Migne Patrologia Latina Tomus 59
Fausti.HoDePaD 59 Faustinusfl.368-384 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Homilia de passione Domini
Beneficia Dei nostri cum magna ac mirifica sint, tamen nec nova probantur esse nec subita; sed ab initio saeculi, et praedicta oraculis, et praefigurata mysteriis. Sacram Domini passionem ab ipsius mundi coalescentis exordiis Veteris Testamenti responsa cecinerunt, et ideo Christum Dominum praedicatum atque nuntiatum Judaeis aperte ex ipsorum libris et voluminibus asserimus, validis absque dubio nititur privilegiis, qui causam de adversariis asserit instrumentis. Speciosa victoria est contrariam partem chartulis suis velut propriis laqueis irretire et testimoniorum suorum vocibus confutare et aemulum telis suis evincere, ut pugnatoris tui argumenta tuis probentur utilitatibus militare. Itaque in Domini nostri persona dum ex Adae primi hominis costa mater cunctorum viventium Eva producitur, ex hujus sacro latere ac salutari vulnere Ecclesia omnium fidelium parens reparanda monstratur. In ejus typo Abel justus occiditur, et innocens fraterna tanquam Judaica impietate mactatur. Hic idem Dominus in novissima mundi senescentis aetate per figuram beati Abrahae longaevi patris offertur. Quo tempore dum novo sacrificio in unici sui jugulum pius parricida consurgit, ex improviso aries oculis ejus apparuit, sicut loquitur sermo divinus: Et vidit Abraham arietem inter vepres haerentem cornibus (Gen. XXII, 13). Inter vepres, inquit; requiramus quae sit ista novitas, id est in multitudine circumstantium peccatorum, haerentem cornibus, id est ad crucis cornua clavorum confixione pendentem, sicut in alio loco legimus: Cornua in manibus ejus sunt (Habac. III, 4). Hoc ideo quia venerandas manus ejus patibuli brachia susceperunt. Inter spinas autem deputatus est, quando spineo serto innocentiae et justitiae actor illusus est. Sed altius introspicere debemus quidnam sit quod Isaac a Patre altaribus admovetur, ac subito aries pro eo non mutata sed duplicata oblatione supponitur. Gemina hic adoranda substantia Redemptoris ostenditur, Dei enim unigenitus offertur, et Virginis primogenitus immolatur. Hoc quoque dominicae passionis praefigurabat insignia, quod legimus beatum Elisaeum sepulchro conditum ingesto a latrunculis cadavere intra tumulum suum corpus exstincti tactu sacri corporis suscitasse: Quis hic alius praefigurabatur, nisi Dominus noster Jesus Christus, qui resurrectionem de morte largitur, et vitam sepultus operatur? In latrone reum mundum, in prophetae virtutibus Christum Dominum recognosce. Adhuc celeberrime per Scripturas sanctas etiam in Jonae prophetae laboribus et aerumnis Christi passio et resurrectio praesignantur. Hic Jonas, quod fidei nostrae non arbitramur incognitum, typum Domini gessisse praescribitur. Ipse enim Dominus dicit: Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae (Matth. XII, 40). Hic, inquam, Jonas ad praedicandum Ninivitis irae coelestis offensam, Domino jubente, dirigitur; sed praescius tristem prophetiam populi conversione vacuandam, profugusque Tharsum petebat, ingreditur navim, sed nautis exorta tempestate turbatis, sorte fluctibus datur, et faucibus ceti piscis dimersus excipitur; sed pisce illaesum eructante depositum, tertia die terris refunditur. Videte Dominum etiam in Veteri Testamento in servi forma mirabiliter apparere. Videte quomodo se ante actis saeculis judicavit secundum servilis formae humilitatem venturum. Jonas iram Domini praedicaturus ad magnam Ninivitarum urbem, dicturus: Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur (Jon. III, 4); et Christus ad mundi mittitur civitatem, ut diem salutis et praefinitum judicii tempus annuntiet. Jonas navim expetit, Christus Ecclesiam. Jonas fluctibus agitatur, Christus mundi turbinibus exercetur. Nisi Jonas perditum detur, naufragae navis periculum non sedatur; Sic non liberatur Ecclesia, nisi Christi morte salvetur. Nautae dimissuri Jonam tamen verentur et dicunt: Domine, ne des super nos sanguinem innocentem (Jon. I, 14). Nonne vobis videtur nautarum imprecatio Pilati esse confessio, qui tradidit Christum, et tamen lavat manus suas, et dicit: Mundus ego sum a sanguine justi hujus (Matth. XXVII, 24)? Quam congrue per personam y gentilem fides gentium praedicatur! Dicit itaque Jonas in oratione sua: Tolle igitur, Domine, animam meam, quia melior est mihi mors quam vita (Jon. IV, 3). Id est vivens unam Judaeorum gentem salvare non potui; moriar, et universus mundus mea morte salvetur. Jonam cetus piscis excepit immersum, sed non contigit devoratum; et quem malitia hominum perdidit, bestia esuriens custodivit. Plenis visceribus famem patitur, et in praedam quam absorbuit, nihil sibi licere miratur. Quis est iste qui intra avidos rictus assumi potest, consumi non potest? Cibus est, corruptio non est, traditur perditionis profundo, et servatur ipsius mortis obsequio. Quis est iste qui vastissimos sinus periculorum totus ingreditur, et sub altitudine conclusus immensa atque mortifera, vitali aere pascitur, et dimissus in alienam rerum naturam, in vitae exsilium, cum vita peregrinatur, et mortis superstes annuntiat venturam mundi salutem? Puto quod hic est Dominus noster Jesus Christus, quem saeva mors, inexplebilis bellua, in escam suam rapuit, et praedam suam captiva contremuit. Contremuit, inquam, nam si noverat crucifixum, tamen quem non meminerat reum, non poterat tenere damnatum: quia culpam non facit poena, sed causa. Quasi solitum cibum perditum in mundi origine hominem devoravit; sed magnam esse cibi ipsius dignitatem praefocata cognovit, atque ideo divinus sermo commemorat: Et praecepit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam (Jon. II, 11). Hoc debemus accipere quod ex imis visceribus mortis victrix vita remeavit, atque eam ex imis praecordiis inferni perditio exulcerata reddidit. Videmus itaque in prophetae afflictionibus apertissime praefiguratam mortem pariter et resurrectionem. Quapropter quod impletum cernis in servo, credere non cuncteris in domino. Quae cum ita sint, perspice, o homo, quantum valeas et perpende quid debeas. Perspice quantum valeas, ut tandem vilis esse tibi desinas, ut vel per hoc erubescendis subjacere vitiis dedigneris, dum generositatem tuam de Creatoris et Reparatoris nostri dignitate metiris. Habet causas quibus ipse confundatur cur indignis dominis victo corde subdatur, cui gloria aeterna promittitur, ac sic gemino privilegio, qui dudum divinae imaginis participatione efficeris etiam commercii nobilitate pretiosus. Vide quam fortis esse possis contra hostem tuum, interroga statum tuum, quod tibi Dominus ad debellandum in membris tuis mundi principem ac spirituales nequitias superandas liberam contulit facultatem; ac sic impossibile non putes, ut transferri obtineas in angelicas beatitudines, cum hoc saeculo angelicas deviceris potestates. Non ergo te degenerem ac despectum faciat vita, quem vel factura probatur illustrem protulisse vel gratia, sed cursum fideles Christi ad superna fiducialiter extollant. Nam qui se coelesti pretio vident redemptos ad coelestia non dubitant praeparatos.
Explicit homilia sancti Faustini.