Migne Patrologia Latina Tomus 122
Homilia in prologum Evangelii secundum Joannem (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne 122.0296B
122.0283B| Omelia Joannis Scoti translatoris lerarchiae Dionysii. Vox spiritualis aquilae auditum pulsat Ecclesiae. Exterior sensus transeuntem accipiat sonitum; interior animus manentem penetret intellectum. Vox altividi volatilis, non aera corporeum vel aethera vel totius sensibilis mundi ambitum supervolitantis, sed omnem theoriam, ultra omnia, quae sunt, et quae non sunt, citivolis intimae theologiae pennis clarissimae superaeque contemplationis obtutibus transcendentis. Dico autem quae sunt, quae sive humanum sive angelicum non omnino fugiunt sensum, cum post Deum sint, et eorum numerum, quae ab una omnium causa condita sunt, non excedant; quae 122.0283C| vero non sunt, quae profecto omnes intelligentiae vires relinquunt. Supervolat itaque beatus theologus Joannes non solum quae intelligi ac dici possunt, verum etiam in ea, quae superant omnem intellectum et significationem, supervehitur, extraque omnia ineffabili mentis volatu in arcana unius omnium principii exaltatur, incomprehensibilemque ipsius principii et verbi, hoc est Patris et Filii, unitam superessentialitatem, nec non et distinctam supersubstantialitatem pure dinoscens, Evangelium suum inchoat, dicens: In principio erat Verbum.
O beate Joannes, non immerito vocitaris Joannes. Ebreum nomen est Joannes, cujus interpretatio graece ᾧ ἐχαρίσατο, latine vero cui donatum est. Cui enim theologorum donatum est, quod tibi 122.0283D| est donatum, abdita videlicet summi boni penetrare mysteria, et ea, quae tibi revelata et declarata sunt, 122.0284B| humanis mentibus ac sensibus intimare? Dic, quaeso, cui tanta ac talis est donata gratia? Fortassis quis dicet: summo vertici apostolorum, Petro dico, qui Domino interroganti, quem se esse existimaret, respondit: « Tu es Christus Filius Dei vivi » . Sed non temere, ut opinor, quis dixerit, plus in typo fidei et actionis, quam scientiae et contemplationis Petrum talia dixisse, ea scilicet ratione, qua Petrus in forma actionis ac fidei ponitur, Joannes autem contemplationis atque scientiae typum imitatur. Unus siquidem decumbebat super pectus Dominicum, quod est contemplationis sacramentum, alter saepe titubabat, quasi trepidae actionis symbolum. Actio namque mandatorum divinorum, priusquam perveniat in habitum, puras aliquando discernit species virtutum, 122.0284C| aliquando fallitur ejus judicium, carnalium cogitationum nebulis obumbratum. Intimae vero theoriae acies, postquam semel veritatis perspexerit vultum, nequaquam repercutitur, nunquam fallitur, nulla caligine occultatur in perpetuum.
Ambo tamen currunt ad monumentum. Monumentum Christi est divina Scriptura, in qua divinitatis et humanitatis ejus mysteria densissima veluti quadam muniuntur petra. Sed Joannes praecurrit citius Petro. Acutius namque atque velocius intima divinorum operum penetrat secreta virtus contemplationis penitus purificatae, quam actionis adhuc purificandae. Verumtamen primo intrat Petrus in monumentum, deinde Joannes, ac sicut ambo currunt, ambo intrant. Petrus siquidem fidei symbolum, 122.0284D| Joannes significat intellectum. Ac per hoc, quoniam scriptum est: « Nisi credideritis, non intelligetis » , necessario 122.0285A| praecedit fides in monumentum sanctae Scripturae, deinde sequens intrat intellectus, cui per fidem praeparatur aditus. Petrus itaque Christum Deum et hominem jam factum in temporibus cognovit, et ait: « Tu es Christus Filius Dei vivi » . Altissime volavit. Sed altius ille, qui eundem Christum Deum de Deo ante omnia tempora genitum intellexit, dicens: In principio erat Verbum. Nemo nos existimet Petro Joannem praeferre. Quis hoc fecerit? Quisnam esset apostolorum altior illo, qui est et dicitur vertex eorum? Non praeferimus Petro Joannem, sed conferimus actioni contemplationem, purgando adhuc animo perfecte purgatum, ascendenti adhuc virtute ad incommutabilem habitum per venientem jam virtutem. Non enim nunc consideramus apostolicarum 122.0285B| personarum dignitatem, sed investigamus pulcherrimam divinorum mysteriorum differentiam.
Petrus itaque, hoc est actio virtutum, Dei Filium, mirabili et ineffabili modo carne circumscriptum, per virtutem fidei et actionis conspicatur: Joannes vero, hoc est altissima contemplatio veritatis, Dei Verbum per se absolutum et infinitum in principio suo, hoc est, in Patre suo miratur. Petrus aeterna simul ac temporalia, in Christo unum facta, divina revelatione introductus inspicit: Joannes sola aeterna ejus in notitiam fidelium animarum introducit.
Spirituale igitur πετηνόν citivolum, deividum, Joannem dico theologum, omnem visibilem et invisibilem creaturam superat, omnem intellectum tranat, et deificatum in Deum intrat deificantem. O beate 122.0285C| Paule, raptus es, ut tu ipse asseris, in tertium caelum, sed non es raptus ultra omne caelum; raptus es in paradisum, sed non es raptus super omnem paradisum. Joannes omne caelum conditum, omnemque creatum paradisum, hoc est, omnem humanam angelicamque transgreditur naturam. In tertio caelo, o vas electionis et magister gentium, audisti verba ineffabilia, quae non licet homini loqui. Joannes, intimae veritatis inspector, ultra omne caelum in paradiso paradisorum, hoc est in causa omnium, audivit unum Verbum, per quod facta sunt omnia, et libuit ei illud Verbum dicere, hominibusque praedicare, quantum hominibus praedicari potest, ac fiducialiter clamat: In principio erat Verbum.
Non ergo Joannes erat homo, sed plus quam 122.0285D| homo, quando et seipsum, et omnia, quae sunt, superavit, et ineffabili sapientiae virtute, purissimoque mentis acumine subvectus, in ea, qua super omnia sunt, secreta videlicet unius essentiae in tribus substantiis, et trium substantiarum in una essentia, ingressus est. Non enim aliter potuit ascendere in Deum, nisi prius fieret Deus. Ut enim radius oculorum nostrorum species rerum sensibilium coloresque non prius potest sentire, quam se solaribus radiis immisceat, unumque in ipsis et cum ipsis fiat, ita animus sanctorum puram rerum spiritualium, omnemque intellectum superantium cognitionem non suffert 122.0286A| accipere, nisi prius incomprehensibilis veritatis participationem dignus efficiatur habere. Sanctus itaque theologus, in Deum transmutatus, veritatis particeps, Deum Verbum subsistere in Deo principio, hoc est Deum Filium in Deo Patre, pronuntiat. In principio, inquit, erat Verbum. Intuere caelum apertum, hoc est summae ac sanctae trinitatis et unitatis revelatum mundo mysterium. Animadvertere angelum divinum super Filium hominis ascendentem, nobis videlicet annunciantem, ipsum esse ante omnia in principio Verbum, ac mox descendentem super eundem Filium hominis, clamantemque: Et Verbum caro factum est. Descendit evangelizans Deum Verbum hominem factum supernaturaliter inter omnia ex virgine; ascendit proclamans idem Verbum superessentialiter 122.0286B| genitum ex Patre ante et ultra omnia. In principio, inquit, erat Verbum. Et notandum, quod in hoc loco non temporis, sed substantiae significationem beatus evangelista insinuat per hanc vocem, quae est erat. Nam et positio ejus, id est sum, unde inaequaliter flectitur, duplicem continet intellectum. Aliquando quidem subsistentiam cujuscunque rei, de qua praedicatur, absque ullo temporali motu significat, ideoque substantivum verbum vocitatur; aliquando temporales motus secundum aliorum verborum analogiam declarat. Tale ergo est quod ait: In principio erat Verbum, ac si aperte diceret: In Patre subsistit Filius. Quis enim sanum sapiens dixerit, Filium in Patre temporaliter unquam substitisse? Illic enim sola cogitatur aeternitas, ubi sola intelligitur immutabilis 122.0286C| veritas. Et ne quis existimaret, ita Verbum in principio subsistere, ut nulla substantiarum differentia subintelligatur inesse, continuo subjunxit: Et Verbum erat apud Deum, hoc est, et Filius subsistit cum Patre in unitate essentiae et substantiali distinctione. Et iterum, ne in quopiam talis serperet venenosa cogitatio, Verbum solummodo in Patre esse, et cum Deo esse, non autem ipsum Verbum substantialiter et coessentialiter Patri Deum subsistere--hic namque error perfidos invasit Arianos--protinus adjecit: Et Deus erat Verbum. Videns item, quod non defuturi essent, qui dicerent, non de uno eodemque Verbo evangelistam scripsisse: In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, sed aliud voluisse Verbum in principio, aliud Deus erat Verbum, 122.0286D| haereticam opinionem destruens, consequenter subnectit:
Hoc erat in principio apud Deum, ac si diceret: hoc Verbum, quod Deus est, apud Deum ipsum est, et non aliud quid erat in principio. Sed significantius ex Graecorum exemplaribus potest intelligi. In eis enim οὗτος scribitur, id est, hic, et potest referri ad utrumque, ad Verbum videlicet et Deum; haec quippe duo nomina Θεός et λόγος apud Graecos masculini generis sunt. Ac per hoc ita potest intelligi: et Deus erat Verbum; hic erat in principio apud Deum, tanquam si luce clarius dixerit: Hic Deus Verbum 122.0287A| apud Deum, ipse est, de quo dixi: In principio erat Verbum.
Omnia per ipsum facta sunt. Per ipsum Deum Verbum, vel per ipsum Verbum Deum omnia facta sunt. Et quid est omnia per ipsum facta sunt, nisi: eo nascente ante omnia ex Patre, omnia cum ipso et per ipsum facta sunt? Nam ipsius ex Patre generatio ipsa est causarum omnium conditio, omniumque, quae ex causis in genera et species procedunt, operatio et effectus. Per generationem quippe Dei ex Deo principio facta sunt omnia. Audi divinum et ineffabile paradoxum, irreserabile secretum, invisibile, profundum, incomprehensibile mysterium. Per non factum, sed genitum, omnia facta, sed non genita. Principium, ex quo omnia, Pater 122.0287B| est; principium, per quod omnia, Filius est. Patre loquente verbum suum, hoc est, Patre gignente sapientiam suam, omnia fiunt. Propheta ait: « Omnia in sapientia fecisti » ; et alibi, personam Patris introducens: « Eructavit cor meum » . Et quid eructavit cor suum? Ipse exponit: « verbum bonum dico » , verbum bonum loquor, Filium bonum gigno. Cor Patris est sua propria substantia, de qua genita est Filii propria substantia; praecedit Pater Verbum non natura, sed causa. Audi ipsum Filium dicentem; « Pater major est me » , substantia ejus causa meae substantiae est. Praecedit, inquam, Pater Verbum causaliter, praecedit Filius omnia, quae per ipsum facta sunt, naturaliter. Substantia Filii Patri coaeterna est. Substantia eorum, quae per ipsum facta 122.0287C| sunt, inchoavit in ipso esse ante tempora secularia, non in tempore, sed cum temporibus. Tempus siquidem inter cetera, quae facta sunt, factum est; non autem pro creatum, sed con creatum. Et quae est consequentia verbi, quod locutum est os Altissimi? Non enim in vanum locutus est Pater, non infructuose, non sine magno effectu; nam et homines [inter] se ipsos loquentes aliquid in auribus audientium efficiunt. Tria itaque credere et intelligere debemus, loquentem Patrem, pronunciatum Verbum, ea quae efficiuntur per Verbum. Pater loquitur, Verbum gignitur, omnia efficiuntur. Audi Prophetam, quum ipse dixit, et facta sunt, hoc est, Verbum suum genuit, per quod facta sunt omnia. Et ne forte existimares eorum, quae sunt, quaedam quidem per ipsum 122.0287D| Dei Verbum facta esse, quaedam vero extra ipsum aut facta esse aut existentia per semetipsa, ita ut non omnia, quae sunt, et quae non sunt, ad unum principium referantur, conclusionem totius theologiae subdidit: et sine ipso factum est nihil; hoc est, nihil extra ipsum est factum, quia ipse ambit, intra se comprehendens omnia, et nihil ei coaeternum vel consubstantiale intelligitur vel coessentiale, praeter suum Patrem et suum Spiritum a Patre per ipsum procedentem. Et hoc facilius in Graeco datur intelligi. Ubi enim Latini ponunt sine ipso, ibi Graeci χωρὶς αὐτοῦ, hoc est extra ipsum. Similiter et ipse Dominus suis discipulis dicit: « Extra me nihil potestis facere » . Qui per vos, inquit, extra me fieri 122.0288A| non potuistis, quid extra me facere potestis? Nam et ibi non ἄνεν, sed χωρίς, hoc est, non sine, sed extra Graeci scribunt. Facilius autem propterea dixi, quia, dum quis audit sine ipso, potest putare sine ipsius consilio vel adjutorio, ac per hoc non totum, non omnia illi distribuit; audiens vero extra, nihil omnino relinquit, quod in ipso et per ipsum factum non sit.
Quod factum est in ipso vita erat. Postquam remotissima omni ratione et intellectu beatus evangelistes divina revelavit mysteria, Deum Verbum videlicet in Deo loquente, in ambobus intelligentiam sancti Spiritus divinae Scripturae contemplatoribus relinquens--ut enim, qui loquitur, in verbo, quod loquitur, necessario spiritum proflat, ita Deus Pater 122.0288B| simul et semel et Filium suum gignit et Spiritum suum per genitum suum producit--et postquam per Deum Filium omnia facta esse, et nihil extra ipsum subsistere astruxit, veluti ab altero primordio suae theologiae seriem direxit, dicens: Quod factum est in ipso vita erat. Praedixit enim, omnia per ipsum facta sunt, ac veluti a quopiam rogatus de iis, quae per Deum Verbum facta sunt: quomodo et quid in ipso erant, quae per ipsum facta sunt? respondit et ait: Quod factum est in ipso vita erat. Quae sententia dupliciter pronunciatur. Potest enim subdistingui: Quod factum est, ac deinde subjungi in ipso vita erat, potest etiam sic: Quod factum est in ipso, ac deinde subinferri vita erat. Ac per hoc in duabus pronuntiationibus duos speculamur intellectus. 122.0288C| Non enim eadem theoria est, quae dicit: quod factum, locis temporibusque discretum, generibus, formis numerisque distinctum, sensibilibus intelligibilibusque substantiis seu compactum seu segregatum, hoc totum in ipso vita erat; et ea quae declarat: quod factum est in ipso, non aliud erat nisi vita, ut sit sensus: Omnia, quae per ipsum facta sunt, in ipso vita sunt et unum sunt. Erant enim, hoc est subsistunt in ipso causaliter, priusquam sint in semetipsis effective. Aliter enim sub ipso sunt ea, quae per ipsum facta sunt, aliter in ipso sunt ea, quam ipse est. Omnia itaque, quae per Verbum facta sunt, in ipso vivunt incommutabiliter, et vita sunt; in quo neque fuerunt omnia temporalibus intervallis seu localibus, nec futura sunt, sed solummodo 122.0288D| super omnia tempora et loca in ipso unum sunt et universaliter subsistunt visibilia, invisibilia, corporalia, incorporalia, rationalia, irrationalia, et simpliciter caelum et terra, abyssus, et quaecunque in eis sunt, in ipso vivunt, et vita sunt, et aeternaliter subsistunt, et quae nobis omni motu vitali carere videntur, in Verbo vivunt. Sed si quaeris, quomodo vel qua ratione omnia, quae per Verbum facta sunt, in ipso vitaliter et uniformiter et causaliter subsistunt, accipe paradigmata ex creaturarum natura, disce factorem ex iis, quae in ipso et per ipsum facta sunt. « Invisibilia enim ejus » , ut ait Apostolus, « per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur » . Conspicare, quomodo omnium rerum, quas mundi hujus 122.0289A| sensibilis globositas comprehendit, causae simul et uniformiter in isto sole, qui maximum mundi luminare vocitatur, subsistunt. Inde namque formae omnium corporum procedunt, inde distantium colorum pulchritudo, et cetera, quae de sensibili natura praedicari possunt. Considera multiplicem et infinitam seminum virtutem, quomodo numerositas herbarum, fructuum, animalium in singulis seminibus continetur, quomodo ex eis surgit pulchra formarum et innumerabilis multiplicitas; intuere interioribus oculis, quomodo multiplices regulae in arte artificis unum sunt, et in animo disponentis eas vivunt; quomodo infinitus linearum numerus in uno puncto unum subsistit, et hujusmodi naturalia perspice exempla; ex quibus veluti physicae theoriae pennis 122.0289B| ultra omnia subvectus, divina gratia adjutus, illuminatus, poteris arcana Verbi mentis acie inspicere, et, quantum datur humanis argumentationibus Deum suum quaerentibus, videre, quomodo omnia, quae per Verbum facta sunt, in ipso vivunt et vita sunt. In ipso enim, ut os loquitur divinum, vivimus et movemur et sumus; et, ut ait magnus Dionysius Areopagita, esse omnium est superessentialis divinitas.
Et vita erat lux hominum. Dei Filium, quem, o beate theologe, prius vocasti Verbum, nunc vitam nominas et lucem. Nec immerito mutasti appellationes, ut distantes nobis insinuares significationes. Verbum siquidem Dei Filium nominasti, quia per ipsum locutus est Pater omnia, quum ipse dixit et 122.0289C| facta sunt; lucem vero et vitam, quia idem Filius lux est et vita omnium, quae per ipsum facta sunt. Et quid illuminat? Non aliud, nisi seipsum, et Patrem suum. Lux itaque est, et seipsum illuminat, seipsum mundo declarat, se ipsum ignorantibus se manifestat. Lux divinae cognitionis de mundo recessit, dum homo Deum deseruit. Dupliciter ergo lux aeterna se ipsam mundo declarat, per Scripturam videlicet et creaturam. Non enim aliter in nobis divina cognitio renovatur, nisi per divinae Scripturae apices et creaturae species. Eloquia disce divina, et in animo tuo eorum concipe intellectum, in quo cognosces Verbum. Sensu corporeo formas ac pulchritudines rerum percipe sensibilium, et in eis intelliges Deum Verbum, et in iis omnibus nil aliud tibi veritas 122.0289D| declarabit praeter ipsum, qui fecit omnia, extra quem nihil contemplaturus es, quia ipse est omnia. In omnibus enim, quae sunt, quidquid est, ipse est. Ut enim nullum bonum substantiale, ita nulla essentia praeter ipsum est vel substantia. Et vita erat lux hominum. Quare lux addidit hominum? Quasi specialiter ac proprie lux sit hominum, qui est lux angelorum, lux universitatis conditae, lux totius visibilis et invisibilis existentiae? An forte Verbum vivificans omnia specialiter ac proprie lux hominum dicitur, quia in homine non solum hominibus, verum etiam angelis, omnique creaturae, divinae cognitionibus particeps fieri valenti, seipsum declaravit? Non enim per angelum angelis, neque per angelum hominibus, sed per hominem et hominibus et angelis, non in 122.0290A| phantasia, sed in ipsa vera humanitate, quam totam sibi in unitatem substantiae suscepit, apparuit, suamque cognitionem omnibus cognoscentibus se praestitit. Lux itaque hominum Dominus noster Jesus Christus, qui in humana natura omni rationali et intellectuali creaturae seipsum manifestavit, suae que divinitatis, qua Patri aequalis est, abdita revelavit mysteria.
Et lux in tenebris lucet. Audi Apostolum: « Fuistis » , inquit, « aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino » . Audi Isaiam: « Sedentibus in regione umbrae mortis lux orta est » . Lux in tenebris lucet. Totum genus humanum merito originalis peccati in tenebris erat, non exteriorum oculorum, quibus sensibilium formae coloresque sentiuntur, sed interiorum, quibus intelligibilium species et pulchritudines 122.0290B| discernuntur; non in tenebris hujus caliginosi aeris, sed in tenebris ignorantiae veritatis; non in absentia lucis, quae mundum corporeum declarat, sed in absentia lucis, quae mundum incorporeum illuminat. Post cujus ortum ex virgine lux in tenebris lucet, in cordibus videlicet se cognoscentium. Quoniam vero totum genus humanum in duas veluti partes dividitur, in eos videlicet, quorum corda cognitione veritatis illuminata sunt, et eos, qui in obscurissimis adhuc impietatis atque perfidiae tenebris permanent, evangelista subjunxit: et tenebrae eum non comprehenderunt. Ac si evidenter diceret: Lux in tenebris fidelium animarum lucet, et magis ac magis lucet, a fide inchoans, ad speciem tendens; impiorum vero cordium perfidia 122.0290C| et ignorantia lucem Verbi Dei in carne fulgentis non comprehenderunt. « Obscuratum est enim » , ut ait Apostolus, « insipiens cor eorum » , et sapientes se esse dicentes stulti facti sunt. Sed iste sensus moralis. Physica vero horum verborum theoria talis est. Humana natura, etsi non peccaret, suis propriis viribus lucere non posset. Non enim naturaliter lux est, sed particeps lucis. Capax siquidem sapientiae est, non ipsa sapientia, cujus participatione sapiens fieri potest. Sicut ergo aer iste per se ipsum non lucet, sed tenebrarum vocabulo nuncupatus, capax tamen solaris luminis est; ita nostra natura, dum per se ipsam consideratur, quaedam tenebrosa substantia, capax ac particeps lucis sapientiae. Et quemadmodum praefatus aer, 122.0290D| dum solari radio participat, non dicitur per se lucere, sed solis splendor dicitur in eo apparere ita, ut et naturalem suam obscuritatem non perdat, et lucem supervenientem in se recipiat, ita rationalis nostrae naturae pars, dum praesentiam Dei Verbi possidet, non per se res intelligibiles et Deum suum, sed per insitum sibi divinum lumen cognoscit. Audi ipsum Verbum: « Non vos » , inquit, « estis qui loquimini, sed Spiritus vestri Patris, qui loquitur in vobis » . Hac una sententia voluit nos docere id ipsum in ceteris intelligere, ac semper in aure cordis nostri ineffabili modo sonare: non vos estis, qui lucetis, sed Spiritus Patris vestri, qui lucet in vobis, hoc est, me in vobis lucere vobis manifestat, 122.0291A| quia ego sum lux intelligibilis mundi, hoc est, rationalis et intellectualis naturae. Non vos estis, qui intelligitis me, sed ego ipse in vobis per Spiritum meum me ipsum intelligo; quia vos non estis substantialis lux, sed participatio per se subsistentis luminis. Lux itaque in tenebris lucet, quia Dei Verbum, vita et lux hominum, in nostra natura, quae per se investigata et considerata informis quaedam tenebrositas reperitur, lucere non desinit, nec eam, quamvis delinquentem, deserere voluit, nec unquam deseruit, formans eam per naturam continendo, reformansque per gratiam deificando. Et quoniam ipse lux omni creaturae incomprehensibilis est, tenebrae eum non comprehenderunt; superat namque Deus omnem sensum et intellectum, et solus habet 122.0291B| immortalitatem. Cujus lux per excellentiam tenebrae nominatur, quoniam a nulla creatura, quid vel qualis sit, comprehenditur.
Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Joannes. Ecce aquila, de sublimissimo vertice montis theologiae leni volatu descendens in profundissimam vallem historiae, de caelo spiritualis mundi pennas altissimae contemplationis relaxat. Divina siquidem Scriptura mundus quidam est intelligibilis, suis quatuor partibus, veluti quatuor elementis constitutus. Cujus terra est veluti in medio imoque instar centri historia, circa quam aquarum similitudine abyssus circumfunditur moralis intelligentiae, quae a Graecis Ethice solet appellari. Circa quas, historiam dico et ethicam, veluti duas praefati mundi 122.0291C| inferiores partes aer ille naturalis scientiae circumvolvitur. Quam, naturalem dico scientiam, Graeci vocant Physicen. Extra haec omnia et ultra ethereus ille igneusque ardor empyrii caeli, hoc est, superae contemplationis divinae naturae, quam Graeci Theologiam nominant, circumglobatur; ultra quam nullus egreditur intellectus. Magnus itaque theologus, Joannem dico, in primordio Evangelii excelsissima theologiae cacumina tangens, caelique caelorum spiritualium secreta penetrans, ultra omnem historiam et ethicam et physicam ascendens ad ea, quae paulo ante incarnationem Verbi facta sunt, in historiam narrandam veluti in quandam terram suum intelligibilem deflectit volatum, et ait: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. 122.0291D| Joannem consequenter in suam introducit theologiam. Abyssus abyssum invocat in voce divinorum mysteriorum. Evangelista praecursoris narrat historiam; ille, cui donatum est Verbum in principio cognoscere, illum, cui donatum est Verbum incarnatum praeire, commemorat. Fuit homo, inquit; non dixit simpliciter, missus a Deo; sed fuit homo, ut discerneret hominem solius humanitatis participem, qui praecurrit, ab homine divinitate et humanitate coadunato et compacto, qui post eum venit; ut segregaret vocem transeuntem a Verbo semper et incommutabiliter manente; ut insinuaret matutinam stellam in ortu regni caelorum apparentem, et declararet solem justitiae supervenientem. Testem 122.0292A| discernit ab eo, de quo testimonium perhibet, missum ab eo, qui emittit, lucernam lucubrantem a luce clarissima mundum implente, totius humani generis tenebras mortis et delictorum demoliente. Praecursor itaque Domini homo fuit, non Deus; Dominus autem, cujus praecursor, homo simul fuit et Deus. Praecursor homo fuit transiturus in Deum per gratiam; quem praecurrit, Deus erat per naturam, accepturus hominem per humilitatem, et nostrae salutis et redemptionis voluntatem. Homo erat missus. A quo? A Deo Verbo, quod praecurrit; missio ejus praecursio ejus; clamans praemittit vocem. Vox clamantis in deserto, nuntius praeparat Domini adventum. Cui nomen erat Joannes, cui donatum est regi regum fieri praecursorem, incarnati 122.0292B| Verbi manifestatorem, et in spiritualem filietatem baptizatorem, aeterni luminis voce et martyrio testatorem.
Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. De Christo videlicet. Audi testimonium ejus: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi » ; et iterum: « Qui post me venit, ante me factus est » . Quod evidentius in Graeco legitur ἔμπροσθέν μου, hoc est coram me, ante conspectum meum, factus est. Ac si aperte diceret: Qui in ordine temporum post nativitatem meam natus est in carne, ante conspectum meum, dum adhuc essem in visceribus meae matris sterilis, prophetico visu vidi illum coram me conceptum et hominem factum in utero virginis.
122.0292C| Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine; a superioribus subaudi, et sic intellige: Non erat ille lux, sed missus est, ut testimonium perhiberet de lumine. Praecursor luminis non erat lux. Quare ergo lucerna ardens astrumque vocitatur matutinum? Lucerna ardens erat, sed non proprio igne incensus ardebat, non propria luce lucebat. Stella erat matutina, sed non a seipso proprium lumen accepit. Gratia ipsius, quem praecurrebat, in eo ardebat et splendebat. Non erat ille lux, sed particeps luminis; suum non erat, quod in se et post se fulgebat. Ut enim superius diximus, nulla seu rationalis seu intellectualis creatura per seipsam substantialiter lux est, sed participatione unius ac veri luminis substantialis, quod ubique in omnibus, 122.0292D| quae intelligibiliter lucent, lucet.
Propterea subditur: Erat autem lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum. Veram lucem dicit Dei Filium per se subsistentem, a Deo Patre per se subsistente ante omnia secula genitum; veram lucem dicit eundem Filium hominem ex hominibus propter homines factum. Ipse est lux vera, qui de se ipso ait: « Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non morabitur in tenebris, sed habebit lumen vitae aeternae » . Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum. Et quid est venientem in mundum? et quis est omnis homo veniens in mundum? et unde venit in mundum? et in quem mundum venit? Si de iis 122.0293A| qui de occultis naturae sinibus in hunc mundum per generationem locis temporibusque veniunt, acceperis, qualis illuminatio est in hac vita nascentibus ut moriantur, crescentibus ut corrumpantur, compositis ut solvantur, de quietudine silentis naturae in inquietudinem tumultuantis miseriae cadentibus? Dic, quaeso, qualis lux erat spiritualis et vera procreatis in vita transitoria et falsa? Numquid mundus iste alienatis a vero lumine conveniens habitatio est? Numquid regio umbrae mortis, et lacrymarum vallis, et ignorantiae profundum, et terrena habitatio, humanum animum aggravans, et ex veri luminis contuitu interiores oculos elimitans, non immerito dicitur? Non ergo de iis, qui de occultis seminum causis in species corporeas procedunt, debemus 122.0293B| intelligere: quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, sed de iis, qui spiritualiter per generationem gratiae, quae datur in baptismate, in mundum veniunt invisibilem, qui nativitatem, quae secundum corruptibile corpus est, spernentes, nativitatem, quae est secundum spiritum, eligunt, mundum qui deorsum est calcantes, et in mundum qui desursum est ascendentes, umbras ignorantiae et mortis deserentes, lucem sapientiae et vitae appetentes, filii hominum esse desinentes, filii Dei fieri inchoantes, mundum vitiorum postponentes et in semetipsis destruentes, mundum virtutum ante oculos mentis constituentes, et in eum totis viribus ascendere inhiantes. Eos itaque vera lux illuminat, qui in mundum virtutum veniunt, non eos, qui in 122.0293C| mundum vitiorum ruunt.
In mundo erat. In hoc loco mundum appellat non solum generaliter visibilem creaturam, verum etiam specialiter rationalis naturae, quae in homine est, substantiam. In his siquidem omnibus, et, ut simpliciter dicam, in universitate condita Verbum lux vera erat. Idem subsistit, et semper erat, quia nunquam in omnibus subsistere desistit. Ut enim, qui loquitur, dum loquitur, desinit vox ejus esse, desinit et evanescit: sic caelestis Pater si Verbum suum loqui cessarit, effectus Verbi, hoc est, universitas condita non substiterit. Universitatis namque conditae substitutio est et permansio Dei Patris locutio, hoc est, aeterna et incommutabilis sui Verbi generatio. Potest etiam non irrationabiliter de hoc 122.0293D| mundo sensibili solummodo haec sententia praedicari, quae ait: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est. Ne forte quis putaret Manicheae haeresis consors, mundum corporeis sensibus succumbentem a diabolo fuisse creatum, et non a Creatore omnium visibilium et invisibilium, theologus subnectit: In mundo erat, hoc est, in hoc mundo erat ille, qui continet omnia, et mundus per ipsum factus est. Non enim in alienis operibus universitatis conditor habitat, sed in suis quae fecit. Animadvertere debemus, beatum evangelistam generaliter mundum 122.0294A| nominasse. Tres tamen mundos debemus intelligere. Quorum primus est, qui absolute solis invisibilibus et spiritualibus virtutum impletur substantiis; in quem quicunque venerit, plenam verae lucis possidet participationem. Secundus, qui praefato opponitur e diverso, quoniam absolute ex invisibilibus et corporalibus constituitur naturis. Et quamvis universitatis infimam obtineat proportionem, in eo tamen erat Verbum, et per Verbum factus est, et est primus gradus ad cognitionem veritatis ascendere per sensus volentibus; species namque visibilium ad cognitionem invisibilium ratiocinantem attrahit animum. Tertius mundus est, qui rationem medietatis habet, et superiorem spiritalium, et inferiorem corporalium in se ipso copulat, et de duobus 122.0294B| unum facit, et in homine solo intelligitur, in quo omnis creatura adunatur. Corpore enim constat et anima. Corpus de hoc mundo, animam de altero mundo colligens, unum facit ornatum. Et corpus quidem omnem corpoream, anima vero omnem incorpoream possidet naturam. Quae, dum compagine una conglobantur, omne mundanum hominis conficiunt ornamentum. Ideoque homo dicitur omnis; omnis namque creatura in ipso velut in officina quadam conflatur. Hinc et ipse Dominus praedicaturis discipulis praecepit: « Praedicate Evangelium omni creaturae » . Iste igitur mundus, hoc est homo, Creatorem suum non cognovit, neque per legis scriptae symbola, neque per visibilis creaturae paradigmata Deum suum voluit cognoscere, carnalium 122.0294C| cogitationum vinculis detentus. Et mundus eum non cognovit. Non cognovit homo Deum Verbum, neque ante humanationem ejus per se sola divinitate nudum, nec post humanationem sola incarnatione vestitum. Invisibilem ignorabat, visibilem negabat. Noluit quaerere quaerentem se; noluit audire vocantem; noluit colere deificantem; noluit recipere recipientem.
In propria venit, in ea videlicet, quae per ipsum facta sunt, ac per hoc propria illius non immerito sunt. Et sui eum [non] receperunt. Sui sunt omnes homines, quos voluit redimere et redemit.
Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus. Jam dividitur non humanitas rationalis mundi, sed voluntas; 122.0294D| segregantur receptores incarnati Verbi a respuentibus illud. Fideles credunt adventum Verbi et libenter recipiunt Dominum sui. Impii negant et contumaciter renuunt, Judaei per invidiam, pagani per ignorantiam. Recipientibus dedit potestatem filios Dei fieri, non recipientibus dat adhuc spatium recipiendi. A nullo enim aufertur possibilitas credendi in Dei Filium, et possibilitas efficiendi Dei filium; hoc enim in arbitrio hominis et cooperatione gratiae constitutum est. Quibus dedit potestatem filios Dei fieri? Recipientibus se, videlicet 122.0295A| credentibus in nomine ejus. Multi recipiunt Christum. Ariani recipiunt eum, sed non credunt in nomine ejus, non credunt unigenitum Dei Filium Patri consubstantialem; ὁμοούσιον eum negant, hoc est, Patri coessentialem; ἑτεροούσιον eum affirmant, hoc est, alterius essentiae quam Pater est. Ac per hoc non prodest eis Christum recipere, dum conantur veritatem ejus negare. Qui vero recipiunt Christum verum Deum et verum hominem, et hoc firmissime credunt, eis possibilitas data est filios Dei fieri.
Homilia in prologum Evangelii secundum Joannem (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne 122.0296B 122.0283B| Omelia Joannis Scoti translatoris lerarchiae Dionysii. Vox spiritualis aquilae auditum pulsat Ecclesiae. Exterior sensus transeuntem accipiat sonitum; interior animus manentem penetret intellectum. Vox altividi volatilis, non aera corporeum vel aethera vel totius sensibilis mundi ambitum supervolitantis, sed omnem theoriam, ultra omnia, quae sunt, et quae non sunt, citivolis intimae theologiae pennis clarissimae superaeque contemplationis obtutibus transcendentis. Dico autem quae sunt, quae sive humanum sive angelicum non omnino fugiunt sensum, cum post Deum sint, et eorum numerum, quae ab una omnium causa condita sunt, non excedant; quae 122.0283C| vero non sunt, quae profecto omnes intelligentiae vires relinquunt. Supervolat itaque beatus theologus Joannes non solum quae intelligi ac dici possunt, verum etiam in ea, quae superant omnem intellectum et significationem, supervehitur, extraque omnia ineffabili mentis volatu in arcana unius omnium principii exaltatur, incomprehensibilemque ipsius principii et verbi, hoc est Patris et Filii, unitam superessentialitatem, nec non et distinctam supersubstantialitatem pure dinoscens, Evangelium suum inchoat, dicens: In principio erat Verbum.

Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. In antiquis Graecorum exemplaribus solummodo scribitur: Qui non ex sanguinibus, sed ex Deo nati sunt. Non ex sanguinibus, inquit, hoc est, non corporalibus 122.0295B| procreationibus, qui adoptionem filiorum Dei merito fidei adipiscuntur; sed a Deo Patre per Spiritum sanctum in cohaereditatem Christi, hoc est, in confiliolitatem unigeniti Dei Filii nati sunt, Neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. Duplex introducitur sexus, ex quo in carne nascentium carnaliter numerositas propagatur; carnis quidem nomine femineum, viri vero masculinum evangelista significavit habitum.
Et ne forte dicas: impossibile videtur, mortales fieri immortales, corruptibiles corruptione carere, puros homines filios Dei esse, temporales aeternitatem possidere, ex iis, quae majora sunt, accipe argumentum, quo rei, de qua dubitas, possis fidem accommodare: Et verbum caro factum est. Si itaque, 122.0295C| quod plus est, procul dubio praecessit, cur incredibile videtur, quod minus est, posse consequi? Si Filius Dei factus est homo, quod nemo eorum, qui eum recipiunt, ambigit, quid mirum, si homo credens in Filium Dei filius Dei futurus sit? Ad hoc siquidem Verbum in carnem descendit, ut in ipsum caro, id est, homo credens per carnem in Verbum ascendat, ut per naturalem Filium unigenitum multi filii efficiantur adoptivi. Non propter seipsum Verbum caro factum est, sed propter nos, qui non nisi per Verbi carnem potuissemus in Dei filios transmutari; solus descendit, cum multis ascendit; de hominibus facit deos, qui de Deo fecit hominem. Et habitavit in nobis, hoc est naturam nostram possedit, ut suae naturae nos participes faceret. Et 122.0295D| vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre. Ubi vidisti, o beate theologe, gloriam incarnati Verbi, gloriam humanati Filii Dei? Quando vidisti? Qualibus oculis perspexisti? Corporalibus, ut opinor, in monte tranformationis tempore. Tunc enim tertius aderas testis divinae glorificationis. Praesens eras, ut existimo, in Jerusalem, et audisti vocem Patris Filium clarificantis dicentem: « Clarificavi et iterum clarificabo » . Audisti turmas infantium proclamantium: « Hosanna filio David » . Quid dicam de gloria resurrectionis? Vidisti eum resurgentem a mortuis, dum ad te ceterosque tuos condiscipulos clausis januis intravit. Vidisti gloriam ejus 122.0296A| ascendentis ad Patrem, quando ab angelis assumptus est in caelum. Et super haec omnia altissimo mentis contuitu contemplatus es illud, dico Verbum, in principio suo apud Patrem suum, ubi vidisti gloriam ejus quasi unigeniti a Patre. Plenum gratiae et veritatis. Duplex hujus periodi intellectus est. Potest enim de humanitate, ac divinitate incarnati Verbi accipi, ita ut plenitudo gratiae referatur ad humanitatem, plenitudo vero veritatis ad divinitatem. Verbum quippe incarnatum Dominus noster Jesus Christus plenitudinem gratiae secundum humanitatem accepit, quoniam caput Ecclesiae est, et primogenitus universae creaturae, hoc est, totius universaliter humanitatis, quae in ipso et per ipsum sanata et restaurata est. In ipso dico, quoniam 122.0296B| maximum et principale exemplum gratiae, qua, nullis praecedentibus meritis, homo efficitur Deus, ipse est, et in ipso primordialiter manifestatum est. Per ipsum vero, quoniam de plenitudine ejus nos omnes accepimus gratiam deificationis, per gratiam fidei, qua in eum credimus, et actionis, qua mandata ejus custodimus. Potest etiam plenitudo gratiae Christi de Spiritu sancto intelligi. Sanctus namque Spiritus, qui distributor et operator donationum gratiae, gratia solet appellari. Cujus Spiritus septiformis operatio humanitatem Christi implevit, et in eo requievit, sicut ait propheta: « Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris 122.0296C| Domini » . Si ergo de Christo per se ipsum vis accipere, quod dictum est plenum gratiae, de plenitudine deificationis ejus et sanctificationis secundum humanitatem cognosce. Deificationis autem dico, qua homo et Deus in unitatem unius substantiae adunati sunt; sanctificationis vero, qua non solum de Spiritu sancto conceptus, verum etiam plenitudine donationum ejus repletus est; ac veluti in summitate mystici ecclesiae candelabri gratiarum lampades in ipso et de ipso fulsere. Si vero plenitudinem gratiae et veritatis incarnati Verbi de Novo Testamento mavis intelligere, sic idem evangelista paulo post videtur sensisse. Ait enim: « Lex per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est » . Non incongrue pronuntiabis, 122.0296D| plenitudinem gratiae Novi Testamenti per Christum esse donatam, et legalium symbolorum veritatem in ipso esse implexam; sic ait Apostolus: « In quo habitat plenitudo divinitatis corporaliter » ; plenitudinem videlicet divinitatis mysticos legalium umbrarum intellectus appellans, quos Christus in carne veniens in se ipso corporaliter, hoc est, veraciter habitasse et docuit et manifestavit, quoniam ipse est fons et plenitudo gratiarum, veritas symbolorum legalium, finis prophetalium visionum, cui gloria cum Patre et sancto Spiritu per omnia secula seculorum. Amen.
(no apparatus)Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. In antiquis Graecorum exemplaribus solummodo scribitur: Qui non ex sanguinibus, sed ex Deo nati sunt. Non ex sanguinibus, inquit, hoc est, non corporalibus 122.0295B| procreationibus, qui adoptionem filiorum Dei merito fidei adipiscuntur; sed a Deo Patre per Spiritum sanctum in cohaereditatem Christi, hoc est, in confiliolitatem unigeniti Dei Filii nati sunt, Neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. Duplex introducitur sexus, ex quo in carne nascentium carnaliter numerositas propagatur; carnis quidem nomine femineum, viri vero masculinum evangelista significavit habitum.

(no apparatus)