Migne Patrologia Latina Tomus 72
Homilia in laudem ecclesiae
(PL 72 0893B) Festivitatem hanc omnium esse solemniorem festivitatem, novitas ipsa significat. Quoniam sicut nova est conversio tantarum plebium causa, et nobiliora sunt solito Ecclesiae gaudia: nam multas solemnitates per anni discursum celebrat Ecclesia, in quibus tametsi habet gaudia consueta, nova vero sicut in hac non habet. Aliter enim gaudet de rebus semper possessis, aliter de lucris magnis his nuper inventis. Pro qua re et nos maioribus gaudiis elevamur, quia repente novos Ecclesiam parturisse populos intuemur; et quorum asperitatem quondam gemebamus, de eorum nunc gaudemus credulitate. Ergo materia gaudii nostri tribulationis praeteritae occasio fuit. (0893C) Gemebamus dum gravaremur, dum exprobaremur; sed gemitus illi id egerunt, ut hi, qui per infidelitatem nobis erant sarcina, fierent nostra per suam conversionem corona. Hoc enim gratulative profert in Psalmis Ecclesia dicens: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV) ; et Sara dum saepe a regibus concupiscitur, nec maculam pudicitiae sentit, et Abraham causa pulchritudinis suae divitem facit (Genes. XX); ab ipsis enim regibus Abraham ditatur, a quibus Sara concupiscitur. Condigne ergo Ecclesia catholica gentes, quas simul senserit fidei suae decore, ad sui eas sponsi, hoc est, Christi lucra transducit, et per ea regna suum virum divitem reddit, per quae se inquietari persenserit; sic enim dum ex initio lacessitur, vel invidentium dentibus mordetur, dum premitur, eruditur; et dum insectatur, dilatatur. (0893D) Quoniam patientia sua aemulatores suos aut superat aut lucratur. (0894B) Dicit enim ad eam divinus sermo: Multae filiae congregaverunt divitias, tu autem supergressa es universas (Prov. XXXI) . Si non mirum quod haereses filiae dicuntur, sed attendendum quod loco spinarum ponuntur: filiae sunt, eo quod ex semine Christiano generantur; spinae sunt, eo quod foris a Dei paradiso, hoc est, extra catholicam Ecclesiam nutriuntur; et hoc non lectura [coniectura] sensus nostri, sed Scripturae divinae auctoritate probatur, dicente Salomone: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. XI) . Ergo ne magnum vobis videretur quod haereses direxit filias, continuo eas numerat [nominat] esse spinas; haereses, inquam, aut in aliquem angulum mundi, aut in unam gentem inveniuntur versari. Ecclesia vero catholica, sicut per totum mundum tenditur ita, et omnium gentium societate constituitur. Recte ergo haereses in cavernis, quibus latent, congregant ex parte divitias: Ecclesia autem catholica in speculo [specula] totius mundi locupleta supergreditur universi. (0894C) Exsulta ergo, et laetare, Ecclesia Dei, gaude, et consurge unum corpus Christi, induere fortitudine, et iubila exsultatione; quoniam tui moerores in gaudium sunt mutati, tristitiae habitum in amictum laetitiae versum est. Ecce repente oblita sterilitatis et paupertatis tuae, uno partu populos innumeros genuisti Christo tuo. Nam dispendiis tuis proficis, tuoque damno suberescis: tantus denique est sponsus tuus, cuius imperio regeris, ut dum te patiatur depraedari ad modicum, rursum praedam tuam ad te reducat, et hostes tuos tibi conquirat. Sic autem agricola, sic piscator, dum lucra attendit futura, quae seminat, et quae amodo incesserit, non imputat damna. Tu proinde iam ne fleas, ne lugeas, temporaliter quosdam recessisse a te, quos cernis cum magnis lucris rediisse ad te. (0894D) Exsulta ergo fidei confidentia, et tui capitis merito, fide esto robusta; dum quae recolis olim repromissa, nunc cernis fuisse completa. (0895A) Ait enim in Evangelio ipsa Veritas: Oportebat Christum mori pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Ioan. XI) . Tu profecto in Psalmis proclamas, odientibus pacem dicens: Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in unum (Psal. XXXIII) ; et rursum: In conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant Domino (Psalm. CI) .
Quam dulcis sit charitas, quam delectabilis unitas non nesciens per prophetica vaticinia, per evangelica oracula, per apostolica documenta, non nisi connexionem gentium praedicas, non nisi unitatem populorum suspiras, non nisi pacis, et charitatis bona disseminas. (0895B) Laetare ergo in Domino, eo quod non sis fraudata desiderio tuo; nam quos tanto tempore, gemitu teste, et oratione continua concepisti, nunc post glaciem, post hiemem, post duritiam frigoris, post austeritatem nivis, velut iucunditatem agrorum, frugem, et laetos verni flores [Forte, veris, aut temporis verni], vel arridentes vinearum, stipitibus palmites, repente in gaudio peperisti. Ergo, fratres, tota charitate animi exsultemus in Domino, et iubilemus Deo salutari nostro. Hoc de caetero per ea quae iam sublata sunt, ea quae adhuc exspectantur implenda vera esse credamus. Quae enim praefata sunt, Domino dicente: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me [ad me] adducere, ut sit unus grex, et unus pastor (Ioan. X) , ecce contuemur fuisse completa. Pro qua re non dubitemus totum mundum posse in Christo credere, atque ad unam ecclesiam convenire. (0895C) Quoniam rursus ipso testificante didicimus in Evangelio: Et praedicabitur (inquit) hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc (inquit) veniet consummatio (Matth. XXIV) . Si ergo remansit pars aliqua mundi, vel gens barbara, quam fides non iradiaverit Christi, profecto credituram, atque in unam Ecclesiam esse venturam nullo modo dubitemus, si ea quae Dominus dixit vera esse putamus. Ergo, fratres, reposita est loco malignitatis bonitas, et errori occurrit veritas: ut quia superbia linguarum diversitate ab unione gentes separaverat, eas rursus gremio germinatis colligeret charitas; et quemadmodum unus possessor est totius mundi Dominus, ita ut [ita, et] possessionis eius esset unum cor, et animus unus: Pete a me (ait) et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psalm. II) ; propterea et ex uno homine propagatum est omne hominum genus, ut qui ex uno illo procederent unum saperent, unitatem quaererent et diligerent. (0895D) Ordo ergo naturalis exposcit ut qui ex uno homine trahunt originem, mutuam tenant charitatem; nec dissentiant a fidei veritate, qui non disiunguntur naturali propagine. Haereses vero, et divisiones e fonte manant vitiorum; unde quisquis ad lenitatem venit, ex vitio ad naturam redit: quia sicut naturae est fieri ex pluribus unitatem [Forte, ad unitatem], sic est vitii, fraternitatis declinare dulcedinem. Erigamur ergo tota mente, in gaudio; ut quia gentes studio decertandi perierant, sibimet in amicitiam Christus unam Ecclesiam procuraret, in qua eas rursus reduceret concordia charitatis. (0896A) De hac profecto Ecclesia vaticinatur propheta, dicens: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus (Isa. II) ; et iterum: Erit (inquit) in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob (Ibid.) . Mons enim Christus est, et domus Dei Iacob, una Ecclesia est eius, ad quam, et gentium concursum, et populorum pronuntiat confluere conventum; de qua rursum in alio loco dicit propheta; Surge, illuminare Ierusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est; et ambulabunt (ait) gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. (0896B) Leva in circuitum oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, et venerunt tibi; et aedificabunt (inquit) filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi (Isai. LX) . Qui, ut notesceret quae ventura essent genti, vel populo, quae ab unius Ecclesiae communione recidissent ( sic ), secutus est: gens enim, et regnum, quod non servierit tibi, peribit (Isai. LV) . Alio denique loco similiter ait: Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis; et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current. Unus enim est Christus Dominus, cuius est una per totum mundum Ecclesia, sancta possessio; ille igitur caput, et ista corpus, de quibus in principio Genesis dicitur: Erunt duo in carne una (Genes. II); quod apostolus in Christo intelligit et in Ecclesia. (0896C) Dum ergo ex omnibus gentibus unam vult Christus habere Ecclesiam, quicunque extraneus est ab ea, licet Christi nomine nuncupetur, Christi tamen corporis compage non continetur (Ephes. V) . Haeresis enim, quae respuit catholicae Ecclesiae unitatem, eo quod adulterino amore diligat Christum, non uxoris, sed concubinae obtinet locum. (0896D) Quoniam revera duos dicit Scriptura esse in carne una; videlicet Christum et ecclesiam, quo locum meretrix nullum invenit tertium. Una est enim (ait Christus) amica mea, una est sponsa mea, una est genitricis suae filia (Cant. VI) . De quo item eadem Ecclesia pronuntiat dicens? Ego dilecto meo; et dilectus meus mihi (Cant. VII) . Quaerant nunc haereses, a quo constuprentur vel cuius sint prostibulum factae: quoniam ab immaculato toro recesserunt Christi; a quo quanto pretiosam esse novimus copulam charitatis, tanto Deum hac celebritate laudemus: quod gentes, pro quibus sanguis fusus Unigeniti sui, non passus est extra unum ovile diaboli dentibus devorari. Lugeat igitur veternosus praedo suam praedam amisisse, quia impletum videmus quod propheta vaticinante audivimus (Isai. XLIX) : Equidem (inquit) haec captivitas a forti tollitur [tolletur], et quod ablatum fuerat a robusto, salvatur [salvabitur]; parietem enim discordiae, quem fabricaverat diabolus, pax Christi destruxit; et domus, quae divisione in mutuam certabat caedem, uno iam Christo lapide angulari coniungitur. Dicamus ergo omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II) . Nullum enim praemium charitati compensatur. (0897A) Inde omni gaudio praeponitur, quia et charitas facta est, quae omnium virtutum obtinet principatum. (0898A) Superest autem ut unanimiter unum omnes regnum effecti, tam pro stabilitate regni terreni, quam felicitate regni coelestis, Deum precibus adeamus; ut regnum, et gens, quae Christum glorificavit in terris, glorificetur ab illo non solum in terris, sed etiam in caelis. Amen.