Jump to content

Homilia de rogationibus (Avitus Viennensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homilia de rogationibus
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 59

Homilia de rogationibus (Avitus Viennensis), J. P. Migne

Homilia de rogationibus

(0289C)Currit quidem tramite vitali, non per Gallias tantummodo, sed pene per orbem totum rogationalis observantiae flumen irriguum, et infectam vitiis terram uberi fluxu annuae satisfactionis expurgat. Peculiarior tamen nobis in hac ipsa institutione servitii et gaudii causa est, quia quod hinc modo ad cunctorum utilitatem defluit, ex nostro primitus fonte manavit: et forte nunc pertineat ad cujuscunque privilegii ornatum sumptae primitus institutionis exordium. Caeterum cum ad hujusmodi humilitatem ineffabilis necessitas rigida Viennensium corda perdomuit, sentiens ecclesia nostra causam aegritudinis suae, non sibi quasi maxime prae omnibus, sed quasi soli ex omnibus existimans opus esse instituenda observatione praesenti, sollicitius captavit remedium, (0289D)quam primatum. Et quidem terrorum temporis illius causas multos nostrum recolere scio. Siquidem incendia crebra, terrae motus assidui, nocturni sonitus, (0290C)cuidam totius orbis funeri prodigiosum quoddam bustuale minitabantur. Nam populosis hominum concursibus domestica silvestrium ferarum species obversabatur, Deus viderit an ludificans oculis, an adducta portentis. Quidquid tamen ex iis duobus foret, perinde monstruosum intelligebatur, seu sic veraciter immania bestiarum corda mansuefieri, seu tam horribiliter conspectibus territorum falsae visionis phantasmata posse confingi. Inter haec diversa vulgi sententia, dispariumque ordinum variae opiniones. Alii quod sentiebant dissimulando, quae fletui nolebant dare, casui dabant; alii spiritu salubriore, abominabilia nova quoque ( In edit. Gagnei, quaeque) congruis malorum proprietatis significationibus interpretabantur. Quis enim in crebris ignibus imbres (0290D)Sodomiticos non timeret? quis trementibus elementis, aut decidua culminum, aut disrupta terrarum imminere non crederet? quis videns, certe videre se putans, (0291A)pavidos naturaliter cervos per angusta portarum usque ad fori lata penetrantes, non imminentem solitudinis sententiam formidaret? Quid multis? Tracta sunt haec inter timores publicos et rumores privatos usque ad imminentem solemnium vigiliarum noctem qua celebrari festum dominicae Resurrectionis annua consuetudo poscebat. Siquidem hanc omnes, laborum opem, malorum finem, metuentium securitatem, communibus animis opperiebantur. Adfuit ergo nox illa venerabilis quae ad spem publicae absolutionis votivum solemne patefecerat. Sed mox illic multo vehementior strepitus ictu flagelli gravius ferientis intonuit: utpote quem jam emensis gradibus, superlativum nihil sequi aliud quam chaos intelligeretur. Aedes namque publica quam praecelso (0291B)civitatis vertice sublimitas immensiter fastigiata praetulerat, flammis terribilibus conflagrare crepusculo coepit. Interpellatur itaque nuntio discriminis jucunditas solemnitatis: pleno timoribus populo ecclesia vacuatur. Omnes namque similem facultatibus vel domibus propriis casum de quadam praeminentis incendii arce metuebant. Perstitit tamen coram festivis altaribus invictus antistes, et calorem fidei suae accendens flumine lacrymarum, permissam ignibus potestatem incendio abscedente compescuit. Desperatione deposita reditur ad ecclesiam, et restincta flammarum luce clarescit luminum pulchritudo. Nec sane ulterius trahitur de arripiendo compunctionis medicamine mora. Praedecessor namque meus, et spiritalis mihi a baptismo pater, Mamertus sacerdos, cui (0291C)ante non paucos annos pater carnis meae accepto, sicut Deo visum est, sacerdotii tempore successit, totas in ea quam supra diximus vigiliarum nocte sancto Paschae concepit animo Rogationes; atque ibi cum Deo tacitus definivit quidquid hodie psalmis et precibus mundus inclamat. Revoluta ergo solemnitate paschali, non jam quid, sed quomodo aut quando fieri debeat, secreta primum collatione tractatur. Putabatur a quibusdam Viennensis senatus cujus tunc numerosis illustribus curia florebat, inventis non posse addici, cum vix acquiesceret legitimis inclinari. Sed pius ac sollicitus pastor, sapientiae salibus largus, mansuefaciendarum ovium prius orando animum, quam perorando mollivit auditum. Pandit igitur dispositionem, indicit ordinem, exponit salubritatem; (0291D)et viro tam religiosi quam solertis ingenii parum fuit, si obedientibus propositum tantummodo institutionis promeret, nisi inter initia etiam vinculum consuetudinis (0292A)assignaret. Inspirante igitur compunctorum cordibus Deo, auditur a cunctis, confirmatur, attollitur: eligitur tempori triduum praesens, quod inter Ascensionis sacrae cultum diemque dominicum, quasi quodam opportunitatis propriae limbo circumpositis solemnitatibus marginaretur. Explorante autem episcopo fervorem inchoationis, et maxime verente ne, ob tardam populi sequacitatem, paucioribus eductis observatio ipsa confestim in sui novitate revilesceret; ad basilicam quae tunc moenibus vicinior erat civitatis, orationem primae processionis indicit. Itur celebri alacritate, copiosa multitudine, maxima compunctione: ut revera populi lacrymis laboribusque brevis atque angusta processio videretur. Ubi vero sanctus sacerdos de minorum effectu majorum indicia (0292B)collegit, sequenti die institutum est, quod nunc primo, id est crastino, si Dominus annuit, die laboraturi sumus. Secutae sunt succiduo tempore quaedam ecclesiae Galliarum rem tam probabilis exempli; sic tamen, quod hoc ipsum non apud omnes iisdem diebus quibus penes nos institutum fuerat, celebraretur. Nec porro magni intererat quod triduum eligeretur, dummodo psalmorum officia lacrymarum functionibus annuis persolverentur. Tamen cum dilectione rogationum, etiam sacerdotum crescente concordia, ad unum tempus, id est ad praesentes dies, universalis observantiae cura concessit. Porro autem eo attinuit ista praefari, ut, seu recolentibus haec, seu ignorantibus forte retulimus, omnes tamen attendant, quod Ecclesia quae misit aliis formam institutionis, (0292C)multipliciter est debitrix ostendendae alacritatis, et prima debet esse compunctionis officio, quae in re tam necessaria omnibus facta est mater exemplo. Unde imminere nunc, si Deus annuit, rogationum nostrarum operosissimam festivitatem, non quasi nescientibus indicimus, sed quasi exspectantibus commendamus. Quia licet non absque labore constet servanda professionis ipsius consuetudo, delectat tamen asperitas medicaminis, in quo frequenter inveniri probata est spes salutis. Si dixerimus, inquit Apostolus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus (I Joan. I, 8). Et si confiteri debemus assidue nos peccare, opus est confitendi officio, humilitate poenitendi. Praesertim cum plebis adunatae compunctio sic ad incitamentum boni operis possit aptari, ut rebellis (0292D)magis convenientius erubescat, si cunctae multitudini propriae mentis solitudine contradicens, peccata sua vel vitia cum populo flente non defleat. Necessaria (0293A)est igitur boni operis conspiratio. Sumit alter ex altero, aut de humilitate exemplum, aut in confessione solatium. Periculosius agitur singulare certamen, in quo vires altrinsecus experiri posse paucorum est. At vero, cum contra hostem communem multitudinis pugnat assensus, trahit etiam timidum militem virtus aliena. Robustis bellantibus infirmitas delitescit, et quodam unitatis suffragio laus sit invalidis, in exercitu fortium computari. Denique cum victoria contigerit, totis acquiritur; et cum paucorum dextra pugnaverit, omnium gloria triumphavit. Hoc dico de infirmitate communi, quae si se rogantibus non subtrahat etiam cum ipsa per se minus fecerit, non tamen ad integrum fructu carebit. In illa gloriosa et admodum singulari historia Ninivitarum, contra exsertum (0293B)commotae Divinitatis gladium, juncta seniorum viribus etiam infantilis aetas pugnare compulsa est. Humani quoque mercedem et gratiam jejunii pecorum fames adauxit. Quin et ipsa irrationabilis creatura quae offensam timere non potuit, quodam modo veniam postulavit. Et quia homines in morem animalium vivendo peccaverant, rursus animalia sua quasi homines jejunare coegerunt. Propter hanc ergo discretionem, in Evangelio Dominus ait: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Petere enim docti est, quaerere devoti; petit sciens, quaerit nesciens. Cum petis, vis accipere quod intelligis; cum quaeris, adhuc conaris invenire quod petas. Ideo qui iam superiores sunt, orando petant; qui infirmi, laborando quaerant. Porro autem (0293C)pulsare commune est. Nullus quippe obstructum aditum vocibus pulsat: istud ad manus pertinet, et corporis actus est. Petat ergo scientia, quaerat amor, pulset operatio, maxime in observatione praesenti. Festivitas siquidem est, cujus jocunditas tota sola sobrietas, cujus epulae lacrymae, cujus pastus esuries est: cujus principium ex necessitate, perseverantia in dilectione, actus in requie, requies in labore: cum tota ista observantia confessio poenitendi pro culpa sit, et rogandi pro venia. Etiam vero evangelica praesens lectio utilitatem supplicationis exposuit, dum in navi Dominum dormientem chorus discipulorum sub tempestatis strepitu trepidus suscitaret + (Matth. VIII, 24). Neque porro aliud fuit in tanto repugnantium sibi invicem ventorum fluctuumque conflictu, sopitum (0294A)profundius Dominum nostrum interrita quiete jacuisse, nisi ut ad eum inter discrimina quae patimur, timoris nostri causa confugeret. Assiduo nos ictu tempestas ista fatigat, impulsu terribili contra nos tonitrus saeculi clamat, scintillantibus ad punctum radiis mundana commotio non illuminat sed coruscat. Ecclesia est navis quae nos per varios casus velut inter marinos gurgites ducit. Aures quidem nostras obtrectationibus et blasphemiarum stridore, quasi laxata laterum compage, reverberat; sed puppim veritatis soliditate constructam penetrare non potest quod fatigat. Et quia promisit Dominus noster Ecclesiae, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); In navi quidem est in qua sumus, sed metuere jam non potest (0294B)quod timemus. Post resurrectionem enim ascensionemque suam totus inter pericula nostra requiescit. Alienae magis formidini opus est, ut qui securus jacebat evigilet. Clametur ergo vocibus supplicationis; et, si ingravante periculo necdum audit, pulsetur manibus largitatis, et dicatur ei: Exsurge: quare obdormis, Domine, oblitus inopiae et tribulationis nostrae (Psal. XLIII, 23, 24)? Dicturus est quidem expergefactus, Cur timidi estis, modicae fidei (Matth. VIII, 26)? Reddat salutem, et increpet infirmitatem. Et si parva fides est, quia timemus saecularia, est tamen aliquantula, si recurramus ad Dominum. Non autem timeretur coram ipso, si ipse timeretur. Sed minima conscientia recti maxima causa trepidandi est, in nostra praecipue vita, cui criminum continuatio fit (0294C)discriminum multitudo. Quocirca si non diximus Christo, Vigila nobiscum, saltem dicamus, Evigila propter nos. Non rogavimus ne discederet, obtineamus ut redeat, nec deserat cursum navigationis infirmae, donec vento et mari silentium jubeat, et furorem insanientis saeculi celerrimo fine compescat, et fiat in retributione judicii tranquillitas magna quae in hoc mundo esse non potest. Quia si de mundo essetis (Joan. XV, 19), mundus quod suum erat diligeret. Sed devincto mundo perveniatur ad supernam quietem: ubi quoniam possibilitas pereundi aberit, nec periculi causa nascetur: ubi semper nobiscum Dominus, semper cum illo, si dederit, nos erimus: et qui hic aliquoties negligentibus dormit, illic perpetuo fruentibus sine fine vigilabit.