulmine concrematum. Terraemotus Antiochiam pene totam subruit civitatem. Incredibili deinde motu sub uno tempore Judaei, quasi rabie efferati, per diversas terrarum partes exarserunt. Nam et per totam Libyam adversus incolas atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata 488 est, ut nisi postea Hadrianus imperator collectas aliunde colonias illuc deduxisset, vacua penitus terra, abraso habitatore, mansisset. Aegyptum vero totam et Cyrenem et Thebaida cruentis seditionibus turbaverunt. In Alexandria autem commisso praelio victi et attriti sunt. In Mesopotamia quoque rebellantibus jussu imperatoris bellum illatum est. Itaque multa millia eorum vasta caede deleta sunt. Sane Salaminam, urbem Cypri, interfectis omnibus accolis deleverunt. Trajanus, ut quidam ferunt, apud Seleuciam Isauriae urbem profluvio ventris exstinctus est.

CAPUT XIII. Aelius Hadrianus Caesar, ejusque imperium. Anno ab Urbe condita DCCCLXVII, Hadrianus, consobrini Trajani filius, duodecimus ab Augusto principatum adeptus, uno et viginti annis imperavit. Hic per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem, virum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis, instructus atque eruditus, praecepit per epistolam, ad Minucium Fundanum proconsulem Asiae datam, 489 ut nemini liceret Christianos sine objectu criminis aut probatione damnare. Idem quoque continuo pater patriae in senatu ultra morem majorum appellatur, et uxor ejus Augusta. Hadrianus rempublicam justissimis legibus ordinavit, bellum contra Sauromatas gessit 490 et vicit. Judaeos sane, perturbatione scelerum suorum exagitatos, et Palaestinam, provinciam quondam suam, depopulantes, ultima caede perdomuit: ultusque est Christianos, quos illi, Cotheba duce, quod sibi adversus Romanos non assentarentur, excruciabant; praecepitque, ne cui Judaeo introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum civitate permissa: quam ipse in optimum statum, murorum exstructione reparavit, et Aeliam vocari de praenomine suo praecepit.

CAPUT XIV. Antonini Pii Caesaris imperium. Anno ab Urbe condita DCCCLXXXVIII, Antoninus, cognomento Pius, tertiusdecimus ab Augusto imperator creatus, 491 cum liberis suis, Aurelio et Lucio, viginti et non plenis tribus annis rempublicam gubernavit, adeo tranquille et sancte, ut merito Pius, et pater patriae nominatus sit. Hujus tamen temporibus Valentinus haeresiarches, et Cerdo, magister Marcionis, Romam venerunt. Verum Justinus philosophus librum, pro Christiana religione compositum, Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos fecit. Antoninus, ad duodecimum ab Urbe lapidem morbo correptus, interiit. 492

CAPUT XV. M. Antoninus Verus quid in imperio suo gesserit. Anno ab Urbe condita DCCCCXI, Marcus Antoninus Verus, quartus decimus ab Augusto, regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit, mansitque in eo annis decem et novem. Hi primi rempublicam aequo jure tutati sunt, bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. Lucius Antoninus Verus ad id bellum profectus est. Vologaesus enim, rex Parthorum, gravi eruptione Armeniam, Cappadociam, Lyciamque vastabat. Sed Antoninus, per strenuissimos duces magnis rebus gestis, Seleuciam, Assyriae urbem super Hydaspen fluvium sitam, cum quadringentis millibus hominum cepit, et cum fratre de victoria Parthica triumphavit: ac non multo post, dum cum fratre in vehiculo sedet, casu morbi, quem apoplexiam Graeci vocant, suffocatus interiit. Eo defuncto, Marcus Antoninus solus reipublicae praefuit, sed in diebus Parthici belli persecutiones Christianorum, quarta jam post Neronem vice, in Asia et in Gallia graves praecepto ejus exstiterunt, multique sanctorum martyrio coronati sunt. Secuta est lues plurimis 493 infusa provinciis: totamque Italiam pestilentia tanta vastavit, ut passim villae, agri atque oppida sine cultore atque habitatore deserta, in ruinas silvasque concesserint. Exercitum vero Romanorum cunctasque legiones per longinqua late hiberna dispositas ita consumptas ferunt, ut Marcomannicum bellum, quod continuo exortum est, non nisi novo delectu militum, quem triennio jugiter 494 apud Carnuntum Marcus Antoninus habuit, gestum fuisse referatur. Hoc quidem bellum, providentia Dei administratum esse, cum plurimis argumentis, tum praecipue epistola gravissimi ac modestissimi imperatoris apertissime declaratum est. Nam cum insurrexissent gentes immanitate barbarae, multitudine innumerabiles, hoc est Marcomanni, Quadi, Vandali, Sarmatae, Suevi, atque omnis pene Germania; et in Quadorum usque fines progressus exercitus, circumventusque ab hostibus, propter aquarum penuriam, praesentius sitis quam hostis periculum sustineret: ad invocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta vis pluviae effusa est, ut Romanos quidem largissime ac sine injuria refecerit, Barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. Quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes gloriosissimam victoriam, et omnibus pene antiquorum titulis praeferendam, rudi parvoque militum numero, sed potentissimo Christi auxilio, reportarunt. Exstare etiam 495 nunc apud plerosque dicuntur litterae Imperatoris Antonini, ubi invocatione nominis Christi per milites Christianos, et sitim illam depulsam et collatam fatetur fuisse victoriam. Idemque Antoninus Commodum, filium suum, assumpsit in regnum; praeteriti etiam temporis per omnes provincias tributa donavit, omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa monumenta congesta in foro jussit incendi, severioresque leges novis constitutionibus temperavit. Postremo, in Pannonia constitutus, repentino morbo diem obiit.

CAPUT XVI. L. Antonini Commodi, P. Aelii Pertinacis, et Didii Juliani Caesarum Augustorum imperia. Anno ab Urbe condita DCCCCXXX, Lucius Antoninus Commodus, quintus decimus ab Augusto, patri successit in regnum: 496 mansitque in eo annis tredecim. Adversus Germanos bellum feliciter gessit. Caeterum per omnia luxuriae et obscenitatis dedecora depravatus, gladiatoriis quoque armis saepissime in ludo depugnavit, et in amphitheatro feris sese frequenter objecit; interfecit etiam quamplurimos senatores, maxime quos animadvertit nobilitate industriaque excellere. Flagitia regis poena Urbis insequitur. Nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio bibliothecam illam, majorum cura studioque compositam, aedesque alias juxta sitas, rapaci turbine concremavit. Deinde aliud incendium, postea Romae exortum, aedem Vestae et palatium, plurimamque Urbis partem solo coaequavit. Commodus, cunctis incommodus, in domo Vestiliani strangulatus interiisse fertur, hostis generis humani etiam vivus judicatus. 497 Post hunc a senatu creatus est senex Helvius Pertinax, sextusdecimus ab Augusto, qui sexto mense quam regnare coeperat, Juliani jurisperiti scelere, in palatio occisus est. Julianus, interfecto Pertinace, 498 invasit imperium: sed mox a Severo apud pontem Mulvium bello civili victus, et interfectus est, mense septimo postquam coeperat imperare. Ita inter Pertinacem et Julianum unus annus absumptus est.

CAPUT XVII. De imperio Septimii Severi Pertinacis Caesaris Augusti, quomodo Christianos afflixerit. Anno ab Urbe condita DCCCCXLIV, Severus, genere Afer Tripolitanus, ab oppido Lepti: qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit, septimus decimus ab Augusto, destitutum adeptus imperium, 499 decem et octo annis tenuit. Hic natura saevus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem aspiraverat, 500 apud Cyzicum vicit et interfecit. Judaeos et Samaritas rebellare 501 conantes ferro coercuit. Parthos, Arabas Adiabenosque superavit. Quinta, post Neronem, persecutione Christianos excruciavit, plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati sunt. Hanc profanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Severi, coelestis ultio e vestigio acta subsequitur. Nam continuo rapitur, vel potius retrahitur in Galliam Severus e Syria, ad tertium civile bellum, unum enim jam Romae adversus Julianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, 502 Juliani in occidendo Pertinace socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat: cujus bello multum utrimque Romani sanguinis fusum est. Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est. Severus victor in Britannias, defectu pene omnium sociorum trahitur. Ubi magnis gravibusque praeliis saepe gestis, receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. Itaque magnam fossam firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo millia passuum a mari ad mare duxit. Ibique apud Eboracum oppidum 503 morbo obiit. Reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus judicatus, interiit. Bassianus, Antonini cognomine assumpto, regno potitus est. 504

CAPUT XVIII. De Aurelii Antonini Caracallae, Opilii Macrini, M. Aurelii Antonini Heliogabali, et Aurelii Alexandri Severi imperiis. Anno ab Urbe condita DCCCCLXII, Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla, octavus decimus ab Augusto principatum adeptus est, mansitque in eo annis non plenis septem. Vixit patre asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam novercam suam Juliam uxorem duxerit. 505 Hic, contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras, ab hostibus circumventus, occisus est. Post hunc nonus decimus ab Augusto Opelius 506 Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno invasit imperium: sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est. Anno ab Urbe condita DCCCCLXX, Marcus Aurelius Antoninus, vigesimus ab Augusto, imperium adeptus, tenuit annis quatuor. Hic sacerdos Heliogabali templi, nullam sui nisi stuprorum et flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. Tumultu autem militari 507 exorto, Romae cum matre interfectus est. Anno ab Urbe condita DCCCCLXXIV, Aurelius Alexander, vigesimus primus ab Augusto, senatus ac militum voluntate imperator creatus, tredecim annis digno aequitatis praeconio fuit. Cujus mater Mammea, 508 Christiana, Origenem presbyterum audire curavit. Nam statim expeditione in Persas facta, Xerxem, regem eorum, maximo bello victor oppressit. Ulpiano usus assessore summam sui moderationem reipublicae exhibuit: sed militari tumultu apud Moguntiacum interfectus est. 509

CAPUT XIX. De Julii Maximini et Gordiani junioris imperiis, et Christianorum persecutione. Anno ab Urbe condita DCCCCLXXXVII, Maximinus vigesimus secundus ab Augusto, nulla senatus voluntate imperator ab exercitu, postquam bellum in Germania prospere gesserat, creatus, persecutionem in Christianos, sextus a Nerone, exercuit. Sed continuo, hoc est tertio quam regnabat anno, a Pupieno Aquileiae interfectus, et persecutionis et vitae finem fecit. Qui maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et Mammaeae matris ejus familiam, persecutionem in sacerdotes et clericos, id est, doctores, vel praecipue propter Origenem presbyterum, miserat. Anno ab Urbe condita DCCCCXCI, Gordianus, vigesimus tertius ab Augusto, imperator creatus est, mansitque in eo annis sex. Nam Pupienus, interfector Maximini, et frater ejus Balbinus, 510 qui usurpaverant imperium, in palatio mox interfecti sunt. Gordianus admodum puer in Orientem ad bellum Parthicum profecturus, 511 sicut Eutropius scribit, Jani portas aperuit: quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit, neminem scripsisse memini, cum tamen eas ab ipso Vespasiano post annum apertas, Cornelius Tacitus prodat. Igitur Gordianus, ingentibus praeliis adversum Parthos prospere gestis, suorum fraude haud longe a Circesso super Euphratem interfectus est. 512

CAPUT XX. Imperium M. Julii Philippi cum filio. Anno ab Urbe condita DCCCCXCVII, Philippus, vigesimus quartus ab Augusto, imperator creatus, Philippum filium suum consortem regni fecit, mansitque in eo annis septem. Hic primus 513 imperatorum omnium Christianus fuit, ac post tertium imperii 514 ejus annum, millesimus a conditione Romae annus impletus est. Ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. Nec dubium est, quin Philippus hujus tantae devotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam reportarit, quando vel ascensum fuisse in Capitolium, immolatasque ex more hostias nullus auctor ostendit. 515 Ambo tamen, quamvis diversis locis, tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt.

CAPUT XXI. Quincti Trajani Decii, et Galli Hostiliani cum Volusiano filio Imperium. Anno ab Urbe condita MIV, Decius civilis belli incentor et repressor, occisis Philippis, quintus et vigesimus ab Augusto invasit imperium, tenuitque annis tribus. Idem continuo in quo, se etiam ob hoc Philippos interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos, septimus post Neronem, feralia dispersit edicta, plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis cruciatibus misit. Idemque filium suum Caesarem legit, cum quo simul continuo 516 in medio barbarorum sinu interfectus est. Anno ab Urbe condita MVII, Gallus Hostilianus sextus et vigesimus ab Augusto regnum adeptus, vix duobus annis cum Volusiano filio obtinuit. Exoritur ultio violati nominis Christiani, et usquequo ad profligandas Ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur: nulla fere provincia Romana, nulla civitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque vacuata sit. Hac sola pernicie insignes Gallus et Volusianus, dum contra Aemilianum, novis rebus studentem, bellum civile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense invasae tyrannidis exstinctus est.

CAPUT XXII. Valerianus et Gallienus quomodo et quamdiu imperaverint. Interim de persecutione Ecclesiae, ejusque per varia bella et tyrannorum conspiratione ultionis. Anno ab Urbe condita MX, duo imperatores vigesimo septimo post Augustum loco creati sunt. Valerianus in Rhetia ab exercitu Augustus est appellatus. Romae autem a senatu Gallienus. Mansitque Gallienus in regno infeliciter annis quindecim, respirante 517 paulisper ab illa supra solitum jugi et gravi pestilentia genere humano. Provocat poenam suam obliviosa militia. Impietas enim flagella quidem excruciata sentit, sed a quo flagellatur, obdurata non sentit. Ut de superioribus taceam, facta a Decio Christianorum persecutione, totum Romanum imperium pestilentia magna vexavit. Mentita est iniquitas sibi, pravo in perniciem suam circumventa judicio pestilentiam communis esse casus, accidentemque ex morbis mortem, naturae finem esse, non poenam. Rursus igitur atque in brevi iram Dei sceleratis actionibus provocat, exceptura plagam, cujus aliquando meminisse cogatur. Valerianus siquidem, mox ut arripuit imperium, octavus a Nerone, adigi per tormenta Christianos ad idololatriam, abnegantesque interfici jussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine. Valerianus illico, nefarii auctor edicti, a Sapore Persarum rege captus, imperator populi Romani, ignominiosissima apud Persas servitute consenuit: hoc infamis officii continua, donec vixit, damnatione sortitus, ut ipse acclinis humi, regem super ascensurum in equum non manu sua, sed dorso attolleret. Et Gallienus quidem tam claro Dei judicio territus, tamque misero collegae permotus exemplo, pacem Ecclesiis trepida satisfactione restituit. Sed 518 non compensat injuriae ultionisque mensuram unius impii, quamvis perpetua et supra modum abominanda captivitas, contra tot millia excruciata sanctorum, justorumque sanguis, ad Deum clamans, in eadem sese terra ubi fusus est, vindicari rogat. Non enim de solo constitutore praecepti justo supplicium judicio flagitabatur, sed etiam exsecutores, delatores, accusatores, spectatores ac judices, postremo omnes qui injustissimae crudelitati vel tacita voluntate assentabantur, quia Deus secretorum cognitor est, et quorum maxima per omnes provincias pars hominum versabatur, eadem ultionis plaga corripi justum erat. Solvuntur repente undique permissu Dei ad hoc circumpositae relictaeque gentes, laxatisque habenis in omnes Romanorum fines invehuntur. Germani Alpibus, Rhetia, totaque Italia penetrata, Ravennam usque perveniunt. Alamanni Gallias pervagantes, etiam in Italiam transeunt. Graecia, Macedonia, Pontus, Asia Gothorum inundatione delentur. Nam Dacia trans Danubium in perpetuum aufertur. Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur. Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania. Parthi Mesopotamiam auferunt, Syriamque corrodunt. Exstant adhuc per diversas provincias in magnarum urbium ruinis parvae et pauperes sedes, signa miseriarum, et nominum indicia servantes: ex quibus nos quoque in Hispania Tarraconem nostram 519 ad consolationem miseriae recentis ostendimus. Et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni, consurgunt bella civilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum, Romanis Barbarisque saevientibus; sed cito ira Dei in misericordiam vertitur, et coeptae ultionis major forma quam poena in mensuram plenitudinis reputatur. Igitur primus Ingenuus, qui purpuram imperii sumpserat, apud Myrsam occiditur. Posthumus in Gallia invasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo. Nam per decem annos ingenti virtute ac moderatione usus, et dominantes hostes expulit, et perditas provincias in pristinam faciem reformavit, seditione tamen militum interfectus est. Aemilianus apud Moguntiacum, cum res novas moliretur, oppressus est. Post mortem Posthumi Marius ibidem invasit imperium, sed continuo interfectus est. Deinde Victorinus a Gallis ultro creatus, et post paululum occisus est. Huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanicae praesidatus administrabat officium, multasque seditiones militum pertulit. At vero in Oriente per Odenatum quemdam collecta agresti manu, victi repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Ctesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo vincendo venerunt. Gallienus autem cum rempublicam deseruisset, ac Mediolani libidinibus inserviret, occisus est. 520

CAPUT XXIII. Flavius Claudius, Aurelius Quintillus, et Valerius Aurelianus imperatores. Anno ab Urbe condita MXXV, Claudius vigesimus octavus voluntate senatus sumpsit imperium, statimque 521 Gothos, jam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque vastantes bello adortus, incredibili strage delevit, cui a senatu clypeus aureus in curia, et in Capitolio statua aeque aurea decreta est, sed continuo apud Sirmium, priusquam biennium in imperio expleret, morbo correptus interiit. Claudio mortuo, Quintillus frater ejus ab exercitu imperator electus, vir quidem unicae moderationis, et solus fratri praeferendus, septimo decimo imperii die interfectus est. Anno ab Urbe condita MXXVII, Aurelianus, vigesimus nonus 522 imperium adeptus, quinque annis et sex mensibus tenuit, vir industria militari excellentissimus. Expeditione in Danubium suscepta Gothos magnis praeliis profligavit, ditionemque Romanam antiquis terminis statuit. Inde in Orientem conversus, Zenobiam, quae occiso Odenato marito suo, Syriam receptam sibi vindicabat, magis praelii terrore quam praelio in potestatem redegit. Tetricum, in Gallia minime sufficientem sustinere seditiones militum suorum, scribentemque etiam, Eripe me his, invicte, malis, ac per hoc proditorem exercitus sui, sine labore superavit. Sic Orientis et Aquilonis receptor magna gloria triumphavit: urbem Romam muris firmioribus cinxit. Novissime, cum persecutionem adversus Christianos agi, nonus a Nerone decerneret, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit, ac non multo post in itinere occisus est. 523

CAPUT XXIV. Claudius Tacitus, Annius Florianus, Aurelius Valerius Probus, et M. Aurelius Carus imperatores. Anno ab Urbe condita MXXXII, Tacitus, trigesimus adeptus imperium, sexto mense occisus in Ponto est. Post quem Florianus parem regni sortem ferens, tertio demum mense apud Tarsum interfectus est. Anno ab Urbe condita MXXXIII, Probus, trigesimus primus regnum sortitus, obtinuit annis sex et mensibus quatuor. Gallias jamdudum a Barbaris occupatas per multa et gravia praelia, deletis tandem hostibus, ad perfectum liberavit. Bella deinde civilia et quidem plurimo sanguine duo gessit: unum in Oriente, quo Saturninum, tyrannide subnixum, oppressit et cepit, aliud, quo Proculum et Bonosum, apud Agrippinam magnis praeliis superatos, interfecit. Ipse autem apud Sirmium in turre ferrata militari tumultu interfectus est. Anno ab Urbe condita MXXXIX, Carus Narbonensis, trigesimus secundus suscepit imperium, ac biennio tenuit. Qui cum filios suos, Carinum et Numerianum, consortes regni fecisset, bello Parthico, postquam duas nobilissimas Parthorum urbes, Cochem et Ctesiphontem, 524 cepit, super Tigridem in castris fulmine ictus interiit. Numerianus, qui cum patre fuerat, rediens, fraude Apri soceri sui interfectus est. 525

CAPUT XXV. C. Aurelius Valerius Diocletianus quomodo imperaverit, et quid sub eo perque eum gestum sit. Romanum imperium primo dissectum. Anno ab Urbe condita MXLI, Diocletianus, tertius et trigesimus ab exercitu imperator electus, annis viginti praefuit. Statimque ut potestatis copiam habuit, Aprum, interfectorem Numeriani, manu sua interfecit. Carinum deinde, quem Carus Caesarem in Dalmatia reliquerat, flagitiose viventem, difficillimo bello et maximo labore superavit. Dehinc cum in Gallia Amandus et Aelianus, collecta rusticanorum manu, quos Vacandas vocabant, perniciosos tumultus excitavissent, Maximianum, cognomento Herculeum, Caesarem fecit, misitque in Gallias: qui facile agrestium hominum imperitam et confusam manum militari virtute compescuit. Deinde 526 Carausius quidam, genere quidem infimus, sed consilio et manu promptus, cum ad observanda Oceani littora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus; plus in perniciem, quam in profectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis, sed sibi soli vindicando, accendit suspicionem, quod ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici negligentia permitteret: quamobrem a Maximiano jussus occidi, purpuram sumpsit, ac Britannias occupavit. Igitur per omnes Romani imperii fines subitarum turbationum fragores concrepuerunt. Carausio rebellante in Britanniis, Achilleo in Aegypto, cum et Africam Quinquegentiani infestarent; Narseus etiam rex Persarum Orientem bello premeret. Hoc periculo Diocletianus permotus, Maximianum Herculeum ex Caesare fecit Augustum; Constantium vero et Maximianum Galerium, Caesares legit. Constantius Herculei Maximiani privignam Theodoram accepit uxorem: ex qua sex filios fratres Constantini sustulit. Carausius, Britannia sibi per septem annos fortissime vindicata ac retenta, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit, quem Asclepiodotus praefectus praetorio oppressit, Britanniamque post decem annos recepit. Constantius vero Caesar in Gallia, primo praelio ab Alamannis profligato exercitu suo, vix ipse surreptus est: secundo autem secuta est satis secunda victoria. 527. Nam paucis horis sexaginta millia Alamannorum caesa referuntur. At Maximianus Augustus Quinquegentianos in Africa domuit. Porro autem Diocletianus Achilleum, obsessum per octo menses, apud Alexandriam cepit et interfecit. Sed immoderata victoria usus Alexandriam direptioni dedit, Aegyptum totam proscriptionibus caedibusque foedavit. Praeterea Galerius Maximianus, cum duobus jam praeliis adversus Narseum conflixisset, tertio inter Callinicum et Carras congressus et victus, amissis copiis, ad Diocletianum refugit. A quo arrogantissime exceptus est, ita ut per aliquot millia passuum purpuratus ante vehiculum ejus cucurrisse referatur. Verumtamen hac contumelia quasi cote ad virtutem usus est, per quam detrita regii fastus rubigine, aciem mentis expediit. Itaque mox per Illyricum et Moesiam undique copias contraxit, raptimque in hostem 528 reversus, Narseum magnis consiliis viribusque superavit. Exstinctis Persarum copiis ipsoque Narseo in fugam acto, castra ejus invasit, uxores, sorores, liberosque cepit, immensam vim gazae Persicae diripuit: captivos quamplurimos Persarum nobilium abduxit. Reversus in Mesopotamiam a Diocletiano plurimo honore susceptus est. Postea per eosdem duces strenue adversus Carpos Basternasque pugnatum est. Sarmatas deinde vicerunt: quorum copiosissimam captivam multitudinem per Romanorum finium dispersere praesidia. Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculeus in Occidente vastari ecclesias, affligi interficique Christianos, decimo post Neronem loco, praeceperunt, quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit. Nam per decem annos incendiis ecclesiarum proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum, incessabiliter acta est. Sequitur terraemotus in Syria, ex quo apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis, multa hominum millia prostrata sunt. Secundo persecutionis anno Diocletianus ab invito exegit Maximiano, ut simul purpuram imperiumque deponerent, ac junioribus in rempublicam substitutis, ipsi in privato otio consenescerent. Itaque sub una die Diocletianus apud Nicomediam, Maximianus 529 apud Mediolanum potestatem imperii simul cultumque deposuerunt. Galerius et Constantius Augusti, primi Romanum imperium in duas partes determinaverunt: Galerius Maximianus Illyricum, Asiam et Orientem: Constantius Italiam, Africam, Hispaniam, et Gallias obtinuit. Sed Constantius, vir tranquillissimus, Gallia tantum Hispaniaque contentus, Galerio caeteris partibus cessit. Galerius duos Caesares legit, Maximinum, quem in Oriente constituit: et Severum, cui permisit Italiam; ipse in Illyrico constitutus. Constantius vero Augustus, summae mansuetudinis et civilitatis, in Britannia mortem obiit, qui Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit. 530

CAPUT XXVI. Constantinus Magnus imperator Caesar Augustus. Interim objectiones adversariorum de novissima decennalique Ecclesiae vastatione pulchre diluit. Anno ab Urbe condita MLXI, Constantinus, trigesimus quartus ab Augusto, gubernacula imperii a Constantio patre suscepit, quae uno et triginta annis felicissime tenuit. Occurritur mihi subito, et tripudiis quibusdam insultatur: Eia, inquiunt, tandem in foveas nostras diu exspectate venisti, hic te decursurum operiebamur, hic delapsum opprimimus, hic confusum tenemus. Sustinuimus te hactenus, artificiose quodammodo et callide fortuitas temporum mutationes Christianorum ultionibus coaptantem. Et interdum quidem verisimilium specie permoti, utpote homines ignari divinorum secretorum, timore palluimus; sed nunc evacuavit Maximianus noster omnem scenam fabulae tuae, nostraeque religionis antiquitatem columna inexpugnabilis fulsit. Per annos decem eversae sunt ecclesiae vestrae, ut etiam tu fateris: dilacerati cruciatibus, exinaniti mortibus toto orbe Christiani. Tenemus evidens testimonium tuum, nullam superiorem persecutionem adeo vel gravem vel diuturnam fuisse. Et tamen ecce inter tranquillissima 531 temporum bona ipsorum quoque imperatorum, qui ista fecerunt, inusitata felicitas. Nulla domi fames, nulla pestilentia, nullum foris bellum, nisi voluntarium, quo exerceri vires non periclitari, queant. Res praeterea humano generi hucusque incognita, multorum simul regum patiens consortium, et magna concordia, potestasque communis, alias numquam, nunc in commune prospiciens. Deinde etiam, quod absque ulla hactenus mortalium notitia est, imperatores illi maximi, quippe et persecutores, honore deposito et assumpta quiete, privati, quod beatissimum homines, et summum bonum vitae bonae judicant, et hoc tunc, velut praemii loco, auctores persecutionis adepti sunt, quando accensa persecutio, medio sui tempore toto orbe saeviebat. An etiam hanc beatitudinem illis temporibus poenaliter accidisse asseris, et nos hinc quoque terrere moliris? Quibus humiliter responderim, me, plurima cura pietatis accinctum, commonere de veris, non terrere de falsis. Decem persecutiones a Nerone usque ad Maximianum Ecclesia Christi passa est. Novem (ut ego dixi) ultiones, ut ipsi non negant, calamitates e vestigio consecutae sunt. Nec in verbo premor, utrum debitae ultiones, an fortuitae permutationes fuisse videantur, quae tamen meo suoque testimonio clades fuerunt. In decima haesitatum putant miseri et caeci, non videntes tanto eam ipsis fuisse graviorem, quanto minus intellecta est. Impius enim flagellatur, et non sentit: quod cum expositum fuerit, inviti licet propter ipsam rerum fidem fatebuntur: quia ex illa Maximianae persecutionis maxima punitione 532 ista sunt vulnera, quibus etiam nunc isti dolent, et in tantum dolent, ut etiam clament, nosque ad reclamandum lacessant, sollicitos fieri, qualiter conticescant.

CAPUT XXVII. Collatio populi Israelitici et Christiani, Aegyptiaci item et Romani, quomodo illi pro Deo in afflictionibus, hi a Deo in plagis similia fere passi sunt. In primo libello expositum a nobis est, Pompeium Trogum, et Cornelium Tacitum commemorasse, non plene quidem, nostrum vero Moysen, etiam ipsorum testimonio fidelem, fideliter sufficienterque dixisse, Aegyptios et regem eorum, cum populum Dei, servire intentum et paratum Deo suo, impediendae devotionis instinctu, ad lutum paleasque revocarent, decem acerbissimis plagis fuisse vexatos. Deinde violentia malorum edomitos, non solum coegisse festinantem, sed etiam propriis suis argenteis et aureis vasis accumulavisse. Post, oblitos plagae suae, et cupidos praedae indebitae, invidos etiam religionis alienae, dum innocentes avide persequuntur, mari Rubro ultime receptos omnes funditus interiisse. Quod ego nunc refero ac renuntio, etsi forte fide non acceptatum, exitu tamen probandum, quia haec in figuram nostri facta sunt. Uterque- 533 populus unius Dei est, una populi utriusque causa. Subdita fuit Israelitarum synagoga Aegyptiis, subdita est Christianorum Ecclesia Romanis. Persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. Decem ibi contradictiones adversus Moysen, hic decem edicta adversus Christum. Diversae ibi plagae Aegyptiorum, diversae hic calamitates Romanorum. Nam ut etiam ipsas inter se plagas, in quantum tamen figura formae comparari potest, conferam: ibi prima habuit correptio sanguinem vulgo vel manasse de puteis, vel in fluminibus cucurrisse: hic prima sub Nerone exegit plaga, ut ubique morientium sanguis esset, vel morbis in Urbe corruptus, vel bellis in orbe profusus. Ibi sequens plaga prodidit, perstrepentes persultantesque in penetralibus ranas, inediae propemodum causam habitatoribus atque exsilii fuisse: hic sequens sub Domitiano poena, similiter ostendit, satellitum militumque ejus improbis effrenatisque discursibus cruentissimi jussa principis exsequentium, ad inopiam pene omnes cives Romanos adactos exsilioque dispersos. Ibi tertia vexatio habuit cyniphes, musculas scilicet parvissimas ac saevissimas, quae mediis saepe aestibus per loca squalida coadunatim vibrando densatae, et tinnulo volatu allabi solent, capillisque hominum ac pecudum setis cum urente morsu interseri: hic itidem tertia sud Trajano plaga Judaeos excitavit: qui cum antea ubique dispersi ita jam, quasi non essent, quiescerent, repentino omnes calore permoti, in ipsos, inter quos erant, toto orbe saevierunt, absque magnis multarum urbium ruinis, quas crebri terraemotus iisdem temporibus subruerunt. Ibi in quarta plaga muscae caninae fuerunt, saevae alumnae putredinis, vermiumque matres: 534 hic itidem quarta sub Marco Antonino plaga, lues plurimis infusa provinciis, Italiam quoque cum urbe Roma universam, exercitumque Romanum per longinquos limites et diversa hiberna dispersum, in mortem dissolutum, putredini simul ac vermibus dedit. Ibi quinta correptio pecorum ac jumentorum repentino interitu expleta est: hic similiter quinta ultione sub Severo persecutore creberrimis civilibus bellis propria viscera et adjumenta reipublicae, hoc est, plebes provinciarum et legiones militum, comminutae sunt. Ibi sexta vexatio intulit vesicas effervescentes, ulceraque manantia: hic aeque sexta punitio, quae post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos, et clericos omissa turba populari, hoc est, ecclesiarum primates trucidari imperaverat, intumescens, crebro ira atque invidia, non per vulgi caedem, sed per vulnera, mortesque principum ac potentium exhalata est. Ibi septima plaga numeratur coacto aere grando profusa, quae hominibus jumentis satisque exitio fuit: hic similiter septima, sub Gallo et Volusiano, qui persecutori Decio mox interfecto successerant, plaga exstitit, corrupto aere pestis infusa: quae per omnia Romani regni ab Oriente in Occidentem spatia, cum omne propemodum genus hominum et pecudum neci dedit, tum etiam, Corrupitque lacus, infecit pabula tabo. 535 Ibi octavam Aegypti contritionem fecere excitatae undique locustae, tenentes, terentes, tegentesque omnia: hic octavam aeque in subversionem Romani orbis excitatae undique intulere gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas provincias deleverunt. Ibi nona turbatio diuturnas crassas ac pene tractabiles tenebras habuit, plus omnino periculi comminata quam fecit: hic itidem nona correptio fuit, cum Aureliano persecutionem decernenti, diris turbinibus terribile ac triste fulmen sub ipsius pedibus ruit, ostendens quid, cum ultio talis exigeret, tantus posset ultor, nisi et clemens esset et patiens: quamquam intra sex abhinc menses succidui tres imperatores, hoc est, Aurelianus, Tacitus et Florianus, diversis causis interfecti sunt. Ibi postremo decima plaga, quae et novissima omnium fuit, interfectio filiorum, quos primos quique genuerant: hic nihilo minus decima, id est, novissima poena est omnium idolorum perditio, quae primitus facta in primis amabant. Ibi rex potentiam Dei sensit, probavit, et timuit, ac per hoc populum Dei liberum abire permisit: hic rex potentiam Dei sensit, probavit et credidit, ac per hoc populum Dei liberum esse permisit. Ibi numquam postea populus Dei ad servitutem retractus, hic numquam postea populus Dei ad idololatriam coactus est. Ibi Aegyptiorum vasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic in ecclesias 536 Christianorum praecipua paganorum templa cesserunt. Sane illud, ut dixi, denuntiandum puto, quia sicut Aegyptiis post has decem plagas dimissos Hebraeos persequi molientibus, irruit per superductum mare aeterna perditio: ita et nos quidem libere peregrinantes, superventura quandoque persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, hoc est, ignem judicii, ipso Domino nostro Jesu Christo duce et judice, transeamus. Hi vero in quos Aegyptiorum forma transfunditur, permissa ad tempus potestate saevientes gravissimis quidem permissu Dei Christianos cruciatibus persequentur; verumtamen iidem omnes inimici Christi, cum rege suo Antichristo, accepti stagno ignis aeterni, quod magna impediente caligine, dum non videtur, intratur, perpetuam perditionem, immortalibus arsuri suppliciis, sortientur.

CAPUT XXVIII. De Constantini Magni Augusti, Maxentii, Licinii, et Maximiani imperiis, et rebus gestis. Item de Ario haeretico, ejusque dogmate damnato. Igitur mortuo, ut dixi, Constantino in Britanniis, Constantinus imperator est creatus, primus imperatorum Christianus, excepto 537 Philippo, qui Christianus annis admodum paucissimis ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romae annus Christo potius, quam idolis dicaretur. A Constantino autem semper omnes Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt, excepto Juliano, quem impia (ut aiunt) machinantem exitiabilis vita deseruit. Haec est lenta illa paganorum poena, sed certa. Hinc sani insaniunt, hinc non vulnerati compunguntur, hinc ridentes gemunt, hinc viventes deficiunt, hinc secreto excruciantur, quos nemo persequitur; hinc jam paucissimi remanserunt, qui numquam aliquo persequente puniti sunt. Verumtamen qualis tunc persecutores illos, de quorum impunitate non solum gloriari, sed etiam insultare conantur, finis mansit, expediam. Constantino in Galliis strenuissime rempublicam procurante, praetoriani milites Romae Maxentium, filium Herculei, qui privatus in Lucania morabatur, Augustum nuncupaverunt. Maximianus Herculeus, jam ex Augusto privatus, et adhuc publicus persecutor, occasione filii sollicitatus, qui imperium abjecerat, arripuit tyrannidem. Galerius Augustus Severum Caesarem adversus Maxentium Romam cum exercitu misit. Severus cum Urbem obsideret, militum suorum scelere desertus et proditus, atque ex eo fugiens, Ravennae interfectus est. Herculeus Maximianus persecutor, et ex Augusto tyrannus, confirmatum jam in imperio filium veste ac potestate regia spoliare conatus, conviciis autem ac 538 tumultibus militum palam conterritus, in Galliam profectus est, ut Constantino genero aeque dolis junctus auferret imperium; sed per filiam deprehensus ac proditus, deinde in fugam versus, Massiliae oppressus et interfectus est. Porro Galerius, occiso Severo, Licinium imperatorem creavit. Cumque persecutionem a Diocletiano et Maximiano missam ipse atrocioribus edictis accumulavisset, ac postquam per annos decem omni genere hominum exhausit provincias, putrefacto introrsum pectore, et vitalibus dissolutis, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam vermes eructaret, medicique, ultra jam fetorem non ferentes, crebro jussu ejus occiderentur, a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei suam esse poenam atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis, Christianos de exsiliis revocavit. Ipse autem cruciatus non sustinens, vim vitae suae attulit. Ita respublica nunc sub novis quatuor principibus fuit, Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio autem et Maximino, hominibus novis. Constantinus pacem Ecclesiis post decem annos quam a persecutoribus vexabantur, indulsit. Deinde inter Constantinum et Maxentium bellum civile exortum est. Maxentius, saepe multis praeliis fatigatus, ultime ad pontem Mulvium victus et interfectus est. Maximinus, persecutionis Christianorum incentor exsecutorque infestissimus, apud Tarsum, dum civile bellum contra Licinium disponit, interiit. Licinius, repentina rabie suscitatus, omnes Christianos e palatio suo jussit expelli. Mox bellum inter Licinium ipsum et Constantinum efferbuit. Sed Constantinus Licinium, sororis suae virum, in Pannonia primum vicit, deinde apud Cibalas oppressit, universaque Graecia potitus, Licinium crebris bellis terra marique assurgentem et repressum, tandem ad 539 deditionem coegit, sed Herculei Maximiani, soceri sui, motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, privatum jussit occidi; cum, omnibus jam ministris nefariae persecutionis exstinctis, hunc quoque, in quantum exserere potuit, persecutorem, digna punitio flagitaret. Constantini filii, Crispus et Constantinus, et Licinius adolescens, Licinii Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares sunt creati. His diebus Arius, Alexandrinae urbis presbyter, a veritate fidei catholicae devians, exitiabile plurimis dogma constituit. Qui simul ut primum Alexandriae vel notus vel notatus inter confusos vulgo sectatores insectatoresque factus est, ab Alexandro, tunc ejusdem urbis episcopo, pulsus Ecclesia est. Cumque homines quos in errorem seduxerat, etiam in seditionem excitaret, apud Nicaeam, urbem Bithyniae, conventus trecentorum et octodecim episcoporum factus est, per quos Arianum dogma exitiabile et miserum evidentissime deprehensum, palam proditum ac reprobatum est. Sed inter haec latent causae, cur vindicem gladium, et destinatam in impios punitionem, Constantinus imperator etiam in proprios egit affectus. Nam Crispum filium suum et Licinium, sororis filium, interfecit. Praeterea multas 540 gentes diversis praeliis subegit. Urbem nominis sui Romanorum regum vel primus vel solus instituit. Quae sola expers idolorum, ad hoc, brevissimo tempore, condita a Christiano imperatore, provecta est, ut sola Romae, tot saeculis, miseriisque provectae, forma et potentia merito possit aequari. Tum deinde primus Constantinus justo ordine et pio vicem vertit edicto, siquidem statuit citra ullam hominum caedem paganorum templa claudi. Mox Gothorum fortissimas et copiosissimas gentes in ipso barbarici soli sinu, hoc est in Sarmatarum regione delevit. Calocerum quemdam, 541 in Cypro aspirantem novis rebus, oppressit. Tricennalibus suis Dalmatium Caesarem legit. Cumque bellum in Persas moliretur, in villa publica juxta Nicomediam, dispositam bene rempublicam filiis tradens, diem obiit.

CAPUT XXIX. Constantinus, Constantius et Constans imperatores. Interim de Magnentio arripiente imperium, et Decentio. Anno ab Urbe condita MXCII, Constantius tricesimus quintus cum Constantino et Constante fratribus suis adeptus imperium, viginti quatuor annis tenuit. Fuit inter successores Constantini et Dalmatius Caesar fratris filius, sed continuo militari factione decerptus est. Interea maligna semper adversus Deum verum insectatio diaboli, quae ab initio mundi usque ad nunc, a sincero fidei religionisque tramite, offusis errorum nebulis, lubrica hominum corda perturbat; postquam Christianis imperatoribus summam regiae potestatis in meliora vertentibus, ecclesiam Christi zelo idololatriae persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem Christianos imperatores Christi ecclesiam vexaret, invenit. Fit igitur Ario, novi erroris auctori, caeterisque discipulis ipsius ad familiaritatem 542 Constantii imperatoris promptus aditus et facilis via. Suadetur Constantio, ut quosdam in Deo gradus credat: et qui per januam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursus in sinum ejus, dum in Deo deos quaerit, tamquam per pseudothyrum inducitur. Perverso igitur zelo potestas armatur illusa, et sub nomine pietatis vis persecutionis agitatur. De nova nominis electione contenditur, ut Arianorum potius ecclesiae, quam catholicorum sint. Sequitur terraemotus horribilis, qui plurimas Orientis urbes solo stravit. Constantinus, dum Constantem fratrem bello insectatur, incauta petulantia periculis sese offerens, a ducibus ejus occisus est. Constantius 543 adversus Persas et Saporem, qui Mesopotamiam vastaverant, novem praeliis parum prospere decertavit. Novissime, seditione atque intemperantia militum nocte adoriri pugnam coactus, patratam pene victoriam insuper victus amisit. Post cum se Constans intolerandis vitiis dedisset, ac poena provincialium favorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido cui Helena nomen est, in proximo Hispaniae interfectus est. Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam, Africam Italiamque porrexit. In Illyrico autem Vetranionem, aetate grandaevum, imperatorem sibi milites creaverunt, virum natura simplicem, cunctisque jucundum, sed qui ne prima quidem umquam litterarum elementa didicisset. Itaque cum primas litteras, litterarumque syllabas, imperator senex, interdum invitus, meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium, ultione fratris accensus, bellum parabat, deponere jussus imperium, abjiciens cum litteris purpuras, contentusque 544 privatis feriis, palatium simul scholamque dimisit. Nepotianus deinde, Romae, Constantini sororis filius, gladiatorum manu fretus, invasit imperium: qui deinde, cum improbus ac per hoc invisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est. Sequitur bellum illud horribile inter Constantium Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanarum virium profligatio etiam in posterum nocuit. Magnentius tamen victus aufugit, ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit. Decentius quoque, frater ejusdem, quem Caesarem Gallis praefecerat, apud Senonas laqueo vitam finivit. Continuo Constantius Gallum, patrui filium, Caesarem legit: quem rursus crudeliter ac tyrannice agentem, paulo postquam creaverat, occidit. Sylvanum quoque per Gallias rebus novis inhiantem, mature circumveniendum opprimendumque curavit. Igitur Sylvano interfecto, Julianum patruelem suum, Galli fratrem, Caesarem creatum, misit ad Gallias. Itaque Julianus Caesar eversas oppressasque ab hoste Gallias strenuissime in integrum restituit. Alamannorum parvis copiis magnam multitudinem fudit. Rheno Germanos revinxit. His elatus successibus, fastigium usurpavit Augusti; et mox Italiam Illyricumque pervadens, Constantium, Parthicis praeliis occupatum, regni parte privavit. Constantius, Juliani scelere comperto, dimissa expeditione Parthorum, dum ad civile bellum revertitur, in itinere inter Ciliciam Cappadociamque defunctus est. Ita ille qui discissa pace et unitate fidei catholicae, Christianos adversus Christianos armans, civili (ut ita dicam) bello Ecclesiae membra dilaceraverat, totum inquietum tempus imperii sui, molestissimumque spatium vitae suae, bellis civilibus etiam per propinquos et consanguineos excitatis, exercuit, exegit, expendit. 545

CAPUT XXX. Fl. Claudius Julianus imperator Caesar. Anno ab Urbe condita MCXVI, Julianus, dudum Caesar, post autem sextus et trigesimus ab Augusto regno potitus, anno uno et mensibus octo imperii summam solus obtinuit, Christianam religionem arte potius quam potestate insectatus, ut negaretur fides Christi et idolorum cultus susciperetur, honoribus magis provocare, quam tormentis cogere studuit. Aperto tamen praecepit edicto, ne quis Christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. Sed tamen, sicut a majoribus nostris compertum habemus, 546 omnes ubique propemodum praecepti conditiones amplexati, officium quam fidem deserere maluerunt. Julianus autem bellum adversus Parthos parans, cum Romanas vires contractas undique ad destinatam secum traheret perditionem, Christianorum sanguinem diis suis vovit, palam persecuturus Ecclesias, si victoriam potuisset adipisci. Nam et amphitheatrum Hierosolymis exstrui jussit, in quo reversus a Parthis, episcopos, monachos omnesque ejus loci sanctos, bestiis etiam arte saevioribus objiceret, spectaretque laniandos. Itaque postquam a Ctesiphonte castra movit, dolo cujusdam transfugae in deserta perductus, cum vi sitis et ardore solis, atque insuper labore arenarum confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius, dum per vasta deserti incautius evagatur, ab obvio quodam hostium equite conto ictus interiit. Sic misericors Deus impia consilia impii morte dissolvit. 547

CAPUT XXXI. Jovianus imperator Caesar Augustus. Anno ab Urbe condita MCXVII, Jovianus, septimus et trigesimus imperator, in summo rerum discrimine ab exercitu creatus, cum et locorum iniquitate captus, et hostibus circumseptus, nullam evadendi facultatem nancisceretur, foedus cum Sapore, Persarum rege, etsi parum, ut putant, dignum, satis tamen necessarium pepigit: quippe ut tutum et incolumem Romanum exercitum non solum ab incursu hostium, verum etiam a locorum periculo liberaret, Nisibin oppidum et partem superioris Mesopotamiae Persis concessit. Inde dum ad Illyricum rediens, per Galatiam iter agit, cum in cubiculum quoddam novum sese cubitum recepisset, calore prunarum et nidore parietum nuper calce illitorum, adgravatus et suffocatus, octavo demum mense quam imperare coeperat, vitam finivit. 548

CAPUT XXXII. Fla. Valerius Valentinianus imp. Caes. August. cum Valente fratre. Deque Gratiano jam Caesare. Anno ab Urbe condita MCXVIII, Valentinianus, octavus et trigesimus, apud Nicaeam consensu militum imperator creatus est, mansitque in eo annis undecim: qui cum Christianus integra fide sacramentum militiae gereret, et sub Juliano Augusto tribunus scutariorum, jussus ab imperatore sacrilego aut immolare idolis, aut militia excedere, fideliter sciens et graviora Dei esse judicia, et meliora promissa, sponte discessit. Ita, parva interjecta mora, Juliano interfecto, ac mox Joviano mortuo, qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, retribuente Christo, in locum persecutoris sui accepit imperium: qui postea fratrem suum Valentem participem fecit imperii, et Procopium tyrannum pluresque postea satellites ejus occidit. Terraemotus per totum orbem factus, ita turbatum quoque pelagus excussit, ut per vicinas terrarum campestrium partes refuso mari, plurimae insularum urbes, concussae et subrutae, periisse referantur. Valens ab Eudoxio episcopo, Ariani dogmatis assertore, et baptizatus et persuasus, in saevissimam haeresim declinavit: 549 sed malignam insectationem diu texit, nec voluntati potestatem admiscuit, quoad viventis fratris auctoritate compressus est. Contemplabatur enim de eo, quantam vim in ulciscenda fide imperator posset exercere, qui tantam constantiam pro retinenda quondam miles habuisset. Horum anno imperii tertio, Gratianus Valentiniani filius, imperator est factus. Eodem anno apud Atrebatas vera lana de nubibus pluviae mixta defluxit. Praeterea Athanaricus, rex Gothorum, Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos barbarorum ob fidem interfectos, ad coronam martyrii sublimavit, quorum tamen plurimi in Romanum solum non trepidi, velut ad hostes, sed certi, quod ad fratres, pro Christi confessione, fugerunt. Valentinianus Saxones, gentem in Oceani littoribus et paludibus inviis sitam, virtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus, eruptionem magna mole meditantes, in ipsis Francorum finibus oppressit. Burgundionum quoque, novorum hostium, novum nomen, qui plusquam octoginta millia (ut ferunt) armatorum, ripae Rheni fluminis insederunt. Hos quondam subacta interiore Germania, a Druso et Tiberio, adoptivis filiis Caesaris, per castra dispositos, in magnam coaluisse gentem: atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem 550 habitacula constituta, Burgos vulgo vocant: eorumque esse praevalidam et perniciosam manum, Galliae hodieque testes sunt, in quibus praesumpta possessione consistunt, quamvis providentia Dei omnes Christiani modo facti, catholica fide, nostrisque clericis quibus obedirent receptis, blande, mansuete, innocenterque vivant, non quasi cum subjectis Gallis, sed vere cum fratribus Christianis. Anno autem undecimo imperii sui, Valentinianus, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent, easque vastarent, bellum in eos parans, apud Brigitionem oppidum subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis vocatur, suffocatus et mortuus est. Post quem Gratianus, filius ejus, Occidentis imperium tenuit. Valente patruo in Orientis partibus constituto, Valentinianum etiam, fratrem suum, parvum admodum, socium creavit imperii.

CAPUT XXXIII. Valens imperator, quomodo Christianos punierit, et quae bella gesserit, deque Gratiani imperio. Anno ab Urbe condita MCXXVIII, Valens, nonus et trigesimus, imperium quatuor annis Valentiniano mortuo tenuit, cui soli, cum impie ageret, et potuisset erubescere, illico velut effrenata 551 libertatis audacia legem dedit: ut monachi, hoc est, Christiani, qui ad unum fidei opus, dimissa saecularium rerum multimoda actione, se redigunt, ad militiam cogerentur. Vastas illas tunc Aegypti solitudines, arenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentum abundantiam conversatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleverat. Huc tribuni et milites missi, qui sanctos ac veros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent. Interfecta sunt ibi agmina multa sanctorum. Quae autem per diversas ubique provincias, his similibusque jussis, adversus Ecclesias catholicas, et rectae fidei populos gesta sint, satis significatum ipsa reticendi electione sufficiat. Interea in Africae partibus Firmus sese, excitatis Maurorum gentibus, regem constituens, Africam Mauritaniamque vastavit. Caesaream, urbem nobilissimam Mauritaniae, dolo captam, deinde caedibus incendiisque completam, barbaris in praedam dedit. Igitur comes Theodosius, Theodosii, qui post imperio praefuit, pater, a Valentiniano missus, effusas Maurorum gentes multis praeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum coegit ad mortem. Post cum experientissima providentia totam cum Mauritania Africam meliorem pristinis legibus reddidisset, instimulante et obrepente 552 invidia, jussus interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptavit: ac postquam sacramentum Christi, quod quaesierat, assecutus est, post gloriosam saeculi vitam, etiam de vitae aeternitate securus, percussori jugulum ultro praebuit. Gratianus interea imperator, admodum juvenis, cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus CHRISTI potentia, longe impari militum numero sese in hostem dedit, et continuo apud Argentariam, oppidum Galliarum, formidolosissimum bellum incredibili felicitate confecit: Nam plus quam triginta millia Alamannorum, minimo Romanorum detrimento in eo praelio interfecta narrantur. Tertio decimo autem anno imperii Valentis, hoc est, parvo tempore postea quam Valens per totum Orientem Ecclesiarum lacerationes, sanctorumque caedes egerat, radix illa miseriarum nostrarum copiosissimos simul frutices germinavit: siquidem gens Hunnorum, diu inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita, exarsit in Gothos: eosque sparsim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danubio fugientes, a Valente sine ulla foederis pactione suscepti, ne arma quidem, quo tutius barbaris crederetur, tradidere Romanis. Deinde propter intolerabilem 553 avaritiam Maximi ducis, fame et injuriis adacti, in arma surgentes, victo Valentis exercitu, per Thraciam sese miscentes, simul omnia caedibus, incendiis, rapinisque foedarunt. Valens egressus de Antiochia: cum ultima infelicis belli sorte traheretur, sera peccati maximi poenitentia stimulatus, episcopos caeterosque sanctos revocari de exsiliis imperavit. Itaque decimo quinto imperii sui anno lacrymabile illud bellum in Thracia cum Gothis, jam tunc exercitatione virium rerumque abundantia instructissimis, gessit. Ubi primo statim impetu Gothorum perturbatae Romanorum equitum turmae, nuda peditum deseruere praesidia. Mox legiones peditum undique equitatu hostium cinctae, ac primum nubibus sagittarum obrutae, deinde, cum amentes metu sparsim per devia cogerentur, funditus caesae, gladiis insequentium contisque perierunt. Ipse imperator, cum sagitta saucius, versusque in fugam, aegre in cujusdam villulae casam deportatus lateret, ab insequentibus hostibus deprehensus, subjecto igne, consumptus est: et quo magis testimonium punitionis ejus et divinae indignationis terribili posteris esset exemplo, etiam communi caruit sepultura. Consoletur se, sed in hoc solo pervicacia miseriaque gentilium, quia temporibus et regibus Christianis tantae simul congestae clades, pressam reipublicae oneravere cervicem: eversae provinciae, deletus exercitus, imperator incensus. Magnum revera hoc est ad nostrum dolorem magisque miserum, quo magis novum. Sed quid hoc ad consolationem proficit paganorum, qui palam pervident et in his quoque persecutorem 554 Ecclesiarum fuisse punitum? Unus Deus unam fidem tradidit, unam Ecclesiam toto orbe diffudit, hanc aspicit, hanc diligit, hanc defendit. Quolibet sese quisque nomine tegat, si huic non sociatur, alienus: si hanc impugnat, inimicus est. Consolentur se gentiles, in quantum volunt, Judaeorum haereticorumque suppliciis: tantum et unum Deum esse, et eumdem personarum acceptorem non esse, vel ex hac potissimum Valentis exstincti probatione fateantur. Gothi antea per legatos supplices poposcerunt, ut illis episcopi, a quibus regulam Christianae fidei discerent, mitterentur. Valens imperator exitiabili pravitate doctores Ariani dogmatis misit. Gothi primae fidei rudimentum quod accepere, tenuerunt. Itaque justo Dei judicio ipsi eum vivum incenderunt, qui propter eum etiam mortui, vitio erroris arsuri sunt.

CAPUT XXXIV. Gratianus imperator quanta prudentia imperium rexerit. Theodosius Orienti et Thraciae imperat: deque Arcadio et Maximo. Anno ab Urbe condita MCXXXII, Gratianus, quadragesimus ab Augusto, post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamvis jamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano fratre 555 regnaret: qui cum afflictum ac pene collapsum reipublicae statum videret, eadem provisione, qua quondam legerat Nerva Hispanum virum Trajanum, per quem respublica reparata est, legit et ipse Theodosium aeque Hispanum virum, et restituendae reipublicae necessitate apud Sirmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio: in hoc usus perfectiore judicio, quia cum in omnibus humanae vitae virtutibus iste par fuerit, in fidei sacramento religionisque cultu sine ulla comparatione praecessit. Siquidem ille persecutor, hic propagator Ecclesiae. Ita illi ne unus quidem proprius filius, quo successore gauderet, indultus est: hujus autem Orienti simul atque Occidenti per succiduas usque ad nunc generationes gloriosa propago dominatur. Itaque ut Theodosius afflictam Rempublicam ira Dei reparandam credidit misericordia illius, omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens, maximas illas Scythicas gentes, formidatasque cunctis majoribus, Alexandro quoque illi Magno, sicut Pompeius Corneliusque testati sunt, evitatas, nunc autem, exstincto Romano exercitu, Romanis equis armisque instructissimas, hoc est, Alanos, Hunnos et Gothos, incunctanter aggressus, magnis multisque 556 praeliis vicit. Urbem Constantinopolim victor intravit: et ne parvam ipsam Romani exercitus manum assidue bellando detereret, foedus cum Athanarico, rege Gothorum, percussit. Athanaricus autem continuo ut Constantinopolim venit, diem obiit. Universae Gothorum gentes, rege defuncto, aspicientes virtutem benignitatemque Theodosii, Romano sese imperio dediderunt. In iisdem etiam diebus Persae, qui, Juliano interfecto, aliisque imperatoribus saepe victis, nunc etiam Valente in fugam acto, recentissimae victoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos, pacemque supplices poposcerunt: ictumque tum foedus est, quo universus Oriens usque ad nunc tranquillissime fruitur. Interea cum Theodosius, in Oriente subactis barbarorum gentibus, Thracias tandem ab hoste liberas reddidisset, et Arcadium, filium suum, consortem fecisset imperii, Maximus, vir quidem strenuus et probus, atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Britannia invitus propemodum ab exercitu imperator creatus, in Galliam transiit: ubi Gratianum Augustum subita incursione perterritum, atque in Italiam transire meditantem, dolis circumventum interfecit, fratremque ejus Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in Orientem refugiens, a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est. 557

CAPUT XXXV. Theodosius imperator Caesar Augustus quae bella gesserit. Interim de Maximi, Andragatii et Valentiniani interitu, deque Arbogaste et Eugenio tyranno, per Theodosium deletis. Anno ab Urbe condita MCXXXVIII, Theodosius quadragesimus primus, interfecto per Maximum Gratiano, imperium Romani orbis solus obtinuit, mansitque in eo annis undecim, cum jam in Orientis partibus sex annis Gratiano vivente regnasset. Itaque justis necessariisque causis ad bellum civile permotus, cum e duobus Augustis fratribus, et ultionem unius interfecti sanguis exigeret, et restitutionem miseria alterius exsulantis oraret, posuit in Deo spem suam, seseque adversus Maximum tyrannum, sola fide major (nam longe minor erat universa apparatus bellici comparatione) proripuit. Aquileiae tunc Maximus victoriae suae spectator insederat. Andragathius comes ejus summam belli administrabat: qui cum largissimis militum copiis, ipsaque magnarum copiarum fortitudine, praecellente consilio, omnes incredibiliter Alpium ac fluminum aditus communisset, ineffabili judicio Dei, dum navali expeditione incautum hostem praevenire et obruere parat, sponte eadem, quae obstruxerat, claustra deseruit. Ita Theodosius nemine sentiente, ut non dicam repugnante, vacuas transmisit Alpes, atque Aquileiam improvisus adveniens, 558 hostem illum magnum, Maximum trucem, et ab immanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine dolo et sine controversia clausit, cepit, occidit. Valentinianus, recepta Italia, potitus imperio est. Andragatius comes, cognita Maximi nece, praecipitem sese e navi in undas dedit, ac suffocatus est. Theodosius incruentam victoriam Deo procurante suscepit. Ecce regibus et temporibus Christianis qualiter bella civilia cum vitari nequeunt, transiguntur. Ad victoriam perventum est, irrupta est civitas, correptus tyrannus, et hoc parum est. Ecce parte alia victus hostilis exercitus, atque ipso tyranno truculentior comes tyranni ad mortem coactus, tantae dissolutae elusaeque insidiae, tanti apparatus exinaniti sunt; et tamen nullus dolos instruxit, nullus aciem disposuit, postremo nullus (si dici licet) gladium de vagina extulit. Formidolosissimum bellum sine sanguine usque ad victoriam, et in victoria duorum morte confectum est. Et ne quisquam hoc casu factum putet, quo magis potentia Dei, qua et dispensantur et judicantur universa, propalato sui testimonio declarata, obstrepentium mentes vel ad confusionem vel ad fidem cogat, dico rem et ignotam omnibus, et omnibus notam. Post hoc bellum, quo Maximus interfectus est, multa utique, sicut omnes recognoscimus, Theodosium, filiumque ejus Honorium, usque ad nunc et externa bella et civilia consecuta sunt: et tamen omnia pene usque in hodiernum diem, et quidem cum fructu simplicis sanctaeque victoriae, vel nullo vel minimo sanguine quieverunt. Igitur Valentinianus junior, regno restitutus, exstincto Maximo, ejusque filio Victore, quem imperatorem Gallis Maximus 559 reliquerat, ipse in Galliam transivit: ubi cum tranquilla republica in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis, comitis sui, ut ferunt, strangulatus, atque ut voluntariam sibi conscivisse mortem putaretur, laqueo suspensus est. Mortuo Valentiniano Augusto, Arbogastes Eugenium tyrannum mox creare ausus est, legitque hominem, cui titulum imperatoris imponeret, ipse acturus imperium: vir barbarus animo, consilio, manu, audacia, potentiaque nimius contraxit innumeras undique, invictasque copias, vel Romanorum praesidiis vel auxiliis barbarorum, alibi potestate, alibi cognatione subnixus. Historiam notam etiam oculis plurimorum, quam melius qui spectavere noverunt, dilatari verbis non opus est. Potentia Dei, non fiducia hominis, victorem semper exstitisse Theodosium, Arbogastes iste praecipuum in utroque documentum est: qui et tunc, cum Theodosio paruit, tantis instructum praesidiis Maximum ipse minimus cepit: et nunc, cum adversus eumdem Theodosium, collectis Gallorum Francorumque viribus, exundavit, nixus etiam praecipuo cultu idolorum, magna tamen facilitate succubuit. Eugenius atque Arbogastes instructas acies campis expedierant, arta Alpium latera atque inevitabiles transitus, praemissis callide insidiis, occuparant: ut, etiamsi numero ac viribus impares forent, sola tamen belli dispositione victores. At vero Theodosius in summis Alpibus constitutus, expers cibi ac somni, sciens, quod destitutus suis, nesciens quod clausus alienis, Dominum Christum solus solum qui posset omnia, corpore humi fusus, mente coelo fixus, orabat. 560 Dehinc postquam insomnem noctem precum continuatione transegit, et testes propemodum, quas in pretium praesidii coelestis appenderat, lacrymarum lacunas reliquit, fiducialiter arma corripuit, solus, sciens se esse non solum. Signo crucis signum praelio dedit, ac se in bellum, etiam si nemo sequeretur, victor futurus immisit. Prima salutis via exstitit Arbitrio, hostilium partium comes: qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conversus ad reverentiam praesentis Augusti, non solum periculo liberavit, verum etiam instruxit auxilio. At ubi ad contigua miscendae pugnae spatia perventum est, continuo magnus ille et ineffabilis turbo ventorum in ora hostium ruit. Ferebantur per aera spicula missa nostrorum manu, atque ultra mensuram humani jactus per magnum inane portata, nusquam propemodum cadere, priusquam impingerent, sinebantur. Porro autem turbo continuus ora pectoraque hostium nunc illisis graviter scutis everberabat, 561 nunc impressis pertinaciter obstructa claudebat, nunc avulsis violenter destituta nudabat, nunc oppositis jugiter in terga trudebat: tela etiam, quae ipsi vehementer intorserant, excepta ventis impetu supinata, ac retrorsum coacta ipsos infeliciter configebant. Prospexit sibi humanae conscientiae pavor: nam continuo sese, parva suorum manu fusa, victori Theodosio hostilis prostravit exercitus. Eugenius captus atque interfectus est. Arbogastes sua se manu perculit. Ita et hic duorum sanguine bellum civile restinctum est, absque illis decem millibus Gothorum, quos, praemissos a Theodosio, Arbogastes delesse funditus fertur, quos utique perdidisse lucrum et vinci vincere fuit. Non insulto obtrectatoribus nostris. Unum aliquod ab initio Urbis conditae bellum proferant, tam pia necessitate susceptum, tam divina felicitate confectum, tam clementi benignitate sopitum, ubi nec pugna gravem caedem, nec victoria cruentam exegerit ultionem: et fortasse concedam, ut non haec fidei Christiani ducis concessa videantur, quamvis ego hoc testimonio non laborem, quando unus ex ipsis, poeta quidem eximius, sed paganus pervicacissimus, hujusmodi versibus et Deo et homini testimonium tulit, quibus ait: O nimium dilecte Deo! tibi militat aether, Et conjurati veniunt ad classica venti. 562 Ita coelitus judicatum est inter partem, etiam sine praesidio hominum de solo Deo humiliter sperantem, et partem arrogantissime de viribus suis, et de idolis praesumentem. Theodosius autem, composita tranquillataque republica, apud Mediolanum constitutus, diem obiit. 563

CAPUT XXXVI. De imperio et rebus gestis Arcadii, Theodosii junioris et Honorii Caesarum. De Gildonis perfidia ac molitionibus, tamen per Mascezilem compressis. Anno ab Urbe condita MCXLIX, Arcadius Augustus, cujus nunc filius Theodosius Orientem regit, et Honorius Augustus, frater ejus, cui nunc Respublica innititur, quadragesimo et secundo loco, commune imperium, divisis tantum sedibus tenere coeperunt: vixitque Arcadius post patris excessum annis duodecim, imperiique summam Theodosio filio suo parvo admodum, moriens tradidit. Interea Gildo comes, qui in initio regni eorum Africae praeerat, simul ut defunctum 564 Theodosium comperit, sive, ut quidam ferunt, quadam permotus invidia, Africam Orientalis imperii partibus jungere molitus est: sive, ut alia tradit opinio, minimam in parvulis spem fore arbitratus, praesertim cum absque his non facile antea quisquam pusillus in imperio relictus, ad maturitatem virilis aetatis evaserit: istique propemodum soli inveniantur, quos, ob egregiam patris ac suam fidem, et divisos et destitutos Christi tutela provexerit. Africam, excerptam a societate reipublicae, sibi usurpare ausus est, gentili magis licentia contentus quam ambitu regiae affectationis inflatus. Huic Mascezil frater fuit, qui novarum rerum in fratre molitiones perhorrescens, relictis apud Africanam militiam duobus filiis adolescentibus, in Italiam rediit. Gildo, et absentiam fratris et praesentiam filiorum ejus suspectam habens, adolescentes dolo circumventos interfecit. Ad hunc jam, ut hostem, bello insequendum Mascezil frater missus est, quem idoneum procurandae reipublicae fore propriae orbitatis recens dolor pollicebatur. Igitur Mascezil jam inde a Theodosio sciens, quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi a Clementia Dei impetraret, Caprariam insulam adiit, unde secum sanctos servos Dei aliquot permotos precibus suis sumpsit: cum his orationibus, jejuniis, psalmis dies et noctes continuans, sine bello victoriam meruit, ac sine caede vindictam. Ardalio 565 fluminis nomen est, quod fluit inter Thebastem et Metrideram civitates: ubi cum parva manu, hoc est, cum quinque millibus (ut aiunt) militum, contra septuaginta millia hostium castra metatus, cum interjecta mora excedere loco, oppositasque praejacentis vallis angustias transgredi vellet, intercurrente nocte, beatum Ambrosium episcopum, Mediolani paulo ante defunctum, per somnium sibi videre visus est, significantem manu, et impacto ad humum ter baculo dicentem: Hic, hic, hic. Quod ille prudenti conjectura intellexit merito annuntiantis fidem victoriae, verbo locum, numero diem significari. Substitit, ac tertio demum die, post noctem orationibus hymnisque pervigilem, ab ipsis coelestium sacramentorum mysteriis, in hostem circumfusum processit: et cum ad eos qui primi occurrerant, pia pacis verba jactaret, signiferum quemdam insolenter obsistentem, et jam jamque pugnam excitantem, gladio percussit in brachio: eumque manu debilem, ipso vulnere coegit pronum inclinare vexillum. Quo viso, reliquae cohortes deditionem jam fieri priorum existimantes, certatim sese ad Mascezilem signis tradidere conversis. Barbari, quorum magnam multitudinem Gildo ad bellum deduxerat, defectu militum 566 destituti, in diversa fugerunt. Gildo et ipse fugam molitus arrepta navi ut in altum provectus, ac deinde revocatus in Africam, post aliquot dies strangulatus, interiit. Periclitaremur sub tantorum miraculorum relatu, praesumpta mentiendi impudentia, nisi adhuc vocem nostram conscientia eorum, qui interfuere, praecurreret. Nullae aguntur insidiae, nulla corruptio, septuaginta millia hostium vincuntur pene sine pugna: fugit victus ad tempus, ne plus audeat victor iratus. Transportatur in diversum locum, ut nesciat frater occidi, quo vindicatur occiso. Sane idem Mascezil, elatus rerum secundarum insolentia, posthabito sanctorum consortio, cum quibus antea Deo militans vicerat, etiam ecclesiam temerare ausus est, atque ex ea quosdam non dubitavit extrahere. Secuta est poena sacrilegum. Nam iisdem superstitibus atque insultantibus, quos ab ecclesia ad poenam protraxerat, post aliquantum tempus et ipse solus punitus est: probavitque in se uno, ad utrumque semper divinum vigilare judicium: quando et cum speravit, adjutus, et cum contempsit, occisus est. 567

CAPUT XXXVII. De Rufini et Stiliconis scelere: item Rhadagaisi regis Gothorum; quomodo Romam terruerit et victus sit. Interea cum a Theodosio imperatore seniore, singulis potissimis infantum cura et disciplina utriusque palatii commissa esset, hoc est, Rufino Orientalis aulae, Stiliconi Occidentalis imperii, quid uterque egerit; quidve agere conatus sit, exitus utriusque docuit: cum alius sibi, alius filio suo affectans regale fastigium, ut rebus repente turbatis, necessitas reipublicae scelus ambitus tegeret, barbaras gentes ille immisit, hic fovit. Taceo de Alarico rege cum Gothis suis saepe victo, saepe concluso, semperque dimisso. Taceo de infelicibus bellis apud Pollentiam gestis, cum barbaro et pagano duci, hoc est, Sauli, belli summa commissa est: cujus improbitate reverendissimi dies et sanctum Pascha violatum est, cedentique hosti propter religionem, ut pugnaret extortum est: cum quidem ostendente in brevi judicio Dei, et quid favor ejus posset, et quid ultio exigeret, pugnantes vicimus, victores victi sumus. Taceo de ipsorum inter se Barbarorum crebris dilacerationibus, cum se invicem Gothorum cunei duo, deinde Alani atque Hunni variis caedibus populabantur. Rhadagaisus, omnium antiquorum praesentiumque 568 hostium longe immanissimus, repentino impetu totam inundavit Italiam. Nam fuisse in populo ejus plus quam ducenta millia Gothorum ferunt. Hic supra hanc incredibilem multitudinem indomitamque virtutem paganus et Scytha erat: qui, ut mos est barbaris hujusmodi gentibus, omnem Romani generis sanguinem diis suis propinare devoverat. Hoc igitur Romanis arcibus imminente, fit omnium paganorum in Urbe concursus, Hostem adesse cum utique virium copia, tum maxime praesidio deorum potentem: Urbem autem ideo destitutam et mature perituram, quia deos et sacra perdiderit. Magnis querelis ubique agitur, et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur. Fervent tota Urbe blasphemiae, vulgo nomen Christi tamquam lues aliqua praesentium temporum opprobriis gravatur. Itaque ineffabili judicio Dei factum est, uti, quoniam in permixto populo piis gratia, impiis poena debebatur, oportebatque permitti hostes, qui insuadibilem in plurimis, et contradicentem civitatem severioribus solito flagris coarguerent, non tamen eos qui indiscrete evectos intemperata caede delerent, duo tunc Gothorum populi cum duobus potentissimis regibus suis per Romanas provincias baccharentur: quorum unus Christianus propiorque Romano, et (ut res 569 docuit) timore Dei mitis in caede, alius paganus, barbarus, et vere Scytha, qui non tantum gloriam aut praedam quantum inexsaturabili crudelitate ipsam caedem amaret in caede: et hic jam sinu receptus Italiae, Romam e proximo trementem terrore quassabat. Itaque si huic ultionis potestas permitteretur, quem Romani ob hoc praecipue timendum arbitrabantur, quia deorum favorem sacrificiorum obsequiis invitaret; et immoderatior caedes sine fructu emendationis arsisset, et error novissimus pejor priore crevisset: quandoquidem in pagani et idololatrae manus incidisse, non solum paganis residuis de instaurando cultu idolorum esset indubitata persuasio, sed etiam Christianis periculosa confusio, cum et hi terrerentur praejudicio, et illi confirmarentur exemplo. Quamobrem justus dispensator humani generis Deus perire paganum hostem voluit, et Christianum praevalere permisit, ut pagani blasphemantesque Romani, et illo confunderentur perdito, et hoc punirentur immisso: maxime cum imperatoris Honorii admiranda in rege continentia, et sanctissima fides non parum divinae misericordiae mereretur. Conceduntur quidem adversus immanissimum illum hostem Rhadagaisum, aliorum hostium cum copiis suis inclinati ad auxilium animi. Adsunt Uldin et Sarus, Hunnorum et Gothorum duces, praesidio Romanorum: sed non sinit Deus rem potentiae suae, virtutem hominum et maxime hostium videri. Conterritum divinitus Rhadagaisum in Faesulanos montes cogit: ejusque (secundum eos qui parcissime referunt) ducenta millia hominum, inopum consilii et cibi, in arido et aspero montis jugo, urgente undique 570 timore concludit: agminaque, quibus dudum angusta videbatur Italia, latendi spe in unum ac parvum verticem trudit. Quid multis morer? Non disposita in bellum acies fuit, non furor, timorque incerta pugnae praetulit, non caedes acta, non sanguis effusus est, non postremo (quod felicitatis loco deputari solet) damna pugnae eventu compensata victoriae; edentibus, bibentibus, ludentibusque nostris, tanti illi tamque immanes hostes, esurientes et sitientes languentesque confecti sunt. Parum hoc est, nisi captum et catenatum ac subjugatum sciant: quem timuere Romani: illumque idololatram suum, cujus sacrificia se magis pertimescere quam arma fingebant, sine praelio victum ac vinctum sub jugo catenisque despiciant. Igitur rex Rhadagaisus, solus spem fugae sumens, clam suos deseruit, atque in nostros incidit, a quibus captus, ac paulisper retentus, deinde interfectus est. Tanta vero multitudo captivorum Gothorum fuisse fertur, ut, vilissimarum pecudum modo, singulis aureis passim greges hominum venderentur. Sed nihil superesse Deus de eodem populo sinit. Nam illico cunctis qui emebantur morientibus, quod improbi emptores eorum non impenderunt turpiter pretiis, expenderunt misericorditer sepulturis. Igitur ingrata Roma, quae sicut nunc sensit, non ad remittendam, sed ad reprimendam idololatriae praesumptionem, judicis Dei obliquam misericordiam, ita continuo propter vivorum mortuorumque sanctorum piam recordationem, Dei iram passura non plenam, 571 si forte confusa poeniteat, et per experientiam fidem discat, ab incursu Alarici regis et hostis, sed Christiani, aliquantulo ad tempus spatio, differtur.

CAPUT XXXVIII. De molitionibus Stiliconis comitis, ejusque et Eucherii interitu. Interea comes Stilico, Vandalorum imbellis, avarae, perfidae et dolosae gentis genere editus, parvipendens quod sub imperatore imperabat; Eucherium, filium suum, sicut a plerisque traditur, jam inde Christianorum persecutionem a puero privatoque meditantem, in imperium quoquo modo sustinere nitebatur. Quamobrem Alaricum, cunctamque Gothorum gentem, pro pace optima et quibuscumque sedibus suppliciter ac simpliciter orantem, occulto foedere fovens, publice autem et belli et pacis copia negata, ad terendam terrendamque rempublicam reservavit. Praeterea gentes alias copiis viribusque intolerabiles, quibus nunc Galliarum Hispaniarumque provinciae premuntur, hoc est, Alanorum, Suevorum, Vandalorum, ipsoque simul motu impulsorum Burgundionum, ultro in arma sollicitans, deterso semel Romani 572 nominis metu, suscitavit. Eas interim ripas Rheni quatere, et pulsare Gallias voluit, sperans miser sub hac necessitatis circumstantia, quod et extorquere imperium genero posset in filium, et barbarae gentes tam facile comprimi quam commoveri valerent. Itaque ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tantorum scelerum scena patefacta est, commoto justissime exercitu, occisus est Stilico; qui, ut unum puerum purpura indueret, totius generis humani sanguinem dedidit. Occisus est et Eucherius, qui, ad conciliandum sibi favorem paganorum, restitutione templorum et eversione ecclesiarum imbuturum se regni primordia minabatur, paucique cum iisdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. Ita minimo negotio paucorumque poena, ecclesiae Christi cum imperatore religioso et liberatae sunt et vindicatae. Itaque post haec tanta augmenta blasphemiarum, nullamque poenitentiam, ultima illa diuque suspensa Urbem poena consequitur. 573

CAPUT XXXIX. Quomodo Roma per Gothos irrupta fuerit, depraedata et incensa, solis Christianis tutis et liberis. Adest Alaricus, trepidam Romam obsidet, turbat, irrumpit. Dato tamen praecepto prius, ut si qui in sancta loca praecipueque in sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos imprimis inviolatos securosque esse sinerent. Tum deinde, in quantum possent praedae inhiantes, a sanguine temperarent. Accidit quoque, quo magis illa Urbis irruptio indignatione Dei acta, quam hostis fortitudine probaretur, ut beatus Innocentius, Romanae Ecclesiae episcopus, tamquam justus Lot, subtractus a Sodomis, occulta providentia Dei apud Ravennam tunc positus, peccatoris populi non videret excidium. Discurrentibus itaque per Urbem Barbaris, forte unus Gothorum, idemque potens et Christianus, sacram Deo virginem jam aetate provectam, in quadam ecclesiastica domo reperit: cumque ab ea aurum argentumque honeste exposceret, illa fideli constantia esse apud se plurimum, et mox proferendum spopondit, ac protulit. Dumque, expositis opibus, attonitum Barbarum magnitudine et pondere ac 574 pulchritudine, ignota etiam vasorum qualitate intelligeret, virgo Christi ad Barbarum ait: Haec Petri apostoli sacra ministeria sunt. Praesume, si audes, de facto tu videris. Ego quia defendere non valeo, neque tenere audeo. Barbarus vero ad reverentiam religionis, timore Dei et fide virginis motus, ad Alaricum per nuntium haec retulit: qui continuo reportari ad apostoli basilicam universa, ut erant, vasa imperavit; virginem etiam, simulque omnes qui se adjungerent Christianos, eodem cum defensione deduci. Ea domus a sanctis sedibus longe, ut ferunt, et medio interjectu Urbis aberat. Itaque magno spectaculo omnium disposita per singulos singula, et super capita elata palam aurea atque argentea vasa portantur, exsertis undique ad defensionem gladiis pia pompa munitur. Hymnis, Deo Romanis Barbarisque concinentibus, publice canitur. Personat late in excidio Urbis salutis tuba, omnesque etiam in abditis latentes, invitat ac pulsat. Concurrunt undique ad vasa Petri vasa Christi; plurimi etiam pagani Christianis professione, etsi non fide, admiscentur; et per hoc tamen ad tempus, quo magis confundantur, evadunt. Quanto copiosius aggregantur Romani confugientes, tanto avidius circumfunduntur Barbari defensores. O sacra et ineffabilis divini judicii discretio! O sanctum istud et salutare flumen, quod parva exortum domo, dum beato alveo in sanctorum sedes tendit, oberrantes periclitantesque animas in salutis sinum pia rapacitate pervexit! O praeclara illa Christianae militiae tuba, quae generaliter cunctos dulcissimo ad vitam modulamine invitans, quos ad salutem inobedientes non suscitavit, 575 inexcusabiles reliquit ad mortem. Mysterium hoc, quod in transferendis vasis, dicendis hymnis, ducendis populis fuit, tamquam magnum cribrum fuisse arbitror, per quod ex congregatione populi Romani, tamquam ex magna massa frumenti, per omnia ex universo ambitu civitatis latebrarum foramina, effluxere grana viva, sive occasione, sive veritate commota, omnia tamen de praesente salute credentia, ex horreo Dominicae praeparationis accepta sunt: reliqua vero, sicut stercora, et velut paleae, ipsa vel incredulitate vel inobedientia praejudicata, ad exterminium atque incendium remanserunt. Quis haec perpendere plenis miraculis quis praedicare dignis laudibus queat? Tertia die Barbari, quam ingressi fuerant Urbem, sponte discedunt, facto quidem aliquantarum aedium incendio, sed ne tanto quidem, quantum septingentesimo conditionis ejus anno casus effecerat. Nam si exhibitam Neronis imperatoris sui spectaculis inflammationem recenseam, proculdubio nulla comparatione aequiparabitur secundum id, quod excitaverat lascivia principis, hoc quod nunc intulerit ira victoris. Neque vero Gallorum meminisse in hujusmodi collatione debeo, qui continuo pene anni spatio incensae eversaeque Urbis attritos cineres possederunt. Et ne quisquam forte dubitaret ad correptionem superbae lasciviae, et blasphemae civitatis hostibus fuisse permissum, eodem tempore clarissima Urbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiverunt. 576

CAPUT XL. De irruptione, vastationeque Alanorum, Suevorum et Vandalorum. Item de Gratiano tyranno et Constantino imperatore apud Britannos; deque Didymi et Veriniani gestis et interitu. Anno itaque ab Urbe condita MCLXIV, irruptio Urbis per Alaricum facta est: cujus rei quamvis recens memoria sit, tum si quis ipsius populi Romani et multitudinem videat, et vocem audiat, nihil factum, sicut etiam ipsi fatentur, arbitrabitur, nisi aliquantis adhuc exsistentibus ex incendio ruinis forte doceatur. In ea irruptione Placidia, Theodosii principis filia, Arcadii et Honorii imperatorum soror, ab Ataulpho, Alarici propinquo, capta est, atque in uxorem assumpta, quasi eam divino judicio velut speciale pignus obsidem Roma tradiderit, ita juncta potentissimo Barbari regis conjugio, multo reipublicae commodo fuit. Interea ante biennium Romanae irruptionis, excitatae per Stiliconem gentes Alanorum, ut dixi, Suevorum, Vandalorum, multaeque cum his aliae, Francos proterunt, Rhenum transeunt, Gallias invadunt, directoque impetu Pyrenaeum usque perveniunt: cujus obice ad tempus repulsae, per circumjacentes provincias refunduntur. His per Gallias bacchantibus, apud Britannias Gratianus, municeps ejusdem insulae, tyrannus creatur et occiditur. Hujus loco Constantinus, ex infima militia, propter solam spem nominis, sine merito virtutis eligitur, 577 qui continuo ut invasit imperium, in Gallias transiit. Ibi saepe a Barbaris incertis foederibus illusus, detrimento magis reipublicae fuit. Misit in Hispanias judices, quos cum provinciae obedientes accepissent, duo fratres juvenes nobiles et locupletes, Didymus et Verinianus non assumpserunt; ne adversus tyrannum quidem tyrannidem, sed imperatori justo adversus tyrannum et Barbaros tueri sese patriamque suam moliti sunt. Quod ipso rei gestae ordine patuit. Nam tyrannidem nemo nisi celeriter maturatam secreto invadit, et publice armat, cujus summa est, assumpto diademate ac purpura, videri antequam sciri. Hi vero plurimo tempore servulos tantum suos ex propriis praediis colligentes ac vernaculis alentes sumptibus, nec dissimulato proposito, absque cujusquam inquietudine ad Pyrenaei claustra tendebant. Adversus hos Constantinus Constantem filium suum, proh dolor! ex monacho Caesarem factum, cum Barbaris quibusdam, qui quondam in foedus recepti atque in militiam allecti, Honoriaci vocabantur, in Hispanias misit. Hinc apud Hispanias prima mali labes; nam interfectis illis fratribus, qui tutari privato praesidio Pyrenaei Alpes moliebantur, his Barbaris 578 quasi in pretium victoriae, primum praedandi in Palatinis campis licentia data; dehinc supradicti montis claustrorumque ejus cura permissa est, remota rusticanorum fideli et utili custodia. Igitur Honoriaci, imbuti praeda et illecti abundantia, quo magis scelus impunitum foret, atque ipsi sceleri plus liceret, prodita Pyrenaei custodia claustrisque patefactis, cunctas gentes quae per Gallias vagabantur, Hispaniarum provinciis immittunt, iisdemque ipsi adjunguntur, ubi actis aliquamdiu magnis cruentisque discursibus, post graves rerum atque hominum vastationes, de quibus ipsos quoque modo poenitet, habita sorte et distributa usque ad nunc possessione consistunt.

CAPUT XLI. Dictorum velut epilogus. Item omnes omnia juste sustinuisse, sive pii sive impii fuerint. Multa nunc mihi de hujusmodi rebus loquendi foret facultas, si non secundum omnes homines apud uniuscujusque mentem conscientia secreta loqueretur. Irruptae sunt Hispaniae, caedes vastationesque passae sunt. Nihil quidem novum, hoc enim nunc 579 per biennium illud, quo hostilis gladius saeviit, sustinuere a Barbaris, quod per ducentos quondam annos passae fuerunt a Romanis, quod etiam sub Gallieno imperatore per annos propemodum duodecim, Germanis evertentibus exceperunt. Verumtamen quis non se, qui sui suorumque actuum vel etiam cogitationum conscius, judicia Dei metuit, juste omnia passum, vel etiam parva sustinuisse fateatur? aut qui se non intelligit, Deumque non metuit, quomodo non juste ista et quidem parva sustinuit? Quae cum ita sint, illud tamen clementia Dei eadem pietate qua dudum praedixerat, procuravit, ut secundum Evangelium suum, quo incessabiliter commonebat, Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, quisquis egredi vellet atque abire, ipsis Barbaris mercenariis ministris ac defensoribus uteretur. Hoc tunc ultro ipsi offerebant. Et qui auferre omnia, interfectis omnibus, poterant, particulam stipendii ob mercedem servitii sui et transvecti oneris flagitabant. Et hoc quidem a plurimis factum est. Qui autem non crediderunt Evangelio Dei, quasi contumaces, vel si etiam non audierunt, dupliciter contumaces, non dederunt locum irae, juste a superveniente ira comprensi et oppressi sunt. Quamquam et post hoc quoque continuo Barbari, exsecrati gladios suos, ad aratra conversi sunt, residuosque Romanos ut socios modo et amicos fovent, ut inveniantur jam inter eos quidam Romani, qui malint inter Barbaros pauperem libertatem, quam inter Romanos tributariam sollicitudinem sustinere. Quamquam 580 si, ob hoc solum Barbari Romanis finibus immissi forent, quod vulgo per Orientem et Occidentem ecclesiae Christi Hunnis et Suevis, Vandalis et Burgundionibus, diversisque et innumeris credentium populis replentur, laudanda et attollenda Dei misericordia videretur: quandoquidem, etsi cum labefactione nostri, tantae gentes agnitionem veritatis acciperent, quam invenire utique nisi hac occasione non possent. Quid enim damni est Christiano ad vitam aeternam inhianti, huic saeculo quolibet tempore et quoquo pacto abstrahi? Quid autem lucri est pagano in medio Christianorum adversus fidem obdurato, si paulo diutius diem protrahat, quandoquidem morituro desperata conversio est? Et quia ineffabilia sunt judicia Dei, quae nec scire omnia, nec explicare quae scimus, possumus, breviter expresserim correptionem judicis Dei, quoquo pacto accidat, juste sustinere qui sciunt, juste sustinere qui nesciunt. 581

CAPUT XLII. Recitat catalogum quemdam tyrannorum, qui tandem omnes opera Constantii comitis deleti fuerint. Anno ab Urbe condita MCLXV, Honorius imperator videns, tot oppositis tyrannis, nihil adversum Barbaros agi posse, ipsos prius tyrannos deleri jubet. Constantio comiti hujus belli summa commissa est. Sensit tunc demum respublica et quam utilitatem in Romano tandem duce receperit, et quam eatenus perniciem per longa tempora Barbaris comitibus subjecta tolerarit. Igitur Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, Constantinum imperatorem apud Arelatem civitatem clausit, cepit et occidit. Jam hinc, ut de catalogo tyrannorum quam brevissime loquar, Constantem Constantini filium, Gerontius comes suus, vir nequam ac improbus, apud Viennam interfecit, atque in ejus locum Maximum quemdam substituit. Ipse vero Gerontius a suis militibus occisus est. Maximus, exutus purpura, destitutusque a militibus Gallicanis, qui in Africam trajecti, deinde in Italiam revocati sunt, nunc inter Barbaros in Hispania egens exsulat. Jovinus postea, vir Galliarum nobilissimus, in tyrannidem mox ut assurrexit, cecidit. Sebastianus frater ejusdem, hoc solum, ut tyrannus moreretur, elegit. 582 Nam continuo, ut creatus, occisus est. Quid de infelicissimo Attalo loquar, cui occidi inter tyrannos honor et mori lucrum fuit? In hoc Alaricus imperatore facto, infecto, refecto ac defecto, citius his omnibus actis pene quam dictis, mimum risit, et ludum spectavit imperii, nec mirum, si jure hac pompa miser lusus est, cujus ille umbratilis consul Tertullus ausus est in curia dicere: Loquar vobis, Patres conscripti, consul et pontifex, quorum alterum teneo, alterum spero, sperans ab eo qui spem non habebat, et maledictus utique quia spem suam posuerat in homine. Attalus itaque tamquam inane imperii simulacrum cum Gothis usque ad Hispanias portatus est; unde discedens navi, incerta moliens, in mari captus et ad Constantium comitem deductus, deinde imperatori Honorio exhibitus, truncata manu, vitae relictus est. Heraclianus interea Africae comes missus, cum idem Attalus umbram gestaret imperii, Africam strenue adversum judices ab eo missos tutatus, consulatum assecutus est; quo elatus supercilio, Sabinum domesticum suum, virum ingenio callidum, industriaque solertem et sapientem nominandum, si animi vires tranquillis studiis accommodavisset, generum allegit: cum quo quorumdam periculorum suspiciones dum patitur, fecit, atque aliquamdiu Africana annona extra ordinem detenta, 583 ipse tandem cum immensa, certe temporibus nostris satis incredibili classe navium, Romam contendit. Nam habuisse tunc tria millia septingentas naves dicitur: quem numerum ne apud Xerxem quidem, praeclarum illum Persarum regem, nec Alexandrum Magnum, vel quemquam alium fuisse regum, historiae ferunt. Is simul ut cum agmine militum ad Urbem pergens littore egressus est, occursu comitis Marini territus et in fugam versus, arrepta navi, Carthaginem solus rediit, atque ibi continuo militari manu interfectus est. Sabinus, gener ejus, Constantinopolim fugit, unde post aliquantum temporis retractus, exsilioque damnatus est. Hunc omnem catalogum, ut dixi, vel manifestorum tyrannorum, vel inobedientium ducum optima Honorius imperator religione et felicitate occidi meruit, magna Constantius comes industria et celeritate confecit: merito sane, quia in his diebus praecipiente Honorio, et adjuvante Constantio, pax et unitas per universam Africam Ecclesiae catholicae reddita est: et corpus Christi, quod nos sumus, redintegrata discissione sanatum est; imposita exsecutione sancti praecepti Marcellino tribuno, viro in primis prudenti et industrio, omniumque bonorum studiorum appetentissimo, quem Marinus comes apud Carthaginem (incertum zelo stimulatus, an auro corruptus) occidit: qui continuo revocatus ex Africa, factusque privatus, vel ad poenam, vel ad poenitentiam conscientiae suae dimissus est. 584

CAPUT XLIII. Quomodo Gothi expulsi; quid Ataulphus rex eorum instituerit. De Segerico et Vallia regibus Gothorum. Anno ab Urbe condita MCLXVIII, Constantius comes apud Arelatem, Galliae urbem, consistens, magna rerum gerendarum industria, Gothos Narbona expulit, atque abire in Hispaniam coegit, interdicto praecipue, atque intercluso omni commeatu navium, et peregrinorum usu commerciorum. Gothorum tunc populis Ataulphus rex praeerat: qui, post irruptionem Urbis ac mortem Alarici, Placidia, ut dixi, captiva, sorore imperatoris, in uxorem assumpta, Alarico in regnum successerat. Is, ut saepe auditum, atque ultimo exitu ejus probatum est, satis studiose sectator pacis, militare fideliter Honorio imperatori, ac pro defendenda Romana republica impendere vires Gothorum praeoptavit. Nam ego quoque ipse virum quemdam Narbonensem, illustris sub Theodosio militiae, etiam religiosum prudentemque et gravem, apud Bethlehem oppidum Palaestinae, beatissimo Hieronymo presbytero referentem audivi, se familiarissimum Ataulpho apud Narbonam fuisse: ac de eo saepe sub testificatione 585 didicisse, quod ille cum esset animo, viribus, ingenioque nimius, referre solitus esset, se in primis ardenter inhiasse: ut, obliterato Romano nomine, Romanum omne solum, Gothorum imperium et faceret et vocaret: essetque, ut vulgariter loquar, Gothia, quod Romania fuisset; fieretque nunc Ataulphus, quod quondam Caesar Augustus. At ubi multa experientia probavisset, neque Gothos ullo modo parere legibus posse propter effrenatam barbariem, neque reipublicae interdici leges oportere, sine quibus respublica non est respublica; elegisse se saltem, ut gloriam sibi de restituendo in integrum, augendoque Romano nomine Gothorum viribus quaereret, habereturque apud posteros Romanae restitutionis auctor, postquam esse non potuerat immutator. Ob hoc abstinere a bello, ob hoc inhiare paci nitebatur, praecipue Placidiae uxoris suae, feminae sane ingenio acerrimae et religionis satis probae, ad omnia bonarum ordinationum opera persuasu et consilio temperatus. Cumque eidem paci petendae atque offerendae studiosissime insisteret, apud Barcinonem, Hispaniae urbem, dolo suorum, ut fertur, occisus est. Post hunc Segericus rex a Gothis creatus, cum itidem judicio Dei ad pacem pronus esset, nihilominus et a suis interfectus est. Deinde Vallia successit in regnum, ad hoc electus a Gothis, ut pacem infringeret; ad hoc ordinatus a Deo, ut pacem confirmaret. Hic igitur territus maxime judicio Dei, quia cum magna superiore abhinc anno Gothorum manus, instructa armis navigiisque, transire in Africam moliretur, in duodecim millibus passuum Gaditani freti 586 tempestate correpta, miserabili exitu perierat: memor etiam illius acceptae sub Alarico cladis, cum in Siciliam Gothi transire conati, in conspectu suorum miserabiliter arrepti et demersi sunt, pacem optimam cum Honorio imperatore, datis lectissimis obsidibus pepigit. Placidiam, imperatoris sororem, honorifice apud se honesteque habitam, fratri reddidit., Romanae securitati periculum suum obtulit, ut adversum caeteras gentes, quae per Hispanias consedissent, sibi pugnaret, et Romanis vinceret: quamvis et caeteri Alanorum, Vandalorum Suevorumque reges, eodem nobiscum placito depacti forent, mandantes imperatori Honorio: Tu cum omnibus pacem habe, omniumque obsides accipe; nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi vincimus: immortalis vero quaestus erit reipublicae tuae, si utrique pereamus. Quis haec crederet, nisi res doceret? Itaque nunc quotidie apud Hispanias geri bella gentium, et agi strages ex alterutro Barbarorum crebris certisque nuntiis discimus, praecipue Valliam Gothorum regem insistere patrandae paci ferunt. Ex quo utcumque concesserim, ut licenter Christiana tempora reprehendantur, si quid a conditione mundi usque ad nunc simili factum felicitate 587 doceatur. Manifestavimus, ut arbitror, atque ostendimus, non magis verbo pene quam digito innumera bella sopita, plurimos exstinctos tyrannos, compressas, coangustatas, addictas, exinanitasque immanissimas gentes minimo sanguine, nullo certamine, ac pene sine caede. Superest ut obtrectatores nostros molitionum suarum poeniteat, veritatique erubescant; Deumque verum et solum, qui potest omnia, credant, timeant, diligant, et sequantur: cujus omnia, et quae mala putant, bona esse didicerunt. Explicui, adjuvante Christo secundum tuum praeceptum, beatissime pater Augustine, ab initio mundi usque in praesentem diem, hoc est, per annos quinque mille sexcentos et septemdecim, cupiditates et punitiones hominum peccatorum, conflictationes saeculi, et judicia Dei, quam brevissime et quam simplicissime potui, Christianis tamen temporibus, propter praesentem magis Christi gratiam, ab illa incredulitatis confusione discretis. Ita jam ego certo et solo quem concupiscere debui, obedientiae meae fructu fruor. De qualitate autem opusculorum tu videris, qui praecepisti, tibi adjudicanda, si edas: per te judicata, si deleas.