III |
NITHARDUS
HISTORIARUM LIBRI QUATTUOR
LIBER QUARTUS
Non solum me, uti praefatum est, ab hoc opere narrationis quiescere delectat, verum etiam, quo ab universa re publica totus secedam, mens variis querimoniis referta, assiduis meditationibus anxia versat. Sed quoniam me de rebus universis fortuna hinc inde iunxit validisque procellis maerentem vehit, qua portum ferar, immo vero penitus ignoro. Interim autem si aliquod tempus otiosum repperero, quid oberit, si, uti iussum est, facta principum procerumque nostrorum stili officio memoriae mandare curabo? Ergo huic rerum operi quarto assistam et, si in ceteris rebus futuris prodesse nequivero, saltem in his erroris nubeculam proprio labore posteris detergam.
1. Usque Lodhuwicus et Karolus Lodharium a regno suo abisse certis indiciis cognovere, Aquis palatium [quod tunc sedes prima Franciae erat] petentes, sequenti vero die, quid consultius de populo ac regno a fratre relicto agendum videretur, deliberaturi. Et quidem primum visum est, ut rem ad episcopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima, conferrent, ut illorum consultu veluti numine divino harum rerum exordium atque auctoritas proderetur. Et hoc illis, quoniam merito ratum videbatur, commissum est. Quibus ab initio gesta Lodharii considerantibus, quomodo patrem suum regno pepulerit, quoties populum Christianum periurum sua cupiditate effecerit, quoties idem ipse hoc, quod patri fratribusque iuraverat, frustraverit, quoties post patris obitum fratres suos exhereditare atque delere temptasset, quota homicidia, adulteria, incendia omnigenaque facinora universalis ecclesia sua nefandissima cupiditate perpessa sit, insuper autem neque scientiam gubernandi rem publicam illum habere nec quoddam vestigium bonae voluntatis in sua gubernatione quemlibet invenire posse ferebant. Quibus ex causis non immerito, sed iusto Dei omnipotentis iudicio primum a proelio et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant. Ergo omnibus unanimiter visum est atque consentiunt, quod ob suam nequitiam vindicta Dei illum eiecerit regnumque fratribus suis melioribus se iuste ad regendum tradiderit. Verumtamen haudquaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam illos percontati sunt, utrum illud per vestigia fratris eiecti an secundum Dei voluntatem regere voluissent. Respondentibus autem, in quantum nosse ac posse Deus illis concederet, secundum suam voluntatem se et suos gubernare et regere velle aiunt: 'Et auctoritate divina, ut illud suscipiatis et secundum Dei voluntatem illud regatis, monemus, hortamur atque praecipimus'. Hinc autem uterque illorum duodecim e suis ad hoc opus elegit, quorum unus exstiti; et sicut illis congruum, ut inter illos hoc regnum divideretur, visum est, contenti sunt; in qua divisione non tantum fertilitas aut aequa portio regni, quantum affinitas et congruentia cuiusque aptata est. Evenitque Lodhuwico omnis Frisia et cetera <...>.
Karolo vero <...>
2. Quibus peractis quique illorum e populo, qui se secutus est, suscepit ac sibi, ut deinceps fidelis esset, sacramento firmavit. Et Karolus quidem Mosam regnum suum ordinaturus traiecit, Lodhuwicus vero Saxonorum causa Coloniam petiit. Quorum casus quoniam maximos esse perspicio, praetereundos minime puto. Saxones quidem, sicut universis Europam degentibus patet, Karolus Magnus imperator ab universis nationibus non immerito vocatus ab idolorum vana cultura multo ac diverso labore ad veram Dei Christianamque religionem convertit. Qui ab initio tam nobiles quam et ad bella promptissimi multis indiciis persaepe claruerunt. Quae gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit: sunt etenim inter illos qui edhilingui, sunt qui frilingi, sunt qui lazzi illorum lingua dicuntur; Latina vero lingua hoc sunt: nobiles, ingenuiles atque serviles. Sed pars illorum, quae nobilis inter illos habetur, in duabus partibus in dissensione Lodharii ac fratrum suorum divisa, unaque eorum Lodharium, altera vero Lodhuwicum secuta est. His ita se habentibus, cernens Lodharius, quod post victoriam fratrum populus, qui cum illo fuerat, deficere vellet, variis necessitatibus adstrictus, quocumque et quomodocumque poterat, subsidium quaerebat. Hinc rem publicam in propriis usibus tribuebat, hinc quibusdam libertatem dabat, quibusdam autem post victoriam se daturum promittebat, hinc etiam in Saxoniam misit frilingis lazzibusque, quorum infinita multitudo est, promittens, si secum sentirent, ut legem, quam antecessores sui tempore, quo idolorum cultores erant, habuerant, eandem illis deinceps habendam concederet. Qua supra modum cupidi nomen novum sibi, id est Stellinga, imposuerunt et in unum conglobati dominis e regno paene pulsis more antiquo qua quisque volebat lege vivebat. Insuper autem Lodharius Nordmannos causa subsidii introduxerat partemque Christianorum illis subdiderat, quibus etiam, ut ceteros Christianos depraedarent, licentiam dabat. Igitur metuens Lodhuwicus, ne idem Nordmanni nec non et Sclavi propter affinitatem Saxonibus, qui se Stellinga nominaverant, coniungerent regnumque sibi vindicaturi invaderent et Christianam religionem his in partibus adnullarent: quam ob rem, uti praetulimus, praemaxime <...> adiit et, in quantum valuit, simul et cetera regni sui scandala, ne hoc nefandissimum malum sanctae Dei ecclesiae deveniret, precavit. Quibus expletis Viridunensium civitatem Lodhuwicus per Teotonis villam, Karolus autem per Remensem urbem adeunt, quid deinceps agendum videretur, deliberaturi.
3. Per idem tempus Nordmanni Contwig depraedati sunt, inibique mare traiecto Hamwig et Nordhunnwig similiter depopulati sunt. Lodharius autem, ut se supra ripam Rhodani recepit, navigio eiusdem fluminis fretus inibi resedit; quo undique quos valuit sibi in subsidium attraxit. Verumtamen legatum ad fratres suos dirigens mandat, si sciret, qua fieri posset, primores suos ad illos dirigere vellet de pace deliberaturos. Responsum est, mitteret quos vellet, facile quemlibet scire posse, qua illis deveniret esse; ipsi vero uno eodemque itinere per Tricasinensium Cadhellonensem adeunt urbem. Cumque Miliciacum venissent, Iosippus, Eberhardus, Egbertus una cum ceteris a parte Lodharii ad illos venerunt dicentes, quod Lodharius cognovisset se in Deum et illos deliquisse, nolletque amplius, ut altercatio inter illos et Christianum populum esset; si vellent aliquid illi supra tertiam partem regni propter nomen imperatoris, quod illi pater illorum concesserat, et propter dignitatem imperii, quam avus regno Francorum adiecerat, augere, facerent; sin aliter, tertiam tantummodo partem totius absque Langobardia, Baioaria et Aquitania illi concederent; regeretque quisque illorum Deo favente portionem regni sui, prout melius posset; frueretur alter alterius subsidio ac benevolentia; concederent pacem et leges invicem sibi subiectis, essetque inter illos Deo auctore pax pacta perpes.
Quod cum Lodhuwicus et Karolus audissent, et illis plebique universae perplacitum esset, in unum una cum primoribus coeunt ac, quid de talibus acturi essent, gratanti animo conferunt. Aiebant se hoc in exordio dissensionis voluisse et, quamquam peccatis intervenientibus proficuum esse non posset, saepe hoc illi mandatum fuisse. In eo tamen omnipotenti Deo gratias referebant, cuius tandem ope adiuti hoc promeruerant, ut frater illorum, qui semper pacem atque concordiam spreverat, Deo largiente tunc illa petebat. Verumtamen solito more ad episcopos sacerdotesque rem referunt, ut quocumque divina auctoritas id vertere vellet, nutu ipsius libenti animo praesto adessent. Quibus cum undique, ut pax inter illos fieret, melius videretur, consentiunt, legatos convocant, postulata concedunt. Cumque in divisione regni quattuor dies vel eo amplius morarentur, tandem visum est, ut inter Rhenum et Mosam usque ad exortum Mosae ac deinde ad exortum Saugonnae et sic per Saugonnam usque ad confluentem Rhodani et sic deinde per Rhodanum usque in mare Tyrrhenum omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fisca cis Alpibus consistentia absque ... illi in parte regni tertia offerrent, et, si hanc recipere renuat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quod quidem, quamquam ultra quod iustum ac congruum, ut quibusdam videbatur, inventum fuerit, per Conradum, Cobbonem, Adhelhardum et ceteros mandatum est; ipsi vero interim, donec qui missi fuerant reverterentur, in eodem loco esse se decernunt responsum Lodharii praestolaturi. Qui cum ad Lodharium venissent, reppererunt illum paululum minus solito more animatum. Aiebat enim se non esse contentum in eo, quod fratres sui illi mandaverant, quia aequa portio non esset, querebaturque insuper suorum, qui se secuti sunt, causam, quod in praefata parte, quae illi offerebatur, non haberet, unde illis ea quae amittebant restituere posset. Quam ob rem - ignoro, qua fraude decepti hi qui missi fuerant augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias; insuper, si hoc usque ad tempus, quod illis pariter conveniret, reciperet, iurant illi, quod tunc fratres sui iure iurando, prout aequius possent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania in tribus partibus dividerent, essetque super his sua electio, ut quam vellet harum acciperet, ac diebus vitae suae eandem illi concederent in eo, quod ille illis similiter faceret; et haec omnia, si aliter non crederet, sacramento sic se facturos promitterent. Iurat etiam Lodharius sic se velle ac sua ex parte sic perficere in eo, quod fratres sui, uti missi illorum tunc illi iuraverant, adimplessent.
4. Igitur mediante Iunio, feria videlicet quinta, propter civitatem Madasconis in insula quae Ansilla dicitur cum aequo numero primorum Lodharius, Lodhuwicus et Karolus conveniunt et hoc sacramentum mutuo sibi iuraverunt, videlicet ut ab ea die et deinceps invicem sibi pacem conservare deberent, et ad placitum, quod fideles illorum inibi statuissent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania cum sacramento, prout ao aequius possent, in tribus partibus sui dividerent, electioque partium eiusdem regni esset Lodharii; et quique illorum partem, quam quisque acciperet, cuique deinde omnibus diebus vitae suae conservare deberet in eo si adversus fratres suos frater suus similiter faceret. Quo expleto adhibitisque verbis pacificis pacifice discedunt, ad castra redeunt, in crastinum de ceteris deliberaturi. Quamquam et id aegre vix, tamen effectum est, et usque ad conventum, quod in Kal. Octobris condixerant, pacifice quisque in sua portione, qua vellet, esset.
Et Lodhuwicus quidem Saxoniam, Karolus vero Aquitaniam ordinaturi adeunt, Lodharius autem iam, ut sibi videbatur, de electione regni partium securus Arduennam venatu petit omnesque primores suae portionis populi, qui a se, dum a regno abiret, necessitate coacti desciverant, honoribus privavit. Lodhuwicus etenim in Saxonia seditiosos, qui se, uti praefatum est, Stellinga nominaverant, nobiliter, legali tamen caede compescuit. Karolus vero in Aquitaniam Pippinum fugavit; quo latitante nihil aliud notabile efficere valuit, praeter quod Warinum quendam ducem ceterosque, qui sibi fidi videbantur, ob custodiam eiusdem patriae inibi reliquit. Insuper Egfridus comes Tolosae e Pippini sociis, qui ad se perdendum missi fuerant, quosdam in insidiis cepit, quosdam stravit. Idemque Karolus ad placitum, quod cum Lodhuwico fratre suo Warmatiam condixerat, iter direxit. Cumque Mettis pridie Kal. Octobris venisset, Lodharium in villa Teotonis repperit, quo ante condictum placitum venerat ac aliter, quam statuerat, residebat. Quam ob rem his, qui a parte Lodhuvici nec non et Karoli propter divisionem regni Mettis residere debuerant, tutum minime videbatur, ut, dum seniores sui in Warmatia et Lodharius in Teotonis villa essent, illi Mettis regnum dividerent. Distat enim Warmatia a Mettis leuvas plus minus LXX, Teotonis autem villa plus minus octo. Occurrebat etiam, quod Lodharius in fratrum deceptione saepe perfacilis promptusque exstiterat, ideoque suam salutem illi credere haudquaquam absque qualibet securitate audebant. Ergo Karolus horum saluti consulens ad Lodharium dirigit, mandat, quoniam aliter, quam convenisset, venerat et erat, si vellet, ut missi fratris sui nec non et sui inibi una cum suis remanerent, daret illi obsides, ut de salute illorum fidus esset; sin aliter, mitteret ille missos suos Warmatiam ad illos, et illi quos vellet obsides illi darent; sin aliter, recederent a Mettis pari spatio; sin etiam et hoc nollet; in meditullio, qua vellet, missi illorum convenissent: non enim se tot nobilium virorum salutem neglegere debere dicebat. Erant quidem octoginta electi ex omni multitudine omni nobilitate praestantes, quorum interitus ni praecaveretur, maximam sibi fratrique suo posse inferre iacturam aiebat. Tum tandem pro commoditate omnium hinc inde visum est, ut Conflentum missi illorum, centum decem videlicet, absque obsidibus convenirent inibique regnum, prout aequius possent, dividerent.
5. Quo scilicet XIIII. Kal. Novembris convenientes, ne forte quoddam scandalum inter homines illorum qualibet ex causa oriretur, pars illorum, quae a Lodhuwico nec non et Karolo venerat, orientalem ripam Rheni metantes, quae autem a Lodhario, occiduam, cotidieque ob commune colloquium Sanctum Castorem petierunt. Cumque ad regni divisionem hi, qui a Lodhuwico et Karolo missi fuerant, variis querimoniis accessissent, quaesitum est, si quis illorum totius imperii notitiam ad liquidum haberet. Cum nullus reperiretur, quaesitum est, cur missi illorum illud in transacto spatio non circumissent, et illorum industria imbreviatum esset; cum et hoc, ut fieret, Lodharium nolle repperissent, aiebant impossibile esse ignoranti quoddam aequaliter dividere posse. Novissime autem quaesitum est, quoniam sacramento illud, prout aequius ac melius possent nossentque, dividere deberent, si hoc sincere iurare possent, dum scirent, quod nemo ignoranter id facere valeret. Et hoc quoque ad conferendum episcopis commissum. Qui hinc inde in basilica sancti Castoris convenientes, a parte Lodharii aiebant, si in sacramento quilibet deliquisset, hoc expiare posse, ac per hoc melius esset, ut hoc facerent, quam diutius tot rapinas, incendia, homicidia, adulteria ecclesiae Dei pateretur. At contra hi qui a parte Lodhuwici nec non et Karoli erant aiebant, dum neutrum necesse esset, cur in Deum peccare deberent? Aiebant melius esse, ut firmaretur pax inter illos, mitterentque pariter per universum imperium, et imbreviaretur, ac tum tandem iurare quod certum est absque periculo aequaliterque dividere posse censebant: sic quoque periuria ceteraque facinora devitare, ni caeca cupiditas impediret, posse firmabant; ac per hoc nec se ledere in sacramento velle nec cuipiam, ut faceret, licentiam dare testabantur. Qua dissentientes quique, qua venerat, ad suos secesserunt. Hinc omnes in eadem domo convenerunt, a parte Lodharii dicentes, quod parati ad sacramentum et ad divisionem, uti iuratum fuerat, essent; at contra a parte Lodhuwici et Karoli similiter se velle, si possent, aiebant; novissime autem, quoniam neuter quod alter volebat absque seniorum suorum auctoritate assentire audebat, statuunt, ut pax inter illos esset, donec scire possent, quid seniores sui horum recipere vellent; et hoc fieri posse in Non. Novembris visum est, usquequo pacis termino constituto discedunt.
Qua quidem die terrae motus magnus per omnem paene hanc Galliam factus est, eademque die Angilbertus vir memorabilis Centulo translatus et anno post decessum eius XXVIIII. corpore absque aromatibus indissoluto repertus est. Fuit hic vir ortus eo in tempore haud ignotae familiae. Madhelgaudus autem, Richardus et hic una progenie fuere et apud Magnum Karolum merito magni habebantur. Qui es eiusdem magni regis filia nomine Berehta Hartnidum fratrem meum et me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum in honore omnipotentis Dei sanctique Richarii construxit, familiam sibi commissam mirifice rexit, hinc vitam cum omni felicitate defunctam Centulo in pace quievit. His paucis de origine mea delibatis ad historiae seriem redire libet.
6. Cum autem, uti praefatum est, reversi quique regi suo quae invenerant nuntiassent, hinc inopia, hinc hieme instante, hinc etiam, quod primores populi degustato semel periculo iterum proelium nolebant, ac per hoc, ut pax inter illos usque in vicesimo die post missam sancti Iohannis firmaretur, assentiunt. Ad quam statuendam hinc inde primates populi Teotonis villam confluunt, iurant, ut ipsi reges inter se interim mutuam pacem servare deberent, et ut nequaquam quolibet modo omitteretur, ne in eodem conventu, ut aequius possent, omne regnum dividerent, essetque Lodharii, uti iuratum fuerat, partium electio eiusdem regni. Hinc quique qua libuit discessit, et Lodharius Aquis hiematum petiit, Lodhuwicus Baioariam, Karolus autem uxorem ducturus Carisiacum venit. Eodem tempore Mauri a Sigenulfo fratre Sigihardi sibi causa subsidii inducti Beneventum invadunt. Eodem etiam tempore Stellinga in Saxonia contra dominos suos iterum rebellarunt, sed proelio commisso nimia caede prostrati sunt; ac sic auctoritate interiit, quod sine auctoritate surgere praesumpsit. Accepit quidem Karolus, uti praefatum est, in coniugio Hirmentrudem Uodonis et Ingeltrudis filiam et neptem Adelardi. Dilexerat autem pater eius suo in tempore hunc Adelardum adeo, ut, quod idem vellet in universo imperio, hoc pater faceret. Qui utilitati publicae minus prospiciens placere cuique intendit. Hinc libertates, hinc publica in propriis usibus distribuere suasit ac, dum quod quique petebat, ut fieret, effecit, rem publicam penitus adnullavit. Quo quidem modo effectum est, ut in hac tempestate populum qua vellet facile devertere posset, et hac de re Karolus praefatas nuptias maxime iniit, quia cum eo maximam partem plebis sibi vindicare posse putavit. Nuptiis quidem XVIIII. Kal. Ianuarii expletis natalem Domini ad Sanctum Quintinum celebre peregit, Valentianas quoque, qui de fidelibus suis inter Mosam Sequanamque causa custodiae remanere deberent, ordinavit; idem vero partibus Aquitaniae una cum coniuge anno DCCCXLIII. incarnationis Domini in hieme iter direxit. Fuit autem eadem hiems praefrigida nimis ac diuturna, langoribus insuper abundans nec non et agriculturae pecorique apibusque satis incongrua.
7. Hic quique colligat, qua dementia utilitatem publicam neglegat, privatis ac propriis voluntatibus inserviat, dum ex utrisque creatorem adeo offendat, ut etiam omnia elementa eius vesaniae contraria reddat. Quodque huiuscemodi exemplis paene adhuc omnibus notis praefacile probaturus accedam. Nam temporibus bonae recordationis Magni Karoli, qui evoluto iam paene anno XXX. decessit, quoniam hic populus unam eandemque rectam ac per hoc viam Domini publicam incedebat, pax illis atque concordia ubique erat, at nunc econtra, quoniam quique semitam quam cupit incedit, ubique dissensiones et rixae sunt manifestae. Tunc ubique abundantia atque laetitia, nunc ubique penuria atque maestitia. Ipsa elementa tunc cuique rei congrua, nunc autem omnibus ubique contraria, uti scriptura divino munere prolata testatur: Et pugnabit orbis terrarum contra insensatos. Per idem tempus eclipsis lunae XIII. Kal. Aprilis contigit. Nix insuper multa eadem nocte cecidit maeroremque omnibus, uti praefatum est, iusto Dei iudicio incussit. Id propterea inquam, quia hinc inde ubique rapinae et omnigena mala sese inserebant, illinc aeris intemperies spem omnium bonorum eripiebat.