LIBER QUINTUS
[1] Scio aliquantos post haec deinceps permoueri posse, quod uictoriae Romanae multarum gentium et ciuitatum strage crebrescunt. quamquam, si diligenter appendant, plus damni inuenient accidisse quam commodi. neque enim parui pendenda sunt tot bella seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum, nullorum utique fructuum et magnarum tamen miseriarum. 2 sed coniueo, ut quemadmodum uolunt ita fuisse uideatur; unde arbitror esse dicturos: ecquid his temporibus beatius, quibus continui triumphi, celebres uictoriae, diuites praedae, nobiles pompae, magni ante currum reges et longo ordine uictae gentes agebantur? 3 quibus breuiter respondebitur et ipsos de temporibus solere causari et nos pro isdem temporibus instituisse sermonem, quae tempora non uni tantum urbi adtributa sed orbi uniuerso constat esse communia. ecce quam feliciter Roma uincit tam infeliciter quidquid extra Romam est uincitur. 4 quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui adscribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius orbis euersio? aut si ideo felicia putantur, quia unius ciuitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima iudicentur, quibus miserabili uastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt?
5 An forte aliud tunc Carthagini uidebatur, cum post annos centum uiginti, quibus modo bellorum clades modo pacis condiciones perhorrescens, nunc rebelli intentione nunc supplici bellis pacem, pace bella mutabat, nouissime miseris ciuibus passim se in ignem ultima desperatione iacientibus unus rogus tota ciuitas fuit? cui etiam nunc, situ paruae, moenibus destitutae, pars miseriarum est audire quid fuerit. 6 edat Hispania sententiam suam: cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine suo rigabat inportunumque hostem ultro ostiatim inquietantem nec repellere poterat nec sustinere, cum se suis diuersis urbibus ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti, interfectis coniugibus ac liberis suis ob remedia miseriarum concursu misero ac mutua caede iugulabant, - quid tunc de suis temporibus sentiebat? 7 ipsa postremo dicat Italia: cur per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit obstitit repugnauit, si eorum felicitas sua infelicitas non erat Romanosque fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat? 8 non requiro de innumeris diuersarum gentium populis diu ante liberis, tunc bello uictis, patria abductis, pretio uenditis, seruitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis opinati sint, quid de temporibus iudicarint. 9 omitto de regibus magnarum opum, magnarum uirium, magnae gloriae, diu potentissimis, aliquando captis, seruiliter catenatis, sub iugum missis, ante currum actis, in carcere trucidatis: quorum tam stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere miseriam.
10 Nos, nos inquam ipsos uitaeque nostrae electionem, cui adquieuimus, consulamus. maiores nostri bella gesserunt, bellis fatigati pacem petentes tributa obtulerunt: tributum pretium pacis est. 11 nos tributa dependimus, ne bella patiamur, ac per hoc in portu, ad quem illi tandem pro euadendis malorum tempestatibus confugerunt, nos consistimus et manemus. igitur nostra tempora uiderim utrum felicia; certe feliciora illis ducimus, qui quod illi ultime delegerunt nos continue possidemus. 12 inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. in otio autem, quod illi post imperium Caesaris natiuitatemque Christi tenuiter gustauerunt, nos nascimur et senescimus; quod illis erat debita pensio seruitutis nobis est libera conlatio defensionis, 13 tantumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. aut si ab aliquo dicitur tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse, audiat et intellegat, quanto aliter quam circa se ipsum agitur sibi esse uideatur.
14 Olim cum bella toto orbe feruebant, quaeque prouincia suis regibus suis legibus suisque moribus utebatur, nec erat societas adfectionum, ubi dissidebat diuersitas potestatum; postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diuersis sacrorum ritibus institutas etiam religio separabat? 15 si quis igitur tunc acerbitate malorum uictus patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? quam gentem generaliter hostem hostis orauit? cui se congressu primo credidit, non societate nominis inuitatus, non communione iuris adductus, non religionis unitate securus ? 16 an parum exempli dederunt Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator, crudelissima circa aduenas Dianae Tauricae litora sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymestore suo usque ad propinquos hospites scelerata ? et ne antiquitatibus uidear immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo.
[2]
Mihi autem prima qualiscumque motus perturbatione fugienti, quia de confugiendi statione securo, ubique patria, ubique lex et religio mea est. 2 nunc me Africa tam libenter excepit quam confidenter accessi; nunc me, inquam, ista Africa excepit pace simplici, sinu proprio, iure communi, de qua aliquando dictum et uere dictum est
- hospitio prohibemur harenae,
- Bella cient primaque uetant consistere terra;
nunc ultro ad suscipiendos socios religionis et pacis suae beniuolum late gremium pandit atque ultro fessos, quos foueat, inuitat. 3 latitudo orientis, septentrionis copiositas, meridiana diffusio, magnarum insularum largissimae tutissimaeque sedes mei iuris et nominis sunt, quia ad Christianos et Romanos Romanus et Christianus accedo. 4 non timeo deos hospitis mei, non timeo religionem eius necem meam, non habeo talem quem pertimescam locum, ubi et possessori liceat perpetrare quod uelit et peregrino non liceat adhibere quod conuenit, ubi sit ius hospitis quod meum non sit; 5 unus Deus, qui temporibus, quibus ipse innotescere uoluit, hanc regni statuit unitatem, ab omnibus et diligitur et timetur; eaedem leges, quae uni Deo subiectae sunt, ubique dominantur; ubicumque ignotus accessero, repentinam uim tamquam destitutus non pertimesco. 6 inter Romanos, ut dixi, Romanus, inter Christianos Christianus, inter homines homo legibus inploro rempublicam, religione conscientiam, communione naturam. utor temporarie omni terra quasi patria, quia quae uera est et illa quam amo patria in terra penitus non est. 7 nihil perdidi, ubi nihil amaui, totumque habeo, quando quem diligo mecum est, maxime quia et apud omnes idem est, qui me non modo notum omnibus uerum et proximum facit, nec egentem deserit, quia ipsius est terra et plenitudo eius, ex qua omnibus omnia iussit esse communia. 8 haec sunt nostrorum temporum bona: quae in totum uel in tranquillitate praesentium uel in spe futurorum uel in perfugio communi non habuere maiores, ac per hoc incessabilia bella gesserunt, quia, mutandarum sedium communione non libera, persistendo in sedibus suis aut infeliciter necati sunt aut turpiter seruierunt. quod clarius promptiusque ipsis ueterum gestis per ordinem explicitis aperietur.
[3]
Anno ab urbe condita DCVI, hoc est eodem anno, quo et Carthago deleta est, Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consulibus ruinam Carthaginis euersio Corinthi subsecuta est, duarumque potentissimarum urbium paruo unius temporis interuallo per diuersas mundi partes miserabile conluxit incendium. 2 nam cum Metellus praetor Achaeos Boeotiosque coniunctos duobus bellis, hoc est primum apud Thermopylas, 3 iterum in Phocide uicisset - quorum priore bello occisa esse XX milia, secundo VII milia caesa Claudius historicus refert, Valerius et Antias in Achaia pugnatum et XX milia Achaeorum cum duce suo Diaeo cecidisse confirmant, Polybius Achiuus quamuis tunc in Africa cum Scipione fuerit, tamen, quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce adserit Diaeum uero adducentem ex Arcadia militem ab eodem Metello praetore oppressum cum exercitu docet; 4 sed de uarietate discordantium historicorum aliquanta iam diximus, quorum sufficiat detecta haec et male nota mendaciorum nota, quia parum credendum esse in ceteris euidenter ostendunt qui in his quoque, quae ipsi uidere, diuersi sunt - 5 igitur post extincta totius Achaiae praesidia destitutarum euersionem urbium Metello praetore meditante consul Mummius repentinus cum paucis uenit in castra. qui dimisso statim Metello Corinthum sine mora expugnauit, urbem toto tunc orbe longe omnium opulentissimam, quippe quae uelut officina omnium artificum atque artificiorum et emporium commune Asiae atque Europae per multa retro saecula fuit. 6 permissa crudeliter etiam captiuis praedandi licentia sic omnia caedibus ignibusque conpleta sunt, ut de murorum ambitu quasi e camino in unum apicem coartatum exundaret incendium. itaque plurima parte populi ferro flammisque consumpta reliqua sub corona uendita est; urbe incensa muri funditus diruti sunt; muralis lapis in puluerem redactus, praeda ingens erepta est. 7 sane cum propter multitudinem et uarietatem statuarum simulacrorumque in illo ciuitatis incendio permixta in unum auri argenti atque aeris omniaque simul metalla fluxissent, nouum genus metalli factum est, unde usque in hodiernum diem siue ex ipso siue ex imitatione eius aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia uasa dicuntur.
[4]
Isdem consulibus Viriatus in Hispania genere Lusitanus, homo pastoralis et latro, primum infestando uias deinde uastando prouincias postremo exercitus praetorum et consulum Romanorum uincendo fugando subigendo maximo terrori Romanis omnibus fuit. 2 siquidem Hiberum et Tagum, maxima et diuersissimorum locorum flumina, late transgredienti et peruaganti C. Vecilius praetor occurrit: qui continuo caeso usque ad internecionem paene omni exercitu suo uix ipse praetor cum paucis fuga lapsus euasit. 3 deinde C. Plautium praetorem idem Viriatus multis proeliis fractum fugauit. post etiam Claudius Unimammus cum magno instructu belli contra Viriatum missus quasi pro abolenda superiore macula turpiorem ipse auxit infamiam. 4 nam congressus cum Viriato uniuersas quas secum deduxerat copias maximasque uires Romani amisit exercitus. Viriatus trabeas fasces ceteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit.
5 Eodem tempore CCC Lusitani cum mille Romanis in quodam saltu contraxere pugnam, in qua LXX Lusitanos, Romanos autem CCCXX cecidisse Claudius refert; 6 et cum uictores Lusitani sparsi ac securi abirent, unus ex his longe a ceteris segregatus cum, circumfusis equitibus pedes ipse deprehensus unius eorum equo lancea perfosso ipsius equitis ad unum gladii ictum caput desecuisset, ita omnes metu perculit, ut prospectantibus cunctis ipse contemptim atque otiosus abscederet.
7 Appio Claudio Q. Caecilio Metello consulibus Appius Claudius aduersus Salassos Gallos congressus et uictus quinque milia militum perdidit. reparata pugna, quinque milia hostium occidit. sed cum iuxta legem, qua constitutum erat, ut quisque quinque milia hostium peremisset triumphandi haberet potestatem, iste quoque triumphum expetisset, propter superiora uero damna non impetrauisset, infami impudentia atque ambitione usus priuatis sumptibus triumphauit.
8 L. Caecilio Metello Q. Fabio Maximo Seruiliano consulibus inter cetera prodigia androgynus Romae uisus iussu haruspicum in mare mersus est. sed nihil impiae expiationis procuratio profecit; nam tanta subito pestilentia exorta est, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent deinde non essent; iamque etiam magnae domus uacuae uiuis plenae mortuis remanserunt: largissimae introrsum hereditates et nulli penitus heredes. 9 denique iam non solum in urbe uiuendi sed etiam adpropinquandi ad urbem negabatur facultas, tam saeui per totam urbem tabescentium sub tectis atque in stratis suis cadauerum putores exhalabantur.
10 Expiatio illa crudelis et uiam mortibus hominum morte hominis struens tandem Romanis inter miserias suas erubescentibus, quam misera et uana esset, innotuit. ante enim in suffragium praeueniendae cladis est habita, et sic pestilentia consecuta est; quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus tantummodo secundum mensuram arcani iudicii expleta correptione sedata est. 11 quam si artifices illi circumuentionum haruspices sub ipsa ut adsolent declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi dis et ritibus suis reductae sanitatis gloriam uindicassent. ita misera et ad sacrilegia male religiosa ciuitas mendaciis, quibus liberari non poterat, ludebatur.
12 Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriatum dimicans Bucciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus liberauit et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. quingentis enim principibus eorum, quos societate inuitatos deditionis iure susceperat, manus praecidit.
13 Pompeius sequentis anni consul fines Numantinorum ingressus accepta maxima clade discessit, non solum exercitu paene omni profligato uerum etiam plurimis nobilium, qui ei militiae aderant, interemptis.
14 Viriatus autem cum per quattuordecim annos Romanos duces atque exercitus protriuisset, insidiis suorum interfectus est, in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores eius indignos praemio iudicarunt.
15 At ego non modo nunc, uerum etiam saepe intertexere orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro umquam nisi sceleribus aut incipiunt aut terminantur; sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut iure fastidiantur aliena.
16 Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum sextus ab Arsace, uicto Demetrii praefecto Babylonam urbem finesque eius uniuersos uictor inuasit. omnes praeterea gentes, quae inter Hydaspen fluuium et Indum iacent, subegit. ad Indiam quoque cruentum extendit imperium. 17 Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem uicit et cepit: quo capto Diodotus quidam cum Alexandro filio regnum eius et regium nomen usurpauit. 18 qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in peruadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit.
19 M. Aemilio Lepido C. Hostilio Mancino consulibus prodigia apparuere diuersa et, quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt. sed non semper aucupatoribus euentuum et structoribus fallaciarum haruspicibus opportuni casus suffragantur. 20 namque Mancinus consul postquam a Popilio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter proelia cuncta gessit atque in id suprema desperatione perductus est, ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur. 21 quamuis et Pompeius iam aliud aeque infame foedus cum isdem Numantinis paulo ante pepigisset, senatus dissolui foedus et Mancinum dedi Numantinis praecepit, qui nudato corpore manibusque post tergum reuinctis ante portas Numantinorum expositus ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus lacrimabile utrisque spectaculum praebuit.
[5]
Exclamare hoc loco dolor exigit. cur falso uobis, Romani, magna illa nomina iustitiae fidei fortitudinis et misericordiae uindicatis? a Numantinis haec uerius discite. 2 fortitudine opus fuit ? pugnando uicerunt. fides exigebatur? credentes aliis secundum se, quos occidere potuerant, pacto foedere dimiserunt. 3 iustitia probanda erat? probauit eam uel tacitus senatus, cum idem Numantini per legatos suos aut inuiolatam pacem solam aut omnes, quos pignore pacis accepto uiuos dimiserant, reposcebant. 4 misericordia examinanda uidebatur? satis documenti dederunt uel emittendo ad uitam inimicum exercitum uel ad poenam non recipiendo Mancinum. 5 Mancinusne rogo dedendus fuit, qui uicti exercitus inpendentem trucidationem praetento umbone pacti foederis dispulit, qui periclitantes patriae uires in meliora tempora reseruauit? 6 aut, si displicuit foedus quod pactum est, cur miles hoc pignore redemptus aut, cum reuerteretur, receptus est aut, cum repeteretur, redditus non est? aut, si placuit seruati militis qualiscumque prouisio, cur Mancinus, qui hoc pepigit, solus deditus fuit?
7 Nuper Varro, ut praepropera pugna iniretur, collegam Paulum obluctantem impulit, trepidantem praecipitauit exercitum, infelices copias apud infames illas Romanis cladibus Cannas non disposuit certamini sed opposuit morti; plus quam XL milia ibi militum Romanorum sola inpatientia sua, de qua sibi uictoriam iam dudum Hannibal praesumebat, amisit. 8 collega etiam Paulo - quo tandem uiro! - perdito, nouissime in urbem paene solus impudentissime redire ausus est meruitque impudentiae suae praemium. 9 nam gratiae ei, quod de republica non desperasset, quam tamen ipse fecerat desperatam, publice in senatu actae sunt.
10 Porro autem Mancinus, qui sorte bellica circumuentum exercitum ne perderet laborauit, ab eodem senatu deditione damnatus est. 11 scio, Romani, et illud in Varrone displicuit, sed tempori concessum est, et hoc in Mancino placuit, sed secundum tempus praesumptum est; atque ideo ab initio perfecistis, ut nec ciuis consulat conuenienter ingratis nec hostis fideliter credat infidis.
12 Interea Brutus in ulteriore Hispania LX milia Gallaecorum, qui Lusitanis auxilio uenerant, asperrimo bello et difficili quamuis incautos circumuenisset, oppressit: quorum in eo proelio L milia occisa, sex milia capta referuntur, pauci fuga euaserunt. 13 in citeriore Hispania Lepidus proconsule Vaccaeos, innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente pertinaciter expugnare temptauit. sed mox accepta clade grauissima improbae pertinaciae poenas luit. sex milia quippe Romanorum in hoc iniusto bello iustissime caesa sunt, reliqui exuti castris, armis etiam perditis, euaserunt.
14 Nec minus turpis haec sub Lepido clades quam sub Mancino fuit. ita nunc sibi haec tempora loco felicitatis adscribant ut non dixerim Hispani tot pulsati fatigatique bellis, sed uel ipsi saltem Romani tam continuis subacti cladibus totiensque superati; 15 ut non exprobrem, quot praetores eorum, quot legati, quot consules, quot legiones quantique exercitus consumpti sint, illud solum reuoluo, quanta fuerit timoris amentia miles Romanus hebetatus, ut iam ne ad experimentum quidem belli cohibere pedem atque offirmare animum posset, sed mox conspecto Hispano specialiter hoste diffugiens uinci se paene prius crederet quam uideri. 16 quo argumento patet apud utrosque misera illa tempora iudicata, cum et Hispani etsi uincere poterant, inuiti tamen desererent dulcia otia sua et bella externa tolerarent, et Romani quanto inpudentius alienae quieti sese ingererent, tanto turpius uincerentur.
[6]
Seruio Fuluio Flacco Q. Calpurnio Pisone consulibus Romae puer ex ancilla natus quadripes quadrimanus, oculis quattuor, auribus totidem, natura uirili duplex. 2 in Sicilia mons Aetna uastos ignes eructauit ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites proxima quaeque corripientibus exussere flammis, longinquiora autem fauillis calidis cum uapore graui late uolitantibus torruerunt: quod Siciliae semper uernaculum genus monstri non portendere malum adsolet sed inferre. in Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt. 3 igitur in Sicilia bellum seruile ortum est, quod adeo graue et atrox multitudine seruorum, instructu copiarum, magnitudine uirium fuit, 4 ut, non dicam praetores Romanos, quos penitus profligauit, sed consules quoque terruerit. nam LXX milia seruorum tunc in arma conspirantium fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae seruos liberaliter habitos in pace continuit. 5 ceterum Sicilia in hoc quoque miserior, quia insula et numquam erga statum suum iuris idonei nunc tyrannis subiecta nunc seruis, uel illis dominatu improbo exigentibus seruitutem uel istis praesumptione peruersa conmutantibus libertatem, maxime quia clausa undique mari egerere foras non facile potest intestinum malum. 6 uiperinam quippe conceptionem perditioni suae aluit sua libidine auctam, sua morte uicturam. in hoc autem seruilis tumultus excitatio quanto rarior ceteris tanto truculentior est, quia intentione commouetur libera multitudo ut patriam augeat, seruilis ut perdat.
[7]
Anno ab urbe condita DCXX cum maior paene infamia de foedere apud Numantiam pacto quam apud Caudinas quondam furculas pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum consul creatus atque ad expugnandam Numantiam cum exercitu missus est. 2 Numantia autem citerioris Hispaniae, haud procul a Vaccaeis et Cantabris in capite Gallaeciae sita, ultima Celtiberorum fuit. 3 haec per annos quattuordecim cum solis quattuor milibus suorum quadraginta milia Romanorum non solum sustinuit sed etiam uicit pudendisque foederibus adfecit. 4 igitur Scipio Africanus Hispaniam ingressus non se ilico ingessit hostibus, ut quasi incautos circumueniret, sciens numquam hoc genus hominum adeo in otium corpore atque animo resolui, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret, sed aliquamdiu militem suum in castris uelut in scholis exercuit. 5 et cum partem aestatis totamque hiemem ne adtemptata quidem pugna transegisset, sic quoque parum propemodum hac profecit industria. 6 namque ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum terga conuertit; sed increpatione et minis obiectantis sese consulis manuque retinentis tandem indignatus in hostem rediit et quem fugiebat fugere conpulit. difficilis tunc in relatu fides: Numantinos et fugauere et fugientes uidere Romani. 7 unde quamuis Scipio, quia praeter spem acciderat, laetatus et gloriatus esset, tamen ultra bello aduersum eos audendum non esse professus est. 8 itaque Scipio insistendum inopinatis prouentibus censuit, urbem ipsam obsidione conclusit, fossa etiam circumdedit, cuius latitudo pedibus decem, altitudo uiginti fuit. 9 ipsum deinde uallum sudibus praestructum crebris turribus conmuniuit, ut, si qua ab erumpente hoste in eum temptaretur inruptio, iam non quasi obsessor cum obsesso sed uersa uice obsessus cum obsessore pugnaret. 10 Numantia autem in tumulo sita haud procul a flumine Durio tria milia passuum ambitu muri amplexabatur; quamuis aliqui adserant eam et paruo situ et sine muro fuisse: 11 unde credibile est, quia hoc spatii cura alendorum custodiendorumque pecorum uel etiam exercendi ruris commodo cum bello premerentur incluserint, ipsi arcem paruam natura munitam obtinentes; alioquin tantam paucitatem hominum tam amplum urbis spatium non munire magis quam prodere uidebatur. 12 igitur conclusi diu Numantini et fame trucidati deditionem sui obtulerunt, si tolerabilia iuberentur, saepe etiam orantes iustae pugnae facultatem, ut tamquam uiris mori liceret. 13 ultime omnes duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi non uini, cuius ferax is locus non est, sed suco tritici per artem confecto, quem sucum a calefaciendo caeliam uocant. 14 suscitatur enim igne illa uis germinis madefactae frugis ac deinde siccatur et post in farinam redacta molli suco admiscetur, quo fermento sapor austeritatis et calor ebrietatis adicitur. hac igitur potione post longam famem recalescentes bello sese obtulerunt. 15 atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se aduersum Numantinos fugiendo probauissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suorum fortissimis bello cedunt, conpositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem reuertuntur, corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt. 16 nouissima spe desperationis in mortem omnes destinati clausam urbem ipsi introrsum succenderunt cunctique pariter ferro ueneno atque igne consumpti sunt. 17 Romani nihil ex his penitus habuere uictis praeter securitatem suam; neque enim euersa Numantia uicisse se magis Numantinos quam euasisse duxerunt. 18 unum Numantinum uictoris catena non tenuit; unde triumphum dederit, Roma non uidit; aurum uel argentum, quod igni superesse potuisset, apud pauperes non fuit; arma et uestem ignis absumpsit.
[8]
Igitur ea tempestate, cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Scipio autem cum deleta Numantia ceteras Hispaniae gentes pace conponeret, Thyresum quendam, Celticum principem, consuluit, qua ope res Numantina aut prius inuicta durasset aut post fuisset euersa. Thyresus respondit: concordia inuicta, discordia exitio fuit. 2 quod Romani tamquam sibi ac de se dictum exempli loco acceperunt, quippe quibus iam de seditionibus discordantis totius urbis nuntiabatur. Carthagine Numantiaque deleta moritur apud Romanos utilis de prouisione conlatio et oritur infamis de ambitione contentio. 3 Gracchus tribunus plebi iratus nobilitati, cur inter auctores Numantini foederis notatus esset, agrum a priuatis eatenus possessum populo diuidi statuit. Octauio tribuno plebi obsistenti ademit imperium et successorem Minucium dedit. his causis senatum ira, populum superbia inuasit. 4 ac tunc forte Attalus, Eumenis filius, moriens testamento populum Romanum imperio Asiae succedere heredem iusserat. Gracchus gratiam populi pretio adpetens legem tulit, uti pecunia, quae fuisset Attali, populo distribueretur. obsistente Nasica etiam Pompeius spopondit se Gracchum, cum primum magistratu abisset, accusaturum.
[9]
Gracchus cum eniteretur, ut ipse tribunus plebi subsequenti anno permaneret, cumque comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica inflammata nobilitas fragmentis subselliorum plebem fugauit. 2 Gracchus per gradus, qui sunt super Calpurnium fornicem, detracto amiculo fugiens ictus fragmento subsellii conruit rursusque adsurgens alio ictu clauae cerebro inpactae exanimatus est. 3 ducenti praeterea in ea seditione interfecti eorumque corpora in Tiberim proiecta sunt; ipsius quoque Gracchi inhumatum cadauer extabuit. 4 orta praeterea in Sicilia belli seruilis contagio multas late infecit prouincias. nam et Minturnis CCCCL serui in crucem acti et Sinuessae ad quattuor milia seruorum a Q. Metello et Cn. Seruilio Caepione oppressa sunt; 5 in metallis quoque Atheniensium idem tumultus seruilis ab Heraclito praetore discussus est; apud Delon etiam serui nouo motu intumescentes oppidanis praeuenientibus pressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae uelut scintillae emicantes, diuersa haec incendia seminarunt. 6 in Sicilia enim post Fuluium consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnauit, ubi octo milia fugitiuorum interfecit, quos autem capere potuit, patibulo suffixit. 7 cui cum Rutilius consul successisset, idem quoque Tauromenium et Hennam, firmissima fugitiuorum refugia, bello recepit: amplius quam XX milia tunc seruorum trucidata referuntur.
8 Misera profecto talis belli et inextricabilis causa. pereundum utique dominis erat, nisi insolescentibus seruis ferro obuiam iretur. sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae et infelicioribus lucris uictoriae quanti periere uicti tantum perdidere uictores.
[10]
Anno ab urbe condita DCXXII P. Licinius Crassus consul et pontifex maximus aduersus Aristonicum Attali fratrem, qui traditam per testamentum Romanis Asiam peruaserat, cum instructissimo missus exercitu, 2 praeterea a magnis regibus hoc est Nicomede Bithyniae, Mithridate Ponti et Armeniae, Ariarathe Cappadociae, Pylaemene Paphlagoniae eorumque maximis copiis adiutus, conserto tamen bello uictus est; 3 et cum, exercitu post plurimam caedem in fugam acto, ipse iam circumuentus ab hostibus et paene captus esset, uirgam, qua erat usus ad equum, in oculum Thraecis inpegit; barbarus autem cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transuerberauit. ita ille excogitato genere mortis effugit et dedecus et seruitutem. 4 Perpenna consul, qui Crasso successerat, audita morte Crassi et clade exercitus Romani raptim in Asiam peruolauit, Aristonicum recenti uictoria feriatum inprouiso bello adortus nudatumque omnibus copiis in fugam uertit; 5 cumque Stratonicen urbem, ad quam ille confugerat, obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit. Perpenna consul apud Pergamum correptus morbo diem obiit; Aristonicus Romae iussu senatus in carcere strangulatus est.
6 Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera uita miseriorem uitae exitum dedit. is enim sororem suam stupro cognitam ac deinde in matrimonium receptam nouissime turpius quam duxit abiecit. 7 priuignam uero suam, hoc est filiam sororis et coniugis, coniugem adsciuit, filium suum, quem ex sorore susceperat, nec non et filium fratris occidit. quamobrem tantis incestis parricidiisque exsecrabilis ab Alexandrinis regno pulsus est.
8 Isdem temporibus Antiochus, non contentus Babylona atque Ecbatana totoque Mediae imperio, aduersus Phrahatem Parthorum regem congressus et uictus est. qui cum in exercitu suo centum milia armatorum habere uideretur, ducenta milia amplius calonum atque lixarum inmixta scortis et histrionibus trahebat. itaque facile cum uniuerso exercitu suo Parthorum uiribus oppressus interiit.
9 C. Sempronio Tuditano et M. Acilio consulibus P. Scipionem Africanum pridie pro contione de periculo salutis suae contestatum, quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognouisset, alio mane exanimem in cubiculo suo repertum non temere inter maxima Romanorum mala recensuerim, praesertim cum tantum in ea urbe Africani uigor et modestia ualeret, ut facile uiuo eo neque sociale neque ciuile bellum posse exsistere crederetur. 10 hunc quidam uxoris suae Semproniae, Gracchorum autem sororis, dolo necatum ferunt, ne scelerata ut credo familia ad perniciem patriae suae nata inter impias seditiones uirorum non etiam facinoribus mulierum esset immanior.
11 M. Aemilio L. Oreste consulibus Aetna uasto tremore concussa exundauit igneis globis, rursusque alio die Lipara insula et uicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut adustas quoque rupes dissoluerit, tabulata nauium liquefactis ceris extorruerit, exanimatos pisces supernatantesque excoxerit, homines quoque, nisi qui longius potuere diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris adustis introrsum uitalibus suffocarit.
[11]
M. Plautio Hypsaeo M. Fuluio Flacco consulibus uixdum Africam a bellorum excidiis quiescentem horribilis et inusitata perditio consecuta est. 2 namque cum per totam Africam inmensae lucustarum multitudines coaluissent et non modo iam cunctam spem frugum abrasissent herbasque omnes cum parte radicum, folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent, uerum etiam amaras cortices atque arida ligna praeroderent, repentino abreptae uento atque in globos coactae portataeque diu per aerem, Africano pelago inmersae sunt. 3 harum cum inmensos aceruos longe undis urguentibus fluctus per extenta late litora propulissent, taetrum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem tabida et putrefacta congeries exhalauit, unde omnium pariter animantum tanta pestilentia consecuta est, ut auium pecudum ac bestiarum corruptione aeris dissolutarum putrefacta passim cadauera uitium corruptionis augerent. 4 at uero quanta fuerit hominum lues, ego ipse, dum refero, toto corpore perhorresco: siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octingenta milia hominum, circa oram uero maritimam, quae maxime Carthaginiensi atque Uticensi litori adiacet, plus quam ducenta milia perisse traditum est, apud ipsam uero Uticam ciuitatem triginta milia militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, extincta atque abrasa sunt. 5 quae clades tam repentina ac tam uiolenta institit, ut tunc apud Uticam sub una die per unam portam ex illis iunioribus plus quam mille quingentos mortuos elatos fuisse narretur.
6 Verumtamen pace et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cuius misericordia et in cuius fiducia haec loquor: quamuis et temporibus nostris exoriantur aliquando et hoc diuersis partibus lucustae et plerumque etiam sed tolerabiliter laedant, numquam tamen temporibus Christianis tanta uis inextricabilis mali accidit, ut pernicies lucustarum, quae nullo modo ferri uiua potuisset, mortua plus noceret et qua diu uiuente peritura erant omnia, ea perdita pereuntibus magis omnibus optandum fuerit, ne perisset.
[12]
Anno ab urbe condita DCXXVII L. Caecilio Metello et Q. Titio Flaminino coss. Carthago in Africa restitui iussa uicensimo secundo demum anno quam fuerat euersa deductis ciuium Romanorum familiis, quae eam incolerent, restituta et repleta est, magno ante prodigio praecedente. 2 nam cum mensores ad limitandum Carthaginiensem agrum missi stipites, terminorum indices, fixos nocte a lupis reuulsos mordicus conrososque reperissent, aliquamdiu haesitatum est, utrum Romanae paci expediret Carthaginem reformari.
3 Eodem anno C. Gracchus, Gracchi illius qui iam occisus in seditione fuerat frater, tribunus plebi per tumultum creatus magna reipublicae pernicies fuit. 4 nam cum saepe populum Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitauisset, maxime legis agrariae causa, pro qua etiam frater eius Gracchus fuerat occisus, tandem a tribunatu Minucio successore decessit. 5 Minucius tribunus plebi cum maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta conuulsisset legesque abrogasset, C. Gracchus cum Fuluio Flacco ingenti stipatus agmine Capitolium, ubi contio agitabatur, ascendit: ibi maximo tumultu excitato quidam praeco a Gracchanis interfectus uelut signum belli fuit. 6 Flaccus duobus filiis armatis cinctus, comitante etiam Graccho togato breuemque gladium sub sinistra occultante, quamuis et praeconem frustra praemisisset, qui seruos ad libertatem uocaret Dianium tamquam arcem occupauit. 7 contra D. Brutus uir consularis a cliuo Publicio cum ingenti certamine inruit. ibi Flaccus diu obstinatissime dimicauit; Gracchus, postquam in templum Mineruae secesserat, gladio incumbere uolens, interuentu Laetorii retentus est. itaque cum diu anceps bellum agitaretur, tandem sagittarii ab Opimio missi consertam multitudinem disturbauerunt. 8 duo Flacci pater filiusque cum per aedem Lunae in priuatam domum desiluissent foresque obiecissent, rescisso craticio pariete confossi sunt. Gracchus diu pro se amicis pugnantibus ac pereuntibus aegre ad pontem sublicium peruenit ibique, ne uiuus caperetur, ceruicem seruo suo praebuit. 9 caput Gracchi excisum consuli adlatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum deuectum est. haec autem Cornelia, Africani maioris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. bona Gracchi publicata sunt; Flaccus adulescens in robore necatus est; ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Auentino caesi fuisse referuntur. 10 Opimius consul sicut in bello fortis fuit ita in quaestione crudelis. nam amplius tria milia hominum suppliciis necauit, ex quibus plurimi ne dicta quidem causa innocentes interfecti sunt.
[13]
Isdem temporibus Metellus Baleares insulas bello peruagatus edomuit et piraticam infestationem, quae ab isdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede conpressit. 2 Gnaeus quoque Domitius proconsule Allobrogas Gallos iuxta oppidum Vindalium grauissimo bello uicit, maxime cum elephantorum noua forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent: XX milia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria milia capta sunt.
3 Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus Cadinam urbem finesque eius oppressit ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta et praegrauata conruerent: cuius leuandae cladis causa senatus decem annorum uectigalia Catinensibus remisit.
[14]
Anno ab urbe condita DCXXVIII Fabius consul Bituito regi Aruernorum Galliae ciuitatis bellum maximo instructu conparanti adeo cum paruo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum uix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse iactaret. 2 qui cum sibi ad transferendas copias unum pontem Rhodani fluminis parum esse intellegeret, alium conpactis lintribus catenisque conexum superstratis confixisque tabulis instruxit. 3 conserta pugna et diu grauiter agitata, uicti Galli conuersique in fugam, dum quisque sibi timet, coaceruatis inconsulte agminibus et praepropero transitu pontis uincula ruperunt ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. 4 centum octoginta milia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus centum quinquaginta milia uel caesa uel mersa sunt.
5 Q. Marcius consul Gallorum gentem sub radice Alpium sitam bello adgressus est. qui cum se Romanis copiis circumsaeptos uiderent belloque inpares fore intellegerent, occisis coniugibus ac liberis in flammas sese proiecerunt. 6 qui uero praeoccupantibus Romanis peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato cibo sese consumpserunt, nullusque omnino uel paruulus superfuit, qui seruitutis condicionem uitae amore toleraret.
[15]
Anno ab urbe condita DCXXXV P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Romani senatus indixit.
2 Sed ego de Iugurtha ordinis tantum loco et causa commemorationis breuiter perstrinxerim, quia ut de natura eius uaria atque intolerabili ita et de rebus tam dolose quam strenue gestis propter opimam scriptorum luculentiam satis sufficiens apud omnes notitia est.
3 Igitur Iugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptiuus heresque inter naturales eius filios factus, primum coheredes suos, id est Hiempsalem occidit, Adherbalem bello uictum Africa expulit. 4 Calpurnium deinde consulem aduersum se missum pecunia corrupit atque ad turpissimas condiciones pacis adduxit. 5 praeterea cum Romam ipse uenisset, omnibus pecunia aut corruptis aut adtemptatis seditiones dissensionesque permiscuit; quam cum egrederetur infami satis notauit elogio dicens: O urbem uenalem et mature perituram, si emptorem inuenerit!
6 Insequenti anno A. Postumium, Postumii consulis fratrem, quem is quadraginta milium armatorum exercitui praefecerat, apud Calamam urbem thesauris regiis conditis inhiantem bello oppressit adque uicto ignominiosissimum foedus exegit. uniuersam paene Africam a Romanis deficientem regno suo iunxit. 7 postea tamen Metelli consulis integritate et disciplina coercitus, duobus etiam proeliis uictus uidit praesente se et uastari Numidiam suam et non posse defendi: a quo ad deditionem coactus trecentos obsides dedit, frumentum atque alios commeatus persoluturum sese spopondit, tria milia amplius perfugarum reddidit. 8 exim cum incertus in pace improbos non cohiberet excursus, C. Marii consulis non minore paene, quam ipse praeditus erat, astutia Romanisque uiribus fractus est, maxime postquam Marius urbem Capsam, ab Hercule Phoenice ut ferunt conditam, regiis tunc thesauris confertissimam dolo circumuenit et cepit. 9 diffidens deinde propriis rebus et uiribus Iugurtha societatem cum Boccho Maurorum rege fecit, cuius equitatu in immensum auctus Marianum exercitum creberrimis incursionibus fatigauit. 10 postremo apud Cirtam, urbem antiquam, Masinissae regiam, aduersum Romanos expugnationem eius parantes sexaginta milibus equitum instructus occurrit. 11 numquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium et impetentium equitum suscitatus puluis caelum subtexuerit, diem ademerit noctemque obduxerit, tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset, quippe quibus et uisus ad prospiciendum impedimento caliginis et expeditio ad cauendum compressione multitudinis deerat. 12 nec laborabat eques Maurus ac Numida, ut bene conlocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum pila mittebant certi quod uulnera incerta non essent. ita coacti in unum Romani pedites densabantur. intercapedinem tanti periculi nox interueniens dedit. 13 eadem postera die et belli et periculi facies: erumpere in hostem quamuis stricto miles gladio non ualebat, eminus enim iaculis repellebatur; fugere non poterant, undique enim uelocior ad persequendum eques incluserat. 14 iam tertia dies et nullum undecumque suffragium, dira undique mortis facies obiciebatur: tandem Marius consul forti desperatione spei uiam fecit, uniuerso simul agmine prorupit e uallo campoque sese simul et proelio dedit. 15 et cum iterum circumfusi hostes non solum agminis extrema laniarent, uerum etiam media excussis procul telis caederent turbatosque Romanos insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia usque ad extremum desperationis defetigaret, subito notum illud Romanorum aduersus Afros tempestatum imbriumque suffragium caelo missum insperatae saluti fuit. 16 siquidem repentina pluuia sitientibus Romanis et aestuantibus refrigerium potumque praebuit, porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine ammentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit; 17 scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia et tuta gestabant - cuius ea natura est, ut acceptum imbrem tamquam spongia ebibat ac per hoc intractabile repentino pondere fiat - quia circumferri non poterant, defendere nequiuerunt. ita ex insperato conturbatis destitutisque Mauris ac Numidis Bocchus ac Iugurtha fugerunt. 18 post hoc nonaginta milia armatorum nouissimo bello ab isdem regibus obiecta; haec quoque usque ad internecionem Romanis uincentibus caesa referuntur. ex eo Bocchus spem belli abiciens, pacem petiuit atque in pretium pacis Iugurtham dolo captum catenisque obrutum per Syllam legatum misit ad Marium. 19 qui in triumpho ante currum cum duobus filiis suis actus et mox in carcere strangulatus est.
20 Isdem diebus obscenum prodigium ac triste uisum est. L. Heluius eques Romanus cum uxore et filia de Roma in Apuliam rediens, tempestate correptus cum filiam consternatam uideret, ut citius propioribus tectis succederent, relictis uehiculis arreptisque equis filiam uirginem equo insidentem in medium agmen accepit. 21 puella continuo ictu fulminis exanimata est, sed omnibus sine scissura aliqua uestimentis ademptis ac pectoris pedumque uinculis dissolutis, monilibus etiam anulisque discussis, ipso quoque corpore inlaeso, nisi quod obscenum in modum nuda et lingua paululum exerta iacuit; equus quoque ipse, quo utebatur, straturis frenis et cingulis dissolutis passim ac dispersis exanimis procul iacuit.
22 Paruo post hoc intercessu temporis L. Veturius eques Romanus Aemiliam uirginem Vestalem furtiuo stupro polluit. duas praeterea uirgines Vestales eadem Aemilia ad participationem incesti sollicitatas contubernalibus sui corruptoris exposuit ac tradidit. indicio per seruum facto supplicium de omnibus sumptum est.
23 Isdem praeterea Iugurthini belli temporibus L. Cassius consul in Gallia Tigurinos usque Oceanum persecutus rursusque ab isdem insidiis circumuentus occisus est; 24 Lucius quoque Piso uir consularis, legatus Cassii consulis, interfectus. C. Publius alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem rerum omnium Tigurinis turpissimo foedere dedit: qui Romam reuersus, a Caelio tribuno plebi die dicta eo quod Tigurinis obsides dederat, in exilium profugit. 25 Caepio proconsule capta urbe Gallorum, cui nomen est Tolosae, centum milia pondo auri et argenti centum decem milia e templo Apollinis sustulit: quod cum ad Massiliam, amicam populo Romano urbem, cum praesidiis misisset, interfectis clam - sicut quidam contestantur - quibus ea custodienda et peruehenda commiserat, cuncta per scelus furatus fuisse narratur. unde etiam magna quaestio post Romae acta est.
[16]
Anno ab urbe condita DCXLII C. Manlius consul et Q. Caepio proconsule aduersus Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorum gentes, quae tunc ut imperium Romanum extinguerent conspirauerant, missi prouincias sibi Rhodano flumine medio diuiserunt. 2 ubi dum inter se grauissima inuidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis uicti sunt. siquidem in ea pugna M. Aemilius consularis captus atque interfectus est, duo filii consulis caesi; 3 LXXX milia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque lixarum interfecta Antias scribit. 4 ita ex omni penitus exercitu decem tantummodo homines, qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur. 5 hostes binis castris atque ingenti praeda potiti noua quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessum dederunt; 6 uestis discissa et proiecta est, aurum argentumque in flumen abiectum, loricae uirorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus inmersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae uictor, nihil misericordiae uictus adgnosceret. 7 maximus tunc Romae non solum luctus, uerum etiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent.
8 Isdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adulescentem, rus relegatum, cum duobus seruis parricidii ministris interfecit ipsosque continuo seruos in pretium sceleris manumisit. die dicta Cn. Pompeio accusante damnatus est.
9 Igitur Marius quarto consul cum iuxta Isarae Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuisset, Teutones Cimbri et Tigurini et Ambrones postquam continuo triduo circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent uallo atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt. 10 Marius, post digressum hostium castra mouit et collem occupauit, qui campo et fluuio, ubi hostes sese diffuderant, imminebat. cumque exercitui eius aqua ad potandum deesset, querellisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro uindicandam. primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus subsecutus exercitus, mox iusto certamine conpositis ordinibus bellum gestum et uicere Romani. 11 quarto die rursus productae utrimque in campum acies usque ad meridiem paene pari pugnauere discrimine. post ubi incalescente sole fluxa Gallorum corpora in modum niuium distabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna protracta est. 12 ducenta milia armatorum in eo bello interfecta sunt, octoginta milia capta, uix tria milia fugisse referuntur; dux quoque eorum Teutobodus occisus est. 13 mulieres eorum constantiore animo quam si uicissent consuluere consulem, ut, si inuiolata castitate uirginibus sacris ac dis seruiendum esset, uitam sibi reseruarent. itaque cum petita non impetrauissent, paruulis suis ad saxa conlisis cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. haec de Tigurinis et Ambronibus gesta sunt.
14 Teutones autem et Cimbri integris copiis Alpium niues emensi Italiae plana peruaserant, ibique cum rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lauacris emolliretur, Marius V consul et Catulus aduersum eos missi, die ad pugnam et campo dato Hannibalis secuti ingenium in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt. 15 prima siquidem perturbatio Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam quam adesse senserunt. cumque ilico uulnerati equites retro in suos cogerentur totamque multitudinem indisposite adhuc aduentantem conturbarent et sol cum uento ortus ex aduerso emicuisset, uisus eorum puluis oppleuit et splendor hebetauit. 16 ita factum est, ut tanta ac tam terribilis multitudo minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur. centum quadraginta milia eorum tunc in bello caesa, sexaginta milia capta dicuntur. 17 mulieres grauiorem paene excitauere pugnam, quae plaustris in modum castrorum circumstructis, ipsae autem desuper propugnantes, diu repulere Romanos. sed cum ab his nouo caedis genere terrerentur - abscisis enim cum crine uerticibus inhonesto satis uulnere turpes relinquebantur - ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque uerterunt. 18 namque aliae concursu mutuo iugulatae, aliae apprehensis inuicem faucibus strangulatae, aliae funibus per equorum crura consertis ipsisque continuo equis exstimulatis, postquam suas isdem funibus, quibus equorum crura nexuerant, indidere ceruices, protractae atque exanimatae sunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt. 19 inuenta est etiam quaedam, quae duos filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes uinxerit et, cum se ipsam suspendio morituram dimisisset, secum traxerit occidendos. 20 inter haec multa ac miserabilia mortis genera reguli quoque duo strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lugius et Boiorix reges in acie ceciderunt; Claodicus et Caesorix capti sunt. 21 ita in his duobus proeliis CCCXL milia Gallorum occisa et CXL milia capta sunt, absque innumera mulierum multitudine, quae se suosque paruulos femineo furore, ui autem uirili necauerunt. 22 igitur talem Marii triumphum Romanamque uictoriam incredibile facinus et numquam antea Romanis cognitum Romae subito perpetratum uersa in horrorem ac maerorem tota urbe fuscauit. 23 Publicius siquidem Malleolus seruis adnitentibus matrem suam interfecit; damnatus parricidii insutusque in culleum et in mare proiectus est; 24 inpleueruntque Romani et facinus et poenam, unde et Solon Atheniensis decernere non ausus fuerat, dum fieri posse non credit, et Romani, qui se ortos a Romulo scirent, etiam hoc fieri posse intellegentes supplicium singulare sanxerunt.
[17]
Anno ab urbe condita DCXLV post Cimbricum et Teutonicum bellum et quintum Marii consulatum, quo status imperii Romani iure conseruatus iudicatur, sexto consulatu eiusdem C. Marii ita labefactatus est, ut paene usque ad extremum intestina clade conciderit. 2 euoluere ac percurrere mihi discordiarum ambages et inextricabiles seditionum causas incommodum simul ac longum uidetur; 3 sane breuiter strinxisse sufficiat, quia primus L. Apuleius Saturninus excitati tumultus auctor exstiterit, Q. Metello Numidico uiro sane primario acerrimus inimicus, qui eum censorem creatum protractum domo atque in Capitolium confugientem armata multitudine obsedit, unde equitum Romanorum indignatione deiectus est, plurima ante Capitolium caede facta. A. Nunium deinde, conpetitorem suum, Saturninus et Glaucia fraude C. Marii consulis occiderunt. 4 subsequente anno Marius sexto consul et Glaucia praetor et Saturninus tribunus plebi conspirauerunt Metellum Numidicum in exilium quacumque ui agere. die dicta a suppositis eiusdem factionis iudicibus per scelus innocens Metellus damnatus in exilium cum totius urbis dolore discessit. 5 idem Saturninus Memmium, uirum acrem et integrum, fieri consulem timens, orta subito seditione fugientem per P. Mettium satellitem informi stipite conminutum interfecit. 6 fremente pro tantis reipublicae malis senatu populoque Romano, Marius consul accommodato ad tempus ingenio consensui bonorum sese inmiscuit commotamque plebem leni oratione sedauit. Saturninus infamibus ausis contionem domi suae habuit ibique ab aliis rex, ab aliis imperator est appellatus. 7 Marius manipulatim plebe descripta alterum consulem cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communiuit. in foro proelium commissum est; Saturninus a Marianis foro pulsus in Capitolium confugit; Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit. 8 bellum deinde in aditu Capitolii horridum satis actum est, multi circa Saufeium et Saturninum caesi. Saturninus palam clamitans, Marium auctorem esse omnium molitionum suarum, contestatus est; 9 cum autem ipse Saturninus et Saufeius et Labienus cogente Mario in curiam confugissent, per equites Romanos effractis foribus occisi sunt. C. Glaucia extractus e domo Claudii trucidatus est. 10 Furius, tribunus plebi, bona omnium publicanda decreuit. Cn. Dolabella, Saturnini frater, per forum holitorium fugiens, cum L. Giganio interfectus est. itaque auctoribus tantae seditionis occisis quies populo fuit. 11 tunc Cato atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius urbis gaudio promulgarunt: quae ne perficeretur, Marii consulis et Furii tribuni plebi factionibus intercessum est. 12 Rutilius quoque uir integerrimus adeo fidei atque innocentiae constantia usus est, ut die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem neque capillum barbamue promiserit neque sordida ueste humiliue habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, iudices temperarit, orationem quoque a praetore concessam nihilo summissiorem quam animum habuerit. 13 cum euidenti oppugnaretur calumnia et opinione bonorum omnium iure absoluendus putaretur, peiurio iudicum condemnatus est. qui Zmyrnam conmigrans litterarum studiis intentus consenuit.
[18]
Anno ab urbe condita DCLVIIII Sex. Julio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus intestinis causis sociale bellum tota commouit Italia. 2 siquidem Liuius Drusus, tribunus plebi, Latinos omnes spe libertatis inlectos cum placito explere non posset, in arma excitauit. 3 eo accessit, ut maestam urbem prodigia dira terrerent. nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis cum maximo caeli fragore emicuit. 4 apud Arretinos cum panes per conuiuia frangerentur, cruor e mediis panibus quasi ex uulneribus corporum fluxit. 5 praeterea per septem continuos dies grando lapidum, inmixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime uerberauit. in Samnitibus uastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque in caelum extendi uisa est. 6 conplures praeterea in itinere uidere Romani globum coloris aurei caelo ad terram deuolui maioremque factum rursus a terra in sublime ad orientem solem ferri ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse. 7 Drusus tantis malis anxius domi suae incerto quidem auctore interfectus est.
8 Igitur Picentes Vestini Marsi Paeligni Marrucini Samnites Lucani cum adhuc occultam defectionem meditarentur, C. Seruium praetorem, legatum ad se missum, apud Asculum occiderunt statimque clausa ciuitate omnes ciues Romanos indicta caede iugularunt. 9 continuo atrocissimam perniciem infamissima praecessere prodigia. namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti atque inter homines uiuere solita erant, relictis stabulis pascuisque cum balatu hinnitu mugituque miserabili ad siluas montesque fugerunt. canes quoque, quorum naturae est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus uagi luporum ritu oberrarunt. 10 igitur Cn. Pompeius praetor cum Picentibus iussu senatus bellum gessit et uictus est, postquam sibi Samnites Papium Mutilum imperatorem praefecerant, Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptauerant. 11 Iulius Caesar Samnitium pugna uictus caeso fugit exercitu. Rutilius consul Marium propinquum suum legatum sibi legit: quem adsidue summonentem moram bello utilem fore et paulisper in castris exerceri militem oportere tironem, 12 dolo id eum agere ratus contempsit seseque in insidias Marsorum et uniuersum agmen exercitus sui incautus iniecit, ubi et ipse consul occisus et multi nobiles interfecti et octo milia Romanorum militum caesa sunt. 13 arma et corpora interfectorum in conspectum Marii legati Tolenus fluuius pertulit atque in testimonium cladis euexit. Marius raptis continuo copiis uictores insperatus oppressit, octo milia et ipse Marsorum interfecit. 14 Caepio autem a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. L. uero Iulius Caesar postquam apud Aeserniam uictus aufugerat, contractis undique copiis aduersum Samnitas et Lucanos dimicans multa hostium milia interfecit. 15 cumque ab exercitu imperator appellatus esset Romamque nuntios de uictoria misisset, senatus saga, hoc est uestem maeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe adridente deposuit atque antiquum togae decorem recuperauit. Marius deinde sex milia Marsorum cecidit, septem milia armis exuit. 16 Sylla cum uiginti et quattuor cohortibus Aeserniam missus, ubi artissima obsidione Romani ciues et milites premebantur, maximo bello et plurima caede hostium urbem sociosque seruauit. 17 Cn. Pompeius Picentes graui proelio fudit, qua uictoria senatus laticlauia et cetera dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo uictoria Caesaris primum respirante sumpsisset. Porcius Cato praetor Etruscos, Plotius legatus Vmbros plurimo sanguine inpenso et difficillimo labore uicerunt.
18 Cn. Pompeio L. Porcio Catone consulibus Pompeius diu obsedit Asculum ciuitatem; nec tamen expugnauisset, nisi populum in campum prorumpentem grauissima oppressione uicisset. decem et octo milia Marsorum in ea pugna cum Frauco imperatore suo caesa sunt, capta tria milia. 19 quattuor milia autem Italici uiri ex ea caede profugi iugum montis coacto in unum agmine forte conscenderant, ubi oppressi exanimatique niuibus miserabili morte riguerunt. 20 namque ita, ut attoniti timore hostium steterant, alii stirpibus uel saxis reclines, alii armis suis innitentes, patentibus cuncti oculis dentibusque nudatis uiuentium in modum uisebantur; nec ullum erat procul intuentibus mortis indicium nisi diuturna immobilitas, quam nullo modo humanae uitae uegetatio diu perpeti potest. 21 eadem die Picentes congressi et uicti sunt, quorum dux Vidacilius conuocatis principibus suis post magnificas epulas largaque pocula cunctos ad exemplum sui prouocans hausto ueneno absumptus est, cunctis factum eius laudantibus sed nemine subsequente.
22 Anno ab urbe condita DCLXI cum ad obsidendos Pompeios Romanus isset exercitus et Postumius Albinus uir consularis, tunc L. Syllae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est. 23 Sylla consul ciuilem cruorem non nisi hostili sanguine expiari posse testatus est: cuius rei conscientia permotus exercitus ita pugnam adortus est, ut sibi unusquisque pereundum uideret nisi uicisset. decem et octo milia Samnitium illo proelio caesa sunt; Iuuentium quoque, Italicum ducem, et magnum ipsius populum persecutus occidit. 24 Porcius Cato consul Marianas copias habens cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est, C. Marium non maiora fecisse, et ob hoc, cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli quasi ab incerto auctore prostratus est. 25 C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marrucini Vestinique Sulpicio legato Pompei persequente uastati sunt. Popaedius et Obsidius, Italici imperatores, ab eodem Sulpicio apud flumen Teanum horribili proelio oppressi et occisi sunt. 26 Pompeius Asculum ingressus praefectos centuriones cunctosque principes eorum uirgis cecidit securique percussit, seruos praedamque omnem sub hasta uendidit, reliquos liberos quidem sed nudos et egentes abire praecepit; et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit. 27 namque eodem tempore cum penitus exhaustum esset aerarium et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus auguribus decemuiris et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia uendita sunt et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est. 28 equidem tunc in sinus ipsius ciuitatis euersarum omnium urbium nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia praecipuas sui partes auctionabatur. 29 quamobrem consideret tunc tempora sua, cum quasi inexplebilis uenter cuncta consumens et semper esuriens cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior nihil relinquens nihil habebat et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur.
30 Isdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus cunctos Macedoniae fines depopulatus est tandemque a C. Sentio praetore superatus redire in regnum coactus est.
[19]
Anno ab urbe condita DCLXII nondum finito sociali bello Romae primum bellum ciuile commotum est, eodemque anno Mithridaticum bellum etsi minus infame non tamen minus graue coeptum est. 2 equidem de Mithridatici belli spatio uarie traditum est, utrum abhinc primum coeperit an tunc praecipue exarserit, maxime cum alii triginta alii quadraginta annos gestum ferant. sed quamuis isdem gesta temporibus perplexis coaceruata malis exarserint, a me tamen speciatim, etsi breuiter, singula proferentur. 3 Marius, Sylla consule et contra Mithridatem in Asiam cum exercitu profecturo, in Campania tamen propter socialis belli reliquias consistente, adfectauit septimum consulatum et bellum suscipere Mithridaticum. 4 quo Sylla cognito inpatiens reuera iuuenis intemperataque ira percitus cum quattuor legionibus primum ante urbem consedit, ubi Gratidium Marii legatum quasi primam uictimam belli ciuilis occidit, mox urbem cum exercitu inrupit, faces ad inflammandam urbem poposcit. omnibus metu abditis, per Sacram uiam cito agmine in forum uenit. 5 Marius cum permouere nobilitatem, inflammare plebem, equestrem denique ordinem perarmare aduersus Syllam frustra adtemptasset, postremo seruis spe libertatis et praedae ad arma sollicitatis, nequiquam repugnare ausus, tandem in Capitolium concessit. sed cum eo Syllanae cohortes inruissent, magna suorum caede diffugit. 6 ibi tunc Sulpicius Marii collega seruo suo prodente prostratus est; seruum uero ipsum, quod hostem indicauerat, manumitti, quod uero dominum prodiderat, saxo Tarpeio deici consules decreuerunt. 7 Marius fugiens cum persequentum instantia circumsaeptus esset, in Minturnensium paludibus sese abdidit; e quibus infeliciter luto oblitus ignominioseque protractus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus contrususque in carcerem percussorem ad se missum solo uultu exterruit. 8 deinde lapsus e uinculis in Africam transfugit sollicitatoque ex Utica filio, ubi in custodia obseruabatur, continuo Romam regressus Cinnae consuli societate scelerum coniunctus est. 9 igitur ad profligandam uniuersam rempublicam exercitum sibi in quattuor partes diuiserunt. tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum Cn. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit, ille scilicet Sertorius, iam hic ciuilis belli incentor et particeps, qui etiam hoc finito aliud post in Hispania bellum excitauit, quod per multos annos maximis Romanorum cladibus traxit. cetera uero exercitus portio Cinnam secuta est. 10 porro autem Cn. Pompeius, qui a senatu cum exercitu arcessitus, ut reipublicae opitularetur, et diu sese nouarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario uel Cinna ad Octauium alterum consulem sese contulit et mox cum Sertorio conflixit. 11 infelicem pugnam interuentus noctis diremit; sescenteni ex utraque parte milites trucidati sunt. 12 postera die cum permixtim corpora ad sepulturam discernerentur, miles Pompeianus fratris sui, quem ipse interfecerat, corpus adgnouit: in concursu enim utrique cognitionem uultus galea, considerationem furor ademerat; quamuis parum sit culpae circa ignorantiam, ut uideatur nescisse de fratre quem non ambigitur scisse de ciue. 13 itaque uictor uicto infelicior, ubi et fratris corpus agnouit et parricidium suum, exsecratus bella ciuilia ilico pectus suum gladio transuerberans simulque lacrimas et sanguinem fundens super fraternum sese cadauer abiecit.
14 Et quid hoc profuit ad confusionem crudelis incepti, quod in primo statim bellorum ciuilium exordio infamis fama percrebruit, concurrisse ignaros quidem fratres sed conscios ciues, petisse fratrem scelere uictorem spolia fratris occisi ac mox tantae immanitatis reum eodem gladio atque eadem manu per suam necem parricidium, quod admiserat, uindicasse? 15 numquid intentarum animositates partium tam triste mouit exemplum ? numquid apud quemquam periculum sceleris reppulit terror erroris ? numquid haec, quae communis est etiam cum beluis, pietas et reuerentia naturae? ** quod unus perimendo ac pereundo commisit, quia in se agi posset intremuit seseque ab huiusmodi incepto conscientia uictus remouit? 16 quin potius annis fere quadraginta consequentibus in tantum continuata sunt bella ciuilia, ut magnitudo laudis adpendenda ex magnitudine sceleris putaretur. omnes enim post tale documentum in tali militia parricidiorum pericula refugissent, nisi parricidia ipsa uoluissent.
17 Igitur Marius coloniam Ostiensem ui ingressus omnia ibi genera libidinis auaritiae et crudelitatis exercuit. 18 Pompeius fulmine adflatus interiit; exercitus uero eius pestilentia correptus paene totus absumptus est. nam undecim milia uirorum de castris Pompei mortua, sex milia autem de parte Octauii consulis siderata sunt. 19 Marius Antium et Ariciam ciuitates hostiliter inrupit cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. post Cinna consul cum legionibus et Marius cum fugitiuis urbem ingressi nobilissimos quosque e senatu et plurimos consulares uiros interfecerunt.
20 Sed quota haec portio ostentatae miseriae est? ** uno uerbo definisse caedem bonorum, cuius fuit tanta numerositas, tanta diuturnitas, tanta crudelitas tantaque diuersitas ? 21 uerumtamen aequius est me aliquid utilitatis subtraxisse causae quam tantum horroris ingessisse notitiae, siue peritis haec siue imperitis obiciantur. 22 de patria siquidem, de ciuibus et de maioribus nostris haec loquimur, qui his exagitati malis tam abominanda gesserunt, de quibus etiam auditis posteri perhorrescant, qui profecto nolunt ista nimis exaggerari aut sufficientis notitiae moderatione, si sciunt, aut misericordis reuerentiae contemplatione, si nesciunt.
23 Igitur Marius cum interfectorum ciuium capita inlata conuiuiis, oblata Capitoliis, conlata Rostris ad spectaculum ornatumque congereret ac septimum consulatum cum Cinna tertium consule peruasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est. 24 Cinna bonorum neces malorum caede suppleuit. nam cum introducta per Marium fugitiuorum manus insatiabilis praedandi esset nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata, inermis extincta est. caesa sunt illa die in foro urbis octo milia fugitiuorum, idemque Cinna quarto consul ab exercitu suo interfectus est.
[20] Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae Sertoriique audaciam fuga euaserant, transuecti in Graeciam coegere precibus Syllam, ut periclitanti immo iam paene perditae patriae opem ferret. 2 igitur Sylla mox ut Campanum litus attigit, Norbanum consulem proelio oppressit: septem milia tunc Romanorum Romani interfecerunt, sex milia eorundem ab isdem capta sunt, centum uiginti et quattuor de Syllana parte ceciderunt. 3 Fabius uero Hadrianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae seruorum manu adfectans, a dominis eorum apud Uticam congestis sarmentis cum omni familia uiuus incensus est. 4 Damasippus praetor incentore Mario consule Q. Scaeuolam C. Carbonem L. Domitium P. Antistium in curiam quasi ad consultandum uocatos crudelissime occidit. corpora interfectorum per carnifices unco tracta atque in Tiberim missa sunt. 5 eodem tempore Syllae duces plurima proelia aduersum Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit et castra peruasit et Cn. Pompeius Carbonis equitatum grauiter trucidauit. 6 Syllae etiam et Marii adulescentis maximum tunc proelium apud Sacriportum fuit, in quo de exercitu Marii caesa sunt XXV milia, sicut Claudius scribit. 7 Pompeius Carbonem etiam castris exuit fugientemque insecutus, nunc caedendo nunc ad deditionem cogendo plurima exercitus parte priuauit. Metellus Norbani agmen oppressit: ubi nouem milia Marianae partis occisa sunt. 8 Lucullus cum a Quintio obsideretur, erupit et repentina pugna obsessorem deleuit exercitum. nam plus quam decem milia ibi tunc caesa referuntur. 9 Sylla deinde cum Camponio Samnitium duce et Carrinatis reliquis copiis ante ipsam urbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit grauissimoque proelio tandem uicit. octoginta milia hominum ibi fusa dicuntur: duodecim milia sese dediderunt, reliquam multitudinem in fugam uersam insatiabilis uictorum ciuium ira consumpsit.
[21]
Sylla mox atque urbem uictor intrauit, tria milia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam inermes securosque interfecit. plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Syllanae partis occisi sunt, quos fuisse plus quam nouem milia ferunt. ita liberae per urbem caedes, percussoribus passim uagantibus ut quemque uel ira uel praeda sollicitabat, agitabantur. 2 igitur cunctis iam quod singuli timebant aperte frementibus Q. Catulus palam Syllae dixit: cum quibus tandem uicturi sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? 3 tunc Sylla auctore L. Fursidio primipilari primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. prima proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quattuor consulares erant Carbo Marius Norbanus et Scipio et inter eos Sertorius tunc maxime pertimescendus. 4 item alia cum quingentis nominibus proposita est, quam cum Lollius, quippe securus nihilque sibi conscius, legeret, ubi suum repente nomen offendit, dum se trepidus adoperto capite foro subtrahit, interfectus est. 5 sed ne in ipsis quidem tabulis fides ac finis malorum uidebatur. namque alios quos proscripserant iugulabant, alios autem postquam iugulauerant proscribebant. 6 nec ipsius mortis erat uia simplex aut una condicio, ut in nece ciuium saltem ius hostium seruaretur, qui nihil a uictis praeter uitam exigunt. 7 M. Marium siquidem de caprili casa extractum uinciri Sylla iussit ductumque trans Tiberim ad Lutatiorum sepulchrum effossis oculis membrisque minutatim desectis uel etiam fractis trucidari. 8 post hunc P. Laetorius senator et Venuleius triumuir occisi. M. Marii caput Praeneste missum: quo uiso C. Marius ultima desperatione correptus, ubi a Lucretio obsidebatur, ne in manus incideret inimicorum, cum Telesino mutua morte concurrit. 9 dumque uiolentius ipse in concurrentem manus adigit, circa suum uulnus manum percutientis hebetauit. ita eo interfecto, ipse leuiter uulneratus ceruices seruo suo praebuit. 10 Carrinatem praetorem Sylla iugulauit. inde Praeneste profectus omnes Marianae militiae principes, hoc est legatos quaestores praefectos et tribunos iussit occidi. 11 Pompeius Carbonem a Cossura insula in Aegyptum fugere conantem, in Siciliam ad se retractum conpluresque cum eo socios eius occidit. 12 Sylla dictator creatus est, ut dominationis et crudelitatis libido honesti praecipuique nominis reuerentia et armaretur et uelaretur. 13 Pompeius in Africam transgressus eruptione circa Uticam facta decem et octo milia hominum interfecit. quo bello Domitius dux Marianus dum inter primores pugnat, occisus est. 14 idemque Pompeius Hiertam Numidiae regem persecutus, fugientemque a Bogude Bocchi Maurorum regis filio spoliari omnibus copiis fecit: quem continuo Bullam reuersum tradito sibi oppido interfecit.
[22]
Creatis itaque P. Seruilio et Appio Claudio consulibus uisus est tandem Sylla priuatus. 2 hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum et ciuile Syllanum. haec per annos decem tracta plus quam centum quinquaginta milia Romanorum consumpserunt; 3 tantumque lectissimorum uirorum uernaculorumque militum Roma hoc ciuili bello perdidit, quantum in ea superiore tempore, cum se iam aduersum Alexandrum Magnum circumspiceret, in discretis aetatibus census inuenit; 4 praeterea uiros consulares uiginti et quattuor, praetorios sex, aedilicios sexaginta, senatores fere ducentos, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt, quos neget quisquam, si ualet, quin eodem damno suo uicerit Roma quo amisit Italia.
5 Pro pudor! num quidnam et hic conparatione ambigua egent tempora? immo uel maxime, inquiunt: nam quid tam apte quam bellis ciuilibus bella ciuilia conparantur? an forte dicetur, etiam in his temporibus bella ciuilia non fuisse? 6 quibus a nobis respondebitur, iustius quidem socialia uocari oportere, sed nobis proficere, si ciuilia nominentur. cum enim causis uocabulis ac studiis paria docentur omnia tum sibi in his tanto plus uindicat reuerentia Christianae religionis quanto minus praesumpserit potestas irata uictoris. 7 nam cum plerumque improbi tyranni temere inuadentes rempublicam usurpatoque regio statu Romani imperii corpus abruperint atque ex eo bella uel per se iniusta inportarint uel in se iusta commouerint, Britannis Gallisque et creati populis et instructi: 8 haec bella, quantum externis proxima tantum longinqua ciuilibus, quid nisi socialia iure uocitentur, cum ipsi Romani ne Sertorii quidem aut Perpennae aut Crixi aut Spartaci bella ciuilia uspiam nominarint? 9 in tali ergo uel defectu uel perduellione sociorum minore nunc utique inuidia laboraret, si fortassis exsisteret uel grauis pugna uel cruenta uictoria. 10 uerumtamen cum in hisce temporibus omnia plus necessitatis adferant et minus pudoris, hoc est causa pugna uictoria, uel pro extinguenda insolentia tyrannorum uel pro cohibendo sociorum defectu uel pro inurendo ultionis exemplo: 11 cui tandem dubium est, quanto nunc mitius quantoque clementius excitata, ut dicunt, bella ciuilia geruntur, immo reprimuntur potius quam geruntur? 12 quis enim unum ciuile bellum per decem annos his temporibus agitatum audierit? quis uno bello centum quinquaginta milia hominum, uel hostium ab hostibus, ut non dicam ciuium a ciuibus, caesa meminerit? 13 quis illam, quam explicare longum est, optimorum atque inlustrium uirorum multitudinem trucidari in pace cognorit ? postremo quis illas infames interficiendorum tabulas timuerit legerit senserit? 14 ac non potius omnibus notum sit, una cunctos pace compositos atque eadem salute securos uictos uictoresque pariter communi exultasse laetitia, at etiam in tantis totius imperii Romani prouinciis urbibus ac populis uix paucos aliquando extitisse, quos iusta ultio inuito etiam uictore damnarit? 15 et, ut uerbis uerba non onerem, non temere dixerim, tantam uel in bello saltim extinctam modo fuisse gregariorum militum manum quanta tunc caesa est in pace nobilium.
16 Igitur Sylla mortuo Lepidus, Marianae partis adsertor, aduersus Catulum Syllanum ducem surgens, rediuiuos bellorum ciuilium cineres suscitauit. bis tunc acie certatum est; plurimi Romanorum, iam ipsa paucitate miserorum et adhuc illo furore insanientium, caesi sunt. 17 Albanorum ciuitas, obsidione oppugnata atque excruciata fame ultima, miserabilium reliquiarum deditione seruata est; ubi tunc Scipio, Lepidi filius, captus atque occisus est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens persequente Pompeio apud Regium interfectus est. 18 ita hoc bellum ciuile non magis clementia Catuli quam taedio Syllanae crudelitatis, ut ignis in stipula, eadem celeritate qua exarsit euanuit.
[23]
Anno ab urbe condita DCLXXIII, sonantibus undique bellorum fragoribus, quorum unum in Hispania erat, aliud in Pamphylia, in Macedonia tertium, quartum in Delmatia, exsanguis adhuc atque exhausta intestina pernicie tamquam febribus Romana respublica propulsare armis occidentis septentrionisque fortissimas gentes cogebatur. 2 Sertorius siquidem, uir dolo atque audacia potens, cum partium Marianarum fuisset, Syllam fugiens ex Africa dilapsus in Hispanias, bellicosissimas gentes in arma excitauit. 3 aduersus hunc, ut breuiter definiam, duo duces missi Metellus et Domitius: quorum Domitius ab Hirtuleio Sertorii duce cum exercitu oppressus est. 4 Manlius, proconsule Galliae in Hispaniam cum tribus legionibus et mille quingentis equitibus transgressus, iniquam cum Hirtuleio pugnam conseruit: a quo castris copiisque nudatus, in oppidum Ilerdam paene solus refugit. 5 Metellus multis proeliis fatigatus, per deuia oberrans hostem mora fatigabat, donec Pompei castris consociaretur. 6 Pompeius contracto apud Palantiam exercitu Lauronem ciuitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere uictus aufugit. 7 Sertorius superato fugatoque Pompeio Lauronem captam cruentissime depopulatus est; reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus superfuerat, miserabili in Lusitaniam captiuitate traduxit. 8 Pompeium autem, hoc est illum Romanorum ducem, a se uictum fuisse gloriatus est, quem magna praeditum fiducia ad hoc bellum non pro consule sed pro consulibus Roma misisset. 9 fuisse tunc Pompeio triginta milia peditum, mille equites Galba scribit, Sertorium autem sexaginta milia peditum, octo milia equitum habuisse commemorat. 10 postea uero Hirtuleius cum Metello congressus apud Italicam Baeticae urbem uiginti milia militum perdidit uictusque in Lusitaniam cum paucis refugit. 11 Pompeius Belgidam, nobilem Celtiberiae urbem, cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus decem milia militum eius interfecit; ex alio cornu uincente Pompeio tantundem paene ipse perdidit. 12 multa inter eos praeterea proelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompei idemque uir sororis eius, occisus est. Hirtulei fratres interfecti. Perpenna, qui se Sertorio iunxerat, comminutus est. 13 postremo ipse Sertorius decimo demum anno belli inchoati isdem quibus et Viriatus suorum dolis interfectus finem bello fecit Romanisque uictoriam sine gloria dedit; quamuis Perpennam postea pars exercitus eius secuta sit: qui a Pompeio uictus cum uniuerso exercitu suo interfectus est. 14 ciuitatibus uero cunctis ultro ac sine mora per deditionem receptis, duae tantum restiterunt, hoc est Uxama et Calagurris : quarum Uxamam Pompeius euertit, Calagurrim Afranius iugi obsidione confectam atque ad infames escas miseranda inopia coactam ultima caede incendioque deleuit. 15 percussores Sertorii praemium ne petendum quidem a Romanis esse duxerunt, quippe qui meminissent antea Viriati percussoribus denegatum.
16 Et quamuis nullo tunc praemio patrauerint Romanam securitatem, tamen fortis fide ac uiribus semper Hispania cum optimos inuictissimos reges reipublicae dederit, nullum umquam tyrannorum ab initio usque dederit, nullum umquam tyrannorum ab initio usque in hodiernum diem uel de se editum misit uel in se extrinsecus incurrentem uiuum potentemue dimisit.
17 Interea Macedonicum bellum Claudius sortitus uarias gentes, quae Rhodopaeis montibus circumfusae sunt ac tunc Macedoniam crudelissime populabantur - 18 nam inter cetera dictu audituque horrida quae in captiuos agebant, raptis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus cruentis capillatisque adhuc ac per interiores cauernas male effosso cerebro oblitis auide ac sine horrore tamquam ueris poculis utebantur: quarum cruentissimi atque immanissimi Scordisci erant - 19 has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello adtemptauit magnisque se malorum molibus obiecit: unde cum animo aeger et curis circumsaeptus, morbo insuper correptus esset, interiit. 20 huius successor Scribonius adtemptatarum superiore bello gentium uim declinans, in Dardaniam arma conuertit eamque superauit. 21 Publius uero Seruilius exconsule Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus dum subdere studet, paene deleuit. 22 Lyciam et urbes eius obsessas oppressasque cepit. praeterea Olympum montem peruagatus Phasidem euertit, Corycum diruit, Tauri quoque montis latera in Ciliciam uergentia perscrutatus Isauros bello fractos in dicionem redegit; primus Romanorum per Taurum duxit exercitum ac limitem itineris fecit. triennio emenso, quo bellum gestum est, Isaurici nomen adsumpsit. 23 Cosconius proconsule sortitus Illyricum, protrita subactaque Delmatia Salonas, urbem florentissimam, post biennium tandem expugnauit et cepit.
[24]
Anno ab urbe condita DCLXXVIIII Lucullo et Cassio consulibus gladiatores septuaginta et quattuor Capuae a ludo Cn. Lentuli diffugerunt: qui continuo ducibus Crixo et Oenomao Gallis et Spartaco Thrace Vesuuium montem occupauerunt; unde erumpentes Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnarunt, ipsoque in fugam acto cuncta in praedam auerterunt. 2 inde per Consentiam et Metapontum circumducti, ingentia breui agmina collegerunt. nam Crixo decem milium multitudo, Spartaco autem triplex tunc numerus fuisse refertur. Oenomaus enim iam in superiore bello fuerat occisus. 3 itaque cum caedibus incendiis rapinis stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captiuae matronae, quae se dolore uiolati pudoris necauerat, munus gladiatorium ex quadringentis captiuis scilicet qui spectandi fuerant spectaturi, utpote lanistae gladiatorum potius quam militum principes, ediderunt. 4 deinde consules Gellius et Lentulus aduersum eos cum exercitu missi, quorum Gellius Crixum acerrime pugnantem proelio oppressit, Lentulus a Spartaco superatus aufugit. post etiam conlatis frustra ambo consules copiis, accepta graui clade, fugerunt. dehinc C. Cassium proconsulem idem Spartacus oppressum bello interfecit. 5 itaque exterrita ciuitate non minore propemodum metu, quam sub Hannibale circa portas fremente trepidauerat, senatus Crassum cum legionibus consulum nouoque supplemenlto militum misit. 6 is mox ut fugitiuorum pugnam iniit, sex milia eorum interfecit, nongentos uero cepit. inde priusquam ipsum Spartacum ad caput Silari fluminis castra metantem bello adgrederetur, Gallos auxiliatores eius Germanosque superauit, e quibus XXX milia hominum cum ipsis ducibus occidit. 7 nouissime ipsum Spartacum disposita acie congressum maximasque cum eo fugitiuorum copias perculit. nam sexaginta milia eorum caesa, sex milia capta referuntur, tria milia ciuium Romanorum recepta sunt. 8 ceteri, qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per conplures duces frequenti indagine attriti sunt.
9 At ego iterum ac saepius repeto: num quidnam et hic conparatione aliqua egent tempora ? quis rogo audire non horreat non dicam bella talia, sed uel nomina tanta bellorum, externa, seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum ? 10 quae ne sic saltem sese, ut commoti maris fluctus quamuis molibus magnis sequuntur, sed undique diuersis causis uocabulis formis malisque excitata coaceruataque concurrunt. 11 ut e proximo repetam et infame illud seruile praeteream, Iugurthinum bellum nondum adhuc ab Africo perdetonuerat, iam Cimbricum a circio fulminabat. 12 de Cimbricis illis nubibus adhuc foedi uastique torrentes effusi sanguinis agebantur, iam socialis belli nebulas in magna continuo malorum nubila coituras misera exhalabat Italia. 13 adhuc uero post infinitam crebramque Italici belli tempestatem discurri tuto per Italiam minime poterat, ita omnes absque illis periculosissimis inimicarum urbium uoraginibus dissoluta ac lubrica pace titubabant; 14 iam sibi Marianum atque Cinnanum Roma parturiebat excidium, aliudque e diuerso oriens atque aquilo, hoc est Mithridaticum, minabatur, quod quidem Mithridaticum a superioribus coeptum porro in ulteriora porrigitur. 15 de Mariana face rogus Syllanae cladis accensus est, de isto rogo funestissimo Syllani et ciuilis belli per plurimas terrarum partes ardentes sudes sparsi sunt multaque incendia ex uno fomite diffuderunt. 16 nam Lepidus et Scipio in Italia, Brutus in Gallia, Domitius Cinnae gener in Africa, Carbo in Cossura et Sicilia, Perpenna in Liguria et post cum Sertorio in Hispania, omniumque atrocissimus Sertorius in eadem Hispania haec tunc ciuilia, uel quo alio dicenda sunt nomine, bella excitantes, de uno multa, de magno magna fecerunt; 17 absque illis tribus uastissimis bellis, quae tunc externa uocabantur, hoc est Pamphylico Macedonico atque Delmatico, dissimulato etiam magno illo Mithridatico longe omnium [diuturno] infestissimo ac formidulosissimo; 18 deinde, adhuc Hispaniensi Sertoriano nondum finito immo adhuc ipso uiuente Sertorio, hoc fugitiuorum et, ut uerius dicam, gladiatoricium bellum inhorruit, iam non spectandum paucis sed ubique metuendum. 19 quod quia fugitiuorum bellum dicitur, nemini uile habeatur ex nomine: saepe in eo singuli et aliquando simul cum agminibus frustra iunctis ambo consules uicti sunt plurimique nobiles trucidati; ipsi autem fugitiui plus quam centum milia fuere qui caesi sunt. 20 ex quo admonemus ut ipsa se consoletur Italia de uexatione externorum praesentium per recordationem praeteritorum ex se atque in se et ipsam se inconparabiliter crudelius dilacerantum suorum.
21 Quamobrem huic nunc quinto uolumini iam finem fecerim ut bella ciuilia externis ubique permixta, uel quae dicta sunt uel etiam quae sequuntur, quia sic sibi serie temporum et malis sequacibus cohaeserunt libri saltem termino separentur.