Migne Patrologia Latina Tomus 115
Homilia
Homilia (Leo IV), J. P. Migne 115.0682
COLLECTORIS PRAEMONITIO.
115.0675A| Quam hic exhibeo, Leonis papae IV homiliam, maximi faciendam suadet Romanae Ecclesiae aetatis illius disciplina, quam vivis coloribus depictam exprimit; sed cum maxime variet in mss. codicibus, nec in editis semper sibi cohaereat, permagni interesse arbitror, si collatio inter varios codices instituatur, quo ex consensu plurimorum eliciatur quid genuinum sit Leonis, quid adulterinum et ascititium. Interpolationis vero hujus causam hanc afferri posse arbitror, quod post Leonem mos obtinuerit, ut haec ipsa homilia in synodis legeretur ad cleri eruditionem; ex quo factum est, ut pro varia locorum disciplina variaretur, moribus provinciae vel dioecesis, cui tradebatur, accommodanda. Constat id ex titulo 115.0675B| quem in ms. codice Lucensi gerit: Epistola Leonis 115.0676A| papae in synodo legenda. Quae cum ita se habeant, e re ecclesiastica facturum me arbitror, si triplex ejusdem homiliae schema proposuerim, quorum alterum Labbeanum est, aliud ex Martene Veter. Mon. tom. VII, pag. 1 petitur, quanquam Leonis nomen ascriptum ibi non legitur, tertium tandem ex ms. codice bibliothecae cathedralis Lucensis saeculi XII. Variantes lectiones e ms. codice bibliothecae S. Victoris Martenius adjecit, ex quo huc transfero, junctis pariter variantibus e sermone synodali quem ex Marco Velsero acceptum Labbeus tom. XI Ven. edit., pag. 1075, non expresso Leonis papae nomine (cum reipsa tamen ipsa sit Leonis homilia interpolata) exhibuit.
HOMILIA LEONIS IV.
MARTENII EDITIO. Commonitorium cujusque episcopi ad sacerdotes sibi subditos.
Fratres, sacerdotes Domini, cooperatores nostri ordinis estis; et nos quidem, quamvis indigni, locum Aaron tenemus; vos locum Eleazari, et Ithamari. Nos vice duodecim apostolorum fungimur; vos septuaginta duorum discipulorum. Nos pastores vestri sumus; vos plebis vobis commissae. Nos de vobis rationem reddituri sumus summo pastori Domino nostro Jesu Christo; vos de plebe vobis commissa. Ideoque, charissimi, vestrum videte periculum. Admonemus itaque et obsecramus fraternitatem vestram, ut quae vobis suggerimus, memoriae commendetis, et opere exercere studeatis.
- I.
In primis admonemus, ut vita et conversatio vestra irreprehensibilis sit, scilicet ut cella vestra sit juxta ecclesiam, et in domo vestra feminas non habeatis.
- II.
Omni nocte ad vigilias surgite; cursum vestrum horis certis decantate.
- III.
Missarum solemnitates celebrationesque religiose peragite; corpus et sanguinem Domini cum timore et reverentia sumite; vasa sacra propriis manibus abluite, et extergite.
- IV.
Nullus cantet, nisi jejunus; nullus cantet, qui non communicet.
- V.
Nullus cantet sine amictu, alba, stola, fanone, casula. Et haec vestimenta nitida sint, et ad nullos alios usus sint. 115.0677|
- VI.
Nullus cum alba, qua in suos usus utitur, praesumat missam celebrare. Nullus in ligneo, aut vitreo calice audeat missam celebrare.
- VII.
Nulla femina ad altare accedat, nec calicem Domini tangat.
- VIII.
Corporale mundissimum sit. Altare sit coopertum de mundis linteis. Super altare nihil ponatur nisi capsae, et reliquiae, et quatuor Evangelia, et pixis cum corpore Domini ad viaticum infirmis; caetera in nitido loco recondantur.
- IX.
Missale plenarium, lectionarium, antiphonarium, utrumque librum XL Homeliarum unusquisque habeat.
- X.
Locus, in secretario, vel juxta altare sit praeparatus, ubi aqua effundatur, quando sacra vasa abluuntur, ibique vas nitidum cum aqua pendeat; ubi sacerdos manus lavet post communionem.
- XI.
Ecclesiae sint bene coopertae, et cameratae; atrium ecclesiae undique muratum.
- XII.
Nullus extra ecclesiam per domos, vel in locis non consecratis missam cantet, nec solus cantet.
- XIII.
Quisque presbyter clericum habeat, qui epistolam, vel lectionem legat, eique ad missam respondeat, et cum quo psalmos cantet.
- XIV.
Infirmos visitate, eosque Deo reconciliate, oleo sancto ungite, et propria manu communicate. Nullus praesumat tradere communionem laico, vel feminae ad ferendum infirmo.
- XV.
Nullus sacrum chrisma vendat; nullus pro baptizandis, vel pro corpore Domini, vel pro reconciliatione, vel pro sepultura, vel pro consecrandis ecclesiis pretium quaerat, vel ecclesias aliquorum data pecunia subripiat.
- XVI.
Videte, ne per negligentiam vestram ullus infans sine baptismo moriatur.
- XVII.
Nullus vestrum sit ebriosus, 115.0679| litigiosus, nullus arma in seditione ferat, nullus canum, vel avium jocis inserviat. Nullus in tabernis bibat.
- XVIII.
Unusquisque vestrum, quantum sapit, plebi suae de Evangelio, de epistola, vel aliqua divina Scriptura Dominico die, vel festis diebus annuntiet.
- XIX.
Curam pauperum, peregrinorum, orphanorum habeat, eosque ad prandium invitet, ut in his, et aliis hujusmodi a vobis alii exemplum capiant.
- XX.
Omni die Dominico ante Missam aquam benedictam facite, unde populus et loca fidelium aspergantur.
- XXI.
Sacra vasa, vel vestimenta sacerdotalia non dentur in vadimonium negotiatori, vel alicui saeculari.
- XXII.
Nullus vestrum minus digne poenitentem cujuscunque rei gratia ad reconciliationem adducat, et ei reconciliationis testimonium ferat.
- XXIII.
Nullus vestrum usuras exigat, et conductor sui senioris existat. Res et facultates, quas post diem ordinationis vestrae acquiritis, ad ecclesiam cui deservitis pertinere sciatis.
- XXIV.
Nullus sine scientia, et consensu nostro ecclesiam acquirat. Nullus per potestatem saecularium ecclesiam obtineat; nullus ecclesiam ad quam titulatus est dimittat, et ad aliam causa quaestus migret.
- XXV.
Nullus plures teneat ecclesias sine aliorum auxilio presbyterorum; nullatenus una ecclesia inter plures dividatur.
- XXVI.
Nullus alterius parochianum, nisi in itinere, aut si sibi placitum fuerit ad Missam recipiat. Nullus in alterius parochia sine licentia illius cantet.
- XXVII.
Nullus decimam ad alium pertinentem recipiat.
- XXVIII.
Nullus poenitentem invitet carnem manducare, vel vinum bibere, nisi pro eo ad praesens eleemosynam dederit.
- XXIX.
Nullus praesumat baptizare, nisi in vigilia Paschae et 115.0681| Pentecosten, nisi pro periculo mortis.
- XXX.
Unusquisque fontes habeat; si non potest habere lapideos, habeat aliud vas ad hoc tantummodo praeparatum.
- XXXI.
Omnibus parochianis vestris symbolum, et orationem Dominicam insinuate.
- XXXII.
Jejunium quatuor temporum, rogationes, letaniam majorem eis indicite.
- XXXIII.
Feria IV ante Quadragesimam eos ad confessionem invitate, eisque juxta qualitatem delicti poenitentiam injungite, non ex corde vestro, sed sicut in poenitentiali scriptum est.
- XXXIV.
Tribus vicibus in anno, scilicet in Natale Domini, Pascha, Pentecosten omnes fideles communicent.
- XXXV.
Certis temporibus conjugati ab uxoribus abstineant.
- XXXVI.
Eulogias post missas in diebus festis accipiant.
- XXXVII.
Nullus presbyter in itinere sine stola incedat; nullus induatur vestimentis laicalibus; nullus rem aut possessionem, aut mancipium Ecclesiae vendat, aut commutet, vel quocunque ingenio alienet.
- XXXVIII.
Dominicum diem, aliasque festivitates a vespera usque ad vesperam celebret unusquisque.
- XXXIX.
Cantus, et choros mulierum in atrio omnino prohibete.
- XL.
Carmina diabolica, quae super mortuos vulgus cantare solet, et cachinnos, quos exercent sub contestatione omnipotentis Dei prohibete.
- XLI.
Excommunicatis missam ne cantetis, et plebi vobis commissae ne hoc faciat interdicatis omnino.
- XLII.
Nullus presbyter ad nuptias eat.
- XLIII.
Nullus uxorem nisi publice celebratis nuptiis accipiat. Raptum nullus faciat. Nullus proximam suam accipiat. Nullus sponsam alterius ducat. 115.0683|
- XLIV.
Unusquisque porcarios, et alios servos suos Dominicis diebus vel festivis ad missam venire faciat.
- XLV.
Patrini suos spirituales filios, symbolum, et orationem Dominicam vel doceant, vel docere faciant.
- XLVI.
Chrisma semper sit in sera propter quosdam infideles.
- XLVII,
Quisque presbyter expositionem symboli, vel Dominicae orationis habeat scriptam juxta traditionem orthodoxorum Patrum, et eam pleniter intelligat, et inde praedicando populum sibi commissum assidue ore instruat. Orationes missarum, praefationem canonis, eumdem canonem pleniter intelligat, ut memoriter, ac distincte proferre valeat. Epistolae, et Evangelii sensum, saltem juxta litteram, sciat. Psalmorum verba, et distinctiones memoriter teneat. Exorcismos, et orationes ad cathecumenum faciendum, ad baptismum consecrandum, et preces super masculum et feminam singulariter et pluraliter distincte proferre sciat, et ordinem baptizandi ad succurrendum infirmis, et ordinem reconciliandi secundum auctoritatem Canonum, et ordinem ungendi infirmos, et ordinem in exsequiis defunctorum; exorcismos quoque, et preces super salem et aquam, cantum nocturnum, et diurnum, compotum, si non majorem, saltem minorem, id est epactas, concurrentes regularesque terminos, martyrologium, poenitentialem unusquisque habeat.
LABBEI EDITIO. Homilia Leonis papae IV.
Fratres, presbyteri, et sacerdotes Domini, cooperatores mihi estis ordinis. Nos quidem, quamvis indigni, locum Aaron tenemus; vos autem Eleazari, et Ithamar. Nos vice duodecim apostolorum fungimur; vos ad formam septuaginta discipulorum estis. Nos vero pastores vestri sumus; vos autem pastores animarum vobis commissarum. Nos de vobis rationem reddituri sumus pastori nostro Jesu Christo; vos de plebibus vobis commendatis. Et ideo, charissimi, videte periculum vestrum. Admonemus, et obsecramus, sicut alibi scriptum invenimus, fraternitatem vestram, ut de communi salute vestra cogitantes, attentius audiatis admonitionem nostram; et quae vobis suggerimus memoriae commendetis, et opere exercere studeatis.
In primis admonemus firmiterque praecipimus, ut vita et conversatio vestra irreprehensibilis sit, scilicet ut cella et habitatio vestra sit juxta ecclesiam, et in ea feminas non habeatis. Omni nocte ad nocturnas horas surgite; cursum vestrum certis horis decantate; missarum celebrationes devote peragite; corpus et sanguinem Domini cum timore et reverentia sumite. Vasa sacra propriis manibus abluite, et extergite. Nullus missam cantet solus: nullus ante solis ortum, nisi in nativitate Domini. Nullus cantet eam nisi jejunus. Nullus cantet qui non communicet. Nullus cantet sine lumine, sine amictu, sine alba, stola, fanone, et casula. Vestimenta nitida sint, et 115.0677| ad nullos alios usus sint. Nullus in alba, qua in suo usu utitur, praesumat missas cantare. Nullus in ligneo, plumbeo, aut vitreo calice audeat missam agere. Nulla femina ad altare Domini accedat, et calicem Domini contingat. Corporale mundissimum sit. Altare sit coopertum mundissimis linteis. Super altare nihil ponatur, nisi capsae cum reliquiis sanctorum, aut forte quatuor sancta Dei Evangelia, aut pyxis cum corpore Domini ad viaticum pro infirmis: caetera in nitido loco recondantur. Missale plenarium, et lectionarium, et antiphonarium unaquaeque ecclesia habeat. Locus in secretario, aut juxta sit praeparatus, ubi aqua effundi possit, quando vasa sacra abluantur, et ibi linteum nitidum cum aqua dependeat, et ibi sacerdos manus lavet post communionem. Ecclesiae sint coopertae bene, et cameratae, et atrium sit semper mundatum.
Nullus extra ecclesiam per domos, aut in locis non consecratis missas cantet sine licentia sui episcopi. Omnis presbyter clericum habeat scholarem, qui epistolam, vel lectionem legat, et ad missam respondeat, cum quo et psalmos cantet. Nullus cum calcaribus, vel cultellis missam cantet, quia indecens, et contra regulas Ecclesiae est. Calicem, et oblatam recta cruce signate, id est non in circulo et variatione digitorum, ut plurimi faciunt, sed districtis duobus digitis, et pollice intus recluso, per quos Trinitas annuitur, istud signum + recte facere studete; non enim aliter quidquam potestis benedicere.
Infirmos visitate, et ut sua rationabiliter disponant admonete; deinde reconciliate, et juxta Apostolum, oleo sancto inungite, et propria manu communicate; et nullus praesumat communionem laico aut feminae tradere ad deferendum ad infirmos. Nullus vestrum pro baptizandis infantibus, aut infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis, praemium aut munus exigat. Videte ne per negligentiam vestram ullus infans absque baptismo moriatur. Nullus vestrum sit ebriosus, nullus sit litigiosus, quia servum Dei non decet litigare. Nullus vestrum arma ferat 115.0679| in seditione, quia arma vestra spiritalia debent esse.
Nullus canum, aut avium jocis inserviat. Nullus in tabernis bibat. Unusquisque vestrum (quantum ei datur, et in se est) aliquid de sacro Evangelio, vel de epistolis apostolorum die Dominico vel festis diebus plebi suae annuntiet. Unusquisque presbyter officium suum recte addiscat; qui autem est illitteratus, ab officio suspendatur, nisi emendet. Verbum Domini, et non fabulas inanes ex corde vestro debetis populo annuntiare, et praedicare. Curam pauperum, peregrinorum, et orphanorum habete: et ad prandiola vestra eos invitate. Estote hospitales, ut a vobis alii bonum sumant exemplum.
Omni die Dominica ante missam aquam benedicite, unde populus aspergatur; et ad hoc proprium vas habete. Sacra vasa, et vestimenta sacerdotalia nolite pignori dare. Nullus vestrum minus digne poenitentem cujuscunque rei gratia ad reconciliationem adducat, et ei testimonium reconciliationis ferat. Nullus vestrum usuras exigat ut conductor foeneratorum existat; res, et facultates, quas post ordinationem vestram acquiritis, sciatis ad Ecclesiam matrem pertinere. Nullus sine licentia episcopi per potestatem saecularem ecclesiam acquirat. Nullus presbyter sub potestate laicorum minister, aut castaldio fiat. Nullus per pecuniam ecclesiam alterius suplantet. Nullus ecclesiam, ad quam intitulatus est, dimittat, et ad aliam, quaestus gratia, sine licentia episcopi migret. Nullus plures ecclesias teneat sine adjutorio aliorum presbyterorum. Nullatenus una ecclesia inter plures dividatur. Nullus alterius parochianum, nisi itinere, si sibi placitum fuerit, ad missam recipiat. Nullus in alterius parochia absque proprii presbyteri voluntate, vel rogans, missas cantet. Nullus decimam ad aliam pertinentem recipiat. Nullus poenitentem invitet carnem manducare et bibere vinum, nisi pro eo ad praesens eleemosynam faciat.
Nullus baptizare praesumat, nisi in vigiliis Paschae, et Pentecostes, 115.0681| clericus, vel laicus in Ecclesia loqui audeat: tantum oret, maxime infra divinum officium. In sabbato Paschae exstincto veteri novus ignis benedicatur, et per populum dividatur, et aqua benedicta similiter. Unusquisque fontes lapideos habeat, et si lapideos habere non possit, vas saltem aliquod ad hoc paratum, in quo nihil aliud fiat, habeat. Attendite ut omnibus parochianis vestris symbolum apostolorum, et orationem Dominicam insinuetis. Vigilias apostolorum, et jejunium quatuor temporum, et rogationum, et litanias majores plebibus vestris omni studio observandas insinuate. Quarta feria ante Quadragesimam plebem ad peccatorum confessionem invitate, et juxta qualitatem delicti poenitentiam injungite, non ex corde vestro, sed sicut in poenitentiali scriptum est. Ab illa quarta feria usque in diem resurrectionis Domini nullus manducet carnem, vel sanguinem. Quatuor temporibus in anno, id est in Nativitate Domini, in Coena Domini, Pascha, et Pentecoste, omnes fideles ad communionem corporis, et sanguinis Domini accedere admonete; certis diebus et temporibus conjugatos abstinere ab uxoribus exhortamini.
Eulogias post missas in diebus festis plebi distribuite. Nullus vestrum induatur vestibus laicalibus. Nullus rem, aut possessionem, aut mancipium Ecclesiae vendere aut commutare, aut quocunque titulo alienare, absque licentia episcopi, praesumat. Die Dominica et aliis diebus festis absque opere servili a vespere ad vesperum celebrare facite. Cantus, et choros mulierum in Ecclesia, vel in atrio Ecclesiae prohibete. Carmina diabolica, quae nocturnis horis super mortuos vulgus facere solet, et cachinnos quos exercet, sub contestatione Dei omnipotentis vitate, cum excommunicatis nolite communicare. Nullus praesumat illis missas cantare; sed et hoc ipsum plebibus annuntiate. Ad nuptias, nisi forte ad eas benedicendas, nullus vestrum eat. Omnibus plebibus denuntiate, ut nullus uxorem accipiat nisi publice celebratis nuptiis. Raptum omnimodo prohibete: et ut nullus ad proximum sanguinis accedat, firmiter prohibete. et ne alterius sponsam quis ducat, contradicite. Porcarios, pecuarios, et alios pastores, diebus Dominicis ad missam venire admonete; ut filiis suis orationem Dominicam, et symbolum insinuent, vel per alios insinuari faciant. 115.0683| Chrisma semper sit sub cera et sigillo propter quosdam infideles. Volumus autem, fratres charissimi, quatenus quae nostra percepistis traditione, quantum humana patitur infirmitas, bonis studeatis operibus adimplere, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.
LUCENSIS CODEX MS. Epistola Leonis in synodo legenda.
Fratres, presbyteri, sacerdotes Domini, cooperatores ordinis nostri estis. Nos, quamvis indigni, locum Aaron tenemus, vos autem locum Eleazari, et Ithamar. Nos vice duodecim apostolorum fungimur; vos ad formam septuaginta discipulorum estis. Nos vero pastores vestri sumus, vos autem pastores animarum vobis commissarum. Reliqua ut apud Martene.
- I.
In primis, etc., ut apud Martenium.
- II.
Omni nocte ad horas surgite.
- III.
Missarum celebrationes religiose, etc., ut apud Martenium.
- IV.
Nullus missam cantet solus. Nullus ante solis ortum cantet nisi in Natali Domini. Nullus cantet missam, etc., ut in Martene.
- V.
Nullus cantet sine lumine, sine amictu, etc., ut apud Martene. 115.0678|
- VI.
Nullus cum alba, qua in suos usus utitur, praesumat missam cantare. Nullus in ligneo, aut plumbeo, aut vitreo calice audeat missam cantare.
- VII.
Nulla femina, etc., ut apud Martenium.
- VIII.
Corporale . . . . . . et reliquiae, aut forte IV Evangelia, aut Buxis cum corpore, etc., ut apud Martene.
- IX.
Missale plenarium, etc., ut apud Martenium, sed deest utrumque librum XL Homeliarum.
- X.
Locus in sacrario, etc., reliqua ut apud Martenium . . . . . . manus lavet ante et post communionem.
- XI.
Ecclesiae, etc., ut apud Martenium, atrium ecclesiae saepe munitum.
- XII.
Nullus extra ecclesiam cantet sine licentia sui episcopi.
- XIII.
Quisque presbyter clericum vel scholarem habeat, etc., reliqua ut apud Martenium. Quae sequuntur apud Labbeum, et in Martene desiderantur, in nostro pariter desunt.
- XIV.
Infirmos visitate et eos reconciliate, et juxta Apostolum oleo, etc., ut in editis apud Martene.
- XV.
Nullus pro baptizandis infantibus, aut infirmis reconciliandis, aut mortuis sepeliendis praemium vel munera exigat.
- XVI.
Videte, etc., ut apud Martenium.
- XVII.
Nullus vestrum, etc., ut 115.0680| apud Martenium; additur quia servo Dei non oportet litigare. Nullus arferat [arma ferat] in seditione, quia arma nostra spiritualia debent esse. Reliqua ut apud Martenium.
- XVIII.
Unusquisque vestrum quantum sapit plebi suae de Evangelio vel Apostolo die Dominica, et festis diebus annuntiet. Verbum Domini, et non fabulas inanes ex corde vestro debetis praedicare.
- XIX.
Curam pauperum, etc., ut apud Martenium . . . . . . . .
- XX.
Omni die Dominico, etc., ut apud Martenium . . . . . . . . unde populus aspergatur, et ad hoc solum vas habete.
- XXI.
Sacra vasa, etc., ut apud Martenium . . . . . . . . in vadium dare negotiatori, aut tabernario.
- XXII.
Nullus vestrum, etc., ut apud Martenium.
- XXIII.
Nullus vestrum, etc., ut apud Martenium . . . . . . . . et conductor sui foeneratoris existat, etc.,. . . . . . . . ad Ecclesiam matrem pertinere.
- XXIV.
Nullus sine scientia, etc., ut apud Martenium. . . . . . . . episcopi per potestatem saecularem ecclesiam obtineat. Nullus per pecuniam alterius ecclesiam supplantet. Nullus, etc., ut apud Martenium.
- XXV.
Nullus plures teneat, etc., ut apud Martenium.
- XXVI.
Deest nullus alterius parochianum. . . . . . . . recipiat.
- XXVII.
Nullus decimam, etc., ut apud Martenium.
- XXVIII.
Nullus poenitentem, etc., ut apud Martenium.
- XXIX.
Nullus praesumat, etc., ut apud Martenium. 115.0682| Ecclesia loqui audeat, si non oret, maxime infra divinum officium. In sabbato Paschae exstincto veteri novus ignis benedicatur.
- XXX.
Unusquisque, etc., ut apud Martenium . . . . . . . . praeparatum, in quo nihil aliud fiat.
- XXXI.
Omnibus, etc., ut apud Martenium.
- XXXII.
Jejunium, etc., ut apud Martenium.
- XXXIII.
Feria IV, etc., ut apud Martenium.
- XXXIV.
Tribus vicibus, etc., ut apud Martenium.
- XXXV.
Certis temporibus, etc., ut apud Martenium.
- XXXVI.
Eulogias, etc., ut apud Martenium.
- XXXVII.
Nullus presbyter in itinere sine stola incedat deest. Nullus induatur, etc., ut apud Martenium . . . . . . . . alienare sine episcopo praesumat.
- XXXVIII.
Die Dominica, et aliis diebus festis absque opere servili a vespere usque ad vesperam celebrare facite.
- XXXIX.
Cantus, etc., ut apud Martenium. . . . . . . . in atrio Ecclesiae, etc.
- XL.
Carmina diabolica, ut apud Martenium.
- XLI.
Cum excommunicatis nolite communicare. Nullus praesumat illis missam cantare, etc., sed et hoc ipsum plebibus annuntiate.
- XLII.
Ad nuptias, nisi forte ad benedicendum, nullus vestrum eat.
- XLIII.
Omnibus plebibus denuntiate, ut nullus uxorem accipiat nisi publice celebratis nuptiis. Raptum nullus faciat; et nullus ad proximum sanguinis sui accedat, similiter prohibete; et ne 115.0684| alterius sponsam quis ducat, contradicite.
- XLIV.
Porcarios, etc., ut apud Martenium.
- XLV.
Patrini filiolis suis symbolum, et orationem Dominicam insinuent, aut insinuari faciant.
- XLVI.
Chrisma semper sit sub sera, aut sigillo propter quosdam infideles. Volumus autem, etc., ut apud Labbeum.