Jump to content

Historiae sacrae epitome (Haymo Halberstatensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De corpore et sanguine Domini
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 118


De corpore et sanguine Domini

. Historiae sacrae epitome

Historiae sacrae epitome (Haymo Halberstatensis), J. P. Migne 118.0874A

HAYMONIS PRAEFATIO.

118.0817D| Quantum eruditionis, quantum divinarum et humanarum rerum notitiae pie legentibus ecclesiastica conferat historia, nostrae fuit experientiae cognoscere, qui saepe eam, ac studiose legendo, vobis ipsis fecimus 118.0818D| fidem. Ut enim eam breviter commendemus, rerum ab initio gestarum edocet veritatem, pios primitivae Ecclesiae actus edisserit, virorum fortium gesta describit, martyrum sudat agones, confessorum merita 118.0819A| attollit, doctorum, qui et Patres vocantur, dicta et scripta commemorat. Sed quoniam propter multiplicitatem, et immensitatem voluminis, fatigat intellectum, onerat audientiam, memoriam involvit, cogitavimus efficere, si Dominus voluerit, ut liber ille immensus ad libellum redigatur. Manuale hoc igitur fieri volumus, hac utilitate considerata, ut, cum Eusebium legeris, facundum quidem eloquio, fecundum eruditione, sed propter Graecae linguae copiositatem, de qua translatus est, sermone multiplicem, atque prolixum, ideoque a memoria facile recedentem, hunc te libeat videre, nostrumque de eo excerptum inspicere ad integritatem memoriae reformandam. 118.0820A| Ignosce, beate Eusebi, ignosce: neque enim hoc ad tuam molior suggillationem. Parce, quaeso, et attende, illum enim sermonem replico, amice, non facio tibi injuriam: sicut ante nos ecclesiastici viri fecerunt; de libris cruditorum flosculos colligendo obscura dilucidaverunt, prolixa breviaverunt. Itaque divino operi tuo meum non confero, sed teipsum refero, te inspiciens, ite adorans, quem pene penitus e vestigio sequor, sed via breviore. Sit igitur liber ille tuus exemplar, hic exemplum. Sit ille forma expressior, hic repraesentatio et imago. Sit ille rerum notitia, iste memoria: nam quod ille ducit ad notitiam, iste reducit ad memoriam.

LIBER PRIMUS.

CAPUT PRIMUM De tempore nativitatis Christi secundum carnem. 118.0819|

(Euseb., lib. I, c. 2, Hist. eccles.; Niceph., lib. I, c. 9, Hist. eccles.) Jesus Christus, Dominus ac Salvator noster, sexta mundi aetate, in Bethlehem, Judae oppido, nascitur, imperante apud Romanos Augusto Caesare, apud Judaeos vero regnante Herode, alienigena et externi generis viro. Hic autem Herodes, sub quo natus est Dominus, ad differentiam minoris, sub quo passus est, major Herodes fuisse intelligitur, secundum Josephum ex parte patris Idumaeus, secundum Africanum vero filius cujusdam Antipatri, quondam ab Idumaeis latronibus capti, et eorum latronum vita et moribus instituti: de quo natus hic Herodes Judaeorum regnum sic obtinuit.

CAPUT II. Qualiter ad regnum venerit.

(Idem in Chron.) Cum oppugnasset Pompeius Hierosolymam, ac cepisset, et Aristobulum, regem et pontificem Judaeorum, cum liberis vinctum Romam misisset, Hyrcano fratre ejus pontifice constituto, in quem ultimus Judaeorum pontificatus devenit, mox, eodem Hyrcano a Parthis capto, per senatusconsultum praefatus Herodes Judaeae regnum, Augusto imperante, adeptus est, faventibus forsitan aliquibus Judaeis. Nam pater hujus Herodis praefato Hyrcano pontifici valde familiaris exstiterat.

CAPUT III. De facinorosis actibus Herodis.

Itaque regnum adeptus Herodes, delere volens Judaeorum generositatem, spreta nobili et legitima 118.0820B| generis successione, ignobilibus quibusque sacerdotia promittens, omnem ordinem confudit, et, ad cumulum suae nequitiae, sacram vestem qua summus pontifex utebatur, sub signaculo clausam abscondit, nec unquam pontificibus in vita sua uti permisit. Hoc idem Archelaus filius ejus fecit. Hunc et Romani post ipsos morem pontificalis injuriae tenuere.

CAPUT IV. De crudelitate Herodis in infantes.

Christo igitur nato, et, secundum Matthaei evangelistae testimonium (Matth. II), adventantibus tribus Magis ad eum stella duce, conturbatur, incredibiliter veritus status sui et regni periculum, investigato a Magis, et manifestato ex Micheae oraculis, 118.0820C| loco nativitatis ejus, interimi jubet omnes pueros a bimatu et infra, secundum tempus a Magis exquisitum, ut cum illis Dominum posset exstinguere. Sed praemonitus ab angelo Joseph, puerum transfert in Aegyptum.

CAPUT V. Quomodo genealogiam Judaeorum delevit.

(Niceph., ibid.) Per idem vero tempus summam Herodes tenens potestatem, cum ignobilis esset, invidens generositati Judaeorum, libros generationis eorum, qui descripti habebantur, in archivis templi secretioribus, cum quibusdam genealogiis alienigenarum, ut Achior ex Ammonitis, et Ruth ex Moabitis, incendi jubet. Quos aliqui studiosi viri divino munere recolligentes, partim quia jam habebant 118.0820D| domi descriptos, partim quia prosapiae suae ordinem memoriter tenebant, ad nos usque perduxerunt; inter quos fuerunt quidam heriles, vel Dominici apostolati, 118.0821A| propter propinquitatem generis Christi, qui et generationem ejus docuerunt, secundum quod Evangeliorum veritas habet.

CAPUT VI. De vindicta Dei in eo.

(Euseb., lib. I, c. 8, Hist. eccles.; Niceph., lib. I, c. 11.) Igitur pro sacrilegio quod in Salvatorem ejusque coaevos commiserat, Herodem ultio divina mox perurget (Josephus in 18, Antiquitatum lib.). Incipit torqueri mirabili et miserabili dolore, interius et exterius aduritur incendio, nimietate gulae et aviditate cibi distenditur, pube tenus inflatus circa verenda scatet vermibus (Idem in II lib.). Visum est autem medicis ut oleo calido fomentaretur, cumque 118.0821B| in ipso fomento depositus esset, ita resolutus est omnibus membris, ut oculi etiam ipsi e suis sedibus solverentur.

CAPUT VII. De famosa nequitia, quam in morte sua perpetravit.

(Joseph., lib. XVII, c. 3.) Ex hinc fertur jam desperans in facinus exsecrabile. Nam accersitos ad se ex omni Judaea nobiles, et in loco qui dicitur Hippodromus reclusos, in hora mortis suae interfici jubet, in hoc ipsum militibus praeparatis et pretio conductis, ut sic saltem lugubres haberet exsequias: sciebat enim Judaeos de sua morte gavisuros.

CAPUT VIII Quod tres filios suos occidit. 118.0821C| (Macrob., lib. II Saturn., c. 4.) Qui, paulo antequam moreretur, post duos jam necatos filios, tertium filium jugulari praecepit. Impius, parricida, cum jam exitum vitae adesse sensisset, malo accepto, cultrum poposcit (solebat enim sic per semetipsum purgatum pomum, atque incisum edere). Tunc circumspectans ne quis esset qui eum prohiberet, elevavit dexteram, et in semetipsum vibravit ictum. Hic autem Herodis exstitit finis.

CAPUT IX. De Archelao.

(Euseb., c. 10 ejusd. lib.) Post hunc regnavit Archelaus, patre suo Herode, et Caesare Augusto adjudicantibus, qui post decem annos propter insolentiam 118.0821D| devolutus, regnum dividitur in tetrarchias, 118.0822A| Herodi juniori fratri, cum Philippo, et cum Lysania.

CAPUT X. De Herode, filio Herodis.

(Idem, c. 13 ejusd. lib.) Hic autem Herodes minor, brevi interjecto tempore, Joannem Baptistam capite punit, virum valde bonum, qui praecipiebat Judaeis virtuti opera dare, justitiam inter se custodire, et in Deum servare pietatem, per baptisma in unum convenire, tam ad abluenda peccata, quam ad castimoniam corporis et animae servandam.

CAPUT XI. Cur Joannem punierit.

Hunc, inquam, capite punit, pro eo quod objurgabatur 118.0822B| ab eo de Herodiade, quam abstulerat fratri suo Philippo, legitima uxore depulsa; et quia verebatur, propter doctrinam ejus, plurimos a suo regno discedere. Sola hac igitur suspicione Herodis, et objurgatione, vinctus in castellum Machaeronta Joannes abducitur, ibique capite obtruncatur (Matth. XIV, Luc. III, Marc. VI.)

CAPUT XII. De Domino Jesu Salvatore nostro. Per idem tempus Evangelicam late seminat praedicationem Dominus Jesus, et duodecim ex omnibus elegit, quos praeferens sectatoribus suis specialiter apostolos nominat. Post hos septuaginta duo elegit discipulos.. Omne autem tempus praedicationis suae 118.0822C| peregit intra quadriennii temporis spatium, sub Anna et Caipha pontificibus, ita ut Annae pontificatus tempore incipiente praedicare inceperit, et usque ad initium Caiphae protenderit (Josephus). Nam ab Anna usque ad Caipham quatuor pontifices per ordinem fuerunt: post Annam sedit Ismael, post Ismaelem Eleazar, post Eleazar Simon, post Simonem Josephus, cui et Caiphas nomen fuit. Testatur autem Hebraeorum scriptor de Domino Jesu Christo quis fuerit; de quo his verbis scripsit ita:

CAPUT XIII. Testimonium Josephi de Christo.

(Jos., lib. XVIII, c. 6, Antiq.) Fuit autem iisdem temporibus Jesus vir sapiens, si tamen eum virum 118.0822D| nominare fas est. Erat enim mirabilium operum effector, 118.0823A| doctorque hominum eorum qui libenter quae vera sunt audiunt; et multos etiam ex gentibus sibi adjunxit. Christus hic erat. Hunc, accusatione primorum gentis nostrae virorum, cum Pilatus agendum in crucem decrevisset, non deseruerunt qui ab initio eum dilexerant. Apparuit enim tertia die vivus secundum quod divinitus inspirati prophetae, vel haec, vel alia invicem miracula esse praedixerant. Sed et in hodiernum diem Christianorum nomen perseverat et genus.

CAPUT XIV. De discipulis.

(Euseb., lib. I, c. 13, Hist. eccles.; Epiph., lib. I, t. I, c. 20, contr. haer.) Apostolorum nomina ex Evangeliis manifesta sunt. Septuaginta vero nusquam scripta esse reperimus; dicitur tamen ex ipsis unus fuisse 118.0824A| Barnabas. Clemens vero, in quarto Dispositionum libro Cephae mentionem facit, de quo Paulus dicit: Cum autem venisset Cephas Antiochiam, ei restiti in faciem (Gal. II, 11). Et dicit unum esse ex septuaginta, cognomine Petri apostoli. Sed et Matthiam unum ex his fuisse dicit, et qui cum ipso statutus est ad sortem: de his etiam fuisse Tatthaeum. Sed alios fuisse complures discipulos invenies, si observes ea quae Paulus indicat, dicens: Post resurrectionem quidem Dominum apparuisse Cephae, postea aliis undecim, et post hos amplius quam quingentis fratribus simul (I Cor. XV, 5, 6).

(HAYMO.) Cum his itaque conversatur Dominus per omne tempus assumptae mortalitatis, et instituit in fide, et instruit scientia, donec peracto susceptae dispensationis officio, patitur et resurgit, et ascendit in coelum, secundum Evangeliorum fidem.

LIBER SECUNDUS.

CAPUT PRIMUM. De electione Matthiae apostoli, et ordinatione septem diaconorum. 118.0823| (Euseb. t. II, c. 1, Hist. eccl.) Restat ut de iis quae post ascensionem Domini proxime consecuta sunt, dicamus. Mittunt apostoli sortem, et pro Juda traditore eligunt Matthiam (Act. I). Ordinant etiam septem diaconos, ministerii viduarum gratia: e quibus unus statim post ordinationem suam lapidatur; propter quod et nomine suo coronatur a Domino: Στέφανος enim interpretatur corona.

CAPUT II. De Jacobo, primo Hierosolymitano episcopo.

(Ibidem. Niceph. lib. II, c. 3, Hist. eccles.) Tunc 118.0823C| deinde Jacobus, frater Domini, primus Hierosolymitanae Ecclesiae suscepit sedem, cum esset virtutum merito et vitae insignis privilegio.

(Clemens in libro Dispositionum, lib. VI et VII Disput.) Nam, licet Petrus, et Jacobus, et Joannes omnibus bene post ascensionem Domini fuerint praelati, tamen non sibi vindicant gloriam; sed Jacobum, qui dicebatur Justus, episcopum statuunt. Huic quippe Jacobo, et Petro, et Joanni Dominus, post resurrectionem, omnem scientiam tradidit; et ipsi caeteris apostolis: qui apostoli ipsis LXXII tradiderunt. Duos autem Jacobos fuisse constat, unum fratrem Joannis, alterum hunc Justum, fratrem Domini, qui frater Domini dictus est, pro eo quod esset filius Joseph, qui Christi quasi pater habebatur.

CAPUT III. Haymo de eadem materia secunaum quod reperit in sententiis Patrum.

Sciunt etiam qui diligenter exploraverunt, quia 118.0824B| frater Domini sit dictus, tanquam cognatus sit. Hic enim mos Hebraeorum, cognatos vel propinquos fratres dicere vel appellare. Frater igitur Domini sic dictus est, quia de Maria sorore matris Domini, et patre Alpheo genitus est; unde Jacobus Alphei appellatur. Sed, quoniam nunc se ingessit occasio, de duobus Jacobis omnem quaestionem rescindamus, et altius generis eorum repetamus originem. Maria mater Domini, et Maria mater Jacobi, fratris Domini, et Maria fratris Joannis evangelistae, sorores fuerunt, de diversis patribus genitae, sed de eadem matre, scilicet Anna. Quae Anna primo nupsit Joachim, et de eo genuit Mariam matrem Domini. Mortuo Joachim, nupsit Cleophae, et de eo habuit alteram Mariam, quae dicitur in Evangeliis Maria Cleophae. 118.0824C| Porro Cleophas habebat fratrem Joseph, cui filiastram suam beatam Mariam desponsavit; suam vero filiam dedit Alpheo, de qua natus est Jacobus minor, qui et Justus dicitur, frater Domini, et Joseph alius. Mortuo itaque Cleopha, Anna tertio marito nupsit, scilicet Salome, et habuit de eo tertiam Mariam, de qua, desponsata Zebedaeo, nati sunt Jacobus major, et Joannes evangelista. Sed jam ad historicae narrationis ordinem revertamur.

CAPUT IV. De Tatthaeo misso ad Edissam.

Sub hoc itaque tempore Tatthaeus a Domino mittitur ad Augarum regem Edissenorum, qui eum ab aegritudine curat, civitatem absolvit ab errore.

118.0824D| (HAYMO.) Hujus rei prolixiorem in aliquo scripto reperi historiam (Eusebius, lib. I, c. 15), sed nescio si apocrypha est; Deus scit. Quae quia de fidei pietate descendit, necessarium duxi eam huic operi inserere. Dicitur enim de Salvatore nostro adhuc in 118.0825A| carne degente, cum de miraculis ejus felix ubique fama loqueretur, quia misit ad eum Augarus, rex Edissenorum, epistolam, in qua magis precibus rogabat eum ut veniret ad se, et curaret eum a lepra. Dicit etiam quod ex multis annis cupierit eum videre, et ideo monet ut veniat ad se, et se expediat de odio Judaeorum, et habitet secum, quia habet civitatem quae sufficere potest utrisque: Dominus autem rescribit ad eum propria manu epistolam, in qua primum beatum illum asserit pro eo quod credit in eum, quem non videt. Secundo dicit, per semetipsum non modo posse venire, quia in loco Hierosolymorum praeceptum Patris et obedientiam impleturus. Tertio, promittit ei salutem in haec verba: Cum assumptus fuero, mittam tibi unum ex discipulis 118.0825B| meis, qui te curabit ab infirmitate.

CAPUT V. De facie Domini lineo panno impressa.

Dicitur enim quod, de desiderio praefati regis implendo, aliquatenus Dominus faciem suam lineo panno impressit, et misit ad eum; ut qui in propria forma videri non poterat, saltem per impressam imaginem videretur. Tunc ergo Tatthaeus, ille discipulus qui missus est ad Edissam, praedictam ibi dominicam deportare meruit imaginem, quae per longa ibi tempora perduravit, donec Constantinopolim cum caeteris reliquiis est asportata.

CAPUT VI. Sequitur dispersio discipulorum Domini.

118.0825C| (Euseb. lib. II, c. 1, Hist. eccles.) Lapidato itaque Stephano protomartyre, discipuli omnes, exceptis duodecim, disperguntur per universam Judaeam et Samariam; et aliqui eorum usque ad Phoenicem, et Cyprum, et Antiochiam devenerunt. Ibi paucis praedicant Judaeis, non audentes se credere Judaeis vel gentibus, Saulo tunc temporis vastante Ecclesiam (Act. VIII, 9).

CAPUT VII. Actus Philippi diaconi.

(Euseb. ibid.; Niceph. lib. II, cap. 6, Hist. eccles.) Philippus unus ex septem diaconibus descendit Samariam, et habuit gratiam praedicandi, ita quod Simonem Magum, apud Samaritanos tam celebrem, sua praedicatione consternit: qui etiam ab eo suscepit 118.0825D| baptisma, sed in dolo. Sed et praepositum Candaces cujusdam, reginae Aethiopiae, convertit et baptizat.

CAPUT VIII. Vocatio Pauli apostoli. (Euseb. ibid.) Per idem tempus Paulus in apostolatum vocatur, coelesti ad se voce delata (Act. VIII).

CAPUT IX. Suggestio Pilati ad Tiberium.

(Idem, c. 2.) Interea cum de Domino Jesu Christo circumquaque fieret rumor, Pilatus de mirabilibus ejus et resurrectione Tiberio principi refert, et quod beatus a plurimis crederetur. Mos quippe erat apud 118.0826A| Romanos ut si quid novi in provinciis accidisset, imperatori vel senatui nuntiaretur.

CAPUT X. Quomodo Tiberius de Christo edoctus complacatur. Tiberius ergo, monitus a Pilato, quae compererat refert ad senatum.

(Tertul. in Apolog. contra gentes.) Datum enim erat decretum, ne quis Deus ab imperatore consecraretur, nisi a senatu probaretur. Senatus autem sprevisse dicitur, quia sibi prius non fuerat delatum, sed auctoritatem suam vulgi praevenerat opinio. Tiberius autem manet in sententia, comminatus periculum accusatoribus Christianorum. Quo per divinam providentiam adversus nostros clementer agente, mox brevi tempore in omnem terram praedicatio 118.0826B| diffunditur, convertuntur innumerae multitudines, et per doctrinam Christi et virtutum miracula ad Ecclesias congregantur. (Euseb. c. 3 ejusdem libri.) Cornelius in Caesaria primus, Petro ministrante, convertitur. In Antiochia quamplurimi de gentibus credunt; ubi florentissima congregatur Ecclesia per discipulos sub Stephano in prima persecutione dispersos, in qua etiam erant prophetici ordinis viri, cum quibus Paulus et Barnabas.

CAPUT XI. Quomodo in Antiochia primo Christianum nomen ex impositione ordinatum est. (Idem ibid.; Niceph. lib. II, c. 6, Hist. eccles.) Ibi primum discipuli, imposito in fonte baptismatis vocabulo, 118.0826C| Christiani nuncupantur. Ibi et Agabus ex prophetis, unus eorum qui aderant, de fame futura sub Claudio prophetavit. Tiberius viginti et duobus annis sedit.

CAPUT XII. Quomodo Judaeis multa mala acciderunt. (Joseph., lib. XVIII, c. 15, de Bel. Jud.) Interea Tiberius post viginti et duos annos principatus sui moritur. Caius succedit imperio, tradens Agrippae regnum Judaeorum, simul Philippo, et Lysaniae, et Herodi tetrarchias, praefato Herodi perpetua deportationis poena imposita.

(HAYMO.) Circa hoc tempus Judaeis multa accidunt mala propter piaculum quod in Salvatorem commiserunt, Caio persequente. Ad quem Philo tunc, insignissimus 118.0826D| scriptor (Phil., lib. V, de Cala. Jud.) apud Hebraeos, pro contribulibus suis Judaeis legationem suscipit. Exortam apud Alexandriam seditionem inter Graecos et Judaeos, ipse Philo contra Appionem, qui erat ex parte Graecorum, potentissime purgat Judaeorum objecta, sed spernitur a Caio, cum odisset Judaeos Caius, pro eo quod ei neque aras, neque templa, neque imagines faciebant. Erat enim tantae vesaniae et praesumptionis, ut Deum se voluerit appellari. Qui etiam templum sanctae civitatis replens imaginibus et statuis, quod solum intactum a profanae religionis contagione fuerat, commutare in templum proprii nominis ausus est, ut, proh pudor! templum Domini, aedes nobilissimae, Jovis et novi dei Caii vocaretur. Quae 118.0827A| omnia in suis libris Philo plenius describit (lib. II, de Virt.), et alias innumeras clades ultra omnes tragicos luctus Judaeis irrogatas esse dicit apud Alexandriam.

CAPUT XIII. Actum tempore Tiberii. At Josephus (lib. II Jud. Bel.) mala enumerat quae apud Hierosolymam eis acciderunt, et quo modo Pilatus in Hierosolymam intulit imagines Caesaris.

CAPUT XIV. Quod Pilatus se in mortem damnavit. (Euseb. lib. II, c. 7, Hist. eccles.; Niceph. lib. II, c. 10, Hist. eccl.) Per idem tempus, cum sic ultio divina perurget Judaeos, Pilatum quoque, qui in morte Christi iniqui judicis officio functus est, non sinit 118.0827B| esse impunitum. Hic ergo a Caio multis malorum cladibus excruciatus, tandem propria manu se transverberans damnat in mortem.

CAPUT XV. Ex historiis Graecorum de fame dira prophetata. (Euseb. c. 8, ejusd. lib.; Niceph. c. 11, ejusd. lib.) Interea Caius finem vivendi facit post quatuor annos, nec integros. Claudius succedit, sub quo dira fames fit, quam prophetavit Agabus. Tunc fratres Antiochiae, pro viribus suis, sanctis habitantibus in Hierusalem necessaria transmittunt per Paulum et Barnabam, in ministerium sanctorum destinatos.

CAPUT XVI. De Herode minore, qui filius Aristobuli filii magni Herodis fuit. Sub hoc tempore Agrippa cognomento Herodis, totius Judaeae regnum obtinet. Hunc Lucas in Actibus apostolorum (Act. XII) Herodem nominat, Josephus Agrippam (Joseph., lib. XVIII, cap. 12, Ant. Jud.). Hic, inquam, de crudelitate patrui plurimum retinens, persequitur apostolos, Petrum incarcerat. et occidit Jacobum, fratrem Joannis, gladio.

CAPUT XVII. De morte Jacobi, fratris Joannis. (Clemen. Alex., lib. VII Disput.) De cujus passione ut aliquid revolvamus, dicitur quod, cum a quodam apparitorum oblatus esset Herodi ad martyrium, etiam ipse qui obtulerat, poenitentia ductus, motus 118.0827D| est et confessus est se esse Christianum. Tunc ambo pariter ducti sunt ad supplicium; et cum ducerentur, rogavit Jacobum in via dari sibi remissionem. At ille parumper deliberans: Pax tibi, inquit, et osculatus est eum, et ita ambo capite plexi sunt. Sed adest continuo vindex Dei dextera in praefatum Herodem.

CAPUT XVIII. De vindicta Dei in Herodem. (Joseph., lib. XIII Antiq. Jud.) Nam cum postmodum 118.0828A| apud Caesaream in honorem Caesaris spectacula faceret, arrogantissime indutus veste mirabiliter auro et argento contexta, a populis stupentibus ex metalli radiantis fulgore Deus subito appellatur, atque ut fiat propitius exoratur. Sed, quia appellationem et fastum non repressit, mox percussus ab angelo, et incredibili dolore ventris et inflatione correptus, respiciens ad amicos: En ego, inquit, deus vester; ecce percellor confestim, et detrahor e vita.

CAPUT XIX. Lucas in Actibus apostolorum (Act. XII). Deinde scatens vermibus exspiravit, agens septimum regni sui annum, quatuor sub Caligula, tres reliquos sub Claudio.

CAPUT XX. De Simone Mago. (Aug., epist. 86; Epipha. lib. I, tom. I, contra Simon.) Sub hoc tempore quidam Simon Samaritanus, caput totius pravitatis, et principium totius haeresis, sub Claudio Caesare magicis artibus et ope daemonum sublevatus, in urbe Roma deus decernitur, et simulacri potitur honore, collocati inter duos pontes fluminis Tiberis, habens etiam titulum Latinis verbis, Simoni deo sancto. Sed non diu permanet, fraude divinitus detecta.

CAPUT XXI. Adventus Petri in urbem Romam. 118.0828C| (Euseb. lib. I, c. 14.) Continuo namque in ipsis Claudii temporibus, per divinam providentiam Petrus apostolus, fundata prius Antiochiae Ecclesia, ad urbem Romam cum honore deducitur, afferens secum de Orientis partibus, ut coelestis quidam negotiator, divini luminis mercimonia, si quis sit comparare paratus. Cujus magnifica auctoritate statim clarum Urbi Dei lumen oritur, et Simonis fraus cum suo auctore exstinguitur. (HAYMO.) Tantam igitur praedicandi habebat gratiam, ut universorum mentes placido illustrans sermone traxerit, Christi nomen in capite regnorum celebre fecerit in brevi. Et hoc quidem pulchre divina dispositione actum est, ut ibi tanto gloriosius titulus Salvatoris erigeretur, quanto contumeliosius in initio fidei spretus ibidem a Romanis 118.0828D| fuerat ipse Salvator.

CAPUT XXII. Commendatio Philonis et conversio. (Euseb., cap. 17 ejusd. lib.; Niceph., lib. II, c. 11.) Eo tempore Philo, Hebraeorum scriptor, de quo supra memoravimus, subtilissimus, in sensibus profundus, et affluentissimus eloquentia, copiose inveniens, et copiosius eloquens, Petro apostolo praedicanti adhaeret; qui denique nobis in multis libris ingenii monumenta reliquit.

CAPUT XXIII. De Evangelio secundum Marcum. (Euseb., cap. 15 ejusd. lib.) Tunc Marcus scribit Evangelium hac occasione. Cum sola Petri auditio non sufficeret, magna eum audientibus aviditate, magnis precibus rogant Marcum discipulum ejus, ut praedicationem scripto commendaret memoriae. Clemens in sexto Dispositionum libro: Petrus vero ut religioso se spoliatum comperit furto, delectatus est, factumque confirmavit in perpetuo, legendum Ecclesiis tradit. Postmodum vero Marcus hoc idem Evangelium apud Aegyptum missus a Petro praedicat, et primus apud Alexandriam levatur in episcopum, ubi multos lucratur populos, magnae sobrietatis 118.0829B| et continentiae exemplo. Interea Paulo apostolo ab Hierusalem in circuitu, et usque ad Illyricum praedicante, Claudius imperator Judaeos tumultuantes urbe depellit. Tunc Aquila et Priscilla cum caeteris expulsis veniunt in Asiam, ibique cohaerent Apostolo Ecclesiae fundamenta jacienti.

CAPUT XXIV. Quae Judaeis acciderunt mala. (Joseph., lib. XX Ant. Jud.) Tunc vero Agrippa apud Hierosolymam regnante, procuratore vero provinciae Felice, Claudio adhuc in imperio perdurante, tanta Judaeis accidunt mala, ut ipso die Paschae seditione exorta, de his solis qui in foribus Ecclesiae constipatione populi mortui sunt, triginta millia computentur; ubi et Jonathas pontifex interficitur. 118.0829C| Ea tempestate Aegyptius quidam magus, et arte magica simulans se esse prophetam, ex omni parte congregans Judaeos, promittens eis libertatem antiquam et liberationem civitatis suae, eorum auxilio fretus per desertum venit usque ad montem Oliveti: sed conatus ejus praevenit Felix, et, congressione facta cum armis, Aegyptium quidem fugat, alios vero vel perimit vel capit, usque ad triginta octo millia virorum.

CAPUT XXV. Mors Claudii imperatoris. Interea, Claudio tredecim annis et octo mensibus functo imperio, Nero suscipit principatum. Hic Festum mittit in Judaeam, ut succedat Felici, apud 118.0829D| quem Paulus causa dicta vinctus Romam mittitur, Aristarcho comitante, et biennium in libera manet custodia. Post hoc ad praedicandum dimittitur, nondum Nerone in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrant historiae, sed adhuc, dispensatione divina, clementius agente; ut interim compleretur praedicatio Pauli, et scriberentur ejus Epistolae, vel ad personas, vel ad capita provinciarum, vel ad fidei soliditatem, vel ad decorem Evangelii, denique ad totius Ecclesiae utilitatem.

CAPUT XXVI. De martyrio Jacobi, fratris Domini. (Euseb., lib. II, cap. 13, Hist. eccles.) Igitur post Paulum 118.0830A| Romam transmissum, videntes Judaei frustratas esse insidias quas ei intenderant, ad Jacobum, fratrem Domini, et Hierosolymorum episcopum, convertuntur ad vindicandum. Tunc expetunt ab eo abnegationem Christi; at ille libera voce coram omni populo Christum esse Filium Dei confitetur. Tunc de pinna templi dejectus ab impiis Judaeis, orans super genua sua, etiam pro lapidantibus, tandem, fullonis vecte percussus, occubuit, tricesimo episcopatus sui anno, (Clemens.) Fuit autem ex utero matris suae sanctus, vinum et siceram non bibit, animal non manducavit; ferrum caput ejus non ascendit, oleo non est perunctus, balneo non est usus, nec laneo indumento indutus, sed tantum sindone. Huic soli licebat introire in sancta sanctorum, ubi, genua flectendo, incessanter 118.0830B| orabat, adeo ut ad modum cameli callos faceret in genibus. Qui pro incredibili continentia vitae et justitia summa appellatus est Oblias, id est munimentum populi et justitia. Nec multo post oppugnatio consecuta est Vespasiani, ita ut et Judaeorum prudentes hanc esse causam crederent statim consecutae oppugnationis Hierosolymorum, quod in Jacobum injecerint manus sceleratas, justissimum et omnium confessione piissimum virum, qui erat frater Domini, qui dicitur Christus. (HAYMO.) Ego vero magis opinor hoc eis contigisse, quia in Dominum Jesum commiserunt ut, quia clamaverunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros, tam in se, quam in suis successoribus continua fere sanguinis effusione punirentur. Interea Festus moritur apud Judaeam; cui 118.0830C| successit Albinus, Caesare adjudicante; Albino Florus, cujus avaritiam et luxuriam, caeteraque flagitia non ferentes (nam et honorabiles quosque flagris verberaverat, et nonnullos in sancta civitate patibulo suspenderat) adversum Romanos rebellant. Cujus rei occasione, ad debellandos Judaeos magister militiae Vespasianus transmittitur.

CAPUT XXVII. De crudelitate Neronis. Nero, crudelissimus imperator, qui in tantum sceleris progressus est quod et in matrem, et in fratres, et uxores, et omnis sanguinis proximos parricida exstitit, et incestus fecit, Christianos maxime persequitur.

CAPUT XXVIII. Petrus et Paulus simul coronantur. (Euseb., cap. 25 ejusd. lib.) Et Petrum, et Paulum, apostolorum duces, et signiferos Judaeae, populo Dei, in ipsa urbe Roma alterum quidem gladio, alterum crucis patibulo condemnat. Et Petrus quidem capite demerso crucifigitur, quod rogavit, ne Domino videretur adaequari.

Dionysius, Corinthiorum episcopus, qui non divisi, vel diversis temporibus, ut quidam volunt, simul in praefata urbe docentes, uno eodemque tempore ambo pariter martyrio coronantur. In quorum gloriosissimo fine, et nos hujus secundi voluminis finem faciamus.

LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De divisione apostolorum per provincias. 118.0831| (Euseb., lib. III, cap. 1, Hist. eccles.; Niceph. lib. III, cap. 1.) Tertius hic liber a divisione apostolorum sumit exordium. Cum ergo Judaei debitis cladibus urgerentur, apostoli Domini cum caeteris discipulis ad praedicandum per provincias diriguntur.

CAPUT II. Quibus locis dispersi sunt apostoli post divisionem. Origenes in explanatione Genesis (lib. III): Thomas sortitur Parthos, Matthaeus Aethiopiam, Bartholomaeus Indiam citeriorem, Joannes Asiam, Andreas Scythiam, Petrus Pontum, Galatiam, Bithyniam, Cappadociam, Paulus ab Hierosolymis usque ad Illyricum Evangelio Christi cunctos replevit, alii vero vel 118.0831B| per haec, vel per alia loca, secundum quod Spiritus sanctus voluit, dimittuntur, sicut propria eorum gesta habent. De quibus fortasse ideo tacuit Origenes, quia vita et actus eorum minus authentici sunt, vel ab haereticis et impostoribus conscripti. Petrus itaque praedicationis suae monumenta reliquit, duas scripsit epistolas; similiter et Jacobus, frater Domini, unam; Joannes vero tres; Judas, qui et Thatthaeus, unam. Paulus quatuordecim scribit. De illa tamen, quae est ad Hebraeos, quandoque apud Latinos dubitatum est.

CAPUT III. De epistola pauli ad Hebraeos. (Clem. Alex., in lib. Reform.) Licet manifesta sint 118.0831C| Pauli apostoli scripta, nonnulli tamen de Epistola ad Hebraeos dubitant. Sed sciendum quod a Paulo scripta est in Hebraeo sermone tanquam Hebraeis, a Luca vero ejus discipulo interpretata in Graecum. Unde et stylus ejus magis videtur similis libello illi, quem idem Lucas de Actibus apostolorum scribit. Quod autem subscriptionem solitam non habet ibi, hoc rationis est quod praeceptum erat Hebraeis ne de Pauli nomine dicta susciperent; et idcirco prudenter nomen suum omisit, ne statim in pricipio Pauli nomine inspecto lectio ejus repudiaretur.

CAPUT IV. De sancto Luca. (Euseb., c. 3 ejusd. lib.). Lucas, ejusdem Pauli discipulus, Antiochenus genere, arte medicus, duos 118.0831D| nobis libros conscribit, Actus apostolorum, quos ipse oculis inspexit et Evangelium, quod, ut dicitur, 118.0832A| ex ipsius Pauli ore describit; quod etiam Paulus suum nominat, cum dixit: Secundum Evangelium meum (II Tim. II). Sed jam ad historiae ordinem revertamur.

CAPUT V. De morte Neronis. Igitur post tredecim imperii sui annos Nero moritur. Galba et Otho usurpant principatum. Quibus post annum et tres menses defunctis, Vespasianus tunc apud Judaeam in exercitu existens revocatur, et donatur imperio, commendata Tito, filio suo, causa belli, et impugnatione Hierosolymae; sub quo praefata civitas capitur et subvertitur.

CAPUT VI. Josephus. Subversio Hierusalem a Tito Vespasiano. 118.0832B| (Euseb., lib. III, cap. 5.) Ecclesia vero fidelium quae ibidem fuerat congregata, divino accepto responso, praevenit subversionem, et oppidum Pellam nomine trans Jordanem emigrat (Niceph., lib. III, c. 3.) Tunc incredibilis fit caedes Judaeorum; et primo quidem dirae et inauditae famis exitio plaga intolerabilis divinitus mittitur, in tantum ut bella et caedes inter parentes et liberos committerentur, dum non solum e manibus, sed ex ipsis faucibus invicem rapere cibum decertant (Joseph., lib. IV, c. 9, de Bel. Jud.). Ad ultimum quidem nec loris, vel cingulis, aut etiam ipsis calceamentis abstinent. Portarum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerunt; nonnulli et feni veteris edunt festucas. Porro geritur 118.0832C| ibi facinus exsecrabile, neque adhuc apud Graecos, neque apud barbaros auditum (Egesip., lib. IV, cap. 6)

CAPUT VII. De Maria quae filium suum comedit. (Joseph., lib. VII, c. 8, de Bel. Jud.) Mulier quaedam, Maria nomine, genere et facultatibus nobilis, quae ad diem festum cum caeteris de transjordanis alveo confluxerat, cum famis ingravescente periculo, et hostis depraedatione, omnino jam fame deficeret, pessimis usa consultoribus, parvulum filium, qui ei erat sub uberibus, jugulat, igni suppositum torret: dimidium quidem consumit, dimidium vere reservat. Praedonibus quidem mox, odore carnium comperto, ingressis, partem offert: Meus, inquiens, hic partus 118.0832D| est; nolite effici aut matre religiosiores, aut femina molliores: edite, nam et prior comedi. Illico 118.0833A| universa regio tam nefarii sceleris nuntio repletur. Nec multo post magnifica, et famosissima civitas Hierosolymorum capitur (Niceph., lib. III, cap. 7; Euseb. lib. III, cap. 6; Joseph., lib. VII, cap. 26); cujus quanta fuerit vastitas, quanta in ea diversarum mortium strages, vix scripto comprehenditur: ubi undecies centena millia fame et ferro peremptorum computantur, exceptis quibusque juvenibus electis, qui propter decorem corporis et proceritatem ad triumphum reservantur, caeterisque aliis, qui ad opera Aegypti, vel ad secanda marmora, vel ad extrahenda metalla destinantur, vel per provincias vincti in servitutem distrahuntur, quorum fit numerus usque ad nonaginta millia (Joseph., lib. VII, cap. 27). Sed ne quis de hac captorum vel occisorum ambigat 118.0833B| multitudine, noverit tunc temporis ad diem festum Paschae Hierosolymis convenisse ter decies centena millia Judaeorum, ad justam Dei retributionem hoc tempore ultionis electo; ut qui in diebus Paschae Dominum salvatorem morte turpissima damnarunt, ipsi quoque turpissimis mortibus et cladibus inauditis eisdem diebus damnarentur. (HAYMO.) Et qui in ejus damnatione dies festos duxerunt solemnes, nunc ipsos suis damnationibus agerent luctuosos; qui etiam recte fame pereunt, ut, qui Domino esurienti salutem eorum, fel in escam dabant, omnimoda suavitate escarum privarentur.

CAPUT VIII. De tempore subversionis Hierusalem. 118.0833C| Fit autem haec Hierosolymae subversio quadraginta annis a passione Domini dilata ultione, anno imperii Vespasiani secundo, ut interim potuissent Judaei, si vellent, locum poenitentiae invenisse, commoniti saepe ab apostolis praedictam civitatis adesse eversionem; et a Jacobo, fratre Domini edocti, dum viveret, per signa et prodigia coelitus ostensa, ante tempus excidii commonebantur (Joseph., lib. VII, c. 12, de Bel. Jud.). Etenim stella praefulgens, gladio per omnia similis, imminere desuper civitati, et cometes praeterea exitialibus flammis per totum ardere visus est annum.

CAPUT IX. Novum portentum. Vitula quoque, sacrificiis admota in die festo azymorum, inter manus ministrorum enixa est agnum. 118.0833D| Porta vero in interioris aedis area, cum tanti ponderis, ut vix a viginti viris clauderetur, esset, vectibus et seris munita, nocte ultro patefacta est. Visi etiam currus et armatorum cohortes in aerem ferri, et alia multa quae non faciunt ad hujus operis compendium, maxime cum res Christianas prosequi debeamus.

CAPUT X. Hegesippus de Simone, Hierosolymorum episcopo post Jacobum. (Niceph., in Chronol.) Igitur subversa Hierusalem, 118.0834A| non multo post martyrium Jacobi, convenientibus apostolis in unum, et propinquis Domini secundum carnem, Simon, filius Joseph, communi consilio in episcopum subrogatur.

CAPUT XI. Titus succedit Vespasiano patri. Interea Vespasianus moritur. Titus, filius ejus, succedit imperio, princeps militaris, pius, sapiens, bellicosus; qui in tantum facundus fuit, ut causas Latine ageret, poemata et tragoedias Graece componeret. (BEDA.) Tantum autem bellicosus fuit, ut in expugnatione Hierosolymae praecipue inter optimos exstiterit praeliator; tantum autem imperio bonus ac clemens fuit, ut nullum omnino puniret, sed etiam 118.0834B| cunctos adversum se conjurantes dimitteret, et in ea familiaritate quam prius habuerant retineret. Dicebat enim indecorum esse aliquem contristatum recedere a facie imperatoris; cujus inter omnia fuit illud celebre dictum, diem se perdidisse, qua nihil boni fecerat. Ita omnium virtutum genere mirabilis fuit, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Hic non nocuit Christianis. Per idem tempus Linus obiit, Romanus pontifex, transactis in sacerdotio duodecim annis; Cletus succedit.

CAPUT XII. Domitianus, Titus moritur post duos annos imperii sui, et duos menses. Domitianus vero, frater ejus minor, statuitur 118.0834C| imperio, cujus quarto anno apud Alexandriam obiit Ammanus, post viginti et tres episcopatus annos. Abilius succedit. Cletus vero, Romanus pontifex, et ipse duodecim annis sedet, et transiens Clementi papatum reliquit. Aiunt autem qui de cathedra Romanae Ecclesiae perscrutati sunt, quod Linus et Cletus non sederunt ut pontifices, sed ut summi pontificis coadjutores, quibus beatus Petrus tradidit ecclesiasticarum rerum dispositionem: ipse vero tantum orationi et praedicationi vacabat. Unde tanta auctoritate donati, meruerunt in catalogo pontificum reponi.

CAPUT XIII. Persecutio Domitiani. (Niceph., lib. III, c. 10, Hist. eccles.; Eutrop., lib. IX, in fin.) Interea Domitianus, portio Neronis, ejusque impietatis successor, Christianos valde persequitur, quosdam trucidat, quosdam bonorum direptione punit, quosdam tradit in exsilium: inter quos Flaviam Domitillam, egregiam virginem Christi, cujus gesta habentur, in insulam Pontiam deportari jubet, et beatum Joannem evangelistam relegat exsilio, ubi et Apocalypsim scripsit, missus prius in ferventis olei dolium, sed illaesus. Hic familiam David perquiri jubet, et propinquos Christi secundum carnem, 118.0835A| ut interficiat, ne quis superesset Judaeorum ex semine regali. Quibus oblatis, et de regno Christi respondentibus. Quia non est de hoc mundo, liberos abire jubet, sed contemnit

CAPUT XIV. Domitianus regnat quindecim annos. Itaque Domitianus potitur imperio quindecim annis. Postea, ex senatusconsulto, omnes qui jussu ejus exsulabant revocantur; cum quibus et beatus Joannes rediit.

CAPUT XV. Nerva vix per annum regnat. (Euseb., lib. III, cap. 21, 22, 23, Histor. eccles.) Nerva quoque anno plus minusve defuncto, Trajanus 118.0835B| obtinet imperuim, cujus primo principatus anno Abilius Alexandrinus post tredecim episcopatus annos diem obiit, Cerdone succedente tertio in sacerdotium. Clemens tunc temporis post Petrum adhuc Romae pontificatum tenebat; sed apud Antiochiam post Petrum Evodius fuerat, et secundus Ignatius. Hierosolymis post Jacobum, fratrem Domini, adhuc praeerat Simeon, Domini consobrinus. (Iren. lib., II, Adv. haeres.) Interea adhuc superstes beatus Joannes evangelista praeest Ecclesiis Asiae, residens apud Epehusm, et permanet vivens usque ad tempora Trajani, aedificans ibi Ecclesias quas Paulus primo ibi fundaverat. Hic Papiam et Polycarpum auditores et condiscipulos habet: qui etiam, libros faciens et epistolas, instituit erudivitque plurimos: qui bene 118.0835C| in ultimis vitae temporibus scribit Evangelium, compulsus ab Asiae episcopis, propter haereticos qui eo exsulante irruperant in Ecclesias, cum variis et perversis dogmatibus. Hac ergo occasione de nativitate Christi conscribit, pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, tantum a caeteris evangelistis persequens omissa. Nam alii quidem tres facta Domini persequuntur a carcere Joannis Baptistae, hic vero maxime ea quae primo Dominus per praedicationis tempus gessit ante Joannis incarcerationem. Multa vero de Trinitatis et unitatis mysterio profundissime insinuat, ut diximus, adversum haereticos, quorum errores tunc pullulaverant.

CAPUT XVI. De Menandro mago et haeretico. (Epiph., lib. IV, tom. II, c. 22; Euseb. lib., III, c. 26; Niceph., lib. III, c. 12, Hist. eccl.) Sub eodem namque tempore Menander quidam, Simonis magi Samaritani discipulus, et ipse Samarites et magus, blasphemo errore maculat Antiochiam, irridens immortalitatem animae, et resurrectionem mortuorum; semetipsum salvatorem hominum esse asserens; nec aliter posse unumquemque angelos saeculi vincere, nisi prius a se magicae artis susciperet disciplinam; et quod per baptisma a se datum quisque sic fieret immortalis, et aeternus effectus, in hac vita fieret perpetuus.

CAPUT XVII. De Ebionitis haereticis. (Euseb., c. 27 ejusd. lib.) Hujus quoque discipuli Ebionitae, licet alterius sectae, multos decipiunt, dicentes Christum purum hominem esse, et communi nativitate ex viro et femina procreatum, caeremonias adhuc legis custodientes. Ebionitae pauperes interpretantur, et vere sensu pauperes.

CAPUT XVIII. De haereticis Cerinthianis. (Idem, c. 28.) Sed et Cerinthus haereticus nova introducit dogmata, scilicet terrenum fore regnum Christi in Hierusalem, et interim homines vitiis et concupiscentiis esse subjiciendos, et nuptiarum festivitates 118.0836B| adfuturas, ad eos facile decipiendos qui sunt dediti libidini.

CAPUT XIX. De haeresi Nicolaitarum. (Idem, c. 29, ejusd lib.) Surrexit praeterea et alia haeresis, quae appellatur Nicolaitarum, quae a Nicolao, uno de septem diaconibus cum Stephano ordinatis, se jactavit.

CAPUT XX. De Nicolaitis haereticis, et Nicolao. (Clemens Alex., lib. II, Strom.) Hic autem Nicolaus, pulchram habens uxorem, cum post ascensionem Domini ab apostolis increparetur de zelotypia, injuria lacessitus produxit illam in medium: si quis 118.0836C| eam habere vellet, libere permisit; ex qua occasione isti consequens esse putaverunt, ut, secundum hoc factum vel dictum Nicolai, carne sua, in qua delectaretur, abuteretur unusquisque. Unde et nunc, qui sectam propriae libidinis assumunt, sub illius nomine promiscuos et illicitos expetunt concubitus.

CAPUT XXI. Adhuc de Nicolao; Clemens commendans Nicolaum. Mihi autem compertum est Nicolaum nullam prorsus cognovisse uxorem praeter eam quam matrimonio sibi conjunxerat: cujus certe liberi, feminae quidem, usque ad ultimam senectutem caste perdurarunt; filius autem ipse sanctitatem incorrupti corporis 118.0836D| custodivit. Unde constat quod ex contemptu libidinis vel vitii magis produxerit uxorem et liberam abire permiserit, quam aliis quibuscunque abutendam exposuerit. Sed, ut ad incoeptum revertamur, sciendum praedictas haereses cito consopitas fuisse, maxime per scripta et praedicationem beati Joannis. Qui, post longa magnae continentiae et sobrietatis tempora, post insignem Evangelii praedicationem, post incredibiles signorum virtutes, tandem effodi sibi jubet sepulcrum; qui etiam martyr et doctor apud Ephesum dormit, completa bona et venerabile senectute nonaginta annorum et octo; in cujus laudabili fine et nos tertium volumen finiamus.

LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM. 118.0837A| Post obitum beati Joannis et decessum apostolorum, sive illius chori qui a Domino susceperat vivae vocis auditum, statim, ut in vacuam domum, ingerunt se pestilentes haeretici in Ecclesiam.

CAPUT II. Persecutio Trajani imperatoris. (Euseb., lib. III, c. 32, Hist. eccl.; Epiph., de Sectis.; Niceph., lib. III, c. 16, Hist. eccles.; Tertul., in Apolog.) Sed et Trajanus imperator adversum Christianos maximam movit persecutionem, sub quo Simeon, Hierosolymorum episcopus, accusantibus haereticis, per dies aliquot afflictus suppliciis, ad ultimum crucifigitur, ipso admirante judice quod senex centum 118.0837B| et viginti annorum crucis patibulum pertulisset. Tunc persecutionum pondere urgetur Ecclesia; tunc multa martyrum millia jugulantur: quibus Plinius secundus praeses motus, scribens ad imperatorem, pro nostris deprecatur, asserens nullum in eis crimen, nisi quod antelucanos hymnos Christo cuidam canerent Deo.

CAPUT III. Hegesippus de martyrio Simeonis, Hierosolymitani episcopi. (Idem.) Igitur, Simeone per martyrium resoluto, Justus quidam suscepit ejus episcopatum. Tunc urbis Romae pontifex Clemens, novem annis sacerdotio functus, Evaristo reliquit papatus ministerium.

CAPUT IV. De Ignatio, forti athleta. (Euseb., cap. 36 ejusd. lib.; Niceph., c. 19 ejusd. lib.) Tunc etiam Ignatius, post Petrum secunda successione, Antiochenus episcopus, de Syriae partibus ad urbem Romam transmittitur, et pro confessione Christi ejicitur ad bestias. Qui, athleta Christi fortissimus, in quadam epistola sua quam ad Romanos scribit, id etiam deprecatur ne velint eum spe martyrii privare, in qua his ipsis utitur verbis, uti vere Christianissimus et immobilis a fide: O salutares bestias, quae praeparantur mihi! quando venient? quando emittentur? quando licebit eis frui carnibus meis? Quas ego opto acriores parari, et invitabo ad devorationem mei, et deprecabor ne forte, ut in 118.0837D| nonnullis fecerunt, timeant contingere corpus meum; quinimo, et si cunctabuntur, ego vim faciam, ego me ingeram. Date, quaeso, veniam: ego quippe novi quid expediat mihi. (Niceph., lib. III, c. 19 Hist. eccles.) Nunc incipio esse Christi discipulus; ignes, 118.0838A| cruces, bestiae, dispersiones ossium, discerptiones membrorum, totius corporis poenae, et omnia in me unum supplicia, diaboli arte quaesita, compleantur, dummodo Jesum Christum merear adipisci. Sed et multas alias scribit epistolas; qui, a Syria Romam navigans, et per omnes quas ingrediebatur exhortans Ecclesias, et confortans in Domino, tandem, ut et ipse scribit, et connexus et colligatus decem leopardis, militibus datis ad custodiam, feliciter migravit ad Dominum.

(HAYMO.) Qui bene in canone missae, post accelerationem sanctorum apostolorum cum egregiis martyribus ponitur. Nam qui valde Deum et Christum ejus, ob insignem fidei confessionem, ob clarissima 118.0838B| scripta et facta promeruit, valde potest pro nobis supplicare, ut vere dignissimus, et haeres Petri apostoli, tam morum quam cathedrae successione.

CAPUT VI. De successore Ignatii. (Euseb., lib. III, cap. 37, Hist. eccles.) Post Ignatium Heros successit in episcopatum, quo tempore floret vir aeque insignis, Quadratus, celebris in prophetica gratia, cujus etiam opuscula habentur.

CAPUT VII. De egregiis praedicatoribus et praelatis Ecclesiae. Longum est enumerare de singulis rectoribus, qui fuerunt in Ecclesiis post apostolos. Unde illos commemorabimus, quorum fides ad nos pervenit et 118.0838C| praedicatio, quorum exemplis erudita et solidata est Ecclesia, qui ardentiore philosophia verbo Dei se consecrarunt, et ad salutare praeceptum primo indigentibus sua dividentes, ad praedicandum expediti, evangelistarum functi sunt officio. Quos etiam, ut apostolos, in initio fidei comitata est Spiritus sancti gratia, et miraculorum praepotens secutus est effectus. De quorum numero Cerdon Alexandrinus episcopus, de quo supra dictum est, qui duodecimo anno Trajani principatus obiit (Idem, cap. 21 ejusd. lib.), succedit quidam Primus nomine, quartus ab apostolis.

CAPUT VIII. Evaristus quoque, Romanus pontifex, post octo 118.0838D| episcopatus annos obiit, Alexandro venerabili et apostolico viro succedente.

CAPUT IX. (Dion., Oros., Euseb., lib. IV, cap. 1.) Interea crescente 118.0839A| Ecclesia, Judaei seditionem moventes Alexandriae et per Aegyptum et per diversas terras, digna et innumera caede sternuntur sub Trajano.

CAPUT X. Trajanus viginti annis, sex mensibus minus, regnat. (Idem, c. 3 ejusd. lib.) Quo viginti annis, sex mensibus minus, principatu perfuncto, huic Adrianus in sceptra succedit.

CAPUT XI Regnum Adriani. (Ibidem.) Tunc Quadratus, discipulus apostolorum, de quo supra meminimus, et antistites Athenienses scribunt libros de Christiana religione ad Adrianum; qui libri habentur insignes, ut apostolicae doctrinae et magnorum ingeniorum indicia.

CAPUT XII. Alexander papa sedit decem annis. Tunc Alexander papa tertio Adriani anno martyrio coronatur, et septimo ab urbe milliario, ubi decollatus est, sepelitur, sicut ejus gesta narrant (Euseb. lib. IV, c. 4).

CAPUT XIII. (HAYMO.) Invenimus autem in retractatione Chronicorum Eusebii, quam Beda breviandi gratia ordinat prudenter et succincte, quod praefatus pontifex non sub Adriano passus est, sed sub Trajano; quod ex hoc facile potest probari, quod Adrianus, per Quadratum libris de nostra religione compositis instructus, praecepit per epistolam Christianos sine 118.0839C| objectione criminum non puniri.

CAPUT XIV. Ultimum excidium Judaeorum. (Beda.) Hic denique Adrianus Judaeos secundo rebelles ultima caede domat, etiam eis ablata licentia introeundi Hierosolymam, quam ipse in optimam murorum ceperat exstructionem, et Aeliam vocari de suo nomine instituit. Hic Antinoo, amasio suo, annuos agones instituit celebrari, et coepit appellare Antinoios, et civitatem condidit ejus nominis Antinoon, et templum ei dicavit, sacerdotes et prophetas instituit. Interea, Alexandro finito per martyrium, Xistus subrogatur Romae; Alexandriae vero Primo defuncto, Justus episcopus eligitur.

CAPUT XV. Episcopi Hierosolymae ex Judaeis. (Idem, c. 5 ejusd. lib.) Hierosolymae vero primus ex gentibus creatur Marcus episcopus, cessantibus iis qui fuerant ex Judaeis, qui sunt numero quindecim, id est, Jacobus frater Domini, Simon, Justus, Zachaeus, Tobias, Benjamin, Joannes, Matthias, Philippus, item Justus, Levi, Effren, Joseph, Judas.

CAPUT XVI. De Basilide et Saturnino haeresiarchis. Per idem tempus, humani generis hostis antiquus quasi bino ore sibilat, per Basilidem haeresiarcham, ortum Alexandriae, et Saturninum genitum Antiochiae, conturbans Ecclesias. (Idem, c. 6 ejusd. lib.) 118.0840A| Hic Basilides comparat sibi discipulos, quos facit ad morem Pythagoricum quinquennio silere. Hos docet immolata absque conscientiae respectu degustare, et sine scrupulo et indifferenter debere in persecutionibus fidem negare.

CAPUT XVII. Blasphemia Saturnini et Carpocratis. Saturninus autem eadem quae Menander supradictus commentatur. Carpocrates autem quidam Simonis Magi, non ut ille clam, sed palam ac publice, praestigia depromit. Per hos imponuntur opprobria, incestus et stupra promiscue habita inter fratres, et sorores, et matres; sed hos facile, per Domini gratiam, tunc in nostris probabilis vita et eruditio convincit et exsuperat: quos maxime Hegesippus, discipulus 118.0840B| apostolorum Christi contemporaneus, cujus insignes libri habentur, disputationibus et scriptis confutat, adeo ut, cito evanescentibus praedictorum haereticorum figmentis, felix efficiatur fama Christianorum; ita ut omne genus hominum, patriis legibus et superstitionibus derelictis, et a diis ad Dominum Jesum concurreret, et discere ab eo, qui mitis est et humilis corde, festinaret.

CAPUT XVIII. Adrianus regnat annis viginti uno. Telesphorus sedit annis undecim. Hyginus sedit quatuor annis. Pius sedit annis duodecim. (Idem, c. 10 ejusd. lib.) Interea moritur Adrianus, et imperat Antoninus, cognomento Pius. Telesphorus martyrio resolutus decedit. Hyginus succedit 118.0840C| apostolatui, sub quo Valentinus Cerdo, et quidam Marcion figmenta haeretica dogmatizant. Hygino autem decedente, Romano Pius fungitur sacerdotio. Marcus substituitur Alexandriae, Eumenide defuncto. Sed et Marco post decem annos mortuo, Celadion ejus gubernat Ecclesiam. Pius vero in urbe Roma, expleto sacerdotio, Aniceto sedem reliquit, sub quo Hegesippus Romam venit, ibidem permanens usque ad episcopatum Eleutherii, qui fuit post Anicetum. Tunc et Justinus philosophus, Christi et fidei nostrae contra Marcionem tam viva voce quam libris defensor, scribit ad Antoninum librum de Christiana Religione, et obtinet gratiam pro nostris.

CAPUT XIX. De Polycarpo, insigni martyre. Eo tempore Polycarpus, ordinatus et eruditus ab apostolis, Smyrnaeorum episcopus, longaeva et innocenti vita venerabilis, pergit Romam, et corruptus per Valentinianum et Cerdonem ab haeretica labe castigat. (Niceph., lib. III, cap. 14, Hist. Eccl.) Traditur hunc eleganter narasse de Joanne apostolo, quod, cum apud Ephesum, lavandi gratia, balneum esset ingressus, et vidisset ibi Cerinthum, exivit continuo non lotus, dicens: Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae corruant, in quibus lavatur Cerinthus, veritatis inimicus. Exstant hujus praeclara quaedam opuscula, et epistola hujus ad Philippenses praevalida, continens fidei monita et salutis. Hic autem post 118.0841A| Antoninum Pium, imperante M. Aurelio Vero, et Antonino filio ejus, cum Lucio fratre vitam finivit martyrio.

CAPUT XX. Antonius Pius sedit annis duodecim. (HAYMO.) Dignus est autem hic perpetua Ecclesiae commemoratione donari, celeberrima passione resolutus, quem huic nostro compendio, licet curtatis sermonibus, ob insigne ejus meritum, ob ipsius patrocinii suffragium, curavimus annotari. Hic ergo, ante triduum quam comprehenderetur, videt nocturna visione capitis sui cervical igne consumi, evigilansque fratribus sic interpretatus visionem, se pro Christo esse arsurum. Nec multo post insiliunt ejus comprehensores; ad quos placido vultu progrediens, 118.0841B| apponi mensam hostibus, quasi hospitibus, jubet, et large opulas ministrari, impetrata per horae spatium oratione. Deinde asino sedens ducitur ad tribunal; cumque ingressus fuisset, audit vocem de coelo: Fortis esto, Polycarpe. Commonitus ergo a proconsule multis sermonibus, ut, habens aetatis suae reverentiam, juret per fortunam Caesaris, et dicat in Christum convicia, eleganti voce, et vere digna discipulo Joannis respondit: Octoginta, inquit, et sex annis servio ei, et nunquam me laesit; quo modo possum maledicere et blasphemare regem meum, qui dedit mihi salutem? Non facio. Comminante judice bestiarum immissiones, constanter ait: Adhibeantur. Comminante quoque ignes: Secure, inquit, adhibe. Tunc, populis Smyrnae civitatis, tam 118.0841C| Judaeorum quam gentilium, conclamantibus: Vivus ardeat, destinatur ad ignem, quo exstructo, depositis senior indumentis, ac zona resoluta, calceamenta quoque pedibus tentat educere, quae nunquam nisi a religiosis, a quibus semetipsum praevenientibus, resolvi consueverant (sic namque ab omnibus venerabiliter colebatur). Exinde, remissis manibus post tergum, traditur igni. Sed cum, facto divinitus miraculo, non posset igne consumi, tandem a lictoribus mucrone transfoditur: oblatus est Deo, tam victima quam holocaustum in odorem suavitatis.

CAPUT XXI. De Justino, doctore et martyre. (Euseb. lib. III, c. 3, 12 et 16; lib. IV, Hist. Eccles.) 118.0841D| Per idem tempus supradictus philosophus Christi Justinus secundum jam librum, pro nostrae religionis defensione conscriptum, offert judicibus. Remunerationem linguae fidelis et eruditae martyrii recepit munus, accusante eum quodam philosopho, Crescente nomine, doloso proditore, et tendente ei insidias, pro eo maxime quod saepe eum praefatus Justinus suis disputationibus publice confudisset. Hic, antequam proprium funderet agonem, etiam eorum qui ante eum martyres exstiterant, certamina describit. Exstant et alia ejus opuscula praeclara, et magnae eruditionis indicia, quae enumerare longum est.

CAPUT XXII. Anicetus papa Romanus sedit annis undecim. (Euseb. lib. IV, cap. 19, Hist. Eccles.) Interea Aniceto obeunti Soter succedit, et Celadion Alexandrino. Agrippinus tunc episcopus supra commemoratus, et Dionysius, Corinthiorum episcopus, et Irenaeus insignes habentur (Idem, c. 21, 23, 24 ejusd. lib.). Hi scribunt libros et epistolas, erudiunt Ecclesiam et confirmant. Quorum ingenii exstant adhuc monumenta. Exstat hujus praefati Dionysi epistola ad Athenienses perlucida, invitans ad martyrium, prolapsos arguens; in qua et illud designat, quomodo Dionysius Areopagites a Paulo instructus, primus Athenis episcopus fuerit ordinatus (Niceph. lib. IV, c. 8, 9, 10, Hist. Ecles.). Sed et Theophilus, quem 118.0842B| supra diximus, Antiochiae commentarios scribit, et haereticos qui tunc surrexerant, disputationibus praeclaris confutat, et praecipue Marcionem, cum quo Irenaeus et Modestus magnifice laborant. Sed et Melito Sardicensis antistes, et Apollinaris Hieropolitanus, celeberrimi habentur, et scribunt libros pro nostra intercessione Antonino imperatori romano. Exstant autem Melitonis multa et praeclara opuscula, in quibus Ecclesiae fidei regulam mira depingit ratione. Hic, in libello quem de explatione Scripturarum scribit, quasi in praefatione, enumerat quae sint Veteris Testamenti volumina, quae in canone debeant observari.

CAPUT XXIII. Irenaeus de haeresi Encratitarum. (Euseb. lib. IV, c. 28, 29. Iren. lib. I, cap. 30, Hist. Eccles.; Epiph. lib. III, Tob. I, Encrat.) Tunc surgit haeresis Encratitarum, a Saturnino et Marcione descendens, damnantium cibos animalium, quos Deus cum gratiarum actione humanis usibus percipiendos instituit, nuptias quoque et fornicationem et corruptionem pari lege judicantium. Quorum auctorem quemdam fuisse aiunt Vatianum, qui primo auditor fuit Justini, et in vita ejus nihil tale quidem prodidit, sed postquam ille martyrio resolutus est, abscidit se ab Ecclesiis, doctoris arrogantia tumidus; et ut major caeteris aestimaretur, proprium docendi instituit stylum. (Niceph. lib. IV, c. 11, Hist. Eccles.) 118.0842D| Verum hic Vatianus, collationem faciens quamdam evangeliorum, nescio quomodo componit unum ex quatuor, quod diatessaron nominant: nam etiam nunc habetur a multis. Exstat unus hujus ex multis libellus, quem adversus gentes scribit, qui ex omnibus scriptis ejus praecipuus et valde utilis comprobatur. Per idem tempus pullulant innumerae haereses et praecipue apud Mesopotamiam, quibus fortiter obstat, disertissimis disputationibus suis Bardesanes quidam, potens in verbo et doctrina, et vehemens dialecticus: et libros scribit maxime adversus Marcionem, quos propria lingua, hoc est Syra, compositos, discipuli ejus in Graecum vertere sermonem. 118.0843A| Soter sedit annis septem; quo tempore etiam romanae Ecclesiae Soter episcopus pius et clemens circa fratres, et sanctus, indigentibus quae corporalis 118.0844A| usus expetebat large impartiens, vivendi finem facit. Et nos hic quarti voluminis finem faciamus.

LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. 118.0843| (Eus. lib. V, in princ.) Igitur Soteri episcop. duodecimus ab apostolis, succedit Eleutherius, vigesimo secundo anno imperii M. Antonini Veri. Quo tempore per multas romani orbis provincias, ex acclamatione 118.0843B| vulgi et seditione adversum nostros, durissimae persecutiones concitantur, ita ut martyrum multa millia per singula loca fiant.

CAPUT II. De Epistola Lugdunensis Ecclesiae. (Idem. ca. 3 ejusd. lib. Nice. 1, 16, 17, 18. lib. IV, Hist. Eccles.) Tunc servi Christi habitantes Lugdunum, Viennam, nobilissimas Galliae urbes, gravissimis tribulationibus affliguntur; quibus, ut breviter et raptim per omnia persecutionum genera concludamus, totis viribus congressus est inimicus. Et primo quidem, domorum eis prohibetur habitatio; tum deinde usus balnearum, post etiam processus ad publicum; ad ultimum vero tam publicus quam 118.0843C| privatus locus. Sic denique injuria affecti clauduntur, verberantur, lapidantur, et excruciantur, adeo ut singulas cruciatus species nemo possit exponere. Sed sustinent aequanimiter sancti, uti stabiles Christi columnae, nec solum jam ferunt impetus, sed ultro etiam expetunt. Quidam autem infirmiores, subeundis invalidi, peccatis suis forsan exigentibus, labuntur, ferme decem; qui lapsu suo luctum ingentem relinquunt Ecclesiae, quae de lapsibus nostrorum magis quam de tormentis tristatur. Tunc adversus nostros, diabolo instigante, nova et capitalia mendacia plebs infidelium commentatur, et, comprehensis quibusdam servis paganis Christianorum, extorquet ab eis, tormentorum metu, quod et Christiani filios suos comedant, et matribus et sororibus abutantur. 118.0843D| Hinc apud omnes Christiani exsecrationi habentur, praesertim apud eos qui clementius adversus eos agebant. Inter quos sanctus quidam diaconus, nomine Viennensis, et Blandina, nobilis femina, et Photinus, venerabilis Lugdunensis episcopus, cum jam nonagenaria esset aetate, et prae languore et senio, magis deferretur ad tribunalia quam duceretur, solvuntur martyrio, sicut gesta eorum habent. Patitur et cum eis Attalus quidam, cujus inter tormenta nobilis vox illa fuit, cum assarentur carnes ejus, et nidor adustae carnis persentiretur. Hoc est, inquit, homines comedere, quod vos facitis; nam nos homines non comedimus, neque aliud quid mali agimus. Interrogatus quod nomen habet Deus, eleganter 118.0844A| respondit: Qui plures sunt, nominibus distinguuntur; qui unus est, non indiget.

CAPUT III. Item ex epistola Lugdunensi. 118.0844B| Tanta autem beatorum martyrum humanitas erat et humilitas, ut frequenter martyres facti, post bestias, post ignes et laminas, nullatenus paterentur se a martyrio appellari, vel in sermone vel in epistola fratrum; et si quis haec fecisset, durius increpabant, dicentes quod haec appellatio soli Christo debeatur, vel certe his qui post bonam confessionem discedere de hac vita et pergere ad Deum meruerunt: nos autem humiles, et egeni, aiebant, optamus ut ipsa saltem in nobis confessio tuta permaneat. Tanta ergo erat in eis humilitas, ut, cum rebus ipsis martyres essent, nominis tamen jactantiam fugerent, inter fratres humiles, inter persecutores elati. Accusabant neminem, solvebant cunctos, litigabant erga nullum, orabant pro persecutoribus suis, utentes verbis S. Stephani martyris, dicentis: Domine, ne statuas illis 118.0844C| hoc peccatum. Et per nimiam charitatem quam habebant in Christo Jesu, et iis qui lapsi fuerant totis miserationum visceribus inhaerebant, omnipotenti Deo effundentes pro eis flumina lacrymarum; nec sibi gratum iter dicebant eundi ad Dominum, si pars membrorum suorum de Ecclesiis rapta a diabolo diriperetur. Haec ergo, quae ex tantorum auctoritate virorum descendunt, dicta sunt propter eos et contra eos qui tumidi et elati adversum fratres feruntur; etsi qui forte titubaverint, viscera miserationum Christi putant ab eis penitus excludenda.

CAPUT IV. De Irenaeo, viro illustri. (Euseb. lib. V, c. 20.) Igitur Photino, Lugdunensi 118.0844D| episcopo, cum caeteris martyribus coronato, Irenaeus, Polycarpi auditor in pueritia, sacerdotio ejus succedit. Hic multos scribit libros, et praeclara ingenii sui monumenta reliquit. Inter multa et innumera sua opuscula quoddam de septuaginta interpretibus elegans miraculum narrat.

CAPUT V. De septuaginta interpretibus. (Idem, c. 8, ejusd. lib.) Ptolemaeus, inquit, Lagi filius, volens bibliothecae suae, quam apud Alexandriam ex omnium Greacorum voluminibus construebat, majorem gloriam quaerere, petit etiam ab Hierosolymis ut eorum Hebraeas scripturas, in Graecam linguam interpretatas, acciperet. At illi, quippe subjecti erant 118.0845A| Macedonibus, electos, et in Scripturis sanctis in utraque lingua peritissimos viros septuaginta presbyteros miserunt ad Ptolemaeum. In quo tamen voluntas Dei et consilium gerebatur. Tunc ille singulorum volens accipere documenta, et verens ne forte per interpretationem occultarent insertam divinis voluminibus veritatem, singulos a se invicem separat, et eadem scorsum positos interpretari jubet, eumdemque interpretandi ordinem in singulis voluminibus observare. Quos in unum cursum coram se revocare, et conferre ad invicem quae singuli interpretati fuerunt, jubet. Et nunc vere Deus glorificatur, et Scriptura sancta quod vere divina sit agnoscitur. Omnes enim de eadem iisdem verbis, iisdemque nominibus interpretati sunt, ab initio usque ad finem, ita ut et ipsi 118.0845B| qui aderant, gentiles agnoscerent quod Dei nutu tunc Scripturae interpretatae sunt. Nec mirum, cum Hesdram sacerdotem inspiraverit Deus ad reparationem Hebraeorum voluminum, sub captivitate Nabuchodonosor regis corruptorum.

CAPUT VI. (HAYMO.) Hoc Irenaei testimonium ad reverentiam divinarum Scripturarum posuimus, licet quibusdam ecclesiasticis viris videatur apocryphum, pro eo maxime quod Josephus, scriptor Hebraeorum, nihil tale affirmat, sed in una eademque basilica scribit eos pariter contulisse; quod et B. Hieronymus in praefatione Pentateuchi contestatur. Sed jam ad narrationis ordinem revertamur.

CAPUT VII. De miraculo facto a Christianis in exercitu Christianorum. (Nice. lib. IV, cap. 12; Eutropius. Oros. lib. c. XV; Jul. Capitol. in Macrophil.) Igitur Antonini temporibus, quibus tot mala illata esse referuntur, M. Aurelius, frater ejus, bella infert Sarmatis ac Germanis; cujus exercitus dum siti periclitatur, quidam milites Christiani qui aderant, supplicant: quorum supplicationibus et pluvia large de coelo perfusa reficit exercitum, et fulmina crebro coruscantia fugant eminus hostes. Narrant et hoc gentilium historiae; sed, quod hoc a nostris impetratum est, subticendo dissimulant.

CAPUT VIII. Antoninus regnavit novemdecim annis. 118.0845D| (Euseb. lib. V, cap. 10.) Interea moritur Antoninus; Commodus succedit imperio. Tunc Julianus apud Alexandriam 118.0846A| suscepit sacerdotium. Tunc Pantaenus stoicus, ibidem ecclesiasticae scholae rector, in disputatione dogmatis nostri disertissimus habetur; qui fidei calore succensus, usque ad Indiam citeriorem praedicat verbum Dei; in cujus divinae eruditionis schola Clemens Alexandrinus maxime effloruit. Tunc Narcissus praesidens Ecclesiae Hierosolymorum celebris habetur, praeclarus fide et opere signorum. De quo fertur, inter universa ejus miracula, quod miro et inaudito genere virtutis aquam in oleum convertit, quando forte in solemni die vigiliarum Paschae oleum deesset luminaribus. (Idem, c. 16 ejusd. lib.) Per idem tempus hostis generis humani, nihil unquam otii gerens, diversas et varias haereses per singula quaeque loca suscitat; in quibus maximum sui generis 118.0846B| serpentem apud Asiam Phrygiamque producit, Montanum, qui se Paracletum nominat, et mulieres quasdam secum, Maximillam scilicet et Priscam, prophetissas esse velut ex sua inspiratione confingit. Hic impie docet nuptias solvi, et jejuniorum leges primus imponit. Hic Pepusam et Thymium, oppida Phrygiae, Hierusalem appellat, atque in haec omnes congregandos decernit. Hic exactores pecuniae statuit, et, sub nomine oblationum, munera artificiosus accipit. Hic salaria praestat praedicantibus verbum suum, ut, per hoc vincti, enixius ejus doctrinae praebeant operam. Sed traditur quod tandem ipse et mulieres suae, ipso daemone, quo inspirabantur, agente, diversis temporibus laqueo vitam finierunt, exemplo Judae proditoris. Sub hoc tempore etiam in 118.0846C| urbe Roma regula ecclesiasticae traditionis vexatur per Blastum et Florinum schismaticos. Sed fuere tunc per Dei gratiam viri fidei et virtutis, qui tam praedictas haereses quam schismaticos destruxere, scribentes adversus haec libros vel epistolas, ut Irenaeus, Melitides, Serapio, Apollonius, et Apollinaris, et multi alii.

CAPUT IX. Quaestio oborta de paschali tempore. Interea, praesidentibus Ecclesiae egregiis sacerdotibus, sub principe Commodo, Victore apud Romam, Demetrio apud Alexandriam, Serapione apud Antiochiam, apud Caesaream Palaestinae Theophilo, et Narcisso Hierosolymis, apud Ephesum vero Polycrate, quaestio non minima exoritur in provinciis Asiae, veluti ex antiqua 118.0846D| eorum observatione descendens, quod quartadecima luna putarent omni tempore Pascha observandum, 118.0847A| quando scilicet Judaeis praecipitur agnus immolari, velut necessarium confirmantes, in quacunque die septimanae quartadecima luna venisset, solvi debere jejunium, cum talis consuetudo in aliis provinciis nunquam observata fuisset, vel Ecclesiis. Ob quam causam conventus episcoporum et concilia convocantur, tam apud Caesaream Palaestinae quam apud Romam, altercantibus Victore, romano pontifice caeterisque occidentalibus episcopis contra Asianos; et dicentibus quod non liceat aliquando, nisi in die Dominica, in qua Dominus surrexit, Dominicum Paschae celebrare mysterium, et in hac sola solvendum esse jejunium.

CAPUT X. Ratio Polycratis, cur velit Pascha quartadecima luna observari. Affirmantibus econtra Asianis, et maxime Polycrate, Ephesiorum episcopo, qui inter eos primatum agere videbatur, quod ab illo intemerato die Paschae, in quo, secundum Evangelium, etiam ipse Dominus suum Pascha celebravit, nihil licet addere vel subtrahere ut ultra quartumdecimum diem vel infra celebraretur; praetendentibus etiam antiquum morem et majorum traditionem, et dicentibus quia Philippus evangelista, qui cum suis filiabus dormit in Asia, et Joannes Apostolus, qui supra pectus Domini in coena recubuit, necnon et Polycarpus, discipulus ejus, observaverunt; tandem autem, inspiratione divina plurimis in unum concordantibus et sanioris fidei et scientiae episcopis; promulgatum est solemne decretum 118.0847C| a Victore, romano pontifice, de Paschae concordia, 118.0848A| et subscribentibus venerabilibus episcopis, Narcisso Hierosolymitano, Theophilo Caesariensi, Irenaeo Lugdunensi, cum caeteris episcopis Galliarum, et confirmantibus quod in Dominica die resurrectionis Christi mysterium Paschae debeat omnimode celebrari.

CAPUT XI. (HAYMO.) Mihi autem videtur Romanam Ecclesiam prudenti consilio et saniore sententia hoc potius elegisse, ne judaizare videremur, et Mosaicum adhuc vel figurativum Pascha observare, si super quartadecima luna solemnitatem Paschae celebremus. Unde quia, finito veteri et typico, novum Pascha Christus instituit, et pro esu agni typici tradidit immaculati 118.0848B| sui corporis et sanguinis mysterium, recte, sicut agnum typicum non sumimus, sic jam figuram negligimus, cum rem tenemus. Itaque et illam quartidecimi diei observantiam cum Judaeis non facimus, sed die resurrectionis Domini novum potius nostrum Pascha celebramus; quia, cum Pascha transitus interpretetur, et nostrum transitum, vel de vitiis ad virtutem vel de morte ad vitam, significet, recte et vere transitus noster, qui a passione Domini incipit, cum Dominus resurgit perficitur, et ideo tunc potius Pascha celebramus. Nihil enim nobis Christum mori profuit, nisi et resurgere profuisset. Sunt et aliae forsan Patrum rationes, quas diligens et studiosus lector alicubi poterit reperire. Sed jam ad narrationis ordinem revertentes, pensemus hic aliquantulum, ut 118.0848C| postmodum recreati sextum volumen expediamus.

LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM. 118.0847C| (Euseb. lib. V, cap. 27, 28, Hist. Eccl.) Igitur, Commodo imperatore tredecim annis functo imperio, et Aelio Pertinace post eum solis sex mensibus, Severus suscepit principatum. Sed et Victore Papa decem annis episcopatu functo, Zephyrinus suscepit sacerdotium. Exstant eo tempore plurimi ecclesiastici viri, et stylo illustres: Heraclitus, qui in Apostolum commentatus est; et Maximus, qui de famosissima omnium haereticorum quaestione disseruit; sed et Candidus in Hexameron; idem de principio Genesis scripsit; Appius quoque. Hi cum quibusdam aliis haereses ortas suis temporibus confutant, et maxime haeresim Paulis Samosateni, habentis auctoritatem a 118.0847D| quodam Artemone, dicentis; purum hominem et absque Deo fuisse salvatorem, et mentientis id ipsum ab apostolis antiquitus fuisse traditum. Interea, Severo quoque adversus Ecclesiam saeviente, martyres 118.0848C| multi efficiuntur, praecipue tamem apud Alexandriam, quo ex omni Aegypto ac Thebaide, velut in quoddam stadium pietatis, athletae ducebantur. In quibus et Leonides, pater Origenis, pro fide Christi capite plexus est; qui tenerae adhuc aetatis supradictum puerum dereliquit.

CAPUT II. (HAYMO.) Hujus scilicet Origenis vitam, et actus, et dogmata si quis vult plenius nosse, legat Eusebium (Lib. VI, cap. 13), de quo haec transferimus; qui de eo tanta et talia scribit, quanta et qualia non est dignum huic compendio inserere: maxime cum noverimus praedictum Eusebium a quibusdam ecclesiasticis 118.0848D| viris aliquantulum notatum fuisse, quod nimius fuerit in laude Origenis. Illud vero de eo breviter enarramus quod etiam orthodoxi quoque et religiosi viri diffiteri non possunt.

CAPUT III. De Origene. (Euseb. lib. VI, cap. 23, 4, 5, 6, Hist. Eccl. Niceph. lib. V, cap. 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 29, 32, 33, Hist. Eccl.) Origenes, Leonidis martyris filius, et ipse fere a pueritia voluntate martyr, et forsitan actu, nisi quia a matre surripiente nocte vestes ejus, pia fraude praepeditus est, magnam a Deo et manifestam gratiam scientiae consequitur, potens in grammateia et caeteris communibus litteris, et in omni philosophica eruditione apprime institutus, maxime autem in lectione et doctrina divinorum voluminum potentissimus illius temporis et famosissimus indagator. Hic ergo, pro magna et incredibili 118.0849B| scientiae praerogativa, doctor ecclesiae apud Alexandriam a Demetrio, ipsius loci episcopo, constituitur, cathedramque doctoris obtinet tertius post Pantaenum et Clementem; cujus scilicet Clementis et ipse exstitit auditor. Ubi dum, verbum Dei palam tam viros quam feminas instituens docet, et occasionem omnis turpis maledicti vult infidelibus excludere, quaedam minus perfecti sensus exercet in proprio corpore, sed ferventis fidei et nimiae castitatis opus. Nam, cum ante, omnia praecepta evangelica et voces Salvatoris observaret et observari praeciperet, illud Evangelicum attendens: Hi sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum Dei, Dominicam vocem re atque opere mox in semetipsum aggreditur adimplere. Tunc igitur maxime dat operam doctrinae et praedicationi, 118.0849C| quando adversariis nulla derelicta est obtrectandi suspicio; tunc, ut Apostolus dicit, verbum Dei opportune praedicat et importune (II Tim. IV), per diem et per noctem, publice et privatim, in abstinentia plurima, in jejuniis indeficientibus, vigiliis pene jugibus: ita ut, si quando parum aliquid somni naturalis necessitas exigeret, hunc ille non super stratum, quo omnino nullo utebatur, sed super nudi soli deprehenderet superficiem. Fertur autem quod ex ejus auditorio plurimi de utroque sexu martyres effecti sunt. Exstant ejus ingenii libri multi, inter quos in sacras Scripturas commentarios edidit sane doctissimos. Item triginta libros in partem quamdam Isaiae prophetae commentatur; in Ezechielem quoque viginti et quinque libros; totidemque in Cantica 118.0849D| canticorum. Librum etiam de martyribus ad Ambrosium scripsit, tanta et tam districta spiritus virtute, ut ejus sententiis tanquam validissimis muris multos ad martyrium stabiliret. Sunt et alia opuscula pene innumerabilia, quae omnia in hoc compendio enumerare non est opus. Sed illud praeclarum fertur de eo, quod nunquam permisit ea quae in Ecclesiis disserebat, a notariis excipi, nisi quando, jam sexagesimum aetatis, agens annum, multo usu et labore plurimum fiduciae in verbo Dei acceperat, jam scilicet quando in eo erat vitae gravitas, et maturitas aetatis, et multae experientiae auctoritas. Inter quoque eruditionum suarum studia, ne illud quidem omisit Origenes, perscrutari et addiscere Hebraeae linguae 118.0850A| virtutem, ut cognosceret vel ea quae a Judaeis leguntur, qualia sint, vel caeterorum interpretum, qui praeter septuaginta interpretati sunt, quanta esset eruditionis diversitas; ita ut praeter istas, quae in usu sunt, Aquilae, vel Symmachi, vel Theodotionis, invenerit etiam alias interpretationes in absconditis et secretis latentes, in quibus nec nomina quaedam interpretum reperit scripta. Dicit autem quod aliam reperit in Actiaco littore apud Nicopolim: aliam in Hierico, atque alias in aliis reperit locis. Sed et adversum haereticos confutandos, tam viva voce quam librorum disertis disputationibus elaborat. Nam et Berillum, Bostrae urbis Arabiae episcopum, qui dicebat Salvatorem nostrum neque exstitisse ante carnis nativitatem, neque propriam habere divinitatis 118.0850B| existentiam, sed hoc solum quod interna deitas in eo habitaret, disputando confutavit, et Celsum quemdam, Epicureum philosophum, qui contrarios libros fidei scripserat. HAYMO. Unde plurimum admirari non sufficio, quod vir tam illustris, tam aperte rebel lans et obvians haereticis, devolutus sit in notissimam haeresim et errorem, scilicet quod Seraphin in Asia Spiritum sanctum exposuerit, et in alio loco de poenitentia diaboli scripserit, et de absolutione reproborum post mille annos, et multa alia quae orthodoxae fidei adversantur; maxime cum abstinentissimae et castissimae vitae fuisse referatur, et tam praeclarae doctrinae tamque puri et lucidi sermonis. HAYMO. Ego sane de eo salva fide patrum dixerim, vel quod haec omnino non scripserit, sed ab haereticis, ob 118.0850C| praeclarum nomen ejus obfuscandum, maligne conficta sint et conscripta, et nomine suo praetitulata: vel, si scripsit, non statuit ex sententia, sed disseruit ex opinione. Nam, ut ipse dicit, philosophorum et haereticorum dogma didicerat, ne ad eos convincendos imparatior esset, si ignoraret quae apud ipsos erant; et fortasse, cum in aliquibus locis scribendo attingit eorum errores, calumniatus est hoc a semetipso dixisse. Quod si etiam praedictas haereses, ut placet quibusdam, ex sententia scripsit, valde compatiendum est tam eruditi pectoris viro, qui tantam nobis eruditionis copiam ministravit; cujus vitia, si qua sunt in scriptis, potest eorum quae fideliter scripsit luminosus quidam ac coelestis splendor exsuperare; de quo et a Patribus dictum est: Quia, ubi bene 118.0850D| scripsit, nemo melius. Quod autem erratum est ab Origene, et contra orthodoxam fidem aliquid descriptum, opinor hoc ei accidisse, quia nimio lectionis studio philosophos est amplexus. Attigerat enim et omnino assecutus fuerat secreta Platonis, et Pythagorae, Zenonisque stoici, et Cerinthi volumina, caeterorumque philosophorum; et fortasse quia nimis est immoratus, et diutius ebibit de calice Babylonis inaurato, quodammodo coactus est de ejus faece in sacram Scripturam aliquid effundere. Ex quo valde et vigilanter cavendum est ecclesiasticis viris, ne nimis philosophicis institutis dent operam, ne forte, cum inebriati fuerint inanibus poculis, et tumidis assertionibus inflati, difficilius, retracto pede, ad humilitatem 118.0851A| Christi revocentur, et tardius fidei nostrae acquiescant, quandoquidem edocti sunt contraria. Nec hoc dicendo artium lectores damnamus vel artes; nam et ipsae non inutiliter leguntur, ad profundas quaestiones enodandas, et pertractandas rationes: quippe ipsa est domina artium, et ei caeterae, ut pedisequae, famulantur. Verum quosdam scholasticos non mediocriter reprehendimus: qui libris gentilium tam familiariter adhaerent, et totos se immergunt, ut totum pene in eis vitae suae et eruditionis cursum consumant. Quam honestius erat ecclesiasticae intendere disciplinae! quam rectius et facilius! sacrae Scripturae libros addiscere quibus legendis si darent operam, paucioribus certe temporis spatiis totam in se bibliothecam transfunderent, quam omnes illas 118.0851B| frivolas et pene inutiles scientiolas quibus occupantur. Sed ecce, dum nimis Origeni intendimus, et ejus occasione hunc facimus excursum, contra legem compendii, pene caeterorum qui per idem tempus fuerunt, et verbo et exemplo juverunt Ecclesiam, obliti sumus: unde nunc ad narrationis ordinem revertamur.

CAPUT IV. Severus regnat annis XVIII. (Euseb. lib. VI, cap. 7, Hist. Eccl.) Itaque Severo imperatore octodecim annis functo imperio, et tunc tradito filio ejus, Alexander quidem, de quo ante memoravimus, confessionis titulo satis clarus, Hierosolymorum Ecclesiae subrogatur episcopus, cum forte ex gente Cappadocum, ubi erat praeclarae urbis episcopus, 118.0851C| Hierosolymam orandi gratia venisset, et omnibus divino oraculo innotuisset, tali voce coelitus emissa: Suscipite episcopum qui vobis a Deo destinatus est. Captus ergo non sinitur ad proprium episcopatum reverti, sed ibidem residere cogitur, cum tamen adhuc superesset praedictus ejusdem loci episcopus Narcissus, sed fessus senio, pontificali ministerio sufficere non potens. Interea Serapion quoque, Antiochiae episcopus, vir magnae eruditionis, cujus multa habentur opuscula, defungitur; cui succedit Asclepiades, et ipse unus ex praeclaro numero confessorum.

CAPUT V. Antoninus regnat septem annis et sex mensibus. 118.0851D| Sed et Antoninus imperator diem obiit; cui succedit Macrinus. Quo in brevi consummato, id est post annum, successit imperator Antoninus; cujus primo imperii anno Zephyrinus romanus pontifex diem obiit, Calisto succedente. Zephyrinus Papa sedit annis octo; quo etiam finem faciente, praesidet Urbanus, qui et ipse post octo annos sedem reliquit Pontiano (Euseb. lib. VI, cap. 16, Hist. Eccl.). Sed et Antonino, quatuor annis functo imperio, succedit Alexander.

CAPUT VI. (HAYMO.) Per idem tempus florent in Ecclesia disertissimi viri; quorum epistolas, quas ad se invicem dabant, tam facundas quam fecundas, Alexander, 118.0852A| venerabilis Hierosolymorum episcopus, in bibliotheca Hierosolymorum, quam et ipse multo labore et sumptibus ad posteriorum utilitatem construxerat, facit diligenter reponi. Agimus gratias tantae Patrum diligentiae, quorum circa sacras Scripturas tam ferventissima occupatio et tam jugis sollicitudo fuit, ut non solum scriberent libros vel explanarent, sed etiam scripta quorumlibet virorum illustrium divinitus inspirata, multis laboribus, multis quoque expensis in opus notariorum sibi coacervarent, ad profectum universalis Ecclesiae. Haec ergo mercimonia pretiosa, hic vivus exstitit thesaurus, comparare sibi scripta majorum, et condere bibliothecam, aggregare libros in archivis templorum, magis quam nummos in arca. Audiant hujus temporis ecclesiasticae 118.0852B| personae, et rubore confundantur, qui a vestigiis patrum tam impudenter et imprudenter recesserunt, quod servi facti sunt ancillarum, ambitionis et pecuniae; et, qui potuerunt sublimes scripturas indagare fortassis facilius, quam majores nostri (cum, illorum, diligentia, exemplaribus copiosius abundent), proh pudor! nunc ad infima rerum et contemptibilia, ad civiles causas, et loculos convertuntur. Sed haec hactenus. In illis diebus Hippolytus episcopus, multorum conditor opusculorum, inter caetera sua libellum de Pascha edidit, in quo etiam temporum canonem et descriptionem quamdam pulchra ratione depingit. (Beda:) Hic, decennovenalem circulum Paschae reperiens, primus dedit occasionem Eusebio, qui de eodem decennovenali circulo tractatum composuit.

CAPUT VII. Alexander regnat XIX. Interea, Alexandro imperatore defuncto, Maximinus Caesar succedit. Iste primus ex militari corpore, absque decreto senatus, imperator efficitur. (Idem, ibid.) Qui dum odio adversus praecessoris sui Alexandri domum, et matrem ejus, Mammaeam, pro eo maxime quod Christiana erat, et Origenem presbyterum, quem, Romae accitum, et honorifice habitum, ipse audierat, qui tunc non solum Alexandriae, sed toto orbe clarus habebatur, infestat; hac, inquam, occasione persecutionem commovet per Ecclesias, maxime adversus doctores ecclesiarum.

CAPUT VIII. Maximinus regnat tribus annis. Sed per Dei providentiam in brevi consummatus, simul finem vitae et persecutionis facit.

CAPUT IX. Post quem imperat Gordianus. Pontiano vero, Romano Pontifice, tunc finem faciente, succedit Antherus; qui cum non amplius quam mense uno ministrasset, sacerdotium reliquit Fabiano.

CAPUT X. (Beda.) Hic, testimonio Spiritus sancti in specie columbae super caput ejus descendente, episcopus 118.0853A| ordinatur; quod alii de eo, alii de Zephirino episcopo factum fuisse tradunt (Euseb. lib. VI, c. 21; Niceph. lib. V, c. 26, Hist. Eccl.). Per idem tempus Africanus inter scriptores ecclesiasticos nobilis habetur. Hic multos scribit libros et epistolas, inter quos Matthaei et Lucae in generatione Christi evidentissime ostendit consonantiam: et Chronicam ipse componit.

CAPUT XI. Gordianus imperat sex annis. Interea, Gordiano imperatore finem faciente, Philippus cum Philippo filio suo succedit; hic primus omnium imperatorum Christianus fuit (Euseb. c. 25, ejus. lib.). Cui volenti interesse vigiliis Paschae, et communicare mysteriis, restitit Fabianus Papa, 118.0853B| nec permisit, donec confiteretur peccata sua, et staret inter poenitentes. Hic post tertium sui imperii annum, cum millesimus a conditione Romae annus esset expletus, magnificis ludis celebrat Urbis natalem.

CAPUT XII. Philippus regnat annis septem. (Idem, 29.) Post hunc Decius succedit. Hic cum Philippum patrem, et filium interfecisset, et ob odium eorum infestus esset Christianis, persecutionem movet Ecclesiis: in qua Fabianus in urbe Roma martyrio coronatur; Cornelio succedente, qui et ipse resolvitur martyrio. In Hierosolymis quoque Alexander, vir eruditissimus, episcopus praeclarus, e numero 118.0853C| confessorum, post longaevae vitae venerandam canitiem, post multos cruciatus et vincula, inter ipsa vicissim sibi succedentia tormenta deficit. (Beda.): 118.0854A| Tunc sanctus Antonius monachus Aegypto dicitur exortus. Interea sub Decio persecutio Christianin illata vehementer exarsit, et innumerabiles sancti de utroque sexu, maxime apud Alexandriam, agones desudant; ita ut crederes prima persecutionum tempora renovari, de quibus Dionysius, Alexandrinus episcopus, in epistolis suis ad Fabianum episcopum plenissime refert; qui et ipse Dionysius postmodum capitis plectitur sententia.

Sed quia in area Domini etiam paleae erant cum tritico, aliquanti tunc ad primam judicis faciem Christum negant, ad aras prosiliunt, timentes magis bonorum temporalium direptionem, quam summum bonum amantes. De quibus praedixerat Dominus: quoniam qui pecuniam amant, haud difficile labuntur. 118.0854B| Quo tempore Novatus, Cypriani episcopi presbyter, exsurgit. (Cornel. in epist. ad Fabianum Antiochiae episcopum.) Hic, a juventute spiritu immundo vexatus, cum tempus a Domino apud exorcistas consumpsisset, aegritudinem incurrit gravem, ita ut desperaret: unde et jacens in lecto pro necessitate aqua perfusus est, nec reliqua in eo, quae baptizati consequi solent, solemniter adimpleta sunt, unde et Spiritum sanctum nunquam potuit promereri. Hic Romam veniens elatione tumidus, spem salutis penitus, etiam si digne poenituissent, novo dogmate conatur lapsis adimere, ex quo et princeps efficitur haereticorum Novatianorum; qui, ab Ecclesia separati, novo nomine catharos, id est mundos, se appellaverunt; ob quam rem concilium sacerdotale celeberrimum 118.0854C| in urbe Roma congregatur, cujus acta concilii sequens libellus explicabit.

LIBER SEPTIMUS. CAPUT PRIMUM. 118.0853C| (Euseb. lib. VI, c. 33, Hist. Eccl.) Sedente itaque Cornelio Pontifice cum episcopis sexaginta numero, totidemque presbyteris et plurimis diaconibus, contra Novatianorum haeresim disseritur vigilanter, statuiturque, suffragantibus utriusque paginae testimoniis, eos qui lapsi fuerant curandos esse et fomentis poenitentiae medicandos, et Novatum, nihil habentem charitatis fraternae, cum reliquis sequacibus ejus ab ecclesia sequestrari. Exstat de his epistola Cornelii ad Fabianum Antiochenum episcopum, et libellus Cypriani magnificentissime editus, quo et lapsos confortat, et contradicentes anathematizat.

CAPUT II. Decius regnat annis duobus et tribus mensibus. (Idem, lib. VII, c. 1, 2, 3.) Interea Decius, duobus nec integris annis functus imperio, cum filiis pariter acciditur; quo tempore fertur etiam obiisse Originem, 118.0854C| cum plenus esset dierum, et pene septuagenarius. Tunc Gallus cum Volusiano filio suo obtinet imperium; cujus cum regnum floreret in initio, et cuncta ei ex sententia cederent, ad exemplum Decii sanctos viros, qui pro parte regni ejus Deo supplicabant, persecutus est, cum quibus et prosperitatem suam, et pacem fugavit. Per idem tempus quaestio oritur in Africae partibus, de haereticis rebaptizandis vel non; sed Cornelio caeterisque occidentalibus episcopis manet potius haec sententia: post abjectionem dogmatis, sola eos manus impositione purgandos.

CAPUT III. Cornelius sedit annis circiter tribus. 118.0854D| Igitur, Cornelio per martyrium consummato, Lucius succedit; quo solis mensibus octo functo apostolatu, Stephanus levatur in antistitem, qui de non rebaptizandis haereticis similem Cornelio fert sententiam.

CAPUT IV. De Dionysio, Alexandriae episcopo. Eo tempore Dionysius, Alexandriae antistes, famosus habetur; qui multa et varia scribens, instructionum nobis et doctrinae copiosam materiam reliquit. Exstat hujus ad Stephanum Papam epistola, de multis ecclesiasticis disserens causis. Exstant et ejus litterae quas contra Sabellianam haeresim prosecutus est, quae suo tempore exorta est, plena blasphemiis in Deum Patrem, et Dominum nostrum Jesum Christum negans esse verum Filium, nec primogenitum omnis creaturae, simul et Spiritus sancti auferens intellectum.

CAPUT V. Gallus Imperator regnat duobus annis, nec integris. (Idem, c. 9, ejusd. lib.) Interea Gallus imperator moritur, Valeriano succedente cum filio Galieno. Stephanus diem obiit.

CAPUT VI. Xystus episcopus eligitur. Valerianus maxime persequitur Christianos, cum tamen primum benignus fuerit et humanus, postmodum vero seductus per quemdam magicae artis magistrum, et principem magorum Aegyptiorum. De hujus persecutione Dionysius scribit in diversis operibus suis (in epistol. ad Hermammonem), in quibus narrat praeclara gesta martyrum, et suam ipsius persecutionem meminit, et cujusdam Asterii inter sanctos 118.0855C| martyres clarissimi viri, et urbis Romae senatoris. Accidit hunc aliquando apud Caesaream Philippi famosissimo huic spectaculo adesse, quo ibi certa et solemni die immolabatur victima ad radicem montis, et, arte quadam daemonis nusquam comparens, tolli in coelum a gentibus credebatur. Tunc Asterio humanos miserante errores, et pro his ad Deum valde supplicante, subito victima conspectibus omnium redditur, nec ultra in locis illis hic exstitit error. (Euseb. lib. VII, c. 13, 14, Hist. Eccl.) Hujus urbis civem fuisse aiunt mulierem illam quae a Salvatore nostro a profluvio sanguinis sanata est, domusque ejus nunc in ea ostenditur. Pro foribus ejus domus basis quaedam in loco editiore monstratur, in qua mulieris illius velut genibus Salvatoris provolutae, palmasque suppliciter 118.0855D| tendentis, imago aere videtur expressa. Astat vero alia aere nihilominus fusa statua, in habitu viri stola capite circumdati, et dexteram mulieri porrigentis. Cujus ad pedem statuae et basis herba quaedam specie nova nascitur; quae cum exorta fuerit, excrescere solet usque ad fimbriam stolae illius aerei indumenti: quam cum maxime summo vertice herba crescens contigerit, vires inde ad depellendos omnes languores morbosque conquirit, ita ut quaecunque fuerit infirmitas corporis, haustu exiguo madefacti graminis depellatur, nihil omnino virium gerens, si antequam fimbriae summitatem contigerit, decerpatur. Hanc statuam ad similitudinem Jesu vultus formatam tradebant; quae permansit usque ad tempora nostra, 118.0856A| quam oculis nostris inspeximus. (Beda.) Hunc ergo Valerianum Dei vindicta statim consequitur, nam a Sapore, rege Persarum, capitur, ibique; luminibus orbatus, senectute miserabili consenescit. Galienus, ejus filius, postquam summam rerum solus obtinuit, tam claro Dei judicio territus, moderatius agens persecutionem in nostros cessare facit. Ob meritum tamen vel paternae theomachiae, innumera Barbaris assurgentibus regni detrimenta sustinuit. Tunc temporis Cyprianus, Carthaginensis episcopus, cujus doctissima exstant opuscula, martyrio coronatur; Stephanus quoque et Xystus, Romae episcopi, decedunt martyrio.

CAPUT VII. De Paulo Samosateno, haeretico. 118.0856B| (Idem, c. 24, 25, ejusd. lib.) Itaque post Xystum, Romanum Pontificem, Dionysius subrogatur; Paulus de Samosata suscepit sacerdotium, hic in haeresim devolvitur, dicens Christum communis naturae tantummodo hominem fuisse. Tunc celebratur concilium, rogaturque Dionysius adesse; qui senectutis causa prohibetur, sed adest per epistolam. Statuitur Paulus in medio, et frequenti tractatu et disputationibus arguitur, considentibus venerabilibus episcopis, et blasphemiam ejus publicantibus, Firmiliano scilicet a Caesarea Cappadociae, Heleno Sardensi, Nicoma [ f. Nichomacho] ab Iconio, et Hymenaeo Hierosolymorum praecipuo sacerdote, et vicinae huic urbi Caesareae Theotecno, Athenodoro et Gregorio Ponti provinciae sacerdotibus. Hic autem Gregorius cunctorum sermone 118.0856C| celeberrimus habetur, et potens in operatione signorum. Hic forte duobus fratribus habentibus possessionem stagni, et de captura piscium saepe litigantibus usque ad humani sanguinis effusionem, medius intervenit; et, facta oratione cruentam deinceps inhibens fratrum contentionem, aquas abire jubet, et recedunt, fitque solum frugum, quod antea fuerat navium, ferax. Sed et in quodam loco cum ad construendam ecclesiam rupes obesset, pernoctans in oratione transtulit rupem. Item cum per Alpes transiret aliquando, necessitate nivium coactus, ad fanum divertit Apollinis, ibique pernoctat. Quo mane recedente, recedit daemon; poscitur dare responsa ut prius, obmutescit, consulitur a sacerdote, opponit titulum adventus Gregorii. Mox 118.0856D| sacerdos occupat viam perveniensque ad Gregorium, querelam expulsi numinis exponit, quaestumque deplorat amissum. At ille scribit epistolam in haec verba: Gregorius Appollini: Permitto tibi redire ad locum tuum et agere quae consuevisti. Hanc sacerdos ad fanum fert epistolam, ponitque juxta simulacrum; adest iterum daemon, iterum dat responsa. Tunc sacerdos, in semetipsum conversus, ait: Quomodo non multo melior est Gregorius isto Apolline, cujus obtemperat jussis? et descendens eadem hora ad Gregorium, referensque epistolam, rem ordine pandit, utque se offerat Deo, rogat. Tunc, relicta gentilitate, factus est ab eo catechumenus, et cum se castissimae vitae et abstinentissimae mancipasset, 118.0857A| etiam baptisma consequitur, et in tantum fide et virtute proficit, quod B. Gregorii successor in episcopatu efficitur. Sed et inde Gregorius ingenii sui nobis in parvo maxima monumenta dereliquit.

CAPUT VIII. Nota metaphrasim Gregorii martyris, et Episcopi Neocaesariae. In Ecclesiasten namque metaphrasim scribit magnificentissime, et catholicae fidei expositionem breviter ita continentem: Unus Deus Pater Verbi viventis, sapientiae subsistentis, et virtutis suae et figurae, perfectus perfecti genitor, Pater Filii unigeniti, unus Deus, solus ex solo Deo, figura et imago deitatis, verbum penetrans, sapientia comprehendens omnia, 118.0857B| et virtus qua tota creatura fieri potuit. Filius verus veri, et invisibilis ex invisibili, et incorruptibilis ex incorruptibili, et immortalis ex immortali, et sempiternus ex sempiterno. Unus Spiritus sanctus ex Deo substantiam habens, et qui per Filium apparuit, imago Filii perfecti perfecta, viventibus causa sanctitatis, sanctificationis praestatrix, per quem Deus super omnia et in omnibus cognoscitur, et Filius per quem omnia. (Euseb. lib. VII, c. 25.) Et Trinitas ista perfecta majestate, et sempiternitate, et regno minime dividitur, neque abalienatur. Igitur neque factum quid aut serviens in Trinitate, neque superinductum, tanquam antehac quidem non subsistens, postea vero superingressum. Neque ita defuit unquam Filius Patri, neque Filio Spiritus sanctus, 118.0857C| sed inconvertibilis, incommutabilis eadem Trinitas semper. Hactenus de Gregorio.

CAPUT IX. Galienus imperator regnat annis quindecim. Interea Dionysius apud Alexandriam in pace ecclesiastica diem obiit, decem et octo annis functus sacerdotio. Maximus succedit.

CAPUT X. Claudius regnat annis duobus. (Niceph. lib. VI, c. 28, 29.) Galienus quoque moriens Claudium habet successorem, qui in brevi moritur, Aureliano succedente. Cujus temporibus congregato apud Antiochiam concilio, Paulus Samosatenus ultima animadversione damnatur, disputante 118.0857D| cum eo Malchione quodam, perfectae eruditionis viro, excipientibusque notariis. Quae disputatio ita magnifice ab eo et accurate habita est, ut nunc quoque legentibus sit in admiratione. Itaque secundo jam manifeste Paulus haereticus confutatur, datis epistolis Dionysio, Romano pontifici, Maximo Alexandrino (Euseb. lib. VII, c. 30); cujus haeresis et damnatio innotescit, et mores: qualiter Filium Dei negaret descendisse de coelo, sed a Maria coepisse assereret, et initium habuisse de terra: qualiter etiam psalmos, qui in Dominum nostrum Jesum Christum dicebantur, cessare fecisset, velut neotericos, 118.0858A| et nuper inventos: per semetipsum vero compositos, diebus Paschae in medio Ecclesiae canere fecisset mulieres, quas ipse (horrendum auditu) de se instituerat: qualiter etiam, incedens per plateam, tali quadam ambitione uteretur ut publice epistolas relegeret, atque in auditu omnium et oculis dictaret, assistentibus sibi in platea notariis, quanquam superbe etiam tribunal in ecclesia sibi multo altius quam fuerat, collocasset, et verbum faciens jactaret super modum dexteram, ac palmam femori illideret, pede quoque subsultaret, et scabellum feriret, et more theatrali ab auditoribus voces clamosas et plausum expeteret: maxime impudenter etiam mulieres secum habitare permisisset, et presbyteris et diaconis, qui ejus morem gerebant, similem dedisset 118.0858B| licentiam.

CAPUT XI. (Euseb. lib. VII, c. 26. Hist. Eccl.; Niceph. lib. VI, c. 19.) Igitur, damnato et expulso ab Ecclesia, cum exire nollet, publica manu, ex mandato Aureliani imperatoris Domnus nomine in Ecclesia Antiochena succedit episcopus. Interea malis consiliis depravatus Aurelianus, persecutionem meditatur in nostros, eousque ut, scriptis litteris volenti subscribere, dextera Dei intervenerit, et subscriptionem deturbaverit, fulmen quoque ante eum magno pavore circumstantium ruerit: ac non multo post morte subita condemnatur.

CAPUT XII. Aurelianus regnat annis sex. Cui Probus succedit; cui et totidem annis consummato, Carus cum filiis Numeriano et Carino succedit. Quibus in brevi consummatis, regnat Diocletianus: sed paulo ante imperium ejus Dionysius romanus pontifex obiit.

CAPUT XIII. Dionysius Papa sedit annis novem. Carus cum filiis regnat duobus annis, nec integris. Beatus quoque qui tunc meruit rapi de mundo, ne videret mala quae iste Diocletianus mox intulit Ecclesiis ultra quam credi potest. Tunc apostolatui succedit Felix, quo tempore Manes magus quidam, secundum nomen suum insaniens, Perses genere, a quo et Manichaeorum haeresis, novam sectam facit, 118.0858D| et dogmata quaedam profert, a diversis mutuata haereticis, et nunc Christum se simulat, nunc Paracletum se nominat, et elegit duodecim ad similitudinem Christi discipulos.

CAPUT XIV. Felix Papa sedit annis sex. Igitur, Felice Papa consummato, Eutychianus succedit: quo in brevi consummato, Gaius episcopus eligitur. Hic jam tempore Eusebii quindecim annis sacerdotio perfunctus, Marcellum relinquit successorem, quem jam tempus persecutionis invenit.

LIBER OCTAVUS. CAPUT PRIMUM. Eutychianus sedit annis quinque. 118.0859| Interea nonus decimus annus erat imperii Diocletiani, et incipit fieri persecutio in Christianos ab eo permaxima, justo siquidem Dei judicio et necessaria correctione, cum jam multa libertate, multa indulgentia vitiati sunt mores nostrorum, et disciplina Ecclesiarum corrupta (Euseb. lib. VIII, c. 1, 2, 3, 4, cum seq.), dum fides nostra per diversa dogmata scinditur, et ob id vilescit; dum praelati et rectores et duces populi, humilitatis Christianae et sinceritatis obliti, adversum se odiis et contentionibus inflammantur. Tunc ergo nefanda edicta principis proponuntur, ut cunctae Ecclesiae usque ad solum destruantur, 118.0859B| sacrae Scripturae comburantur igne: et, si quis nostrorum stat in honore, privatus eo maneat infamis. Denique qui praesunt jubentur simulacris immolare, alioquin conjici in vincula, ac torqueri. Igitur in Nicomedia, et Thebaide, et Phoenice, et Alexandria, denique per totam Aegyptum, et Phrygiam, et Syriam, et Coppadociam, et caetera undique loca turbo persecutionis tam immensus et intolerabilis fuit, ut ex ipsa nimietate et atrocitate gestis martyrum deroget fidem. (Niceph. lib. VII, c. 17. Hist Eccl.) Alii flagris discerpuntur, alii fodiuntur ungulis, alii flammis ignitis uruntur, alii gladio obtruncantur, alii patibulis affiguntur, alii praecipitantur in mare, alii post tergum vinctis manibus appenduntur, et trochleis distenti membratim divelluntur, alii testis 118.0859C| fictilium vasculorum lacerantur, donec tota eorum eradatur cutis, alii dantur ad bestias, leones, ursos, pardos, tauros, apros, et ad omne ferarum genus. Ipsi sacerdotes ecclesiarum nudantur inverecunde, huc atque illuc ab impiis trahuntur. Proh nefas! quae homicidis, adulteris, venenariis, ac sepulcrorum violatoribus fuerant fabricata, nunc episcoporum, presbyterorum, diaconorum, caeterorumque religiosorum, colla constringunt; ita ut criminosis nec vincula superessent, nec locus ergastuli. Tanta ergo scelerati principis satellitibus inerat libido torquendi, ut vacarent per otium ad excogitandos novos cruciatus. Quibusdam sub unguibus acutas infigunt arundines: quibusdam plumbum igne liquefactum dorso diffundunt, usque ad loca pudenda quibus egestio 118.0859D| naturalis procreari solet; feminisque candentis ferri et exusti plumbi massae, absque ullo humanitatis respectu, per pudenda visceribus merguntur. Et si tortores alicubi duas vicinas arbores sibi inveniebant, ramos ad se inflectebant, eisque singulis singulos martyrum pedes ligabant; qui rami cum ad situm suum naturali impetu referrentur, discerptis divulsisque visceribus, avulsa secum membra rapiebant. 118.0860A| Tunc apud Antiochiam, inter caeteros agones, quoddam nobile factum est quod silere non debeo. Duo juvenes comprehensi immolare coguntur. Aiunt: Ducite nos ad aras. Qui cum abducti fuissent, manus suas supponentes igni: Si subtraxerimus, inquiunt, sacrificasse nos credite. Et quoadusque caro omnis in ignem deflueret, immobiliter perdurant. Itaque, cum jam crudelitate satiatus imperator aliquantulum resipisceret, proponit edictum ut jam Christiani morti non tradantur, sed, dextris oculis ferro effossis, et sinistrae pollice sauciato, sic permaneant. Sed cum statum Ecclesiae crudeli animadversione vastari, illum aeternum ac pervigilem non lateret oculum, castigata in paucis familia sua, adest continuo ultrix Dei dextera in imperatores Diocletianum et Maximinum, 118.0860B| quorum alter in Occidente, alter in Oriente vastaverat Ecclesiam, ita ut, nutu divino subito permutati, deposita purpura caeterisque imperialibus ornamentis, plebeii fiant ac privati post imperium. Tunc ergo jam per vim et contentionem Romano imperio in duas procurationes diviso, Maximinus in Orientis partibus regnat, vi rapiens nomen Augusti, Constantius in Occidente. Hic Constantius erga nostros clementer agit. Sed et Maxentius, Maximini Herculei filius, collegae Diocletiani, in urbe Roma dominium occupat, et exercet tyrannidem. Hic magicam secutus artem, totam Romam scelerum flagitiis et faece impuritatis replet, gloriam nobilium obscurat, senatores proscribit, matronis nobilibus abutitur.

CAPUT III. Regnum Constantii et Maximini. In Orientis vero atque Aegypti partibus similis est ei per omnia Maximinus, exutus principem, rabidum induit tyrannum, simulacra colit, auguria sectatur, impurus conviva et ebriosus, omnique genere dissolutionum fluctuans, hostis maxime Christianorum, et persecutor; quibus ignes, laminas, cruces, et singulis membris specialia infert supplicia. Igitur decem annis hujus persecutionis devolutis, adest iterum divina providentia nostris, et quos per ignem probaverat, educit ad refrigerium. Nam divina correptus ultione idem Maximinus, subito inflatus, visceribus distenditur, putrefactisque postmodum vulneribus, 118.0860D| vermes ebullit, fetoremque intolerabilem exhalat.

CAPUT II. (HAYMO.) Redivivum quodam modo per similem morbum habemus nunc Herodem. Ille, quia Christum persequitur, pube tenus inflatus scatet vermibus: et iste probroso eodem laborat exitu, quia persequitur Christianos. Actum siquidem pulchro divinae 118.0861A| considerationis intuitu, ut daretur intelligi quanta sit capitis et membrorum connexio, quanta et quam indivisa sit Christi charitas, zelus ad Ecclesiam, dum eamdem infert vindictam persecutoribus suorum, quam sui ipsius persecutori. (Euseb. lib. IX, c. 9, Hist. Eccl.) Itaque, cum jam desperaretur a mediis, sera ductus poenitentia, Maximinus legem scribit at cesset persecutio Christianorum, et reaedificentur ecclesiae. Tunc, velut sole terris reddito, relexantur omnes vincti: et qui damnati erant per metalla, revehuntur, instaurantur ecclesiae, sacerdotia reparantur, stupentibus gentilibus turmis de tanta et tam subita rerum mutatione. Sed hanc pacem redditam nostris Severus Maximinus, praefati Maximini collega, in Orientis partibus atque Aegypto tyrannidem 118.0861B| exercens, statim post sex menses perturbat. Rursum adversus nostros persecutio instauratur, concitantur simulacrorum pontifices in odia et necem Christianorum. Quod ut aliqua justa ratione videatur fieri, confinguntur acta quaedam velut apud Pilatum de Salvatore nostro habita, in quibus adversus Christum omnis blasphemia conscribitur. (Idem, c. 6, 7, 8, ejusd. lib.). Tunc rursum apud Tyrum et Phoenicen multi martyres agonizant, et per multa alia loca. Addit quoque praefatus Severus Maximinus impietati suae, quod adversum nostras leges aereis tabulis scribit, tanquam in aeternum mansuras, in quibus impie et superbe commemorat quod ex Christianorum persecutione esset temperies et terrae fecunditas abundantior. (Niceph. lib. VII, c. 21, 22, 118.0861C| 23, cum seq.) Sed his superbis legibus statim contradicitur a Deo, et res vertuntur in contrarium, et pro ipsa nostrorum persecutione mox restricto imbribus coelo, et facta intolerabili ariditate, fames ibi dira grassatur; aeris quoque temperies in tantam vertitur corruptionem, ut humana corpora pessimis ulceribus intumescant, quae ignis sacer appellantur. Igitur duae validissimae pestes et lues populum devastant, cum tamen, quod mirabile, nec fames in aliquo, nec lues nostris dominaretur. Unde postmodum ab omnibus Christiana religio vera et perfecta esse inclamatur, petiturque a nostris subsidium alimoniae et orationis. Addit quoque Deus Maximino hanc justa retributione confusionem: rebellant Armenii prius amici Romanorum, propter nefaria ejus edicta; quorum 118.0861D| in bello et ipse turpiter fugatur, et exercitus interiit ense (Idem, c. 31, 39, ejusd. lib.) Tunc sacerdotes deorum suorum, et divinos, quorum responsis bella moverat, interfici jubet tanquam fallaces. Qui et demum vehementi aegritudine, et doloribus internorum viscerum correptus, amissis quoque morbo luminibus, et tunc magis quid adversus Christum commiserit videns, vivendi finem facit, lata prius lege pro liberatione Christianorum.

CAPUT IV. De Constantino imperatore. Per idem tempus exoritur Constantinus religiosissimus 118.0862A| imperator, Constantii aeque moderatissimi principis, de quo paulo ante memoravimus, filius et haeres, Romanum obtinet imperium. Hic in observantia religionis omnes ante se imperatores exsuperat. Hic, ultimis persecutionum temporibus fere, cum vellet Deus repropitiari sanctis suis, et Ecclesiam suam tranquilla pacis soliditate stabilire, Christianus effectus, licentiam dat Christianis concilia libere congregare, et aedificare ecclesias, quas et ipse plurimas constituerat, et plurima largitur, divino commonitus Spiritu, et hoc coelesti miraculo. Cum esset pugnaturus contra Maxentium urbis Romae tyrannum, et inde divinum auxilium deprecaretur, vidit nocte per soporem signum igneum in coelo, et astare angelum dicentem: Constantine, in hoc signo vinces. 118.0862B| Itaque cum hoc signo in militaria vexilla transformato procedit ad bellum, idemque signum ex auro fabrefactum dextera manu sua gestans, et deprecans Deum, ut, si fieri posset, illam dexteram suam non sineret Romano sanguine maculari; praestatque ei Deus, Maxentiumque tyrannum, congredi parantem, cum universis navibus quibus fluvium straverat, demergit in profundum. Tunc senatus populusque Romanus, tyrannica peste liberati, Constantinum ut suae libertatis restitutorem excipiunt, faciuntque ei imaginem ob honorem triumphi. In cujus dextra idem imperator signum crucis depingi jubet, et subter ascribi hujus virtute Urbem restitutam esse libertati. Tunc legem scribit, conspirante etiam secum in hoc Licinio, sororis suae Constantiae viro, et 118.0862C| consorte regni, ut ab universis colatur Deus Christianorum, qui sibi victoriam dedit et Urbi libertatem; quam legem et usque ad Orientis partes emittit, ubi adhuc ferbuerat persecutio. Tunc apertius indulgentia legitimi principis manifeste status Ecclesiarum reparari incipit, verbum et doctrina Christi libere propagatur, celebrantur festivitates, conveniunt episcopi, ecclesiae dedicantur, persecutores quoque, per quos Maximinus impietatis fomenta conceperat, jubente principe, suppliciis excruciantur; ipsius vero tyranni imagines sculptae vel pictae praecipitari jubentur, vel atro fuscari, aut coloribus oblitterari. Dum ergo sic proficit Ecclesia apud Deum et homines, et quasi quaedam imago coelestium habetur in terris, praefatus Licinius, Augusto invidens Constantino, 118.0862D| quod ob maximam religionem in veneratione esset omnibus, et maxime Christianis, occultas insidias molitur. Sed, carens effectu, mox apertum bellum indicit, Christianos versa vice persequitur, et, nova et inaudita crudelitate, missis in carcerem cibum et potum interdicit: nolentesque sacrificare novis ac monstruosis excrucians suppliciis, tradit lanionibus, ut, porcorum more suspensos, et caudicibus superpositos, caedant in frusta, et in mare ad pabulum piscibus projiciant. Missos vero in exsilium legitimis uxoribus spoliat, ac suis satellitibus jungit. Jam vero ecclesias fidelium, quas prius exstrui 118.0863A| praeceperat, subvertit. Denique, tanta ejus tyrannide motus, Constantinus ire obviam parat, nec difficultas fit victoriae, ubi et causa justior, et virtus eminentior exstat. Dejectoque tyranno Licinio, soliditatem Romani imperii solus obtinet cum filiis, Ecclesiarum 118.0864A| statu incredibili diligentia restituto: quas deinceps sumptibus, privilegiis, honoribus ampliare et sublimare procurant. Hucusque Eusebius Caesariensis. Reliqua Rufinus persequitur.

LIBER NONUS. CAPUT PRIMUM. 118.0863A| Sed his temporibus, commoda pace et quiete Ecclesiis reddita, alius persecutionis turbo invehitur. Etenim Arius quidam, Alexandriae presbyter, prava quaedam dogmatizat, et ab illa aeterna et ineffabili Dei Patris substantia vel natura Filium conatur abscindere, dicens: Non semper Deus Pater fuit, non semper fuit Dei Verbum: sed fuit, quando Deus Pater non fuit, Dei autem Verbum ex non existentibus factum est. (Socrat. lib. I, cap. 14, Trip. Hist.) Existens enim existentem ex non existente fecit, quapropter fuit aliquando, quando non fuit. Creatura tantum et factura est Filius, neque similis est Patri secundum substantiam; neque verus est, neque vera 118.0863B| sapientia ejus est, neque verum naturaliter ejus Verbum est, sed unus quidem creaturarum et facturarum est; abusive autem dicitur Verbum et sapientia, factus et ipse existens in proprio Dei verbo, et in Dei sapientia, in qua omnia et ipsum fecit Deus. Unde convertibilis est, et mutabilis per naturam, sicut et universa rationalia. Peregrinum enim, et extraneum, et remotum est Verbum a paterna substantia, et invisibilis Filio Pater. Non enim perfecte et integre novit Filius Patrem: neque enim perfecte videre potest; nam nec suam substantiam novit Filius sicut est. Propter nos enim factus est, ut nos per eum, tanquam per mysterium, crearet Deus, et nequaquam substitisset, nisi nos Deus facere voluisset. Non ergo naturaliter est Dei Filius, nec aliquam 118.0863C| habet ad Deum proprietatem, quando non ipsum naturae mutabilis existentem propter moderationem diligens est, et virtutem non mutatam ad deterius elegit; cum, etsi Paulus et Petrus ad hoc pervenissent, nihil possent ab eorum filiatione differre. Hic ergo Arii blasphemus error Ecclesiam conturbat, quaestio latius innotescit; quem Alexander Alexandrinus episcopus persequens, Arium zelo fidei innotescere facit. Sermo pervenit usque ad principem Constantinum. Tunc ille ex sententia sacerdotum apud urbem Nicaeam convocat episcopale concilium: ibique trecentis decem et octo episcopis residentibus, caeterisque honorabilibus personis, philosophis, ac dialecticis, et opinatissimis quibuscunque scholasticis, Arium adesse jubet, ac de ejus propositionibus et quaestionibus 118.0863D| judicari.

CAPUT II. Ex utraque historia permutatum. Tunc de fide ibidem subtiliter disseritur; errorque 118.0864A| Arii condemnatur manifestis Scripturarum dictionibus: quia et Deo Filius naturaliter unigenitus est, Verbum, virtus, sapientia solius Patris, et Deus verus, sicut Joannes ait, splendor gloriae, et figura substantiae Patris. Verum, post diuturnum multumque tractatum, placet omnibus ὁμοούσιον scribi debere, id est ejusdem cum Patre substantiae Filium confiteri. Defertur ad Constantinum sacerdotalis concilii sententia; quam ille, ut a Deo prolatam, veneratur, et contradicentibus comminatur exsilium. Exemplum autem sententiae, vel Nicaenae fidei est hujusmodi:

CAPUT III. (Rufin. lib. X, cap. 6, Hist. Eccles.; Socrat. lib. II, cap. 9, Hist. Trip.). Credimus in unum Deum Patrem 118.0864B| omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium, et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre, unigenitum, hoc est, ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, ὁμοούσιον, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terris, qui propter nos homines, et propter nostram salutem de coelis descendit, et incarnatus est, hoc est factus. Passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, inde venturus judicare vivos et mortuos. Dicentes autem: Erat aliquando, non erat antequam nasceretur, vel non erat antequam fieret, aut: Quia ex non exstantibus factus est, aut ex alia substantia, 118.0864C| vel ex subsistentia: dicentes etiam aut convertibilem aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica Ecclesia apostolica. (Theod. lib. II, cap. 1; lib. V, cap. 45. Hist. Trip.) Hanc venerabilem fidem trecenti decem et octo episcopi amplexi sunt, inter quos major adhuc erat numerus confessorum Christi, et martyrum. Nam et Jacobus quidam Antiochiae Mygdoniae, qui mortuos resuscitavit, vivos curavit, et alia multa operatus est miracula, Paulus quoque Neocaesariae, castri positi juxta Euphratem, qui ambas manus habuerat ligatas, ignitoque ferro combustas rabie Licinii, Paphnucius quoque Aegyptius, ex eorum numero quos Maximianus, dextris oculis effossis et sinistro pollice succiso, per metalla damnaverat, aderant ibi. Sed et Spiridion, Cyprius episcopus, ex eorum numero dicitur fuisse, vir unus ex 118.0864D| ordine prophetarum, qui pastor ovium in episcopatu permansit; cujus hoc fertur factum insigne, et omnibus saeculis admirandum: Filiam habuit, quae cum ei bene administrasset, virgo defuncta est; post 118.0865A| obitum ejus venit quidam dicens, se ei depositum commendasse; rem gestam ignoraverat pater: perquisitum in tota domo quod poscebatur, nusquam inventum est. Persistebat ille qui commendaverat, et fletu et lacrymis perurgebat, comminans etiam sibi mortem, nisi depositum reciperet. Permotus lacrymis ejus senex, ad sepulcrum filiae properat, atque illam nomine clamitat suo. Tunc illa de sepulcro: Quid vis? ait, pater. Commendatum, inquit, illius ubi posuisti? At illa, locum designans: illic invenies defossum. Regressus domum suam, depositum, ubi filia de sepulcro responderat, repertum, tradit reposcenti. Sed et multa ejus referuntur alia gesta. Hi, et hujusmodi reverendissimi viri sederunt apud Nicaeam. (HAYMO.) Unde indubitanter credimus, 118.0865B| praedictam ibidem synodum a Spiritu sancto quadam divinitus consideratione congregatam fuisse, ut scilicet nobis posterioribus, ac diurnis, vel modernis, daretur intelligi firmum esse ac catholicum quidquid ibi de mysterio fidei promulgatum est. Quod quidem tam divini, tamque spirituales viri locuti sunt, qui non erant similes nobis indignis et peccatoribus, qui propter injustitiam nostram in Scripturis sanctis fallere possumus, et falli. Neque enim potuit Spiritus sanctus fallaciam proferre, per quos tanta et talia operabatur miracula. Igitur, Domino cooperante, et sermonem confirmante eorum sequentibus signis, quidam episcopi, etiam in ipsa synodo, et circa synodum, virtutes aliquas, et signa fecerunt. (Rufin. lib. X, cap. 3, Hist. Eccles.) Nam 118.0865C| cum ibi philosophus quidam, in arte dialectica insignis, objectis quaestionibus fidei nostrae occurreret, nec ab aliquo posset concludi, quidam ex confessoribus, simplicissimae naturae vir, et nihil aliud sciens nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum, paucis philosopho insultanti congreditur, expositaque simplicitate fidei quadam, eum ineffabili pietate mox permutat, et efficit Christianum. Et tunc ostensum est philosopho quia regnum Dei non in sermone, sed in virtute consistit.

CAPUT IV. Ex Tripartita historia, actum Constantinopoli. (Sozom, lib. I, cap. 4, Trip. Histor.) Sed et Alexander Constantinopolitanus, vir admirandae conversationis, 118.0865D| cum quidam philosophi causarentur adversus imperatorem, quod novam in republica introduceret culturam, et ipsi Alexandro opponere vellent de dogmate, in nomine Christi operatur virtutem, imperatque maximo eorum philosopho, tanta spiritus virtute, ne loquatur, ut una cum ejus sermone os illis penitus obstructum sit. Sed jam ad historiam revertamur. Dictata Nicaena fide, et tam ab ipso imperatore, quam ab episcopis communicata, Eusebius, Nicomediae praesul, cum reliquis quatuor episcopis, magis faventes Ario, nolunt subscribere verbum consubstantialitatis, reprehendentes, dicentesque consubstantiale esse, quod ex aliquo est, aut ex partitione, aut decisione, aut plantatione: ex 118.0866A| plantatione quidem, sicut ex radice germen: ex decisione vero, ut ex patre filius: ex partitione autem, sicut ex massa aurea annuli aurei duo vel tres; sed secundum nullum horum, inquiunt, est Filius Dei consubstantialis Patri, propterea ergo in fide consubstantialitatis consentiendum non est. Hos igitur damnat universalis synodus cum imperatore, et relegat exsilio cum Ario, et sectatoribus ejus. (Rufin. c. 7, 8, ejusd. lib.) Per idem tempus crux Domini ab Helena Constantini matre, religiosa femina, reperitur, ubi quondam antiqui persecutores in loco sepulcri simulacrum Veneris collocaverant; ut si quis ibi Christum vellet adorare, Venerem potius adorare videretur. Invenitur et ille titulus a Pilato conscriptus, sed et aliae duae cruces. Tribus igitur crucibus 118.0866B| repertis, Macarius ejusdem loci episcopus, defixis in terra genibus, cum regina Deum suppliciter deprecatur, ut, quae illarum crux ad Dominicam gloriam fuerit, innotescat. Tunc, adhibitis duabus semineci cujusdam matronae corpori, nihil operatur, adhibet tertiam, ex mox exsurgens mulier, magnificat Deum. Percepto itaque evidenti indicio, regina templum mirificum in eo loco ubi crucem repererat, statuit. Clavos quoque, quibus corpus Dominicum fuerat affixum, portat ad filium. Ex quibus ille frenos et galeam aptat ad usum belli, adimplens Zachariae prophetiam, dicentis: Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti. Ligni vero salutaris partem defert filio, partem sibi reponit.

118.0866C| (Sozom. lib. II, cap. 18, Trip. Histor.). De hoc ligno Sibylla dixit apud paganos: O ter beatum lignum, in quo Deus affixus est! Praeterea praedicti imperatoris mater octogesimo aetatis suae anno decedit, multa filio pietatis mandata derelinquens. Quae mox ille postponens, seductus a sorore Constantia, et multis precibus ab ea interpellatus, Arium de exsilio revocari jubet, et mitti ad episcopos, qui tunc forte Hierosolymis ad dedicationem ecclesiae convenerant, fidemque ejus probari. Tunc ille fidem scripsit, quae quidem sensum nostrum, et verba nostra, professionemque nostram continere videretur.

CAPUT VI. (Socr. lib. III, c. 10, Trip. Hist.) Imperator autem, 118.0866D| adhuc de Ario experiri volens, eum revocat ad palatium; qui, percunctatus de fide Nicaena, ficte subscribit, et praestat juramentum, quodam modo jusjurandum arte deludens. Ferturque scriptam sectam suam habuisse in charta quam sub ala ferebat. Unde vere jurare se credidit, dicens se sic sapere sicut scripsisset. Credens ergo imperator, suscipi eum ab Alexandro, Constantinopolitano episcopo, in communionem jubet. Quo renuente adhuc propter infamiam, et suspicionem haeresis devitante, jubet Constantinopolim synodum congregari. Ante vero unum concilii diem constitutum, prosternens se Alexander sub altare, tota nocte clamat ad Dominum, dicens: Judica, Domine, inter Eusebii minas et 118.0867A| Arii juramentum. Quo valde supplicante, praesumptionem Arii et juramentum mendax mox vindicta Dei persequitur. Etenim, cum in crastinum matutinum ad ecclesiam properaret, episcoporum et populorum frequentia constipatus, humanae necessitatis causa ad secessum declinat; ibique cum sederet, intestina ejus atque omnia viscera in secessum cuniculorum defluxere. Tunc Eusebius Nicomediae cum caeteris Arianis confunditur, nec propter causam Arianum dogma confunditur, sed ad tempus occultatur.

CAPUT VII. Interea Constantinus imperator, cum in Nicomedia degeret, languore gravatus, in extremis baptizatur; distulerat enim usque ad illud tempus, in 118.0867B| Jordane hoc promereri desiderans. Qui, condito testamento, et tribus filiis haeredibus constitutis, primo, scilicet Constantino, in Hesperia; secundo vero, scilicet Constantio, in Oriente; juniore, scilicet Constante, Caesare ordinato; et in partibus Occidentis post quinquagesimum quintum aetatis suae annum, vivendi finem facit, revocato prius Magno Athanasio in Alexandriam, propter persecutionem Arianorum exsulante. Igitur Christianissimo imperatore defuncto, Arianum iterum dogma repullulat. Constantius imperator, seductus ab haereticis, in eumdem errorem devolvitur, et Magnum Athanasium veritatem edocentem condemnat. In cujus persecutione postmodum graviter conspirantibus haereticis, et multa crimina intendentibus, universus orbis 118.0867C| conjuravit, et commoti sunt principes terrae, gentes, regna, exercitus, coierunt adversus eum. In cujus damnatione cum apud Mediolanum congregati subscribere cogerentur episcopi, quibusdam eorum deceptis, Pictaviensis minime consentit Hilarius. Unde et cum quibusdam aliis episcopis traditur exsilio. Inde apud Ariminum synodus ab haereticis congregatur. Ibi ὁμοούσιον, quasi ignotum sermonem, et a Scripturis alienum, a fidei expositione decernunt, firmantes sibi sermonem nequam, et dicentes soli Christo oportere credi, et non ὁμοοὑσιον confirmare.

CAPUT VIII. (Rufin. lib. X, cap. 22, Hist. Eccles.) Interea liberius Papa traditur in exsilium, et Felix, diaconus ejus, 118.0867D| in locum ejus subrogatur ab haereticis. Hierosolymis Cyrillus Maximo in episcopatu succedit, aliquando in fide varians, aliquando in communione.

(Socr. lib. VI, cap. 1, 2, Hist. Trip.) Per idem tempus Constantinus imperator vivendi finem facit, Julianus vero succedit in regnum, bono usus principio 118.0868A| et malo fine. Nam primo clericus et philosophus insignis, postmodum ad idola convertitur. Et primo quidem pacificus relaxat episcopos de exsiliis, et benigne agit adversus nostros; deinde persequitur, et infert supplicia. Hic, in odium Christi, Judaeis permittit reparare templum Hierosolymis; qui ex omnibus provinciis collecti, nova templi fundamenta jaciunt, quae subito terrae motu corruunt divinitus, saxis ingentibus longe lateque dispersis. Et ne hoc casu crederetur factum, sequenti nocte in vestimentis cunctorum crucis apparuit signum. Quo attoniti miraculo, plurimi Christo crediderunt. Hic etiam Julianus ad cumulum nequitiae summae contra Deum, insigne Christi simulacrum, quod apud Caesaream mulier a sanguinis liberata profluvio collocaverat, 118.0868B| satis impudenter deponit, suamque eodem loco collocat imaginem, quae igne de coelo cadente postmodum fulminata est; caput cum cervice una in terram est dejectum, reliqua pars hactenus ad judicium fulminis reservatur. Tunc vero Pagani imaginem Christi confregerunt, quam postmodum Christiani recolligentes recondiderunt in ecclesiam.

CAPUT IX. Ex concilio apud Alexandriam. (Sozom. c. 19, Socr. c. 20, Trip. Hist.) Interea, congregatis apud Alexandriam paucis numero confessoribus, licet fidei merito multis, ad sedandas haereticorum procellas tractatur, quibusdam eorum, ad rigorem Ecclesiae, dicentibus non debere eos recipi 118.0868C| in sacerdotium qui se utcunque contagione haeretica maculaverunt, aliis vero, ad compassionem, promulgantibus non debere negari aditum abjurato errore perfidiae redeuntibus. Additur quoque in illo concilii decreto plenior de Spiritu sancto disputatio, ut ejusdem substantiae ac deitatis cujus Pater et Filius crederetur; nec quidquam prorsus in Trinitate aut creatum aut inferius posteriusque diceretur; sed de differentia substantiarum et subsistentiarum sermo eis per Scripturas motus est, quas Graeci οὐσίας et ὐποστάσεις vocant. Quidam dicebant substantiam, et subsistentiam unum videri, quia tres substantias non dicimus in Deo, nec tres subsistentias dicere debeamus. Alii vero, quibus longe aliud substantia quam subsistentia videbatur, dicebant quia substantia ipsa 118.0868D| rei alicujus naturam rationemque qua constat, designet: subsistentia autem uniuscujusque personae hoc ipsum quod exstat et subsistit, ostendat.

CAPUT X. Haeresis Sabellii breviter adnotata. Ideoque propter Sabellii haeresim, confundentis 118.0869A| personas, et dicentis quia idem Deus, quando vult, Pater est, quando vult, Filius est, quando vult, Spiritus sanctus, tres subsistentias esse confitendas, quod quasi tres subsistentes personas signare videretur, ne suspicionem daremus, tanquam illius fidei sectatores, qui Trinitatem in nominibus tantum, et non rebus ac subsistentiis confitentur. Sed de incarnatione Domini comprehensum est quia corpus quod susceperat Dominus, non sine sensu neque sine anima suscepisset. Quibus caute moderateque compositis, soluto concilio, Eusebius vir illustris, potens in verbo doctrinae, Orientem circuit atque Italiam; et illius circumferens decreta, singulas quasque Ecclesias ad sanitatem rectae fidei revocat. Idem moliente Pictaviensi episcopo Hilario, viro naturaliter erudito, 118.0869B| et commodissimo ad persuadendum, cujus multa exstant opuscula, et libri de fide nobiliter editi contra versutias haereticorum. Interea Julianus imperator contra Persas pugnaturus litat Apollini, 118.0870A| poscens responsa, nec suscipit. Percunctati daemones de causa silentii, aiunt sepulcrum Babylae martyris prope positum impedire. Tunc ille venire Galilaeos, hoc enim nomine nostros solitus erat appellare, et auferre sepulcrum martyris jubet. Conveniuntque nostri psallentes cum exsultatione illud Psalmistae in auribus profani principis: Confundantur omnes qui adorant scuptilia, et qui confidunt in simulacris suis. Unde ille ad iracundiam provocatus Christianos incarcerat et infert martyria, comminatus majora tormenta post belli victoriam. Hoc eo cogitante, res vertitur in contrarium. Nam profectus quidem est, sed reditus nullus fuit; ibique incerto suorum aut hostium jaculo confoditur. Fertur autem quia, dum fuisset vulneratus, mox sanguine suo 118.0870B| compleverit manum, et in aerem projecerit, dicens: Galilaee, vicisti; et in eo ipso confessus est cum blasphemia victoriam.

LIBER DECIMUS. CAPUT PRIMUM. 118.0869B| (Theod. l. I. c. 1, 3, Trip. Histor.) Post Julianum Jovinianus ab exercitu trahitur ad imperii insignia; qui excusat se sacrilegis non posse imperare, quia Christianus esset, nec acquiescit, donec acclamat exercitus: Et nos Christiani sumus. Hic persequitur haereticos, et honorat Ecclesiam, Athanasium requirit, et ab ipso suscipit formam fidei, et Ecclesiarum disponendarum modum. Sed haec tam laeta principia orta mors immatura mox corripit. Post hunc Valentinianus cum fratre Valente suscipit imperium, expulsus quondam militia a Juliano pro fide nostra; et sibi quidem tunc Occidentales delegit partes, fratri autem Orientales reliquit. Valentinianus ergo 118.0869C| in fide et religione Romanam rempublicam administrat; sed Valens, favendo haereticis, abiit in viam patrum suorum. Orthodoxos quosque persequitur, tormentis excruciat, damnat exsilio; sed hoc post Athanasii obitum; nam, illo superstite, velut divina quadam virtute prohibetur.

CAPUT II. Athanasius, Alexandrinus episcopus, quadragesimo et sexto sacerdotii sui anno moritur. (Rufin. lib. X, cap. 3, Hist. Eccl.) Igitur, functo in pace Athanasio post multos agones, et Petro in locum ejus substituto, quem et ipse sciscitatus de successore elegerat, favore principis concitati adversum nostros Ariani insurgunt vehementius. Tunc 118.0869D| Lucius, Arianae pestis episcopus, fugato Petro, supra persecutiones gentilium vastat Ecclesiam, vastat et eremum, et bellum quiescentibus indicit. Itaque tria millia et eo amplius viros, per totam eremum solitaria habitatione dispersos, armata manu oppugnare 118.0870B| aggreditur, Patresque monachorum Aegypti, Macarium, Isidorum, aliumque Macarium, Heraclidem, et Paulum, discipulos Antonii, tradidit exsilio, qui vitae merito insignes et virtutibus admirabiles habebantur. Pro brevitate proposita caetera omittens, unum Macarii insigne refero miraculum. Caecus quidam ad cellam Macarii, cum non reperisset eum domi, moestus primo, sed mox fidei ardore calescens: Applicate me, inquit, ad illam partem parietis, ubi cubare solet senior, et admotus, parumque luti aridi quo paries oblitus erat, palmae suae superponens, et de aqua putei ex quo ipse bibat, resolvens oculos suos, perunxit, et mox visum recepit. (Rufin. lib. X, cap. 4, Hist. Eccles.) Sed et idem Macarius catulos leaenae caecos, a matre sibi objectos, cum pro eisdem 118.0870C| bestia supplicare videretur, liberat a caecitate, donaturque a bestia plurimis pellibus laniatis pro munere, ore suo enectis, et ante cellam ejus depositis. Sed his tantis virtute mirabilibus non defert Lucius Arianus; quinimo jubet ipsos praedictos patres clam raptos, in ignitam Aegypti insulam deportari, ubi et multa operantur miracula, et convertunt incredulos. Quod expavescens Lucius, veritus populum propter justos tumultuantem, revocat eos, et ad eremum remittit. Verum dum hoc Lucius agit in Aegypto, Valens Arianorum imperator per alia loca non minus adversus nostros insanivit, maxime apud Edissam, Mesopotamiae urbem, Thomae Apostoli reliquiis decoratam: ubi de Ecclesia catholicis electis, nec in campo permittit habere conventum. Tunc velut aurum 118.0870D| in fornace probatum, in persecutione fulget Ecclesia; unde non in verbis tantum, sed in carceribus et exsiliis vinculisque fides approbatur. Interea cum apud Alexandriam nebulosus quidam doctor Lucius obtenebraret populos, velut lampadem quamdam 118.0871A| divinae lucis; Dydimum Dominus accendit. (Idem, cap. 1, ejusd. lib.) Hic a pueritia luminibus orbatus, nec ideo minus litteris se applicans, mirum dictu, in tantam Scripturarum eruditionem divino pervenit miraculo, ut scholae ecclesiasticae illius temporis maximus doctor existeret. Hunc beatus Antonius, cum fidei Athanasii testimonium laturus adversum Arianos de Thebaide descendisset, magnificis consolatus est verbis: Nihil te, inquit, offendat, Didyme, quod carnalibus oculis videris orbatus. Desunt tibi oculi quos mures, muscae, et lacertae habent; sed laetare, quia habes oculos quos angeli habent, quibus Deus videtur, per quos tibi magnum scientiae lumen accenditur.

CAPUT III. De illustribus viris, Basilio et Gregorio. (Idem, c. 7, ejusdem lib.) Ea tempestate Basilius et Gregorius, Cappadociae, instar duorum coeli luminarium refulgent, ambo nobiles, ambo Athenis sufficientissime eruditi; qui, remotis denique saecularium Graecorum libris, monasterium expetunt, soli divinae Scripturae attendentes. Basilius contemplationi monasticae inhaeret, contemptu saeculi humilior; Gregorius ecclesiasticae actioni, in praedicatione liberior. Basilius itaque Caesariae Cappadociae fit episcopus. Qui cum a Valente in exsilium cogeretur, et staret ad tribunal, praefecto minitanti fertur eleganter respondisse: Utinam, inquit, dignum haberem aliquod munus, quod ei offerrem, qui Basilium maturius de nodo hujus follis absolveret! Cumque daretur 118.0871C| ei spatium deliberandi: Ego, ait, in crastino tempore ero, qui hodie: tu te utinam non mutes! Et illa quidem nocte cum uxor imperatoris vehementer cruciaretur, et filius ejus unicus divina exstingueretur ultione, rogatur Basilius, et detinetur ad intercessionem, qui paulo ante expellebatur ad poenam. Itaque, omnibus catholicis expulsis a Valente, solus usque ad vitae exitum intemerato communionis sacramento in Ecclesia perdurat.

CAPUT IV. Gregorius Nazianzenus Constantinopolim translatus est. Gregorius apud Nazianzi oppidum in locum patris episcopi subrogatur, famosissimus in doctrina, et 118.0871D| haereticorum validissimus oppugnator. Unde et Constantinopolim ad docendum Ecclesiam transfertur. (Rufin. lib. XI, cap. 10. Hist. Eccles. Idem, c. 11 ejusd. lib.) Per idem tempus functo Liberio Romano pontifice, Damasus succedit in apostolatum, contra quem Ursinus schismaticus praesumit apostolicam sedem, defendentibus alterutris et bella moventibus, adeo ut humano sanguine implerentur orationum loca. Sed adest assertor innocentiae Deus Damaso, prudenti et innocenti viro. Sed apud Mediolanum defuncto Auxentio, episcopo haereticorum, Ambrosius, vir primo consularis, subito populi clamore episcopus eligitur, adhuc tamen catechumenus, sed mox ante ordinationem suam baptizatur.

CAPUT V. Valentinianus regnat decem annis. (Idem, c. 12.) Interea Valentinianus imperator diem obiit, filiis suis Gratiano et Valentiniano relinquens imperium. Sed et frater ejus, Gothis insurgentibus, fugiens e bello flammis exustus est.

CAPUT VI. De Gratiano illustri imperatore. Igitur Gratianus cum fratre admodum parvulo post Valentem quoque Orientis suscipit imperium. Hic pius fuit ac religiosus, armis strenuus, velox in corpore, ingenio bonus, et plus verecundus quam reipublicae intererat. Unde et ad curam et administrationem rerum Theodosium accivit, virum utilem 118.0872B| et armis maturum, Orientis ei procuratione permissa. Qui Gratianus postquam multa religiose et fortiter gessit, et a Maximo Britannorum tyranno peremptus est, post se in Occiduis partibus relinquit Valentinianum, cujus interim mater Justina Ariana persequitur Ecclesiam, comminans sacerdotibus exsilia, nisi Arianensia suscipiant decreta. Sed et Ambrosium, turrim adversus haereticos validissimam, multa oppugnatione fatigat; quem et, persuaso filio, parat exsilio condemnare, sed a populis, incredibiliter amantibus Ambrosium, impeditur. Qui Ambrosius adversus reginam non se manu defensat ac telis, sed jejuniis et obsecrationibus indesinenter insistit, donec vindice Deo, tyranno Maximo perurgente, versa in fugam, cum filio exsilium sortitur.

CAPUT VII. De Theodosio pio ac religioso imperatore. Interea Theodosius, beneficiorum Gratiani memor, ad vindictam ejus totis viribus Orientis insurgens, sanguinem justum ulciscitur, regnum recuperat, fidem catholicam restituit, quam Justina violaverat, et inde ad Orientem regressus, sicut ab exordio regni praecipitatis penitus idolis, pulsis haereticis, congregatis catholicis, in fide et religione et munificentia perseverat. Hic piam constituit legem, ut sententiae principum super animadversione prolatae, in diem tricesimum ab exsecutoribus differrentur, quo locus misericordiae, vel, si res tulisset, poenitentiae non periret.

CAPUT VIII. Variarum rerum insignis historia. Sub eodem tempore apud Laodiceam Apollinaris episcopus, vir sane in caeteris instructus, haeresim generat, ex contentione asserens solum corpus, non etiam animam, a Domino in dispensatione susceptum, et pro supplemento illius rationabilis partis, ipsum Dei Verbum fuisse perhibebat. Hinc descendunt Apollinaristae haeretici, proprias habentes sectas et dogmata. Tunc concilium Romae congregatur a Damaso, et Petro Alexandrino, et damnantur Apollinaristae, data hac decretali sententia, ut, si quis Filium Dei humanitatis vel deitatis diceret minus aliquid habuisse, ab Ecclesia fieret alienus. Sed et Constantinopoli sub trecentis quinquaginta Patribus synodus 118.0873A| celebratur, in qua omnes haeretici condemnantur. Tunc Martinus, Turonicorum, Galliae civitatis, episcopus, multis miraculorum signis effulget. Tunc Hieronymus presbyter in Bethlehem, imo toto orbe clarus habetur; de quo non sine magna admiratione suspicio, quare in hac historica narratione a Rufino praetermissus est insigniri, maxime cum caeteros illustres viros, et contemporaneos suos nobilitaverit eloquio, qui vel impares ei fuerunt scientia, vel, si pares aut superiores, certe omnimodo minus utiles Ecclesiis. Fortassis egit hoc Rufinus industria, ne videretur injuriam illi libello facere, quem idem beatus Hieronymus scribit de viris illustribus, ubi et de seipso facit in ultimis mentionem. Dicitur etiam quod inimicitias inter se aliquando habuerunt, 118.0873B| et (si fas est dici de tam sanctis et prudentibus viris) obliquis se respexere vultibus, et sermonibus notavere; unde forsitan a beato Hieronymo hunc sermonem historicum obliquavit. Sive autem propter hoc, sive propter illud omiserit, nescio, Deus scit: unum scio, quia praetermittendus non erat. Unde nunc idoneum duxi vicem supplere Rufini, et tantum hunc virum inserere narrationi, ut, quasi quodam cornu aureo mutilata historia, hujus insertione reformetur. Itaque ea quae sparsim de eo dictata reperi, suffragantibus ejus meritis in unum colligere breviter dispono. Sed jam ad historiam revertamur. Interea Theodosius pius imperator communem se praebens sacerdotibus Dei, exstinctis jam haereticis, in pace et quiete magna regit Ecclesias. 118.0873C| (Idem, 33, 34 ejusd. lib.) Tunc idola penitus destruuntur, templa gentilium subvertuntur. Tunc apud Alexandriam ingens templum Serapis dejicitur, in quo tam vastum erat ipsius Serapis simulacrum, ut dextera unum parietem, alterum laeva perstringeret; quod monstrum ex omni genere metallorum, signorumque compositum ferebatur. Hoc idolum dicebant statutis diebus salutari a sole, quoniam arte erat compositum, ut per fenestram exiguam radius solis directus, os et labia ejus populo inspectante illustraret. Sed et in eodem templo signum solis ex subtilissimo ferro fabricatum, magnete lapide desuper laquearibus infixo, ipsumque trahentibus movebatur deorsum, et tanquam ad salutandum Serapim altius elevabatur. Sed cum ad subvertendum hoc simulacrum 118.0873D| nostri insurgerent, paululum territi retardantur, 118.0874A| gentilibus pro certo asserentibus, quod si humana manus illud tetigisset, terra dehiscens illico solveretur in chaos, coelumque rueret in praeceps. Tum ecce unus ex militibus, fide concalescens, correptam bipennem maxillae veteratoris illidit: nec coelum tamen ruit, nec terra distenditur. Exinde, aliis adjuvantibus ad caedendum, senex veternosus distrahitur, et in conspectu clericorum Alexandriae exuritur. Hic Serapis finis fuit, quem alii Jovem putant, alii virtutem Nili fluminis, alii regem Aegypti Apim, alii in honorem nostri Joseph formatum asserunt esse simulacrum, ob divisionem frumenti qua subvenit Aegypto. Sed et in templo Saturni cum simulacrum dejicitur, tyranni ejusdem fani sacerdotis fraus comperta est: qui tanquam ex 118.0874B| responso numinis, suae libidini placentes feminas dignas esse Saturno Deo et ejus vocatione, faciensque in templo pernoctare, clausis januis, et traditis clavibus, cum videretur discedere, per subterraneos aditus simulacrum ingrediebatur a tergo exesum, et parieti diligenter annexum, et mox supplicantem et intentam mulierem, quasi voce Saturni advocabat. Sed et aliae multae paganorum fraudes tunc deteguntur. Itaque dejecto apud Alexandriam ipso capite idololatriae, reliqua idola conculcantur, et veri Dei construuntur ecclesiae. Interea Valentinianus in occiduis partibus, laqueo vitam finivit, dolo, ut dicitur, ducis sui Arbogasti. Post quem Eugenius tyrannus Italiam occupat. Theodosius inflammatur ad ultionem, et, consulto Joanne Anachoreta monacho, 118.0874C| qui prophetico spiritu pollebat, Eugenium exsuperat tyrannum, tam armis confisus quam jejuniis et orationibus. Tunc de inimicis ad orientem revertitur, ibique Arcadium filium augustum creat, Honorium quoque factum imperatorem occiduis partibus delegat; ipse vero jam subjugatis hostibus, jam eliminatis idolis, jam sedata Ecclesia, post decem et septem annos Romani imperii migrat ad Dominum, cum piissimis principibus percepturus praemia meritorum. Hic Rufinus ecclesiasticae historiae finem facit. Et nos quoque, finitis persecutionibus, haeresibus consopitis, fundata et exstructa Ecclesia, quia post enumerationem tantorum martyrum, confessorum, doctorum, sive Patrum, nihil dignius restat vel illustrius, hic cum eo suscepti operis compendium terminemus.