Homilia de epiphania

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homilia de epiphania
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


SedBit.HoDeEp 72 Sedatus Bitterensis Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Homilia de epiphania

Proxime, fratres charissimi, redemptionis nostrae celebravimus sacramentum, quo Deus hominem cum infirmitatibus induit. Hodie vero illud excolimus quo se in homine Deum virtutibus declamavit. Pro eo quod in hac die sive coelo stellam ortus sui nuntiam praebuit, sive quod in Chanaam Galilaeae in convivio nuptiali aquas in vina convertit, sive quod in Jordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit. In quolibet horum trium salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. Nobis enim ex Virgine natus est, quod stella monstravit: nos in melius esse mutandos operis miraculo, et aquarum conversione signavit. Nobis remedia provividit ex baptismo quod in Jordanis alveo aquas dedicavit; et ideo, fratres charissimi, in omni actu nostro stellam fidei praeferamus, et in custodia puritatis Christi baptismum celebremus. Quia haec Christi generatio tuae fidei confirmatio est. Et quia per universum mundum sacramento baptismi humano generi opus erat, aquis benedictionem dedit, quando in Jordanis alveum, unica, ac singulari pietate descendit. Tibi ergo nascendo, Christus advenit, tibi vivendo militavit, tibi moriendo conflixit.

Quem vides pro te mortuum, propter te intellige baptizatum. Illud, fratres charissimi, quod die tertia nuptiae factae sunt, hoc, quod aquam in vinum conversam fuisse, modo cum Evangelium legeretur, audistis. Sex autem hydriae sunt sex mundi hujus aetates, per quas justi figuram et typum Domini praetulerant. Capiunt metretas binas, vel ternas, quia fidem intra se continent Trinitatis. Sed videamus quid dicit sermo divinus, et ipsa sacri Evangelii tractemus oracula. In Cana Galilaeae aquas in vina convertit, et latentem sub homine Deum operum virtute detexit. Et die, inquit, tertia nuptiae fiebant. Quae sunt istae nuptiae, nisi gaudia salutis humanae? quare die tertia, nisi quia die tertia resurrexit? Itaque tanquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras, Ecclesiae ex gentibus congregandae, incarnatione jungendas. Cui quidem et hujus Ecclesiae, quae utique sumus nos, et arrhas, et dotem dedit. Arrhas dedit, quando nobis est ex lege promissus. Dotem dedit, quando pro nobis est immolatus.

Et alio modo hoc potest accipi, ut arrhas, praesentem gratiam, dotem intelligamus vitam aeternam. Videamus quid agit in Chanaam Galilaeae. Hic jam prodant nobis Deum stupenda miracula. Statuuntur hydriae capientes metretas binas, vel ternas. Implentur hydriae, mutantur subito aquae, homines postmodum maturi dum in melius reformantur, velut baptismate vini liquantur quodammodo; deficiente ergo vino, dicit ad Jesum mater ejus (Joan. II): Vinum non habent. Jam primo loco requiramus quod sit vinum quod defecisse dicitur, et quod sit aliud vinum quod mirabiliter praeparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat ibidem dicens: Omnis homo primum vinum bonum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu vero servasti vinum bonum usque nunc. Vinum multis locis accepimus divina praecepta et Scripturas sanctas, meracissimum vigorem coelestis sapientiae continentes, quibus ad timorem Dei incalescat sensus, et inebrietur affectus.

Secundum illud, quod de Sapientia dictum est: Paravit mensam suam, miscuit vinum suum in cratere. Scripturarum ergo divinarum virtus, si quando alicujus interiora repleverit, dicere poterit cum Propheta (Psalm. LIX): Potasti nos vino compunctionis, et populum tuum inebrians quam praeclarum est! Operante ergo Christo in Cana Galileae, vinum defecit, et vinum fit, id est, umbrae removentur, et veritas praesentatur. Recedit lex, gratia succedit. Carnalia in spiritualia commutantur. In novum Testamentum observatio vetusta transfunditur; sicut beatus Apostolus dicit (II Cor. III): Vetera transierunt, et ecce facta sunt nova. Quomodo autem hydriae illae impletae aqua nihil minuunt ex eo quod erant, ita lex non perit per adventum Christi dissoluta, sed proficit. Vino ergo deficiente, vinum aliud ministratur. Bonum quidem est vetus Testamentum, sed sine spiritali intellectu vanescit in littera (II Cor. III). Novum vero odorem vitae reddit in gratiam (II Cor. II). Cum haec ita sint, Architriclinum ipsum praepositum in domo sponsi, videamus, quem sentire possimus. Et quem alium, nisi beatum Paulum intelligere debemus, qui post legis litteram, acceptum novi Testamenti mysterium suavissimo, vel odore, vel gustu, et spiritalium sensuum flagrantia repletus, et inebriatus exclamat et laudat: Tu servasti bonum vinum usque adhuc? (Joan. II). Videamus tamen quemadmodum ipsum vinum laudat? Nec oculus, inquit, vidit, nec auris audivit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Ecce vera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operatur, quando de pessimis bonos facit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi, amicos Dei.

Quae potest majora exercere miracula, quam quando hominem vermem et putredinem dignatur in statum angelicum promovere? de terrenis in coelestibus collocare, et in gratia suae adoptionis? solemnitatem, quae de Domini nativitate praecessit, ea fide celebravimus, qua ex homine Deus natus est, hanc vero ea observatione veneramur, qua Deus in homine declaratus est. Illic infirmitatibus absconditur, hic virtutibus revelatur. Hodie enim magos ab Oriente venientes usque locum, gentibus Salvatoris stella Christum quaerentibus, monstratura perduxit. Expetitur sub humili tugurio sacra nativitas. Adoratur in pannis, id est, sub tectione corruptionis humanae involuta majestas revelatur. Innuitur mysterio divinae misericordiae magnitudo, in eo quod ad Christum primum Aethiopes, id est, gentes, ingrediuntur.

Interea beata perductam se ad sacra cunabula radio desuper currente, miratur extrema gens, bono publico prima fruitur. Quam stupenda dignatio! Inter amplexus genitricis includitur, qui coelum terramque complectitur. In sinu matris latet, qui regnum Patris excedit. Per simplex officium spiritale revelatur arcanum. Humanitas cernitur, et divinitas adoratur. Exhibent aurum, thus et myrrham. Plus in mysteriis, quam in conscientiis offerentes, in auri munere, regia dignitas, in thuris vapore, divina majestas. In myrrhae specie sepelienda demonstratur humanitas. Ac sic Trinitatem oblationis numerus loquitur, unitatem devotio una testatur; ac per hoc, vigili intentione cordis coelum studeamus aspicere, si ad Christum cupimus pervenire. Dirigat nobis semitas viae perfectas stella justitiae. Ei, qui dixit: Non apparebis in conspectu meo vacuus (Exod. XXIII) offeramus, et nos aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta, spiritalem quoque myrrham habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut illaesas a peccati corruptione custodiat. Mutemus viam, si pervenire optamus ad patriam, ad patriam utique coelestem. Ac si inter utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius comparemus; ita elaboremus, ut illius ista sit pretium.

Illud autem quod ait Evangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent ad Herodem, sed per aliam viam ad regionem propriam remearent, haec etiam nobis spiritaliter praecipiuntur. Et per aliam viam, id est, per aliam conversationem revertamur ad patriam. Forte aliquis requirit quomodo id fieri possit? Qui hoc scire desiderat, audiat prophetam dicentem: Diverte a malo, fac bonum, inquire pacem, et sequere eam (Psalm. XXXIII). Hoc enim ordine per aliam viam reditur ad patriam.

Nam quia per superbiam cecidimus in mundum, oportet ut per humilitatem redeamus ad paradisum. Per cupiditatem ad servitium diaboli venimus, per misericordiam ad Christum Dominum redeamus. Per voluptatem, atque luxuriam durissimum jugum diaboli sustinuimus, per charitatem, atque justitiam leve jugum Christi suscipere festinemus. Per vias infidelitatis atque nequitiae diabolo infeliciter servientes, ab angelorum societate discessimus, per vias bonitatis ac fidei redire ad principale studeamus. Si hoc ordine vias mortiferas relinquentes, vias vitae tenere voluerimus, de sinistra translati ad dextram, magorum itinera fideliter ac feliciter possumus imitari. Qui prius solebat res alienas tollere, et nunc suas coeperit misericorditer erogare, non tibi videtur per aliam viam incedere; qui fuit adulter, et est castus; qui fuit ebriosus, et est sobrius; qui solebat maledicere, et benedicit; qui fuerat invidus, et est benignus: si enim orationibus simul et bonis operibus, Deo auxiliante, contendimus hoc ordine conversionum nostrarum itinera in melius commutare, ad aeternam beatitudinem poterimus feliciter pervenire. Quod praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.