Jump to content

Homilia ad monachos (PL 030)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homilia ad monachos
Migne - XXX
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 30


AucInc.HoAdMo 30 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO DE SUBSEQUENTE HOMILIA.

Collectio haec sententiarum est, maxime quae ad probe instituendam monachorum vitam spectant, ex Hieronymi epistolis ac libris ab studioso quopiam adornata. Occurrit ea nobis in perantiquo, et bonae cumprimis notae, Vaticano ms. codice, qui num. 140, praenotatur: visaque est tanti, ut in lucem edi inter supposititia scripta cum legentis fructu aliquo posset: maxime cum viam munire Regulae monachorum, quod ejusdem ingenii atque animi opus est, videatur.

AD MONACHOS.

Alii festinant ad coelestia, et superna desiderant, alii terrenis faecibus inhiantes, fomenta non habent veritatis. Si quis habet animam virginalem, et amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus, quae cito exolescunt, et exorto caumate arefiunt: sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen habeat sempiternum. Illa studeamus discere in terris, quarum notitia perseveret in coelis. Nemo renuntiaturus saeculo, bene potest vendere quae contempsit. Christum sequi cupiens, si habes in potestate rem tuam, vende: si non habes, magno onere liberatus es. Totum enim Deo dedit, qui se ipsum obtulit. Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum. Frequenter impudicos senes aetas lasciva condemnat. Subitus calor longo vincit tempore. Quia multi diu vivendo portant funera sua, et quasi sepulcra dealbata plena sunt ossibus mortuorum. Beatus qui divinas Scripturas legens, verba vertit in opere: et nudam crucem nudus sequens, puris manibus et candido pectore, pauperem se, et spiritu, et opibus glorietur. Nemo potest et virtutes simul et divitias possidere. Qui vult esse perfectus, multitudines hominum, et officia salutationis, et convivia quasi quasdam catenas fugiat voluptatum. Monachis cibus sit vilis et vespertinus. Olera et legumina, interdumque et pisciculos pro summis ducat deliciis. Quidquid enim per gulam non sentitur, hoc ei sit quod et panis et legumina. Monachus frequenter oret, et, flexo corpore, mentem ad Christum eriget. Crebro vigilet, et ventre vacuus saepe dormiat, et inter haec rumusculos, et gloriosos et palpantes adulatores quasi hostes fugiat. Monachus humilitate vestium, tumente animo, non appetat saecularium consortia; devitet. Quid ei opus est videre crebrius quod esse contempsit? Monachus habeat simplicitatem columbae, nec cuiquam machinetur dolos: habeat et serpentis astutiam, ne aliorum supplantetur insidiis, quia non multum distata vitio vel decipere posse vel decipi. Monachus qui substantiam suam Christo obtulerit, caveat ne eam imprudenter effundat, id est, ne rem pauperum non pauperibus tribuat, et secundum dictum prudentissimi viri, liberalitas liberalitate pereat. Quicumque Domino servire coeperit, omnes insidias diaboli observet diligenter, ut quasi cautus et sollicitus gubernator, in quo littore pudicitiae pirata sit, noverit: ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia: ubi Scylla et obtrectatorum canes. Et cogitet quomodo frequenter in media tranquillitate securi, Libycis vitiorum syrtibus obruamur, quantaque venenata animantia desertum hujus saeculi nutriat. Si negotiatores hujus saeculi multa pericula sustinent, ut ad incertas perveniant periturasque divitias, et servant brevi tempore quod cum multis periculis, cum discrimine animae et corporis quaesierunt: quid Christi negotiatori faciendum est, qui, venditis omnibus, quaerit pretiosissimam margaritam: qui totis substantiae opibus venditis, emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur nec latro possit auferre? Quicumque monachus esse vult, non suae gentis habeat curam, non rei familiaris, sed animae suae. Sordes vestium candidae mentis indicia sint: vilis tunica contemptum saeculi probet. Cave ne sine doctore ingrediaris viam, quam numquam ingressus es, et in partem alteram declinans errorem patiaris, plusque aut minus ambules quam necesse est, et currens lasseris, aut moram faciendo obdormias. Illi aliorum debent esse doctores, qui speciem conversationis suae multo tempore didicerunt, qui omnium fuerunt minimi, ut primi omnium fierent. Quos nec esuries, nec saturitas aliquando superavit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est. Religiosus inter mulieres habitare non debet, ne die videat, quod nocte cogitet. Monachi sit vigil sensus, ne vanis cogitationibus pateat. Amet scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabit. Monachus vivat in monasterio sub unius disciplina patris, consortioque multorum, ut ab alio discat humilitatem, ab alio patientiam. Unus enim silentium, alter doceat mansuetudinem. Non faciat quod vult: comedat quod jubetur: habeat quantum acceperit: operis sui pensa persolvat. Subjiciatur cui non vult. Lassus ad stratum veniat, ambulansque dormitet, necdum expleto somno surgere compellatur. Passus injuriam taceat. Praepositum monasterii timeat, ut Dominum, diligat ut parentem, credat sibi hoc esse salutare quidquid ille praeceperit, nec de majoris sententia judicet, cujus officium est obedire et implere quae jussa sunt. Dicente Moyse: Audi, Israel, et tace. Quidam profitentur se renuntiare saeculum vestimentis dumtaxat, et vocis professione, non rebus: qui nihil de pristina conversatione mutantes, res familiares magis augent, quam minuant. Eadem ministeria servorum, idem apparatus convivii, et inter turbas, et examina ministrorum nomina sibi vindicant solitarii. Plerique monachi artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt, non victum et vestitum, quod Apostolus praecepit, sed majora quam saeculi homines emolumenta sectantes, sub religionis titulo exercent injusta commercia, et plenis sacculis moriuntur divites, qui quasi pauperes vixerant. Qui proficere studet, non consideret quid mali alii faciant, sed quid boni ille facere debeat. Si in monasterio vivens clericus esse desideras, ita te exhibe, ut vitae meritum consequaris. Id est, ut adolescentiam tuam nulla libidinis sorde commacules, ut ad altare Domini, quasi de thalamo virgo procedas, et habens deforis bonum testimonium, feminaeque nomen tuum noverint, vultum nesciant. Multo tempore disce quod doceas, nec credas laudatoribus tuis, immo in risoribus aurem ne libenter accommodes. Ita viri sancti ad supernae vocationis palmam spontanea devotione festinant, quomodo potentes equi ad cursum vincti, auriga desuper innitente, servent, non exspectantes flagella verberum, sed ad vocis hortamenta ferventes. Non appetas majora viribus tuis, quia melior est in humilioribus tuto pergere, quam pendulo gradu in sublimioribus fluctuare. Laetatur Deus quando conversi divites res suas pauperibus tribuunt, quando ardentes gemmae, quibus antea collum et facies tegebatur, egentium ventres saturant. Quando vestes sericae, et aurum in fila lentescens in mollia lanarum vestimenta mutatur, quibus repellatur frigus, non quibus nititur ambitio: quando deliciarum supellectilem virtus insumit, quando fores, quae prius salutantium turbas vomebant, a miseris obsidentur. Felix, qui hoc exercitu comitatus incedit: felix qui horum sordibus dealbatur. Prima virtus est monachi contemnere hominum judicia, et semper Apostoli recordari dicentis: Si adhuc hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Quamvis clarus honor vilescit in turbas, et apud bonos viros indigna fit ipsa dignitas, quam multi indigni possident. Unde egregie de Caesare Tullius, dum quosdam, ornari ait, voluit, non illos honestavit, sed ornamenta ipsa turpavit. Semper enim grandia in audientium ponuntur arbitrio: sicut est illud: Si vis perfectus esse; et alibi de eunuchis; Qui potest capere capiat. Ideo autem non poninitur necessitas, ut voluptas praemium consequatur. Christi sapientia est sanctificatio, redemptio. Idem redemptio et pretium Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus. Cum religionem quis professus fuerit, studeat non solum pecuniam Christo offerre, sed et semetipsum. Et imitetur filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare. Corium enim pro corio, et omnia quae possidet homo dare potest pro anima sua. Sed tange, inquit diabolus, carnes ejus. Hostis antiquus scit magis continentiae quam munerum esse certamen. Facile abjicitur quod habetur extrinsecus. Intestinum bellum periculosius est; conjunctam disglutinemus, unitam dissecemus. Si enim offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quae foris sunt Deo, et quae intus diabolo demus, non erit aequa portio: dicereturque nobis: Nonne si recte offeras, et non recte dividas, peccasti. Vir nobilis quando conversus fuerit, non ei sit tumoris, sed humilitatis occasio, sciens Filium Dei factum esse filium hominis: quantumque se dejecerit, humilior Christo non erit. Nam etsi incederit pedibus nudis, et frua tunica vestiatur, aequeturque pauperibus, et inopum cellas dignanter introeat, et sit caecorum oculus, manus debilium, pes claudorum, si ipse aquam portet, ligna concidat, focum exstruat, ubi vincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Prima monachorum virtus haec est, ut nihil sibi de professione, nihil de continentia blandiantur: sed humilitas inter eos contentio sit, et quicumque novissimus fuerit, hic primus putetur. Nec extra modum inediae, nec immoderata saturitas condemnentur. Nemo judicet alterum, ne a Domino judicetur, unusquisque enim suo Domino stat, aut cadit. Monachi specialiter expetenda est solitudo, et urbis habitatio fugienda, quam videri et videre, salutare et salutari, laudari et detrahere, audire et proloqui, et tantam frequentium hominum salutem invitum pati: quae omnia a proposito monachorum et quiete aliena sunt. Ait enim videmus venientes ad nos, et silentium perdimus: aut non videmus, et superbi arguimur. Interdumque visitantibus reddimus vicem, ad superbos fores pergimus, et inter linguas rodentium ministrorum postes ingredimur auratos. Sunt sancti lapides, qui volvuntur super terram, laeves, politi et rotunditate sua rotarum cursibus similes sunt. De talibus Propheta jubet tolli devia, ne ambulantium in eos offendant pedes. Ibi autem ambulantes viatores, et praetereuntes intelligendi sunt, qui per istud saeculum ad supernam habitationem transire festinant. Reprehensibilis est qui secretam volens agere vitam, cum clausus cellula, corpore lateat, lingua per orbem vagatur. Caveat religiosus ibi vivere, ubi necesse habeat quotidie aut perire, aut vinci. Securius est enim perire non posse, quam juxta periculum non perisse. Inter epulas et illecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat. Difficile enim inter delicias servatur pudicitia. Nitens cunctis sordidum ostentat animum. Monacho si clericus aut saecularis dixerit, cur pergis ad eremum, sta in acie, adversariis armatus obsiste, ut postquam viceris, coroneris. Ille respondeat, fateor imbecillitatem meam, nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando victoriam. Si fugero gladium, devitavi: si stetero, aut vincendum mihi est, aut cadendum. Quid autem necesse est certa dimittere, et incerta sectari? aut scuto, aut pedibus mors est vitanda. Tu qui pugnas, et superare potes et vincere. Ego cum fugio, non vinco in eo quod fugio, sed ideo fugio, ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente dormire. Potest fieri ut me non mordeat, et tamen potest fieri ut aliquando mordeat. Idcirco urbium frequentias declinamus, ne facere compellamur, quae nos non tam natura cogit facere quam voluptas. Luxuria mater libidinis est, ventremque distentum cibo, et vini potionibus irrigatum voluptas genitalium sequitur. Atque ut ita dictum sit, pro membrorum ordine ordo vitiorum mutandus est. Nobilitas et divitiae non habentibus sed contemnentibus magna sunt, saeculi homines suscipiunt eos, qui his pollent privilegiis. Nos autem laudamus eos qui propter Salvatorem ista despiciunt et mirum in modum quos habentes parvi pendimus: si habere noluerint, praedicamus. Inter hostium manus, et captivitatis duram necessitatem nihil crudelius est quam parentes a liberis separare. Hoc frequenter, jubente gratia Christi, quodammodo contra jura naturae propria fides imperat. Immo gaudens appetit, et amorem filiorum majore in Domino amore contemnit. Lasciviens adolescentis caro crebris ac duplicatis est frangenda jejuniis: melius est enim stomachum dolere quam mentem. Numquam de ore monachi turpis aut lascivus sermo egrediatur: his enim signis libidinosus animus ostenditur et per exteriorem hominem interioris hominis vitia demonstrantur. Mensura religionis est si pauperes et peregrini, et cum illis Christus con viva esse noscatur. Quisquis perfectam vult agere vitam, negotiatorem clericum, et ex inope divitem, et ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fugiat voluptatum. Corrumpunt enim mores bonos fabulationes pessimae. Vestes pollutas [ Al. pullas] aeque vitemus ut candidas: ornatus enim et sordes pari modo fugienda sunt, quia alterum deliciis, alterum gloria redolet. Non absque amictu lineo incedere, sed pretium linearum non habere laudabile est: alioquin ridiculum et plenum dedecoris est, referto marsupio, quod sudarium, orariumque non habeas, gloriari. Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit: nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem; multoque melius e duobus imperfectis rusticitatem sanctam habere, quam eloquentiam peccatricem. Quidquid inebriat ac statum mentis evertit, similiter fugiamus sicut venenum. Nec hoc dico quod a nobis creatura damnetur, siquidem et Dominus vini potator appellatus est, et Timotheo dolenti stomachum modicum vini sorbere laxatum est. Aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando. Quod si sine vino ardeo, et ardeo adolescentia et inflammor calore sanguinis, et succulento, validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo sumptio vini est. Pinguis venter non gignit sensum tenuem; tantum tibi jejuniorum impone, quantum ferre potes. Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa jejunia. Quid prodest oleam non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere: caricae, piper, nuces, palmarum fructus, simila, mella, pistacia, tota hortorum cultura vescatur, ut cibario non vescamur pane. Alios fer contra rerum hominumque naturam aquam non bibere, nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas, contrita olera, betarumque succos non calice sorbere, sed conca. Fortissimum jejunium est panis et aqua; sed quia gloriam non habet, et omnes de pane et aqua vivimus, quasi publicum jejunium nuncupatur. Cave ne rumusculis hominum aucuperis, ne offensam Dei [ Ms. mei] populorum laude commutes, si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Desit placere hominibus qui servus factus est Christi. Per bonam et malam famam, a dextris, et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laetitiam contemnit, et tristitiam. Sol per diem non urit eum, neque luna per noctem. Quid facis, monache, in paterna domo, ubi vallum, ubi fossa, ubi hiems acta sub pellibus? Ecce de coelo tuba canit, ecce cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur. Ecce bis acutus gladius, ex regis ore procedens obvia quaeque metit, et tu de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem. Corpus assuetum tunicae, loricae onus non suffert. Caput opertum linteo galeam recusat, molles otio manus durus exasperat capulus, et ideo licet sparso crine, et scissis vestibus, ubera quibus nutrierat, mater ostendat: licet in limine pater jaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum Crucis vola, pietatis genus est in hac re esse crudelem. Veniet, veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam, quo coelestem Jerusalem vir coronatus incedas. Tunc municipatum cum Paulo capies, tunc cum parentibus ejusdem civitatis jus petes. Tunc et pro me rogabis, qui ut vinceres incitavi. Scriptura praecepit parentibus obsequendum, sed quicumque eos supra Christum amat, perdet animam suam. Facile rumpit haec vincula amor Christi, et timor gehennae. Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de lacrymis matris cogitabo: propter patrem militiam desero, cui sepulturam Christi causa non debeo, quantum omnibus ejus causa debeo. Aries iste pietatis, quo fides quatitur, Evangelii retundendus est mucrone: Mater mea et fratres mei hi sunt qui faciunt voluntatem Patris mei qui in coelis est (Luc. VIII, 21). Si credunt in Christo faveant mihi pro ejus nomine pugnaturo: si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos. Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos futurus praeda carpis. Inde avaritia conatur irrumpere, inde venter meus vult mihi Deus esse pro Christo. Compellit libido ut habitantem in me Spiritum sanctum fugem, ut templum Dei violem: persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille et mille nocendi sunt artes; et ego infelix victorem me putabo dum capior. Perfectus servus Christi nihil praeter Christum habeat: alioquin perfectus non est; et si perfectus non est, cum se perfectum fore Deo pollicitus sit ante, mentitur: os autem quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Monachus in sua patria non habet honorem, et ubi honor non est, ibi contemptus est: ubi contemptus, ibi frequens injuria, ibi et indignatio: ubi et indignatio, ibi quies nulla: ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur. Ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo quod tollitur: et ubi minus est, perfectum non potest dici. Ex hac supputatione illa summa nascitur, monachum perfectum in patria sua esse non posse. Perfectum autem nolle esse, delinquere est. O desertum Christi floribus vernans! O solitudo in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur. O eremus familiari Deo gaudens! Quid agis, monache, in saeculo, qui major es mundo: quamdiu te tectorum umbrae premunt, quamdiu fumosarum urbium carcer includit. Paupertatem times, sed beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris, sed nemo athleta sine sudoribus coronatur: de cibo cogitas, sed fides famem non sentit: et super nudam metius humum exesa jejuniis membra considere, sed Dominus tecum jacet. Squalido capitis horrore, et inculta caesaries, sed caput tuum Christus est. Infinita eremi vastitas terret, sed tu in paradiso mente deambula: quotiescumque illuc cogitatione transcenderis, toties in eremo non eris. Scabra sine balneis attrahitur cutis, sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavari: et ut breviter ad cuncta Apostolum audias respondentem: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Delicatus miles es, si hic vis gaudere in saeculo, et postea regnare cum Christo. Honora patrem tuum, sed si te a vero Patre non separat: tamdiu scito sanguinis copulam, quamdiu ille suum noverit creatorem. Dolendum est non quaerere homines bona aeterna, quae certa sunt, et sperare in incerta temporalia, quae multos non habere videas, et cum habuerint perdidisse. Quod si dixerit quis, cui dimitto tantas divitias: respondeo, Christo qui mori non potest. Quem habeo, inquis, haeredem, ipsum quem et Dominum: Contristabitur pater, sed laetabitur Christus: lugebit familia, sed angeli congratulabuntur. Faciat pater quod vult de substantia sua: non es ejus cui natus es, sed cui renatus, et qui de grandi pretio redemit sanguinis sui. Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finivit: Judae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. In servo Dei non corporis cultus, sed animae vigor quaeritur, qui carnis infirmitate fit fortior. Nihil sic inflammat corpora, et titillat membra genitalia, quomodo indigestus cibus, ructusque convulsus: quidquid seminarium voluptatum est, ut venenum vitandum est. Parcus igitur cibus, et venter semper esuriens triduanis jejuniis praefertur: multum melius est quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terras; subitus et nimius imber in praeceps arva subvertit. Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum, illico legendum sit. Non quaeras in monacho linguae nitorem, sed animae puritatem. Apud religiosos enim solaecismus magnus et vitium, turpe aliquid vel narrare vel facere. Venerationi habenda est non verbosa rusticitas, sed sancta simplicitas. Stadium est haec vita mortalis: hic contendimus, ut alibi coronemur. Non quaerit diabolus homines infideles, non eos qui foris sunt, et quorum carnes rex Assyrius in ossa succendit, sed de Ecclesia rapere festinat. Escae ejus secundum Abacuch prophetam electae sunt. Job subvertere cupit, et devorato Juda, Apostolorum expetit potestatem. Non sinas cogitationes crescere in corde tuo: nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus est hostis, interfice. Nequitia elidatur in semine, quod impossibile est in sensu hominis non oriri, noto medullarum calore. Ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui cum cogitationes suas incoeperint, interficit, et elidit eas ad petram, petra autem erat Christus (I Cor. X, 1). Monachus si ceciderit, orabit pro eo sacerdos. Pro sacerdotis lapsu quis rogaturus? Detrimentum pecoris, pastoris ignominia est. Beatitudinis tuae interrogatio, disputatio fuit, sic quaesisse quaerenda, ut via sit dedisse quaesitis. Perdet auctoritatem dicendi, cujus sermo opere destruitur. Innocens absque sermone conversatio sacerdotis, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Latratu enim canum et baculo pastoris luporum rabies terrenda est. Violentia impiorum et comessatorum est, non sacerdotum. In vino enim luxuria, in luxuria voluptas, in voluptate impudicitia est. Non moriturus quis victurus occiditur.