Jump to content

Homiliae (Beda)/1

Checked
E Wikisource
LIBER PRIMUS.--HOMILIAE GENUINAE
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

PRIMO LIBERO. --HOMILIAE GENUINAE.

OMILIA PRIMA. IN FESTO ANNUNTIATIONIS BEATAE MARIAE. 94.0009A|

LUCAE I. In illo tempore missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria, etc.

Exordium nostrae redenzioneis, fratres charissimi, hodierna nobis sancti Evangelii lectio commendat, quae angelum a Deo de coelis missum narrat ad Virginem, ut novam in carne nativitatem Filii Dei praedicaret, per quam nos, abjecta vetustate noxia, renovari atque inter Filios Dei compu possitarimus. Ut ergo ad promissae salutis mereamur dona pertingere, primordia ejus intenta curemus aure percipere.

94.0009B| Missus est, inquit, angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph. Aptum profecto humanae restaurationis principium, ut angelus a Deo mitteretur ad virginem partu consecrandam divino, quia prima perditionis humanae fuit causa, cum serpens a diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiae decipiendam: imo ipse in serpente diabolus veniebat, qui genus humanum, deceptis parentibus primis, immortalitatis gloria nudaret. Quia ergo mors intravit per feminam, apte redit et vita per feminam. Illa a diabolo seducta per serpentem, viro gustum necis obtulit; haec a Deo edocta per angelum, mundo auctorem salutis editit.

Missus est ergo angelus Gabriel a Deo. Raro autem 94.0009C| legimus quia apparentes hominibus angeli designantur ex nomine. Verum quotiescunque fit, ideo utique fit ut etiam nomine ipso quod ministraturi veniant, insinuent. Gabriel namque fortitudo Dei dicitur. Et merito tali nomine praefulget, quia nascituro in carne Deo testimonium perhibet. De quo Profeta in 94.0010A| Salmo: Dominus, inquit, fortis et potens, Dominus potens in praelio (Sal. XXIV). Illo nimirum praelio, quo potestates aereas debellare, et ab earum tyrannide mundum veniebat eripere.

Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Giuseppe, de domo Davide, et nomen virginis Maria. Quod dicitur de domo David, non tantum ad Joseph, sed etiam pertinet ad Mariam. Legis namque erat praeceptum ut de sua quisque tribu ac familia duceret uxorem, Apostolo quoque attestante, qui, ad Timotheum scribens, ait: Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum (II Tim. II). Ideo enim veraciter ex semine David ortus est Christus, quia incorrupta ejus genitrix veram de stirpe David originem 94.0010B| duxit. Cur autem Dominus non de simplici virgine, sed de desponsata viro concipi et nasci voluerit, plurimae a patribus rationabiles causae proferuntur, e quibus permaxima est, ne velut stupri rea damnaretur, si virum non habens filium procrearet: deinde ut in his etiam quae domestica cura naturaliter exigebat, puerpera solatio sustentaretur virili. Oportebat ergo beatam Mariam habere virum, qui et testis integritatis ejus certissimus, et nati ex ea Domini ac Salvatoris nostri esset nutritius fidelissimus: quique et pro eo parvulo, secundum legem, hostias ad templum deferret, et eum, instante persecutionis articulo, in Aegyptum cum matre ferret ac referret, aliaque illi perplura, quae assumptae humanitatis fragilitas poscebat, necessaria ministraret. 94.0010C| Nec multum obfuit si quis illum ad tempus ejus filium credidit, cum praedicantibus Apostolis post ascensionem ejus cunctis palam credentibus, quod de virgine natus esset, patuerit. Nec praetereundum quod beata Dei genitrix meritis praecipuis etiam nomine testimonium reddidit. Interpretatur enim 94.0011A| stella maris. Et ipsa quasi sidus eximium inter fluctus saeculi labentis gratia privilegii specialis refulsit.

Et ingressus autem angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae salutatio quanto humana consuetudine inaudita, tantum est beatae Mariae dignitati congrua. Vere etenim gratia erat plena, cui divino munere collatum est, ut prima inter feminas gloriosissimum Deo virginitatis munus offerret. Unde jure angelico aspectu simul et affatu meruit perfrui, quae angelicam studebat vitam imitari. Vere gratia erat plena, cui ipsum, per quem gratia et veritas facta est, Jesum Christum generare donatum est . 94.0011B| et postmodum, mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Vere quoque benedicta inter mulieres, quae sine exemplo muliebris conditionis cum decore virginitatis gavisa est honore parentis, quodque virginem matrem decebat, Deum filium procreavit. Quae postquam more humanae fragilitatis, et visione angelica, et insolita est salutatione turbata, mox idem angelus eam repetito sermone ne timeat hortatur: quodque maxime timorem pellere consuevit, quasi bene cognitam ac domesticam proprio eam nomine vocat, et quare gratia plenam diceret, diligenter edocet .

Ne timeas, inquit, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic erit magnus, et 94.0011C| Filius Altissimi vocabitur. Notandus solerter ordo verborum, et tanto arctius est cordi inserendus, quanto manifeste patet quia nella sua tota redemptionis nostrae summa consistit. Nam manifestissime Dominum Jesum, id est, Salvatorem nostrum, et verum Dei Patris, et verum hominis matris Filium praedicat.

Ecce, inquit, concipies in utero, et paries Filium. Agnosce verum hunc hominem, veram de carne virginis assumpsisse substantiam carnis.

Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Confitere eumdem etiam Deum verum de Deo vero, et aeterno Patri filium semper esse coaeternum. Quod autem futuro tempore dicitur, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, nemo ita intelligendum putet quod Dominus Christus ante partum virginis non 94.0011D| fuerit, sed ita hoc potius dictum intelligamus, quia potentiam divinae majestatis quam Dei Filius aeternaliter habuit, hanc idem homo natus ex tempore acceperit, ut una in duabus naturis persona esset mediatoris ac Redemptoris nostri.

Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Sedem David regnum dicit Israeliticae plebis, quod suo tempore David, jubente pariter et juvante Domino, fideli devotione gubernavit. Dedit ergo Dominus Redemptori nostro sedem David patris ejus, quando hunc de genere David incarnari disposuit, ut populum quem David temporali rexit imperio, ipse gratia spirituali ad aeternum proveheret regnum de quo Apostolus ait: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit 94.0012A| in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I). Hinc est quod idem populus divino admonitus istintu, cum passurus ille Hierosolymampropriaret, in ejus laudem gaudens decantabat: Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel (Giovanna. XII). Et juxta alium evangelistam: Benedictum quod venit regnum patris nostri David (Marc. XI). Aderat enim tempus quo redempti per ejus sanguinem mundi rex agnosceretur, non solum domus David, sed et totius Ecclesiae, imo omnium conditor et rector saeculorum. Unde recte angelus, postquam dixit, Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, continuo subjunxit Et regnabit in domo Jacob in aeternum. Domum namque Jacob Ecclesiam dicit universam, quae per fidem et confessionem Christi ad patriarcharum pertinet 94.0012B| sortem, sive in iis qui de patriarcharum stirpe carnis originem duxerunt, seu in illis qui de aliis nationibus carnaliter editi, spirituali lavacro sunt in Christo renati. In qua videlicet domo regnabit in aeternum, et regni ejus non erit finis. Regnat quippe in ea in praesenti vita, cum electorum corda per fidem et dilectionem suam habitans regit, atque ad percipienda supernae retributionis dona continua protectione gubernat. Regnat in futuro, cum eosdem, finito statu temporalis exsilii, ad habitationem patriae coelestis introducit: in qua praesenti ejus visione sempre admoniti nihil aliud agere quam ejus vacare laudibus gaudent.

Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quomodo, inquit, fieri 94.0012C| potest, ut concipiam pariamque filium, quae in castimonia virginitatis vitam consummare disposui? Non autem quasi incredula verbis angeli, quomodo haec impleri valeant, inquirit, sed certa quia oportebat impleri quod et tunc ab angelo audiebat, et prius a propheta dictum legerat, quo id ordine implendum sit, interrogat: quia videlicet propheta qui hoc futurum praedixit, quomodo fieri posset non dixit, sed angelo dicendum reservavit.

Respondens ergo angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Superveniens in virginem spiritus Sanctus duobus modis, in ea divinae suae potentiae efficaciam ostendit: quia et mentem illius adeo, quantum humana 94.0012D| fragilitas patitur, ab omni vitiorum sorde castificavit, ut coelesti digna esset partu; et in utero illius sanctum ac venerabile Redemptoris nostri corpus sola sui operatione creavit: id est, nullo interveniente virili attactu, carnem de carne virginis sacrosanctam intemerata formavit. Quem enim prius aperte Spiritum sanctum dixit, hunc ipsum denuo virtutem Altissimi nominavit: juxta hoc quod Dominus, cum ejusdem Spiritus adventum discipulis promitteret, ait: Et ego mitto promissum Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto ( Lc. XXIV). Obumbravit autem beatae Dei genetrici virtus Altissimi: quia Spiritus sanctus cor illius cum implevit, ab omni aestu concupiscentiae 94.0013A| carnalis temperavit, emundavit a desideriis temporalibus, ac donis coelestibus mentem simul illius consecravit, et corpus. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei: quia quod de sanctificatione Spiritus concipies, sanctum erit quod gignitur. Congruit concezioni nativitas, ut quae contra humanae conditionis morem virgo concipis, supra humanae consuetudinis modum Dei Filium generes. Omnes quippe homines in iniquitate concipimur, et in delictis nascimur: quotquot autem donante Deo ad vitam praeordinati sumus aeternam, ex aqua et spiritu sancto renascimur. Solus vero Redemptor noster pro nobis incarnari dignatus, mox sanctus natus est: quia sine iniquitate conceptus est. Possumus sane in eo quod dicitur, Et virtus 94.0013B| Altissimi obumbrabit tibi, altius quiddam de sacramento Dominicae incarnationis intelligere. Obumbrari enim nobis dicimus cum, fervente meridiano sole, vel arborem mediam, vel aliud quodlibet umbraculi genus inter nos et solem opponimus, quo ardorem ejus vel lucem nobis tolerabiliorem reddamus. Redemptor ergo noster non immerito solis luce vel ardore designatur, qui nos veritatis scientia illustrat et amore inflammat; unde ipse per prophetam dicit: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol justitiae (Malach. IV). Cujus scilicet solis radios beata Virgo suscepit, quando Dominum concepit. Sed idem sol, id est, divinitas Redemptoris nostri, tegumine se humanae naturae quasi umbraculo quodam obtexit, quo mediante Virginis eum 94.0013C| viscera ferre sufficierent: sicque virtus Altissimi obumbravit ei, dum divina Christi potentia et eam praesentialiter implevit, et ut capi ab illa posset substantia se nostrae fragilitatis obnubilavit.

Et ecce Elizabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Non quasi incredulam exemplis hortatur ad fidem, sed ut bene jam credenti quae audierat, ampliora supernae dispensationis miracula replicat, ut quae Dominum virgo erat paritura, praecursorem quoque Domini de anu ac diu sterili parente cognosceret esse nasciturum. Nec mirandum juxta historiam, quod Elizabeth cognata dicatur Mariae, cum superius haec de domo David, illa de filiabus Aaron orta esse narratur. Legimus nome 94.0013D| quod ipse Aaron de tribu Juda, de qua David ortus est, uxorem acceperit, videlicet Elizabeth filiam Amminadab, sororem Naason, qui fuit dux tribus Juda in deserto, cum egrederentur ex Aegypto. Rursusque regnantibus David posteris legimus, quod Joiada pontifex maximus uxorem habuerit de tribu regali, hoc est, Josabeth, filiam regis Joram. Ipse est Joiada, cujus filium Zachariam virum aeque sanctissimum lapidaverunt inter templum et altare, sicut etiam ipse Dominus beatorum martyrum mentionem faciens in Evangelio testatur. Unde tribus utraque, hoc est, regia et sacerdotalis, cognatione sempre adinvicem probatur esse conjuncta. Potuit 94.0014A| autem hujusmodi conjunctio etiam recentiori tempore fieri, datis nuptum feminis de tribu in tribum, ut manifeste beatam Dei genitricem, quae de tribu regia descendit, cum tribu sacerdotali cognationem generis habuisse constaret, quod ministeriis coelestibus aptissime congruit. Oportebat namque ut apparens in mundo mediator Dei et hominum de utraque tribu carnis originem haberet, quia nimirum ipse in humanitate assumpta utramque habiturus erat personam, sacerdotis scilicet et regis. Siquidem de regia eius potestate, qua electis suis regnum perenne tribuit, et praesens sancti Evangelii lectio testatur: quia regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Porro de pontificali ejus dignitate, in qua pro nostra redenzione 94.0014B| hostiam suae carnis offerre dignatus est, testatur Propheta, qui ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Sal. CX). Accepta autem tanta gratia, videamus beata Maria in quanta humilitatis arce persistat.

Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Magnam quippe humilitatis constantiam tenet, quae se ancillam sui conditoris dum mater eligitur, appellat. Beata in mulieribus angelico oraculo praedicatur, incognita adhuc caeteris mortalibus arcana nostrae redemptionis edocentur: nec se tamen de singularitate meriti excellentioris singulariter extollit, sed potius suae conditionis ac divinae dignationis in omnibus memor, famularum se Christi consortio humiliter adjungit, famulatum Christo 94.0014C| devota quod jubetur, impendit. Fiat, inquit, mihi secundum verbum tuum, fiat ut Spiritus sanctus adveniens me coelestibus dignam mysteriis reddat, fiat ut in meo utero Filius Dei humanae substantiae habitum induat, atque ad redemptionem mundi tanquam sponsus suo procedat de thalamo. Cujus vocem mentemque nos, fratres charissimi, pro modulo nostro sequentes, famulos esse nos Christi in cunctis actibus nostris motibusque recolamus, ejus semper obsequiis omnia corporis nostri membra mancipemus, ad ejus implendam voluntatem totum mentis nostrae dirigamus intuitum: sicque perceptis ejus muneribus gratias recte significante reddamus, ut ad majora percipienda digni existere mereamur. Precemur 94.0014D| seduli cum beata Dei genitrice ut fiat nobis secundum verbum ejus, illud videlicet verbum, quo rationem suae incarnationis ipse exponens, dicit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut unigenitum Filium suum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Giovanna. III). Nec dubitandum quin nos de profundis ad se clamantes citius exaudire dignabitur, propter quos necdum se cognoscentes, ipse ad profundam hanc vallem lacrymarum descendere dignatus est Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA II. IN FESTO VISITATIONIS BEATAE MARIAE. 94.0015A|

LUCAE I. In illo tempore, exsurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Giuda, et intravit in domum Zaccariae, et salutavit Elisabetta, ecc.

Lectio quam audivimus sancti Evangelii, et redemptionis nostrae nobis sempre veneranda primordia praedicat, et salutaria semper imitandae humilitatis remedia commendat. Nam quia peste superbiae attactum genus humanum perierat, decebat ut medicamentum humilitatis quo sanaretur, prima mox incipientis salutis tempora praetenderent. Et quia per temeritatem seductae mulieris mors in mundum introierat, congruum fuit [Al. , fuerat] ut in indicium vitae revertentis mulieres se devotae humilitatis invicem 94.0015B| ac pietatis praevenirent obsequiis. Prior ergo nobis beata Dei genitrix ad sublimitatem patriae coelestis iter ostendit humilitatis, non minus religionis, quam castitatis exemplo venerabilis. Siquidem gloria virginei et intemerati corporis qualis sit vita supernae civitatis, ad quam suspiramus, insinuat, ubi neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelis, ac virtutem mentis eximiam, qua ad hanc pertingere debeamus, indicat. Namque sicut praecedente sancti Evangelii lectione cognovimus, postquam angelica visione et allocutione meruit sublimari, postquam se coelesti onustandam partu didicit, nequaquam se de donis coelestibus quasi a se haec essent extulit: sed ut magis magisque donis esset 94.0015C| apta divinis, in custodia humilitatis gressum mentis fixit, ita evangelizanti sibi arcangelo respondens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Ut vero ex hodierna lectione audivimus, eamdem, quam angelo exhibuerat humilitatem, hominibus quoque curavit exhihere, et quod majoris est virtutis, hoc etiam minoribus. Quis enim nesciat virginem Deo consecratam, muliere Deo dedita gradum habere potiorem? Quis dubitet matrem regis aeterni jure matri militis praeferendam? Attamen ipsa, memor Scripturae praecipientis, Quanto magnus es, te in omnibus humilia (Eccli. III): mox, ut angelus qui loquebatur ei ad coelestia rediit, surgit ac montana conscendit, gestansque in utero Deum servorum Dei habitacula petit, ac requirit alloquia. Et 94.0015D| apte post visionem angeli in montana subiit, quae, gustata suavitate supernorum civium, humilitatis gressibus ad virtutum alta se transtulit. Intrat ergo domum Zachariae atque Elizabeth, quam servum ac praecursorem Domini parituram noverat, salutat, non quasi dubia de oraculo quod acceperat, sed ut congratulatura de dono, quod conservam accepisse didicerat: non ut verbum angeli mulieris attestatione probaret, sed ut mulieri provectae aetatis virgo juvencula ministerium sedula impenderet.

Ut autem salutationem Mariae Elizabeth audivit, exsultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elizabeth. Aperiente os ad salutandum beata Maria, repleta est mox Spiritu sancto Elizabeth, repletus est et Joannes: atque uno eodemque Spiritu 94.0016A| ambo edocti, illa salutantem quae esset agnovit, et ut matrem Domini sui debita cum benedictione venerata est, ille ipsum Dominum esse qui in utero virginis portaretur intellexit: et quia lingua necdum valuit, animo exsultante salutavit, officiumque suae praecursionis quam devote, quam libenter juvenis esset impleturus, et antequam nasceretur adveniente Domino quibus valebat indiciis intimavit. Aderat namque tempus quo impleretur angeli sermo quem dixerat: Quia Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Luc. I).

Repleta est ergo Spiritu sancto Elizabeth, et exclamavit voce magna. Recte voce magna, quia magna Dei dona cognovit; recte voce magna, quia illum quem ubique praesentem noverat, etiam corporaliter 94.0016B| adesse sentiebat. Magna etenim voce non tam clamosa quam devota intelligendum est. Neque enim modicae vocis devotione Dominum laudare valebat, quae Spiritu sancto plena flagrabat: quae et illum in utero gestabat, quo in natis mulierum major nemo esset. Basilico. , est]: et eum advenisse gaudebat, qui conceptus ex carne matris virginis filius Altissimi vocaretur, et esset.

Exclamavit autem, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Non solum benedicta inter mulieres, sed inter mulieres benedictas majori benedictione specialiter insignis. Benedictus fructus ventris tui. Nec ipse generali sanctorum more benedictus, sed sicut Apostolus ait: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, 94.0016C| qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). De hujus ortu fructus Psalmista mystico sermone testatur, dicens: Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Sal. LXXXIV). Dedit quippe Dominus benignitatem, quia genus humanum a reatu praevaricationis per unigenitum suum liberare disposuit: dedit benignitatem, qui ejus ingressui virginalis uteri templum Spiritus sancti gratia consecravit. Et terra nostra dedit fructum suum, quia eadem virgo quae de terra corpus habuerat, Filium genuit divinitate quidem Deo Patri coaequalem, sed sibi carnis veritate consubstantialem. De hoc et Isaias humanae redenzioneis tempus intuens, ait: In illa die erit germen Domini in magnificoia et 94.0016D| gloria, et fructus terrae sublimis (Is. IV). Germen namque Domini fuit in magnifico et gloria, cum sempiternus Dei Filius in carne temporaliter apparens, magnitudine virtutum coelestium mundo clarus effulsit. Fructus quoque terrae sublimis effectus est, quando carnem quam de nostra natura Deus mortalem susceperat, virtute resurrectionis immortalem jam redditam ad coelos sublevavit. Recte ergo dicitur, Benedicta tu [Ed. Basso. om. tu] in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Benedicta est enim incomparabiliter, quae et divini germinis suscepit gloriam, et coronam integritatis servavit.Benedicta tu inter mulieres, per cujus partum virgineum a natis mulierum maledictio primae matris exclusa est. Benedictus fructus ventris illius, per quem et semel 94.0017A| incorruptionis, et supernae haereditatis, quam perdidimus in Adamo, fructum recepimus. Et vere ac singulariter benedictus, qui non nostro more postquam natus est, gratiam a Domino benedictionis percepit, sed ipse ad salvandum mundum benedictus qui [Ed. Basso. om. qui] venit in nomine Domini.

Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? O quanta in profetissae mente humilitas, quam verus sermo Domini quem dixit: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea? (Isa. LXVI. ) Matrem quidem Domini, quae ad se venerat, mox ut vidit, esse cognovit: sed nihil in se talis meriti reperiens quo digna fieret a tanta hospite visitari, Unde hoc mihi, inquit, ut mater Domini mei veniat ad me ? quia nimirum 94.0017B| ipse Spiritus, qui ei prophetiae donum contulit, munus pariter humilitatis praestitit. Prophetico repleta spiritu genitricem ad se adventasse Salvatoris intellexit, sed humilitatis spiritu circumspecta minus dignam se ejus adventu deprehendit.

Ecce enim ut facta est vox salvezzais tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Intellexit Elizabeth, eodem quo impleta erat Spiritu revelante, quid illa exsultatio sui significasset infantis, hoc est illius venisse matrem cujus ipse praecursor ac demonstrator esset futurus. Et quam miranda, quam cita sancti Spiritus operatio! Nulla quippe in discendo mora est, ubi Spiritus sanctus doctor adest. In uno eodemque momento cum voce salutantis gaudium nascitur infantis, quia dum vox ad aures 94.0017C| pervenit corporales, virtus spiritualis cor intravit audientis, nec solum genitricem, sed et sobolem amore Domini advenientis accendit. Unde mox eadem praecursoris Domini genitrix ea quae in occulto cognoverat, his qui simul aderant et audiebant palam evangelizare curavit. Suddivisione del nome:

Et beata quae credidit, quoniam perficientur in ea; quae dicta sunt ei a Domino. Nam et hoc quoque per Spiritum didicit Elisabetta, quae angelus ad Mariam verba protulerit, quod illa mox evangelizanti crediderit, quod haec, divina operante potentia, absque ulla essent dubietate complenda. Mirumque in modum idem Spiritus eam cum replevit, praesentium simul praeteritorum et futurorum scientia instruxit. De praesentibus namque se edoctam monstravit, cum 94.0017D| beatam Mariam matrem Domini sui vocans, quia Redemptorem humani generis in utero gestaret, indicavit. Unde etiam fructum ventris ejus singulariter benedictum esse professa est. Praeteritorum se notitiam accepisse signavit, quae et verba angeli ad Mariam, et consensum Mariae credentis sibi innotuisse prodidit. Sed et futurorum scientiam sibi non negatam intimavit, cum perficienda a Domino, quae ei dicta essent aperuit. Quis autem, fratres mei, dicere, quis aestimare sufficiat, quae tunc gratia spiritus Dei genitricem repleverit, cum tanta in matre praecursoris lux doni coelestis emicuit? Verum audiamus verba quae dixit, si forte ex his valeamus aliquantulum dignoscere quid intus habuerit. Audita 94.0018A| ergo responsione Elisabetta, qua eam beatam inter mulieres praedicavit, matrem Domini sui cognominavit, fide fortem laudavit, ad cujus ingressum seipsam cum filio Spiritu sancto repletam esse signavit, non amplius tacere potuit dona quae perceperat, sed quae semper animo gerebat, ubi aptum tempus invenit , etiam devota oris professione patefecit. Namque ut virginalem decebat pudorem, acceptum divinitus [ Ms. , divinitatis] oraculum aliquandiu silentio tegebat, arcanum mysterii coelestis in sui pectoris abdito venerabatur occultum, exspectabat reverenter donec ipse donorumdistributor quid sibi doni specialis tribuisset, quid secreti revelasset, quandocunque vellet, ostenderet. At postquam eadem quae sibi erant charismata praestita per alios Spiritu revelante esse patefacta 94.0018B| cernebat, mox ipsa etiam thesaurum coeli quem in corde servabat, aperuit. Ergo:

Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit Spiritus meus in Deo salutari meo. Quibus profecto verbis primo dona sibi specialiter concessa confitetur, deinde generalia Dei beneficia quibus generi humano in aeternum consulere non desistit, enumerat. Ejus autem anima Dominum magnificat, qui omnes interioris hominis sui affectus divinis laudibus ac servitiis mancipat, qui observantia praeceptorum Dei semper ejus potentiam majestatis se cogitare demonstrat. Ejus spiritus in Deo salutari suo exsultat, quem nihil in terrenis libet, nulla caducarum rerum affluentia emollit, nulla adversitas frangit, sed sola illius a quo salus speratur aeterna, sui conditoris, memoria 94.0018C| delectat. Quae cum omnibus perfectis verba recte conveniant, maxime tamen ea beatam Dei genitricem proferre decebat, quae meriti privilegio singularis spirituali ipsius dilectione flagrabat, cujus corporali conceptione gaudebat. Quae jure in Jesu, id est, in salutari suo speciali prae caeteris sanctis gaudio potuit exsultare, quia quem perpetuum salutis auctorem noverat, hunc ipsum temporali ortu de carne sua nasciturum esse sciebat, quatenus in una eademque persona veraciter suus et filius esset et Dominus. Quae sequentibus quoque verbis, quam vilia de seipsa senserit edocet, et quod omne quidquid boni meriti habuit, hoc superna gratia largiente perceperit, dicens:

Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex 94.0018D| hoc beatam me dicent omnes generationes. Humilem quippe Christi ancillam suo judicio se fuisse demonstrat, sed rispettou se gratiae coelestis repente sublimatam pronuntiat, atque in tantum glorificatam, ut sua beatitudo praecipua merito cunctarum gentium voce miretur. Addidit etiam adhuc divinae pietatis munera, quae mirabiliter accepit, digna gratiarum actione collaudans.

Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Nil igitur suis meritis tribuit, quae totam magnitudinem ad illius donum refert, qui essentialiter potens et magnus existens, fideles suos de parvis atque infirmis fortes facere consuevit, et magnos. Bene autem addidit, Et sanctum nomen ejus, ut admoneret 94.0019A| audientes, imo omnes ad quos ejus verba pervenirent, instrueret ad fidem, et invocationem ejusdem nominis advolare, quatenus et ipsi sanctitatis aeternae ac salutis verae possent esse participes, juxta illud propheticum: Et erit: omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Gioele. II). Ipsum enim est nomen, de quo supra ait, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Unde adhuc apertius addit:

Et misericordia ejus a progenie in progenie, timentibus eum. Progenies autem et progenies vel utriusque populi, Judaei videlicet et gentilis, appellat, vel certe omnium per orbem nationum, quas in Christo credituras esse praevidebat: quia, sicut Petrus ait, Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi 94.0019B| (Atto X). Concinit autem his beatae Mariae verbis ipsius Domini sermo, quo non tantum matrem, quae se corporaliter meruit generare, sed et omnes qui sua praecepta servarent, pronuntiavit esse beatos. Cum enim docente illo populum quodam loco, et miracula faciente, omnes sapientiam ejus ac virtutes mirarentur, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti (Luc. XI) . At ille testimonium veritatis prolatum libenter accipiens, continuo respondit: Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud, ut ipsa quoque mulier, imo universi qui audiebant, se beatos fore confiderent, si divinis vellent obtemperare mandatis. Ac si aperte dicat: Quamvis singulare 94.0019C| privilegium beatitudinis habeat, quae Filium Dei incarnatum virgo in utero gestare, parere, ac nutrire digna exstitit, praecipuum tamen in eadem vita perpetuae beatitudinis locum et ipsi sunt habituri qui ejus fidem ac dilectionem casto in corde concipiunt, qui sedula in mente praeceptorum ejus memoriam portant , qui hanc et in mente proximorum solerti exhortatione nutrire satagunt. Verum quia venerabilis Dei genitrix misericordiam ejus omnibus per orbem qui eum timerent adfuturam esse per docuit, restat ut etiam superbi et contemnentes monita veritatis, quid mereantur, insinuet.

Fecit, inquit, potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. In brachio suo, in ditione propriae virtutis significat. Non enim alieno ad operandum 94.0019D| indiget auxilio, cui, sicut scriptum est, subest cum voluerit posse. Quod ad distintivo nostrae bonae operationis dicit, qui non in nostrae juribus libertatis, sed in Deo facimus virtutem, et sicut alias scriptum est: Et brachium eorum non salvavit eos, sed dextra tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui (Sal. XLIII ). Dispersit autem superbos mente cordis sui, quia initium omnis peccati superbia, ob cujus meritum Dominus genus humanum a stabili habitatione patriae coelestis ejiciens, in hujus peregrinationem exsilii longe lateque dispulit: sed et his qui in peccatis perdurare non timent, graviorem futurae dispersionis vindictam reservavit.

Deposito potentes de sede. Eosdem potentes appellat quos ante dixerat superbos. Qui ideo nimirum 94.0020A| superbi vocantur, quia supra mensuram se suae conditionis extollunt; potentes autem, non quia vere potentes sunt, sed quia confidentes in virtute sua, conditoris adjutorium quaerere detrectant. Illi autem vere potentes sunt qui dicere cum Apostolo norunt: Omnia possumus in eo qui nos confortat (Filippo IV). De qualibus scriptum est: Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens (Gb. XXXVI). Deposuit ergo potentes de sede, et exaltavit humiles, quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se umiliat, exaltabitur. Quamvis etiam ita recte possit intelligi, quod nonnunquam illi ipsi, qui merito suae elationis a Domino fuerant dejecti, denuo miserante illo ad humilitatis gratiam redeant, sicque merito devotae humilitatis erigantur ad gloriam. Denique Saulus ad superbiam 94.0020B| de sede doctrinae legalis depositus est, sed mox ob humilitatis subjectionem ad evangelizandam Christi fidem levatus.

Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Qui aeterna perfecte nunc esuriunt, atque ad haec appetenda infatigabili operum justorum instantia certare non desistunt, satiabuntur utique cum sui Redemptoris gloria, quam desiderabant, apparuerit. At quicunque coelestibus divitiis terrenas praeponere gaudent, hi nimirum tempore ultimae discretionis inanes totius beatitudinis dimittuntur a Domino, ideoque cum diabolo perennis miseriae poena plectuntur. Quod etiam in hac vita ex parte non minima videmus impleri, ut et humiles videlicet supernae bonitatis 94.0020C| alimoniis repleantur, virtutumque coelestium largitate ditescant: et qui vel de terrenis divitiis gloriantes superbiunt, vel de opibus se bonorum operum quasi haec per se habeant, extollunt, intus a lumine veritatis inanescunt. Singulis autem his versiculis, quos de diverso superborum atque humilium statu beata Maria protulit, adjungendum est quod praemisit, A progenie in progenie, quia nimirum per omne labentis saeculi tempus Creator justus ac misericors et superbis resistere, et humilibus dare gratiam consuevit. Unde bene post generalem divinae pietatis et justitiae commemorationem, ad specialem novae incarnationis dispensationem, qua mundum redimere dignatus est, confessionis suae verba convertit, dicens:

Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae 94.0020D| suae. Israele quippe vir videns Deum interpretatur. Quo nomine omnis redemptorum hominum coetus designatur, propter quos ut Deum videre valeant, ipse Deus homo visibilis inter homines apparuit. Qui suscepit Israel quasi medicus aegrum quem curaret, quasi rex populum, quem ab hostium incursione defenderet, imo hoste prostrato liberum redderet, ac secum perpetuo regnare donaret. Et bene addidit, Puerum suum, videlicet humilem obedientemque significans, quia non nisi per virtutem humilitatis quis ad sortem potest redemptionis attingere. Unde et Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Mt. XVIII). Bene quoque subjunxit, Memorari misericordiae suae, quia quod Deus hominem ut redimeret, assumpsit, 94.0021A| non humanae meritum conditionis, sed divinae donum pietatis exstitit. Quid enim post culpam praevaricationis, nisi justam Conditoris iram meruimus? Unde restat ut quotquot ad salutem vitamque recuperamur aeternam, non hoc nobis, sed ejus gratiae tribuamus, cui dictum est: In ira misericordiae memor eris (Habac. III).

Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula. Patrum memoriam faciens beata Maria, recte Abraham nominatim exprimit, quia etsi multi Patres ac sancti dominicae incarnationi testimonium mystice protulerunt, ipsi tamen primo manifeste sunt ejusdem incarnationis, ac nostrae redenzione arcana praedicta: ipsi specialiter dictum est: Atque in te benedicentur universae cognationes 94.0021B| terrae (Gen. XII): Quod ad Dominum Salvatorem pertinere nullus fidelium dubitat, qui ad dandam nobis benedictionem perpetuam, de stirpe Abrahae ad nos venire dignatus est. Semen autem Abrahae non illos tantum dicit electos, qui ex Abrahae progenie sunt corporaliter editi, verum etiam nos qui de gentibus ad Christum congregati, illis fidei societate patribus copulamur, a quibus prosapiae carnalis origine longe segregamur. Et nos enim semen ac filii sumus Abrahae, cum sacramentis nostri Redemptoris, qui de genere Abrahae carnem assumpsit, renascimur. Nos sumus filii Abrahae, cum illum videre solerti intente quaerimus cujus diem ipse Abraham exsultavit ut videret, et vidit et gavisus est. Hinc autem Apostolus ait: Si autem vos Christi, ergo semen 94.0021C| Abrahae estis, secundum promissionem haeredes. Recte autem in conclusione subjungitur, In saecula, quia nimirum praefata promissio supernae haereditatis nullo unquam fine claudetur. Nam et usque in finem saeculi hujus non deerunt, qui in Christum credendo semen fiant Abrahae, et futurae beatitudinis eidem semini manebit gloria perennis. Unde nos necesse est, fratres charissimi, quibus aeterna merces a Domino promittitur, indefesso nisu mentis pro ejus percezionee luctari. Oportet enim ut pro obtinendo bono, quod sine fine cupimus habere, sine ulla intermissione donec accipiamus, certare curemus. Verba igitur evangelicae lectionis frequenti meditatione revolvamus, exempla beatae Dei genitricis Mariae semper 94.0021D| animo retineamus, ut et in conspectu Dei humiles inventi, et proximis quoque honore debito submissi mereamur una cum ipsa perpetuo sublimari. Studeamus sollicite ne nos laudantium indebite favor extollat, cum illam videamus inter verba verae laudationis inconcussam humilitatis tenuisse constantiam. Si immoderatus temporalium rerum nos appetitus delectat, reminiscamur quia judex noster divites dimittit inanes: si temporalis affflictio forte mentem conturbat, recogitemus quia et humiles exaltat. Nunquam de impetranda admissorum venia desperemus, quia misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Nulli inter mala quae fecit gravior impoenitendi culpa surripiat, quia Deus superbis resistit, eosque a beatorum sorte secernens, per varia poenarum loca 94.0022A| pro peccatorum varietate dispergit. Fit autem, largiente Domino, ut si beatae Mariae semper actus et dicta recolamus, sempre in nobis et observantia eastitatis et virtutis opera perseverante. Nam et optimus ac saluberrimus in sancta Ecclesia mos inolevit, ut hymnus ipsius quotidie cum psalmodia vespertinae laudis ab omnibus canatur, quatenus ex hoc animos fidelium et frequentior dominicae incarnationis memoria ad affectum devotionis accendat, et recogitata saepius exempla genitricis illius in virtutum soliditate confirmant. Et hoc opportune ad vesperas fieri complacuit, ut videlicet fatigata per diem et distenta diversis cogitationibus mens nostra, incumbente tempore quietis, ad unionem se suae considerazioniis colligeret; jamque salubriter admonita quidquid superfluum 94.0022B| vel nocivum diurna negatione contraxisset, totum hoc nocturnis precibus denuo ac lacrymis ex tempore mundaret. Verum nos quia in longum duximus sermonem, jam conversi ad Dominum clementiam ipsius postulemus, ut et memoriam beatae Mariae congruis veneremur officiis, et ad celebranda dominicae nativitatis solemnia purioribus animis venire mereamur, adjuvante ipso ad facienda opera spiritualia, et ad percipienda dona coelestia desiderium nostrum , qui pro nobis incarnari, atque inter homines vivendi formam dare voluit unigenitum suum Jesum Christum Dominum nostrum, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA III. DE ADVENTU DOMINI. 94.0022C|

MARCO. XIV. In illo tempore fuit Joannes in deserto baptizans et praedicans battesimo poenitentiae in remissionem peccatorum.

Adventum dominicae praedicationis Joannes praeveniens, sicut ex lectione sancti Evangelii, fratres charissimi, audistis, fuit in deserto baptizans et praedicans battesimo poenitentiae in remissionem peccatorum. Ubi solerter intuenda distintio verborum qua dicitur quia fuit baptizans et praedicans battesimo poenitentiae in remissionem peccatorum. Baptizabat namque ipse battesimo poenitentiae in confessionem et emendationem peccatorum, et praedicabat battesimo poenitentiae futurum in Christo in remissionem peccatorum: 94.0022D| in cujus solo Baptistate peccatorum remissio nobis donatur, Apostolo testante, qui ait: Unus Dominus, una fides, unum Baptista, unus Deus (Ef. IV). Quod Baptista poenitentiae recte vocatur, quia non ob aliud quis in fonte vitae baptizari desiderat nisi quia poenitet se noxa primae praevaricationis animae simul et corporis morte constringi. Quod si quaerimus quare Joannes baptizaverit, cujus battezzati peccata remitti nequiverunt; patet aperta ratio, quia praecursionis suae servans officium, sicut ante Dominum nasci, praedicare et mori; ita etiam baptizare debebat: simul ne Domini dispensationem, si primus ipse battesima hominibus daret, Pharisaeorum et scribarum carperet invidiosa contentio: sed si interrogare voluissent in qua potestate baptizaret, 94.0023A| statim audirent: Baptismus Joannis unde erat? E coelo, un ex hominibus? (Marc. II. ) Quod cum e coelo esse negare non auderent, etiam ejus quem Joannes praedicebat opera coelitus acta cogerentur fateri. Nec tamen battesimo Joannis, quamvis peccata non relaxaverit, infructuosum omnimodis accipientibus exstitit, quia ipse etsi non pro remissione peccatorum, pro signo tamen fidei et poenitentiae dabatur: ut videlicet recolerent se omnes qui hoc initiabantur a peccatis continere, eleemosynis insistere, in Christum credere, atque ad ejus Baptista quo in remissionem peccatorum abluerentur, mox ut appareret, correctare debere.Quod autem Joannes in deserto battesimo suum dat, et battesimo Christi praedicat, imo totam a puero in desertis agit vitam: ideo fit ut summus 94.0023B| doctor quod verbis praedicabat exemplis astrueret; et qui suos auditores a peccatis poenitendo discedere suadebat, ipse peccantium vitia, non solum munditia mentis, sed corporis situ declinaret. Typice autem desertum in quo Joannes manebat, segregatam a mundi illecebris sanctorum vitam designat, qui sive solitarii, sive turbis admixti vivant, tota semper intente animi praesentis saeculi desideria spernunt, soli Deo in abscondito cordis adhaerere, et in illo spem ponere delectantur: quam dilectissimam Deo solitudinem mentis, juvante Spiritus sancti gratia desiderabat adire Propheta qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo et requiescam (Sal. LV); eamque se mox Domino juvante consecutum 94.0023C| gratulatus, quasi communibus terrenorum desideriorum implicamentis insultans adjungit: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Ibid. ). Denique Dominus liberatum sanguine agni populum de Aegypto, et per mare Rubrum eductum, prius in deserto quadraginta annis instituit, et sic in terram repromissionis induxit: quia nimirum populus fidelium non statim post battesimo coelestis patriae gaudia potest subito, sed primo longis virtutum exercendus agonibus, ac deinde perpetuis supernae beatitudinis est donandus muneribus. Quo autem fructu praedicaverit Joannes, conseguente ostenditur cum dicitur:

Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio et Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordane flumine, confitentes peccata sua. Patet litterae sensus, 94.0023D| quia qui viciniores vel doctiores erant, primi affluenter verbum suscepere salutis. Sed quia Judaea confessio, et Hierosolyma visio pacis dicitur, possumus intelligere eos mystice qui confessionem rectae fidei didicerint, qui visionem supernae pacis amaverint, in Judaeae et Hierosolymitanorum appellatione designatos. Nam tales maxime tunc ad Joannem in desertum pro accipiendo battezzato exisse credendi sunt. Tales etiam nunc audito Dei verbo de prisca sua conversazionee egredi, ac solitudinem vitae spiritualis ad exemplum fidelium doctorum constat ingredi; quia nimirum vita novae conversazioneis quotidie castigati, quasi quotidiano Jordanis battezzati lacrymis suae compunctionis ab omni vitiorum subripientium contagione purgantur, juxta eum qui dicit: Lavabo per 94.0024A| singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Sal. VI). Unde recte Jordanis rivus judicii interpretatur: quia nimirum electi quo sollicitius suam conscientiam discutiendo examinant, eo latiores ex intimo cordis fonte lacrymarum fluvios fundunt, ut, quia minus perfectos se esse deprehendunt, sordes suae fragilitatis undis poenitentiae diluant. Seguito:

Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. Quantum ad litteram indumenti et escae, vilitas quae solitarium et poenitentiae praeconem decebat ostenditur. Sed et figurate pilis cameli, e quibus cilicium fit, poenitentia vel continentia, qua et ipse exercebatur et caeteros instituebat, exprimitur. Zona pellicea quae ex mortuo tollitur animante, et ipsum mortificasse 94.0024B| membra sua terrena, et auditores suos idem docuisse signatur. Constat namque per lumbos saepe luxuriam designari: unde propter hanc capessendam et castitatis gloriam nanciscendam Dominus praecepit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII) . Qui ergo venereae motus concupiscentiae funditus edomuit, lumbos utique zona pellicea cinxit. Locustis, quae alacriter a terra evolant, sed citius ad terram redeunt, et melle silvestri quod simul edebat, brevitas pariter et dulcedo praedicationis ejus intimatur, quia et libenter a populis audiebatur praedicans, et citissime Domino veniente praedicationi ac Baptistati suo terminum posuit.Quod si quis habitum vel victum Joannis ad figuram Domini Salvatoris interpretari desiderat, opportunum ducens 94.0024C| ut quem prophetando monstrabat etiam vivendo significaverit, libenter hujus est intentio sequenda; intelligendumque quod pili cameli propter cilicium eos qui peccata poenitendo, jejunando, et flendo abstergere curant; zona pellicea, propter mortem animantis de quo fit, illos significet qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et quia scriptum est: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III); cum tales Christo intente seduli amoris adhaerent, quasi pilis cameli vestiuntur, et zona pellicea circa lumbos accinguntur. Locusta propter brevem volatum mobilem Judaicae gentis animum, quo inter Dominum et idola sursum et deorsum ferebatur insinuat. Mel silvestre dulcedinem 94.0024D| naturalis ingenii qua inculti externarum nationum populi reficiebantur significat. Et dum ex utroque populo Dominus quos in unitatem sui corporis, quod est Ecclesia, docendo trajiciat eligit, locustis nimirum et melle silvestri pascitur; quia et ex ea quae instabili intente coelestia quaesierat, et ex illa gente quae terrenae solum philosophiae saporem noverat, multos in membra sua convertit. Descripto autem Joannis loco, ministerio, habitu et alimento, mox etiam praedicationis forma subinfertur. Nome seguente:

Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me. Fortis quidem est multum qui in confessionem peccatorum, fortior qui in remissionem baptizat; fortis, qui Spiritum sanctum habere dignus est; forte, qui 94.0025A| tribuere: fortis, quo in natis mulierum nemo major est; fortior, cui minorato paulo minus ab angelis omnia subjecta sunt sub pedibus ejus: fortis, qui regnum coelorum primus venit praedicare; fortior, qui hoc solus potuit dare: Cujus non sum dignus, inquit, procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus (Marc. I). Et si ad hoc tantum ministerium quo calceamentorum ejus corrigiam procumbens solveret se dignum fateretur, magnae profecto esset devotionis indicium; nunc autem, prae mirae humilitatis virtute, ne hoc quidem ministerio digne se fungi posse testatur. Quod si mysterio intendimus, patet legis decretum: quia qui debitam sibi propinquitatis jure uxorem non ipse accipere, sed alteri accipiendam permittere voluisset, in signo permissionis ejusdem 94.0025B| calceamentum de pede solutum ei qui hanc acciperet dare jubebatur. Et quia Joannem merito virtutum populi Christum esse credebant, sponsum profecto Ecclesiae credebant. Sed ipse Joannes, ut quis sit ostendat, ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi (Giovanna. III). Non ergo se sponsum patitur credi, ne amicitiam sponsi perdat, quod est ad solutionem calceamentorum ejus se dignum non esse testari. Denique Moyses et Josue cum duces Synagogae constituerentur, calceamentum solvere praecepti sunt, ut intelligerent eum qui haec mandabat sponsum, id est, Dominum synagogae credendum; se autem amicos sponsi, in eo quod eidem synagogae praeessent, appellari et esse debere.

94.0025C| Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Apud evangelistam Matthaeum fertur dixisse Joannes: Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam (Mt. III). Ob hoc ergo baptizabat aqua Joannes, ut omnes quos ad poenitendum Christoque credendum persuadere potuisset, sui signaculo Baptistatis ab infidelium et impoenitentium turba secerneret: qui ne hoc sibi martyra sufficere ad salutem credent, sed ad Christi potius Baptista festinarent, followinger adjunxit: Ille vero baptizabit vos Spirito santo. Baptizat quippe Spiritu sancto, qui munere Spiritus sancti peccata dimittit; et accepta remissione peccatorum, etiam Spiritus ejusdem gratiam tribuit. Nam et dationem charismatum 94.0025D| in Spiritu battesimo Spiritus recte vocari testatur ipse qui ascensurus in coelum discipulis promittit, dicens: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies (Act. I), significans decimo ascensionis suae die Spiritum sanctum super eos in linguis igneis esse venturum. Quaeritur sane utrum Dominus qui cunctos fideles Spiritu baptizat, ipse aliquos etiam baptizaverit aqua. Neque indignum tantae majestati ducendum est baptizandi ministerium aliquibus discipulorum suorum exhibuisse, per quos in caetera sua membra battesimi dona propagaret, qui memorabile illud lavandi pedes discipulorum munus subito non despexit. Sed sive tunc per se, seu deinceps per suos aqua baptizaverit, solus tamen ipse Spiritu sancto 94.0026A| baptizat, qui Spiritum nobis tribuit et operatur in nobis virtutes. Cujus in nobis gratiam, fratres mei, integram semper illibatamque conservare curemus, omni videlicet tempore bonis insistendo operibus, sed maxime nunc cum nativitatem ipsius Domini nostri Salvatoris proxime celebrare debemus, diligentius solito invigilando, ut quidquid negligentiae subripientis nobis inesse deprehenderimus, citius abstergere satagamus: quidquid habendae virtutis deesse nobis inspexerimus, citius acquirere studeamus, evulsis discordiarum, vituperationum, jurgiorum, murmurationum caeterorumque frutetis vitiorum, plantemus in nobis charitatem, gaudium, pacem, patientiam, bonitatem, benignitatem, fidem, mansuetudinem, continentiam, et caetera fructu s 94.0026B| Spiritus insignia, quatenus in illa die mundo corpore et pura conscientia ad altare dominicum accedere, et ejus sacrosanctis mysteriis mereamur communicare sacramentis, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA IV. IN FERIA SECONDA PRIM. HEBDOM. AVVENTUS. 94.0026B|

GIOVANNA. I. In illo tempore Joannes testimonium perhibet de Domino, et clamat dicens: Hic erat quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.

Redemptoris nostri praecursor, testimonium de ipso perhibens, certitudinem humanitatis ejus pariter et divinitatis aeternitatem manifesta voce pronuntiat. 94.0026C| Clamat enim dicens, sicut modo cum Evangelium legeretur vestra fraternitas audivit: Hic erat, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. In eo namque quod ait, qui post me venturus est, ordinem humanae dispensationis qua post eum natus, post eum etiam praedicaturus, baptizaturus, signa facturus et mortem erat passurus, insinuat. In eo vero quod subjungit, Ante me factus est, sublimitatem ejusdem humanitatis, quae caeteris omnibus creaturis erat merito praeferenda, designat. Quod enim ait, Ante me, non ad ordinem temporis, sed ad distantiam pertinet dignitatis, juxta quod de Joseph filiis, benedicente Jacob, scriptum est: Constituitque Ephraim ante Manassem 94.0026D| (Gen. XLVIII), ubi recte potuit dicere: Manasses, qui post me venit, ante me factus est. Id est, qui post me natus est, potentia regni me antecessit. Quamobrem Joannes de Domino, Qui post me, inquit, venturus est, ante me factus est: id est, qui post me ad praedicandum venturus est, culmine me regni et sacerdotii perennis antecellit. Quare autem is qui post eum venturus erat, eum dignitate antecelleret, aperuit cum subjungit, quia prior me erat, id est, quia aeternus ante saecula Deus erat, propterea me, licet posterior natus, gloria majestatis etiam in assumpta humanitate praeibit. Exposito autem evangelista praecursoris Domini testimonio quod de illo perhibuerat, reddit statim suae assertionis, quod coeperat illi dare, testimonium. Nome seguente:

94.0027A| Et de plenitudine ejus omnes nos accepimus, gratiam pro gratia. Superius namque dixit, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Giovanna I). Quod cum praecursoris quoque ejus testimonio confirmasset dicentis: Hic erat quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat (Ibid.) ; rursus ipse quae coeperat exsequitur dicens: Et de plenitudine ejus omnes nos accepimus, gratiam pro gratia (Ibid. ). Plenus quippe erat Dominus Spiritu sancto, plenus gratia et veritate, quia, sicut Apostolus ait, In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Colos.II); de cujus plenitudine nos omnes juxta modum capacitatis nostrae accepimus, quia unicuique nostrum data est gratia 94.0027B| secundum mensuram donazioneis Christi. De solo namque mediatore Dei et hominum homine Jesu Christo veraciter dici potuit: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Is. XI) . Omnes vero sancti non plenitudinem Spiritus ejus, sed de plenitudine eius quantum ille donat, accipiunt: Quia per Spiritum alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii profetia, alii discretio spirituum, alii generi linguarum, alii interpretatio sermonum.Haec autem omnia operatur unus ac idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Cor. XII). 94.0027C| Quia ergo de plenitudine nostri conditoris non quiddam, sed omne quidquid boni habemus, accepimus, curandum summopere est ne quispiam se de bona actione vel cogitatione incautus extollat; ne si ingratus largitori remanserit, perdat bonum quod accepit, ac digne apostolica increpatione percellatur, qua dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem acceperis, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV. ) Unde ipse Apostolus, quia nihil dignum nosse vel operari posset, si non de plenitudine Christi acciperet, alibi testatur manifeste dicens: Non quia sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est ( II Accidenti III). Et alio loco: Et gratia ejus, inquit, in me vacua non 94.0027D| fuit, sed plus illis omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Quod ipsum suis auditoribus humiliter cogitandum sedulus inculcat; unde est illud: Cum tremore et metu vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Fil. II).

Cum autem dixisset evangelista nos omnes de plenitudine Christi accepisse, confestim subjunxit, et ait: Gratiam pro gratia. Geminam ergo nos gratiam accepisse testatur, unam videlicet in praesenti, alteram in futuro: in praesenti quidem fidem quae per dilectionem operatur, in futuro autem vitam aeternam. Fides quippe quae per dilectionem Dei operatur, gratia Dei est; quia ut crederemus, ut diligamus, ut operemur bona quae novimus, non ullis 94.0028A| praecedentibus meritis nostris, sed ipso largiente percipimus, qui dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (Giovanna XV). Et ut vitam propter fidem, dilectionem, et opera bona percipiamus aeternam, gratia Dei est, quia ne a bono deviemus itinere, ipso duce semper opus habemus, cui dicitur: Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua (Sal. LXXXVI) ; ac si aperte dicatur: Nisi te duce ingrediens viam veritatis quam coepi, tenere nequaquam sufficio. Ne in bonis operibus deficiamus, illius auxilio debemus semper inniti, qui ait: Quia sine me nihil potestis facere; unde bene Psalmista, ut initium fidei et bonae actionis a Domino nobis dari signaret, ait: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Sal. 94.0028B| LIX). Et ut bona quae agimus illo opitulante perficienda doceret, iterum dicit: Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae (Sal. XXIII). Ut mercedem vitae aeternae, quae bonis redditur operibus, gratis nobis tribui ostenderet, ait: Qui coronat te in miseratione et misericordia (Sal. CIII). In misericordia quippe et miseratione nos coronat, quando propter bona opera quae nobis ipse misericorditer exercenda donavit, supernae beatitudinis praemia retribuit. Et hoc est quod dicitur accipere nos gratiam pro gratia, quia nimirum pro gratia bonae conversazioniis quam dedit, et ne deficere possit, ipse servans adjuvat, dabit gratiam beatae remunerazioneis, in qua misericordias ejus in aeternum cantemus.Denique Apostolus ipsam vitae aeternae percezioneem, quae 94.0028C| utique meritis praecedentibus redditur gratiam vocare non dubitavit: qui cum praemisisset stipendium peccati esse mortem, noluit e contrario dicere stipendium justitiae esse vitam aeternam; sed ait: Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI). Non quia non juste meritis bonis a justo judice datur, sed quia ipsa merita quibus dantur primo sunt a pio Salvatore gratis data. Seguito:

Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Lex quidem data est per Moysen, in qua quid agendum, quid vitandum sit coelesti jure decernitur; sed quod illa praecipit, non nisi gratia Christi completur. Illa quidem monstrare peccatum, justitiam docere, et trasgressores sui reos ostendere valebat; porro gratia Christi diffusa per 94.0028D| Spiritum charitatis in cordibus fidelium, facit ut quod lex praecipit impleatur; unde illud quod scriptum est: Non concupisces (Deut. V), per Moysen lex est quia jubetur, sed per Christum fit gratia, quando quod jubetur impletur. Veritas autem facta est per Christum, quia umbram habebat lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum. Et sicut alibi dicit Apostolus: Omnia in figura contingebant illis (I Cor. X); sed pro umbra lucem veritatis, pro figura legis ipsam imaginem rerum quae figurabatur exhibuit Christus, quando data Spiritus gratia, aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Lex per Moysen data est, cum populus aspersione sanguinis agni mundari praeceptus est; grazia 94.0029A| et veritas quae in lege figurabatur, per Jesum Christum facta est, cum ipse passus in cruce lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Lex per Moysen data est, quia populum praeceptis salutaribus instituens, si haec observaret, terram repromissionis intraturum, et in ea perpetuo victurum; sin alias, prosternendum ab hostibus praedixit. Gratia et veritas per Jesum Christum facta est, quia dato Spiritus sui dono, et legem spiritualiter intelligi et servari posse donavit, et eos qui servant in veram coelestis vitae beatitudinem, quam terra repromissionis signabat, introducit. Quae sit autem summa gratiae et veritatis quae per Jesum Christum facta est, evangelista subdendo manifestat:

Deum nemo vidit unquam. Unigenitus qui est in 94.0029B| sinu Patris, ipse narravit. Nulla etenim gratia major hominibus dari, nulla veritas altior potest ab hominibus cognosci, quam ea de qua unigenitus Dei Filius suis fidelibus narrans: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt. V) ; et de qua Patri supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum et unum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Giovanna. XVII). Quae nimirum beatissima perceptio gratiae et veritatis, quoniam in hujus saeculi vita fieri non potest, recte dicitur: Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV), id est, nemo corruttibili adhuc et mortali carne circumdatus incircumscriptam divinitatis potest lucem contueri; unde manifestius dicit Apostolus: Quem nemo vidit hominum, nec videre potest (I Tim. VI).Nemo enim hominum 94.0029C| dicitur, nemo humano adhuc habitu aggravatus, humana conversazione caducus. Hinc est enim quod Moyses qui Deum, quem in angelo videbat, in ipsa ejus natura videre desiderans, orabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi gloriam tuam (Es. XXXIII), audivit: Non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo, et vivet (Ibid. ). Neque huic assertioni putandum est esse contrarium quod aliquoties patriarchae vel prophetae Deum vidisse perhibentur. Apparuit enim Dominus Abrahae in convalle Mambre. Et ait Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem (Genes. XXXII). Articolo Isaia: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isa. VI). 94.0029D| Sed recte intelligendum in cunctis hujusmodi visionibus homines sanctos Deum non per ipsam naturae suae speciem, sed per quasdam immagina esse contemplatos. Et viderunt ergo sancti Deum per subjectam creaturam, verbi gratia, ignem, angelum, nubem, electrum; et tamen veraciter attestatur Joannes, quia Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV). Veraciter dicitur Moysi: Non enim videbit me homo, et vivet (Es. XXXIII); quia fragili adhuc vasculo carnis inclusi per circumpscriptas rerum immaginas videre possunt, quem per incircumscriptum aeternitatis suae lumen nequaquam valent intueri.

Qua autem ratione ad visionem incommutabilis et aeterni luminis pervenire debeat evangelista conseguente exposuit, dicens: Unigenitus Filius qui est 94.0030A| in sinu Patris ipse narravit (Giovanna. XIV). Cui simile est quod ipse Dominus ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me (Mt. XI). Et alibi: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipsius quippe ducatu ad Patrem venire, ipsius magisterio Patrem et Filium, nec non et Spiritum sanctum, unum Deum ac Dominum nosse debemus; quia nimirum ipse homo factus pro nobis, in hominis habitu loquens, nobis quid de sanctae Trinitatis unitate recte sentiendum, qualiter ad ejus contemplationem fidelibuspropriandum, quibus actibus ad hanc sit perveniendum, clara luce revelavit. Ipse sacramentis suae incarnationis nos induens, sui nos Spiritus charismatibus sanctificans, ut ad hanc venire valeamus 94.0030B| adiuvante. Ipse peracto in hominis forma judicio novissimo, ad visionem nos divinae majestatis sublimiter introducet, atque arcana nobis regni coelestis mirabiliter enarrabit.

Sane quod ait: Qui est in sinu Patris, in secreto Patris significat. Neque enim sinus Patris pueriliter est cogitandus in similitudinem nostri sinus quem habemus in vestibus; aut putandus est Deus, qui humanorum forma membrorum compaginatus non est, sic sedere quemadmodum nos; sed quia sinus noster intus est, more nostro loquens Scriptura, in sinu Patris esse dicit quem in secreto Patris, quo humanus intuitus pertingere non valet, semper manentem vult intelligi. Non tunc autem solum enarrabit unigenitus Filius Deum, id est sanctae et individuae 94.0030C| Trinitatis, quae est unus Deus, gloriam manifestabit hominibus, cum post universale judicium omnes pariter electos ad visionem claritatis ejus introducet. Sed et quotidie narrat, cum singulis quibusque fidelibus perfectorum mox a carnis corruzione solutis implere coepit quod promisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Giovanna. XIV). Me ipsum, inquit, manifestabo dilectoribus meis, ut quem in sua cognovere mortalem, in mea jam natura Patri et Spiritui sancto videre possint aequalem. Verum hoc de apostolis, martyribus, confessoribus caeterisque arctioris ac perfectioris vitae viris fieri credendum est; quorum unus certaminum suorum conscius non 94.0030D| dubitavit de seipso testari, Cupio dissolvi et cum Christo esse (Fil. I). Caeterum sunt plures in Ecclesia justi qui post carnis solutionem continuo beata paradisi requie suscipiuntur, exspectantes in magno gaudio, in magnis gaudentium choris, quando recepto corpore veniant et appareant ante faciem Dei. At vero nonnulli propter bona quidem opera ad electorum sortem praeordinati, sed propter mala aliqua, quibus polluti de corpore exierunt, post mortem severe castigandi excipiuntur flammis ignis purgatorii, et vel usque ad diem judicii longa hujus exame a vitiorum sorde mundantur; vel certe prius amicorum fidelium precibus, eleemosynis, jejuniis, fletibus, hostiae salutaris oblationibus absoluti poenis, et ipsi ad beatorum perveniunt requiem: quibus tamen 94.0031A| omnibus unigenitus Filius qui est in sinu Patris, Deum juxta modum suae capacitatis cuique narrabit, cum tempore resurretionis benedictionem dederit, cui legem dedit, ut ambulantes de virtute fidei et spei in virtutem contemplationis videant Deum deorum in Sion, id est, incommutabilis speculationis, cujus beneficiis et muneribus aeternis laus et gratiarum actio in omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA V. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI.

MATT. I. In illo tempore cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto.

Nativitatem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, qua aeternus ante saecula Dei Filius hominis ex 94.0031B| tempore filius apparuit, Matthaeus evangelista brevi quidem sermone, sed plena veritate, describit, qui cum patrum generationes ab Abraham usque ad Joseph virum Mariae perduxisset, omnesque communi humanae creationis ordine genitos simul et generantes ostendisset, mox de ipso locuturus, quantum ejus generatio a caeteris aperitivo distante; quia videlicet caeteri per junctionem maris et feminae solitam, ipse autem per virginem, ut pote Dei Filius nasceretur in mundum. Et quidem decebat omnimodis, ut cum Deus homo propter homines fieri vellet, non alia quam virgine matre nasceretur; cum virginem genera contingeret, non alium quam qui Deus esset Filium procrearet.

Cum esset, inquit, desponsata mater ejus Maria Giuseppe, 94.0031C| antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quo haec ordine, vel qua in civitate sit celebrata conceptio, Lucas evangelista sufficienter exponit; quod quia vestrae sanctitati constat esse notissimum, dicendum paucis de his quae Matthaeus scribit, notandumque in primis in eo verbo quod ait: Antequam convenirent, verbo conveniendi non ipsum concubitum, sed nuptiarum quae praecedere solent tempus insinuatum, quando ea quae prius sponsata fuerat, esse congiunzione incipit. Ergo antequam convenirent dicit, antequam nuptiarum solemnia rito celebrant, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Si quidem memorato ordine postea convenerunt, quando Giuseppe ad praeceptum angeli accepit 94.0031D| conjugem suam, sed non concumbebant, quia sequitur, et non cognoscebat eam. Inventa est autem in utero habens a nullo alio quam Joseph, qui licentia maritali futurae uxoris pene omnia noverat, ideoque tumentem ejus uterum mox curioso deprehendit intuitu. Seguito:

Joseph autem vir ejus cum esset vir justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Videns Joseph sponsam concepisse suam, quam bene noverat a nullo viro fuisse attactam, cum esset justus et juste omnia vellet agere, Optimum duxit ut neque hoc aliis proderet, neque ipse eam acciperet uxorem, sed mutato occulte nuptiarum proposito, in conditione eam sponsae manere pateretur ut erat: nam et in Isaia legerat virginem de domo David concepturam 94.0032A| et parituram Dominum, de qua etiam domo noverat genus duxisse Mariam, atque ideo non discredebat in ea prophetiam hanc fuisse complendam; sed si eam occulte dimitteret, neque acciperet conjugem, et illa sponsa pareret, nimirum perpauci essent qui eam virginem et non potius autumarent esse meretricem. Unde consilium Joseph repente consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariae famam, ipse eam, celebrato nuptiarum convivio, conjugem acciperet, sed castam perpetuo custodiret. Maluit namque Dominus aliquos modum suae generationis ignorare, quam suae castitatem infamare genitricis. Nome seguente:

Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei, dicens: Joseph, fili David, noli 94.0032B| timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quibus profecto verbis modus conceptionis simul et dignitas partus edocetur: quia videlicet de Spiritu sancto concepit, et paritura sit Christum; quem etsi aperta voce angelus Christum non appellat, in eo tamen quod etymologiam nominis Jesu exponens, ipsum salutis ostendit auctorem populique Salvatorem, cum populum ejus nuncupat, manifesta ratione quia sit Christus significat, ut per haec et quae nescierat discat Joseph, et a contactu Dei genitricis funditus mentem amoveat.Quam tamen dispensatione justae necessitatis accipere jubetur solo de nomine conjugem, 94.0032C| ne videlicet quasi adultera lapidaretur a Judaeis, et ut in Aegyptum fugiens haberet solatium masculi, qui familiari cura, et tutor femineae fragilitatis, et testis esset ejus perpetuae virginitatis. Produnt catholici expositores et alias causas quare Dei genitricem Joseph accipere debuerit conjugem, quas in suis qui vult inveniet locis. Adhibet autem evangelista partui virginali etiam profetici sermonis exemplum, ut tantae miraculum majestatis eo certius crederetur, quo hoc non solum ipse factum praedicaret, sed etiam a propheta praedictum recoleret. Nam et huic evangelistae, id est Matthaeo moris est omnia quae narrat etiam propheticis affermare testimoniis: scripsit namque Evangelium suum ob 94.0032D| eorum vel maxime causam qui ex Judaeis crediderant, nec tamen a legis caeremoniis, quamvis renati in Christo, valebant evelli; et propterea satagebat eos a carnali legis et prophetarum sensu ad spiritualem, qui de Christo est, erigere, quatenus sacramenta fidei Christianae tanto securius perciperent, quando haec non alia esse quam quae prophetae praedixerant agnoscerent. Ecce virgo, inquit, in utero habebit, et pariet Filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Is. VII). Nomen Salvatoris, quod nobiscum Deus a propheta vocatur, utramque naturam unius personae ipsius significat. Qui enim ante tempora natus ex Patre Deus est, ipse in plenitudine temporum Emmanuel, id est nobiscum Deus, in utero matris factus 94.0033A| est, quia nostrae fragilitatem naturae in unitatem suae personae suscipere dignatus est, quando Verbum caro factum est et habitavit in nobis: mirum videlicet in modum incipiens esse quod nos sumus, et non desinens esse quod erat, sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perso.

Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam, et non cognoscebat eam. Accepit eam ad nomen conjugis ob causas quas praediximus, et non cognoscebat eam ad opus conjugale ob arcana quae didicerat. Quod si quis huic nostrae expositioni obsistere, et contendere voluerit beatam Dei genitricem nunquam a Joseph celebratis nuptiis in nomen conjugis assumptam, exponat ipse melius hunc sancti Evangelii locum, 94.0033B| pariterque ostendat licitum fuisse apud Judaeos ut sponsae suae quisque carnali copula misceretur, et sano ejus intellectui libenter cedimus: tantum ne erga matrem Domini quidquam gestum, quod publica opinio possit infamare, credamus. Quod vero additur, Donec peperit filium suum primogenitum, nemo ita intelligendum putet quasi post natum filium eam cognoverit, ut quidam perverse opinantur. Scire enim debet vestra fraternitas, quia fuere haeretici qui propter hoc quod dictum est, Non cognoscebat eam donec peperit filium, credent Mariam post natum Dominum cognitam esse a Joseph, et inde ortos eos quos fratres Domini Scriptura appellat, assumentes et hoc in adjutorium sui erroris , quod primogenitus nuncupatur Dominus. Avertat Deus hanc 94.0033C| blasphemiam a fide omnium nostrum, donetque nobis catholica pietate intelligere parentes nostri Salvatoris intemerata semper fuisse virginitate praeclaros, et non filios, sed cognatos eorum fratres Domini consueto Scripturarum more nuncupari, sed ob id evangelistam an post natum ei filium eam cognoverit dicere non curasse, quia nulli hoc ambigendum putaverit. Et revera nulli ambigendum est quod justi conjuges, quibus in virginitatis castimonia permanentibus Dei Filium nasci singulari gratia datum est, nullatenus ex eo castitatis jura temerare, et templum Dei sacrosanctum suae semine corruzioneis attaminare potuerint. Notandum quoque est quod primogeniti non juxta haereticorum opinationem soli sint 94.0033D| quos fratres sequuntur alii, sed juxta auctoritatem Scripturarum omnes qui primi vulvam aperiunt, sive fratres eos aliqui, seu nulli sequantur. Attamen Dominus speciali ratione potest primogenitus dictus intelligi, juxta hoc quod in Apocalypsi dicit de illo Joannes: qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae (Apoc. I ). Et apostolus Paulus: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus (Rom. VIII). Primogenitus quippe mortuorum vocatur, quia post multos licet fratres incarnatus, primus omnium surrexit a mortuis, et viam de morte credentibus vitae coelestis aperuit. Primogenito est in multis fratribus, quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, 94.0034A| quorum recte primogenitus appellatur, quia omnes adoptis filios, etiam illos qui incarnationis ejus tempora nascendo praecesserunt, dignitate praegreditur. Si quidem illi possunt cum Joanne veracissime testari, quia qui post nos venit, ante nos factus est, id est, post nos quidem in mundo genitus, sed merito virtutis et regni primogenitus omnium nostrum jure vocatus. Qui et in ipsa divina nativitate non inconvenienter potest primogenitus dici, quia priusquam creaturam faciendo gigneret aliquam, coaeternum sibi Pater aeternus genuit Filium; priusquam verbo veritatis adoptis sibi filios redimendo gigneret aliquos, coaeternum sibi Pater aeternus genuit Verbum: unde ipsum Verbum, ipse Dei Filius, videlicet virtus et sapientia loquitur: Ego ex ore Altissimi 94.0034B| prodivi, primogenita ante omnem creaturam (Eccl. XXIV). Peperit ergo Maria Filium suum primogenitum, id est, suae substantiae filium; peperit eum qui et ante omnem creaturam Deus de Deo natus erat, et in ea qua creatus est humanitate omnem merito creaturam praeibat.

Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Jesus Hebraice, latino Salutaris sive Salvator dicitur; cujus vocationem nominis prophetis liquet esse certissimam, unde sunt illa magno visionis ejus desiderio cantata: Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur in salutari ejus (Sal. XXXV). Defecit in Salutari tua anima mea. Ego autem in Domino gloriabor (Sal. CXVIII). Gaudebo in Deo Jesu meo (Abac. III). Et maxime illud: Deus in nomine tuo 94.0034C| salvum me fac (Sal. LIII), ac si diceret: Nominis tui gloriam qui Salvator vocaris, in me salvando clarifica. Jesus ergo nomen est filii qui ex virgine natus est, angelo exponente, significans quod ipse salvet populum a peccatis eorum. Qui autem salvat a peccatis idem utique a corruzioneibus mentis et corporis, quae ob peccata contigerunt, salvabit. Christus vero vocabulum est sacerdotalis vel regiae dignitatis. Nam et sacerdotes ac reges in lege a charismate, id est unctione olei sancti appellabantur Christi, significantes eum qui verus rex et pontifex apparens in mundo unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. A qua unctione, id est charismate, ipse Christus; et ejusdem unctionis, id est gratiae spiritualis participes 94.0034D| sunt Christiani vocati. Qui per id quod Salvator est, nos salvare a peccatis; per id quod pontifex est, nos reconciliare Deo Patri; per id quod rex est, regnum nobis Patris sui dare dignetur aeternum Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA VI. IN AURORA NATIVITATIS DOMINI.

LUCA II. In illo tempore pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis, ecc.

Nato in Bethleem Domino Salvatore, sicut sacra Evangelii testatur historia, pastoribus qui in regione eadem erant vigilantes et custodientes vigilias noctis 94.0035A| super gregem suum, angelus Domini magna cum luce apparuit, exortumque mundo Solem justitiae non solum coelestis voce sermonis, verum etiam claritate divinae lucis astruebat. Nusquam enim in tota Veteris Instrumenti serie reperimus angelos, qui tam sedulo apparuere patribus, cum luce apparuisse; sed hoc privilegium recte hodierno tempori servatum est, quando exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et justus Dominus. Verum ne parva unius angeli videretur auctoritas, postquam unus sacramentum novae nativitatis edocuit, statim multitudo coelestium agminum, quae gloriam Deo caneret, pacemque simul hominibus praedicaret, adfuit, aperte demontrans quia per hanc nativitatem homines ad pacem unius fidei, spei et dilectionis, 94.0035B| atque ad gloriam divinae laudationis essent convertendi. Significativo autem mystice pastores isti gregum doctores quosque ac rectores fidelium animarum. Nox, cujus vigilias custodiebant super gregem suum, pericula tentationum indicat, a quibus se suosque subjectos omnes qui perfecte vigilant, custodire non desistunt. Et bene nato Domino pastores super gregem suum vigile. Ille etenim natus est, qui dicit: Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis (Giovanna X). Sed et tempus imminebat quo idem pastor summe bonus, missis in mundum pastoribus, oves suas, quae longe lateque dispersae errabant, ad semper virentia coelestis vitae pascua revocaret.Quarum curam summo pastori praecepit: Si diligis me, pasce oves meas (Giovanna. XXI). Quod apertius 94.0035C| aperiens, ait: Confirma fratres tuos (Luc. XXII).

Et factum est: ut discesserunt ab eis angeli in coelum, pastores loquebantur adinvicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph, et infantem positum in praesepio. Pastores quidem illi felici gaudio festinarunt videre quod audierant: et quia ardenti amore quaesierunt, continuo Salvatorem quem quaesierunt invenire meruerunt. Sed et intellettualium pastores gregum, imo cuncti fideles qua mentis industria Christum quaerere debeant, dictis pariter suis ostenderunt et factis.

Transeamus, inquiunt, usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est. Transeamus ergo et 94.0035D| nos, fratres charissimi, cogitando usque Bethleem civitatem David, et recolamus amando quod in ea Verbum caro factum est, atque ejus incarnationem dignis celebremus honoribus. Transeamus, abjectis concupiscentiis carnalibus, toto mentis desiderio usque Bethleem supernam, id est, domum panis vivi non manufactam, sed aeternam in coelis, et recolamus amando quia Verbum caro factum est. Illuc carne ascendit, ibi in dextra Dei Patris sedet. Illo eum tota virtutum instantia sequamur, et sollicita cordis et corporis castigatione procuremus, ut quem illi in praesepio videre vagientem, nos in Patris solio mereamur videre regnantem.

Et videamus, inquiunt, hoc veroum quod factum 94.0036A| est. Quam recta et pura fidei sanctae confessio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum! Hoc verbum natum ex Patre, non factum est, quia creatura Deus non est. In qua nativitate divina videri ab hominibus non potuit; sed ut videri posset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Videamus ergo, inquiunt, hoc Verbum quod factum est, quia antequam factum esset, hoc videre nequivimus. Quod fecit Dominus et ostendit nobis, quod incarnari fecit Dominus, et per hoc visibile nobis exhibuit.

Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph, et infantem positum in praesepio. Venerunt pastores festinantes, et invenerunt Deum hominem natum, simul et ejusdem nativitatis ministros. Festinemo 94.0036B| et nos, fratres mei, non passibus pedum, sed bonorum profectibus operum videre eamdem glorificatam humanitatem cum ejusdem ministris digna servitutis suae mercede remuneratis; festinemus videre illum in divina Patris ac sua majestate fulgentem. Festinemus, inquam, nam non est tanta beatitudo cum desidia ac torpore quaerenda, sed alacriter sunt Christi sequenda vestigia. Nam ipse cursum nostrum data manu juvare desiderat, delectaturque audire a nobis: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Citius ergo virtutum gressibus sequamur, ut mereamur consequi. Nemo tardet converti ad Dominum, nemo differat de die in diem, ipsum per omnia et ante omnia precantes, ut gressus nostros dirigat secundum eloquium suum, et 94.0036C| non dominetur nostri omnis injustitia.

Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et nos, fratres dilectisimi, quae dicta sunt nobis de Salvatore nostro Deo vero et homine, interim pia fide percipere, et plena dilectione festinemus amplecti, ut haec in futuro perfectae cognitionis visu comprehendere valeamus. Haec etenim sola ac vera est beatorum non solum hominum, sed et angelorum vita, faciem perpetuo sui cernere Creatoris, quam desiderabat ardenter Psalmista, qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Sal. XLII)? Cujus solius visione non autem ulla terrenarum rerum affluentia desiderium suum satiari 94.0036D| posse signavit, cum ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Sal. XVII. ) Verum, quia non otiosi ac desides, sed qui virtutum operibus insudant, divina contemplatione sunt digni, sollicite praemisit: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo. Videntes ergo pastores cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de Christo, quia visio Dei cognitio ejus est, et haec est sola beata hominis vita, homine ipso dicente ac testante, qui nos Patri commendans dicit inter alia: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te esse verum et unum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Giovanna. XVII).

Et omnes qui audierunt, mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Non celavere silentio pastores arcana quae divinitus agnoverant, sed 94.0037A| quibuscunque potuere dicebant; quia et spirituales Ecclesiae pastores in hoc maxime sunt ordinati, ut Verbi Dei mysteria praedicent, et mira quae in Scripturis didicerint miranda suis auditoribus ostendant. Non solum autem pastores, episcopi, presbyteri et diacones, vel etiam rectores monasteriorum sunt intelligendi, sed et omnes fideles, qui vel parvulae suae domus custodiam gerunt, pastores recte vocantur, in quantum eidem suae domui sollicita vigilantia praesunt. Et quicunque vestrum saltem uni aut duobus fratribus quotidiano regimine praeest, pastoris ejusdem debet officium implere. Quia in quantum sufficit, pascere hos verbi dapibus jubetur: imo unusquisque vestrum, fratres, qui etiam privatus vivere creditur, pastoris officium tenet, et spiritualem 94.0037B| pascit gregem, vigiliasque noctis custodit super illum, si bonorum actuum cogitationumque mundarum sibi aggregans multitudinem, haec justo moderamine gubernare coelestibus Scripturarum pascuis nutrire, et pervigili solertia contra immundorum spirituum insidias servare contendit.

Maria autem conservabat omnia verba haec, conferisce in corde suo. Maria virginalis pudicitiae jura custodiens, secreta Christi quae noverat nemini divulgare volebat, sed ipsum haec quando vellet, et quomodo vellet divulgare, reverenter exspectabat. Ipsa autem eadem secreta ore tacito, vigili tamen corde sedula scrutabatur. Et hoc est quod ait, Conferens in corde suo. Conferebat quippe ea quae acta videbat 94.0037C| il suo quae agenda legerat. Videbat namque se de stirpe David ortam in Nazareth de Spiritu sancto Filium Dei concepisse. Legerat in propheta: Egredietur virga de radice Jesse, et Nazareus de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini (Is. XI). Legerat et: Tu, Bethleem Ephrata, parvula es in millibus Juda, ex te enim egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. Videbat se in Bethleem peperisse dominatorem Israel, qui aeternus ex Patre Deus ante saecula natus est; videbat se virginem concepisse et peperisse Filium, et vocasse nomen ejus Jesum. Legerat in prophetis: Ecce virgo concipiet, et pariet Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII).Legerat: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini 94.0037D| sui. Videbat Dominum positum in praesepi, quo bos et asinus solent nutriendi advenire. Meminerat sibi dictum ab angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). Legerat modum nativitatis ejus, non nisi angelo revelante, potuisse cognosci, dicente Isaia: Generationem autem ejus quis enarrabit (Isa. LIII)? Legerat: Et tu, turris gregis nebulosa, filia Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Gerusalemme (Mich. IV). Audiebat angelicas virtutes, quae sunt filiae supernae civitatis, apparuisse pastoribus in loco, qui a conventu pecorum antiquitus turris gregis vocabatur, et est uno milliario ad orientem Bethleem, ubi etiam nunc tria pastorum illorum monumenta 94.0038A| in ecclesia mostrantur. Noverat tunc venisse in carne Dominum, cui una et aeterna est cum Patre potestas, qui regnum daret Ecclesiae, filiae scilicet coelestis Hierusalem. Conferebat ergo Maria ea quae fienda legerat, cum his quae jam facta cognovit: non haec tamen ore promens, sed clauso servans in corde suo.

Et reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Discamus et nos, fratres charissimi, a contemplatione dominicae dispensationis qua nobis pie subvenire dignatus est, ad agende sempre beneficiis ejus gratias reverti. Si enim illi, sola adhuc nativitate ejus cognita, reversi sunt glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, 94.0038B| quanto magis oportet nos, qui totam incarnationis illius seriem ex ordine cognovimus, qui sacramentis illius imbuti sumus, in omnibus gloriam ejus ac laudem non solum verbo, sed etiam factis praedicare; neque unquam oblivisci quod ideo Deus homo natus est, ut nos ad imaginem et similitudinem suae divinitatis renascendo reficeret: ideo namque baptizatus est aqua, ut ad nostrorum ablutionem scelerum omnium fluenta fecundaret aquarum; ideo tentatus in eremo, ut vincendo tentatorem nobis quoque vincendi peritiam virtutemque tribueret; ideo mortuus, ut mortis destrueret imperium; ideo resurrexit et ascendit in coelum, ut nobis resurgendi a mortuis, atque in coelestibus perpetuo regnandi spem exemplumque praeberet. Pro quibus singulis reversi ad 94.0038C| intuitum piissimae dispensationis ejus, glorificemus et laudemus ipsum Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA VII. NEI DOMINI NATALI.

GIOVANNA. I. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, ecc.

Quia temporalem mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi nativitatem, quae hodierna die facta est, sanctorum verbis evangelistarum, Matthaei videlicet et Lucae, manifestatam cognovimus, libet etiam de Verbi, id est, divinitatis ejus, aeternitate in qua Patri manet semper aequalis, beati Joannis evangelistae dicta scrutari, qui singularis privilegio meruit 94.0038D| castitatis ut caeteris altius divinae Scripturae conditoribus divinitatis ipsius caperet simul et patefaceret arcanum. Neque enim frustra in coena supra pectus Domini Jesu recubuisse perhibetur, sed per hoc typice docetur quia coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius de sanctissimo ejusdem pectoris fonte potaverit. Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur. Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus. Et caeteri evangelistae quasi in terra ambulant cum Domino, qui temporalem ejus generationem pariter et temporalia facta sufficienter exponentes, pauca de divinitate dixerunt: hic autem quasi ad coelum volat 94.0039A| cum Domino, qui perpauca de temporalibus ejus actis edisserens, aeternam divinitatis ejus potentiam, per quam omnia facta sunt, sublimius mente volando, et limpidius speculando cognovit, ac nobis cognoscenda scribendo contradidit. Ergo alii evangelistae Christum ex tempore natum describunt, Joannes eumdem in principio jam fuisse testatur, dicens: In principio erat Verbum. Alii inter homines eum subito apparuisse commemorant, ille ipsum apud Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum. Alii hominem eum apud homines temporaliter conversatum, ille Deum apud Deum in principio manentem ostendit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum. 94.0039B| Alii magnalia quae in homine gessit perhibent, ille quod omnem creaturam visibilem et invisibilem per ipsum Deus Pater fecerit, ostendit, dicens: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et mire beatus Joannes in initio Evangelii sui de divinitate Salvatoris, et fidem recte credentium sublimiter imbuit, et haereticorum perfidiam potenter exsuperat. Fuere namque haeretici, qui dicerent: Si ergo natus est Christus, erat tempus quando ille non erat: quos primo sermone redarguit, cum ait:

In principio erat Verbum. Neque vero ait, In principio coepit esse Verbum, sed in principio erat Verbum: ut videlicet eum non ex tempore ortum, sed in exortu temporum jam existentem, ac per hoc sine ullo temporis initio de Patre natum monstraret, juxta 94.0039C| quod ipse loquitur in Proverbiis: Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, ab aeterno ordinatus sum (Prov. VIII). Item fuerunt haeretici qui, tres sanctae Trinitatis personas esse negantes, dicerent: Idem Deus quando vult, Pater est; quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus sanctus est; ipse tamen unus est. Quorum destruens errorem, subjungit:

Et Verbum erat apud Deum. Si enim alius apud alium erat, duo sunt profecto Pater et Filius, et non unus. Ipse modo Pater, modo Filius, modo etiam Spiritus sanctus est: quasi mutabilis sit divinae substantiae natura, cum apertissime Jacobus dicat apostolus: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis 94.0039D| obombration. (Jac. I). Item fuere quidam pravi dogmatis auctores, qui Christum hominem tantum confitentes, Deum prorsus esse non credent: quos followinger exprimit ( Al. , opprimit), cum ait:

Et Deus erat Verbum. Fuere alii qui Deum quidem illum, sed ex tempore incarnationis factum, non autem aeternum ante saecula natum a Patre putarent. Unde quidam talium dixisse commemoratur: Non invideo Christo facto Deo, quoniam et ego si volo, possum fieri secundum ipsum. Et horum nefandam refellit sententiam evangelista, cum ait.

Hoc erat in principio apud Deum. Id est, hoc Verbum quod Deus est, non ex tempore coepit, sed in principio erat Deus apud Deum. Item fuere veritatis inimici qui Christum et ante partum Virginis marmellata 94.0040A| fuisse non negarent, non tamen natum ex Patre Deum, sed factum a Patre, et ideo minorem Patre, quia creaturam, credente. Etiam hos damnat evangelicus sermo, qui dicit:

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Si enim nihil creaturarum sine ipso factum est, patet profecto quia ipse creatura non est per quem omnis creatura facta est . manifeste docet evangelista factam quidem in tempore creaturam, sed in aeterna Creatoris sapientia, quando et qualis crearetur, sempre fuisse dispositum. Et hoc est quod ait:

94.0040B| Quod factum est, in ipso vita erat. Id est, quod factum in tempore, sive vivum sive vita carens, apparuit, omne hoc in spirituali factoris ratione, quasi semper vixerat et vivit. Non quia coaeternum est Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet quid et quando creat, qualiter creatum gubernet ut maneat, ad quem finem singula quae creavit perducat. Seguito:

Et vita erat lux hominum. Quo verbo aperte docetur quod ipsa vitalis ratio, per quam omnia disposita sunt et reguntur, non omnem creaturam, sed rationabilem tantum ut sapere possit, illuminat. Homines namque, qui ad imaginem Dei facti sunt, 94.0040C| percipere sapientiam possunt, animalia non possunt. Sed et animalis quicunque est homo, non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Unde bene cum dixisset: Et vita erat lux hominum, subjunxit, Et de his qui ab humanae conditionis honore procul recedentes comparati sunt jumentis insipientibus, et similis facti sunt illis, atque ideo recte veritatis lumine privantur.

Et lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Lux quippe hominum est Christus, qui omnia quae illuminari merentur, corda hominum suae praesentia cognitionis illustrat: tenebrae autem stulti sunt et iniqui, quorum caeca praecordia lux aeternae sapientiae qualia sint manifeste cognoscit, 94.0040D| quamvis, ipsos [Al. , ipsi] radios ejusdem lucis nequaquam per intelligentiam capere possint: veluti si quilibet caecus jubare solis offundatur, nec tamen ipse solem, cujus lumine perfunditur, aspiciat. Sed non tamen tales omnino superna pietas despexit, verum medelam eis salutis, qua ad videndam lucem pervenire possent, adhibuit. Ipsa enim lux invisibilis, ipsa Dei sapientia, carnem, in qua videri posset, induta est, quae in hominis habitu apparens, et loquens hominibus paulatim fide purificata, eorum corda ad cognitionem suae divinae visionis proveheret. Missus est ante illum homo magni meriti, cujus testimonio pararentur omnes ad audiendam mox, ut appareret, ipsam Dei sapientiam, ad videndum ipsum solem justitiae, nubae jam corporis tectum; 94.0041A| id est, ad videndum audiendumque hominem, qui Deus esset, plenum gratiae et veritatis.

Fuit, inquit, homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes credent per illum. Non ait, ut omnes credent in illum, Maledictus enim homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Jerem. XVII): sed ut omnes credent per illum, hoc est, ut per illius testimonium crederent in lucem quam necdum videre noverant, Dominum videlicet Jesum Christum, qui de seipso testatur: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Giovanna VIII). Seguito:

Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet 94.0041B| de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi (Mt. V), et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ef. V). Sed multum distat inter lucem quae illuminatur, et lucem quae illuminat; inter eos qui partecipatione verae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum lucere in seipsa, sed et sua praesentia quoscunque attigerit, illustrare sufficit. Ad cujus comparationem verae lucis non tantum minimi quilibet electi, verum etiam ipse Joannes, quo major inter natos mulierum nemo surrexit, lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non esse, quod putabatur, monstretur.Ille enim, ut scriptum 94.0041C| est: Erat lucerna ardens et lucens (Giovanna V). Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et actione. Gratiam vero lucis peccatoribus [Al. pectoribus] infundere solius est ejus de quo dicitur:

Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Omnem videlicet, qui illuminatur sive naturali ingenio, sive sapientia divina. Sicut enim nemo a seipso esse, ita etiam nemo a seipso sapiens esse potest, sed illo illustrante de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. II). Cujus utramque naturam, et divinam scilicet, qua semper ubique totus manet, et humanam, ex qua in tempore natus loco inclusus apparuit, conseguente describit evangelista, dicens:

94.0041D| In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. In mundo quippe erat, et mundus per ipsum factus est, quia Deus erat, quia totus ubique, quia suae praesentia majestatis sine labore regens, et sine onere continens quod fecit. Et mundus eum non cognovit, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Mundum namque dicit hoc in loco homines mundi amore deceptos, atque inhaerendo creaturae a cognoscenda creatoris sui majestate reflexos. In propria venit, quia in mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem natus apparuit: in propria venit, quia in 94.0042A| gente Judaea quam sibi prae caeteris nationibus speciali gratia copulaverat, incarnari dignatus est. In mundo ergo erat, et in mundum venit. In mundo erat per divinitatem, in mundum venit per incarnationem. Venire quippe vel abire humanitatis est, manere et esse divinitatis est . sed videamus quod sequitur:

In propria venit, et sui eum non receperunt. Quem enim in potentia deitatis cuncta creantem regentemque non cognoverunt, ipsum in carnis infirmitate miraculis coruscantem ricettare noluerunt. Et quod est gravius, sui eum non receperunt, homines scilicet, 94.0042B| quos ipse creavit. Judaei quos peculiarem sibi elegerat in plebem, quibus suae cognitionis revelaverat arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat actis, quibus suae legis doctrinam contulerat, ex quibus se incarnandum promiserat, et in quibus se incarnatum, ut promiserat, ostendit, ipsi eum ricettare venientem ex magna parte recusarunt. Neque enim omnes recusarunt, alioquin nullus esset salvus. Nunc autem multi eum ex utroque populo credendo receperunt, de quibus evangelista followinger insinuat dicens:

Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. Consideremus, fratres charissimi, quanta gratia Redemptoris 94.0042C| nostri, quam magna sit multitudo dulcedinis ejus. Unicus ex Patre natus est, et noluit remanere unus; descendit ad terram, ubi fratres sibi, quibus regnum Patris sui dare posset, acquireret: Deus ex Deo natus est, et noluit Dei tantum Filius manere; hominis quoque filius fieri dignatus est, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, ut per hoc homines in Dei filios transferret, gloriaeque suae faceret cohaeredes: ut quod ipse semper habebat per naturam, inciperent habere per gratiam. Consideremus quanta virtus est fidei, cujus merito potestas datur hominibus filios Dei fieri. Unde bene scriptum est, Quia justus ex fide vivit (Habac. II).Vivit enim justus ex fide, non illa quae labiorum tantum confessione profertur, sed ea quae per dilectionem operatur; 94.0042D| alioquin fides si non habet opera, mortua est in semetipsa. Nullus seipsum despiciat, nullus de sua salute desperet: curramus omnes, curramus singuli, ut qui eramus longe, mereamur fieri prope in sanguine Christi. Videamus quod dicitur, Quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quotquot, inquit, receperunt: Non est enim personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Atto X). Quo autem ordine credentes filii Dei possent fieri, et quanto haec generatio a carnali distet, subsecutus evangelista designat.

Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, 94.0043A| neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Carnalis quippe nostra singulorum generatio ex sanguinibus, id est ex natura [Al. , semine] maris et feminae, a complexu conjugii duxit originem: at vero spiritualis Spiritus sancti gratia ministratur, quam Dominus a carnali distinguens ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Giovanna. III). Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est . virtutis suae donaret esse participes.

94.0043B| Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quod est dicere: Et Filius Dei homo factus est, et inter homines conversatus est. Solet namque Scriptura modo animae, modo carnis vocabulo, totum designare hominem. Animae videlicet, ut scriptum est: Quia descendit Jacob in Aegyptum in animabus septuaginta (Gen. XLVI); carnis vero, ut rursus scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III). Neque enim vel animae sine corporibus in Aegyptum descendere, vel caro sine anima videre aliquid potest; sed hic per animam totus homo, ibi signatur per carnem.Sic ergo hoc loco quo dicitur: Et Verbum caro factum est, nihil aliud debet intelligi quam si diceretur: Deus homo factus est, carnem videlicet induendo et animam; ut sicut quisque 94.0043C| nostrum unus homo constat ex carne et anima, ita unus ab incarnationis tempore Christus ex divinitate carnis [Al. , carne] et anima constet: Deus ab aeterno in aeternum existens verus ut erat, hominem ex tempore assumens in unitatem suae personae verum, quem non habuerat. Seguito:

Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Gloriam Christi quam ante incarnationem videre non poterant homines, post incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem miraculis refulgentem, et intelligentes divinitatem intus latitantem, illi maxime qui et ejus claritatem ante passionem transfigurati in monte sancto contemplari meruerunt, voce delapsa ad eum hujuscemodi a gloria magnifica: Hic est Filio 94.0043D| meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Mt. XVII): et post passionem resurretionis ascensionisque ipsius gloria conspecta, Spiritus ejus sunt dono mirifice refecti; quibus omnibus manifeste cognoverunt quod hujusmodi gloria non cuilibet sanctorum, sed illi solum homini qui esset in divinitate unigenitus a Patre, conveniret. Quod autem sequitur:

Plenum gratiae et veritatis. Gratiae plenus erat idem homo Christus Jesus, cui singulari munere prae caeteris mortalibus datum est, ut statim ex quo in utero virginis concipi, et homo fieri inciperet, verus esset et Deus; unde et eadem gloriosa semper virgo Maria non solum hominis Christi, sed et Dei genitrix 94.0044A| recte credenda et confitenda est. Idem veritatis plenus erat, et est ipsa videlicet Verbi divinitate, quae hominem illum singulariter electum, cum quo una Christi persona esset, assumere dignata est, non aliquid suae divinae substantiae, ut haeretici volunt, in faciendam hominis naturam commutans ; sed ipsa apud Patrem manens, totum quod erat, totam de semine David naturam veri hominis, quam non habebat, suscipiens. Unde oportet, fratres charissimi, ut qui humanam Redemptoris nostri nativitatem hodie annua devotione recolimus, et divinam pariter et humanam ejus naturam non annuo, sed continuo sempre amplectamur amore. Divinam, per quam creati sumus, cum non essemus; humanam, per quam ricreati sumus, cum perditi essemus. Et quidem 94.0044B| divina conditoris nostri virtus, sine assumente humanitatis nos recreare erat idonea: humana autem ejusdem Redemptoris nostri infirmitas, sine assumente se, et habitante in se, et operante per se divinitate, nos recreare nequivit. Atque ideo Verbum caro factum est, id est, Deus homo factus est, et habitavit in nobis, ut per cognitum nobis hominis habitum nobis conversando congruere, nos alloquendo instruere, nobis vivendi viam praebere, pro nobis contra hostem confligere, nostram mortem moriendo ac resurgendo posset destruere: per coaeternam vero Patri divinitatem nos interius vivificando ad divina sustolleret, remissionem nobis peccatorum pariter ac Spiritus sancti dona concederet, 94.0044C| et post bonorum perfezioneem operum non solum nos ad videndam gloriam clarificatae suae perduceret humanitatis, sed et incommutabilem nobis essentiam suae divinae majestatis ostenderet, in qua vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA VIII. IN DIE NATALI SANCTI JOANNIS BAPTISTAE.

GIOVANNA. XXI. In illo tempore dixit Jesus Petro, Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? eccetera.


Lectio sancti Evangelii quae nobis lecta est, fratres mei, tanto majori a nobis intente debet per singula verba pensari, quanta magna gratiae supernae 94.0044D| dulcedine tota redundat. Commendat enim nobis beatissimus evangelista et apostolus Joannes privilegium amoris praecipui, quo caeteris amplius meruit honorari a Domino: commendat testimonium evangelicae descriptionis, quod veritate divina subnixum nullus fidelium dubitare permittitur: commendat placidam suae carnis absolutionem, quam Domino specialiter se visitante percepit. Sed ut perfectae lectionis hujus principia considerare valeamus, libet superiora parumper attendere. Apparuit Dominus post resurrezionem discipulis septem, inter quos erat Petrus et Joannes, quibus frustra in piscando tota nocte laborantibus, et stans in littore copiosa rete eorum piscium multitudine implevit, 94.0045A| moxque egressos ad terram invitavit ad prandium, et inter prandendum tertio Petrum an se amaret, interrogavit; ac tertio amorem confitenti, quia ter eum negaverat, ei tertio pascendas suas oves commisit: ac deinde quia pro earumdem ovium, id est, animarum fidelium cura pastorali usque ad martyrium crucis esset perventurus, intimavit dicens: Amen amen dico tibi, cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. In manuum namque extensione designavit quod per mortem crucis martyrio coronandus; in cinctione alterius, quod vinciendus a persecutore; in ductu quo non vellet, quod tormenta passionis contra voluntatem esset passurus humanae fragilitatis. 94.0045B| Sed ne gravis forte videretur Petro praedicta a Domino passio crucis, hanc suo confestim lenire curavit exemplo, ut cruciatum martyrii eo lenius [Al. , levius] furetto, quo se meminisset similem suo Redemptori mortis excipere [ Al. , accipere] sententiam. Postquam enim significavit ei qua morte clarificaturus esset Deum, protinus adjungit quod in hujus capite lectionis audivimus.

Et dicit ei: Sequere me. Ac si aperte dicat: Quia ipse prius pro tua redenzione crucis supplicium subito non timui, cur tu pro mei confessione nominis crucem pati formides? Qui eo gloriosiore martyrii palma clarificaberis, quod in hac promerenda magistri iter sequeris. Jam vero ab evangelista non subditur quid post haec dicta Dominus et discipuli fecerint, 94.0045C| sed ex eo tamen innuitur quod subjungit, Conversus Petrus vidit illum discipulum quem ditigebat Jesus, sequentem. Patet namque quia cum dixisset Petro, Sequere me, id est, crucem patiendo imitare, surrexit de loco convivii, et abire jam coepit. Secutus est autem eum Petrus etiam incessu pedum, cupiens implere quod audivit, Sequere me. Secutus est et ille discipulus quem diligebat Jesus. Neque enim arcendum se a consectatu Christi putabat, qui non minori se gratia dilectionis a Christo complexum noverat. Neque incredibile est ideo utrumque discipulum corporali gressu vestigia Domini secutum, quia necdum intellexerat quid significaverit in eo quod Petrum [Al. , Petro] se sequi praecepit. Notum autem novi 94.0045D| vestrae fraternitati qui sit ille discipulus quem diligebat Jesus, Joannes videlicet ipse, cujus hodie natalitia festa celebramus, qui hoc scripsit Evangelium, atque ideo suam personam maluit indiciis rerum accidentium, quam proprio designare vocabulo. Diligebat autem eum Jesus non exceptionis caeteris singulariter solum, sed prae caeteris quos diligebat familiarius unum, quem specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum. Omnes quippe se diligere probat, quibus ante passionem loquitur: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea (Giovanna. XV). Sed hunc prae omnibus diligit qui, virgo electus ab ipso, virgo in aevum permansit. Tradunt namque historiae quod eum de nuptiis volentem nubere vocaverit; et propterea quem a 94.0046A| carnali voluptate retraxerit, potiore sui amoris dulcedine donavit. Denique huic moriturus in cruce matrem suam commendavit, ut virginem virgo servaret, et ipso post mortem ac resurrectionem in coelos ascendente, non deesset ejus genitrici filius, cujus casta vita castis ejus tueretur obsequiis. Ponit et aliud suae personae beatus Joannes indicium, subjungens: Qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hoc quomodo gestum sit, superiora hujus Evangelii loca plenius ostendunt; quia videlicet in coena, quam ultimam ante passionem cum discipulis Salvator habuit, in qua eorum pedes lavit, eisque corporis ac sanguinis sui tradidit mysteria celebranda, discipulus ille quem diligebat supra pectus ejus recubuerit.Et cum dixisset 94.0046B| eis, Amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me, respondit ille discipulus, innuen e Petro ut interrogaret et diceret ei, Domine, quis est? Ait [ Al. , At] Dominus, Ille est [Al. aggiungere. inquit] cui ego intinctum panem porrexero. Quod autem discipulus ille supra pectus magistri recubuit, non praesentis solummodo dilectionis, sed et futuri erat signum mysterii. Figurabatur etenim jam tunc Evangelium quod idem discipulus erat scripturus, uberius atque altius caeteris sacrae Scripturae pagines arcana divinae majestatis esse comprehensurum.Quia enim in pectore Jesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, merito supra pectus ejus recubat quem majore caeteris sapientiae et scientiae singularis munere donat. Caeteros quippe evangelistas novimus 94.0046C| plura de miraculis nostri Salvatoris, pauciora de divinitate locutos: Joannes autem perpauca de humanis scribens actibus, potius se exponendis divinae naturae indidit arcanis, patenter insinuans quanta de pectore Jesu fluenta doctrinae coelestis, quae nobis ructaret hauserit. Seguito:

Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Jesu, Domine, hic autem quid? Quia se beato Petrus audierat per passionem crucis clarificaturum esse Deum, voluit etiam de fratre et condiscipulo cognoscere qua esset ipse morte perpetuam transiturus ad vitam.

Dicit ei Jesus, Sic [Al. , Si] eum volo manere donec veniam; quid ad te? Tu me sequere. Non, inquit, eum per passionem martyrii volo consummari, sed absque 94.0046D| violentia persecutoris diem exspectare novissimum, quando ipse veniens eum in aeternae beatitudinis mansione recipiam. Et quid hoc ad te? Tu tantum crucis patibulum subeundo mea te vestigia sequi debere memento. Et quidem hanc Domini responsionem fratres tunc temporis ita tractabant, quasi Joannes nunquam esset moriturus. Quod non ita esse intelligendum ipse Joannes admonere curavit, qui cum praemisisset exisse sermonem istum inter fratres, quia discipulus ille non moritur, solerter adjecit atque ait: Et non dixit ei Jesus, quia non moritur, sed, sic [Al. , si] eum volo manere donec veniam; quid ad te? Non ergo putandum quia discipulus ille non sit mortuus in carne, quia nec Dominus hoc de illo futurum praedixit, et Psalmista ait: Quis est 94.0047A| homo qui vivit, et non videbit mortem? (Salmo. LXXXVIII. ) Sed ita potius intelligendum quod, caeteris Christi discipulis per passionem consummatis, ipse in pace Ecclesiae adventum vocationis exspectaverit. Et hoc est quod ait Dominus: Sic eum volo manere donec veniam, non quia non et ipse multos antea labores pro Domino pressurasque malorum toleraverit, sed quia ultimum in pace senium finierit, utpote Ecclesiis Christi per Asiam quam regebat jam longe lateque fundatis. Nam et in Actibus apostolorum cum caeteris apostolis flagellatus invenitur, quando ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.Et a Domiziano Caesare in ferventis olei dolium missus, in ecclesiastica narratur historia, ex quo tamen divina 94.0047B| se protegente gratia tam intatto exierit, quam fuerat a corruzione concupiscentiae carnalis extraneus. Nec multo post ab eodem principe propter insuperabilem evangelizandi constantiam in Pathmos insulam exsilio relegatur, ubi humano licet destitutus solatio, divinae tamen visionis et allocutionis meruit crebra consolatione revelari: denique ibidem Apocalypsim, quam ei Dominus de statu Ecclesiae praesenti vel futuro revelavit, manu sua conscribit [ Al. , coscritto]. Unde constat promissionem sic manendi donec veniret Dominus, non eo pertinere quod sine labore certaminis victurus in mundo, sed illo potius quam sine dolore passionis transiturus esset e mundo. Sicut enim in Patrum litteris invenimus, cum longo confectus senio sciret imminere diem recessus sui, 94.0047C| convocatis discipulis suis, post monita exhortationum ac missarum Celebrationem, ultimum eis valefecit: deinde descendens in defossum sepulturae suae locum, facta oratione appositus est ad patres suos, tam liber a dolore mortis, quam a corruzione carnis invenitur alienus. Atque ita completa est veridica [Al. aggiungere. illa] Salvatoris sententia, quia sic eum voluerit manere donec ipse veniret. Possumus autem mystice in his quae Petro et Joanni a Domino praedicta atque in eis sunt gesta, duas Ecclesiae vitas quibus in praesenti exercetur, activam scilicet et contemplativam, designatas accipere, quarum activa communis populo Dei via vivendi est. Ad contemplativam vero perpauci, et in hoc sublimiores quique post resurrezionem [Al., perfectem] piae actionis ascendunt. 94.0047D| Activa quippe vita est studiosum Christi famulum justis insistere laboribus, et prius quidem seipsum ab hoc saeculo immaculatum custodire, mentem, manum, linguam, ac membra corporis caetera ab omni inquinamento culpae tentantis continere, ac divinis perpetuo subjugare servitiis. Deinde etiam proximi necessitatibus juxta vires occorrerere [Al. , succurrere], esurienti cibum, potum sitienti, algenti vestitum ministrando, egenos vagosque in domum recipiendo, infirmum visitando, mortuum sepeliendo, eripiendo inopem de manu fortioris ejus, egenum et pauperem a rapientibus eum; sed et erranti viam veritatis ostendendo, ac caeteris se mancipando fraternae dilectionis 94.0048A| obsequiis, insuper et usque ad mortem pro justitia certando [Al. , decertando]. Contemplativa autem vita est, cum longo quis bonae actionis exercitio edoctus, diutinae orationis dulcedine instructus, crebra lacrymarum compunctione assuefactus, a cunctis mundi negotiis vacare, et in sola dilectione oculum mentis intendere didicerit, gaudiumque perpetuae beatitudinis quod in futuro percepturus est, vita etiam in praesenti coeperit ardenter desiderando praegustare, et aliquando etiam, in quanto mortalibus fas est, in eccessou mentis speculando sublimiter evolare. Haec autem vita divinae speculationis illos maxime recipit qui post longa monasticae rudimenta virtutis secreti ab hominibus degere norunt, eo liberiorem ad coelestia meditanda animum habentes, quo a terrenis 94.0048B| separantur tumultibus. Namque activa non solis in coenobio monachis, sed et cuncto, ut diximus, populo Dei generaliter ingredienda proponitur. Et quidem utrumque apostolum, et Petrum videlicet et Joannem, quamvis inter homines positum, pro excellentis culmine gratiae constet in utraque vita fuisse perfectum, attamen una vita per Petrum, alia designatur per Joannem. In eo etenim quod ait Petro Dominus, Extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis, perfezionamento exprimit activae conversazioneis, quae tentationum solet igne probari. Unde alibi de ea dicit apertius: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Cui recte subjungit, dicens: Sequere me, quia nimirum juxta ejusdem Petri vocem Christus passus est pro nobis, relinquens 94.0048C| nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Quod autem dicit de Joanne, Sic eum volo manere donec venio, statum contemplativae virtutis insinuat, quae non per mortem finienda ut activa, sed per [Al. , post] mortem est perfectius Domino veniente complenda. Activus namque labor cum morte deficit, mercedem post mortem accepturus aeternam. Quis enim in illa vita panem esurienti dat, ubi nemo esurit? quis aquam sitienti, ubi nemo sitit? quis mortuum sepelit, ubi terra viventium est? quis caetera opera misericordiae exercet, ubi nullus miser invenitur? Actionis ergo ibi labor nullus, sed solus praeteritae actionis perpetuus remanet fructus.Speculativa autem felicitas, quae hic inchoatur, illic sine fine perficitur, quando et supernorum civium et ipsius 94.0048D| Domini praesentia non per speculum et in aenigmate, sicut nunc, sed facie ad faciem videbitur. Unde recte de ea sub typo discipuli quem diligebat, quemque supra pectus suum fecit discumbere, dicit Dominus: Sic eum volo manere donec venio. Ac si aperte dicat: Nolo gustum speculativae suavitatis, quam maxime in sanctis meis diligo, sperantibus in protectione alarum mearum, inebriatis ab ubertate domus meae, sicut laboriosae usum actionis lethi conditione finiri, sed post mortem sublimius me apparente, atque in meae conspectum majestatis illos perducente perfici. Seguito:

Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de 94.0049A| suo, et scripsit haec. Et scimus quia verum est testimonium ejus. Jam manifeste beatus Joannes suam per sonam designat ex officio, quam designare vitat ex vocabulo. Non autem praetereunter intuendum quod dicitur, Qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Perhibuit quippe testimonium verbo Dei praedicando, perhibuit scribendo, perhibuit denuo eadem quae scripserat docendo: perhibet etiam nunc Evangelium, quod descripsit Ecclesiis legendum, pandendo. Siquidem a tempore Dominicae passionis, resurretionis et ascensionis in coelum usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta quinque, absque ullo scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat.At ubi a Domiziano, qui secundus post Neronem Christianorum persecutor exstitit, 94.0049B| in exsilium missus est, irrumpentes in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta pastore ovilia lupi, Marcion, et Cerinthus, et Hebion, caeterique Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed dum ipse, post occisionem Domitiani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, compulsus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus de coaeterna Patri divinitate Christi altius facere sermonem, eo quod in trium evangelistarum scriptis, Matthaei videlicet, Marci et Lucae, de humanitate ejus ac de his quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium. Quod ille se non aliter facturum respondit, nisi indicto jejunio omnes in comune 94.0049C| Dominum precarentur, ut ille digna scribere posset. Et hoc patrato instructus rivelazione, ac sancti Spiritus gratia inebriatus, omnes haereticorum tenebras patefactae subito veritatis luce dispulit. In principio, inquiens, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Similemque initiis totum sui sermonis circum [Al. , cursum] faciens, Dominum nostrum Jesum Christum sicut verum hominem, vere ex homine temporaliter factum, ita etiam verum Deum, vere ex Deo Patre aeternaliter natum, vere cum Patre, et cum Spiritu sancto semper existentem clarissima assertione perdocuit, imo omnia divinae veritatis et verae divinitatis, quanto alteri mortalium nulli licuit, arcana reseravit. Et 94.0049D| hoc virgini privilegium recte servabatur, ut ad scrutanda Verbi incorruptibilis sacramenta incorrupto ipse non solum corde sed et corpore proderet. De cujus dictorum veritate quam sit nemini ambigendum ipse quoque curavit ostendere, qui cum dixisset, Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, continuo subjecit, et ait: Et scimus quia verum est testimonium ejus. Quia ergo et nos cum caeteris fidelibus scimus verum esse testimonium ejus, curemus per omnia recta fide intelligendo, recta operatione exercendo quae docuit, ad dona sempiterna quae promisit pervenire, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA IX. IN DIE FESTO INNOCENTIUM. 94.0050A|

MATT. II. In illo tempore angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi, etc.

De morte pretiosa martyrum Christi innocentium sacra nobis est, fratres charissimi, Evangelii lectio recitata, in qua tamen omnium Christi martyrum pretiosa mors est designata. Quod enim parvuli occisi sunt, significat per humilitatis meritum ad martyrii perveniendum gloriam, et quia nisi conversus fuerit quis, et effectus ut parvulus, non possit animam dare pro Christo. Quod in Bethleem et in omnibus finibus ejus occisi sunt, ostendit non solum in Judaea, unde Ecclesiae coepit origo, sed et in omnibus 94.0050B| ejusdem Ecclesiae finibus quacunque per orbem diffusa est, persecutionem saevituram perfidorum, et piorum patientiam esse coronandam. Qui a bimatu occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicant; qui vero infra, simplices vel idiotas, fidei tamen non fictae constantia fortes aeque denuntiant. Quod illi quidem occisi sunt, sed Christus qui quaerebatur vivens evasit, insinuat corpora quidem [Al. aggiungere. martyrum] ab impiis posse perimi, sed Christum pro quo persecutio tota saevit, nullatenus eis vel viventibus vel occisis posse auferri, sed eos veraciter contestari, quia sive vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive enim vivimus sive morimur, Domini sumus.Quod juxta vaticinium Jeremiae: Vox in Rama, id est in excelso, 94.0050C| audita est ploratus et ululatus (Ger. XXXI), manifeste denuntiat luctum sanctae Ecclesiae, quae de injusta membrorum suorum nece gemit, non ut hostes garriunt in vacuum cedere, sed usque ad solium ascendere superni judicis; et sicut protomartyris Abele, ita etiam sanguinem caeterorum martyrum de terra clamare ad Dominum, juxta illud viri sapientis: Non despicies preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis (Eccli. XXXV). Quod Rachele plorasse dicitur filios suos, nec voluisse consolari, quia non sunt, significat Ecclesiam 94.0050D| plorare quidem sanctorum de hoc saeculo ablationem, sed non ita velle consolari ut qui saeculum morte vicerunt, rursus ad saeculi certamina secum toleranda redeant, quia nimirum non sunt ultra revocandi in mundum, de cujus aerumnis semel evaserunt coronandi ad Christum. Rachele namque, quae ovis aut videns Deum dicitur, Ecclesiam figurate demonstrat, cujus tota intentio ut videre Deum mereatur, invigilat. Et ipsa est ovis centesima, quam pastor bonus relictis in coelo nonaginta novem ovibus angelicarum virtutum, abiit quaerere in terra, inventamque suis humeris imposuit, et sic reportavit ad gregem. Quaeritur autem juxta litteram quomodo Rachel plorasse dicitur filios suos, cum tribus Juda quae Bethleem tenebat, non de Rachel, sed de sorore 94.0051A| ejus Lia fuerat orta. Ubi tamen facilis patet responsio, quia non tantum in Bethleem, verum etiam in omnibus finibus ejus pueri sunt omnes trucidati. Tribus autem Benjamin, quae de Rachel orta est, proxima fuit tribui Judae. Unde merito credi debet quod plaga crudelissimae necis non paucos etiam Benjaminaeae stirpis pueros coinvolgerit, quos progenies Rachel elata in excelsum voce ploraverit. Potest et aliter intelligi quia Rachel juxta Bethleem sepulta est, sicut titulus monumenti ejus manens usque hodie testatur, ad occidentem civitatis, ultra viam quae ducit Hebron: quod ea quae in loco eodem agebantur, ipsa egisse profetico locutionis modo recte dicatur, cujus corpore et nomine locus ipse fuerat insignis. Quod Dominus ipse ne occideretur 94.0051B| ab Herode sublatus est a parentibus in Aegyptum, significat electos saepius malorum improbitate suis effugandos [Al. aggiungere. e] sedibus, vel etiam exsilio damnandos. Ubi simul exemplum datur fidelibus, ne dubitent rabiem persequentium, ubi opportunum fuerit, declinare fugiendo, cum hoc Deum ac Dominum suum fecisse meminerint. Si quidem ipse qui erat suis praecepturus, Cum vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam, prius fecit quod praecepit fugiendo hominem, quasi homo in terra, quem magis paulo ante monstravit stella de coelo. Quod occisis pro Domino pueris Herodes non longe post obiit, et Joseph monente angelo Dominum cum matre ad terram Israel reduxit, significat omnes persecutiones quae contra Ecclesiam erant movendae ipsorum 94.0051C| persecutorum morte vindicandas, eisdemque mulctatis persecutoribus pacem Ecclesiae denuo reddendam, et sanctos qui latuerant ad sua loca fuisse reversuros. Erode quoque in diabolo fremit, et auferri sibi iniquitatis suae regnum nel suo qui ad Christum transeunt ingemiscit. Unde si parvulos interficiat, Jesum sibi videtur occidere. Quod utique sine cessatione molitur, dum primordiis renatorum Spiritum sanctum arripere, et quamdam tenerae fidei infantiam tentat exstinguere. Possumus quoque odium Herodis quo perdere Jesum voluit, super persecutionibus quae apostolorum sunt temporibus factae in Judaea, specialiter accipere, quando invalescente invidia praedicatores verbi sunt pene omnes expulsi de provincia, et in gentibus praedicaturi sunt longe lateque 94.0051D| dispersi. Sicque factum est ut gentilitas quae per Aegyptum figuratur, peccatis ante tenebrosa lumen verbi perciperet. Hoc est enim puerum Jesum et matrem eius per Joseph in Aegyptum transferri, fidem scilicet Dominicae incarnationis et Ecclesiae societatem per doctores sanctos gentibus committi. Quod erant in Aegypto usque ad obitum Herodis indicat figurate fidem Christi in gentibus mansuram donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat. Obitus quippe Herodis terminum intentis malitiosae, qua nunc contra Ecclesiam Judae saevit, insinuat. Occisio parvulorum, mortem humilium spiritu, quos fugato a se Christo Judaei 94.0052A| peremere, designat. Quod autem defuncto Herode redit ad terram Israel [Al. aggiungere. Dominus], finem saeculi denuntiat, quando, Enoch et Elia praedicantibus Judaei, sopita modernae invidiae flamma, fidem veritatis accipient. Et bene cum Judaeam deserit, fugere, et hoc in nocte dicitur; cum vero revertitur in illam [Al. , nulla] non solum fugae, sed nec noctis fit mentio: quia nimirum quos ob peccatorum tenebras olim persecutores reliquit, ipsos ob lucem fidei tandem se quaerentes revisit.Quod damnato licet Herode Joseph timore Archelai filii ejus in Judaeam, ubi metropolim habebat, ire formidans, monente angelo in Nazareth Galilaeae secedit, ultima praesentis Ecclesiae tempora designat, quando pro ea quae nunc est universali gentis illius caecitate, qua 94.0052B| Christianos in quantum valet persequi non desistit, acrior in quibusdam Antichristi persecutio consurget. Et quidem plurimis ad praedicationem Enoch et Eliae a perfidia conversis, sed caeteris ad instinctum Antichristi tota intenzionie contra fidem dimicantibus. Pars igitur Judaeae in qua regnabat Archelaus, perfidos Antichristi sequaces ostendit. Porro Nazareth Galilaeae, quo Dominus transfertur, partem gentis ejusdem quae tunc temporis fidem Christi est susceptura, designat. Unde bene Galilaea perpetrata transmigratio, Nazareth flos aut virgultum ejus interpretatur; quia nimirum sancta Ecclesia, quo ardentiori desiderio ab his quae in terris videt ad coelestia promerenda transmigrat, eo majore spiritualium abundat flore atque germine virtutum. Sotto 94.0052C| oportet, fratres charissimi, quia primitias martyrum hodierna festivitate veneramur, de aeterna, quae in coelis est, martyrum festivitate sedulo cogitemus, eorumque vestigia in quantum possumus sequendo, et ipsi ejusdem festivitatis supernae participes existere curemus, testante Apostolo: quia si socii passionum fuerimus, simul et consolationum [Al. , consolationis] erimo. Nec tam de morte eorum [Al. aggiungere. injusta] lugeamus, quam de justa palmae percezionee laetemur. Si quidem singulos eorum cum per tormenta pellerentur, ex hac vita Rachel gemebunda, id est, sancta Ecclesia quae gemit [Al. , genuit], luctu lacrymisque prosecuta est: sed jam hinc expulsos superna Hierusalem, quae est mater 94.0052D| omnium nostrum, mox in aliam vitam obviis laetitiae ministers excepit, atque in gaudium Domini sui per petuo coronandos introduxit. Unde dicit Joannes: Stabant ante thronum, et in conspectu Agni amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum (Ap. VII). Stant enim modo ante thronum Dei coronati, qui quondam ante thronos judicum terrenorum jacebant poenis attriti. Stant in conspectu Agni nulla ratione illic a contemplanda ejus gloria separandi, a cujus hic amore nec supplicio poterant separari. Stolis fulgent albis, et palmas in manibus habent, quia praemia in operibus habent, dum corpora quae pro Domino ignibus et bestiis dilacerata [Al. , dilacerari], flagris absumi, per praecipitia dissolvi, ungulis 94.0053A| abradi, omnimodo poenarum genere passi sunt dissipari, per resurrezionem glorificata recipiunt. Et clamabant, inquit, voce magna dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno (Ap. VII). Magna voce salutem Deo decantant, qui magna gratiarum actione recolunt, non sua se virtute sed ipso auxiliante tribulationum impugnantium superasse certamina. Dicit iterum eorum et praeteritos agones et coronas describens perpetuas: Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni (Ibid.) .Stolas quippe martyres in sanguine Agni laverunt, dum membra sua, quae oculis insipientium visa sunt poenarum squalore foedari, sic potius fuso pro Christo sanguine ab omnibus mundavere contagiis: insuper 94.0053B| et beata immortalitatis luce digna reddidere, quod est lotas etiam dealbasse stolas in sanguine Agni. Ideo sunt, inquit, ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus. Non est laboriosa, sed amabilis et optanda servitus, in Dei laudibus perpetuo assistere: dies quippe et nox non vicissitudinem temporis proprie, sed perpetuitatem tropice significante. Nox enim non erit illic, sed dies una melior in atriis Christi super millia, in qua non plorat Rachel filios suos, sed absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; dante [ Al. , datque] vocem laetitiae et salutis aeternae in tabernaculis justorum ei qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA X. IN DIE FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINI.

94.0053C| LUC. II. In illo tempore, cum consummati essent dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, ecc.

Sanctam venerandamque praesentis festi memoriam paucis quidem verbis evangelista comprehendit, sed non pauca coelestis mysterii virtute gravidam reliquit. Exposita namque nativitate Dominica, cujus gaudia mox angeli dignis laudibus extulerunt, pastores devota visitatione celebrarunt, omnes qui tunc audiere mirati sunt, nos quoque pro modulo nostro, prout potuimus, Christo Domino largiente, congruis missarum hymnorumque solemniis exegimus, subjunxit atque ait:

Et postquam consumati sunt dies octo ut circumcideretur 94.0053D| puer, vocatum est nomen eius Jesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Haec sunt festivitatis hodiernae gaudia veneranda, haec sacrae solemnitas diei, haec illa supernae pietatis munera sacrosancta, quae fidelium cordibus commendans Apostolus ait: Quia, ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptem filiorum ricettaremus (Galat. IV). Magna namque dispensatione pietatis ad redemptionem generis humani Deus Pater non angelum, non archangelum, sed Filium suum unigenitum mittere dignatus est. Quem quia in divinitatis suae specie videre nequimus, magna rursum dilectionis arte providit ut hunc factum ex muliere, hoc est ex 94.0054A| maternae carnis substantia, sine virili admixtione conceptum, ad humanos verum hominem proferret aspectus: qui in divina virtute ac substantia manens, per omnia quod erat, veram naturae mortalis infirmitatem quam non habebat, indueret. Et ut nobis necessariam obediendi virtutem praecipuo commendaret exemplo, factum sub lege, Filium suum misit Deus in mundum: non quia ipse legi quidquam debeat, qui unus magister noster, unus est legislator et judex, sed ut eos qui sub lege positi legis onera portare nequiverant , sua compassione juvaret, ac de servili conditione, qui sub lege erant, ereptos inadopationem filiorum, quae per gratiam est, sua largitate reduceret. Suscepit ergo circumcisionem lege decretam in carne, qui absque omni 94.0054B| prorsus labe pollumis apparuit in carne, et qui in similitudine carnis peccati, non autem in carne peccati advenit, remedium quo caro peccati consueverat mundari non respuit: sicut etiam unda Baptistatis, qua novae gratiae populos a peccatorum sorde lavari voluit, ipse non necessitatis, sed exempli causa subiit. Scire etenim debet vestra fraternitas, quia idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod nunc Baptistus agere revelatae gratiae tempore consuevit,excepto quod regni coelestis januam necdum intrare poterant, donec adveniens benedictionem daret, qui legem dedit, ut videri posset Deus deorum in Sion, tantum in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati supernae pacis ingressum 94.0054C| spe felici exspectabunt. Qui enim nunc per Evangelium suum terribiliter ac salubriter clamat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei (Giovanna. III); ipse dudum per legem suam clamabat: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit (Gen. XVII), id est, quia pactum vitae in paradiso hominibus mandatum Adam praevaricante transgressus est, in quo omnes peccaverunt: peribit de coetu sanctorum, si non ei fuerit remedio salutari subventum. Utraque ergo purificatio, et circumcisionis videlicet in lege, et in Evangelio battesatis, tollendae praevaricationis primae gratia posita est . 94.0054D| quoque qui a mundi exordio usque ad tempora datae circumcisionis vel post datam circumcisionem, de aliis nationibus Deo placuerunt, vel hostiarum oblationibus, vel certe sola fidei virtute suas suorumque animas Creatori commendantes, a primi reatus vinculis absolvere curabant. Sine fide enim impossibile est placere Deo: et sicut alias scriptum est: Justus autem ex fide vivit (Habac. II). Sed veniens in carne Dei Filius, qui solam carnis naturam, nullam autem peccati contagionem contraxit de Adam, et quia Spiritus sancti virtute de virgine conceptus et natus [Al. aggiungere. est], nullo eguit munere gratiae renascentis: utrumque genus purificationis subito dignatus est, et circumcisus videlicet a 94.0055A| parentibus octava die nativitatis, et tricesimo aetatis anno baptizatus a Joanne, imo etiam tertium salutaris hostiae munus ipse templi Dominus pro se non respuit offerri. Cujus die dehinc tricesima tertia, Domino opitulante, vestra charitas auditura simul est et celebratura mysterium. Cuncta, inquam, et legalis et evangelicae purificationis generi, qui nullo indiguit, Dominus suscipere non despexit, et [Al. , ut] consummandae jam legis decreta suo tempore doceret esse saluberrima, et advenentis Evangelii cunctis fidelibus ostenderet aeque subeunda remedia. Sed et hoc quod eodem die suae circumcisionis nomen ut Jesus vocaretur, accepit, ad imitationem priscae fecit observationis, quam ex eo credimus sumptam quod Abraham patriarcha, 94.0055B| qui primus circumcisionis sacramentum in testimonium suae magnae fidei et divinae ad eum promissionis accepit, eodem die suae suorumque circumcisionis etiam nominis amplificatione simul cum sua conjuge benedici promeruit, ut qui eatus Abram pater excelsus dictus est, deinde Abraham, id est pater multarum gentium, vocaretur : quia patrem, inquit, multarum gentium constitui te. Quae fidelissima promissio tam late per orbem jam patet impleta, ut etiam nos ipsi de gentibus ad fidei illius devotionem vocati, ipsum nos patrem spiritualiter habere gaudeamus, dicente etiam nobis Apostolo: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Galat .III). Et Sarai, indaga, uxorem tuam.non vocabis Sarai, sed Saram, id est, non principem 94.0055C| meam, sed principem: videlicet aperte docens ut eam quae tantae fidei particeps et socia facta est, non proprie principem suae domus, sed absolute principem, id est, omnium recte credentium feminarum vocaret, et intelligeret esse parentem. Unde beatus apostolus Petrus credentes de gentibus feminas ad humilitatis, castitatis et modestiae virtutem provocans, ejusdem matris nostrae Sarae debita cum laude meminit. Sicut Sara, inquit, obediebat Abrahae, dominum eum vocans, cujus estis filiae benefacientes, et non timentes ullam perturbationem (I Pietro III).Haec dilectionem vestram, fratres, admonere curavimus, ut singuli vestrum meminerint etiam seipsos percepta fide Christi cum patriarchis nominis excelsi meruisse consortium, si percepta in Christo purificatione, 94.0055D| Baptisti salutaris derivatum a nomine Christi, gaudeant mutuasse cognomen, et hoc usque ad finem firmum intemeratumque servare contendant, gaudentes in se illud Isaiae vaticinium esse completum: Et servi suos vocabit nomine alio (Isa. LXV), hoc est nomine Christiano, quo nunc omnes servi Christi se delectantur insigniri. Neque enim nomen aliud sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri. Unde propheta followinger adjungit: In quo benedicendus super terram, benedicetur in Domino, amen (Atto IV). Dicit et alias de eodem, multiplicandam etiam de gentibus Ecclesiam alloquens: Videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. et vocabitur tibi nomen novum, 94.0056A| quod os Domini locutum est (Is. LXV). Quare autem puer qui natus est nobis, et [Al. om. et] filius qui datus est nobis, Jesu, id est, Salvatoris nomen acceperit, non expositione ut a nobis possit intelligi, sed sollicita ac vigili eget intenzionie, ut etiam nos possimus ejusdem nominis participatione salvari. Legimus quippe, angelo interpretante, Quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt. I). Et indubitanter credimus ac speramus, qui a peccatis salvat, ipse etiam a corrosionibus, quae ob peccata contigerunt, et ab ipsa morte salvare non omittit, Psalmista testante, qui ait: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos (Sal. CIII).Dimissis quippe omnibus iniquitatibus nostris ad integrum omnes languores nostri 94.0056B| sanabuntur, cum resurrezionis apparente gloria novissima inimica destructa fuerit mors. Et haec est vera et plenaria nostra circumcisio, cum in die judicii cunctis simul animae carnisque corruzioneibus exuti, mox peracto judicio ad videndam perpetuo Creatoris faciem, aulam regni coelestis ingredimur, typice designans parvulos circumcisos ad templum Domini Hierosolymam cum laudibus hostiarum munus acceptabile deferri. Vera enim circumcisione purgatus templum Domini cum muneribus ingreditur qui gloria resurrectionis ab omni labe mortalitatis excoctus, cum bonorum fructibus operum supernae civitatis gaudia sempiterna subit. Disrupisti, inquiens, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in 94.0056C| conspectu omnis populi ejus, in medio tui Hierusalem (Salmo CXV). Quod desideratissimum tempus coelestis introitus illa dies octava, qua circumcisio celebratur, indicat. Sex etenim sunt hujus saeculi aetates notissimis temporum distintae articulis, in quibus pro Deo laboribus insistere, et pro adipiscenda requie sempiterna ad tempus operari necesse est. Octava autem aetas ipsa est dies ressurrezionis sine ullo temporis fine beata, quando vera omnimodo circumcisionis gloria coruscante, non ultra corpus, quod corrumpitur, aggravat animam; non terrena habitatio deprimit sensum multa cogitantem, sed corpus jam corruttibile laetificat animam, et sublevat 94.0056D| coelestis habitatio totum hominem visioni sui conditoris inhaerentem. Cujus aeterni diei beatitudinem Propheta in illo, cujus supra meminimus, psalmo followinger exponit, animam suam ipse et omnes interioris sui hominis affectus ad benedicendum Dominum recordandasque omnes ejus retributiones excitans: Qui redimit de interitu, inquit, vitam tuam, qui satiat in bonis desiderium tuum , qui coronat te in miseratione et misericordia, renovabitur sicut aquilae juventus tua. Et ideo necesse est, fratres charissimi, ut qui ad hujus pulcherrimae rinnovamentois, quasi summae circumcisionis, desideramus praemia pertingere, curemus interim primitivae circumcisionis et rinnovamentos, quae quotidiano virtutum exercitio 94.0057A| in forma, subisci rimedio. Deponamus secundum pristinam conversazioneem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Neque audientes circumcisionem in uno corporis nostri membro nos castigare, sufficiere credamus: sed sicut idem alibi monet Apostolus: Mundemus nos ab omni labe et inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei (II Cor. VII); relegamus Acta apostolorum, videamus beatissimum protomartyrem Stephanum Judaeis se cum Domino persequentibus terribiliter intonantem: Duri cervice, et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Si ergo 94.0057B| incircumcisi cordibus et auribus sunt, qui Spiritus sancti monitis resistunt, est utique cordium et aurium circumcisio. Et si est cordium et aurium, est et omnium exterioris interiorisque hominis nostri sensuum. Qui enim viderit mulierem ad concupiscendam eam, qui habuerit oculos sublimi, hujus incircumcisus est visus: quibus voce Veritatis dicitur: Qui est ex Deo, verbum Dei audit. Propterea nos non auditis, quia ex Deo non estis (Giovanna VIII). Incircumcisi sunt auribus, incircumcisi lingua et manibus sunt, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum, et dextera eorum repleta est muneribus. Incircumcisi sunt gustu, quos propheta redarguit, dicens: 94.0057C| Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Is. V). Incircumcisi olfactu et tactu, qui unguento et variis odoribus sunt delibuti; qui sequuntur amplexus meretricis, aspergentes cubile suum myrrha, et aloe et cinnamomo. Incircumcisi gressibus, de quibus Salmista commemorat: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt (Salmo XI).At qui omni custodia servant suum cor, qui avertunt oculos suos ne videant vanitatem, qui sepiunt aures suas spinis, ne audiant linguam nequam, qui gustant et vident quam suavis est Dominus, quam beati viri qui sperant in eo, qui custodiunt vias suas ut non delinquant in lingua sua, qui donec superest halitus in eis, et Spiritus Dei in naribus eorum, non loquuntur 94.0057D| labiis iniquitatem, nec lingua eorum meditatur mendacium, qui levant manus suas ad mandata Dei quae diligunt, qui ab omni via mala prohibent pedes suos ut custode verbum Dei, isti omnes suos sensus petra spiritualis exercitii se ostendunt habere circumcisos. Petrinis quippe cultris circumcisionem fieri legimus: petra autem erat Christus, cujus fide, spe et charitate, non solum in battesimato, sed in omni prorsus actione devota purificantur corda bonorum. Quae et ipsa quotidiana nostra circumcisio, id est continua cordis mundatio, sempre octavae diei sacramentum celebrare non desistit, quia nos in exemplum Dominicae resurretionis, quae octava die, id est post septimam 94.0058A| sabbati, facta est, sanctificare consuevit, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, praestante Deo qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XI. IN DIE FESTO THEOPHANIAE.

MATT. III, MARCO. Io, LUC. III, JOANNIS I. In illo tempore venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo, etc.

Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audivimus, magnum nobis et in Domino et in servo dat perfectae humilitatis exemplum. In Domino quidem, quia cum sit Dominus non solum ab homine servo baptizari, sed etiam ipse ad hunc baptizandus 94.0058B| venire dignatus est. In servo autem, quia cum sciret praecursorem se ac baptistam Salvatoris sui esse destinatum, memor tamen propriae fragilitatis injunctum sibi humiliter excusavit officium, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Sed quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur, et Dominus qui in forma hominis propter homines instruendos humilis apparuit, mox a Deo Patre quantum super homines, imo etiam quantum super angelos, et super omne quod creatum est emineret, apparuit voce lapsa ad eum hujusmodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et fidelissimus atque humillimus servus ille Joannes, qui baptizari a Domino, quam Dominum baptizare magis adoptavit 94.0058C| [ Al. , optavit], et ipsum baptizare Dominum, et apertis suae mentis oculis descendentem super eum Spiritum prae caeteris mortalibus videre promeruit. Verum quia breviter ista praelibavimus, latius jam cuncta exposituri ipsum sacrae lectionis videamus exordium.

Tunc venit, inquit, Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Venit Filius Dei baptizari ab homine, non anxia necessitate abluendi alicujus sui peccati qui peccatum non fecit ullum, nec inventus est dolus in ore ejus, sed pia dispensatione abluendi omnis nostri contagionem peccati, qui in multis offendimus omnes, et si dixerimus quia peccatum non habemus , nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Venit baptizari in aquis 94.0058D| ipsarum conditor aquarum ut nobis qui in iniquitatibus concepti, et in delictis sumus generati, secundae nativitatis, quae per aquam et spiritum celebratur, appetendum insinuaret mysterium. Dignatus est lavari aquis Jordanicis, qui erat mundus a sordibus cunctis, ut ad diluendas nostrorum sordes scelerum omnium fluenta sanctificaret aquarum. Sed quia humillimam Domini dispensationem ex lectione evangelica cognovimus, etiam servi humillimam obeditionem sollicita intente videamus. Seguito:

Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Expavit illum ad se venisse ut baptizaretur aqua, cui nulla inerat quae battesimo tergeretur culpa, imo qui per sui 94.0059A| gratiam Spiritus cunctam credentibus mundi tolleret culpam. Unde recte intelligitur quod hic dicit Joannes, Ego a te debeo baptizari, hoc esse quod apud evangelistam Joannem illo ad se veniente dixisse narratur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I. ) Ab illo enim debemus omnes baptizari qui ad hoc venit in mundum ut peccata tolleret mundi. Ab illo debuit ipse Joannes baptizari, id est a peccati originalis contagione mundari, qui quamvis nullus [Al. , nullo] internos mulierum major [ Al. , minore], tamen quasi natus ex muliere culpae naevo non carebat. Ideoque cum caeteris mulierum natis ab eo qui natus ex virgine Deus in carne apparuit, opus habebat ablui.Quoniam ergo scriptum est: Quid est homo ut immaculatus sit, et ut mundus appareat 94.0059B| natus ex muliere (Giobbe, XV)? jure timuit homo quamvis sanctus, natus tamen ex muliere, et ob id a culpae macula non immunis baptizare Dominum, quem ex virgine natum noverat, nullam prorsus habere maculam culpae. Sed quia vera humilitas ipsa est quam obedientia comes non deserit, quod prius officium expavit humiliter implevit. Nome seguente:

Respondens autem Jesus dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos adimplere omnem justitiam: tunc dimisit eum. Id est, tunc demum dimisit, tunc consensit, tunc passus est eum a se baptizari, cum tali ordine cognovisset omnem justitiam debere compleri. Sine modo, inquit, sine me modo, ut jussi, a te baptizari in aqua, et tu postmodum a me quod quaeris, baptizaberis 94.0059C| in spirito. Sic enim decet nos praerogare exemplum implendae omnis justitiae, ut videlicet discant fideles neminem posse hominem absque unda Baptistatis perfecte justum existere, et esse omnibus quamvis innocenter et juste viventibus necessarium vivificae regenerationis officium, cum me qui Spiritus sancti opere conceptus et natus [Al. aggiungere. , sum] cognoverint secundae nativitatis subiisse, vel potius mihi [ Al. , sibi] consacrasse lavacrum. A [Al. , ut] nulla personarum majorum contemnat ab humilibus meis in remissionem peccatorum baptizari, cum meminerit Dominum, qui in Spiritu sancto baptizans peccata dimittere solet, suum baptizandum in aqua submisisse servi manibus caput. Seguito:

94.0059D| Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua: et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et hoc ad impletionem omnis justitiae pertinet quod baptizato Domino aperti sunt ei coeli, et Spiritus descendit super eum, ut hinc nimirum fides nostra confirmetur, per mysterium sacri Baptistatis aperiri nobis introitum patriae coelestis, et sancti Spiritus gratia ministrari. Numquid enim credi decet Domino tunc primum coelestia patuisse secreta, cum recta fides habeat non minus tempore quo cum hominibus conversatus est, quam et post et antea in sinu Patris mansisse, et sedem tenuisse coelestem? Aut a tricesimo aetatis suae [Al. om. suae] anno, quando baptizatus est, Spiritus sancti dona percepit 94.0060A| qui prima concezione Spiritu sancto plenus semper exstitit? Nobis ergo, fratres charissimi, nobis sunt haec celebrata mysteria. Quia enim nobis Dominus sacrosancto sui corporis intinctu battesimi lavacrum dedicavit, nobis quoque post acceptum battesimo coeli aditum patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Et congrua multum distanceia, quia primus Adam ab immundo spiritu deceptus per serpentem, gaudia regni coelestis amisit; secundus Adam a Spiritu sancto per columbam glorificatus ejusdem regni limina reseravit, flammamque vibrantem, qua ingressum paradisi expulso Adam primo Cherub custos interclusit. Secundus Adam hodierna die per aquam lavacri renascentis exstingui debere monstravit, ut unde ille cum sua conjuge ab hoste victus exiit, ibi 94.0060B| iste cum sanctorum Ecclesia, sponsa videlicet sua, de hoste victor rediret, imo potiora redemptis a peccato vitae immortalis munera pater futuri saeculi princeps pacis donaret, quae praesentis nostri saeculi pater princeps discordiae venundatus sub peccato sua cum stirpe perdidit; quia nimirum vita illa beatissima, quam deseruit Adam, quamvis incomparabili luce et pace sublimis ab omnium curarum stimulantium nube serena crebra Dei et angelorum fuerit visione et allocutione glorificata, in terrae tamen hujus erat locis constituta terrenis, quamvis nullo labore quaesitis alenda fructibus: at haec quam Christus tribuit in coelorum est arce vita perennis non crebra, sed e [Al. om. e] continua divinae contemplationis luce refecta. Prima hominis vita beata 94.0060C| ita fuit immortalis, ut posset in ea homo non mori, si se a peccati seductione cautus servaret; secunda vero ita fiet immortalis, ut non possit in ea homo mori, nec ulla peccati pulsantis seductione tentari. Bene autem Spiritus reconciliator in columba, quae multum simplex est avis, apparuit, ut et suae videlicet naturae simplicitatem per hujus speciem animalis ostenderet. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, ut eum in quem descendit mansuetum mitemque ac misericordiae supernae praeconem ministerumque doceret mundo esse futurum; simul et omnes qui sua gratia essent renovandi, simplices ac mundi corde [Al. , misericordes] admoneret ingredi, juxta quod scriptum est: Sentite de Domino in bonitate, 94.0060D| et in simplicitate cordis quaerite illum. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (Sap. I). Hinc est quod Simon, qui in felle amaritudinis et oblige iniquitatis permanere consensit, partem sortemque in hoc Spiritu habere nequivit. Illo enim spiritu plenus erat qui in serpente hominibus apparendo, quia ipse malitiae et insidiarum peste infectus esset corda diligenter edocuit. Sed descendente super Dominum Spiritu, videamus quid sequitur:

Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Filius Dei baptizatur in homine, Spiritus Dei descendit in columba, Pater Deus in voce sanctae et individuae Trinitatis in Baptisti declaratur mysterium [Al. , mistero]. E proprio, 94.0061A| ut qui sacramentorum suorum dispensatoribus erat praecepturus docere omnes gentes, et baptizare eos [Al. , eas] in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, primus ipse suo in battesimato totam personaliter panderet adesse Trinitatem. Quod ait vox paterna, hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ad comparationem terreni hominis dicit, in quo peccante quodammodo sibi displicuisse Deus conditor insinuat, cum ait: Poenitet me hominem fecisse in terra (Gen. VI. ) . Poenitentia quidem in Deum nulla cadit, sed nostro more loquens, qui compungi poenitentia solemus, quando contra votum nostra opera verti videmus. Poenitere se dixit hominem fecisse in terra, quem a rectitudine suae facturae peccando degenerare [Al., deviare] conspexit. In Filo 94.0061B| autem suo unigenito sibi singulariter complacuit, quia hunc hominem quem induerat a peccato immunem servare cognovit. Et in hac quoque voce Patris, sicut et in caeteris baptizati Domini mysteriis, omnis justitiae declaratur impletio. Coaeternus enim et consubstantialis Patri Filius, descendente super eum Spiritu, qui sit hominibus intimatur, ut per hoc discant homines per gratiam se battesimatis accepto Spiritu sancto de filiis diaboli in Dei filios [Al. aggiungere. se] posse transferri, sicut Apostolus edocet, fidelibus ita loquens: Accepistis Spiritum adoptis filiorum, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII).Et evangelista Joannes: Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Giovanna I). Il suo de battesimo nostri Salvatoris, fratres 94.0061C| charissimi, prout ipse donavit, commemoratis, ad nosipsos revertamur, et quia [Al. , utique] humilitatem obedientiamque baptistae simul et baptizati audivimus, per humilem obedientiam battesimoa quod suscepimus servare curemus, mundantes nos ob omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in Dei timore. Humiliter ergo ejus subeunda et servanda mysteria eis qui necdum in his sunt initiati suadeamus, et quotquot per gradum sacerdotalem ad dispensanda illorum sumus sacramenta promoti, humiliter injunctum nobis impleamus officium. Studeamus omnes solliciti, ut januam patriae coelestis, quae nobis est divinis patefacta mysteriis, humanis ipsi nobis non intercludamus illecebris. 94.0061D| Neque enim frustra Dominum apud evangelistam Lucam post Baptista orasse, et sic coelo aperto Spiritum ac vocem Patris potesse commemoratur, qui etiam tribus consonantibus evangelistis baptizatus, mox jejunium quadraginta dierum solitarius exercuit; sed nos profecto docuit, nosque suo informavit exemplo, ut post acceptam in battesimo remissionem peccatorum, vigiliis, jejuniis, orationibus caeterisque Spiritus fructibus operam demus, ne nobis torpentibus minusque sollicitis immundus spiritus, qui de corde nostro expulsus in [Al. om. in] Baptisto fuerat, redeat, nosque spiritualibus divitiis vacuos inveniens, septemplici peste deprimat et sint novissima nostra pejora prioribus.Caveamus seduli, ne ignem nobis ipsi, qui vitae iter occludat, nostrorum crebro 94.0062A| accendamo fomitem vitiorum. Flammeus namque gladius qualiscunque ille est, qui paradisi ostia servat, singulis quibuscunque [Al. , quibusque] fidelium fonte battesimatis exstinctus est, et ut redire possit homo ablatus, infidelibus autem manet semper immobilis. Sed et falsis [Al. , falso] fidelibus vocatis quidem, sed non electis, dum post battesimo se criminibus implicare non metuunt, quasi post exstinctionem idem ignis reaccenditur; ne mereantur intrare regnum, quod ficto corde ac duplici requirunt, serpentino potius dente fraudulenti quam simplici oculo columbini, quem in Ecclesia sua multum se diligere Dominus ostendit, qui in amoris Cantico ait: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra: oculi tui columbarum (Cant. I).Unde quia nobis ad discendam 94.0062B| Deo placitam simplicitatem columbae forma proponitur, diligentius ejus naturam videamus, ut per singula innocentiae ejus exempla, vitae nobis emendatioris instituta sumamus. Haec a malitia fellis prorsus aliena est. Et nos igitur a malitiae felle alienemur, omnisque amaritudo, et ira, et indignatio tollatur a nobis cum omni malitia. Ita [Al. om. Ita] nullum ore vel unguibus laedit, nec minimas quidem musculas, vel vermiculos, quibus minores pene omnes aviculae se suosque pullos nutriunt, inquirit. Videamus nos [Al. om. nos] ne dentes nostri sint arma et sagittae, ne mordentes et comedentes invicem, consumamur ab invicem.Contineamus manus a rapinis: qui furabatur, jam non furetur. Magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut 94.0062C| habeat unde tribuat necessitatem patienti. Nam et columba saepe alienos quasi suos fertur alere pullos. Ipsa terrae fructibus et semine pascitur. Audiamus Apostolum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum (Rom. XIV). Et apostolus Petrus: ministrare, inquit, in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis (II Petr. I) . Gemitum pro cantu habet. Miseri simus, et lugeamus, et ploremus coram Domino qui fecit nos. Risus noster in uctum convertatur, et gaudium in moerorem. Beati enim lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.Super aquas sedere consuevit, ut venturi raptum accipitris praevisa in aquis umbra declinat. Et nos mundi simus, 94.0062D| ac mundati Scripturarum fluentis seduli assidere curemus, quarum speculis edocti dignoscere et praecavere valeamus insidias hostis antiqui. Racconti quippe amat Ecclesia, sponsa videlicet Christi, quae in amoris [Al. , amatoris] sui laudibus cantat: Oculi ejus sicut columbae, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. Nidificare solet in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Petra Christus est, cujus in cruce clavis manus, latus est lancea perforatum, unde continuo sanguis et aqua, nostrae videlicet sanctificationis et ablutionis mysterium, exivit. Maceria ejus est virtus coadunata sanctorum, caverna in ea [Al. aggiungere. macerie] sinus paternae dilectionis, quo teneriores fidelium animos dum ad fidei, spei et dilectionis 94.0063A| perfectem nutriendos suscipiunt, quasi nidificantibus columbis in se locum pandunt. Haec ergo fortiorum auxilia, qui adhuc pusilli in fide sumus, humiliter subeamus, la sua Dominicae passionis sacramentis semper sanctificari curemus. Talem namque omnium nostrum conversazioniem Dominus quaerit, talibus intentam studiis uniuscujusque nostrum vitam videre desiderat, talium voce suas laudes decantari ac praedicari gratulatur. Surge, inquit, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis (Cant. II). Haec de natura columbae septem virtutis exempla commemorasse sufficiat.Et recte fortesse, quia Spiritus sancti, qui in columba descendit, septiformis est gratia. 94.0063B| Verum ex omnibus quae de ejus natura moraliter interpretanda humana potest comperire solertia, restat unum quod de ejus actu mystico sacra narrat historia. Cum enim Dominus in figuram futuri Baptistatis originalis mundi scelera diluvii aquis ablueret, transacta mundatione scire volens Noe qualiter se facies haberet terrae, emisit corvum, qui ad arcam redire contempsit, significans eos qui abluti licet unda Baptistatis nigerrimum tamen veteris habitum hominis emendatius servendo deponere negligunt , et ne sancti Spiritus unctione renovari mereantur, statim ab intima catholicae pacis et quietis unitate, exteriora, id est saeculi desideria, sequendo desciscunt. Emisit post eum columbam; a illa venit ad 94.0063C| eum vespere, portans ramum olivae virentibus foliis, in ore suo. Animadvertitis credo, fratres, et me loquentem vestro intellectu praevenitis, ramum olivae virentibus foliis gratiam esse Spiritus sancti vitae verbis abbondantiem: de cujus plenitudine super Christum requiescente, psalmus ait: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis (Salmo. XLIV). De cujus dono consortibus Christi dato loquitur Joannes: Vos unctionem habetis a sancto, et nostis omnia (I Joan. II). Et pulcherrima comparatione umbra veritatis concinit. Ramum olivae columba corporalis ablutam diluvii aquis detulit in arcam, Spiritus sanctus in specie columbae corporalis baptizatum aqua Jordanis descendit in Dominum.Nos quoque Christi et Ecclesiae membra, quos non solum 94.0063D| homines qui erant in arca cum Noe, sed et animantia quae arca continebat, et ipsa quoque ligna ex quibus eadem facta est arca, figurant post acceptum undae regenerationis lavacrum: per unctionem sacri chrismatis gratia Spiritus sancti signamur, quam conservare in nobis intemeratam dignetur ipse qui dedit Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in aeternum. Amen.

OMILIA XII. IN DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM.

Luca. II. In illo tempore cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Jesus in Hierusalem, ecc.

Aperta est nobis, fratres charissimi, sancti Evangelii 94.0064A| lectio recitata, neque opus est ut in ea quid exponendo loquamur. Describit namque infantiam pueritiamque nostri Redemptoris, qua nostrae particeps humanitatis dignatus est fieri: commemorat aeternitatem divinae majestatis, in qua Patri mansit ac manet semper aequalis; ut videlicet incarnationis ejus humilitate ad memoriam revocata, et ipsi contra omnium vulnera peccatorum medicamentum verae humilitatis curemus exercere, pio semper animo recolentes quantum nos pro divino amore, quantum pro nostra salute oporteat humiliari, qui terra sumus et cinis, si tantum summa illa potestas pro nobis humiliari non respuit ut ad suscipienda nostrae fragilitatis infirma descenderet. Item audita, credita et confessa divinitate Domini Salvatoris, qua Patri 94.0064B| et Spiritui sancto consubstantialis semper et coaeternus perseverat, speremus nos per humanitatis ejus sacramenta quibus imbuti sumus, usque ad contemplandam divinitatis ejusdem gloriam posse pertingere, quam ipse suis fidelibus servis fideli pietate pollicetur, dicens: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Giovanna. XIV). Meipsum, inquit, manifestabo, id est, non qualem me omnes conspicere, qualem etiam infideles videre possunt et crucifigere, sed qualem in decore suo regem saeculorum soli videre possunt oculi mundi sanctorum, talem me ad rependendam vicem dilectionis his qui me diligunt, ostendam. 94.0064C| Igitur speremus nos, ut diximus, per humanitatis ejus sacramenta ad videndam divinitatis speciem posse conscendere, si tamen eadem sacramenta digno justitiae et sanctitatis et veritatis honore, ut accepimus, illibata servemus, si humanae conversazioniis ejus exempla, si doctrinae, quam per hominem nobis ministravit , humiliter dicta sequamur. Nam qui humilitatis ejus vestigia sequi dedignatur, qua temeritate sperat se ad intuenda claritatis ejus gaudia posse penetrare? Quod ergo Dominus per omnes annos cum parentibus in Pascha Hierosolymam venit humanae nimirum est humilitatis indicium. Hominis est namque ad offerenda Deo sacrificiorum spiritualium vota concurrere, et auctorem suum orationibus lacrymisque sibi conciliare profusis. 94.0064D| Fecit ergo Dominus inter homines homo natus quod faciendum hominibus per angelos imperaverat Deus. Servavit ipse legem quam dedit, ut nobis qui puri homines sumus, servandum per omnia quidquid Deus jubet, ostenderet. Sequamur igitur iter humanae conversazioniis ejus, si divinitatis gloriam delectamur intueri, si optamus habitare in domo ejus aeterna, in coelis omnibus diebus vitae nostrae, si juvat videre voluptatem Domini, et protegi a templo sancto ejus (Salmo XXVI) . Et ne ulla in aeternum malorum aura pulsemur, meminerimus praesentis Ecclesiae domum necessariis precum mundarum frequentare muneribus. Quod ipse duodenis in templo sedit in medio doctorum audiens et interrogans illos, humanae est humilitatis indicium, imo etiam 94.0065A| eximium discendee humilitatis exemplum. Dei quippe virtus, Dei sapientia aeterna quae divinitus loquitur: Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo, per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei (Prov. VIII). Ipsa homine induta ad audiendos homines advenire dignata est, ut nimirum hominibus, quamvis summo ingenio praeditis, necessariam discendi verbi formam praerogaret: ne si qui discipuli veritatis fieri rifugiato, magistri efficerentur erroris.Et bene qui juvenis erat doctrinae subiturus officium, puerulus adhuc seniores audit et interrogat, ut videlicet eorum provida 94.0065B| dispensatione compescat audaciam, qui non solum indocti, sed etiam impubes ad docendum prorumpere magis, quam ad discendum volunt submitti. Sequamur iter ejus humanitatis, si nos mansio divinae delectat visionis, memores semper illius praecepti: Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo (Prov. I) . Per auditum quippe disciplinae paternae ac pro observantia maternae legis gratia capiti nostro, et collo torques additur: quia quanto quis divinis intentus fuerit auscultare praeceptis, quanto ea quae didicerit in unitate matris Ecclesiae diligentius observare studuerit, tanto et nunc dignius ad honorem praedicandi, et in 94.0065C| futuro sublimius ascendet ad beatitudinem cum Christo sine fine regnandi. Verum ne quis autumet Dominum Salvatorem ob imperitiae necessitatem adiisse audisseque et interrogasse magistros, videamus quid sequitur:

Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus, et videntes mirati sunt. Qui enim idem verus homo et verus erat Deus, ad ostendendum quia homo erat, homines magistros humiliter audiebat, et ad comprobandum quia Deus erat eisdem loquentibus sublimiter respondebat. Quod matri quaerenti ac dicenti:

Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Risposta: Et quid est quod me quaerebatis? An nesciebatis quia nella sua quae Patris 94.0065D| mei sunt, oportet me esse? Divinae majestatis indicium fuit, de qua alibi dicit: Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt; atque ideo rectissime templum non minus ad se quam ad Patrem pertinere testatur. Inventus quippe in templo dicit quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse: quia nimirum quorum una est majestas et gloria, horum etiam una sedes ac domus est; nec solum materialis Dei domus, quae ad adorandum eum temporaliter fieri solet, sed etiam domus intellettualis quae ad laudandum eum in aeternum construitur, aeque Patri ac Filio, imo etiam Spiritui sancto constat esse communis. Denique idem Dei Filius, qui de se ac Patre dilectori suo promittit: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Giovanna. XIV), dicit de Spiritu: 94.0066A| Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, qui apud vos manebit, et in vobis erit (Ibid.) . Quia videlicet ejusdem sanctae Trinitatis, cujus una atque indivisibilis natura divinitatis est, mansio in cordibus electorum dispar esse non potest. Ergo quod Dominus in templo sedens dicit, In his quae Patris mei sunt oportet me esse, declaratio est consempiternae Deo Patri potestatis et gloriae. Quod autem rediens Nazareth erat subditus parentibus, humanae est veritatis indicium, simulque humilitatis exemplum. In ea namque natura subditus erat hominibus, in qua minor est Patre.Unde et ipse dicit: Vado ad Patrem, quia Pater major me est: in qua etiam minoratus est paulo minus ab angelis (Giovanna. XIV). In 94.0066B| illa autem in qua ipse et Pater unum sunt, in qua non ex tempore vadit ad Patrem, sed semper in ipso est, omnia per ipsum facta sunt, et ipse est ante omnes. Cujus multum est miranda magnae dispensatio pietatis, qui dum parentes suos mysterium divinae suae majestatis necdum capere vidisset, exhibuit eis humanae subjectionem humilitatis, ut per hanc eos paulatim ad agnitionem divinitatis institueret. Cum enim dixisset, Quid est quod me quaerebatis? an nesciebatis quia nella sua quae Patris mei sunt, oportet me esse? et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos, sicut evangelista followinger insinuat:

Descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis. Dicebat ergo arcanum suae divinae virtutis 94.0066C| parentibus humanae suae fragilitatis, matri suae scilicet verae suae carnis, et castissimo tutori castitatis illius, qui per id temporis, nec dum prola a luce Evangelica, ab omnibus pene qui eos nosse poterant, carnali junctione vir ejus, carnali administratione pater aestimabatur simul et vocabatur Ipsius Domini Salvatoris. Dicebat, inquam, suo, Quia in iis quae Patris mei sunt, oportet me esse. Qui cum arcem tanti mysterii ascendere intelligendo non possent, neque aliter eum in iis quae vere patris ejus essent manere decernerent, nisi ut comprehendere nossent, descendit ipse cum ipsis ad inferiora conversazioniis eorum, coepitque manere in his quae illorum erant: et erat eis pia dispensatione subjectus, donec proficiente 94.0066D| humilitatis magisterio, quanto omnibus creaturis esset praeferendus agnoscerent. Quid pro sua nostra agat superbia obsecro paucis attendamus. Certe cum ea, quae non aeternaliter novimus, sed juvante Domino ex tempore didicimus, arcana Scripturarum, simpliciores quosque fratres loquentibus nobis intelligere non posse sentimus, statim extolli consuescimus, eisque despectis de nostra nos quasi singulari ac perplurima eruditione jactamus, quasi non sint perplures etiam nobis multo doctiores; et qui a doctioribus nolumus despici, ipsi indoctiores nobis despicere, imo etiam irridere gaudemus: neque reminisci curamus, quia non eis qui vel mysteria fidei, vel sui praecepta conditoris tantum meditando percipiunt, sed his potius qui ea quae discere 94.0067A| potuerunt operando exercent, regni coelestis aditus patet. Insuper etiam scienti bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Et sicut Dominus ipse testatur: Omni cum multum datum est, multum requiritur ab eo (Luc. XII). Ne nos ergo scientia inflet, sed charitas potius aedificet: sequamur exemplum apparentis in homine Filii Dei, qui eis quos se ad sublimia discenda sequi necdum valere conspexit, seipsum benigna humilitate subjecit, cujus exemplo imbutos eorum animos coelesti gratia dignos coelestis arcani redderet esse capaces.

Et mater, inquit, ejus conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Omnia quae de Domino vel a Domino dicta sive acta cognoverat mater Virgo, diligentius in corde retinebat, sollicite cuncta memoriae 94.0067B| commendabat, ut cum demum tempus praedicandae sive scribendae incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa, prout essent gesta, posset explicare quaerentibus. Imitemur et nos, fratres mei, piam Domini matrem, ipsi quoque omnia verba et facta Domini ac Salvatoris nostri fixo in corde conservando, horum meditatione diurna et nocturna importunos inanium nocentiumque cogitationum repellamus incursus: horum crebra collatione et nos et proximos nostros a fabulis supervacuis et male dulcoratis detractionum colloquiis castigare atque ad divinae frequentiam laudis accendendo curemus. Si enim, fratres charissimi, in futuri beatitudine saeculi habitare in domo Domini, ac perpetuo illum 94.0067C| laudare desideramus, oportet nimirum et in hoc saeculo, quod in futuro quaeramus, sollicite praemonstremus, frequentando videlicet Ecclesiae limina, et non solum in ea laudes Domini canendo, sed et in omni loco dominationis ejus ea quae ad laudem gloriamque conditoris nostri proficiant verbis pariter ac factis tendendo.

Et Jesus, inquit, proficiebat scientia, aetate et gratia apud Deum et homines. Natura verae humanitatis indicat, in qua proficere ad tempus voluit, qui in divinitate idem est, et anni ejus non deficient. Juxta hominis quippe naturam proficiebat sapientia, non quidem ipse sapientior ex tempore existendo, qui a prima conceptionis hora spiritu sapientiae plenus permanebat, sed eamdem qua plenus erat sapientiam 94.0067D| caeteris ex tempore paulatim demonstrando. Juxta hominis naturam proficiebat aetate, quia de infantia ad pueritiam, de pueritia ad juventutem, consueto hominibus crescendi ordine pervenit. Juxta hominis naturam proficiebat gratia, non ipse per accessum temporis accipiendo quod non habebat, sed pandendo donum gratiae quod habebat. Et bene cum dictum esset quia Jesus proficiebat sapientia, aetate et gratia, adjunctum est, apud Deum et homines; quia quantum proficiente aetate hominibus sapientiae et gratiae quae sibi inerant dona patefaciebat, tantum eos ad laudem Dei patris semper excitare curabat, peragens ipse quod caeteris agendum praecepit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis 94.0068A| est (Matteo V). Atque ideo non solum apud homines gratia et sapientia proficere dicitur, in quantum ipsi ejus sapientiam gratiamque potuere cognoscere, sed etiam apud Deum, in quantum ad ejus laudem gloriamque, sapientiam ac gratiam, quam in eo cognovere, retulerunt: cujus beneficiis ac muneribus aeternis sit laus et gratiarum actio in omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XIII. IN DOMINICA SECUNDA POST EPIPHANIAM.

GIOVANNA. II. In illo tempore nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi, ecc.

Quod Dominus noster atque Salvator ad nuptias vocatus, non solum venire, sed et miraculum ibidem, quo convivas laetificaret, facere dignatus est, 94.0068B| exceptionis coelestium sacramentorum figuris, etiam juxta litteram recte fidem credentium confirmat. Porro Tatiani et Marciani caeterorumque qui nuptiis detrahunt perfidia quam sit damnabilis insinuat. Si enim toro immaculato et nuptiis debita castitate celebratis culpa inesset, nequaquam Dominus ad has venire, nequaquam eas signorum suorum initiis consecrare voluisset. Nunc autem, quia bona est castitas conjugalis, melior continentia vidualis, optima perfectio virginalis, ad comprobandam omnium electem graduum, discernendum tamen singulorum meritum, ex intemerato Mariae virginis utero nasci dignitatus est, a profetico Annae viduae ore mox natus benedicitur, a nuptiarum celebratoribus 94.0068C| jam juvenis invitatur, et hos suae praesentia virtutis honorat. Sed nunc redeamus ad altiorem coelestium laetitiam figurarum. Miracula namque facturus in terra Dei Filius venit ad nuptias, ut ipsum se esse diceret de quo sub typo solis Psalmista praecinuit: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus (Sal. XVIII) . Qui et ipse quodam loco de se suisque fidelibus ait: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt (Mt. IX). Quia nimirum incarnatio nostri Salvatoris ex quo patribus coepit promitti, multis est sanctorum lacrymis et luctu sempre exspectata donec comet.Similitro ex quo 94.0068D| post-resurrezionem ascendit ad Patrem, omnis sanctorum spes ad ejus pendet reditum. Solo autem quo cum hominibus conversatus est tempore, flere ac lugere nequiverunt, quia jam secum etiam corporaliter eum quem spiritualiter dilexerunt habebant. Sponsus ergo Christus, sponsa ejus est Ecclesia, filii sponsi vel nuptiarum singuli quique fidelium ejus sunt: ​​tempus nuptiarum est tempus illud quando per incarnationis mysterium sanctam sibi Ecclesiam sociavit. Non igitur casu, sed certi gratia mysterii, venit ad nuptias in terra carnali more celebratas, qui ad copulandam sibi spirituali amore Ecclesiam de coelo descendit ad terram: cujus quidem thalamus incorruptae genitricis uterus fuit, in quo Deus humanae naturae conjunctus est, et ex quo ad sociandam 94.0069A| sibi Ecclesiam tanquam sponsus processit. Primus nuptiarum locus in Judaea exstitit, in qua Filius Dei homo fieri, et Ecclesiam sui corporis partecipatione consecrare, suique Spiritus pignore in fide confirmare dignatus est: sed vocatis ad fidem gentibus, usque ad fines orbis terrae earumdem nuptiarum votiva gaudia pervenerunt. Nec vacat a mysterio quod die tertia, post ea quae superior Evangelii sermo descripserat, nuptiae factae referuntur, sed tertio tempore saeculi Dominum ad aptandam sibi Ecclesiam venisse designat. Primum quippe saeculi tempus ante legem patriarcharum exemplo, secundum sub lege prophetarum scriptis, tertium sub gratia praeconiis evangelistarum, quasi tertii diei luce mundo refulsit, in quo Dominus et Salvator noster 94.0069B| pro redenzione generis humani in carne natus apparuit. Sed et hoc quod in Cana Galilaeae, id est in zelo transmigrationis perpetratae, eaedem nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat eos maxime gratia Christi dignos existere qui zelo fervere piae devotionis, et aemulari charismata majora, ac de vitiis ad virtutes, bona operando, de terrenis ad aeterna norunt sperando et amando trasmigrare. Dicumbente autem ad nuptias Domino, vinum defecit, ut vino meliori per ipsum mirabili ordine facto, manifestaretur gloria latentis in homine Dei, et credentium in eum fides aucta proficeret. Quod si mysterium quaerimus, apparente in carne Domino, meraca illa legalis sensus suavitas paulatim coeperat ob carnalem Pharisaeorum interpretem, a prisca sua 94.0069C| virtute deficere, qui mox ea quae carnalia videbantur mandata ad spiritualem convertit doctrinam, cunctamque litterae legalis superficiem evangelicae coelestis gratiae virtute mutavit, quod est vinum fecisse de aqua. Sed primo studeamus indagare quid sit cum deficiente vino diceret mater Jesu ad eum:

Vinum non abitante. Risposta: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Neque enim matrem suam inhonoraret, qui nobis jubet honorare patrem et matrem: aut eam sibi esse matrem negaret, ex cujus carne virginea carnem suscipere non despexit, etiam Apostolo teste qui ait: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I ) . Quomodo ex semine David secundum carnem, si non ex 94.0069D| corpore Mariae secundum carnem, quae ex semine David descendit? Sed in eo quod miraculum facturus ait: Quid mihi et tibi est, mulier? significat se divinitatis, qua miraculum erat patrandum, non principium temporaliter accepisse de matre, sed aeternitatem semper habuisse de Patre. Quid mihi et tibi, inquit, est, mulier? cum divinitas, quam ex Patre semper habui, cum tua carne, ex qua carnem suscepi, communis non est .Veniet autem hora ut quid sibi et matri commune esset ostenderet, cum eam moriturus in cruce discipulo virgini virginem commendare curavit. Carnis namque infirma perpetiens, 94.0070A| matrem, de qua haec suscepit, pie cognitam, ei, quem maxime diligebat, discipulo commendavit, quam divina facturus quasi incognitam se nosse dissimulat, quia hanc divinae nativitatis auctorem non esse recognoscit.

Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata: Graece enim ὕδωρ aqua dicitur. Aqua autem Scripturae sacrae scientiam designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere et divinae cognitionis solet fonte potare. Vasa sex quibus continebatur aqua, corda devota sunt sanctorum, quorum perfectio vitae et fidei exemplum recte vivendi ac credendi proposita est generi humano per 94.0070B| sex saeculi labentis aetates, id est, usque ad tempus Dominicae passionis. Et bene lapidea sunt vasa: quia fortia sunt praecordia justorum, ut pote illius fide et dilectione solidata lapidis quem vidit Daniel praecisum de monte sine manibus, factumque in montem magnum, et implesse omnem terram, et de quo dicit Zacharias: In lapide uno septem oculi sole (Zach. III); id est, in Christo universitas scientiae spiritualis habitat: cujus et apostolus Petrus meminit ita dicens: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II) . Bene secundum purificationem Judaeorum tantum positae sunt hydriae, quia Judaeorum tantum populo lex per Moysen data est. Nam gratia Evangelii et veritas non minus gentibus quam Judaeis per Jesum 94.0070C| Christum facta est. Capientes, inquit, singulae metretas binas et ternas, quia Scripturae sanctae auctores et ministri prophetae, modo de Patre tantum loquuntur et Filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti (Salmo CIII) . Virtus enim Dei in sapientia Christus est: modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, juxta illud Psalmographi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Salmo XXXII). Verbum Domini et spiritum totam, quae unus est Deus, intellige Trinitatem. Sed quantum inter aquam et vinum, tantum distare inter sensum illum quo Scripturae ante adventum Salvatoris intelligebantur, et eum quem veniens ipse revelavit apostolis, eorumque discipulis perpetuo sequendum reliquit.Et 94.0070D| quidem potuit Dominus vacuas implere hydrias vino, qui in exordio humanae creationis cuncta creavit ex nihilo; sed maluit de aqua facere vinum, quo typice doceret non se ad solvendum improbandumque, sed ad implendum potius legem prophetasque venisse, neque alia se per evangelicam gratiam facere et docere quam quae legalis et profetica Scriptura eum facturum docturumque signaret. Videamus ergo, fratres, sex hydrias Scripturarum aqua salutari repletas, videamus eamdem aquam in suavissimum vini odorem gustumque conversam. In prima aetate saeculi Abel justum frater invidens occidit: et ob noc ipse perpetua martyrii gloria beatus, etiam in evangelicis et in apostolicis litteris justitiae laudem accepit, et fratricida impius aeternae maledictionis poenas 94.0071A| luit. Quicunque his auditis metuunt cum impiis damnari, cupientes benedici cum piis, omnium odiorum et invidiae fomitem abjiciunt, Deo placere per sacrificium justitiae, modestiae, innocentiae ac patientiae curant, vas plenum aqua in Scriptura inveniunt, unde salubriter abluti potatique gaudeant. Sed si intellexerint Cain homicidam Judaeorum esse perfidiam, occisionem Abel passionem esse Salvatoris, terram quae aperuit os suum, et suscepit ejus sanguinem de manu Cain, Ecclesiam esse, quae effusum a Judaeis Christi sanguinem in mysterium suae innovationis accepit, nimirum aquam in vinum mutatam repererunt , quia sacrae dicta legis sacratius intelligunt. Secunda aetate saeculi inchoante deletus est aquis diluvii mundus ob magnitudinem peccatorum, 94.0071B| sed solus Noe propter justitiam est cum domo sua liberatus in arca. Hujus plagae audita vastatione horribili, paucorumque liberatione mirabili, quisquis emendatius vivere coeperit, liberari desiderans cum electis, timens exterminari cum reprobis, hydriam profecto aquae, qua mundaretur vel reficeretur, invenit. At vero cum altius respicere coeperit, et in arca Ecclesiam, in Noe Christum, in aqua delente peccatores aquam Baptisti, quae peccata diluit, in hominibus vel in animalibus, quae arca continebat, multifariam baptizatorum differentiam, in columba, quae post diluvium ramum olivae intulit in arcam, unctionem Spiritus sancti qua baptizati imbuuntur, intellexerit, vinum profecto de aqua factum miratur, quia in veteris historia facti suam ablutionem, sanctificationem, 94.0071C| justificationem prophetari contemplatur. Tertia aetate saeculi Deus tentans obedientiam Abrahae, filium unicum ejus quem diligit in holocaustum sibi offerri praecepit. Non differt Abraham facere quod jubetur, sed pro filio immolatur aries, ipse tamen pro obedientiae virtute eximia perpetuae benedictionis haereditate donatur. Ecce habes hydriam tertiam. Audiens enim quanta sit virtus obedientiae, quanta mercede remuneretur, et ipse obedientiam discere atque habere satagis. Quod si immolationem filii unici dilecti passionem ejus intelligis, de quo dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Mt. III); in qua quia divinitate impassibili permanente, sola 94.0071D| humanitas mortem passa est et dolorem, quasi filius offertur, sed aries mactatur. Si intelligis benedictionem, quae promissa est Abrahae, in te de gentibus credendis munus esse completum, nimirum tibi de aqua vinum fecit, quia spiritualem sensum, cujus nova fragrantia inebriaris, aperuit. Quartae aetatis initiis David pro salute regnum Israeliticae gentis sortitur, humilis, innocens et mitis, exsul pro illo cujus injusta diu persecutione cruciabatur. Ecce hydria quarta fonte salutari repleta. Quisquis haec audiens humilitati atque innocentiae studere, et superbiam coeperit atque invidiam suo de corde repellere, quasi haustum aquae limpidissimae, quo reficiatur, invenit.At si in Saule Judaeos persequentes, in David Christum et Ecclesiam significari cognoverit, 94.0072A| illorum ob perfidiam, et carnale simul imperium et spirituale destructum, Christi autem et Ecclesiae regnum semper esse mansurum, poculum utique vini de aqua factum sentiet; quia se suamque vitam et regnum, sed et ipsum regem ibi scriptum legere novit, ubi prius quasi de aliis veterem legebat historiam. Quinta aetate saeculi populus peccans, captivante Nabuchodonosor, in Babyloniam transmigrat: sed post septuaginta annos poenitens et correctus, in patriam per Jesum sacerdotem magnum reducitur, ubi domum Dei, quae incensa est, et civitatem sanctam, quae destructa est, reaedificat. Haec legens sive audiens quisque cum peccandi metum corripit, et ad poenitendi remedium confugit, aqua hydriae purificantis ablutus est. Si vero intelligere didicerit 94.0072B| Hierusalem et templum Dei Ecclesiam Christi, Babylonem confusionem peccatorum, Nabuchodonosor diabolum, Jesum sacerdotem magnum, verum aeternumque pontificem esse Jesum Christum, septuaginta annos bonorum plenitudinem operum, quae per Spiritus sancti dona largiuntur, videlicet propter decalogum et septiformem ejusdem Spiritus gratiam, videritque hoc quotidie fieri, aliis nimirum a diabolo de Ecclesia peccando raptis, aliis gratia Spiritus sancti per Christum resipiscendo ac poenitendo reconciliatis, vinum de aqua factum habet; quia ad se pertinere quae scripta sunt intelligens, magno mox compunctionis ardore, quasi musto incalescens, quidquid sibi peccati captivantis inesse deprehenderit, per Christi gratiam liberari deposcit. Sesta incipiente 94.0072C| saeculi aetate Dominus in carne apparens octava die nativitatis juxta legem circumcisus est, tricesima et tertia post haec ad templum delatus, et legalia pro eo sunt munera oblata. Haec intuentes ad litteram, aperte discimus quanta nobis diligentia sunt evangelicae fidei subeunda mysteria, quando ipse benedictionem gratiae afferens, qui legem litterae dedit, veterum primo caeremoniarum ritu consecrari, quo cuncta divinitus consecrat, et sic nova gratiae sacramenta suscipere simul et tradere curavit. Ecce hydria sexta ad abluenda peccati contagia, ad potanda vitae gaudia mundiorem caeteris afferens undam. Verum si in octavi diei circumcisione battesimo, quod in mysterium Dominicae resurrezionis a peccatorum 94.0072D| nos morte redemit, intelligens, in inductione in templum et oblatione hostiae purificantis figuratum cognoscis, fideles quosque de baptisterio ad altare sanctum ingredi, ac Dominici corporis et sanguinis victima singulari debere consecrari, vino quidem de aqua facto, et quidem meracissimo donatus es. Porro si circumcisionis diem ad generalem humani generis resurrezionem, quando mortalis propago cessabit, et mortalitas tota in immortalitatem mutabitur, interpretaris: et circumcisos induci in templum cum hostiis intellexeris, quando post resurrezionem universali expleto judicio sancti jam incorruptibiles facti, ad contemplandam perpetuo speciem divinae majestatis cum bonorum operum muneribus intrabunt: mirandum profecto, vinum de aqua fieri videbis, 94.0073A| cujus conditori recte protesteris et dicas: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! Ergo Dominus vinum in gaudia nuptiarum non de nihilo facere voluit, sed hydrias sex impleri aqua praecipiens, hanc mirabile convertit in vinum, quia sex mundi aetates sapientiae salutaris largitate donavit, quam tamen ipse veniens sublimioris sensus virtute fecundavit. Nam quae carnales carnaliter tantum sapiebant, ipse spiritualiter sentienda reseravit. Vultis audire, fratres, qualiter de aqua fecerit vinum? Apparuit post resurrezionem suam duobus discipulis ambulantibus in via, ibatque cum illis, et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant.Vultis iterum audire quomodo eodem sunt vino inebriati? 94.0073B| Postmodum cognoscens quis esset qui eis verbum vitae propinabat, dicebant ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas? (Luc. XXIV. )

Dicit ergo Jesus ministeris: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Quid per ministros qui haec jubentur facere, nisi Christi signantur discipuli, qui impleverunt hydrias aqua? Non quidem ipsi praeteritas mundi aetates legalibus ac propheticis implendo scriptis, sed ipsi intelligendo prudenter et aperiendo fideliter, quia Scriptura, quae a prophetis ministrata est, et salubris esset ad haustum sapientiae coelestis, et ad operum castigationem utilis. Impleverunt autem eas usque ad summum, 94.0073C| quia recte intellexerunt nullum fuisse tempus saeculi a sanctis alienum doctoribus, qui sive verbis, sive exemplis, sive etiam Scripturis viam vitae mortalibus panderent.

Et dicit eis: Ite, et haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Architriclinus aliquis legis peritus illius temporis est, fortesse Nicodemus vel Gamaliel, vel discipulus tunc ejus Saulus, nunc autem magister totius Ecclesiae Paulus apostolus. Et dum talibus verbum Evangelii creditur quod in littera legis et prophetiae latebat occultum, vinum utique architriclino de aqua factum propinatur. Unde convenientier perhibetur quod architriclinus vocato sponso dixerit:

Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum 94.0073D| inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Quia doctorum est cognoscere distantiam legis et Evangelii, veritatis et umbrae, cunctisque veteribus institutis, cunctis regni terreni promissis, novam evangelicae fidei gratiam, et perpetua coelestis patriae dona proferre.

Hoc fecit initium signorum Gesù in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Manifestavit hoc signo quia ipse esset rex gloriae, et ideo sponsus Ecclesiae, qui ut homo communis veniret ad nuptias, sed quasi Dominus coeli et terrae elementa prout voluisset, converteret. Pulchra autem rerum convenientia, qui initio signorum quae mortalis adhuc mortalibus erat ostensurus, aquam convertit in vinum: ipse initio signorum 94.0074A| quae immortalis marmellata per resurrezionem effectus, immortalis vitae studia sola sectantibus ostenderet, car nalem prius et quasi insipidam mentem eorum sapore scientiae coelestis imbuit. Nam et primo consistens in terra, sui Spiritus munere aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et postmodum misso eodem de coelis majorem superni amoris simul et sapientiae spiritualis flagrantiam eorum cordibus infudit, data insuper omnium cognitione linguarum, quibus universo orbi eam, quam perceperant, vitae gratiam propinare sufficiente. Ha ergo Christi et Ecclesiae nuptias, fratres charissimi, quae et tunc una in civitate figurabantur, et nunc universo celebrantur in orbe terrarum, tota mente diligamus, harum gaudiis coelestibus indefessa bonorum operum intente jungamur. 94.0074B| Ha quia per fidem vocati intravimus mundo dilectionis habitu, celebrare curemus, nostraeque actionis simul et cogitationis maculas ante diem extremi discriminis ipsi sollicite examinando diluamus; ne forte tunc ingrediens rex, qui suo filio nuptias fecit, si viderit nos nuptialem charitatis vestem non habere, ejiciat nos, et ligatis a bene agendi facultate pedibus nostris ac manibus exteriores mittat in tenebras. Mundemus fide fortia cordium nostrorum vascula secundum purificationem praeceptorum coelestium, impleamus haec aqua scientiae salutaris, sacrae lectioni crebrius attendendo.Rogemus Dominum ut ipsam quam nobis scientiae gratiam contulit (ne forte inflet) charitatis suae fervore calefaciat, et ad superna quaerenda sola ac sapientia convertat, quatenus spiritualiter 94.0074C| inebriati, possimus et ipsi cum Propheta cantare: Potasti nos vino compunctionis (Salmo. LIX). Sicque fit ut nobis quoque bene proficientibus, et nunc ex parte prout capere sufficimus, et in futuro perfecte Jesus manifestet gloriam suam, in qua vivit et regnat cum patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XIV. IN DOMINICA TERTIA POST THEOFANIAM.

GIOVANNA. IO, MATT. III, MARCO. Io, LUC. III. In illo tempore vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, etc.

Joannes Baptista, et praecursor Domini Salvatoris, quem diu venturum populis verbo praedicaverat, ipsum jam venientem ad se, sicut ex lectione 94.0074D| sancti Evangelii, fratres, modo cum legeretur, audistis, mox digito demonstravit, dicens:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Ecce Agnus Dei, ecce innocens et ab omni peccato immunis, utpote qui os quidem de ossibus Adam, et caro [Al. , carnem] de carne Adamo, sed nullam de carne peccatrice traxit maculam culpae. Ecce qui tollit peccata mundi, ecce qui justus inter peccatores, mitis inter impios, hoc est, quasi agnus inter lupos apparens, etiam peccatores et impios justificandi habet potestatem. Quomodo autem peccata mundi tollat, quo ordine justificet impios, apostolus Petrus ostendit, qui ait: Non corruttibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversazionee paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati 94.0075A| et immaculati Jesu Christi (I Pietro I). Et in Apocalypsi, Joannes apostolus, cujus est hoc Evangelium: Qui dilexit nos, inquit, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I). Non solum autem lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, quando sanguinem suum dedit in cruce pro nobis, vel quando unusquisque nostrum mysterio sacrosanctae passionis illius Baptisto aquae ablutus est, verum etiam quotidie tollit peccata mundi. Lavat itaque nos a peccatis nostris quotidie in sanguine suo, cum ejusdem beatae passionis ad altare memoria replicatur, cum panis et vini creatura in sacramentum carnis et sanguinis ejus ineffabili Spiritus sanctificatione transfertur: sicque corpus et sanguis illius non infidelium manibus ad perniciem 94.0075B| ipsorum funditur et occiditur, sed fidelium ore suam sumitur in salutem. Hujus [Al. , cujus] recte figuram agnus in lege paschalis ostendit, qui semel populum de Aegyptia servitute liberans, in memoriam ejusdem liberationis, per omnes annos immolatione sua populum eumdem sanctificare solebat, donec veniret ipse cui talis hostia testimonium dabat, oblatusque Patri pro nobis in hostiam odoremque suavitatis, mysterium suae passionis oblato agno in creaturam panis vinique transferret, sacerdos factus in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Seguito:

Joannes testimonium perhibens de Domino, Hic est, inquit, de quo dixi: Post me venit vir qui ante me 94.0075C| factus est, quia prior me erat. Post me venit vir, post me natus est in mundo, post me praedicare incipiet mundo qui ante me factus est, qui me potentia majestatis tantum quantum sol luciferum, licet post apparens, antecellit, quia prior me erat, quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Post me venit vir, tempus humanae nativitatis, quo Joanne posterior est, intellige. Qui ante me factus est, primatum regiae potestatis, quo etiam angelis praesidet, intuere. Quia prior me erat, aeternitatem divinae majestatis, qua Patri est aequalis, intellige. Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat. Post me venit humanitate, qui ideo me praecellit dignitate, quia prior me erat divinitate.

94.0075D| Et ego nesciebam eum, inquit. Certum est quia sciebat Dominum Joannes, cui testimonium perhibere missus est, quem judicem omnium venturum praedicabat, dicens: Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam (Mt. III) ; a quo Spiritum sanctum dari debere testabatur, Ipse vos baptizabit, inquiens, Spiritu sancto, a quo seipsum ablui desiderabat, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Quomodo ergo dicit: Et ego nesciebam eum, nisi quia eum quem antea noverat, perfectius jam cum baptizaretur agnovit? Quem mundi Salvatorem et judicem noverat, hujus potentiam majestatis altius 94.0076A| Spiritu sancto super eum descendente agnovit. Neque enim dubitandum est quia beatus Joannes cum Spiritum sanctum licet corporali specie videre, cum vocem Patris licet corporaliter sonantem meruisset audire, multum ex hoc visu et auditu profecerit, multum de divinae potestatis excellentia revelatis oculis mentis scientiae coelestis acceperit a Deo, ut ad comparationem intelligentiae qua tunc illustrari coeperit, Eatus illum quantus esset omnimodis sibi videretur ignorasse. Qui testimonium, in quod missus est, Domino diligenter perhibens, adjungit:

Sed ut manifestaretur in Israele, propterea veni ego in aqua baptizans. Quod est aperte dicere: Non ideo veni in aqua baptizans, quia peccata mundi baptizando 94.0076B| tollere possum, sed ut eum baptizando ac praedicando manifestarem populo Israel, qui in Spiritu sancto baptizans ad tollenda peccata non solum Israel, sed totius mundi, si ei credere voluerint, idoneus est . , poenitentiam] baptizans, ut sic baptizando illi viam praepararem qui baptizaret in remissionem peccatorum.

Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Bene in columbae specie descendit super Dominum Spiritus, ut discant fideles non aliter ejus Spiritu se posse impleri, nisi simplices fuerint, nisi veram cum fratribus habuerint pacem, quam significant oscula columbarum. Habent autem oscula et corvi, sed laniant, quod columba omnino 94.0076C| non facit: significantes eos qui loquuntur pacem cum proximo suo, mali autem sunt in cordibus eorum. Columbae autem natura, quae a laniatu innocens est, illis innocentibus aptissime congruit qui pacem sequuntur cum omnibus et sanctimoniam, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. Atque ideo Spiritus in columba descendendo non suam tantummodo, vel ejus in quem descendit innocentiam simplicitatemque designat, sed eorum aeque qui sentiunt de illo in bonitate, et in simplicitate cordis quaerunt illum. Quorum unanimem pietatem ac mansuetudinem spirituali gratia donatam, Dominus ipse laudans loquitur: Una est columba mea, una matri suae, electa genitrici suae (Cant. VI). Matrem quippe 94.0076D| ac genitricem Ecclesiae Spiritus gratiam vocat, qua inspirante percepit ut ipsa quoque possit columba recte nuncupari. Denique Hebraeo sermone, quo Scriptura sancta est edita, spiritus genere feminino appellatur. Propter quod convenientier Ecclesia una Christi columba, et haec matri ac genitrici suae electa nominatur: quia nimirum quod in unitate fidei Christianae multis de gentibus congregatur, quod columbina ad invicem pace laetatur, quod electis sorte beatur, non suo habet merito, sed dono accepit gratiae spiritualis.

Et ego, inquit, nesciebam eum. Subaudis tam subtiliter 94.0077A| quam Spiritum in eum descendentem, cognovi.

Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Baptizat Dominus in Spiritu sancto per Spiritus sancti gratiam peccata dimittendo. Sive enim ipse aqua aliquos discipulorum suorum primus baptizaverit, per quos ad caeteros fideles Baptisti rivus proflueret, eosdem etiam Spiritu baptizabat peccata illis relaxando, et Spiritus dona ministrando, sive fideles ejus invocato nomine ipsius aqua baptizent electos, et chrismate sacro perungant, eosdem nihilominus i pse Spiritu sancto baptizat, quia nemo praeter ipsum peccatorum nexus solvere, aut Spiritus sancti valet 94.0077B| dona tribuere. Unde evangelista Joannes cum dixisset: Audierunt pharisaei quia Jesus plures discipulos facit et baptizat quam Joannes, protinus adjunxit: (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), aperte dicens [Al. , docens] quia etsi discipuli Jesu in nomine ejus aqua baptizant, ipse tamen magis baptizare intelligendus est qui peccata dimittit. Baptizat quoque Dominus in Spiritu sancto cum per afflationem ejusdem Spiritus corda fidelium suorum fervore sui [Al. , suae] sive fraternae charitatis accendit. Charitas enim, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Baptizat in Spiritu sancto, cum cuilibet electorum dat manifestazioniem Spiritus ad utilitatem virtutes operando 94.0077C| [ Al. , operandi]. De quo battezzati ascensurus in coelum, dixit discipulis: Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto non post multos hos dies (Atto I). Sed diligentius intuendum est quia cum dixisset: Super quem videris Spiritum descendentem, addidit, Et manentem super eum; in sanctos enim ejus Spiritus descendit. Verum quia quandiu sunt in corpore, peccato carere nequeunt, quia coelestium contemplationi semper oculum mentis intendere non sufficiunt, sed saepius hunc ad terrenae curam conversazioniis inflectunt, in eorum proculdubio cordibus Spiritus aliquando venit, aliquando recedit. Unde dictum est: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat, aut quo vadat (Giovanna. III). Venit quippe ad sanctos, vadit a sanctis Spiritus, ut 94.0077D| quem sempre habere idonei non sunt, ejus per tempora redeuntis crebra luce reficiantur. In solo autem mediatore Dei et hominum homine Jesu Christo Spiritus perpetuo veraciter manet, in quo nec sordidae cogitationis maculam, quam Refugeret, ullam invenit. Mansit autem totus in illo non ex eo solum tempore quo hunc Joannes super eum vidit descendentem, sed ex quo homo fieri incipiens ejus ministerio et opere conceptus est. Unde etiam potestatem dandi hominibus Spiritum non minus habet ipse quam Pater, ipso attestante qui ait: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia (Giovanna. XIV). Et in alio loco quod ipse hunc mittat, ostendit, dicens: Si enim non abiero, 94.0078A| Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Giovanna. XVI). Quia nimirum una est in divinitate substantia, insperabilis operatio Patris, et Filii, et ejusdem Spiritus sancti. Nam et de ipso Spiritu, quod sua sponte veniat ubi velit, sua potestate operetur quae velit, testatur Filius ubi ait, quod et supra memoravi: Spiritus ubi vult spirat. Haec autem omnia, inquit Apostolus, operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII). Idcirco autem super eum, in quo semper manebat, baptizatum Spiritus descendere ostenditur, ut et Baptista ipse celsius jam quem praedicaret [Al. , praediceret], agnosceret, et credentibus daret indicium nequaquam se nisi baptizatos aqua, Spiritus ejusdem posse martyra mereri.Quaerendum interea quomodo 94.0078B| speciale Filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus, cum etiam discipulis ipse promittat, dicens: Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis (Giovanna. XIV). Et paulo post: Quia apud vos manebit, et in vobis erit. Si enim apud servis Dei electos manet, et in illis erit Spiritus, quid magni est Filio Dei quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandumque quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus, in sanctis autem hominibus, quandiu mortale corpus gestaverint, partim manet in aeternum, partim rediturus secedat. Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, voluntariam paupertatem diligant, mansuetudinem consequantur, pro aeterno 94.0078C| desiderio lugeant, esuriant et sitiant justitiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur: sed et pro osservatione justitiae persecutionem pati non vereantur, eleemosynis, orationibus et jejuniis, caeterisque Spiritus fructibus insistere desiderante. Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, daemones ejiciendi, vel etiam prophetandi habeant facultatem. Manet semper, ut possint habere virtutem qua mirabiliter ipsi vivant; venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa quales sint intus, splendente.

Et ego vidi, inquit, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Supra dixerat, Post me venit vir qui 94.0078D| ante me factus est, nunc testimonium perhibet, quia hic est Filius Dei, utriusque naturae veritatem, humanae videlicet et divinae, in una eademque Christi persona manifeste designans. Erubescat Manicheus audiens, Venit vir; conticescat Photinus audiens, Hic est Filius Dei. Audiant mansueti et laetentur, quia venit vir post Joannem fortior Joanne, qui baptizat in Spiritu sancto, et quia hic est Filius Dei. Quia enim per superbiam recessimus homines a Deo, filius Dei per misericordiam factus est homo, ut idem ipse et per divinitatem Patri, et per humanitatem congrueret nobis: per humanitatem similim nobis pro nobis cum hoste confligere, per divinitatem Patri consubstantialem ad imaginem nos Dei et similitudine, 94.0079A| quam peccando amisimus, posset digne recreare: per mortem nostrae fragilitatis destruere eum qui habebat mortis imperium, et per impassibilem suae divinitatis potentiam reconciliaret nos Deo Patri, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XV. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE.

LUC. II. In illo tempore, postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi, tulerunt Jesum, ecc.

Solemnitatem nobis hodiernae celebritatis, quam quadragesimo dominicae nativitatis die debitis veneramur officiis, maxime ejusdem Domini Salvatoris nostri, simul et intemeratae genitricis ejus humilitate dedicatum 94.0079B| sacra Evangelii lectio designat, exponens eos qui legi nihil debuerant, implendis se legalibus per omnia subdidisse decretis. Sicut enim modo cum Evangelium legeretur, audivimus, Postquam impleti sunt dies purgationis ejus (videlicet matris illius) secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur . Praecepit namque lex ut mulier quae suscepto semine peperisset filium, immunda esset septem diebus, et in die octavo circumcideret puerum [Al. , infantulum], nomenque aptaret: deinde etiam alios triginta tres dies ab ingressu templi ac viri toro abstineret, donec quadragesimo 94.0079C| nativitatis die filium cum hostiis ad templum Domini deferret: primogenitum autem omnis masculini sexus sanctum Domino vocari, atque ideo munda quaeque offerri Deo, immunda autem mundis mutari, vel occidi, et [Al. aggiungere. omne] primogenitum hominis quinque siclis argenti debere redimi. Si autem feminam peperisset mulier, immunda fieri jussa est quatuordecim diebus, et sexaginta sex aliis diebus a templi ingressu suspendi, donec octogesimo nativitatis die, quae dies purgationis ejus vocabatur, illa se suamque sobolem hostiis sanctificatura comet, ac sic demum ad torum viri liberare redire deberet. Intueamur, fratres charissimi, diligentius verba legis quae proposuimus, et videbimus apertissime quam beatissima Dei genitrix, et perpetua virgo 94.0079D| Maria, simul cum Filio quem genuit, ab omni fuerit legis subjectione liberrima. Cum enim dicat lex, mulierem quae suscepto semine peperisset, immundam decerni, et per longa tempora simul cum prole quam genuisset oblatis victimis debere mundari, patet profecto quia illam quae sine virilis susceptione seminis virgo peperit, una cum Filio qui natus est ei, neque immundam describat, neque per hostias salutares doceat esse mundandam. Sed sicut Dominus ac Salvator noster, qui divinitatis legem dedit, apparens in homine, fieri voluit sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptem filiorum ricettaremus; ita etiam beata genitrix illius, quae singulari privilegio supra legem fuit, pro ostendendo tamen humilitatis exemplo, legalibus subdi non refugit institutis: 94.0080A| juxta illud viri sapientis: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. III).

Et ut darent, inquit, hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, Par turturum, aut duos pullos columbarum. Hostia haec pauperum erat. Praecepit quippe Dominus in lege ut qui posset, agnum pro filio vel filia, simul et turturem sive columbam offerret; qui vero non sufficieret ad offerendum agnum, duos jam turtures, vel duos columbae pullos offerret. Ergo Dominus nostrae per omnia memor salutis, non solum homo fieri, cum Deus esset, sed etiam cum dives esset, pauper fieri dignatus est pro nobis, ut nos sua paupertate, simul et humanitate divitiarum, et divinitatis suae donaret esse participes. Sed libet paulisper intueri cur hae maxime volucres in 94.0080B| hostiam Domini jubentur offerri. Nam et Abraham patriarcha tanto ante legem tempore has in holocaustum Domino legitur obtulisse, et in plerisque legis caeremoniis, qui mundandus esset, per has jubebatur mundari. Columba ergo simplicitatem, turtur indicat castitatem; quia et columba simplicitatis, et castitatis amator est turtur, ita ut si conjugem casu perdiderit, non aliam ultra quaerere curet. Unde in laudibus Ecclesiae loquitur Dominus: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis (Cant. I). Et iterum: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Genas quippe ut [Al. om. ut] turturis habet, qui ab omni impudicitiae peste castum se custodit et immunim; oculos habet columbarum, 94.0080C| qui nulli nocere desiderans, etiam inimicos simplici amore contuetur. Sed utraque avis memorata, quia gemitum pro cantu edere solet, sanctorum in hoc saeculo designat ploratum, de quo Dominus memorat, dicens: Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Giovanna. XVI). Et rursus: Beati lugentes [Al. , qui lugent], quoniam ipsi consolabuntur (Mt. V). Merito ergo turtur et columba Domino offeruntur in hostiam: quia nimirum simplex et pudica fidelium conversatio gratum est illi sacrificium justitiae: quia qui laborat in gemitu suo, qui lacrymis stratum suum singulas per noctes abluit, acceptissimam [Al. aggiungere. prorsus ] Deo victimam mactat. Cum vero utraque 94.0080D| avis ista propter consuetudinem gemendi praesentes sanctorum luctus et desideria superna designet, hoc tamen differunt quod turtur solivagus, columba autem gregatim gemere consuevit; et ob id ista secretas orationum lacrymas, illa publicos Ecclesiae conventus insinuat. Bene autem puer Jesus primo circumciditur, ac sic interpositis diebus Hierosolymam cum hostia defertur, quia et ipse jam juvenis prius omnem carnis corruzioneem moriendo aut resurgendo calcavit, ac deinde interpositis diebus cum ipsa carne jam immortali, quam pro nostra salute hostiam Deo fecerat, ad gaudia supernae civitatis ascendit. Et unusquisque nostrum prius aqua Baptisti a peccatis omnibus, quasi vera circumcisione purgatur, ac sic proficiente gratia novae lucis, ad altare 94.0081A| sanctum salutari hostia Dominici corporis et sanguinis consecrandus ingreditur. Nam et ipsa singulariter simplex et casta nostri Salvatoris humanitas, quae oblata est Deo Patri pro nobis, non incongrue per immolationem columbae sive turturis potest figuraliter exprimi. Sed et omnis in fine mundi Ecclesia primo communi resurrezione cunctam terrenae labem mortalitatis et corruzioneis exuet, ac deinceps in regnum coelestis Hierusalem bonorum victimis operum Domino commendata transferetur. Quod autem Simeon et Anna, provectae videlicet aetatis vir et femina, devotis confessionum officiis Dominum, quem corpore parvum vident, sed magnum divinitate intelligunt, excipiunt, illam profecto populi Judaeorum synagogam figurate denuntiant, quae longa 94.0081B| incarnationis ejus exspectatione fatigata, promptissime [Al. , promptis] illum mox, ut advenit, et piarum ulnis actionum, et fidei non fictae vocibus exaltare ac magnificare studuit, acclamans illi et dicens: Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator [Al. , salutaris] meus, et te sustinui tota die (Salmo XXIV). Sed et hoc dicendum quia merito uterque sexus ei gratulabundus ricorrentiit, qui utriusque redemptor apparebat. Magno sane metu, fratres mei, audienda sunt verba quibus idem Simeon de Domino prophetans matrem ejus alloquitur:

Ecce positus est hic in ruinam et resurretionem multorum in Israele, et in signum cui contradicetur. 94.0081C| Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Desideranter namque multum auditur, quod positus dicitur Dominus in resurrezionem multorum, quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; quia et ipse dicit: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Giovanna XI). Sed non minus terribiliter sonat quod praemittitur, Ecce positus est hic in ruinam. Infelix namque satis est, qui agnita ressurrezionis gloria deterius cadit, qui visa luce veritatis gravioribus peccatorum nebulis obcaecatur.Unde curandum nobis summopere est ut recta quae cognovimus, operando sempre exercere meminerimus, ne 94.0081D| de nobis dicatur illud apostoli Petri: Quia melius erat eis viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato.

Et in signum, inquit, cui contradicetur. Signo Dominicae crucis multi saepe Judaeorum exterius, multi contradixere gentilium; multi, quod est gravius, falsi fratres hoc interius professionis superficie sequuntur, sed se [Al. om. se] veritate pravae actionis nimium persequuntur, dicentes se nosse Deum, factis autem negantes.

Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Gladium appellat affectum [Al. , effectum] Dominicae passionis et mortis in cruce, qui Mariae animam pertransivit: quia non sine acerbo dolore potuit crucifixum 94.0082A| morientemque videre, quem licet resurrecturum a morte quasi Deum nullatenus ambigebat, tamen quasi sua e carne procreatum mori pavida dolebat.

Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ante incarnationem Dominicam velatae erant cogitationes multorum, nec late patebat quis aeternorum amore flagraret, quis coelestibus bonis temporalia mente praeferret: sed nato coeli rege in terra confestim pius quisque gaudebat, Herodes autem turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Praedicante et miracula faciente, omnes turbae et timebant, et glorificabant Deum Israel: Pharisaei autem et Scribae dicta ac facta ejus salutaria rabido ore carpebant. Passo in cruce impii laetitia stulta, pii tristitia justa replebantur; sed resurgente a mortuis, et ascendente 94.0082B| in coelum horum laetitia moerore, illorum est moestitia gaudio mutata perenni: sicque juxta prophetiam beati Simeonis apparente in carne Domino, revelatae sunt ex multis cordibus cogitationes. Non haec autem disparium revelatio cogitationum tunc solum acta in Giudea, sed nunc etiam [Al. , et non etiam nunc] apud nos credenda est actitari. Et nunc enim Domino apparente revelantur ex multis cordibus cogitationes, cum lecto vel praedicato verbo salutis, alii audientium libenter auscultant, gaudentes perficere actu quae auditu didicerint; alii, fastidientes quae audiunt, non haec agendo patrare, sed his potius insultando nituntur contraire. Unde oportet, fratres, ut quoties verbum doctrinae coelestis aliquid contrarium a duris [Al. , nostris] auditoribus 94.0082C| pati senserimus, imitemur tristitiam cordis eorum qui passim in carne Dei verbum digno dolore compassionis tenebant: quoties vero idem verbum in auditorum fidelium mente per dilectionem resurgere, atque ad gloriam conditoris nostri per bona opera proficere viderimus, gaudeamus cum eis qui Christum resurrexisse a mortuis atque ad coelos ascendere votis aspexere Christum resurrexisse a mortuis atque ad coelos ascendere votis aspexere felicibus. Sane quoniam castas, simplices et gemebundas aves Domino offerri consuevisse cognovimus, quibus nostra sobrietas, simplicitas et compunctio cordis auctori nostro sempre offerenda signat [Al. , signatur], oportet intueri diligentius: quia non frustra duo turtures, aut duo pulli columbae, et unus ex his pro peccato, alter in 94.0082D| holocaustum offerri debere praecipitur. Duo sunt namque genera compunctionis, quibus semetipsos Domino fideles in ara cordis immolant: quia nimirum, sicut ex Patrum dictis accepimus, Deum sitiens anima prius timore compungitur, postea amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit, quod est unum turturem sive pullum columbae pro peccatis offerre; at dum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amorem coelestium gaudiorum animus inflammatur. Et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno, quod est de altero turture sive pullo columbino 94.0083A| holocaustum facere: holocaustum namque totum incensum dicitur. Et holocaustum se ipse Domino facit qui, spretis omnibus terrenis, solo supernae beatitudinis desiderio aestuare, solam hanc per luctum ac lacrymas quaerere dulce habet. Contemplatur etenim mens, qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae majestas aeternae visionis Dei, et amplius plangit, quia a [Al. om. a] bonis perennibus deest, quam flebat prius, cum mala aeterna metuebat.Utramque autem nostrae compunctionis hostiam gratanter accipere dignetur, qui et pro peccato lugentibus atque afflictis clementer errata dimittit: et pro ingressu vitae coelestis tota mentis intente ferventes aeternae suae visionis luce reficit Jesus Christus Dominus noster, qui 94.0083B| vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XVI. A QUADRAGESIMA.

GIOVANNA. V. Erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymam.

Duo pariter miracula humanae sanationis hodierna nobis sancti Evangelii lectio tradit; unum invisibiliter per angelicam administrationem, alterum per Dominicam praesentiam visibiliter exhibitionum: sed utriusque nobis sunt breviter exponenda mysteria, ne prolixae lectionis prolixa quoque explanatio cuiquam forte gravis existat. Probatica piscina quae quinque porticibus cingebatur, populus est Judaeorum, legis undique custodia, ne peccare debeat, 94.0083C| munitus. Recte etenim lex quae quinque libris Moysi descripta est quinario numero figuratur: recte populus qui in quibusdam munditiam vitae servare, in quibusdam vero solebat immundorum spirituum tentamentis agitari, per aquam signatur piscinae, quae nunc placida ventis stare, nunc eis irruentibus turbari consueverat. Et bene piscina eadem probatica vocatur. Probaton quippe Graece oves dicuntur: quia nimirum in illo populo qui dicere Domino nossent: Nos autem populus tuus et oves gregis tui confitebimur tibi in saecula (Sal. LXXVIII). Vulgo autem probatica, id est pecualis piscina fertur appellata, quod in ea sacerdotes hostias lavare consueverint. Multitudo languentium quae in memoratis porticibus 94.0083D| jacebat, eorum catervas significat qui legis verba audientes, suis se hanc viribus implere non posse dolebant, atque ideo Dominicae auxilium gratiae totis animae affectibus implorabant. Caeci erant, qui necdum perfectum fidei lumen habebant; claudi, qui bona quae noverant operandi gressibus implere nequibant; aridi, qui quamlibet oculum scientiae habentes, pinguedine tamen spei et dilectionis egebant. Tales in quinque porticibus jacebant, sed non nisi in piscina angelo veniente sanabantur, quia per legem cognitio peccati, gratia autem remissionis nonnisi per Jesum Christum facta est . Descendit enim carne indutus magni consilii angelus, id 94.0084A| est paternae voluntatis nuntius in populum Judaeorum, et movit peccatores factis ac doctrina sua, ut occideretur ipse qui sua morte corporali non solum spiritualiter languentes sanare, sed et mortuos vivificare sufficeret. Motus ergo aquae passionem Domini quae mota turbataque Judaeorum gente facta est insinuat. Et quia per eamdem passionem redempti sunt credentes a maledicto legis, quasi descendentes in aquam piscinae turbatam sanabantur qui eatus jacuerant in porticibus aegroti. Legis siquidem littera, quae nescientes quid agendum, quid vitandum esset edocuit, nec tamen edoctos ut sua decreta complerentur adjuvit, quasi eductos de sedibus ignorantiae prioris in porticibus suis continebat, nec sanabat languidos. Gratia autem Evangelii quae per 94.0084B| fidem ac mysterium Dominicae passionis sanat omnes languores iniquitatum nostrarum, a quibus in lege Moysi non potuimus justificari, quasi ejectos de porticibus legis aegrotos in aquam piscinae turbidam immittit, ut sanari possint: quia a peccatis quae lex ostenderat per aquam Baptistatis abluit, testante Apostolo, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per battesimo in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). Bene autem dicitur quia qui primus descendisset post motum aquae sanus fiebat a quocunque languore detineretur, quia unus Dominus, una fides, unum battesimo, unus Deus: et qui in unitate catholica 94.0084C| Christi mysteriis imbuitur sanus fit a quocunque peccatorum languore detineatur: quisquis autem ab unitate discrepat, salutem quae ab uno est, consequi non valet.

Haec de primo evangelicae lectionis miraculo quod Dominus dedit locuti, nunc de secundo quod ipse dederit fraternitati vestrae loquamur: in quo etiam ipso unus commendatur sanatus, non quia omnipotentis pietas Salvatoris omnes quos ibi languentes invenit sanare nequiverit, sed ut doceret praeter unitatem catholicae fidei nullum cuilibet patere locum salutis.

Erat autem quidam homo ibi, inquit, triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Homo iste multorum infirmitate detentus annorum significat peccatorem 94.0084D| quemlibet enormi scelerum magnitudine vel numerositate depressum, cujus significando reatui etiam modus temporis quo iste languebat congruit. Nam duodequadraginta annos habebat in infirmitate. Quadragenarius autem numerus qui denario quater ducto conficitur pro perfezionae rectae conversazioneis solet in Scripturis accipi; quia quisquis perfectae conversazioneis opera egerit, legis profecto decalogum per quatuor S. Evangelii libros implet: a qua nimirum perfezionae duo minus habet, qui a Dei et proximi dilectione, quam legis pariter et Evangelii scriptura commendat, vacuus incedit. Quod etiam Dominus mystice sanans infirmum docuit, cum ait: Surge, tolle grabatum tuum et ambula. Surge cum dicitur, vitiorum torporem in quibus diu languebas 94.0085A| excute, et ad exercitium virtutum, quibus perpetuo salveris, erigere. Tolle grabatum tuum: porta diligens proximum tuum, patienter ejus infirma tolerando, qui te adhuc tentationum fasce depressum diu patienterque sustinuit. Alter enim alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI). Et sicut alibi dicit: Supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Efes. IV). Ambula autem: toto corde, tota anima, tota virtute Deum dilige: et ut ad ejus visionem pertingere merearis, quotidianis bonorum operum passibus de virtute in virtutem progredere, nec fratrem, quem sofferenzando ducas, ob amorem ejus ad quem pergis deserens, nec ob fratris amorem ab illo quaerendo cum quo manere desideras intenzioniem 94.0085B| recti incessus scongiura; sed ut perfecte possis salvari, Surge, tolle grabatum tuum et ambula, id est, relinque peccata pristina, necessitatibus fratrum succurre, et in universis quae agis vide ne in hoc saeculo mentem figas, sed ad videndam faciem tui festines Redemptoris. Surge bona operando, porta grabatum diligendo proximum, et ambula exspectando beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Sed mira perfidorum dementia, qui ad tam inopinatam diu languentis sanationem credere ac spiritualiter sanari debuerant, e contra scandalizantur, et salvato pariter ac Salvatori calumnias struunt: salvato quidem, quia sabbato grabatum tulerit; Salvatori autem, quia sabbato et illum salvari, et grabatum tolli praeceperit, quasi melius ipsi de sabbato quam 94.0085C| tanta divinitatis potentia nosset.

Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Litteram legis stulte defendebant, ignorando dispensationem ejus qui legis quondam edicta per servum decernens, nunc ipse adveniens eamdem legem gratia mutare disposuit, ut quod juxta litteram diu carnales carnaliter observabant, deinceps spirituales spiritualiter observandum cognoscerent. Sabbato quippe carnali, quod juxta litteram custodiebatur, populus ab omni opere servili die septima vacare praeceptus est; spirituale autem sabbatum est in luce gratiae spiritualis, quae septiformis accipitur, non una, sed omni die, nos ab omni inquietudine vitiorum manere 94.0085D| feriatos. Si enim juxta vocem Dominicam, omnis qui facit peccatum servus est peccati, patet liquido quia peccata recte opera servilia intelliguntur, a quibus quasi in die septima in percezionee gratiae spiritualis immunis incedere jubemur: nec solum a pravis continere, sed et bonis insistere factis. Quod in hac quoque lectione Dominus typice ostendit, cum eum qui duodequadraginta annos languebat, in die sabbati non solum surgere, verum etiam grabatum tollere et ambulare praecepit: videlicet insinuans, eos qui longo vitiorum languore tabescunt, et Dei ac proximi dilectionis inanes, quasi a perfecta virtutum summa duo minus habent, marmellata per donum sancti Spiritus a vitiis posse resurgere, eorumque discusso torpore, cum fraternae dilectionis 94.0086A| onere ad visionem debere sui propriare conditoris. Quod autem is qui sanatus est Jesum non in turba adhuc positus, sed post in templo cognoscit, mystice nos instruit ut si vere conditoris nostri gratiam cognoscere, si ejus amore confirmari, si ad ejus visionem pervenire desideramus, fugiamus sollicite turbam non solum nos turbantium cogitationum affectuumque pravorum, verum etiam hominum nequam qui nostrae sinceritatis possint impedisce propositum, vel malum videlicet exemplum suum monstrando, vel bona opera nostra deridendo, aut etiam prohibendo. Confugiamus seduli ad domum orationis, ubi secreta libertate Dominum invocantes, et de perceptis ab eo beneficiis gratias agamus, et de percipiendis humili devotione precemur: imo etiam templum Dei sanctum, 94.0086B| in quo venire et mansionem facere dignetur, existere curemus, audientes ab Apostolo, quia corpora vestra templum est Spiritus sancti qui in vobis est (I Cor. VI). Inter quae diligentius intuendum, fratres mei, quod inveniens in templo quem sanaverat Dominus, ait illi: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Quibus verbis aperte monstratur quia propter peccata languebat, nec nisi dimissis eisdem poterat sanari: sed qui foris ab infirmitate, ipse etiam intus salvavit a scelere: unde et caute praemonuit ne amplius peccando gravioris sibi sententiam damnationis contraheret: quod non ita sentiendum est, quasi omnis qui infirmatur ob peccata infirmetur; quinque etenim modis in Scripturis infirmitas corporalis data reperitur: peccatoribus 94.0086C| videlicet, ut vel corrigantur per poenitentiam, vel si corrigi non merentur, etiam in hac vita qualiter aeterna morte damnandi sint appareat; justis vero, ut vel majorem patientiae palmam percipiant, vel infirmitatibus admoniti humilius justitiae meritum servent. Plerisque autem ob hoc aliquoties infirmitas datur carnis, ut in eorum sanatione vel Domini Salvatoris vel sanctorum ejus latius gloria, vel utriusque patescat. Nam quod peccatores ob quaerendam mentis incolumitatem infirmitate plectantur corporis, testatur hodierna lectio, ubi sanatus qui languebat audivit: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat: testatur et illa in qua sanando paralytico Dominus ait: Confide, fili, remittuntur 94.0086D| tibi peccata tua. Quod hi qui gravioribus sunt flagitiis involuti, neque ad veniam pervenire merentur, aliquoties etiam in praesenti initium sempiternae damnationis accipiant, poena prodit Herodis regis, qui ob reatum blasphemiae ante oculos viventium consumptus a vermibus exspiravit, illo utique post mortem appropriateans, ubi vermis ejus non moreretur, et ignis ejus non exstingueretur. Quod justi ad amplificandam patientiae suae palmam doloribus afficiantur corporeis, beati Job indicat historia, cui cum nullus esset similis super terram, poenas corporis quas adversarius immanis graviores poterat excogitare, non pro diluendis reatibus, sed pro augendis meritis mira constantiae virtute superavit. Quod item justi ob custodiam humilitatis disciplinae feriantur 94.0087A| aegritudine, ostendit Apostolus qui ait: Et ne magnitudo rivelationum extollat ​​me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphizet (II Cor. XII). Unde iterum dicit: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut habitet in me virtus Christi (Ibid. 9). Quod ob ostendendam Conditoris sanctorumque ejus gloriam nonnulli saepe languescant, ipse manifestat, qui de caeco nato sciscitantibus discipulis ait: Neque hic peccavit, neque parentes ejus ut caecus nasceretur, sed ut manifestentur opera Dei in illo (Giovanna IX). Et de Lazaro languente sororibus, Infirmitas, inquit, haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam (Giovanna II). Verum quia nobis utrum propter augenda merita bona, an propter mala.minoranda puniamur incertum est, 94.0087B| curandum summopere est ut quoties molestia corporali pulsamur, ad discutienda protinus mentis nostrae interna redeamus, et quidquid in nobis contra voluntatem auctoris nostri egisse reperimus, digna poenitentiae castigatione mundemus; nec prius corpori medelam quaeramus quam nos ad interioris hominis puritatem pervenisse cognoverimus, ne forte exterius adhibitae curationi carnis obstet latens intrinsecus valetudo mentis. Discamus flagellis pii conditoris humiliter substerni, arbitrantes minus pati quam meremur, semper illius sententiae memores, quia beatus homo qui corripitur a Domino (Giob. V). Et ipse in Apocalypsi, Ego, inquit, quos amo arguo et castigo (Apoc. III).

Longaevo autem languenti interius exteriusque sanato, 94.0087C| eodem et a flagellis apertae castigationis et a peccatis quibus haec merebatur erepto, Judaei e contra male intus languidi jam deterius aegrotare incipiunt, persequendo videlicet Jesum, quia haec faceret in sabbato. Persequebantur autem eum, quasi legis auctoritatem simul et divinae operationis exempla secuti: quia et Dominus sex diebus mundi perfecta creatione, septimo requieverit ab omnibus operibus suis, et populum sex diebus operari, septimo vacare praeceperit, non intelligentes quia carnalia legis decreta paulatim erant spirituali interprete mutanda, apparente illo qui non tantum legislator, sed et finis legis est Christus ad justitiam omni credenti: neque animadvertentes quia conditor in die septima 94.0087D| non ab opere mundanae gubernationis et annuae, imo quotidianae rerum creatarum substitutionis, sed a nova creaturarumstitutione cessavit; sed nec maximum illud sabbati mysterium congoscentes, quo vel ipse Dominus sexta feria crucifixus operatusque salutem nostram in medio terrae, id est, carnis quam assumpserat, septima requieturus erat in sepulcro, donec octava resurgeret, vel quo sancti illius post sex hujus saeculi aetates in quibus bona operando laborant, septimam quietis animarum in alia vita percipiunt, donec in octava resurretionis corporum quoque incorruptibilium receptione donentur. Verum indoctis legis defensoribus quid ipse gratiae simul et legis auctor respondeat, qua cervicem eorum rationis virtute frangat audiamus.

94.0088A| Pater meus, inquit, usque modo operatur, et ego operor. Quod non ita dictum est, quasi Patre eatus operante, ipse tunc post Patrem operari inciperet; sed ita potius quia ab initio creaturarum Patre semper operante, ipse eadem opera cum eo pariter semper operetur. Ut enim scias Deum Patrem non primis tantum sex diebus, sed usque modo operari, lege illud ad prophetam: Priusquam te formam in utero novi te (Jerem. I). Et in Salmo: Qui finxit singillatim corda eorum (Sal. XXXIII). Et alibi: Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam, qui producit in montibus fenum (Sal. CXLVII), et caetera hujusmodi. Notandum quippe quod non praeteriti temporis verbum posuit dicens: Qui operuit, et paravit, et produxit: sed praesentis, operit, parat, producit, ut 94.0088B| Quotidie Patrem operari demonstraret, nec minus sabbato, quam caeteris diebus. Ut Filium pariter cuncta operari non dubites, recole illud Psalmistae: Divit, et venit cynomia et scyniphes. Dixit, et venit locusta et bruchus. Dixit, et stetit spiritus procellae (Sal. CV). Si enim ipse dixit et facta sunt, per verbum utique fecit. Verbum autem Patris Filius est, de quo Joannes ait: Omnia per ipsum facta sunt (Giovanna. I). Item Psalmista cum non solum primordialem mundi creationem, sed et quotidianam creaturae gubernationem ad laudem Creatoris referret, ait inter caetera: Omnia in sapientia fecisti (Sal. CIV).Si autem Christum Dei virtutem et Dei sapientiam recte confitemur, et omnia in sapientia fecit ac regit Deus, constat nimirum 94.0088C| quia Pater usque modo operatur, operatur et Filius. Ergo Pater meus, inquit, non sex solum, ut putatis, diebus prius operatus est: verum usque modo operatur (Giovanna V), non novum creaturae genus instituendo, sed quae in principio creaverat, ne deficiant, propagando. Et ego operor, subauditur usque modo, cum ea cuncta disponens, regens, accumulans, ac si aperte dicat: Quid mihi invidetis? Cur me vituperatis, caeci legislatores, quod in forma hominis sabbato salutem unius hominis operatus sum, qui in natura divinitatis una cum Deo Patre totum genus humanum, imo totam mundi machinam, et cuncta visibilia et invisibilia quietus semper operor?Sed ipsi talis ac tanti mysterii minus capaces, propterea magis quaerebant eum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem 94.0088D| suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. In eo maxime dolebant, quia his qui verum ex infirmitate carnis hominem cognoverant; verum se Dei filium credi voluisset, id est, non gratia adoptatum ut caeteros sanctos, quibus loquitur Propheta: Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes (Sal. LXXXII); sed natura Patri per omnia aequalem, illum videlicet de quo Pater ipse loquitur in aspectu filiis suis, id est, prophetis, gratia videlicet adoptatis in filios. Ipse invocavit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae (Sal. LXXXIX).Intelligebant enim interfectores Christi Judaei, quod confessores nominis Christi intelligere nequeunt Ariani in eo quod ait Christus: Pater meus usque modo operatur, 94.0089A| et ego operor (Giovanna V), aequalem se Deo Patri praedicasse, quia quorum una eademque operatio, eorum esset aequalis et majestas. Verum ad unum finem utrorumque tendit impietas, quorum uni quid diceret Dominus intelligentes, vera eum dixisse negabant: alteri vera quidem de se Dominum testatum fatentur, sed in his sensum veritatis sequi et comprehendere detrectant: quorum finem teterrimum ut vitare queamus, necesse est, fratres charissimi, ut et verba nostri Salvatoris veritate plena credamus, et haec recte intelligere curemus, insuper in his spem nostrae salutis omnem ponere studeamus. Credamus veraciter se esse Patri aequalem potestate, gloria, aeternitate, et regno, praedicasse: et bene agendo satagamus ad unam utriusque visionem pervenire: 94.0089B| de qua roganti Philippo ac dicenti: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Giovanna. XIV), respondit ipse Dominus dicens: Qui videt me, videt et Patrem meum. Notandum sane quod dictum est aequalem se faciens Deo, a Judaeorum persona dictum, qui putabant Dominum Jesum praedicando se facere quod non esset, et non veraciter intimare quid esset. Nos autem, fratres, qui fidei catholicae sacramentis et doctrina sumus imbuti, credamus et confiteamur Dominum nostrum Jesum Christum et in humanitate nobis factum natura aequalem, et in divinitate Patri mansisse semper aequalem. Neque in utralibet natura se fecisse fingendo quod non erat; sed in utraque monstrasse veraciter praedicando quod erat, qui nos ad videndam perpetuo gloriam suae majestatis 94.0089C| introducere dignetur, in qua vivit et regnat una cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XVII. POST TEOFANIAM

GIOVANNA. I. In illo tempore voluit Gesù exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit illi Jesus, Sequere me.

Audivimus ex lectione Evangelii, fratres charissimi, benignam Redemptoris nostri gratiam, quia non solum nos misericorditer ad se sequendum vocare, sed et venientes grate suscipere, atque ad cognoscendam divinitatis suae claritatem pie consuevit provehere. Audivimus devotam discipulorum fidem, charitatem et operationem, quibus nimirum tribus vitae coelestis virtutibus tota praesentis Ecclesiae perfectio 94.0089D| consistit, quia et sine fide impossibile est placere Deo, et fides sine operibus otiosa est; et quibuslibet quis sit praeditus virtutibus, quantalibet fide profecerit, si charitatem non habuerit, nihil illi prodest. Quod enim vocantem se Jesum Philippus non tantum ipse sequitur, verum etiam Nathanaeli sequendum praedicat, fides profecto est quae per dilectionem operatur: fides videlicet, quia in Jesum credere non distulit, quem Christum esse cognovit: opus autem dilectionis, quia quantum diligeret quem cognovit, mox sequendo patefecit; quantum etiam proximi amore flagraret, eidem evangelizando perdocuit. Ipse quoque proximus ejus Nathanael quantum curae ac dilectionis erga magistrum veritatis haberet ostendit. Ad quem mox vocatus venire non tardavit, 94.0090A| quantum ejus magnitudinem fidei perfezionee caperet intimavit: quem continuo Filium Dei et regem Israel, id est Christum, aperta voce confessus est .

Voluit Jesus, inquit, exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit ei, Sequere me. Jam patet ex superioribus unde voluerit Jesus exire in Galilaeam, videlicet a Judaea, ubi erat Joannes baptizans, et testimonium illi perhibens quod esset agnus Dei. Duos ex discipulis suis ad eum sequendum provocavit, e quibus unus Andreas ad illum etiam fratrem Petrum adduxit. Patet juxta sensum spiritualem, et crebra expositione vestrae fraternitati jam cognitum 94.0090B| est quid sit Dominum sequi. Sequitur namque Dominum, qui imitatur: sequitur Dominum, qui quantum fragilitas humana patitur ea quae in homine monstravit Filius Dei, humilitatis exempla non deserit: sequitur, qui socius passionum existendo, ad consortium resurretionis ejus et ascensionis pertingere sedulus exoptat. Sed non sine certi ratione mysterii refertur quod dicturus Philippo Jesus Sequere me, voluit exire in Galilaeam. Galilaea namque transmigratio facta dicitur, profectum fidelium designans, quo vel de vitiis ad virtutum celsitudinem transmigrare, vel in ipsius virtutibus paulatim proficere, ac de minoribus ad majora quotidie subito contendunt, quo usque de hac valle lacrymarum ad arcem laetitiae coelestis Domino auxiliante perveniant. 94.0090C| In eo autem quod rivelazionem sonat, ipsam vitae aeternae beatitudinem, pro qua in praesenti laborant insinuans, cujus utramque interpretem nominis Psalmista uno versiculo comprehendit, ubi ait: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion (Sal. LXXXIII). Haec namque visio de qua dicit Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III). Bene ergo vocaturus ad sequendum se discipulum voluit exire in Galilaeam, id est, in transmigrationem factam sive rivelationem, ut videlicet sicut ipse, teste Evangelio, proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines, sicut passus est 94.0090D| et resurrexit, et ita intravit in gloriam suam; sic etiam suos sequaces ostenderet proficere virtutibus, ac per passiones transitorias ad aeternorum dona gaudiorum transmigrare debere.

Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri. Non est putandus evangelista fortuitu et absque ratione mystica nomen civitatis de qua esset Philippus, et quod eadem Andreae quoque et Petri esset voluisse monstrare: sed per nomen civitatis typice qualis tunc animo Philippus, qualis officio esset futurus, qualis etiam Petrus et Andreas ostenderet curasse. Bethsaida quippe domus venatorum dicitur, et venatores utique erant qui audiebant a Domino: Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum (Mt. IV): Venator et ille qui et antequam 94.0091A| ad praedicationis officium ordinaretur a Domino, quanto capiendis ad vitam animabus esset intentus, mox sponte praedicando monstravit. Invenit enim Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae invenimus, Jesum a Nazareth. Videamus quantum rete fidei, quam capacibus devotae praedicationis maculis intextum invento fratri circumdet: quem ad aeternam cupit providus captare salutem. Illum dicit inventum quem Moyses et prophetae venturum suis scriptis signaverint, ut eo cunctis sequentibus intelligatur, quod ipse sit cujus adventui praeconando universa veterum scripta servierint. Ideo nuncupat, quod nomen Christi futurum prophetarum oracula concinebant. Dicit namque Habacuc per gratiam ejus salvari desiderans, Ego autem 94.0091B| in Domino gloriabor, gaudebo in Deo Jesu meo (Habac. III). Sed et Zacharias tentationis in qua diabolum vicit mentionem faciens, et ostendit, inquit, mihi Jesum sacerdotem magnum, et stabat coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei (Zach. III). Item Jacob patriarcha mysterium incarnationis ejus a longe salutans, et exspectans, Salutare tuum, inquit, exspectabo, Domine (Gen. XLVIII). Quod enim Hebraice Jesu, Latine dicitur Salutaris sive Salvator. Item Psalmista aeternam ejus visionem fidelium populo promittens, dicit ex persona Dei Patris: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi Salutare meum (Sal. XC). Simeon quoque venerabilis ille senex ac Novi Testamenti propheta, 94.0091C| cum eum parvum corpore in manibus acciperet, sed magnum divinitate mente sentiret, eodem spiritu instructus, ita gratias egit: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei Salutare tuum (Luc. II) . Filium Joseph appellat, non ut hunc ex congiunzione maris et feminae natum asseveret, quem de virgine nasciturum in prophetis didicerat; sed de domo ac familia David unde noverat Joseph ortum, secundum vaticinia prophetarum eum venisse doceret. Neque enim mirandum si Philippus eum filium Joseph quem intemeratae genitricis illius virum noverat vocet, cum ipsa genitrix intemerata semper virgo consuetudinem vulgi sequens, sic locuta legatur: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te (Luc.II). 94.0091D| Addit et patriam a Nazareth, ut ipsum esse signaret de quo legerant in prophetis quoniam Nazaraeus vocabitur. Non ergo mirum si mox ad consensum credendi ac veniendi ad Christum captavit Philippus Nathanael, cui tantos undique veritatis casses praeendit, quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Giovanna I). Neque immerito Betsaida, id est domo venatorum, oriundus asseritur, qui tantam Deo dilectae venationis curam pariter et gratiam accepisse monstratur. Nome seguente:

Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Nazareth munditiae, sive flos ejus, aut separata interpretatur. Annuens ergo verbis evangelizantis sibi Filippi Natanaele, A Nazareth, inquit, 94.0092A| potest aliquid boni esse? Ac si aperte dicat: Potest fieri ut a civitate tanti nominis aliquid summae gratiae nobis oriatur? Vel ipse videlicet mundi Salvator Dominus qui singulariter sanctus est, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, quique loquitur in Canticis canticorum, Ego flos campi et lilium convallium; et de quo propheta, exiet, inquit, virga de radice Jesse (Esa. II), et Nazaraeus, id est flos de radice ejus, ascendet, vel certe aliquis doctor eximius, qui florem nobis virtutum munditiamque sanctitatis praedicare sit missus.Possumus hunc locum et ita recte intelligere, quod dicente Philippo, quem scripsit Moyses in lege et prophetae invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth, Nathanael bene intellexerit, miratus sit autem quomodo a Nazareth Christum venisse 94.0092B| dixerit, quem de domo David et de Bethleem civitate, ubi erat David, venturum prophetae canebant; ideoque admirando responderit a Nazareth; sed continuo reminiscens quantum etiam vocabulum Nazareth mysteriis Christi congrueret, caute assentirit praedicanti, potest, inquit, aliquid boni esse? Utrique sensui potest convenire quod sequitur:

Dicit ei Philippus: Veni et vide. Ipsum namque venire et videre monebat, ut si quid ei ad verba praedicantis ambigui in corde resedisset, totum hoc visio et allocutio praesens ejus quem praedicabat abstergeret. Nec distulit pius auditor praedicatum sibi lumen veritatis sollicite quaerendo ac pie pulsando, ut percipere mereretur insistere: unde mox Dominus satiare in bonis desiderium ejus accelerans, 94.0092C| salutaria ejus coepta provida laudatione remunerat, ut hunc paulatim ad altiora quaerenda simul et capienda provehat.

Vidit namque eum venientem ad se, et dixit de eo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Ubi notandum quod laudans hominem qui novit corda Deus, non eum absque peccato, sed absque dolo exstitisse confirmat. Non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet: multi autem sine dolo incessisse, id est simplici et mundo corde conversati esse leguntur: imo cuncti fideles taliter vivere docentur, dicente Scriptura, Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I). Et ipse Dominus: Estote, inquit, prudentes sicut 94.0092D| serpentes, et simplices sicut columbae (Mt. X). Talis erat exemplar patientiae Giobbe, de quo scriptum est: Erat autem vir ille simplex et rectus (Giobbe. I). Talis Jacob patriarcha, de quo dictum est: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis (Gen. XXV); qui quoniam puritate conscientiae simplicis Deum videre meruit, etiam Israel, id est vir videns Deum, appellatus est . non est (Giovanna. I). Ecce qui vere a patriarcha Deum vidente genus ducit, cui sicut et ipsi patriarchae doli duplicitas nulla inesse probatur.O quam pulchrum auspicium venienti ad Deum et videre illum cupienti! Eccevere 94.0093A| Israelita in quo dolus non est. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt. V). Et hic videre Deum desiderans, non ab alio, sed ab ipso qui scrutatur renes et corda Deo, mundus corde laudatur et Israelita, hoc est a viro Deum vidente generatus astruitur. O quam magna nobis quoque, qui de gentibus ad fidem venimus, in hac sententia nostri Redemptoris spes aperitur salutis! Si enim vere Israelita est qui doli nescius incedit, jam perdidere Judaei nomen Israelitarum, quamvis carnaliter nati de Israel quotquot doloso corde a simplicitate patriarchae sui degeneraverunt, et asciti sumus ipsi in semen Israelitarum, qui quamlibet aliis de nationibus genus carnis habentes, fide tamen veritatis et munditia mentis ac corporis vestigia sequimur Israel juxta 94.0093B| illud Apostoli: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae. Neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen (Rom. IX), id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt repromissionis aestimantur in semine. Seguito:

Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu, vidi te. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es filius Dei, tu es rex Israel. Quia cognovit Natanaele vidisse et nosse Dominum quae alio in loco gererentur, id est quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, cum ipse ibi corporaliter non esset, divinae hic majestatis intuitum considerans, protinus eum non solum Rabbi, id est magistrum, sed et Filium Dei ac regem Israel, id est Christum confessus 94.0093C| est. Et libet intueri quam prudens laudanti Domino confessio respondet servi. Ille vere hunc Israelitam, id est virum qui Deum videre posset, eo quod dolum minime habet, astruxit; iste eum non magistrum tantummodo qui utilia praeciperet, verum etiam Filium Dei qui coelestia dona tribueret, et regem Israel, id est populi Deum videntis, religiosa devotione fatetur, ut hac confessione suum quoque hunc regem, et se ejus regni militem significante. Potest autem haec Domini sententia, qua dixit se Nathanael, priusquam vocaretur a Philippo cum esset sub ficu, vidisse, super electem spiritualis Israel, id est populi Christiani, mystice intelligi, quem Dominus necdum se videntem, necdum per apostolos ejus ad 94.0093D| fidei gratiam vocatum, sed sub tegmine adhuc peccati prementis abditum misericorditer videre dignatus est, Paulo attestante, qui ait: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate (Ef. I). Et quidem fici arbor aliquando in Scripturis dulcedinem supernae dilectionis insinuat, unde scriptum est: Qui servat ficum, comedit fructum ejus; et qui custos est Domini sui, glorificabitur (Prov. XXVII); sed quia primi parentes nostri, reatu praevaricationis confusi, de fici sibi foliis succinctoria fecerunt, potest arbor fici non incongrue male dulcoratam generi humano consuetudinem peccandi signare, sub qua positos electos suos adhuc, sed 94.0094A| necdum electis suae gratiam cognoscentes, quasi sub ficu constitutum, nec se jam videntem Dominus videt Natanaele. Novit enim Dominus qui sunt ejus; quorum salvezzai ipsum quoque nomen Natanaele aptissime convenit. Natanaele namque donum Dei interpretatur, et nisi dono Dei quisque vocatus, nunquam reatum primae transgressionis, nunquam male blandientia algescentium quotidie peccatorum umbracula evadit, nunquam salvandus venire meretur ad Christum. Unde dicit Apostolus: Gratia enim salvati estis per fidem. Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur (Efes. II). Seguito:

Rispondi Gesù, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis. Majus suo videbis. Quid sit majus de 94.0094B| quo dicit, ipse laterer aperit futuram credentibus spondendo apertionem regni coelestis, et praedicandam mundo utramque unius suae naturam personae, quod revera multo excellentius est arcanum, quam quod nos in peccati adhuc umbra positos a se illuminandos praevidit. Majus est enim quod nos salvatos gratia suae cognitionis imbuit, quod coeli nobis gaudia pandit, quod praedicatores suae fidei in mundo dispersit, quam quod nos salvandos potentia suae majestatis ante saecula praescivit.

Amen, amen, inquit, dico vobis, videbitis coelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Marmellata completum cernimus promissi hujus effectum: vidimus etenim coelum apertum, quia 94.0094C| postquam coelum Deus homo penetravit, etiam nobis in nomine ejus credentibus supernae patriae patefactum cognoscimus ingressum. Videmus angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis, quia praedicatores sanctos novimus sublimitatem divinitatis Christi simul et humanitatis ejus infirma nuntiare. Ascendunt supra Filium hominis angeli, cum docent doctores quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Giovanna I). Descendunt super Filium hominis angeli, cum adjungunt iidem quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Neque immerito praedicatores sancti typice angeli vocantur, quibus consuete derivatum ab angelis nomen evangelistarum conceditur, ut sicut hi nuntii, ita et illi propter idem summae 94.0094D| praedicationis officium boni nuntii cognominentur. Et notandum quod Dominus seipsum Filium hominis nuncupat, Natanaele eumdem Filium Dei praedicat. Cui simile est quod apud alios evangelistas ipse discipulos interrogat, quem eum dicant esse homines Filium hominis; responditque Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Mt. XVI). Et quidem justo dispensationis moderamine actum est, ut cum utraque ejusdem mediatoris Dei et Domini nostri vel ab ipso Domino, vel ab homine puro esset commemoranda substantia, Deus homo fragilitatem assumptae a se humanitatis, purus homo virtutem aeternae in eo divinitatis astrueret; ipse suam humilitatem, ille ejus fateretur altitudinem. Notandum etiam quod Dominus qui beatum Natanaele vere Israelitum nuncupat, 94.0095A| in hoc quoque verbo quod ait, Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis (Giovanna I), visionem Jacob patriarchae qui per benedictionem vocatus est Israel ad memoriam reducit. Is namque cum volens in quodam loco requiescere lapidem capiti suo subposuisset, vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae, dicentem sibi, Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; surgensque mane, et debito cum pavore laudes Domino reddens, tulit lapidem ipsum, et erexit in titulum fundens oleum desuper. Hujus ergo loci Dominus facit menzionem, et de se ac suis fidelibus figuratum manifestissime testatur. 94.0095B| Scala quippe quam vidit Ecclesia est, nativitatem de terra, sed conversazioniem habens in coelis, per quam ascendunt et descendunt angeli, cum evangelistae nunc perfectis auditoribus supereminentia divinitatis ejus arcana, nunc rudibus adhuc humanitatis ejus infirma denuntiant. Vel certe ascendunt cum ipsi ad coelestia contemplanda mente transeunt. Descendunt vero cum auditores suos qualiter in terris vivere debeant instruunt. Lapis sub capite Jacob Dominus est, in quo tanto magis omni intente debemus inniti, quanto nobis certum liquet quia sine ipso nihil facere possumus.Unxit lapidem Jacob et erexit in titulum, quia verus Israelita intelligit Redemptorem nostrum unctum a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis; a qua unctione, id est chrismate, Christus 94.0095C| nomen accipit, cujus mysterium Incarnationis nostrae profecto est titulus redentionis. Et bene cum lapis in terra ungitur atque in titulum erigitur, Dominus in coelo revelatur, quia nimirum ipse in tempore apparuit inter homines homo, qui aeternus permanet apud Patrem Deus; qui morte devicta ascendit super coelos coelorum ad orientem, ipse in titulum nostrae salvezzais manet nobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, corpus quidem assumptum de terra coelo transferens, sed praesentia divinitatis terram pariter complectens et coelos. Igitur Dominus veterem nobis exponens historiam in Israele simplicitatem populi fidelis, cujus membrum erat Nathanael, figuratam demonstrat; In 94.0095D| lapide super quem angeli ascendebant et descendebant, se significatum revelat, cujus utramque naturam vicissim magistri spirituales annuntiant. Nam quasi lapidem ungit Israel oleo, cum confitetur Nathanael quomodo unxit Jesum Deus Spiritu sancto et virtute dicens, Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel (Giovanna I). Patet jam, exposita lectione sancti Evangelii, fratres mei, quod non sine ratione magni mysterii in capite ipsius praedictum sit quia voluerit Jesus exire in Galilaeam, ac deinde subjunctum quomodo vel Philippum ipse vocaverit, vel vocatum ab eo Nathanael susceperit, ac luce veritatis instruxerit. Galilaea namque, ut diximus, Transfiguratio facta vel Revelatio interpretatur. Et recte in Galilaeam voluisse exire dictus est, cum sacramenta suae majestatis 94.0096A| fidelibus revelare dignatus est: ad quorum perfectam cognitionem, quae est sola hominis vita beata, tanto tunc sublimius ascendemus, quanto nunc instantius de terrenis ad coelestia transmigrare, ac per gradus virtutum proficere curamus, adjuvante ipso qui bonorum desideria ascendere, provehere, et coronare consuevit , Jesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XVIII. IN DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIMAE. MATT. XVII, MARCO. IX, LUC. IX. In illo tempore assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus et duxit illos in montem excelsum deorsum, et transfiguratus est ante eos, ecc.

94.0096B| Quia Dominus ac Redemptor noster electos suos per hujus vitae labores ad illam, quae laborem nescit, vitam futurae beatitudinis introducere disposuit, modo per Evangelium suum sudores certaminum temporalium, modo aeternorum describit palmam praemiorum: ut auditis videlicet agonum necessitatibus meminerint sibi requiem in hac vita nequaquam esse petendam; audita rursum dulcedine futurae retributionis levius ferant mala transeuntia, quae bonis speraverint remuneranda perpetuis. Cum enim suas suorumque passiones paulo superius commemorasset, confestim ea quae modo cum legeretur, audivimus, adjunxit dicens:

Filius enim hominis venturus est, in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum 94.0096C| opera eius. Ubi aptissime [Al. , apertissime] diem extremi designat examinis, quando in potestate magna et majestate veniet judicaturus de mundo, qui quondam in humilitate et abjectione venerat judicandus a mundo, quando cum judiciaria districtione quaeret operum perfezioneem ab eis quibus misericordiae [Al. , misericordi] largitate praerogaverit suorum gratiam munerum, quando arrossisce singulis secundum opera eorum, electos in regnum Patris sui perducet, reprobos autem cum diabolo in ignem rejiciet sempiternum. Et pulchre dicitur quia Filius hominis venturus est in gloria Patris sui. Filius quippe hominis in gloria Dei Patris venturus est, quia qui in hominis natura minor est Patre, ipse in divinitate unius ejusdemque 94.0096D| est gloriae cum Patre verus homo, per omnia verus existens et Deus. Merito autem laetificat pios, merito terret contumaces, quod sequitur. Et tunc reddet unicuique secundum opera ejus: quia qui nunc bona operantes pressuris malorum affliguntur iniquis, laetanti nimirum animo tempus exspectant illud, quando per judicem justum non solum ab injustorum liberentur injuriis, sed et justitiae ac patientiae suae mercedem percipiant. Qui vero male viventes patientiam judicis negligentiam putant, juste [Al. justa] sero poenitentes aeternae damnationis sententia feriuntur. Concinit huic evangelicae sententiae quod ait Salmista: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Salmo C).Primo quippe misericordiam, ac deinde judicium se cantara perhibet: quia nimirum 94.0097A| Dominus, quod primo suo adventu dispositum nobis benigne contulit, hoc in secundo districtus exiget. Sed perversus quisque qui misericordiam largientis contemnit, jure judicium discutientis Domini pertimescit. At qui gratiam misericordiae grate se meminit suscepisse, gaudens utique judicii discrimen exspectat, ideoque libera modulatione suo judici misericordiam et judicium cantat. Verum quia incertum est omnibus tempus universalis judicii, incerta singulis sui exitus hora, et poterat longa videri praesens affflictio nescientibus quando requies promissa veniret, voluit pius magister aliquibus discipulorum suorum adhuc in terra degentibus aeternae repromissionis gaudia praemonstrare: quatenus et ipsi qui vidissent, et omnes qui audire possint, 94.0097B| levius adversa praesentia tolerarent, reducto saepius ad mentem futurae retributionis munere quod exspectarent. Di seguito:

Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. Venientem quippe in regno suo viderunt discipuli, quia in ea claritate viderunt fulgentem in monte, in qua peracto judicio ab omnibus sanctis in regno suo videbitur. Sed quod mortales adhuc et corporales discipulorum oculi sofferenzare nequiverunt, tunc per resurrezionem jam facta incorruptibilis potenter tueri sufficiet omnis Ecclesia sanctorum, de qua scriptum est: Regem in decore suo videbunt oculi ejus (Is. XXXIII) .

Et post sex dies assumpsit Jesus Petrum et Jacobum, 94.0097C| et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum. Ostensurus gloriam suam discipulis, in montem eos ducit excelsum, ut doceat omnes qui hanc videre desiderant, non in infimis jacere voluptatibus, non illecebris servire carnalibus, non cupiditatibus adhaerescere terrenis, sed aeternorum amore ad superna semper erigi: angelicae munditiae, pietatis, pacis, dilectionis, et justitiae vitam, quantum mortalibus possibile est, semper imitari debere juxta eum qui dixit: Nostra autem conversatio in coelis est, unde etiam Salvatorem exspectamus Jesum Christum Dominum nostrum (Philipp. III) . Ostensurus gloriam suae majestatis, in montem discipulos ducit, ut discant ipsi, discant omnes qui 94.0097D| hanc videre sitiunt, non eam sibi in hujus saeculi profundo, sed in regno supernae beatitudinis esse quaerendam. Et bene cum diceret, quia ducit illos in montem excelsum, addidit seorsum: quia justi et nunc cum pravorum vicinia premuntur, animo tamen sunt toto atque intende fidei separati ab illis, et in futuro funditus seorsum abducuntur ab eis, cum abscondet eos in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, proteget eos in tabernaculo suo a conflicte linguarum. Quod autem post dies sex ex quo promisit discipulis, claritatem suae visionis ostendit, significat sanctos in die judicii regnum percepturos quod eis promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia. Tempora quippe saecularia sex aetatibus constant, quibus completis audient 94.0098A| ipso dicente: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Mt. XXV). Possunt dies sex promissae Dominicae visionis et gloriae bonorum perfezionamento [Al. perfezioneem] operum designari [ Al. designare], sine quibus ad contemplandam conditoris sui majestatem quisque aliquid agere valet, pervenire non valet. Quia enim Dominus sex diebus rerum creaturam formavit, septima requievit ab operibus suis, recte per sex dies opera bona quibus ad requiem pervenire debeamus, exprimuntur. Et quia qui Deum videre, qui ad gloriam beatae resurrezionis pertingere concupiscit, debet agere bona quae novit, recte post dies sex gloriam sui regni, quam spopondit discipulis Salvator, ostendit.Seguito:

94.0098B| Et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Transfiguratus est ante discipulos Dominus, et sui corporis gloriam, qua per resurrezionem erat illustrandus, significat, et electorum omnium quantae claritatis post resurrezionem sint corpora futura, manifestat. Nam et de his alibi dicit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Mt. XIII), et hic in exemplum futurae chiarificais ipsius resplenduit facies ejus sicut sol.Non quia Domini et sanctorum ejus aequalis possit esse claritas et gloria, cum et de iisdem sanctis dicat Apostolus: Stella autem a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV): sed quia nihil sole clarius videre novimus, non solum Domini, sed 94.0098C| et sanctorum in resurrezionis gloria solis aspectui comparatur, quia clarius sole aliquid unde exemplum daretur hominibus, minime potuit inveniri. Hanc autem glorificam Dominici corporis majestatem, hanc sanctorum corporum claritatem nullus in judicio reproborum videre putandus est. Tantum videbunt in quem transfixerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. At cum peracto judicio sublati fuerint impii, ne videant gloriam Dei, tunc justi ad contemplandam perpetuo gloriam regni ejus, et ipsi pro modulo suo incorruptionis luce transfigurati intrabunt: unde dicit Apostolus: Qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philip. III ). Si autem quaerit 94.0098D| aliquis quid vestimenta Domini, quae facta sunt alba sicut nix, typice designant [Al. designent], possumus recte intelligere sanctorum ejus Ecclesiam per haec esse monstratam, de quibus Isaias ait: Omnibus his velut ornamento vestieris (Isa. XLIX): et Apostolus: Quotquot enim, inquit, in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III) . Qui in tempore resurretionis [Al. aggiungere. ab] omni labe iniquitatis simul et ab omni mortalitatis obscuritate castificantur. Unde pulchre de vestimentis Domini dicit evangelista Marcus: Quia facta sunt splendida candidaque nimis velut nix, qualia fullo super terram non potest candida facere (Marc. IX); quia quod omnibus patet, nemo est qui sine corruzione ac dolore vivere possit super terram. Quod omnibus sapientibus patet, 94.0099A| licet haeretici contraddittorio. Nemo est qui sine attactu alicujus peccati vivere possit super terram. Sed quod fullo, id est, doctor animarum sive mundator aliquis sui corporis eximius super terram non potest, Dominus faciet in coelo emundans Ecclesiam [Al. aggiungere. , vestem] videlicet suam ab omnibus inquinamentis carnis et spiritus, insuper et aeterna carnis ac spiritus beatitudine ac luce reficiens. Seguito:

Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Quales apparuerint, et quid locuti sunt cum eo, Lucas manifestius scribit, dicens: Erant autem Moyses et Elias visi in majestate, et dicebant Excessum ejus, quem completurus erat in Gerusalemme (Luc. IX) . Moyses ergo et Elias qui locuti sunt cum Domino in monte, et passionem ejus ac resurrezionem 94.0099B| dicebant, oracula legis et prophetiae designant, quae in Domino completa et nunc doctis quibusque patent, et electis omnibus in futuro manifestius patebunt. Qui bene visi in majestate dicuntur, quia tunc apertius videbitur, quando [Al. , quanta] veritatis dignitate omnis divinorum eloquiorum, non solum sensus, sed et sermo fuerit prolatus: quamvis in Moyse et Elia omnes qui cum Domino regnaturi sunt recte intelligi possunt. In Moyse quidem qui mortuus ac sepultus est, hi qui in judicio resuscitandi a morte; in Elia vero, qui necdum mortis debitum solvit, hi qui in adventu judicis vivi inveniendi sunt in carne. Qui utrique pariter in uno eodemque momento rapti in nubibus obviam Domino in aere mox peracto judicio ad vitam inducuntur 94.0099C| aeternam. Quibus apte convenit quod Moyses et Elias in majestate fuisse visi perhibentur; per excellentiam namque majestatis insigne muneris quo sunt coronandi, monstratur. Bene convenit et hoc quod eccessoum ejus, quem completurus erat in Gerusalemme, dixisse memorantur: quia nimirum unica laudis materia fidelibus suis fit passio redemptoris: qui quanto magis meruerint ejus se gratia esse redemptos, tanto suae reparationis memoriam devoto semper in pectore versant, devota confessione testantur. Verum quia cum [Al. , quo] amplius quisque vitae coelestis dulcedinem degustat, eo amplius fastidit omnia quae placebant in infimis, merito Petrus, visa Domini et sanctorum ejus majestate, 94.0099D| repente cuncta quae noverat terrena obliviscitur, solis iis quae vidit perpetuo delectatur adhaerere, dicens:

Domine, bonum est nos hic esse, si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Et quidem beatus Petrus, sicut alius evangelista testatur (Luc. IX), nesciebat quid diceret, in eo quod coelesti conversazionee tabernacula facienda putavit. In illa namque coelestis vitae gloria domus necessaria non erit, ubi divinae contemplationis luce omnia pacificante, aura adversitatis alicujus timenda nulla remanebit, testante apostolo Joanne, qui ejusdem supernae civitatis claritatem 94.0100A| describens, inter alia dicit: Et templum non vidi in ea, Dominus enim omnipotens templum illius est et Agnus (Ap. XXI). Sed bene noverat quid diceret, cum ait: Domine, bonum est nobis hic esse, quia revera solum hominis bonum intrare in gaudium Domini sui, et huic contemplando in aeternum assistere. Unde merito nihil unquam veri boni habuisse putandus est, cui reatu suo exigente contingit nunquam sui faciem videre Creatoris. Quod si beatus Petrus glorificatam Christi humanitatem contemplatus tanto afficitur gaudio, ut nullatenus ab ejus intuitu velit secerni, quid putamus, fratres charissimi, esse beatitudinis, qui divinitatis ejus altitudinem videre meruerunt? Et si cum duobus tantum sanctis, Moyse videlicet et Elia, transfiguratam [Al. , 94.0100B| transfigurati] in monte hominis Christi speciem videre bonum maximum duxit, qui sermo explicare, quis sensus valet comprehendere, quanta sint gaudia justorum cum accesserint ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem, et multorum millium angelorum frequentiam, ipsumque civitatis ejusdem artificem et conditorem Deum non per speculum et in aenigmate sicut nunc, sed facie ad faciem conspexerint? De qua visione dicit ipse Petrus, loquens de Domino fidelibus: In quem nunc quoque non videntes credetis, quem cum videritis, exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata (I Pietro I) . Seguito:

Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. 94.0100C| Quia tabernacula facere quaerebant, obtectu lucidae nubis admonentur in illa vitae coelestis habitatione domos non esse necessarias, ubi omnia Dominus aeterna suae lucis oumbratione protegit. Qui enim populum per deserta gradientem, nec per diem sol, nec luna ureret per noctem, quadraginta annos expandit nubem in protectionem eorum, quanto magis habitantes in tabernaculo regni coelestis in saecula sanctarum velamento proteget alarum? Scimus enim docente Apostolo: Quia si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V). Quia vero resplendentem Filii hominis faciem cernere desiderabant, adfuit Pater in 94.0100D| voce, docens eumdem esse Filium suum dilectum, in quo sibi bene complacuisset: ut discerent ab humanitatis ejus gloria quam videbant, ad divinitatis qua aequalis est illi contemplandam suspirare praesentiam. Quod autem ait vox paterna de Filio, In quo mihi bene complacui, hoc est quod ejus Filius alibi testatur: Et qui me misit, mecum est: et non reliquit me solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper (Giovanna VIII) . Et quod adjunxit, Ipsum audite, admonuit eum esse de quo Moyses idem populum cui legem dedit, praemonebat: Quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me ipsum audietis juxta omnia quaecunque 94.0101A| locutus fuerit vobis (Deut. XVIII). Neque enim Moysen et Eliam, id est legem et prophetas, audiri vetat, sed omnibus his auditionem Filii, qui legem aut prophetas venit adimplere, praeferendam insinuat, cunctisque Veteris Instrumenti typis et aenigmatibus lucem evangelicae veritatis anteponendam intimat. Et quidem pia dispensatione fides discipulorum, ne crucifixo Domino titubet, solidatur, dum imminente crucis articulo et humanitas ejus, qualiter per resurrezionem sit sublimanda coelesti luce monstratur: et quia coaeternus sit in divinitate Patri Filius, coelesti ejusdem Patris voce probatur, quatenus adveniente hora passionis minus morientem dolerent, quem post mortem mox glorificandum in homine, in divinitate autem semper a Deo 94.0101B| Patre glorificatum meminissent. Verum discipuli quasi carnales adhuc [Al. , aggiungere. et] substantiae fragilis, audita Dei voce, timentes in faciem ceciderunt. Dominus autem quasi pius per omnia magister, verbo simul eos et tactu consolatur et erigit.

Et descendentibus, inquit, illis de monte, praecepit Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Visionem ostensae suae majestatis ad tempus taceri praecepit, ne si palam vulgaretur in populos, aut dispensationem passionis illius iidem populibus repugnando impediscent, et sic humanae salutis effectus, qui per sanguinem ejus erat futurus, retardaretur; aut certe hi qui eamdem visionem audientes credidissent, viso crucis opprobrio scandalizarentur. Opportunio 94.0101C| autem completa passione, resurrezione et ascensione ejus in coelum, repletis Spiritu sancto apostolis praedicata est, quatenus omnes qui sacramentis ejus initiari voluissent, non solum effectum resurrezionis credere, sed etiam modum ejusdem resurrezionis ab his qui videbant [Al. , viderant], potuissent ediscere, nec non et aeternitatem divinae nativitatis, quam a Patre audierant, cunctis pariter credendam amandamque praedicarent. Exposita igitur lectione Dominicae transfigurationis, ad nostram, fratres charissimi, conscientiam revertamur, et si Domini gloriam videre delectat, transitis carnalibus desideriis, subeamus in montem virtutum. Si ad abbigliamento Domini candidissima pertinere volumus, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, 94.0101D| perficientes sanctificationem in timore Dei. Si vocem Dei Patris audire, si consubstantialis ejus Filii majestatem desideramus intueri, studeamus solliciti perversa et inutilia mortalium verba declinare; studeamus a supervacuis saeculi felltis oculos avertere spectaculis, quatenus resurretionis nostrae gloria coruscante, et ipsi quidem quae modo nequimus, magnalia nostri conditoris videre simul et dicere mereamur, praestante ipso qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, ecc .

OMILIA XIX. IN DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIMAE. 94.0102A|

MATT. XV, LUC. XIX, MARCO. VII. In illo tempore egressus Gesù secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine, fili David: filia mea male a daemonio vexatur, ecc.

In lectione sancti Evangelii, quae [Al. aggiungere. nobis] modo lecta est, fratres charissimi, audivimus magnam mulieris fidem, patientiam, constantiam et humilitatem. Cujus [ Al. aggiungere. eo] magis est admiranda mentis devotio, qua [Al. , quo] ipsa quidem utpote gentilis a divinorum eloquiorum funditus erat segregata doctrinis, nec tamen illis quae [Al. , quas] eadem eloquia praedicant, sit privata virtutibus. Habebat [Al. , habet] namque magnam fidei perfezioneem, quae pietatem 94.0102B| Salvatoris implorans ait:

Miserere mei, Domine, fili David. Cum enim eumdem Dominum filium David appellat, profecto patet quia verum hunc hominem, verum credit et Deum. Cum pro filia rogans, non illam secum adducit, non Dominum ad eam venire precatur, constat apertissime quod eum verbo salutem posse dare confidit, cujus praesentiam corporis nullam requirit. Sed [Al. aggiungere. et] in hoc quod eum post multas lacrymas tandem prostrata adorat, dicens: Domine, adjuva me, nequaquam se de ejus divina majestate ambiguam docet, cujus adorandam ut Dei didicit esse potentiam. Habet patientiae virtutem non exiguam, quae Domino ad primam petitionem ejus non respondente verbum, nequaquam a precibus cessat, sed ampliori instantia 94.0102C| auxilium, quod coeperat, pietatis ejus implorat. Respondere autem ei differt Dominus, non quia misericors medicus miserorum preces despicit, de quo veracissime scriptum est: Desiderium pauperum exaudivit Dominus (Salmo IX), sed ut perseverantiam mulieris nobis semper imitabilem demonstret, quae quo magis contempta videbatur a Domino, eo ardentius coeptis instabat [ Al. , perstabat in] precibus. Respondere differt, ut discipulorum quoque suorum misericordes animos (qui quasi homines ad clamorem mulieris publice eos persequentis erubescebant) ad postulandum simul cum ea provocat. Nam ipse temperamentum misericordiae suae noverat, qui omnia in mensura, et numero et pondere disposuit 94.0102D| [ Al. , disponi]. Respondere distulit, ne daretur occasio Judaeis calumniandi, quod gentiles in docendo vel sanando praetulit [Al. , praetulerit], ideo [Al. , ideoque] ipsi fidem ejus suscipere juste recusaverint. Et hoc est quod ait:

Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Quia per se ipse solus docebat Judaeos, qui per suos discipulos etiam gentibus ad fidei gratiam vocavit, de quibus alibi dicit: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor (Giovanna X). Hinc est quod unam per se in corpore gentilem sanaturus puellam, non hoc, antequam probata omnibus incomparabili fide matris perficit. Habet autem eadem mater etiam constantiae et humilitatis 94.0103A| insigne praecipuum, quae canibus comparata a Domino, nec sic quidem ab instantia precandi desistit, vel a sperando pietatis munere mentem revocat, sed susceptam libenter complexata contumeliam, non solum canibus se similim non negat, sed et catellis seipsa aequiparandam adjungit, prudentique argumento Domini sententiam confirmat, nec coeptae a se tamen petitionis improbitate quiescit. Confirmat namque sententiam Domini, cui dicenti:

Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, respondit: Etiam, Domine. Id est, veraciter ut asseris, ita est: quia non est bonum sumere salutem plebis [Al. , plebi] Israel coelitus destinatam, et dare eam gentibus; sed cum addit:

Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa 94.0103B| dominorum suorum. Prudentissime demonstrat quantam humilitatem, quantam intus gerat pectoris constantiam, quae indigna quidem sit integris Domini doctrinis [Al. , Dominicae dottrinae], quibus [Al. , qua] Judaei utebantur epulis refici, sed quantulacunque ei a Domino foret impartita gratia, hanc sibi ad salutem proficere posse putaverit. Unde recte a pio Salvatore, qui preces illius non superba dedignatione, sed dispensatione provida ad tempus distulit, audire meruit:

O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Magnam quippe satis habebat fidem, quae nec prophetarum antiqua, nec recentia ipsius Domini miracula, praecepta vel promissa cognoscens, insuper a Domino toties contempta perseverat in precibus: et 94.0103C| quem fama tantum vulgante didicerat Salvatorem, rogando pulsare non omittit. Propter quod et magnum suae postulationis consequitur effectum, cum Domino dicente, Fiat tibi sicut vis, sanata est filia ejus ex illa hora. Merito autem haec mulier, natura quidem gentilis, sed corde constans et credula, congregatae de gentibus Ecclesiae fidem devotionemque significat, quem [Al. , quam] expulsi de Judaea praedicatores sancti, verbo simul et mysteriis gratiae coelestis imbuerunt. Relegamus namque superiorem sancti Evangelii lectionem, et inveniemus quia venientes ab Jerosolymis Scribae et Pharisaei, gravissimis Dominum et discipulos ejus perfidiae suae pulsavere tumultibus, quos ipse mox digna invectione coercitos reliquit. Et egressus inde, secessit in 94.0103D| partes Tyri et Sidonis. Ubi manifeste praefiguratur quod post passionem resurrezionemque suam Dominus in praedicatoribus suis, Judaeorum perfida corda relicturus, et in partes gentium exterarum esset secessurus. Tyrus quippe et Sidon, quae civitates fuere gentilium, monumenta doctrinae ac vitae gentilis, in quibus stulti confidunt, indicant. Unde bene mulier, quae Dominum credula precatur, a finibus illis egressa perhibetur, quia nisi priscae conversazioneis habitacula vana reliquisset, ad Christi [Al. , Christum] Ecclesiam [Al. , Ecclesia] nunquam comet; nisi antiqui dogmata anathematizasset erroris, nequaquam novam fidei gratiam suscipere posset [Al. , naso]. Unde beatus Paulus viene dentro 94.0104A| Judaismo profecisset, postea vocatus in Ecclesia Dei profecit ultra coaetaneos suos. Filia daemoniosa, pro qua postulat, anima quaelibet est in Ecclesia, malignorum spirituum magis deceptionibus quam conditoris sui mancipata praeceptis: pro qua necesse est mater Ecclesia Dominum sollicite interpellet, ut quam ipsa foris monendo, obsecrando, increpando corrigere non valet, ille interius aspirando corrigat , atque ab errorum tenebris conversam, ad agnitionem verae lucis exerceat [Al. , eccitato]. Verumetiam si ad primas rogantis Ecclesiae lacrymas Dominus respondere, id est, postulatam errantibus sospitatem mentis dare distulerit, nec sic quidem a petendo, quaerendo, pulsando desistendum est, neque impetrandi subeunda est desperatio: sed tanta potius 94.0104B| perseverandum instantia, tam obstinato frequentandus clamore Salvator, tantum etiam sanctorum ejus inter litanias appetenda suffragia, donec et ipsi de coelis Domino pro audienda supplicent Ecclesia. Sicque fit ut si mentem ab intente proposita non mutaverit, nequaquam fructu petitionis fraudetur; sed sive pro sua fragilitate quis, seu pro aliis intervenirit, desiderato potiatur effectu. Nam etsi quis nostrum conscientiam habet avaritiae, elationis, vanae gloriae, indignationis, iracundiae vel invidiae, caeterorumve vitiorum sorde pollutam, filiam profecto habet male a daemonio vexatam, pro cujus sanatione supplex ad Dominum currat: quia nimirum de corde cogitationem progenitam diabolica tolerat arte dementatam , cujus emendationem a pio conditore 94.0104C| crebris, imo continuis debeat flagitare lamentis et precibus. Si quis bona quae gessit, forte perjurii, furti, blasphemiae, detractionis, rixae, vel etiam corporalis immunditiae, caeterorumve hujusmodi peste foedavit, filiam habet immundi spiritus furiis agitatam, quia videlicet actionem quam bene laborando ediderat, jam diaboli fraudibus serviendo stulte disperdidit. Ideoque necesse est cum reatum suum cognoverit, mox ad preces lacrymasque confugiat, sanctorum crebris intercessionibus auxilia quaerat, qui pro [Al. aggiungere. animae] ejus salute rogantes Domino dicant: Precamur, Domine, miserator et misericors, patiens et multae miserationis (Salmo. LXXXV), dimitte eam, quia clamat post nos: dimitte reatum, et dona gratiam, nostrum [Al., qui sanctorum] intimo 94.0104D| effectu quaerit pronus suffragium. Necesse est debita submissus humilitate, non jam se ovium Israeliticarum, id est, mundarum consortio dignum judicet animarum, sed potius eum comparandum, et coelestibus indignum arbitretur esse muneribus. Nec tamen desperando a precandi quiescat instantia, sed indubitata mente de largitoris summi bonitate confidat: quia qui de latrone confessorem, de persecutore apostolum, de publicano evangelistam, de lapidibus potuit facere filios Abrahae, ipse etiam canem impudentissimum convertere Israeliticam possit in ovem: cui merito donatae castitatis etiam vitae aeternae pascua largiatur, id est, peccatorem conversum a via sua mala justum facere dignetur, quem 94.0105A| merito bonae actionis ad regnum coeleste perducat. Vidensque Dominus tantum fidei nostrae ardorem, tam pertinacem orandi perseverantiam, tandem miserebitur, et nobis quoque sicut volumus fieri, concedet: ut videlicet expulsis vitiosarum tumultibus cogitationum, dimissis peccatorum nexibus, et pura nobis serenitas mentis, et perfectio boni redintegretur operis. Notandum interea quod haec orandi pertinacia ita solum meretur esse fructifera, si quod ore precamur, hoc etiam mente meditemur, neque alio clamore labiorum quam cogitationum scindatur intuitus. Sunt enim qui intrantes ecclesiam multis psalmodiam vel orationem sermonibus perlegant [Al. , perlongant], sed alibi corde intendentes [Al. , intendendo], nec ipsi quid dicant recolunt: ore quidem 94.0105B| orantes, sed mente foris vagantes, omni se orationis fructu privant [Al. , privantes]: putantes a Deo precem exaudiri, quam nec ipsi, qui fundunt, audiunt, quod antiqui hostis instinctu fieri, nemo est qui animadvertere nequeat. Sciens enim utilitatem orandi, et invidens hominibus gratiam impetrandi, immittit hominibus multimoda cogitationum levium, et aliquando etiam turpium nocentiumque phantasmata, quibus orationem impediat, adeo ut nonnunquam tales tantosque discurrentium cogitationum fluctus prostrati in oratione toleremus, quales nec in lecto resupini jacentes to lerare noverimo. Unde necesse est, fratres charissimi, ut agnitam diaboli curemus superare malitiam; et ipsi videlicet animum ab hujusmodi nebulis quas hostis aspergere gaudet, in 94.0105C| quanto possumus servando [Al. , serenando], et pii defensoris perpetuum flagitando praesidium, qui potens est quamvis indignis peccatoribus [Al. , precatoribus] et pure orandi et perfecte impetrandi concedere gratiam. Multum autem juvat orationis puritas [Al. , puritatem], si in omni loco vel tempore nos ab actibus temperamus illicitis; si sempre ab otiosis sermocinationibus auditum pariter castigemus et linguam; si in lege Dei ambulare, et testimonia ejus assuescamus toto corde scrutari.Quaecunque enim saepius agere, loqui vel audire solemus, eadem necesse est saepius ad animum quasi solitam propriamque recurrant ad sedem; et sicut volutabra sues palustria, columbae limpida solent frequentare fluenta, ita cogitationes impurae mentem immundam perturbant, 94.0105D| castam spirituale santificante. Sane si ad exemplum Chananaeae mulieris, in orando perstamus, fixique manemus, aderit gratia Conditoris nostri, quae cuncta in nobis errata corrigat, immunda sanctificet, turbulenta serenet. Fidelis namque et justus est, ut remittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate, si ad illum sedula mentis voce clamemus, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XX. IN DOMINICA TERTIA QUADRAGESIMAE. 94.0106A|

GIOVANNA. VIII. In illo tempore pervenit Gesù in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.

Praesentem sancti Evangelii lectionem tanto intentius considerare, fratres charissimi, debemus ac semper reminisci, quanto maximam nobis commendat gratiam nostri Conditoris. Ecce enim, ut audivimus, oblatam sibi ab impiis accusatoribus mulierem peccatricem, non juxta legis praeceptum lapidare, sed ipsos accusatores primo semetipsos considerare, et sic in peccantem sententiam dare praecepit, ut ex consideremente propriae frigilitatis, qualiter aliis misereri debuissent, agnoscerent. Sed quia moris esse 94.0106B| solet Scripturarum ut aliquando a statu temporis, aliquando a statu loci, aliquando ab utroque qualia sint post narranda significant, relaturus evangelista temperatam legis districtionem misericordia Redemptoris, praemisit quia Jesus perrexit in montem Oliveti, et diluculo iterum venit in templum. Mons quippe Oliveti sublimitatem Dominicae pietatis et misericordiae designat, quia Graece oleos misericordia, olivetum vocatur oleon, et ipsa unctio olei fessis ac dolentibus membris solet afferre levamen. Sed et hoc quod oleum et virtute ac puritate praeeminet, et quemcunque ei liquorem superfundere volueris, confestim hunc neglectere eique superferri consuevit, gratiam misericordiae coelestis non inconvenienter insinuat, de qua scriptum est, Suavis Dominus 94.0106C| universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Sal. CXLIV). Tempus quoque diluculi exortum ejusdem gratiae, qua, remota legis umbra, lux evangelicae veritatis erat revelanda demonstrat. Pergit ergo Gesù in montem Oliveti, ut arcem misericordiae in se constare denuntiet; venit iterum diluculo in templum, ut eamdem misericordiam cum incipiente Novi Testamenti lumine fidelibus, templo videlicet suo pandendam praebendamque significantet.

Et omnis, inquit, populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Sessio Domini humilitatem incarnationis ejus, pro qua nobis misereri dignatus est, insinuat; unde etiam nobis praecipitur: Surgite postquam sederitis (Sal. CXXVI), ac si aperte dicatur: Non 94.0106D| ante sed posteaquam vera vos humilitate castigaveritis, praemium supernae exaltationis vos accepturos sperate. Bene autem dicitur, quia cum sedens doceret Jesus, omnis populus venit ad eum: quia postquam humilitate suae incarnationis proximus hominum factus est, libentius est a multis ejus sermo receptus: a multis, inquam, est ejus sermo receptus, namque a pluribus est superba impietate disprezzo. Audierunt namque mansueti et laetati sunt, magnificantes Dominum cum Psalmista, et exaltantes nomen ejus ad invicem. Audierunt invidi, et dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt eum et deriserunt, derisum striderunt in eum dentibus suis. Denique tentantes adduxerunt mulierem in adulterio deprehensam, interrogantes quid de ea fieri 94.0107A| juberet; quoniam Moyses talem lapidare mandaverit, ut si et ipse hanc lapidandam decerneret, deriderent eum quasi misericordiae, quam semper doceret, oblitum; si lapidari vetaret, striderent in eum dentibus suis, et quasi fautorem scelerum legisque contrarium velut merito damnarent. Sed absit ut terrena stultitia quid diceret inveniret, et coelesti sapientiae quid responderet deficeret. Absit ut impletas caeca soli justitiae ne mundo luceret obsisteret.

Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Per inclinationem Jesu humilitas, per digitum qui articulorum Compositione flexibilis est, subtilitas discretionis exprimitur; porro per terram cor humanum, quod vel bonarum vel actionum 94.0107B| malarum solet reddere fructus, ostenditur. Postulatus ergo Dominus judicare de peccatrice, non statim dat judicium, sed prius inclinans se deorsum digito scribit in terra, ac sic demum quia obnixe rogatur judicat: nos videlicet, nos typice instituens, ut cum quaelibet proximorum errata conspicimus, non haec antea reprehendendo judicemus quam ad conscientiam nostram humiliter reversi digito eam discretionis solerter exsculpamus, et quid in ea Conditori placeat, quidve displiceat, sedula exame dirimamus, juxta illud Apostoli, Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis ejus , considerans te ipsum ne et tu tenteris (Gal. VI).

Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit 94.0107C| se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Quia hinc et inde Domino Scribae et Pharisaei tendebant laqueos insidiarum, putantes eum vel immisericordem futurum in judicando, vel injustum: praevidens ille dolos, quasi fila transit araneae, et judicium justitiae per omnia, et mansuetudinem pietatis ostendens: completumque est in eis illud Psalmistae quod diximus, quia dissoluti sunt, nec compuncti sunt (Sal. XXXIV). Dissoluti sunt, namque ne Dominum insidiis concludent; nec compuncti sunt, ut eum dilectionis sequerentur officiis. Vis enim audire temperantiam miserendi? qui sine peccato est vestrum. Vis iterum audire justitiam judicandi? primus in illam lapidem mittat. Si Moyses, inquit, mandavit vobis mulierem hujusmodi 94.0107D| lapidare, videte quia non hoc peccatores, sed justos facere praecepit. Primo vos ipsi justitiam legis implete, et sic innocentes manibus et mundo corde ad lapidandam ream concurrite. Primo spiritualia legis edicta fidem, misericordiam, et charitatem perficite, et sic ad carnalia judicanda divertite.

Dato autem judicio, Dominus iterum se inclinans scribebat in terra. Et quidem juxta morem consuetudinis humanae potest intelligi quod ideo Dominus coram tentatoribus improbis inclinari et scribere in terra voluerit, ut alio vultum intendens, liberum eis daret exire arbitrium, quos sua responsione percussos citius exituros, quam plura interrogaturo esses praeviderat.

94.0108A| Denique audientes unus post unum exibant incipientes a senioribus. Sed figurate nos admonet in eo quid ante datam et post datam sententiam inclinans se scribit in terra, et ut priusquam peccantem proximum corripiamus, et postquam debitae castigationis illi ministerium reddiderimus nos ipsos digna humilitatis investigatore perpendamus, ne forte aut eisdem quae in ipsis reprehendimus, aut aliis quibuslibet simus facinoribus irretiti. Evenit enim saepe ut qui, verbi gratia, homicidam publice peccantem judicant, pejus odiorum malum quo ipsi in secreto depopulantur non sentiant; qui fornicatorem accusant, pestem superbiae, qua ipsi de sua castitate extolluntur, ignorante; qui ebriosum condanna, virus invidiae quo exeduntur ipsi non videant.Quid 94.0108B| ergo nobis in hujusmodi periculis remedii, quid restat salutis? nisi ut cum peccantem conspicimus alium, mox inclinemur deorsum, id est, quam dejecti ex nostrae conditione fragilitatis simus, si non nos divina pietas sustentet, humiliter inspiciamus. Digito scribamus in terra, id est dicrimine solerti pensemus, an cum beato Job dicere possimus, neque enim reprehendit nos cor nostrum in omni vita nostra (Job. XXVII); et meminerimus seduli quia si reprehenderit nos cor nostrum, major est Deus corde nostro, et novit omnia. Possumus autem et ita recte intelligere quod veniam peccatrici daturus, digito Dominus in terra scribere voluerit, ut ipsum se esse monstraret qui legis decalogum suo digito, id est, Spiritus sancti opere, quondam scripsit in lapide. 94.0108C| Et bene lex in lapide scripta est, quae ad edomanda duri et contumacis populi praecordia dabatur. Bene in terra scripsit Dominus, gratiam remissionis daturus contritis et humilibus corde, qui fructum ferre possent salutis. Bene inclinans se deorsum digito scribit in terra, qui quondam sublimem se ostendens in monte digito scribebat in lapide, quia per humiliationem susceptae humanitatis, Spiritum gratiae fructiferis fidelium cordibus infudit, qui excelsus in angelo apparens, duris dura quondam dedit mandata populis. Bene qui inclinatus scribit in terra, erectus misericordiae verba depromit, quia quod per humanae infirmitatis societatem promisit, per divinae virtutem potentiae hominibus donum pietatis impendit.

94.0108D| Erigens, inquit, se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condannavit? Quae dixit: Nemo, Domine. Nemo condannare ausus est peccatricem, quia in se singuli cernere coeperant quod magis damnandum cognoscerent. Sed qui accusantium turbam prolato justitiae pondere fugavit, videamus accusatam quanto misericordiae munere sublevet. Seguito:

Dixit autem Jesus: Nec ego te condanbo, vade et amplius jam noli peccare. Impleta est hoc loco sententia Psalmographi, qui in Domini laudibus canit: Prospere procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem et justitiam, et deducet te mirabiliter dextra tua (Sal. XLIV). Propter veritatem quippe 94.0109A| regnat, quia viam veritatis mundo praedicando catervis credentium regni sui gloriam dilatat. Propter mansuetudinem et justitiam regnat, quia plures ideo se regno subjiciunt illius, quod eum mansuetum in liberandis a peccato poenitentibus, et justum in damnandis pro peccato contumacibus esse cognoscunt: mansuetum in largienda gratia fidei et virtutum coelestium, justum in reddenda mercede perpetua pro fidei et coelestium certamine virtutum. Deduxit eum mirabiliter dextra sua, quia habitans in homine Deus mirabilem eum in omnibus quae faceret et doceret ostendit; sed insidias quas astuti hostes excogitare poterant, mirabili prudentia sempre ducentem monstravit. Nec ego te, indagare, condannare. Vade, et amplius marmellata noli peccare. Quoniam misericors et pius 94.0109B| est et justitiam diligit, ne amplius peccet interdicit. Verum quia poterant dubitare aliqui an posset Jesus, quem verum hominem noverant, dimittere peccata, dignatur ipse apertius qui divinitus valeat ostendere. Post repulsam namque tentatorum nequitiam, post solutam peccatricis culpam, iterum loquitur eis dicens:

Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris; sed habebit lumen vitae. Ubi manifeste docet, non solum qua auctoritate mulieri peccata dimiserit; sed quid etiam figuraliter expresserit ipse pergendo in montem Oliveti, quid diluculo iterum veniendo in templum, quid digito scribendo in terra: arcem videlicet se esse misericordiarum, et Deum totius consolationis, praeconem simul et largitorem 94.0109C| lucis indeficientis, legis pariter latorem et gratiae. Ego sum, inquit, lux mundi. Ac si aperte dicat: Ego sum lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum: ego sol justitiae qui timentibus Deum orior, etsi nube carnis ad tempus videor tegi. Tegor enim nube carnis, non ut abscondar quaerentibus, sed ut temperer infirmis. Sanent oculos mentis, fide purificent corda sua, ut meipsum mereantur intueri: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt. V).

Qui sequitur me non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Qui meis modo jussis et exemplis obsequitur, non timebit in futuro tenebras damnationis, sed lucem potius vitae, ubi nunquam prorsus moriatur, 94.0109D| abitudine. Sequamur igitur, fratres, modo lucem justitiae fide quae per dilectionem operatur, ut eam tunc consequi mereamur specie, quae dilectionis meritum et remuneret et addat, ipso attestante, qui ait: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Giovanna. XIV). Veniamus tota mentis intente ad eum qui in invisibili monte Oliveti locum habet: unxit enim eum Deus, Deus ejus, oleo laetitiae prae consortibus ejus, ut et nos consortes ejusdem suae unctionis, id est gratiae spiritualis dignetur facere participes. Quod non tamen aliter quam diligendo justitiam et odiendo iniquitatem adipisci merebimur.Nam et de ipso psalmus qui haec loquitur praemisit: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem (Sal. XLIV), ut praedicando videlicet 94.0110A| gloriam capitis, membra quae ad hoc pertinere possent qualiter conversari debeant ostenderet. Reminiscamur quia ipse diluculo venit in templum, atque inter docendum peccatricem solvit a crimine, et studeamus ipsi templum existere nostri Conditoris, studeamus discussis vitiorum tenebris in luce proficere virtutum, quatenus etiam nostra praecordia visitare Dominus, nos coelestibus instruere disciplinis, et quidquid in nobis sordidum repererit protinus emundare dignetur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum.

OMILIA XXI IN QUADRAGESIMA.

94.0110B| GIOVANNA. VI, LUC. IX, MARCO. VI, MATT. XIX. In illo tempore abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. Et sequebatur eum multitudo magna, quia viderant signa quae faciebat super his, qui infirmabantur, ecc.

Qui signa et miracula Domini ac Salvatoris recte, cum legunt vel audiunt, accipiunt, non tam in his quid foris stupeant attendunt, quam quid horum exemplo intus agere, quid in his mysticum perpendere debeant inspiciunt. Ecce enim appropinquante Pascha, die festo Judaeorum, sequentem se multitudinem Dominus verbo salutis pariter et ope curationis erigebat. Nam sicut alius evangelista scribit, loquebatur illis de regno Dei, et eos qui cura indigebant sanabat, eademque doctrina et sanatione completa, paucis de cibariis abbondantiissime refecit. Et nos ergo, fratres charissimi, hujus exemplo facti propinquante 94.0110C| Pascha die festo nostrae redentionis, adjuncta fratrum caterva Dominum toto corde sequamur, quoque actionum itinere ingressus sit diligentissime contemplemur, ut vestigia ejus sequi mereamur. Qui enim dicit, se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Quidquid in nobis imperitiae nocentis inesse deprehenderimus, crebra verbi illius auditione tergamus, et quidquid vitii tentantis morbi, videlicet spiritualis, nos interius vastare senserimus, solitae pietatis illius munere postulemus emundari. Sed etsi ei unitos nos coelestis vitae dulcedine conspexerimus, ejus gratiam flagitemus: ut necessariae nos compunctionis et caeterarum virtutum spiritualium donis satiare dignetur, quatenus 94.0110D| tempore sacrosanctae resurrezionis illius interius exteriusque decenter ornati, sacramenta nostrae salutis puro corpore simul et corde sumamus. Verum quia breviter ista praelibavimus, libet diligentius totam sacrae seriem lectionis intueri, et quidquid in ea mysticum indagare valeamus, vestrae pandere charitati.

Abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. Primo dicendum, juxta historiam, quia mare Galilaeae, quod multis pro diversitate circumjacentium regionum vocabulis distinguitur, illis tantum in locis Tiberiadis vocatur, ubi Tiberiadem civitatem aquis, ut aiunt, calidis salubrem ab occidente prae monstrat habitationem. Siquidem interfluente Jordane, duodeviginti passuum millibus in longum, et 94.0111A| quinque extenditur in latum. Mystice autem mare turbida ac tumentia hujus saeculi volumina significat, in quibus pravi quilibet injuste delectati, quasi profundis diditi pisces mentem ad superna gaudia non intendunt. Unde bene idem mare Galilaeae, id est, rota cognominatur; quia nimirum amor [Al. labor] labentis saeculi quasi in vertiginem corda mittit, quae ad perennis vitae desideria erigi non permittit. De quibus Psalmista: In circuitu, inquit, impii ambulant (Salmo XI). Sed abeuntem trans mare Galilaeae Jesum multitudo maxima sequebatur, quae doctrinae sanationis et refectionis ab eo coelestis summa munera perciperet, quia priusquam Dominus in carne appareret, sola illum gens Judaea sequebatur, credendo; postquam vero per incarnationis suae dispensationem 94.0111B| fluctus vitae corruttibilis adiit, calcavit et transiit, maxima mox eum multitudo credentium secuta est nationum, spiritualiter instrui, sanari ac satiari desiderans, et cum Psalmista deprecans: Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam; et: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea (Salmo I, II). Et iterum de percipiendis ab eo vitae perpetuae alimentis confisa; Dominus, inquit, pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Palmo XXIII). Quod autem subiens in montem Jesus ibi sedebat cum discipulis suis, sed veniente ad eum multitudine descendit, atque haec in inferioribus [Al. superioribus] refecit quae in superioribus [Al., inferioribus] paulo ante curaverat, nequaquam 94.0111C| frustra di factum credamus, sed ad significyndum mistice quia dottrinam et charismata sua dominus juxta percipientium capacitem Distribuit, infirmis quidem adhuc midibus ac parvulis spiritu spiritu Simpliciora sacramento, Celsiribus Item ItemiorEaeae Secretoaeaeraes Araetas Achaes, ARCANATIAS ARCANAS ARCANAS ARCANAS ARCANASATS, ARCANATIAS ARCANATIA ARCANATHS ARCANATIA. Suggerins, et alriora praemiorum coelestium dona promittens. Denique cuidam sciscitanti quid faciens vitam aeternam possideret, quasi inferius adhuc posito communia suae dona largitatis impendit dicens: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem. Cui postmodum majora quaerenti, 94.0111D| et velut ad montem virtutum ascendere cupienti, si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me. Cujus discretionem moderaminis non solum per se Dominus in carne docens exhibuit, verum nunc quoque per verbi sui ministri exhibere non cessat. Unde de eisdem sub unius boni servi persona testatur, quia dare debeant conservis in tempore tritici mensuram, id est, pro captu audientium opportune et mensurate verbi dapes suggerere. Quod vero appropinquante Pascha Dominus turbas docet, sanat et reficit, possumus ita mystice interpretari, quia Pascha transitus dicitur, et quoscunque Dominus interna munerum suorum suavitate recuperat, ad salubrem profecto transitum 94.0112A| praeparat, ut carnis videlicet concupiscentias mentis sublimitate trascendent, infirma mundi desideria prospera pariter et adversa coelesti spe et amore conculcent: etsi necdum anima vel carne ad superna valeant pertingere, quia hoc nimirum in futuro promittitur, quidquid tamen carnales quasi altum complecti conspiciunt, comparatione aeternorum quasi nihilum sprezzante; juxta exemplum illius qui videns imperium superexaltatum et elevatum super cedros libani, transiit temporalia contemplando, et quasi non esse videbat quem cito tollendum praevidebat. Quod sublevasse oculos Jesus, et venientem ad se multitudinem vidisse perhibetur, divinae pietatis indicium est, quia videlicet cunctis ad se venire quaerentibus [Al. , currentibus] gratia misericordiae 94.0112B| coelestis si verificano consuevit. Et ne quaerendo errare possint, lucem sui Spiritus aperire quaerentibus solitus est . oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram (Apoc. , V). Quod tentans Philippum Dominus, Unde, inquit, ememus panes ut manducent hi? provida utique dispensatione facit, non ut ipse quae non noverat discat, sed ut Philippus tarditatem suae fidei, quam in magistro sciente ipse nesciebat, tentatus agnoscat, et miraculo facto castiget. Neque enim dubitare debuerat praesente rerum creatore, qui educit panem de terra, et vino laetificat 94.0112C| cor hominis, paucorum denariorum panes sufficiere turbarum millibus non paucis, ut unusquisque sufficienter acciperet, et jam saturatus abiret. Quinque autem panes, quibus multitudinem populi saturavit, quinque sunt libri Moysi, quibus spirituali intellectu patefactis, et abbondantiore jam sensu multiplicatis, auditorum fidelium quotidie corda reficit. Qui bene hordeacei fuisse referuntur, propter nimirum austeriora legis edicta, et tegumenta litterae grossioris, quae interiorem spiritualis sensus quasi medullam celabant [Al. , celant]. Duo autem pisces quos addidit, psalmistarum non inconvenienter et prophetarum scripta significant, quorum unum canendo, alterum colloquendo suis auditoribus futura Christi 94.0112D| et Ecclesiae sacramenta narrabant. Et bene per aquatilia animantia figurantur illius aevi praecones, in quo populus fidelium sine aquis battesimi vivere nullatenus posset. Puer qui quinque panes et duos pisces habuit, nec tamen eos esurientibus turbis distribuit, sed Domino distribuendos obtulit, populus est Judaeorum litterali sensu puerilis, qui Scripturarum dicta clausa secum tenuit, quae tamen Dominus in carne apparens accepit, et quid intus haberent utilitatis ac dulcedinis ostendit, quam multiplici Spiritus gratia, quae pauca ac despecta videbantur, exuberarent, patefecit, et haec per apostolos suos apostolorumque successores cunctis nationibus ministrando porrexit. Unde bene alii referunt evangelistae quia panes et pisces Dominus discipulis, 94.0113A| discipuli autem ministraverunt turbis. Cum enim mysterium [Al. , ministerium] humanae salutis initium coepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nobis confirmatum est . de ipso. Discipuli apposuerunt turbis, quando profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Fenum in quo discumbens turba reficitur, concupiscentia carnis intelligitur, quam calcare et premere debet omnis, qui spiritualibus alimentis satiari desiderat. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria eius tanquam flos feni. Discutere ergo super 94.0113B| fenum ut florem feni conterat, id est, castiget corpus suum, et servituti subjiciat, voluptates carnis edomet, luxuriae fluxa restringat quisquis panis vivi cupit suavitate refici; quisquis supernae gratiae dapibus renovari amat, ne infima vetustate deficiat, caveat. Quinque millia viri qui manducaverunt, perfectem eorum qui verbo vitae reficiuntur, insinuant. Virorum quippe nomine solent in Scripturis perfectiores quique figurari, quos feminea mollities nulla corrumpit, quales cupit eos esse quibus dicit Apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite et confortamini (I Cor. XVI). Millenarius autem numerus, ultra quem nulla nostra computatio succrescit, plenitudinem rerum de quibus agitur indicando consuevit; quinque vero numero quinque notissimi 94.0113C| corporis nostri sensus exprimuntur, visus videlicet, auditus, olfactus, gustus et tactus. In quibus singulis quicunque [Al. aggiungere. viriliter] agere et confortari satagunt, sobrie et pie et juste vivendo, ut coelestis sapientiae mereantur dulcedine recreari, hi nimirum quinque millibus virorum, quos Dominus mysticis dapibus satiavit, figurantur. Nec praetereundum quod refecturus multitudinem gratias egit. Egit quippe gratias, ut et nos doceret de perceptis coelestibus [Al. , coelitus] muneribus gratias semper agere, et ipse quantum de nostris profectibus gratuletur, de nostra spirituali refectione gaudeat intimaret. Vultis enim nosse, fratres, quanto nostrae congaudeat saluti?Narrat evangelista Lucas dedisse eum discipulis 94.0113D| potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici, eorumque nomina scripta esse [Al. om. esse] indicasse in coelis, et statim infert, In ipsa hora exsultavit in Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Claret ergo quia saluti ac vitae fidelium congratuletur, qui Patrem gratias agendo collaudat, quod ea quae superbientibus abscondit, humilibus spiritu secreta revelaverit. Quod autem saturata multitudine jussit discipulos colligere quae superaverant fragmenta ne perirent, hoc signat profecto quia pleraque sunt arcana divinorum eloquiorum quae vulgi sensus non capit, nonnulla quae per se quidem minus docti 94.0114A| assequi nequeunt, sed a doctioribus exposita mox intelligere queunt. Haec ergo necesse est ut qui valent diligentius scrutando colligant, et ad eruditionem minorum suorum dicto vel scripto faciant pervenire, ne alimenta verbi illorum desidia pereant, plebibusque tollantur, qui haec Domino donante interpretando colligere norunt. Collegerunt, inquit, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum. Quia duodenario numero solet perfezioneis cujuslibet summa figurari, recte per duodecim cophinos fragmentorum plenos omnis spiritualium doctorum chorus exprimitur, qui obscura Scripturarum, quae per se turbae nequeunt, et meditando colligere, et meditata et mandata litteris suo pariter et turbarum usui conservare jubentur. Hoc ipsi fecere apostoli 94.0114B| et evangelistae, non pauca legis et prophetarum dicta mystica suis interprete addita inserendo opusculis. Hoc sequaces eorum Ecclesiae toto orbe magistri, etiam integros nonnulli utriusque Testamenti libros diligentiori explicatione discutiendo: qui quamvis hominibus despecti, coelestis tamen gratiae sunt pane fecundi. Nam servilia cophinis solent opera fieri. Unde de populo, qui in luto quondam ac lateribus serviebant in Aegypto, dicit Psalmista: Manus ejus in cophino servierunt (Sal. LXXX). Illi ergo homines cum vidissent, quod fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Recte quidem dicebant Dominum prophetam magnum, magnae salutis praeconem jam mundo futurum. Nam et ipse profetiam 94.0114C| se vocare dignatur, ubi ait: Quia non capit perire prophetam extra Hierusalem. Sed necdum plena fide proficiebant, qui hunc etiam Dominum dicere nesciebant. Ergo illi videntes signum quod fecerat Gesù, dicebant: Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Nos certiori cognitione veritatis et fidei videntes mundum, quem fecit Jesus, et signa quibus illum replevit, dicamus: Quia hic est vere mediator Dei et hominum, qui implet mundum divinitate, et mundus per ipsum factus est, qui in propria venit, genus humanum quaerere et salvare, quod perierat, ac recreare mundum, quem fecerat, qui cum suis fidelibus per praesentiam divinitatis est in mundo omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, qui in consummatione saeculi per humanitatem venturus 94.0114D| est in mundum, ut reddat singulis secundum opera eorum: impios quidem et peccatores aeternum projiciens in ignem, justos autem in vitam introducens aeternam, in qua vivit cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXII IN FERIA SECUNDA QUADRAGESIMAE.

GIOVANNA. II. In illo tempore descendit Jesus Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, et ibi remanserunt non multis diebus.

Solet movere quosdam quod in exordio lectionis hujus evangelicae dictum est, quia descendente Capharnaum 94.0115A| Domino, non solum mater et discipuli, sed et fratres ejus secuti sunt eum. Nec defuerunt haeretici qui Joseph virum beatae semper virginis Mariae putarent ex alia uxore genuisse eos quos fratres Domini Scriptura appellat. Alii majori perfidia hos eum ex ipsa Maria post natum Dominum generasse putarunt. Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis scire et confiteri oportet, non tantum beatam Dei Genitricem, sed et beatissimum castitatis eius testem atque custodem Joseph ab omni prorsus actione conjugali mansisse semper immunim; nec natos, sed cognatos eorum, more Scripturis usitato, fratres sororesve Salvatoris vocari. Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et pastores meos 94.0115B| et pastores tuos; fratres enim sumus. Et Laban ad Jacob: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? (Gen. XXIX. ) Et quidem constat quia Lot filius Aran fratris Abraham et Jacob sit filius Rebeccae sororis Laban, sed propter cognationem sunt fratres nuncupati. Hac ergo regula in Scripturis sanctis, ut dixi, frequentissima, etiam cognatos Mariae vel Joseph fratres Domini appellatos oportet intelligi. Quod autem propinquante Pascha Jesus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum quanta animi vigilantia Dominicis subjici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens, eadem quae ex divinitatis auctoritate statuit decreta custodiat.Ne enim putarent servi absque crebris orationum bonorumque actuum victimis vel flagella evadere, vel 94.0115C| praemia se posse percipere, et ipse inter servis ad orandum immolandumque Dei Filius ascendit: qui veniens Hierosolymam quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem ipse gesserit videamus.

Et invenit, inquit, in templo vendentes boves et oves, et columbas, et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Boves, oves, et columbae ad hoc emebantur ut offerrentur in templo. Nummularii ad hoc sedebant ad mensas, ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecuniae taxatio. Videbantur ergo licite vendi in templo quae ad hoc emebantur ut offerrentur in eodem templo Domino; 94.0115D| sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis, nec ejus quidem quae onesta putaretur exhiberi, dispulit negotiatores injustos, et foras omnes simul cum his quae negotiabantur ejecit. Quid ergo, fratres mei, quid putatis faceret Dominus, si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos, qui hostias quae sibi immolarentur ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec propter illos diximus qui ecclesiam ingressi non solum intentem orandi negligunt, verum etiam ea pro quibus orare debuerant augent, insuper et argumententes se pro hujusmodi stultitia conviciis odiisque vel etiam detractionibus insequuntur: addentes videlicet peccata peccatis, et quasi funem longissimum incauta eorum 94.0116A| augmentatione texentes, nec timentes ex eo districti judicis exame damnari. Nam bis quidem in sancto Evangelio legimus quod veniens in templo Dominus hujusmodi negoziatores ejecerit, nunc videlicet, id est tertio ante passionem suam anno, sicut ex Evangelii sequentibus scriptis agnoscimus, et ipso quo passus est anno, cum ante quinque dies Paschae sedens asino Hierosolymam fecet . Sed hoc idem eum in templo, sanctae Ecclesiae examin quotidianae visitationis agere, omnis qui recte sapit intelligit: unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, et digno expavescenda timore, sedulaque praecavendum industria, ne veniens improvisus perversum quid in nobis unde merito flagellari ac de ecclesia ejici debeamus inveniat: et maxime in illa quae 94.0116B| specialiter domus orationis vocatur observandum, ne quid ineptum geramus, ne cum Corinthiis audiamus ab Apostolo, nunquid domos non habetis ad agenda vel loquenda temporalia, aut ecclesiam Dei contemnitis? Et a propheta cum Judaeis: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa (Jerem. XI). Et quidem gaudendum est quia ipsi sumus in battesimo templum Dei facti, teste Apostolo qui ait: Templum enim sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). Ipsi civitas regis magni, de qua canitur: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Salmo LXXXVII), id est fundamenta Ecclesiae in soliditate fidei apostolorum et prophetarum; sed nimis tremendum, quia praemisit Apostolus dicens: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III).Et ipse Judex 94.0116C| justus, disperdam, inquit, de civitate Domini qui operantur iniquitatem (Salmo C). Gaudendum, quia in nobis Paschae solemnitas celebratur, cum de vitiis ad virtutes transire satagimus. Pascha quippe transitus dicitur. Gaudendum quia Dominus nostra pectora, civitatem videlicet suam visitare, quia idem Pascha nostrae bonae actionis praesentia suae pietatis illustrare dignatur, sed timendum satis ne nos in civitate sua aliud quam ipse diligit agentes inveniat, et ipse se nobis qualem non diligimus districtus redditor ostendat, ne nos in templo nummularios, ne venditoris boum, ovium, columbarumve reperiens damnet. Boves quippe doctrinam vitae coelestis, oves opera munditiae et pietatis, columbae Spiritus sancti 94.0116D| dona designant, quia nimirum boum juvamine solet ager exerceri. Ager autem est Domini cor coelesti excultum doctrina, et suscipiendis verbi Dei praeparatum rite seminibus. Oves innocentes sua vellera vestiendis hominibus praestant. Spiritus super Dominum in columbae specie descendit. Vendunt autem boves, qui verbum Evangelii non divino amore, sed terreni quaestus intuitu audientibus impendunt, quales reprehendit Apostolus quia Christum annuntiarent non sincero. Vendunt oves, qui humanae gratia laudis opera pietatis exercent, de quibus Dominus ait: quia receperunt mercedem suam (Mt. VI).Vendunt columbas, qui acceptam Spiritus gratiam, non gratis, ut praeceptum est, sed ad praemium dant, qui impositionem manus qua Spiritus accipitur, etsi 94.0117A| non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt, qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur. Nummos mutuo dant in templo, qui non simula coelestibus, sed aperto terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quaerentes non quae Jesu Christi. Verum hujusmodi operarios fraudulentos quae merces maneat ostendit Dominus, cum facto de funiculis flagello, omnes ejecit de templo. Ejiciuntur enim de parte sortis sanctorum, qui interpositi vel ficte bona vel aperte faciunt mala opera. Oves quoque et boves ejecit, quia talium vitam pariter et doctrinam ostendit esse reprobam. Funiculi quibus flagellando impios de templo expulit, crementa sunt actionum malarum, de quibus materia damnandi reprobos districto judici datur: 94.0117B| hinc etiam dicit Isaia: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis (Isa. , V). Et in Proverbiis Salomon: Iniquitates, inquit, suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur (Prov. V). Qui enim peccata peccatis pro quibus acrius damnetur accumulat, quasi funiculos quibus ligetur ac flagelletur paulatim augendo prolongat. Nummulariorum quoque quos expulsat effudit aes, et mensas subvertit, quia damnatis in fine reprobis etiam ipsarum quas dilexere rerum tollet figuram, juxta quod scriptum est: et mundus transivit et concupiscentia ejus.

Et eis qui columbas vendebant dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Venditionem columbarum de templo auferri praecepit, quia gratiam Spiritus qui gratis accepit 94.0117C| gratis debet dare: unde Simon Mago ille qui hanc pecunia emere voluit, ut majore pretio venderet, audivit: Pecunia tua tecum sit in perditione, non est tibi pars, neque sors in sermone hoc. Notandum autem quod non soli venditores sunt columbarum, et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largiendo pretium pecuniae vel laudis vel etiam honoris inquirunt. Verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritualem, quam Domino largiente percepere, non simplicitentione, sed cujuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: Qui loquitur, quasi sermones Dei; qui ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum (I Pet. IV). Quicunque ergo tales sunt, si nolunt veniente 94.0117D| Domino de Ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis. Nec praetereundum quia sollicite nobis Scriptura utramque Salvatoris nostri naturam, et humanam videlicet commendat et divinam. Ut enim verus Dei Filius intelligatur, audiamus quod ipse dicit: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Aperte namque se Filium Dei Patris ostendit, qui templum Dei domum Patris sui cognominat. Et rursum ut verus Filius hominis sentiatur, recolamus quod in hujus capite lectionis descendens in Capharnaum, matrem habuisse perhibetur. Seguito:

Recordati vero sunt discipuli ejus, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Zelo domus Patris Salvator 94.0118A| ejecit impios de templo. Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur insistamus. Si viderimus fratrem qui ad domum Dei pertinet superbia tumidum, si detractionibus assuetum, ebrietati servientem, luxuria enervatum, si iracundia turbidum, si alio cuiquam vitio substratum, studeamus in quantum facultas suppetit castigare, polluta ac perversa corrigere, et si quid de talibus emendare nequimus , non sine acerrimo mentis sustinete dolore, et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid quod nostram fraternamve orationem impediat, totis viribus id agamus. Seguito:

94.0118B| Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? Rispondi Gesù, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. De quo templo diceret Evangelista, post aperuit, videlicet de templo corporis sui, quod ab illis passione solutum ipse post triduum excitavit de morte. Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia projicere debuerit e templo, respondit ideo se rectissime impios exterminare de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla esset prorsus alicujus macula peccati.Neque immerito typicum purgaverit a sceleribus templum, qui verum Dei templum ab hominibus morte solutum divinae potentia majestatis excitare posset a mortuis.

94.0118C| Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud? Quomodo intellexerunt, ita responderunt: sed ne nos quoque spiritualem Domini sermonem carnaliter sentiremus, Evangelista followinger de quo templo loqueretur exposuit: Quod autem aiunt templum quadraginta et sex annis aedificatum, non primam, sed secundam illius aedificationem significant. Primus enim Salomon templum in maxima regni sui pace citissimo septem annorum opere perfecit, quod destructum a Chaldais post septuaginta annos ad jussionem Cyri Persae, relaxata captivitate, reaedificari coeptum est: sed filii transmigrationis opus quod sub principibus Zorobabel et Jesu faciebant, propter impugnationem gentium vicinarum ante quadraginta 94.0118D| et sex annos implere nequiverunt. Qui etiam numerus annorum perfezionamento Dominici corporis aptissime congruit. Tradunt etenim naturalium scriptores rerum formam corporis humani tot dierum spatio perfici, quia videlicet primis sex a conceptionis diebus lactis habeat similitudinem; sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde duodecim solidetur; reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et hinc reliquo jam tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Sex autem et novem et duodecim et decem et octo quadraginta quinque faciunt, quibus si adjecerimus unum, id est ipsum diem quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum 94.0119A| dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus. Et quia templum illud manufactum sacrosanctam Domini carnem quam ex Virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat; quia aeque corpus ejus quod est Ecclesia, quia uniuscujusque fidelium corpus animamque designabat, ut in plerisque Scripturarum locis invenimus, libet aliqua de templi ipsius factura commemorare, quibus vestra fraternitas quomodo omnia quae de eo scripta sunt Christo et Ecclesiae conveniant agnoscat. Conversum stabat ad orientem, habens ostium contra ortum solis, qui statim exortus cuncta ejus interiora suo jubare perfunderet. Et Ecclesia sancta totam mentis intentem ad illius dirigit gratiam, de quo Zacharias ait: Visitavit nos oriens ex alto illuminare 94.0119B| il suo qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I). Memorque semper promissi ipsius quo dicit, Dilata os tuum, et ego adimplebo illud (Sal. LXXX); laeta respondet: Os meum aperui et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam (Sal. CXVIII); quod est dicere: Devotionem cordis mei aperui, et lucem tui spiritus haurire promerui, quia non alia in mundo quam osservationem mandatorum tuorum observare didici. Foris albo lapide constructum parebat, intus laquearia, parietes, pavimentum, trabes, ostia, et quidquid erat vasorum aurum tegebat obrisum. Et Ecclesia foris quidem omnibus fortitudinem perfectae monstrat actionis; sed soli qui hanc pie considerando intrare didicerint, quot animae virtutibus praemineat interius, quanta in singulis his charitatis luce 94.0119C| flagretto intelligente. Ipsae auri laminae cedrinis sunt tabulis affixae vel abiegnis, vel certe de lignis olivarum paratis: quae omnia ligna esse egregie constat. Et fulgor Dominicae dilectionis per memoriam sacratissimae passionis ipsius, quae pretioso crucis ligno consummata est, fidelium cordibus, ne labatur imprimitur. Templum ipsum velamento medii parietis discretum est, domusque esterno sanctuarium, interno autem ubi arca testamenti posita erat, sanctum sanctorum vocabatur. Et Ecclesia partim in terris peregrinatur a Domino, partim cum Domino regnat in coelis. Medius namque paries ipsum intelligitur coelum, arca testamenti Dominus, qui solus paternorum conscius arcanorum, coeli interna penetravit. 94.0119D| Ascensus qui in superiorem et tertiam domum ducebat per viscera meridiani parietis quasi invisibili gressu factus est, ita ut initium tantum ejusdem ascensus ab orientali angulo memorati parietis appareret, profectum vero ascensionis ipsius solus qui scanderet nosset, cujus Scriptura ita meminit: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium coenaculum et a medio in tertium (I Reg. VI). Passo in cruce Domino, unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Haec est aqua Baptisti qua abluimur, et hic sanguis calicis Domini quo sanctificamur. Per haec sancti mysteria lateris merito invisibilis fidei ascendimus de praesenti Ecclesiae vita, quae peregrinatur in terris, in vitam supernae beatitudinis, 94.0120A| qua exutae corporibus fruuntur animae justorum. Sed et de illa vita receptis in resurrezione corporibus, usque ad supernam perpetuae felicitatis gloriam ejusdem Dominicae passionis fide praevia transimus; de qua nimirum gloria dicit Isaias: In terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis (Isa. LXI), id est, in terra viventium, quae sola sanctorum terra est, carnis simul et animae felicis gaudia aeterna percipiente. Inferior ergo domus praesentem sanctorum conversazioniem significat, superior requiem animarum quae post hanc vitam percipitur, suprema gloriam resurrezionis quae nullo unquam fine mutabitur; ostium lateris medii, quod in parte domus dextrae positum iter ad superiora pandebat, fides est passionis Christi, cujus dextrum 94.0120B| latus foratum in cruce nobis emanavit sacramenta, quibus imbuti ad coelestis vitae gaudia possimus ascendere. Septem annis et totidem mensibus prima templi structura perfecta est, octavo autem anno, et octavo mense ex quo aedificari coepit, dedicateis solemnitas secuta est; et Ecclesia per totum praesens saeculum, quod septem diebus volvitur, spiritualia suorum sumere non desinit incrementa membrorum usque ad tempora futurae resurrezionis aeterna, quando cum pacifico rege festa suae dedicais introibit. Nam quia Dominus octava die, id est post septimam sabbati a morte surrexit, merito hic numerus etiam nostrae resurrezionis futura gaudia designat.

Haec de factura pauca ex pluribus commemorasse 94.0120C| sufficiat, ut quam cuncta spirituali intellectu refulgeant clarius appareat. Sed finituri sermonem redeamus ad Domini sententiam, qua quaerentibus signum Judaeis dicit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud (Giovanna II), agamusque gratias misericordiae ejus, qui mysterium suae passionis et excitationis a mortuis, quod tentantibus se infidelibus clauso sermone proposuit, nobis jam in se credentibus clara luce reseravit. Et quia jam prope est tempus quo solutionem ejusdem templi venerabilis quae facta est a perfidis, simul et excitationem, quam ipse tertia die, sicut ipse promisit, mirabiliter exhibuit, annua solemnitate celebrare desideramus, mundemus templa corporum cordiumve nostrorum, 94.0120D| ut Spiritus Dei habitare dignetur in nobis, et juxta quod Apostolus admonet, abjectis operibus tenebrarum induamus nos arma lucis, sicut in die oneste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induamus nos Dominum Jesum Christum (Rom. XIII), qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus ante omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XXIII. IN DOMINICA PALMARUM.

94.0121A| MATT. XXI, MARCO. XI, LUC. XIX, GIOVANE. XII. In illo tempore cum appropinquasset Jesus Hierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc misit duos de discipulis suis dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea, solvite et adducite mihi, ecc.

Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui pro humani generis salute passurus de coelo descenderat ad terras, appropinquante hora passionis, appropinquare voluit loco passionis, ut etiam per hoc claresceret quia non invitus sed sponte pateretur. In asino venire, et a turbis rex appellari et laudari voluit, ut etiam per hoc eruditus quisque agnosceret [Al. , cognosceret] ipsum esse Christum, quem sic illo venturum prophetia olim praemissa signaverat. Ante quinque dies paschae venire voluit, sicut ex Joannis Evangelio didicimus, ut etiam per hoc ostenderet se esse Agnum immaculatum qui peccata tolleret mundi. Agnus quippe paschalis 94.0121B| cujus immolatione populus Israel est ab Aegyptia servitute liberatus, ante quinque dies paschae, id est quarta decima luna, ad vesperam jussus est immolari: significans eum qui nos suo sanguine redempturus ante quinque dies paschae, id est, hodierno die magno praecedentium sequentiumque populorum gaudio ac lode [Al. , ad laudationem] deductus, venit in templum Dei, et erat quotidie docens in eo. Quinta demum peracta die, ubi veteris paschae sacramenta hactenus observata consummavit, ac nova deinceps observanda discipulis sacramenta contradidit, egressus in montem Oliveti, tentus est a Judaeis, et mane crucifixus, ipsa nos die a daemoniaca dominatione redemit, qua antiquus ille 94.0121C| Hebraeorum populus immolatione agni jugum Aegyptiae servitutis abjecit. Ergo Dominus instar agni paschalis ante quinque dies, quam pati inciperet, locum passionis adiit, ut se insinuaret esse illum de quo praedixit Isaias: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum (Is . LIIII). Et paulo superius: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus. Sed invidorum corda principum in cunctis, quae provide gessit, eum persequi quam in eum credere maluerunt, et multum miseri vitae auctorem morti potius dare, quam per eum ipsi vivificari studebant.Verum nos perfidorum caecitate declinata eorum magis exempla qui fideliter Dominum laudavere, sequamur, et iter ejus mysticum 94.0121D| mistica, ut decet, interprete scrutemur. Asina et pullus ejus, quibus sedens Hierosolymam venit, utriusque populi, Judaei videlicet et gentilis, simplicia corda designant, quibus ille praesidens quaeque a noxia libertate suo frenans imperio ad visionem supernae pacis perducit. Hierosolyma etenim visio pacis interpretatur. Et bene cum ad montem Oliveti venisset Dominus, discipulos qui haec animalia adducerent, misit: quia non nostris ad eum meritis, sed sola ipsius gratia largiente, pervenimus, Joanne attestante, qui ait: Et in hoc charitas est, non quasi nos dileximus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV). Mons namque Oliveti celsitudinem Dominicae dilectionis, qua nos misericorditer illustrare ac salvare dignatus est, insinuat; non solum qui olei 94.0122A| natura lucis ministra est, et laborum dolorumque solamen, verum etiam quia cunctis quibus immiscetur, solet excellere liquoribus. Et Apostolus de charitate locuturus: Adhuc, inquit, excellentiorem vobis viam demonstro (I Cor. XII). Ad montem igitur Oliveti veniens Dominus, asinos sibi quibus Hierosolymam petat, praecepit exhiberi, figurate significans hoc quod alibi dicit aperte: Quia sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam ( Giovanna III). Duos ad exhibenda sibi jumenta misit discipulos, ut significaret in utrumque populum, circumcisionis videlicet et praeputii, praedicatores esse destinandos. Vel certe duos misit, ut eosdem praedicatores doctrina simul et operatione perfectos 94.0122B| esse moneret: ne vel erroris verba indocti veritati miscerent, vel ea quae recte docuissent perverse vivendo negarent.

Invenietis, inquit, asinam alligatam et pullum cum ea, solvite et adducite mihi. Pullum quoque alligatum fuisse alii evangelistae testantur. Uterque enim populus funibus peccatorum erat circumplexus, et solutione divina opus habebat; iste lege quam acceperat male utendo, ille nunquam accipiendo peccaverat. Unde bene dicit Apostolus: Quia non est distintio: omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, justificati per gratiam ipsius gratis. Et pulchre alii tres evangelistae, qui gentibus scripserunt, pullum solummodo Domino adductum memorant. Matteo 94.0122C| autem evangelista, qui ex Hebraeis et Hebraeo sermone scripsit Evangelium, etiam asinae facit mentionem, provida utraque dispensatione, ut quorum salutem scribendo quaesierunt, hos salvandos a Domino mystice docerent esse figuratos [Al. , futuro].

Et si quis vobis, inquit, aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. Et doctoribus praecipitur, ut si quid eis obstiterit adversitatis, si quis prohibuerit peccatores a laqueis diaboli solvi, et per confessionem fidei Domino adduci, non tamen praedicando desistant, sed constanter insinuent quia Dominus ad aedificandam Ecclesiam talibus opus habet. Quamvis enim saevus sit persecutor et immanis, non potest eorum obsistere salvezzai quos novit Dominus, quia sint ejus quos ad 94.0122D| vitam praeordinavit aeternam. Adhibetur autem huic facto prophetae testimonium, ut appareat Dominum quidem in omnibus quae de ipso erant scripta complessa, sed invidia caecatos Scribas et Pharisaeos ea quae ipsi legebant intelligere nequivisse.

Dicite, filiae Sion, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subjugalis. Filia Sion Ecclesia est fidelium, pertinens ad supernam Jerusalem, quae est mater omnium nostrum, cujus portio tunc non minima erat in populo Israel regem habens mansuetum: quia non terrena immitibus, sed mansuetis coelestia regna dare consuevit dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Mt. XI). De quibus Salmista: Mansueti, inquit, possidebunt terram, 94.0123A| et delectabuntur in multitudine pacis (Salmo XXXVI). Rex vero mansuetus mansuetis, id est humilibus corde, terram pacis tribuit, quos in terra belli et tribulationum quondam rex impius, id est diabolus, superbiae vulnere stravit. Sedens, inquit (Isai. LXVI), super asinam et pullum filium subjugalis, quia requiescit in corde humilium et quietorum et trementium verba ejus, sive eorum qui in synagoga jugum legis trahere noverunt: seu illorum qui gentili diu libertate effrenes, ejusdem synagogae instantia ad fidei et veritatis sunt gratiam conversi.

Adducentes autem asinam et pullum discipuli, imposuerunt super eos vestimenta sua, et Dominum desuper sedere fecerunt. Vestimenta discipulorum opera sunt justitiae, Salmista teste, qui ait: Sacerdotes 94.0123B| tui induantur justitiam [Al. , giustizia]. (Salmo. CXXXI) Asinos quos nudos inveniunt discipuli, suis sternunt vestimentis, et ita desuper Dominum imponunt, cum praedicatores sancti quoslibet a sanctitatis habitu vacuos inveniunt, hosque virtutum suarum exemplis ad suscipiendam fidem et dilectionem sui conditoris imbuunt. Non enim nudam Dominus asinam, non nudum voluit ascendere pullum, quia sive Judaeus sive gentilis, nisi sanctorum fuerit dictis ornatus et actis, non potest Dominum habere rectorem, sed regnat potius peccatum in mortali ejus corpore ad obediendum concupiscentiis ejus

Plurima autem turba straverunt abbigliamento sua in via. Plurima haec turba innumerabilem martyrum 94.0123C| designat exercitum, qui corpora sua, animarum videlicet tegumenta, pro Domino dabant, quo sequentibus electis planiorem recte vivendi callem facerent: ne qui videlicet dubitarent ibi pedem bonae actionis ponere in pace, ubi non paucos viderent in bello praecessisse martyrii.

Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Rami arborum dicta sunt Patrum praecedentium exempla. Et quisquis in exemplum recte credendi sive operandi quid prophetae, quid apostoli, quidve caeteri sancti dixerunt seu fecerunt, pandit: ramos profecto de arboribus caedit, quibus iter asini Dominum portantis complanet, quia sententias de sanctorum libris excerpit, per quas simplicium Christi cordane in via veritatis errent, aedificet.

94.0123D| Turbae autem, quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant dicentes: Osanna filio David! Una eademque confessionis et laudationis voce Dominum, qui praeibant et qui sequuntur exaltant: quia una nimirum fides est eorum qui ante incarnationem Dominicam, et qui postea fuere probati, quamvis sacramenta habuerint pro temporum ratione disparia, Petro attestante, qui ait: Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Atto XV). Quod autem aiunt, Hosanna filio David, hoc est quod in psalmo legitur: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Salmo III), hoc est, quod in magnae devotione laudis in Apocalypsi sanctorum chorus risonat: Salus Deo nostro, qui sedit super thronum, et Agno (Ap. VII).

94.0124A| Benedictus qui venit in nomine Domini. In nomine Domini, in nomine Dei Patris significat, quod ipse alibi Judaeis non credentibus dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me; si alius veniet in nomine suo, illum recipietis (Giovanna V). Venit enim Christus in nomine Dei Patris, quia in omnibus quae gessit et dixit Patrem glorificare et glorificandum hominibus praedicare curavit. Veniet Antichristus in nomine suo, qui cum sit homo omnium nequissimus et diabolo comite plenus, non [Al. om. non] dedignabitur se Filium Dei cognominari: adversatur enim et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.Assumunt autem versiculum laudis turbae de psalmo centesimo decimo septimo, quem de Domino cantatum nemo qui dubitet. Unde pulchre 94.0124B| de ipso in eodem psalmo praemittitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; quia videlicet Christus, quem reprobaverunt Judaei aedificantes suarum decreta traditionum, factus est in munimentum utriusque populi credentis, Judaei scilicet et gentilis. Quod enim in psalmo lapis angularis vocatur Christus, hoc est utique quod in Evangelio praecedentium sequentiumque collaudatur voce turbarum. Quod autem in eisdem laudis prosecutione subjungitur, Hosanna, id est, salus sive salvifica in altissimis, perspicue docet adventum Domini in carne, non solum humani generis in terra, sed et angelorum in coelis esse salutem: quia dum nos redempti ad superna perducimur, eorum profetto 94.0124C| numerus, qui Satana cadente erat minoratus, impletur. Hic enim Paulus ait instaurari omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso (Efes. I). Recte igitur Osanna in altissimis in ejus laudem canitur, cujus tota incarnationis dispensatio pro implenda gloria patriae coelestis aderat. Proinde necesse est, fratres mei, ut ad promissam nobis patriam tota mentis devotione tendamus, semper recordantes quia, etsi ungusta est via qua ingredimur, beata est mansio ad quam festinamus. Felicius quippe est per asperum iter ad regnum, quam per amoenum planumque ad supplicium duci. Felicius est continentia carnis temporali gaudium perenne mereri, quam pro lascivia parvi temporis aeternam lucrare vindictam. Ecce digiuno quadragesimale, 94.0124D| Domino auxiliante, jam plurima ex parte complevimus, testis est unicuique conscientia sua; quia quanto districtius se sanctis his diebus Domino mancipasse meminit, tanto amplius gaudens sanctum Dominicae resurretionis tempus exspectat. At si quem forte adhuc conscientia minus perfecte castigata accusat, nulli dubium quin pavidus ac tremens tantae solemnitatis praestolatur adventum. Nec tamen hic talis de salute diffidat, ne aliqua suorum numerositate vel enormitate scelerum confusus, barathrum desperatione incidat, juxta illud Salomonis: Impius cum venerit in profundum malorum, contemnet (Prov. XVIII): sed sollicite perpendat, quia si tempus annuae festivitatis, qua de auctoris nostri resurrezione laetamur, tanto vel gaudio castos, vel 94.0125A| impuros metu et confusione afficitur, multo magis a tempore districti examinis, quando generalis omnium resurrectio celebratur, et jam audita judicis sententia, hos conscientia munda excusans laetificat, illos noxia accusans in perpetuum damnat. Quicunque ergo, fratres dilectissimi, continentiae carnis armis accincti ab initio jam quadragesimali [Al. , Quadragesimae] cum tentatore superbo certare coeperunt, videant caute ne coepta deserant, priusquam hoste prostrato ministeriis donentur angelicis. Qui vero hactenus armatura virtutum se non induit, vel hodie incipiat, hodie cum turbis illis fidelibus fidei opera assumat, imploret pietatem ejus qui in nomine Patris adveniens benedictionem mundo attulit, [Al. , aggiungere. et] Osanna in altissimis proclamans, 94.0125B| salvari se superna in patria flagitet. Sternat [ Al. , sternet] vestimenta sua in via, id est, membra sui corporis humiliet in praesenti, ut exaltet Deus in futuro, memor illius Davidici quia exsultabunt ossa humiliata. Ramos de arboribus caedat, et sibi sternat in via, id est, sanctorum scripta sedulus ad memoriam revocet, quibus stantes ne cadant roborant, lapsos ne diutius jaceant hortantur, resurgentes ut virtutibus exerceantur instruunt, exercitatos virtutibus praemia in coelis ut sperent, erigunt: sicque [ Al. , hisque] gressus suae actionis, ne in lapidem offensionis et petram scandali offendant, praemuniat, ac sic etiam ipse cum caeteris fidelibus redemptoris sui vestigia sequatur, passionisque ac resurretionis ejus mysteria digna mentis puritate veneretur, qui 94.0125C| [ Al. , quae] electis omnibus membris videlicet suis in remedium vulnerum simul et coelestium gaudiorum pignus dare dignatus est Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

OMILIA XXIV. IN FERIA SECONDA POST DOMINICAM PALMARUM.

GIOVANNA. XII. In illo tempore ante sex dies paschae venit Jesus Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus, ecc.

Moris esse prudentium solet, non solum ex eis, quae recte apprehenderint [Al. , ac prudenter], verum etiam ex illis quae aliter gesta seu dicta cognoverint, prudentiae discere virtutem; haec nimirum ut 94.0125D| imitentur sequendo, illa ne incurrant devitando. Quod nos, fratres dilectissimi, in hodierna sancti Evangelii lectione facere ratio cogit, non tantum videlicet devotionem amatorum Christi ad exemplum discere virtutis, sed [Al. aggiungere. et] perfidiam considerare, et consideratom citius declinare persequentium. Sequamur enim necesse est illarum prudentiam feminarum quas tanta fide et dilectione Domino adhaesisse cognovimus; fugiamus insipientiam pontificum et Pharisaeorum, qui sapientiam Dei circumvenire insidiis et interficere quaerebant; caveamus dementiam eorum qui sanctificandi propter pascha Hierosolymam ascenderant, sed obliti sanctificationis, in ipsa domo orationis de Salvatoris nece tractabant. Imminebat pascha, quo sanctificatum quemque ac 94.0126A| mundum ad esum agni venire oporteret: et ipsi qui sanctificandi ad templum ascenderant, sordidiores marmellata de conspiratione effundendi sanguinis descendebant. Curemus solerter [Al. , sollicite], quia paschae nostri tempus appropiat. In [ Al. , Ut] illo jam veniente sanctificati ad altare Dominicum accedamus, non agni carnes comesuri, sed nostri Redemptoris mysteria sancta sumpturi. Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Nemo domum orationis convertat in speluncam latronum, nemo membris Christi mortis laqueos substernat, nemo manens adhuc in morte ad accipienda vitae mysteria praesumat accedere: qui enim non diligit, manet in morte.Diligamus Christum in seipso, diligamus in membris 94.0126B| ejus, quaeramus Dominum, et vivet anima nostra, quaeramus autem eum, non sicut impii ad occidendum, sed ut fideles ad perpetuo fruendum. Quaerebant, inquit, Jesum, et colloquebantur adinvicem in templo stantes. Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Quaerebant enim Judaei Jesum, sed male: quaerebant eum ut venientem ad diem festum interficerent. Quaeramus autem nos illum stantem in templo Dei, et perseverantes unanimiter in oratione, et colloquamur adinvicem psalmis, hymnis, canticis spiritualibus, in gratia postulantes ipsum, ut venire ad diem festum nostrum, et sua nos praesentia illustrare, sua ipse nobis dona sanctificare dignetur.

Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant 94.0126C| eum. Demus et nos invicem mandatum, fratres mei, ut si quis cognoverit in cujus corde fratris uberiora sint viscera misericordia, major humilitas, benignitas, modestia, potentia, caeterarumque abbondantior copia virtutum, praesentis videlicet indicia Christi, indicet confestim ubi sit talis, ut vestigia Christi quae apud eum sunt inventa fideliter imitando tenamus. Sciens Autem Dominus Conspirasse de se Occidendo Judaeos, non fuggit insidiantium manus, sed certus de gloria resurrectionis primi venit betaniam, proximam ghierosolymide civitatem, ubi lazarum suscitarot a mortuis, deinde etim hierosolymam, ubi ip -patetur a Mortosume: Mortosos -heisuringem. ut ipse ibi moreretur; 94.0126D| Bethaniam vero, ut suscitatio Lazari cunctorum memoriae arctius imprimeretur, et magis magisque confunderentur, atque inexcusabiles convincerentur impii principes, qui occidere non timerent eum qui suscitare possit a mortuis, et nec beneficiis suscitationis provocati, nec divina suscitantis virtute perterriti, animos ab injusta caede retraherent . Et ne dicerent machinatores calumniarum, phantastice suscitatum fuisse Lazarum, facta ibi Domino coena, et ipse unus erat ex discumbentibus cum eo, ut dum viventem, loquentem, epulantem, cum suis familiariter conversantem viderent sive audirent, vel suscitantis potentiam agnoscerent, et acciperent gratiam, vel obdurato corde nolentes veritati acquiescere, incurrerent poenam. Mystice autem coena 94.0127A| haec Dominica, ubi Martha ministrabat, et Lazarus inter alios discumbebat, fides est Ecclesiae quae per dilectionem operatur: unde alibi Dominus de credituris in se populis dicit ad discipulos: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis (Giovanna IV). Et hoc exponens adjunxit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. In qua coena Martha ministrat, cum anima quaeque fidelis operam Domino suae devotionis impendit; Lazarus vero unus fit ex discumbentibus cum Domino, cum etiam ii qui post peccatorum mortem resuscitati ad justitiam sunt, una cum eis qui in sua permansere justitia, de praesentia veritatis exsultant, poenitentes simul cum innocentibus coelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene eadem coena in Bethania celebratur, 94.0127B| quae est civitas in latere montis Oliveti, et interpretatur domus obedientiae. Domus namque obedientiae Ecclesia est, quae fideliter Domini jussis obtemperat: et ipsa est civitas, quae super montem misericordiae constituta, nunquam potest abscondi, ipsaque de sui latere constructa Redemptoris, id est, aqua ablutionis et sanguine sanctificationis, quae de ipsius latere pro se morientis exiere, imbuta est: ubi etiam altera soror Lazari Maria in magnae indicium dilectionis, sicut sequentia monstrant evangelicae lectionis, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus. Quo facto non solum suae dat indicium devotionis, sed et aliarum fidelium Deo animarum signat pietatis obsequium. Sed prius notandum quod, sicut narrantibus 94.0127C| Matthaeo et Marco didicimus, non solum pedes Domini Maria, sed et caput nardo perfudit. Nec dubitandum est quin et ipsa sit mulier, quae, sicut evangelista Lucas refert (Luc. VII), quondam peccatrix ad Dominum cum alabastro venit unguenti, et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus, et capillis capiti sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. Eadem ergo est mulier, sed ibi pedes solum Domini prona unguebat, et hoc inter poenitentiae lacrymas, hic autem [Al. aggiungere. inter] gaudia justae operationis et pedes ungere, et ad caput quoque ungendum non dubitavit erigi. Ibi quippe rudimenta poenitentium, hic justitiam perfectarum designat animarum, unde recte tunc mensura unguenti 94.0127D| non dicitur, nunc autem libra fuisse perhibetur. Quid namque per libram unguenti, nisi perfectio justitiae exprimitur? Tunc quale fuerit unguentum tacetur, nunc quia nardi pistici, id est fidelis neque extraneis speciebus adulterati, sed pretiosi fuerit indicatur, ut perfectae fidei et actionis quae sit castitas intimetur. Per caput autem Domini quod unxit Maria, sublimitas divinitatis ejus, per pedes humilitas incarnationis exprimitur. Et pedes ungimus ejus, cum mysterium susceptae incarnationis debita laude praedicamus; caput ungimus, cum excellentiam divinitatis digna verbi opinione veneramur. Quid enim per unguentum, nisi bonus odor opinionis insinuatur? Paulo attestante, qui ait: Deo autem gratias, qui sempre triumphat nos in Christo Jesu, et odorem 94.0128A| notitiae suae manifestat per nos in omni loco (II Cor. II). Potest quoque per caput Domini [Al. aggiungere. ipse] mediator Dei et hominum, qui est caput Ecclesiae, recte significari; per pedes autem ultima quaelibet membra ejus non inconvenienter intelligi, de quibus in fine dicturus est: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Mt. XXV). Et caput ungimus Domini, cum divinitatis [Al. aggiungere. pariter et humanitatis] ejus gloriam digna fidei, spei, charitatis dulcedine complectimur, cum laudem nominis ejus bene vivendo dilatamus. Pedes ungimus Domini, cum pauperes ejus verbo consolationis ne desperare in pressuris debeant, refovemus.Eosdem capillis nostris extergimus, cum de rebus quae nobis superfluunt egentium necessitati communicamus: fitque 94.0128B| de nobis quod sequitur:

Et domus implementata est ex odore unguenti. Quia pro modulo nostro mundus impletur [Al. , implebitur] ex opinioni devotionis, qua Deum et proximum simplici puroque corde venerari ac diligere probamur: fitque quod in amoris Cantico sponsa gloriatur, dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Ubi aperte quid Maria semel fecerit, typice autem quid omnis Ecclesia, quid anima quaeque perfecta semper faciat, ostenditur.

Dixit ergo unus ex discipulis ejus Giuda Iscariotes, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non vendidit [Vulg. , veniit] trecentis denariis, et datum est egenis? Vae impio traditori, vae complicibus nequitiae ejus, etiam nunc membra Christi persequentibus, 94.0128C| qui famam virtutis, quam ipsi habere non merentur, proximis, qui hanc habent, invidere non cessant! Et quidem putare possemus Judam cura pauperum haec fuisse locutum, sed prodit mentem illius testis verax, qui ait:

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, exportabat [Vulg. , portabat ]. Non ergo tunc Judas periit, quando pecunia corruzione Dominum prodidit, sed jam perditus Dominum sequebatur, qui loculos habens Dominicos, ea quae mittebantur in iis non solum in ejus ministerio portare, sed etiam furto exportare solebat. Videns enim Dominus cor Judae cupiditatis marmellata sorde pollutum, praevidens pejoris 94.0128D| proditionis sorde polluendum, commisit ejus fidei quidquid habebat in sacculis, eumque de his quae vellet facere, permisit, ut vel collati honoris, vel habitae memoria pecuniae mentem ab ipsius venditione revocaret. Verum quia semper avarus eget, neque unquam beneficiorum perfidus meminit, impius a furto pecuniae quam portabat pervenit ad traditionem Domini qui commendabat.

Dixit ergo Gesù: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Quasi innocenter interroganti Judae Dominus simpliciter et mansuete, quo ministerium Mariae pertineret, exposuit: quia ipse videlicet moriturus, et ad sepeliendum aromatibus esset ungendus. Ideoque Mariae, cui ad unctionem mortui corporis ejus, quamvis multum desideranti pervenire 94.0129A| non liceret, donatum sit viventi adhuc impendere obsequium, quod post mortem celeri resurrezione praeventa nequiret: unde bene Marcus Dominum de illa dixisse testatur: Quod habuit, haec fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam (Marc. XIV). Quod est aperte dicere: Quia corpus meum jam defuncti tangere non poterit, solum quod nunc potuit, fecit, praevenit vivum adhuc funerandi officio donare.

Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis. Et hic magnae moderamine patientiae Dominus non Judam arguit avaritiae, et non pauperum gratia de pecunia loqui, sed ex ratione demonstrat non esse culpandos eos qui ei inter homines conversanti de facultatibus suis ministrarent, 94.0129B| cum tam parvo tempore ipse apud Ecclesiam corporaliter mansurus, pauperes autem, quibus eleemosyna fieri posset, in ea semper essent habendi.

Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic esset, et venerunt non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Curiositas hos, non charitas, adduxit ad Jesum. Sed nos versa vice, fratres charissimi, si cognoscimus ubi Jesus est, ubi mansionem facit, ubi Bethaniam, id est, domum animae obedientis in qua habitet, invenit, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum, quem a morte animae suscitatum spiritualiter vivere donavit , sed ut bonam hominis vitam imitando per hoc ad visionem Jesu pertingere mereamur: quia 94.0129C| pro certo cognovimus ubi Jesus est. Resurrexit enim post mortem, et ascendit in coelum, ibi habet mansionem perpetuam. Ipsa est vera Bethania, civitas scilicet coelestis, quam nullus valet nisi obediens intrare. Studeamus igitur venire illuc internis cordis affectibus, suspiremus illuc ipsum domus illius conditorem, petamus omnes, petamus singuli, ut habitemus in domo ejus omnibus diebus vitae nostrae, non ut Lazarum ibi videamus quem suscitavit a mortuis, sed ut ipsi cum Lazaro et caeteris sanctis resuscitati a mortuis, videamus voluntatem Domini, et protegamur a templo sancto ejus.

Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut [Al, add. et] Lazarum interficente; quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. O 94.0129D| caeca caecorum versutia, occidere velle suscitatum, quasi non possit suscitare occisum, qui poterat defunctum! Et quidem se utrumque posse docuit, qui et Lazarum defunctum, et seipsum suscitavit occisum. Sed nos, fratres, relicta malitia perfidorum, sequamur devotionem fidelium, abeamus ab impiorum contubernio, non sedeamus in consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non intremus; credamus in eum qui non tantum corpus, sed et animam salvat a morte, servemusque operando quod credimus, ut credentes vitam aeternam habeamus in nomine ejus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, Amen.

OMILIA XXV. A COENA DOMINI. 94.0130A|

GIOVANNA. XIII. Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae, etc.

Scripturus evangelista Joannes memorabile illud Domini mysterium, quo discipulis in Pascha, priusquam ad passionem iret, pedes lavare dignatus est, primo ipsum nomen Paschae, quid mystice significaret aperire curavit, ita incipiens: Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Pascha quippe 94.0130B| transitus interpretatur, nomen ex eo vetus habens quod transierit in eo Dominus per Aegyptum, percutiens primogenita Aegypti, et filios Israel liberans, et quod ipsi filii Israel transierint illa nocte de Aegyptia servitute, ut coment ad terram promissae olim haereditatis et pacis. Mystice autem significans quod in eo Dominus transiturus esset ex hoc mundo ad Patrem, et quod ejus exemplo fideles abjectis temporalibus desideriis, abjecta vitiorum servitute, continuis virtutum studiis transire debeant ad promissionem patriae coelestis. Quomodo autem transierit Jesus ex hoc mundo ad Patrem, pulchro sermone designat Joannes evangelista, cum dicit: Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos, id est in tantum dilexit, ut ipsa dilectione vitam ad 94.0130C| tempus finiret corporalem, mox de morte ad vitam, de hoc mundo transiturus ad Patrem. Majorem namque hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Unde recte uterque transitus, et legalis videlicet et evangelicus, sanguine consecratus est. Ille agni paschalis, iste ejus de quo dicit Apostolus: Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V). Iste sanguine fuso in cruce, ille in crucis modum medio limine, et superluminari mediis asperso in postibus.

Et coena, inquit, facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae, sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta 94.0130D| sua. Locuturus de maxima humilitate assumptae humanitatis prius commemorat aeternitatem divinae potestatis, ut et ipsum verum Deum hominemque demonstret, et ut nos illius praecepti admoneat, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus. Homo namque erat verus, qui hominum pedes tangere ac lavare, per hominem tradi, atque ab hominibus poterat crucifigi: Deus erat verus, cui omnia dedit Pater in manus, quia a Deo exivit, et ad Deum rediit. Sciebat ergo Dominus quia diabolus jam miserat in corde Judae, ut traderet eum, sciebat quia omnia dedit ei Pater in manus: inter quae omnia et ipsum traditorem, et eos quibus tradendus erat, et mortem quam erat passurus, ut de his omnibus quae vellet, 94.0131A| faceret, malumque eorum sua potentia converteret in bonum. Sciebat quia per humilitatem incarnationis a Deo exivit, et per victoriam resurretionis ad Deum erat rediturus, nec Deum cum inde exiret, nec nos deserens cum rediret. Sciebat quidem omnia haec, et tamen in magnae suae indicium pietatis, in magnae nostrae exemplum humilitatis surgit a coena, et ponit vestimenta sua, lavit pedes discipulorum, non Dei Domini, sed hominis servi implens officium, ut ejus quoque pedes humiliter ablueret, cujus manus nella sua tradizione noverat procaciter esse polluendas. Quod si altiori indagine mysterium hoc humillimum nostri Salvatoris pertractare delectat, coena haec sacrosancta, in qua cum discipulis recubuit Dominus, tempus significat universum, quo corporaliter in Ecclesia 94.0131B| demoratus, et dapibus verbi salutaris ac miraculorum suorum dulcedine cunctos longe lateque pavit, et ipse audientium fide ac dilectione pastus est: quia quotquot ad gratiam veritatis convertit, per hos nimirum corporis sui, quod est Ecclesia, quasi more vescentium fecit augmentum. Surrexit autem a coena, et posuit vestimenta sua, quando temporaliter cum hominibus amplius conversari desistens, membra corporis assumpti deposuit in cruce. Accepto linteo praecinxit se, quando accepto a Patre mandato patiendi, pro nobis in ipso passionis exercitio sua membra circumdedit. Solet namque per linteum, quod multifario tormentorum labore conficitur, affflictio 94.0131C| passione figurari. Et Dominus ponens vestimenta linteo praecingitur, ut significacet se habitum corporis, quem induit, non sine pressura dolorum, sed longa crucis tribulatione deponere. Misit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus, quando defunctus in cruce aquam una cum sanguine de latere suo profundit in terram, quibus credentium opera mundaret, eademque opera non solum passionis sacramentis sanctificare, sed etiam ejusdem exemplis confirmare dignatus est. Quod autem, inchoata pedum latatione, dicitur, Venit ergo ad Simonem Petrum, non ita intelligendum est, quasi post aliquos ad illum venerit, sed quia ab illo qui primus apostolorum erat, coeperit, et ille tale ministerium, quia mysterium nesciebat , non frustrare orrore.Quod 94.0131D| etiam quilibet eorum acturus fuisse non dubitatur, si non illa terreretur sententia, qua Petro dictum est:

Si non lavero te, non habebis partem mecum. Ubi aperte monstratur quod haec pedum lavatio spiritualem carnis et animae purificationem, sine qua ad consortium Christi pervenire non potest, insinuat. Unde Petrus haec audiens, solito mox amoris divini fervore correptus, respondit,

Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Ac si aperte dicat: Quia, jam te docente intelligo, quod lavando pedes meos errata mea te mundare significas, non solum pedes, sed et manus et caput tibi lavandum offero; quia non solum incessu, sed etiam actu, visu quoque, auditu, gustu, olfactu et tactu, multa me committere, quae a te debeant 94.0132A| dimitti, non ambigo. Sed fervido amatori quid respondeat Dominus, quomodo hunc ad intelligentiam mysticae latationis paulatim provocet, audiamus.

Qui lotus est, inquit, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Manifeste denuntiat quod lavatio pedum illa remissionem quidem peccatorum designaret, non tamen ea quae semel in battesimo datur, sed illa potius qua quotidiani fidelium reatus, sine quibus in hac vita non vivit, quotidiana ejus gratia mundantur. Pedes namque, quibus incedentes terram tangimus, ideoque eos a contagio pulveris, sicut reliquum corpus, immunis custodire nequimus, ipsam terrenae habitationis necessitatem designant, qua in quantum quotidie desides nos et negligentes afficimur, in tantum etiam ut magni quique 94.0132B| et summae conversazioneis viri a coelesti, quam maxime diligunt, contemplatione revovantur, ut si dixerimus, Quia peccatum non habemus, nos ipsos seducamus, et veritas non sit in nobis (I Giovanna. I). Qui ergo lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; quia qui ablutus est fonte battesimatis in remissionem omnium peccatorum, non indiget rursus, imo non potest eodem modo ablui, sed quotidiana tantum mundanae conversazioneis contagia necesse habet, quotidiana sui Redemptoris indulgentia tergantur. Est enim toto actionum suarum corpore mundus,exceptis duntaxat iis quae menti necessitate curae temporalis adhaeserunt, ob quorum quotidianam sordidationem simul et emundationem quotidie dicimus orantes, et dimitte nobis debita nostra 94.0132C| sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Mt. VI, Lc. XI). Verum haec de apostolis eorumque similibus dicta sunt: ​​Beati videlicet et immaculati, qui timentes Dominum ambulant in viis ejus (Sal. CXIX). At, nos, qui, divini saepe timoris obliti, iter laevum incedimus, non illa levi et quotidiana orationum solemnitate possumus ab erratuum nostrorum sorde liberari, sed major necesse est inquinatio majori orationum, vigiliarum vel jejuniorum, lacrymarum atque eleemosynarum exercitio purgetur; ipso nimirum interius vestigia cordis nostri mundante, qui sedens in dextra Dei per assumptae habitum humanitatis quotidie interpellat pro nobis. Postquam vero lavit pedes discipulorum Dominus, accepit vestimenta 94.0132D| sua, et cum recubuisset, iterum aperuit verbo ministerium lavationis, quod eis paulo ante facto necdum scientibus exhibuerat. Quia postquam patiendo in cruce lavacrum nobis remissionis consecravit, accepit membra jam immortalia quae mortalia posuerat; ac cum post resurrezionem apparuisset discipulis, ac familiariter cum eis esset etiam in convescendo per dies quadraginta conversatus, exposuit eis utilitatem suae passionis, cujus Eatus, quia virtutem mysticam nesciebant, eventum satis timebant (Atto I).

 Si ergo, inquit, lavi vestros pedes, Dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. quae videlicet sententia et ad litteram et ad mysticum sensum recte accipi, et devote debet impleri: ad litteram quidem, ut per charitatem serviamus invicem, 94.0133A| non solum in lavando pedes fratrum, sed etiam in quibuslibet eorum necessitatibus adjuvandis; ad mysticum vero intellectum, ut sicut Dominus nobis peccata poenitentibus dimittere consuevit, ita etiam nos peccantibus in nos fratribus dimittere festinemus (Mt. VI, Marc. XI). Sicut ille lavit nos a peccatis nostris interpellando Patrem pro nobis, ita et nos, si scimus fratrem nostrum peccare peccatum non ad mortem, petamus ut detur ei vita peccanti non ad mortem (I Giovanna. V). Et sicut Jacobus apostolus admonet, Confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur (Jac. V): sicut ille pro nobis animam suam posuit, sic et nos instante temporis articulo pro fratribus animas ponamus (I Giovanna. III). Sequitur,

94.0133B| Amen dico vobis, non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui misit illum. Hoc ideo dixit quia laverat pedes servorum suorum Dominus, et ipse qui misit eorum quos misit. Apostolus Graece, latino dicitur missus, ut ostenderet ea quae excelsus fecit humiliter, multo magis humilibus et infirmis humiliter esse facienda. Sed ut hoc in loco spiritualis intellectus commoneret, quia si ipse qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Pet. II, Isa. LIII), interpellat pro nostris Excessibus, multo magis ipsi debeamus orare pro invicem. Sed etsi dimittit nobis ille cui non habemus quod dimittamus, multo magis oportet nos alterutrum dimittere nobis 94.0134A| debito nostra. Quod ipsum Apostolus quoque praecipiens, ait, Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ef. IV).

Si haec, inquit, scitis, beati eritis si feceritis ea. Salutaris haec multum nostri Salvatoris, et sedulo est cogitanda sententia, quia beati erimus sciendo coelestia praecepta, si tamen ea quae novimus operando sectemur. Qui enim cognita ejus mandata servare negligit beatus esse non valet; qui haec vel cognoscere contemnit, multo longius a beatorum sorte secluditur. Congruit suo Salmista, qui mortalium corda perpendens, aeque omnes beatitudinem amare, sed paucos ubi est quaerere conspiciens, ipse quae sit maxima in hac vita hominis beatitudo manifeste 94.0134B| protestatus est, dicens, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Sal. CXIX). Et ne putaretur haec via immaculatorum ac beatorum ab imperitis passim et rudibus posse comprehendi, followinger adjunxit et ait, Beati qui scrutantur testimonia ejus; in toto corde exquirunt eum. Quapropter, charissimi, rogemus ejus clementiam, qui mandavit mandata sua custodiri nimis, ut dirigat ipse vias nostras ad custodiendas justificationes suas, ipse post custodiam mandatorum suorum ad beatitudinem nos suae perpetuae visionis inducat Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.