Jump to content

Homilia (Victor Vitensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homilia
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 58

Homilia (Auctor incertus (Victor Vitensis?)), J. P. Migne

Homilia

(0265B)58 I. Hodie nos solitum deferre sermonem beati Cypriani natalitia festa compellunt. Quis enim possit tanti martyris silere virtutes, tacere gloriam, merita non referre, nisi forte qui nunc moeroris ejus propriae sedis amissionem persentiunt. Non ille victoriarum suarum modo agit in coelestibus sic triumphos coronarum suarum [nec] supernis infulis sic potitur, ut non laniati populi, dispersi cleri, fugati sacerdotii, perditae castitatis, violati pudoris, polluti sanctuarii, altaris profanati grande vulnus cum ipsa viscerum suorum captivitate deploret. Ipse est qui et ante lapsos et ruinas suorum tali deflet affectu, dicens: Et nos cum prostratis fratribus prostravit affectus. Antistes populum, pastor gregem, parens [ Colb. pariens] patriam, martyr fidem non sine magno dolore perquirit. Exstingueretur barbarus, quia civis habetur exstinctus; nec teneret altaria perfidus, a quibus fidelis lugetur exclusus, vel ex parte solaretur ipse martyrum solitudo, cui utique obsecuturus deerat, si devotus non insultabat, sacrilegus non instabat (0265C)illusor. Hoc diximus, fratres, ut probaremus iterum pati martyrem, iterum martyrem tormenta sentire, iterum pro omnibus carnifices sustinere, qui pro se et de se, post tantas palmas fuerat jam securus; tunc semel caesus capite, nunc quotidie propriis punitur in membris, et quorum laetabatur obsequiis, eorum luctibus nunc tenetur astrictus.

II. (0266B)Sed in his omnibus, fratres, erigamur ad Dominum, qui jacemus ex nobis; nec desperationis exstinguamur incommodo, qui spei sumus remediis Christo vivificante salvati. Beatus Cyprianus in Deo et cum Deo liber est, qui captivus habetur in nobis; et in supernis regnat, qui in terris hostibus videtur addictus. Adest sibi, nec nobis deest; pro peccatoribus apud justum judicem justus patronus assistit, apud pium regem innocens advocatus exorat. Dicit Domino: Domine, quare tradidisti adversariis domum tuam, inimicis haereditatem tuam? cur profanis sancta, cur munda pollutis, et cur lupis agnos? Cur tradit bestiis gregem, pastorum Principem pastor audacter appellat; cur Rex exercitum sic devotum hostili subjecerit ditioni, dux strenuus convenienter inquirit; cur perfidis addixerit sic fideles, sacerdos in martyrio probatus inclamat. Ait etiam corporis sui causas dicendo: Domine, cur membra quae te sic confessa sunt passus es captivari? cur testem sanguinis, quem tanto sublimaveras honore, tanto despectui (0266C)reliquisti, ad postremum et de nobis et de nostris, quae [ Mart. quia] tua 59 sunt omnia fac sicut vis. Ubi est nomen tuum, ubi est gloria tua, ubi est virtus tua? Haec dicendo gentes quae te ut nos invaderent blasphemaverunt. Exsurge: quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas usque in finem. Redde tibi tuam gloriam, terram tuam tuis redde, (0267A)redde meis ossa mea; ut te triumphante, et hostes tui pereant, et nos in sedibus nostris nostro ordine gaudeamus.

III. Adest et sanctus Cornelius Romae urbis antistes, (0268A)qui hoc eodem die passus in tali causa socium non relinquit, non deserit in tali postulatione collegam.