Migne Patrologia Latina Tomus 87
Homiliae (Eligius Noviomensis), J. P. Migne
HOMILIA PRIMA. IN NATALI DIE DOMINI De pace servanda et de eleemosyna.
(0593B) Ad aures vestrae charitatis, o domini et fratres mei dilectissimi, primam nostrae locutionis vocem incipiens emittere, et more infantium balbutientium quasi imperfecta verba formare, quo primum utar exordio, aut quis meum os nimia clausum imperitia aperiet primus sermo? Vel quae linguam meam tarditatis ligatam nexibus, absolvet oratio? Certe, cum Dei gratia, vest is suffragantibus meritis, oratio! Oratio, inquam, non illa quae est oratorum, id est, dicendi peritorum, et arte constat, ac promitur eloquentia, sed quae est devotorum Christi, scilicet, fidelium, et in conspectu ejus, mente effunditur benigna, (0593C)et a benigno Domino aure percipitur et acceptatur placida. Quam nunc quoque a mea parvitate coram ipso prolatam efficiet exaudibilem sancta charitas a qua, ut me humilem huic Ecclesiae constitutum praesulem vestris dignemini illi commendare precibus in cujus manu et sermones nostri et nos sumus, totis praecordiorum deposco nisibus. Adestote ergo, fratres, votis meis, adestote piis conatibus, adestote precibus. Convenio namque vos, verbis Doctoris gentium, beati Pauli apostoli, quibus inter caetera Ephesios hortatur dicens: Per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore, in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, cum fiducia notum facere (0593D)mysterium Evangelii (Ephes. VI). Vestris igitur sanctis orationibus a Deo me exaudiri posse confisus, jam nunc effundo in conspectu ejus orationem meam, et supplex, ejus benignis imam imploro clementiam dicens: Domine, labia mea a eries, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L); et ne offendam in verbo, et ne peccem tibi, pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL). Itemque in me impleri expostulo ut audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV); et ut ipse in vobis illud adimplere dignetur quod subjungitur, quoniam loquetur pacem in plebem suam. Ex his ergo verbis, nostrae orationis initium sumam de istius per Psalmistam (a sancto Spiritu) prolata (0594B)dulcedine promissionis; et ad vos incipiat de pace servanda admonitio, salutaris; quae posco firmiter haereat animis vestris; ac prius in commune, communem Dominum deprecemur, ut ipse secundum pollicitationem suam, in nos (hoc est, in cor nostrum) loqui dignetur; et det vobis probare idem, cognoscere et intelligere, quae sit voluntas ejus bona et bene placens et perfecta (Rom. XII); et dicatis ei cum Psalmistae: Dirige nos in veritate tua, et doce nos, quia tu es Dominus salutaris noster (Psal. XXIV). Itemque: Doce nos facere voluntatem tuam (Psal. CXLII), ut nos, faciendo quod praecipit, eum loquentem illis audiamus auribus quas in Evangelio requirit, dicens: Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI; Marc. IV; Luc. VIII). Ille nos de se semper loquentes, et ad se de quacunque (0594C)tribulatione clamantes audiat, clementer exaudiat; ac, depulsa omnium inimicorum nostrorum infestantium tam visibilium quam invisibilium saeva quam pro peccatis nostris juste patimur adversitate, loquatur et faciat pacem in plebem suam, et super sanctos et in eos qui convertuntur ad cor (Psal. LXXXIV); quam ita demum promer bimur si servare unitatem Spiritus in vinculo pacis studeamus (Ephes. XLIII). Unde vos et unumquemque vestrum una mecum admonere volo, ut quia, secundum Apostolum, omnium Christianorum unum corpus et unus spiritus debet esse, ut unus est nobis Dominus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV), ad unam spem vocationis nostrae, unita cum proximis mente, curramus. Enim vero quam Domino gratum, et quantum sit bonum (0594D)illius quae ex Deo est pacis et concordiae, hodierno die patefecit nobis manifestissime unanimiter concinens chorus coelestis militiae, cum, nato eo qui pacificaret coelestia cum terrenis, pro tam jucunda laetitia nostrae reparationis, suaeque ac nostrae unanimitatis, concordi cecinit voce: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Et quidem pulchre, nato illo de quo propheta olim praedixerat quod inter caetera nomina tanto puero digna vocaretur Princeps pacis (Isai. IX), et certe ejus pacis, cujus non erit finis, nuntiatur ab angelis, in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II); quae pax alia non est quam ille qui hodie nasci dignatus est. Ipse enim est pax nostra, secundum Apostolum, qui facit (0595A)utraque unum (Ephes. II). Haec denique fuit illius, mirabilis causa, mysterii, quo illud Verbum quod in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat, per quod omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, in fine saeculorum, caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I), ut mediator fieret Dei et hominum homo Christus Jesus, verus Deus et verus homo, in unitate personae, et solveret in carne suas inimicitias quas peccando et recedendo a Creatore suo contraxerat genus humanum. Si autem quaeris quomodo illas inimicitias solverit, nosque per mediatoris officium Deo Patri reconciliaverit, et angelorum collegio sociaverit, duos quoque parietes ex Judaeis et gentibus venientes (factus idem Lapis angularis) in unitatem fidei conjunxerit, audi Apostolum dicentem: (0595B)Per unum novum hominem faciens pacem, ut reconciliaret ambos in uno corpore, Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso (Ephes. II). Et, si nosse vis, idem Dei et Hominis Filius ad quid venerit aut quid in carne egerit, quidve tibi imitandum proposuerit, ipse sanctus Apostolus tibi consequenter demonstrabit: Veniens, inquit, evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope; quoniam per ipsum habemus accessum, ambo in uno spiritu ad Patrem. Evangelizavit autem pacem, adimplendo hoc quod dudum promiserat per Psalmistam: quoniam loquetur pacem in plebem suam (Psal. LXXXIV), cum non solum in sua nativitate pastoribus pacem per angelos nuntiavit, sed et per seipsum discipulis suis dixit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do (0595C)vobis (Joan. XIV); quod non tantum his qui tunc in praesentiarum eum audierunt loquentem dictum credimus, sed etiam nobis omnibus, si tamen vere ejus discipulatui inhaeremus. Ita ergo nos probare possumus, si vere ejus discipuli sumus, si haec verba ejus in nostro corde fixa retinemus et opere sollicite exercere studeamus. Quibus iterum ait: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. VIII). Igitur quoniam Dominus commendavit charitatem suam in nobis, et cum inimici essemus reconciliavit nos sibi per mortem Filii sui, et hujus reconciliationis et justificationis gratiam, qua gratis justificati sumus, nullo modo ad condemnationem nostram negligamus, sed, justificati ex fide, pacem habeamus ad ipsum per Dominum (0595D)nostrum Jesum Christum. Quam ut inconcussi tenere valeamus, pacem etiam cum proximis nostris illibatam custodiamus, reddentes, juxta praeceptum Apostoli, omnibus debita: cui timorem, timorem; cui honorem, honorem (Rom. XIII). Unde beatus Petrus praecipit: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum (I Petr. II). Rex autem, in recto vivendo et agendo, nominis sui dignitatem custodiat. Principes et judices, quod sibi sacra dicit Scriptura libenter audiant et obediant, atque libentius faciant. Diligite (inquit) justitiam qui judicatis terram: sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate (0596A)cordis quaerite illum (Sap. I). Et illud: Nunc, reges, intelligite, crudimini qui judicatis terram: servite Domino in timore, etc. (Psal. II). Publicani et peccatores beatum Joannem Baptistam sibi dicentem audiant, et obediant: Nihil (inquit) amplius quam quod constitutam est vobis, faciatis, et ne ultra praeseri tum quid exigatis (Luc. III). Milites, quod sibi ab eodem dicitur attendant; nec calumniam facientes praedam acquirant. Neminem (inquit) concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris (Ibid.). Omnes vero in commune auscultent, quod omni ordini, atque omni congruit et necessarium est aetati: ut juxta facultatem virium suarum, operibus eleemosynae insistentes, cuncti in omnibus quibus indigent proximi, sic eis subveniant quomodo sibi (0596B)si necesse fuerit desiderant subveniri. Sic enim dicitur, qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat (Matth. VII). Itemque, quod vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Marc. X); haec nempe lex est naturalis. Ergo his sanctis parentes admonitionibus, si quis vestrum hucusque aliena rapuerit, amodo sua dare incipiat (Luc. VI); et qui hactenus sua parcius dabat, jam nunc quia Deo feneratur recepturus centuplum (Matth. XIX), ea largius expendat: haec de incerta longaevitate suae vitae cogitans, si ea retinere verit, ea forte citius quam putat se amissurum; ac proinde spem suam totam potius Dei misericordiae committat: Beatus namque est vir cujus spes est in Domino Deo ipsius (Psal. XXXIX). Memor sit unusquisque illius (0596C)Evangelicae parabolae, quid Dominus dixerit diviti horrea sua destruenti et majora facienti: Stulte, hac nocte, etc. (Luc XII). Unde ad nostram, dilectissimi, exhortationem, retexam vobis antiquorum primum veridicam relationem, quae ita se habet. Narraverunt senes de quodam hortulano, quia laboraret et omnem laborem suum expenderet in eleemosynam, et tantum sibi retinebat quantum ad victum ipsius sufficeret. Postea vero Satanas misit in corde ejus dicens: Collige tibi aliquantam pecuniam, ne cum senueris aut aegrotaveris, opus habeas ad expensas; et collegit et adimplevit lagenam de nummis. Contingit autem eum infirmari et putrefieri pedem ejus: et expendit quod collectum fuerat in medicos, et nihil ei prodesse potuit. Postea vero venit quidam de peritis (0596D)medicis dicens ei: Nisi scideris pedem tuum, totum corpus tuum putrefiet; et constituerunt diem incidere illi pedem. Illa autem nocte rediens in se, et poenitentiam agens de his quae gesserat, ingemuit et flevit dicens: Memor esto operum meorum priorum, quae faciebam cum labore intento meo, ex quo pauperibus ministrabam. Et cum hoc dixisset, stetit angelus Domini, et dixit ei: Ubi sunt nummi quos collegisti, et ubi est spes de qua tractasti? Tunc intelligens, dixit: Peccavi, Domine, et modo ulterius non faciam: et angelus Domini tetigit pedem ejus, et sanatus est statim, et surgens mane, abiit in agrum operari. Venit ergo medicus secundum constitutum diem, cum ferramentis, ut secaret pedem (0597A)ejus, et dicunt ei, Exiit mane operari in agro. Tunc admiratus medicus perrexit in agrum ubi operabatur ille, et videns eum fodentem terram, glorificavit Dominum qui reddiderat ei sanitatem. Haec et his similia, fratres, sollicite considerantes, et semper in omnibus operibus nostris, novissima nostra memorantes, secundum quod nos beatus admonet Apostolus, bonum facientes non deficiamus (II Thess. III). Tempore enim suo, quae nunc in seminibus misericordiae expenderimus, metentes, bonorum operum manipulos centuplicato fructu plena mercede recipiemus; cum in pace vera in idipsum (id est in id quod nulla rerum vicissitudine variatur, sed ipsum in se permanens incommutabili perennitate consistit) hujus vitae peracto cursu dormiemus in futura beatitudine aeternae (0597B)vitae, et requiescemus, ipsius benigni Dei ac Domini nostri gratia largiente; qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat, per omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA II. IN DIE PURIFICATIONIS SANCTAE MARIAE. De Evangelio et de usu luminarium.
Retulit nobis, charissimi, series lectionis evangelicae, quomodo Dominus Dei Filius qui in principio (hoc est, in Deo Patre) semper erat, et Deus erat, et apud Deum erat, et Deus erat; per quem omnia facta sunt (Joan. I): in plenitudine temporis ex muliere factus, sit etiam factus sub lege, ut redimeret eos qui erant sub lege, et ut ostenderet se non venisse legem solvere sed adimplere. Unde et hodierno die, qui est quadragesimus (0597C)ab ejus nativitate, secundum veteris legis praeceptum in templo Hierosolymitano cum muneribus voluit praesentari, qui erat legislator, et ipsius templi Dominus; cujus rei gestae modum, modo audistis cum recitaretur Evangelium. Sed quoniam in hac relatione, historica quaedam (nisi altius repetantur) videntur esse subobscura, quaedam vero insunt mystica, et quaedam institutione moralis intelligentiae fecunda: in his quae ad historiam pertinent, vel ad moralitatem, aurem cum populo praebete communem. Deo autem gratias quia intelligendis secretioribus plurimi vestrum aures habent audiendi, quales Salvator a suis requirit auditoribus, quibus etiam dicit: Vobis datum est nosse mysterium regni (0597D)Dei, caeteris autem in parabolis (Marc. IV, Luc. VIII). Igitur jam nunc expediantur cum Dei auxilio quae vobiscum vulgaris capere valeat multitudo: in quibus exsequendis, sit adjutorium nostrum in nomine Domini qui fecit coelum et terram. Vocabulum, fratres, solemnitatis hodiernae, a vobis dicitur consuete, Purificatio sanctae Mariae. de qua purificatione, talia insonuit lectio auribus charitatis vestrae: Postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt eum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini (Luc. II). Legis tale erat praeceptum: Mulier si suscepto semine peperit masculum, immunda erit septem diebus; et in die octavo circumvidetur infantulus: ipsa triginta tribus diebus manebit in sanguine purificatio is suae; (0598A)omne sanctum non tanget, nec ingredi tur sanctuarium: si autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae: cumque expleti fuerint dies purificationis ejus, pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holo austum, et pullum columbae sive turturem pro peccato: quod si non invenerit manus ejus nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum et alterum pro peccato; orabitque protea sacerdos, et sic mundabitur (Lev. XII). Haec praecepta legalia si diligenter inspiciantur, non solum Dominus Jesus Christus, sed etiam beatissima genitrix illius, ab omni legis subjectione absolutissima reperitur. Cum enim non omnem mulierem quae pepererit, sed quae suscepto (0598B)semine pepererit, lex immundam dicat, atque his oblationibus una cum prole mundari decernat, constat quia non illam sub hac necessitate constringit quae sine susceptione viri is seminis virgo concepit et virgo peperit. Nequaquam ergo immunda judicatur quae, sancto Spiritu obumbrante, totius munditiae et sanctitatis Auctorem genuisse probatur. Denique et ipse puer Jesus purus ab omni contagione peccati, cujus agni oblatione indigeret purificari, qui est Agnus Dei, et qui tollit peccata mundi (Joan. I)? Sed quod tam ille legis Dominus, quam et gloriosa mater ejus, cum legi nihil deberent, sponte tamen se decretis voluerunt subdere legalibus, nobis exemplum praebuerunt quanta humilitate, quanta obedientia Dominicis praeceptis parere debeamus. Si autem quaeritur (0598C)juxta litteram cur mulieris et pueri purgatio quadraginta diebus impleatur, in partu vero puellae 80 dierum spatio tempus prolongetur, sciendum est quia in masculi parturitione tot diebus purgatio peragitur, quot diebus homo in matris utero formatur: humana vero conceptio sic perfici dicitur, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem; sequentibus novem, convertatur in sanguinem; deinde duodecim diebus solidetur; reliquos duodecim, usque ad perfecta lineamenta membrorum formetur; et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus, magnitudine augeatur. Sex autem et 9 et 12 et 12 in unum coacti faciunt 39. Si ergo minorem numerum infra majorem concludas, videbis praeceptum esse tantis pene diebus hominem mundari, quot formatur (0598D)in utero. Pro femina autem hic numerus geminatur: quia (ut aiunt physici) fluxus sanguinis pro masculo est septem dierum, pro femina quatuordecim: ut quanto ex sexu infirmior, tanto sit ipsa nativitate inquinatior; unde quatuordecim diebus immunda fieri, et 66 ab ingressu templi praecipitur suspendi.
Porro 14 et 66 faciunt 80, in quo (sicut diximus) numerus superior duplicatur: a Patribus vero talis ratio redditur: Ideo mulier majori subjacet maledictioni, quia femina primum seipsam, deinde et virum decepta decepit. Illa serpentis persuasioni consensit, et virum persuasioni suae consentire coegit: vir autem soli consensit mulieri (Gen. III; I Tim. II). Inter haec sciendum est quia omnis ista purificatio (0599A)accipienda est in mysterio: sed nos ad propositum revertamur. Impletis igitur secundum legem diebus purgationis ejus, scilicet vel ipsius Domini vel intemeratae genitricis illius, tulerunt illum parentes ejus in Jerusalem, ad templum Domini, ut sisterent, id est, statuerent, sive offerrent, vel consecrarent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur (Exod. IV). Legimus in Exodi libro quia cum morarentur filii Israel in Aegypto, et gravissimo Pharaonis premerentur dominio, clamaverunt de tribulatione sua ad Dominum: qui misertus eorum propter dilectos sibi patres eorum, misit servos suos Moysen et Aaron, et posuit in eis verba signorum et prodigiorum suorum (Psal. CIV), et percussit decem (0599B)plagis Aegyptum. In decima vero plaga, percussit omne primogenitum in terra Aegypti (Psal. CXXXIV, Exod. XII), a primogenito Pharaonis, qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum captivae, quae crat in carcere, et omne primogenitum jumentorum, et eduxit populum suum de Aegypto, in manu potenti et brachio excelso: et ex eo tempore praecepit ut sibi omnia primogenita filiorum Israel, sive ex hominibus sive ex jumentis, tam mundis quam immundis, consecrarentur, ea tamen ratione, ut munda quaeque offerrentur et sacerdotum essent, pro hominum vero primogenitis (exceptis his qui de tribu Levi erant, et in ministerium Tabernaculi testimonii perpetuo tenebantur) pretium darent, immunda autem, (0599C)aut mundis commutarentur, aut infra mensem quinque siclis argenti redimerentur, aut certe interficerentur (Exod. XIII). Et hoc est juxta litteram quod dicitur, quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Omne scilicet masculinum tam de hominibus quam de pecoribus, adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur, id est, in Domini oblatione sanctificatur. His autem praeceptis nos moraliter instruimur ut omnia primogenita nostra masculina (id est, principium bonorum operum, et fortia quaeque virtutum, quae quasi cordis affectu concipimus), ipso affectu Domino offeramus: id est, non nostris meritis, sed divinae gratiae et laudi deputemus, dicentes cum Psalmista: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Ps. XI, 3); immunda vero animalia, fluxa videlicet et dissoluta (0599D)quaeque ac male gesta, cum immundis deputemus declinando a malo et faciendo bonum, et sic asini primogenitum ove mutemus, ut ubi prius fuit stultitia et immunditia, substituatur castitas et innocentia; aut redimamus quinque siclis argenti, perfectam agentes poenitentiam pro singulis peccatis quae per quinque corporis sensus contraximus; aut si statim redimere non possumus, interficiamus, id est, si mox perfecta sequi non possumus, pessima tamen vitemus. Verbi gratia, superbus aut avarus, gulosus vel luxuriosus aliquis, si non posset perfectae humilitatis virtutem, sive largitatis, abstinentiae, aut continentiae, mox habere, saltem malum radicitus evellens, superbiam atque avaritiam, gulam et luxuriam studeat (0600A)damnare. Notandum sane quod dicitur, omne masculinum adaperiens vulvam, quia his verbis Evangelista morem consuetae nativitatis expressit, et non sic intelligi voluit sicut latrant haeretici, quod Christus uterum matris (nascendo) virginitate privaverit, cum mulier non tunc virginitatem amittat quando parit, sed quando cum viro dormit. Denique Dominus Jesus, plenus et perfectus Deus, plenum et perfectum hominem ex matre sine patre suscipiens, plenitudinem et perfectionem omnium gratiarum ei contulit, sicut ad ipsam Gabriel archangelus loquitur dicens: Ave Maria gratia plena, nec integritatem et gratiam virginitatis illi abstulit. Cur autem puerum Jesum parentes ejus tulerunt in Jerusalem, Evangelium subdit cum ait: et ut darent hostiam, (0600B)secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum aut duos pullos columbarum (Luc. II). Jam superius audistis quod lex ita praecepit ut qui possit pro filio, die quadragesimo, pro filia vero die 80 nativitatis, offerret agnum anniculum holocaustum, et turturem sive pullum columbae pro peccato: si quis autem agnum invenire nequiret, duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum, et alterum pro peccato offerret. Unde hac considerata oblatione quae pro Domino offertur, etiam paupertas matris offerentis consideratur, quia nequaquam agnum reperire potuit, quae duos tantum turtures vel duos pullos columbae obtulit. O admirabilis per omnia divinae dispensatio dignationis! O cunctis imitanda fidelibus humilitas pii Salvatoris! O amplectendum (0600C)fidelibus animis exemplum spontaneae paupertatis! Benignus Deus, et Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, qui dat omnibus affluenter et non improperat, qui in altis habitat et humilia respicit in coelo et in terra, pauper et humilis pro nobis fieri dignatus est, ut nos sua paupertate et humilitate excelsos faceret ac divites: hic quidem et in fide spiritalium divitiarum (id est, sanctarum virtutum) libertate, in futuro autem haeredes regni quod repromisit diligentibus se! Sed et in eisdem oblationibus est adhuc aliud quod sollicite perscrutemur: Agnus namque innocentiam, columba simplicitatem, turtur significat castitatem; harum quoque avium utraque pro cantu habet gemitum, unde non incongrue lacrymas (0600D)designant humilium. Si quis igitur nostrum a timore Domini concipit, sive forte, sive infirmum et necdum perfectum virtutis opus, quasi filium vel filiam parturit; ut autem Domino consecrari valeat, agnum innocentiae et columbam simplicitatis, turturem quoque castitatis illi necesse est offerat, quia innocens et simplex atque casta justorum conversatio gratissimum est sacrificium Deo. Si vero tam pauper quis fuerit ut veram innocentiam, qua nec sibi nec proximis nocuerit, cum simplicitate puri cordis et castitate mentis et corporis offerre nequiverit, duos saltem turtures, vel duos pullos columbae, id est, duos compunctionis genera (timoris scilicet et amoris) offerat. Unum videlicet, hoc est timorem pro peccato, pro quo timet et gemit ne ad (0601A)tartari supplicia pertrahatur. Postea vero alterum in holocaustum, id est, amorem pro coelestis patriae desiderio, cum jam veniam praesumens non gemit pro supplicio, sed quia tandiu a desiderato Dei regno differtur. Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et iste homo justus et timoratus exspectans consolationem Israel (Luc. II). Dignum pro certo erat ut quia Dominus Jesus pro omni ordine, aetate et sexu redimendo venerat, ab omni etiam ordine, aetate et sexu testimonium acciperet: quapropter cum prius ab angelis praedictus esset et prophetis, nunc quoque adventui ejus mirabili omnium devotio mirabiliter famulatur. Contra naturam virgo Maria parit, Elizabeth sterilis filium generat, prophetatque Joannes et exsultat adhuc in utero clausus; Zacharias (0601B)sacerdos pater ejus olim mutus, etiam cum loquelae prophetiae gratiam accipit; magi veneranter eum adorant, Anna vidua confitetur, et inter eos iste senex Simeon, evangelico testimonio justus et timoratus (est enim timor comes justitiae quae illam optime novit servare) magnum praebet testimonium nativitati Dominicae, qui excreverat in tantum justitiae culmen, ut non jam solummodo suam, sed etiam totius populi Israelis quaereret salutem, et adventus Christi exspectaret consolationem, memorans illud Isaiae: Dicite pusillanimes, confortamini et nolite timere, ecce Dominus noster (Isai. XXXV); itemque: Consolamini? dicit Dominus noster (Isai. XL). Et Spiritus sanctus erat in eo. Digne, justus erat et timoratus, in talibus namque sanctus requiescit Spiritus sicut dicitur: (0601C)Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem verba mea (Isai. LXVI)? Et responsum acceperat a Spiritu sancto non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Dominum. Quandoquidem beatus senex iste, Spiritu Dei qui in eo erat revelante, cognoverat jam tempus instare quo Christus adveniret in carne, assidua poscebat prece, ne ejus anima antea solveretur a corpore (quamvis aetas senilis eam cogeret jam exire) quam id quod summo desiderabat affectu posset videre. Unde et intrinseca ejusdem Spiritus locutione tale meruit in mente accipere responsum, non se prius mortem visurum quam videret Christum. Et venit in Spiritu in temptum. Non absque corpore putandus (0601D)est venisse, sed quod dicit, in Spiritu, admonitum et inspiratum a sancto Spiritu venisse in templum indicat. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, offerentes sacrificium, ipse senex, veluti jam totus in pristinum juventutis florem renovatus, exiliens prae gaudio, accepit eum in ulnas, id est, in brachia sua, et benedixit Dominum, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace. Videntem me pacem quae coelestia pacificat et terrena, dimittis a vinculis corporis in pace et requie spiritus, ut jam caro non concupiscat adversus spiritum (Gal. V), nec spiritus adversus carnem, nec ullas hujus vitae corruptibilis corpus patiatur molestias. Nec jam metuo mortem, quia viderunt oculi cordis et (0602A)corporis mei salutare tuum, eumdem Jesum qui salvum faciet me et populum suum a peccatis eorum, et grave mortis conteret dominium. Quod salutare in hoc primo adventu parasii fide ac dilectione videndum, ante faciem omnium populorum, quicunque voluerint credere in illum. In secundo autem adventu parasti hunc ipsum Jesum ante faciem omnium populorum et credentium et incredulorum, ut videat eum omnis oculus Judicem justum, et reddat unicuique secundum opera eorum. Lumen ad revelationem gentium, eorum qui sedebant in tenebris et umbra mortis, tam ex gentibus quam ex Judaeis, ut per fidem illuminentur credentes in eum. Sed quia ante adventum ipsius quodammodo notus esse videbatur in Judaea Dominus, et isthic esse lux quaedam cognitionis (0602B)ejus; profunda vero caecitas infidelitatis texerat corda credentium, hoc lumen dicitur venisse ad revelationem earum, ut, sublato ignorantiae et infidelitatis velamine, apertisque oculis mentis, lucem videant magnam. Paratum quoque est hoc lumen ad gloriam plebis Israel, quia credentibus ex Judaeis spiritalis gloria est, quod illis tantum fuit praenuntiatus et ex eorum stirpe incarnatus, quod inter eos docuit, quod eos suis miraculis glorificavit. Non autem abs re est quod revelationem gentium, gloriae Israelis praeposuit, sed quia prius gentes credituras quam Judaeos praevidit. Ut enim testatur Apostolus, cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). Haec vobis, fratres, sufficiant breviter dicta de lectione evangelica; quia vero consuetudo (0602C)est ecclesiastica ut hac die gestantes manibus lumina, missarum solemnia celebremus, breviter quoque dicendum quae sint hujus rei exordia. Cum Romani totius mundi potirentur dominio, a subjecto sibi orbe tripertito per tria quinquennia solutionem census indixerunt fieri, et hoc modo, ut aurum uno, argentum altero, aes vero tertio persolveretur quinquennio. Unumquodque autem quinquennium vocabatur lustrum, eo quod ipso expleto censuque soluto, in unum conveniente populo Romano, sacrificium celebraretur, et cum cereis ac lampadibus urbs Roma lustraretur ob honorem infernalium deorum, et praecipue Februi, id est, Plutonis, qui dominus inferni dicebatur, a quo et mensis Februarius vocabulum sortitur, cujus parte extrema, id est, (0602D)in Kalendis hoc agebatur. Ideo vero tunc infernalibus diis sacrificabant, quia, eorum praesidio nationes orbis se subjugasse putabant. Nunc igitur vanae superstitionis errorem pulchre Christiana devotio ad veram convertit fidei religionem, cum jam non post quinquennium nec, ut olim, circa finem mensis Februarii, una lustratur civitas Roma ob honorem Februi, qui falso lustrationum, id est, purgationum, potens putabatur et deus infernorum, et ob dignitatem ejus quae jam cessavit terreni Romanorum imperii, sed per singulos annos circa initium ejusdem mensis, universa Dei civitas, sancta, videlicet, Ecclesia, illustratur; fidei lumen, quod filiorum suorum fulget in cordibus, designans cereorum lumine quod eorumdem gestatur manibus ob honorem Domini nostri (0603A)Jesu Christi, qui est unus et verus Deus coeli et terrae et inferni, quique verus homo pro nobis factus, hodierna die templo praesentari, et cum esset sine sorde peccati, legalem purgationem cum hostiarum oblationibus pro se fieri, sanctique senis Simeonis manibus suscipi, atque ab eo et a beata Anna caeterisque justis, qui ejus exspectabant adventum se voluit confiteri. Nos ergo, charissimi, hodie solemniter recolentes hujus rei memoriam, et cum Domina nostra gloriosa genitrice ejus Maria eum oblaturi, vel cum beato Simeone ipsum suscepturi cum cereis et hymnis puritate mentis atque lucidis operibus splendidi, in conspectu ejus astare debemus devoti, sedulo recordantes dignitatem nobis repromissi perennis et felicis imperii, coelestis, scilicet, regni, (0603B)quod tunc omnes electi sunt accepturi, quando juxta parabolam Evangelii, cum bonorum operum lampadibus occurrentes Sponso immortali (Matth. XXV), ipsi sponsa ejus effecti, amantissimum thalamum intrabunt; ad quem nos introducere secum dignetur idem benignus Deus et Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA III. IN QUADRAGESIMA. De jejunii laudibus.
Quanta sit erga nos, fratres dilectissimi, divinae pietatis miseratio, et quam multiplicibus modis nostrae prospiciat saluti clemens ejus dignatio, nec ulla potest prospicere cordis humani cogitatio, nec aliquibus (0603C)effari verbis oris nostri valet assertio. Vitiata enim denique in primis suis parentibus tota stirps generis humani, et sempiternae solum obnoxia damnationi, nulla ex se poterat habere vires hanc evadendi, quae, relicto, imo contempto, auctore vitae, se sponte mancipaverat mortis auctori. Et ideo, justo Dei judicio, quia justus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo (Psal. X), aeterna juste perpeti supplicia cogeremur omnes qui in Adam peccavimus, et in ipso ipsi quoque originaliter lapsi sumus, nisi Dominus noster quemadmodum incomparabiliter justus, sic ineffabiliter et pius. Cum itaque in fovea perditionis prostrati jaceremus, et suo merito pereundum esset omnibus, divina non tulit bonitas suum irremediabiliter perire opus, sed elegit ex ipsa (0603D)perditionis massa quos gratis salvaret, et sua solummodo justificaret gratia. Quod cum transactis retro saeculis multifariam contulisset patribus nostris, hujus tamen perfectionis summam hac novissima saeculi aetate dignatus est conferre nobis in unigenito Domino nostro Jesu Christo, quia, ut testatur beatus Petrus apostolus, Non est in alio aliquo salus neque aliud nomen sub coelo datum est hominibus in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV). Hinc dicit et coapostolus ejus Paulus: Omnes peccaverunt et egent gloria Domini, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu, quem proposuit (0604A)Dominus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum (Rom. III). Ergo, fratres charissimi, quia tanta gratiae Dei munera gratis accepimus, dignum, imo valde necessarium est nobis ne ei ingrati simus, et ne collatam nobis gratiam in aliquo negligamus. Unde et nos admonet idem Apostolus dicens: Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI). Quibus monitis, ad omnem Dei mandatorum obedientiam provocamur, ut quia de massa peccati segregati et per fidem vocati sumus, remissionemque peccatorum in baptismo percepimus, digna fidei opera faciamus, ne fides per gratiam Dei nobis attributa, si fuerit sine operibus, non solum otiosa, sed etiam mortua judicetur, ac per hoc (0604B)gratiam Dei in vacuum, id est, inutiliter, recepisse videamur. Dominus namque Jesus mittens apostolus in universum mundum praedicare Evangelium, praecepit eis dicens: Ite, docete omnes gentes, fidem, scilicet, sanctae Trinitatis, baptizantes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et addidit: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII). In quibus verbis aperte ediscimus quia qui fidem recipimus, nostramque illi baptismo spopondimus servitutem, omnibus mandatis ejus ut obedire studeamus necesse est, ut dum ea quae jussit facimus, ad bonorum operum praemia, quae nobis fidelis et qui non mentitur Dominus repromisit, ipso auxiliante, pervenire mereamur. In sermone autem Apostoli, quem in medium deduximus, quo nos hortatur (0604C)ne in vacuum gratiam Dei recipiamus, gratiam Dei non solum intelligere debemus, fidem quam primum in sacramento baptismi percepimus, sed omnia quae nobis a Deo donantur bona, sive sint spiritualia, sive sint ea quae Paulus apostolus dicit esse fructus Spiritus, ut est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, et caetera (Gal. V); sive sint corporalia, in quibus est corporis sanitas, frugum ubertas, aeris serenitas, temporum pax et tranquillitas, et his similia ejus dona de quibus ab Apostolo cohortamur ne ea inaniter recipiamus. Ejus quoque talenta, quae unicuique nostrum secundum propriam dedit virtutem (Matth. XXV), ne sive lucro bonorum operum retineamus, sed, dum tempus est, negotiandi in exercendis lucris Dominicis, (0604D)in his quae accepisse perpendimur, occupemur, ne cum venerit rationem cum servis positurus et fideles negotiatores remuneraturus, si invenerit nos gratiae suae talenta, quod absit, recepisse in vacuum, jure damnatos projiciat in tenebras infernorum. Sed potius totis studeamus viribus, ut unusquisque nostrum pro apportato lucro audire mereatur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Ibid.); ubi nos secum gaudere concedat ipse benignus Dominus et Deus noster.
Nunc ergo, fratres, quia sacros dies jejuniorum celebramus, (0605A)scire debetis quoniam sicut corpori vulnerato medicamenta, sic, et multo amplius, animae peccatorum vulneribus sauciatae medicina necessaria sunt jejunia; maximeque quia primos parentes nostros, propter gulam, a paradisi gaudiis expulsos novimus (Gen. III), procurandum nobis est, si ad ea reverti cupimus, ut per abstinentiam viam nobis illo redeundi praeparemus. Quid autem sint, et quantum sacra prosint jejunia, audiat in brevi charitas vestra. Jejunia sunt gratiae Dei primordia, reconciliationis sacrificia, salutis remedia, castitatis fundamenta. Haec vitam imitantur angelicam, his excitantur mentes fidelium, his reficiuntur animae, per haec moriuntur culpae, delentur delicta, his gradibus pervenitur ad coelestia, his armis dimicamus contra diabolum et (0605B)vincimus exemplo Domini nostri Jesu Christi qui per jejunium nostrum praeliatur contra diabolum; non quod ille aut jejunio aut isto egeret certamine, sed ut primum nos doceret debellare, et postea donaret vincere. Certamen igitur magistri ac Domini nostri agnoscamus, et sic certe discamus. Continuis quadraginta diebus ac noctibus jejunavit: postea vero esuriit (Matth. IV); quod videns tentator ex pharetra malitiae suae direxit illi primum spiculum gulae. Quare, inquit, esuris? si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Et quid ad ista Dominus fecit? Clypeum jejunii praetendit, et ignitum hostis jaculum in ipso exstinxit atque confregit, dicens: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei; ac si diceret: Temporalem corporis suades sumere (0605C)cibum, ut aeternum et vitalem animae auferas victum; cum homo ex anima constet et corpore, prius anima debet refici Dei verbo, et postea corpus pane terreno. Hoc intentis auribus audiat qui vere vivere audeat, qui vere vivere desiderat; hunc panem avidissime perquirat, illo animam pascat dum caro jejunat. Perspicimus evidentissime quod laqueo gulae etiam Dominum voluerit diabolus capere, quoniam eo noverat se primum Adam invasisse, et sic per esum pomi vetiti strangulasse; sed secundus Adam, abstinendo, illius laquei vincula dissolvit, et nos omnes absolvit, atque per abstinentiam, ipsius dolos nos posse vincere edocuit. Nec nova lex est abstinentiae, haec quippe data est homini posito in (0605D)paradiso, cum ei praeciperetur a Domino: De ligno scientiae boni et mali ne comedas; quacunque die comederis ex eo, morte morieris. In hujus igitur mandati jussione et ejusdem transgressione possumus scire quantum sit bonum observatio jejunii, et contra, violatio ejus quantum sit malum. Quandiu interdicto abstinuit cibo Adam, nec legis fuit praevaricatio, nec infirmitatis, quae antea non erat, cognitio, nec culpa, nec illecebra, nec labor, nec timor, nec mors, nec terrena meditatio, quae protinus successerunt omnia, postquam manducavit de arbore interdicta. Nam mox a paradisi beatitudine ejectus, et in hanc quam patimur miseriam est projectus, vita spoliatus, mortalitate vestitus. Unde et aptum sibi accepit indumentum ex pellibus mortuorum animalium; (0606A)dicit enim Scriptura quia fecit Dominus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos (Gen. III). Ecce quomodo gula vestit, et quomodo nuda: aufert ornamenta virtutum, vestit ignominia vitiorum; sibi obedientem a facie Dei abscondit, et, ut facti furti conscium, ad latebras mittit, paradisi felicitatem claudit, et omnium vitiorum januam pandit. Sequentis etiam aevi patres, si consideres, per gulam cecidi se et per abstinentiam stetisse cognosces. Sanctus Noe vir sobrius, mundo pereunte, inter undas diluvii servatus, qui in Arca se suosque, nec non et omnes bestias, pecora, et ipsas volucres temperantes Domino praecipiente aluit (Gen. VII), postmodum vini poculo intemperanter sumpto dehonestatus est, et a filio suo Cham ludibrio est habitus (Gen. IX). Lot (0606B)nepotem Abrahae, quem nec Sodomitica scelera nec ipsa vicerunt incendia, vicit gula, et captivum usque ad incesti pertraxit contagia (Gen. XIX). Considera Moysem XL diebus jejunantem, et ita cum Domino loquentem ut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXIV, XXXIV). Attende Danielem, qui trium hebdomadarum jejunium continuavit, et angelica colloquia promeruit (Dan. X); cujus etiam abstinentia leonibus indixit jejunia (Dan. VI). Elias propheta in fortitudine unius panis subcinerii, cum modico aquae poculo ambulavit XL diebus et noctibus (III Reg. XIX); quem in tantum abstinentia provexit, ut curru igneo in coelum raperetur (IV Reg. II). Videamus Joannem Baptistam, cujus erat esca locustae et mel silvestre (Marc. I). Ipse quoque Domini Dei (0606C)Filius Deus noster Jesus Christus, vide quomodo te suo jejunio docuerit jejunare, et sacraverit hoc tempus quadragesimale (Matth. IV). Sicut tentatorem superavit, sic te superare docuit. Quamvis igitur tam magnae virtutis sit jejunium, non tamen putetis illud vobis posse sufficere solum, nisi duarum emendetur testimonio rerum, assiduitate, scilicet, orationum, et largitate eleemosynarum; his enim certe alis sublevatur ad coelum. De oratione admonet Apostolus: Estote, inquit, prudentes, et vigilate in orationibus (I Petr. IV). Et Dominus ad discipulos: Vigilate et orate ut non intretis in tentationem (Luc. XI; Matth. XXVI; Marc. XIV). De eleemosyna audi qualiter huic conjungatur oratio, etiam ipsa dicente Scriptura: (0606D)Abscondite eleemosynam in sinu pauperis et ipsa orabit pro vobis ad Dominum (Eccli. XIX). Et non solum pro peccatis orat, sed etiam peccata delet, sic enim scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). Habentes ergo a mundi exordio proposita nobis ista et talia innumera sanctarum virtutum exempla, his semper exercendis operam demus; maxime isto tempore, jejuniis et orationibus atque eleemosynis vacemus, quatenus, per haec a peccatorum purificati sordibus, sanctum Pascha Domini cum sinceritate mentis et corporis digne celebrare mereamur, praestante ipso benigno Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA IV. IN COENA DOMINI. De eo quod Christus lavit pedes Apostolorum, et de poenitentium reconciliatione. (0607A)
Novit vestra dilectio, quia sacratissimus omnique desiderabilis Ecclesiae coenae Dominicae dies, annua serie temporis recolitur. Cujus mirifica sacramenta, ut nostra digne queat fragilitas celebrare, atque de eisdem, licet tenuiter, saltem utiliter aliquid explicare, charitate vestra, quam scimus nostris non deesse optatis, a Verbo de cujus operibus et verbis salutaribus, ad profectum, verbum loqui desideramus, nobis implorandum est posse. Ergo, ut hujus diei mysteria perspicere aliquatenus, et nonnulla pro (0607B)modulo nostro valeamus effari condigne, rogemus supplices dicentes cum Psalmista: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L); itemque: Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam (Psal. LXX). Recitata modo nobis est evangelica lectio, in qua commendatur fidei nostrae excellens super omnia et sciens omnia, vera filii Dei divinitas et assumpta pro nobis ac de nobis vera carnis humanitas, et magnae quam in seipso nobis imitandam proposuit humilitatis utilitas. Commendatur insuper omnibus illa, qua nos nimium dilexit, gratuitae bonitatis charitas, qua ille qui morte finiri, et nostri dilectionem finire nescit, in finem, hoc est usque in mortem, dilexit nos. Ait itaque Joannes evangelista: Ante diem festum Paschae, sciens Jesus, quia venit ejus hora ut trans at (0607C)ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in fidem dilexit eos. Paschae nomen, cum ex veteri institutione ideo sit dictum, quod in eo, post agni occisionem, populus israeliticus ab Aegyptia servitute liberatus, ad terram olim promissae haereditatis et pacis transierit, quia Pascha transitus dicitur, hoc tam mystice signavit evangelista quam solerter exprimere studuit: Sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, hoc, scilicet, his verbis innuens, quod illud Pascha figurativum in quo agnus ille legalis sine macula jubebatur immolari, ejusque sanguine postes et superliminaria domorum signari, ut filii Israel sic ab exterminatore liberari possent, verum praefigur verit Pascha quo noster Agnus, imo Agnus Dei, Christus, (0607D)sine macula peccati conceptus, natus et conversatus, pro salute nostia est immolatus, et sic suum ac nostrum Pascha sacravit, quando ex hoc mundo ad Patrem transiit. Ejus sanguine si postes nostri, anima, scilicet, et corpus, atque supe liminare frontis, seu intentio nostrae mentis, sincere fuerint illiti, a diabolo exterminatore pessimo veraciter erimus tuti; ipsumque caput nostrum, in charitate imitando, Pascha quod ille celebravit, nos usque ad mortem diligendo, et nos membra ipsius fiducialiter celebrabimus, si, fugientes Aegyptum, id est, hoc tenebrosum et instabile saeculum, hinc ad virtutes saluberrimum transitum faciamus, ut, eruti de potestate tenebrarum, digni efficiamur ad repromissum nobis ejus pacatissimum regnum transire. Sequitur (0608A)evangelista: Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Scariotei, sciens quia omnia dedit Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad eum vadit. Paulisper considerare libet istius transitus quanta sit excellentia; cum dixisset, Ut transeat ex noc mundo, addidit quo, scilicet, ad Patrem, cui, videlicet, coaeternus existit Filius, unius cum eo divinitatis, aequalis gloriae et majestatis. Cum tamen iste transitus assumptae sit humanitatis, item subinfert: Sciens quia omnia dedi ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad eum vadit (Joan XIII). Omnia, inquit, et bona et mala; bona in effectum, mala in usum. Unde Apostolus: Nihil, inquit dimisit non subjectum ei (Hebr. II). Hinc et Psalmista longe ante praecinuit dicens: Omnia subjecisti sub (0608B)pedibus ejus (Psal VIII). Interque omnia, ipsum illi tradidit traditorem, et eos quibus tradendus erat, et mortem quam passurus erat. Sciens igitur se omnia in potestate habere, sciens quia a Deo exiit per humilitatem Incarnationis, et ad eum vadit per victoriam resurrectionis, surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum praecinxit se; deinde misit aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus. Haec, licet a Domino gesta sunt actu corporeo, spiritali tamen scrutanda sunt intellectu. A caena itaque surrexit, quia a secreta et ineffabili quiete Patris ad nos venit; vestimenta posuit, id est, semetipsum exinanivit, non ita ut deponeret quod habebat, sed ut acciperet quod non habebat; linteo se praecinxit, (0608C)dum ad perferendos mortalitatis nostrae labores formam servi induit; aquam in pelvim misit, et pedes discipulorum lavit, quia aqua quam cum sanguine, de latere suo, in cruce pendens, in terram fudit (Joan. XIX), in se credentium immunditiam diluit. Eodem quoque linteo pedes eorum extersit, quia corporis sui pro ipsis in mortem traditi et resuscitati indumento, non solum terrena in eis contagia purgavit, sed etiam in se fidelem solidavit. Et quidem ad exemplum humilitatis hoc Dominus hodierna die corporaliter egit, sed quotidie illud in nobis agere sua gratia spiritualiter non desistit. Pedes etenim nobis lavat, cum, secundum humanitatem, pro peccatis nostris Patrem interpellat, et secundum divinitatem cum Patre eadem nobis donat. Nos (0608D)quoque ipsius exemplo et mandato commoniti, et corporaliter hoc agere, et multo magis spiritaliter debemus invicem pedes lavare, hoc est, alterutrum peccata dimittere, et pro eisdem a Deo dimittendis invicem exorare, sicut et Apostolus admonet: Donantis, inquit, vobismetipsis, si aliquis adversus aliquem habet culpam, sicut et Dominus donavit nobis, ita et nos invicem (Coloss. III). Ad quod exemplum exsequendum, et si ex cordis nostri duritia aliquo modo retardamur, oratione Dominica tamen necessario compellimur, dum quotidie Deo crebrius dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Et ut hoc non ficte, quod absit, sed ex corde fiat necesse est, ipso Domino sic comminante: Si vos non dimiseritis hominibus (0609A)peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Itemque: Sic et Pater meus coelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Ut igitur audivit vestra dilectio, haec omnis pedum lotio nostrorum peccatorum est purgatio; unde non incongrue hac ipsa die, sicut Ecclesiae tenet consuetudo, poenitentium fit reconciliatio. Ut enim ante nos dictum est a Patribus, cum tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis debet se quisque ab altario removere ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate reconciliari. Lectum quippe modo est: Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus (0609B)Domini (I Cor. XI). Hoc est eum indigne illud accipere, qui accipiat eo tempore quo debet poenitentiam agere. Unde mihi ad vos, o fratres, nunc habendus est sermo, quos mater sancta praesens Ecclesia nostro officio hodie reconciliat Deo. Ad vos igitur nostra, imo doctoris gentium Pauli, per nos ista fit exhortatio, ut agnoscat unusquisque vestrum ex semetipso si reconcilietur vel non reconcilietur Deo, quamvis reconciliari ejus Ecclesiae nostro videatur ministerio, et sciat per quem fiat, vel quid sit ipsa reconciliatio. Loquitur beatus Apostolus in Epistola ad Corinthios specialiter, omni autem Ecclesiae generaliter: Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt nova omnia. Omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum, (0609C)et dedit nobis mysterium reconciliationis (I Cor. V). Diligenter, quaeso, attendite quae sit ista nova creatura, et ipsi studete nova esse creatura, quia non vetera, quandiu manent vetera, sed nova reconciliat sibi Deus Pater per Dominum nostrum Jesum Christum, et per eos quibus dedit reconciliationis ministerium. Vetera autem sunt peccata, ad veterem hominem pertinentia, quae sunt infidelitas, injustitia, inobedientia, concupiscentia mala, avaritia, rapina, adulterium, homicidium, furtum, falsum testimonium, et quae idem Apostolus ad Galatas enumerat, dicens: Manifesta sunt opera carnis, idem opera peccati, quae sunt, fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones sectae, invidiae, (0609D)homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat V). Qui ergo ex vobis talibus et his similibus involuti sceleribus fuerint, et per confessionem ac poenitentiam nequaquam condignam satisfactionem egerint, sed adhuc in hac vetustate perdurant, non se a nobis reconciliari posse existiment, nisi prius veterem hominem cum actibus suis nunc enumeratis exspolient, et novum induant, et ipsi in eodem novo homine, id est, in Christo, nova creatura, id est, novi homines, per poenitentiam fiant, sicut dudum per baptismum facti fuerant, ut hoc Apostoli dictum illis merito conveniat: Vetera transierunt, ecce facta sunt nova (0610A)omnia (II Cor. V). Si igitur condignam Deo poenitentiam obtulistis de praeteritis, et sic haec eadem ulterius admittere non vultis, sed cum Dei gratia et adjutorio, in omni bonitate, et justitia, et veritate, perseverare desideratis, tunc scire potestis quia, noxia vetustate exuti, nova creatura facti estis, et vere Deo reconciliamini per Christum, et per nos quibus dedit ministeriun reconciliationis; et ita gaudentes, Apostolum ad vos et de vobis dicentem audietis: Haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis; justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI). Si autem, ut diximus, aliter est, nemo vestrum se fallat, nemo se seducat, nemo circumveniat; non enim potest Deus, sicut homo, ullis decipi fraudulentiis, clamante (0610B)omnibus Apostolo: Nolite errare, Deus non irridetur (Galat. VI). Qui enim peccando factus est ei inimicus, nisi satisfaciendo, non potest reconciliari ut fiat amicus. Reconciliatio namque eorum est, qui antea inimici fuerunt; et conciliantur amici, reconciliantur inimici. In reconciliatione autem vestra, nolite nos episcopos attendere ut auctores, sed ut ministros; nam quis sit auctor, manifestat nobis idem egregius gentium doctor; cum enim dixisset: Ecce facta sunt nova omnia, addidit: omnia autem, id est, invocationis genera, ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum (I Cor. V). Ecce per quem fit reconciliatio, scilicet, per Christum, qui eamdem nobis procurans per suam passionem rediit ad praemium. Sed ne imperfectum remaneret quod (0610C)procuraverat, et quoniam ipse quidem corporalem poenitentiam ab eis abscondebat quibus secundum divinitatem dignatus erat polliceri: Ecce ego vobicum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Math. XXVIII), dedit apostolis suis nobisque eorum successoribus potestatem ligandi atque solvendi in coelo et in terra; quam potestatem solvendi vocat Apostolus ministerium reconciliationis (II Cor. V). Ideoque quia vices Christi agimus, quos ille invisibiliter absolvendo dignos sua reconciliatione judicat, nos, visibiliter reconciliando, per officium nostri ministerii absolvimus; eos vero qui funibus peccatorum suorum, ante Dei conspectum, adhuc tenentur adstricti, nos quomodo absolvere possumus? (0610D)Nam quamvis Deus, sicut dicit sanctus Leo papa, sic suae bonitatis praesidia ordinaverit, ut indulgentia ipsius nisi supplicationibus sacerdotum nequeat obtineri, quia Mediator Dei et hominum Dominus Jesus Christus, hanc Ecclesiae praesulibus potestatem tradiderit, ut et confitentibus satisfactionem et poenitentiam darent, et eosdem, salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per medicinam reconciliationis admitterent; huic tamen operi incessabiliter ipse Salvator intervenit, nec unquam ab his abest quae ministris suis exsequenda commisit. Quae a nobis dicta sint ad cautelae vestrae studium, non ut nobis injiciamus laqueum. Si enim inter vos aliqui sunt, quod absit, qui se hucusque poenitentiam agere simulaverint potius quam vere egerint, (0611A)neque istis de Dei misericordia desperandum esse dicimus, si hodie etiam ad ipsum saltem ex toto corde convertantur, apud quem nullas patitur moras vera conversio, dicente Spiritu Dei per Prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris (Joel. II); et alibi: Dic tu iniquitates tuas prior ut justificeris (Isai. XLIII); itemque: Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio (Psalm. CXXIX). Denique multiplex misericordia ejus, ad expiationem criminum, multiplices fructus nobis poenitentiae contulit; non enim tantum supplici illo poenitentiae nomine salus aeterna repromittitur, de quo apostolus Petrus: Poenitemini igitur et convertimini ut deleantur peccata vestra (Act. V); et Joannes Baptista: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum (0611B)coelorum (Matth. III, Luc. III); sed etiam fit absolutio peccatorum per charitatis affectum, per eleemosynarum fructum, per profusionem lacrymarum, per confessionem criminum, per cordis et corporis afflictionem, praecipueque per morum emendationem, interdum etiam per sanctorum intercessionem, per indulgentiam quoque ac remissionem nostram, qua peccantibus in nos dimittimus; quibus omnibus modis aboleri posse peccata, divina testis est Scriptura. Cum ergo indulgentiae aditus nobis salutares Dei nostri potentia ineffabilis patefecerit, quis miser, misericordiam et salutem desiderans, desperatione aliqua frangatur, cum ad veniam, etiam multiplicibus remediis, invitetur? Oportet igitur, dum tempus est, nos per haec et his similia ad poenitentiam accedere (0611C)cum omni fiducia, et ex fide credere indubitanter, poenitentia istisque modis relaxari posse peccata, quia Deus non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII), sicut ipse dicit in Evangelio: Venit Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Si enim ille qui est scrutator cordium et renum prospexerit nostrum spiritum contribulatum, gratum sibi acceptabit sacrificium, quia non spernit cor contritum et humiliatum (Psal. L). Ipse enim ut doceret his mediis a morte ad vitam nobis fore redeundum, ante suam passionem Lazarum suscitaturus quatriduanum, flevit mortuum, infremuit spiritu, et volens turbavit seipsum (Joan. XI), ut nobis significaret quomodo flere, fremere et turbari debeamus, cum peccatis (0611D)mortui eorum nimia mole premimur, reviviscere desideramus. Benignus igitur Deus qui jussit a Lazaro removeri lapidem, et sic demum Patri gratias agens cum magna voce clamavit, et vivificavit, qui est resurrectio et vita: a nobis gravem peccatorum molem removeat, nosque omnes ad gloriam suam, occulta intus gratia vivificare et resuscitare dignetur, qui cum coaeterno Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA V. IN COENA DOMINI. De sacrificio Abrahae et Isaac.
Inter quotidiana Scripturarum stipendia quibus vestrae mentes reficiuntur, fratres, meditando in lege mandatorum Dei die ac nocte, unum ex majoribus ferculis (0612A)charitati vestrae porrigam cyathum, ut in hac tanta celebritate festivum habere possitis consortium. Cyathum autem spondeo, quia phialam propinare nequeo; per phialam quippe doctrina exuberans, per cyathum vero parva scientia demonstratur. Si ergo mediocritate census mei intrare in sanctuarium Dei nequeo, propterea minus tacebo; servus namque qui unum talentum acceperat, ideo damnatur, quia illud ad erogandum non dederat (Matth. XXV). Sane hujus Dominicae coenae veneranda solemnitas, propter ea quae Christus corporali poenitentia exhibuit, multis ante legem, multis sub lege refulsit ministeriorum oraculis. Quid est, fratres mei, quod jam senex Abraham, qui pater excelsus, Isaac filium, qui risus interpretatur, genuit (Gen. XXI), (0612B)nisi quia, senescente jam mundo, Pater de coelis Filium suum in terris, pro redemptione humani generis nasci voluit. Abraham Isaac filium suum ad immolandum Deo obtulit (Gen. XXII), quapropter unigenitum Filium suum pro nobis omnibus tradidit; et sicut Isaac ipse sibi ligna portaverat quibus erat imponendus, ita et Christus gestavit in humeris lignum crucis suae, in quo erat crucifigendus. Sed illud quod figuratum est in Isaac transgestum est ad arietem; cur? quia Christus ipse Ovis, ipse Filius, ipse Agnus: Filius quia natus, Aries quia immolatus. Sed quid est quod in vepribus haerebat aries ille? Crux cornua habet; si enim duo ligna compinguntur secum invicem, et species crucis redditur; unde et scriptum est de eo: Cornua in manibus ejus (Habac. (0612C)III). Cornibus ergo haerens aries, crucifixum Christum significabat, vepres autem spinae sunt, et spinae iniquos significant et peccatores qui suspenderunt Dominum in cruce. Quod autem aries occisus est, et Isaac occisus non est, ideo factum est, quia Isaac figura et non veritas erat, et in eo designatum est quod postea in Christo completum est. Beatus enim presbyter Hieronymus scribit quod ibi oblatus est Isaac, ubi postea crucifixus est Christus, cujus passio nostra est salus et liberatio: quam digne celebrantes, mysteriorum hujus Dominicae coenae ipse de quo loquimur nos capaces et consortes efficiat Jesus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA VI. IN COENA DOMINI. De non procrastinando in agenda poenitentia.
(0612D) Quia, fratres mei, de his estis, sicut ait Apostolus, quibus lac opus sit, non solidus cibus (Hebr. V). Ideo rustico sermone vos alloquimur, ut si mysteria secretorum capere non potestis, saltem vel minima cil; coelestis in ventris memoria reponatis. Et quia hoc Dominicae coenae sacra festivitas multa in se habet mysteria; ideo specialiter in ea poenitentibus, confugium un cum videtur esse ad Dominum. Et non solum publice poenitentibus, sed etiam omnibus Christianis, quia licet nos in aperto a se Ecclesia non abjecerit sicut illos, tamen omnis vita Christiani semper in poenitentia et compunctione debet consistere. Nemo enim immunis a sorde, nec infans si sit unius (0613A)diei vita ejus super terram (Joan. XXV); omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, ut ait Apostolus, justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III). Tribus namque modis capitalia crimina damnantur, et minuta jugiter redimuntur. Attentius cogitemus quod si quandiu vivimus cum bonis operibus agimus, plenam nobis securitatem de Dei misericordia pollicemur. Cum enim omnes homines poenitentiam velint in fine vitae suae accipere, vix paucos videmus eam secundum quod desiderant adipisci. Quanti enim qui se ad extremum vitae suae poenitentiam accepturos esse credebant, aut subita ruina oppressi sunt, aut forte naufragio demersi, aut sanguinis ictu, vel illa infirmitate quae apoplexia dicitur et nervorum contractio, ita percussi sunt, ut non solum poenitentiam (0613B)petere, sed etiam signare se aut orationem Dominicam dicere omnino non possent? Cum vero tantis casibus fragilitas humana subjaceat, nimis periculosa est desperatio, ut non in longa tempora nos ad agendam poenitentiam reservemus, qui unius diei vitam in potestate habere non possumus. Et ideo cum timore et tremore audiamus Dominum dicentem per prophetam, et pia nostra adhortatione monentem: Noli tardare converti ad Dominum (Eccl. V). Et hoc obtinere, Deo auxiliante, possimus; jugiter supplicemus, ut nobis pius Dominus inspirare dignetur; omnia mala velociter fugere, et ea quae bona sunt infatigabiliter exercere, res alienas non concupi cere, capitalia crimina non admittere, minuta peccata sine quibus esse non possumus per indulgentiam inimicorum (0613C)et eleemosynam pauperum indesinenter redimere, et secundum vires nostros, jejuniis, vigiliis et orationibus cum perfecta charitate frequenter insistere, infirmos visitare, in carcere positos requirere, peregrinos excipere, et eis humiliter pedes abluere; nec solum nos ipsos pacem cum omnibus custodire, sed etiam illos qui discordes sunt ad concordiam revocare. Si nos tantis operibus fideliter occupatos dies transitus nostri invenerit, sicut jam dixi, etiam si in hora mortis nostrae poenitentiam accipiamus, securi de hac luce migrabimus; et non solum poenas evadere, sed etiam ad aeternam vitam poterimus, donante Domino, feliciter pervenire.
HOMILIA VII. Ad publice poenitentes, ut serio poeniteant: ad caeteros vero, de illorum reconciliatione gratias Deo agant.
(0613D) Deus omnipotens justus et misericors, qui inaestimabili pietate hominem perditum, opprobria et contumelias, et, ad ultimum, mortem sustinendo, reformavit vitaeque restituit, et ad coeli palatia transvexit, ille scrutator cordium et renum, intrinsecus corda nostra inspicit, et divinitatis suae potentia considerat, si per lamenta poenitentiae illi satisfecisti; nos autem, qui puri homines sumus, tantummodo facies intuemur. Unde saluti vestrae consulentes, hortamur ut si quis vestrum ficte poenitentiam accepit, aut poenitere dissimulavit, ad reconciliationis sacramentum nullatenus accedere praesumat, sed magis sordes scelerum diluat fontibus lacrymarum caeterarumque operibus virtutum. Si vero, quantum humanae fragilitati (0614A)scire permittitur, digne poenituistis, et deinceps ne talia facere velitis, tota mentis contritione promittitis, dexteras manus vestras in sublime extendite, ut ab hinc coelestem conversationem et vitam Deo dignam, gerere ostendatis. Omnes vero in commune Deum laudare, benedicere et glorificare, debemus, qui eos quos invidia diaboli diversorum foedavit contagione vitiorum, et quasi suos hactenus habuit, nunc jam per poenitentiam mundatos, et intra sinum Ecclesiae revocatos videmus illius revera dono ac spiratione qui vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Unde oportet, fratres, ut magis magisque semper Domini timorem prae oculis habeatis, qui vos velut pius Pastor ad pascua vitae coelestis invitat et remunerare desiderat; (0614B)per omnia illi gratias agentes, et obsecrantes ut de praeteritis male actis veniam vobis tribuat, et de futuris cautelam concedat Jesus Christus Dominus noster, cujus honor et gloria manet per omnia saecula. Amen.
HOMILIA VIII. IN DIE COENAE DOMINI. Ad clerum, plebem et publice poenitentes.
Quia metuenda pariter et desideranda Dominicae coenae sacramenta celebramus, fratres charissimi, haec nos digne exsequi posse minime credimus, nisi vestris orationibus fulciamur. Et metuenda sunt quidem, quia sacramentorum tam magnifica mysteria ab in lignis tractantur; desideranda vero, quia in his (0614C)tutissimum nostrae salutis speramus habere suffragium. Spem veniae peccator accipit, captivitas superata recedit, et de conversis peccatoribus gaudium esse in coelo coram angelis Dei, Veritatis vocem cantantes novimus (Luc. XV). Licet enim in nobis non ita exuberans inveniatur doctrina, ut merito aequiparari valeamus homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetusta (Matth. XIII), nova, scilicet, de suavitate regni, vetusta de terrore supplicii, tamen quantulumcunque supernae dulcedinis haustum, Domino inspirante, gustantes libavimus, ipsum charitatis vestrae mentibus, et tanquam fidissimis nummulariis infudimus, quia Dominicae dispensationis pecuniam vestrae aedificationi creditam, dictis et operibus exercere valetis (Matth. XXV). Sed quoniam (0614D)legislator Moyses cum quo loquebatur Deus velut homo ad amicum suum (Exod. XXXIII), consilio indiguit Jetro cognati sui; et Paulo apostolo qui usque ad tertium coelum raptus fuisse dignoscitur (II Cor. XI), ob humilitatis custodiam, datus est stimulus carnis ne magnitudine revelationum extolleretur; non abs re vestrae charitati suggerimus, et semper ante oculos habere monemus, quanquam in lustriae vestrae non ignotum esse credamus, quod quidem Sapiens salutaribus breviter edocuit verbis: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis (Eccli. VII). Duae namque sunt mortes in unoquoque nostrum: una, videlicet, animae per peccatum, et altera corporis, propter peccatum ad poenam peccati. Mors vero animae est, quando Deus illam (0615A)deserit ob multitudinem peccatorum, et mors est corpori, quando ab anima deseritur. Et duae sunt resurrectiones: una animae in Ecclesia per Verbum Filium Dei, quando per gratiam ejus resurgit a morte iniquitatis; et haec est resurrectio prima (Apoc. XX), quam qui habet in secunda, quae est corporis, feliciter resurget in vitam aeternam per Verbum Dei carnem factum Filium Hominis, qui accepit potestatem judicium facere (Joan. V). Quod judicium, in fine saeculi erit; et ibi non erit resurrectio animarum, sed corporum. Petamus igitur corde contrito et humiliato cum lacrymis, bonis operibus suffragantibus, nos suscitari a morte animae in praesenti vita, ut vivamus in Christo; et ut resurgentes corpore in fine saeculi, aeternaliter vivamus cum Christo. (0615B)Habeamus sedulo ante mentis oculos, horam exitus nostri de corpore, praeveniamus Dei faciem in confusione peccatorum nostrorum (Psalm. XCIV), et lacrymis, et bonis operibus indulgentes his qui in nos peccaverunt, ut indulgentiam peccatorum nostrorum obtinere possimus apud Dei misericordiam; et non negligamus bona quae nunc agere possumus, quia exuti corporibus, postea, bona vel mala gerere non poterimus, sed pro his quae in isto saeculo egerimus condignam remunerationem in illo accipiemus ab eo qui reddet unicuique secundum opera sua. Vos etiam sacerdotes qui per singulas parochias vestrae ordinationis, gregi Dominico praeestis, admoneo ut mecum forma et exemplum bene vivendi sitis omnibus vobis subjectis, dicente Domino: Sancti estote, (0615C)quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester. Porro si quemlibet vestrum remordet alicujus perpetrati facinoris conscientia, qua fronte potest redarguere quemlibet in simile crimen prolapsum? Quocirca prae oculis habere debemus increpationem illam quae divina voce per Psalmistam sacerdotibus perverse videntibus dicitur: Quare tu enarras justitias meas et assumis Testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX)? Unde, fratres, omni custodia muniamus cor nostrum, petentes Domini misericordiam, ut cum omni simplicitate et modestia atque puritate mentis et corporis nosmetipsos regamus, plebemque nobis commissam pabulo divinae exhortationis pascamus; et quidquid excesserint, digna emendatione et monitione corripiamus, ne illud incurramus propheticum: Si, inquit, (0615D)annuntiaveris iniquo in quitatem suam, animam tuam liberasti; si autem non annuntiaveris, ille quidem in iniquitate sua morietur; sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Ezech. XXXIII); sed potius audire mereamur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, in ra in gaudium Domini tui (Marc. XXV). Hoc potest etiam tradi quod Heli sacerdos, qui non corripuit filios, morte multatus est; ipsi quoque filii ejus mortui sunt, et arca Dei capta est, et hoc sacerdotio posteritas ejus privata est (I Reg. IV). Phinees e contra (Num. XXV), quia zelo Dei accensus, fornicarios peremit, sacerdotio, Domini voce, functus est in aeternum (Psalm. CV). Pius et misericors Dominus sciens infirmitatem generis humani, sine qualibuscunque peccatis praesentem (0616A)vitam non posse transigere, talia medicamenta dignatus est providere, quae non solum divites, sed etiam pauperes, absque ulla excusatione possent peccatorum suorum adhibere vulneribus. Quae autem sunt ista medicamenta? Illa utique duo de quibus Deus dixit: Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI; Marc, XI). Date et dabitur vobis pertinet ad eleemosynam quae datur esurientibus, nudis atque captivis; dimititte et dimittetur vobis pertinet ad eleemosynam per quam indulgetur omnibus inimicis, dicente Domino: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Satis delicate nobiscum agitur, quando in potestate nostra datur qualiter judicemur in die judicii. Si enim dimiseritis, inquit, dimittetur vobis; si non (0616B)dimiseritis, non dimittetur vobis. Sed dicit aliquis: Non possum indulgere inimicis meis; cui nos respondemus: Si non habes peccatum quod tibi indulgeat Deus, non debes indulgere proximo tuo; si vero incomparabiliter plus peccasti tu Domino, quam in te peccaverit homo, quare jubente Domino non dimittis parum, ut tibi Dominus dignetur dimittere multum? Cum grandi timore consideranda illa terribilis et metuenda Dei nostri sententia quam servus ille crudelis audire meruit: Serve male, omne debitum dimisi quoniam rogasti me, nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum (Matth. XVIII)? Et quid post haec? Tradidit eum tortoribus donec redderet universum debitum; et ut haec etiam tardiribus insinuaret, adjecit: Sic et Pater meus coelestis (0616C)faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Nam qui haec implere noluerit, ipse sibi januam divinae misericordiae claudit; quia quaelibet reliqua opera quae quisque fecerit, omnia evacuabuntur, si in eo charitas vestra non fuerit, quae non solum amicos, sed etiam usque ad ipsos perveniat inimicos. Non enim mentitur apostolus Paulus in quo Christus loquebatur: Si distribuero, ait, in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero copus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest (I Cor. XIII); et quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est charitas. Debet ergo unusquisque a se eradicare quod malum est, et inserere in se quod bonum est. Itaque qui per odium et iracundiam radicem (0616D)in se charitatis exstinxerit, nihil in eo, unde ad aeternam vitam perveniat remanebit. Ille vero qui supradicta mala in corde servat, et credit se multa eleemosynis peccata sua posse redimere, audiamus de eo Dominum in Evangelio dicentem: Si offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V). Sententia ista evidenter ostendit quod sacrificium offerre vel eleemosynas facere nihil proderit, nisi prius reconciliatio praecesserit inimici. Nam quod etiam orationem nostram Dominus non velit audire, si odium voluerimus in corde servare, ipse in Evangelio dixit: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit (0617A)me (Joan. XIV). Et iterum: quid prodest quod dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico? Quae sunt ista quae Dominus specialiter se dixisse asseruit? Utique illa quae ad pacem et concordiam pertinent: Diligite, inquit, inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth. V); et illud: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV); et illud: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem: non enim tam res nostras quam nos ipsos desiderat Deus: et quia nos scit multum amare terrenam substantiam, ideo vult sibi offerri quod amamus, ut, secundum illius praeceptum, ubi praecesserit thesaurus noster, illuc sequatur et cor nostrum (Matth. VI). Quis non contremiscit illam beati Joannis sententiam, Qui, inquit, (0617B)fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III). Et iterum: Qui dicit se in lumine esse, et fratrem suum odit: in tenebris est usque adhuc, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II). Ut autem haec quae supra diximus, plenius et evidentius possitis agnoscere, scitote veraciter quia nullus homo potest Dei misericordiam promereri, qui charitatis praecepta contemnit, aut inimicis ex toto corde non vult indulgere. Ad hoc enim pertinet quod paralyticus ille qui in Evangelio curatus a Domino describitur, triginta et octo annis jacuisse in infirmitate refertur. Duo enim minus habuit a quadraginta; quadragenario siquidem numero cursus vitae nostrae et conversatio nostra mystice designatur; et ideo ante Pascha, quia praesentem vitam significat, XL dierum jejunium (0617C)observamus, ut Pascha, quod aeternae vitae imaginem habet, cum gaudio celebrare possimus. Moyses quadraginta diebus jejunavit (Exod. XXXIV), Elias vero (III, Reg. XIX) eumdem numerum jejunando complevit, et Dominus ac Salvator noster nihilominus quadragenarium jejunium consecravit, et in eremo populus Israeliticus quadraginta annis est demoratus postquam meruit de Aegyptia servitute liberari. Languidus ille de quo in Evangelio legimus, qui triginta et octo annis in infirmitate jacuit, typum generis humani habere videtur, habens duo minus a quadragenario numero. Quae sunt ista duo, nisi duo praecepta charitatis, dilectio, videlicet, Dei, et dilectio proximi, quae duo talia sunt, ut sine ipsis reliqua (0617D)nihil possint. Sane qui haec duo in quibus tota lex pendet et Prophetae, non habuerit, languidus paralyticus jacet, venit autem Christus, qui per gratiam sancti Spiritus exhibuit nobis ista duo. Denique et pro illo qui inciderat in latrones, duos denarios dedit; et apud Samaritanos duos dies transegit (Joan. IV), ut in eis charitatem Dei et proximi confirmaret. Et vidua illa in typo Ecclesiae, duo aera misit in gazophylacium (Marc. XII; Luc. XXI), et Dominus, ad praedicandum, bipertita charitate binos discipulos destinavit (Luc X); ista enim duo ante adventum Christi humanum genus habere non meruit. Quid ergo huic paralytico Dominus dixerit, audiamus: Surge, tolle grabatum. Ista duo languidus ille minus habebat. Quid enim est Surge, nisi, Dominum (0618A)dilige? Omnis enim qui Dominum diligit, cor habet sursum. Et quid est Tolle grabatum tuum, nisi, Dilige proximum? Cur autem proximi dilectio per grabatum designetur, Apostolus dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI). Ergo si praeventus fuerit in aliquo fratrer tuus, portetur a te; et si tu praeventus fueris, sustineat te. Ut haec igitur obtinere possimus, profusis imploremus precibus, ut charitas Dei quae diffusa in cordibus nostris, non ex nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, in nobis jugiter permaneat donec contemplationi divinae visionis illaesos assistere faciat. Rogo vos ut diligentius consideretis, et quantum potestis expavescatis vel caveatis, ne vobis ille crudelis humani generis inimicus ita subripiat, quomodo solet (0618B)incautos et negligentes iniqua calliditate decipere. Nam aliquibus homicidis, raptoribus et adulteris, incestuosis et sacrilegis, vanam securitatem ingerit, ut cum crimina quotidiana committant, putent quod Deus, corruptorum judicum more, pecuniam accipiat et peccata dimittat. Accipit plane Deus pecuniam, et eleemosynis delectatur, ea tamen ratione ut unusquisque peccator, quando offert Deo pecuniam, offerat illi et animam suam. Quaenam, fratres, justitia est, ut aliquis criminosus pecuniam suam per eleemosynam Deo offerat, et animam suam diabolo per iniqua opera tradat! In pecunia imaginem imperatoris offert Deo, et in seipso imaginem Dei tradit diabolo, cum Dominus dicat in Evangelio: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei (0618C)Deo. Quomodo in nummo imaginem Caesaris, sic in vobis ipsis reddite Deo imaginem Dei. Nam quamlibet largas eleemosynas aliquis tribuat, si capitalia crimina non declinat, timeo ne falsa temeritate deceptus, et pecuniam perdat et peccatum non redimat. Aliud est enim mutare vitam, aliud tolerare vitam. Mutare vitam est a capitalibus criminibus abstinere: tolerare, est minuta peccata, sine quibus esse non possumus, eleemosyna quotidiana redimere. Nam qui substantiam suam tribuit Deo, et animam suam offert inimico, impletur in eo quod scriptum est: Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV)? Quam rem apostolus exprimens ait: Canis reversus ad vomitum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II). (0618D)Quod et ipse Dominus in Evangelio confirmat: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Quod denuo Salomon contestatur et clamat: Fili, peccasti? ne adjicias iterum, sed et de pristinis deprecare ut tibi remittantur (Eccli. XIX). Quam rem non de minutis peccatis, sine quibus esse non possumus, sed de capitalibus criminibus dixisse manifestum est. Duo namque judicia in sanctis Scripturis legimus: unum per aquam in diluvio (Gen. VII) quod praefiguravit baptismum quo ab omnibus peccatis mundati sumus (I Petr. III); et aliud quod futurum est per ignem, quando veniet Deus ad judicium, de quo Psalmista ait: Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit, ignis in conspectu (0619A)ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLVI); ut tempestas examinet quos ignis exuret. Mundemus nos ab omni inquinamento carnis ac spiritus, nec ab aeterno, quod absit, nec ab illo igne transitorio exuramur; de quo igne judicii Dei, Apostolus ait: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III), quod de igne purgatorio eum dixisse non est dubitandum. Quem ignem aliter impii sentient, aliter sancti, aliter justi. Impii siquidem de illius ignis cruciatu ad perpetuas ignium flammas detrudentur; sancti vero qui sine omni peccatorum macula in corporibus suis resurgent, quia super fundamentum quod Christus est, aurum, argentum et lapides pretiosos, id est, sensum fidei lucidum, eloquium salutis clarum, et opera pretiosa aedificaverunt, (0619B)tanta facultate illi igni praevalebunt quanta integritate fidei et dilectionis Christi in hac vita custodierint praecepta. Erunt ergo quidem justi minutis quibusdam peccatis obnoxii, qui aedificaverunt supra fundamentum quod est Christus, fenum, ligna, stipulam, quae significant levium peccatorum diversitatem, a quibus non digne adhuc expurgati invenientur cum coelestis civitatis gloria digni invenientur. Illo quoque transitorio igne, et toto extremi judicii die completo, unusquisque secundum modum meritorum, aut damnabitur, aut coronabitur. Illum ergo diem, fratres charissimi, tota intentione cogitemus, vitam corrigamus, mores mutemus, mala tentantia resistendo vincamus, perpetrata autem fletibus puniamus. Adventum namque aeterni Judicis (0619C)tanto securiores quandoque videmus, quanto magis nunc districtionem illius timendo praevenimus. Quid enim prodest illi qui jejunat super peccata sua, et iterum ambulans in ea, haec eadem faciat? Unde magnopere deliberandum, ut si bona quaedam aliquando inchoavimus, digna perseverantia in eis permaneamus, dicente Veritate: Qui perseveraverit usque in finem (subauditur, in bonis operibus), hic salvus erit. Eatenus praeterea mala dignis fletibus puniamus, ut a futuris, ipso nos custodiente qui non dormitat, in aevum caveamus, quo ante ejus conspectum sinceri et sine offensa, juxta Apostolum valeamus apparere. Eo pertinet quod dictum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI). Et Paulus dicit fidelibus: (0619D)Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Domino (Rom. IV). Viventes cum bonis operibus in activa vita, mortui erant peccato, et quasi jam sepulti, aeternae vitae contemplatione. Et idem Magister gentium jubet ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Coloss. III). Hostia quippe occiditur, ut offeratur; sed hostia vivens est corpus pro Domino afflictum; quod vivens dicitur, quia vivit in virtutibus, et est occisum vitiis; hostia vero quia jam huic mundo est a pravis actibus mortuum; vivens quoque dicitur quia cuncta quae praevalet bona operatur. Tales ergo dum possumus non praeparemus, quales Domini adjutorio ipsius misericordia digni sumus et nunc et quando (0620A)operari nequibimus. Nunc ad vos sermo noster dirigitur, quos mater Ecclesia quasi non suos recognoscens ob foeditatem scelerum vestrorum dudum a se repulit; modo vero, quia Domino per dignos poenitentiae fructus placuistis mundantes vos, quantum humana fragilitas permittit, ab omni inquinamento carnis ac spiritus, per crebra jejunia et afflictiones corporum, quasi jam suos ad se revocat. Immensa namque Dei pietas, sinum misericordiae suae omnibus aperit dicendo per prophetam: Mox ut ingemueris salvus eris (Joel. II); et Psalmista inquit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Vos ergo non corde redeatis in Aegyptum, semel de illius servitute liberati, quia, ut beatus Petrus apostolus ait, non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana (0620B)vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Petr. I). Et in Apocalypsi Joannes apostolus: qui dilexit nos, inquit, et avit nos a peccatis nostris in sanguine suo (Apoc. I); quia factus sacerdos secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Cur ergo in sinistra parte Ecclesiae positi estis? Non sine causa usus Ecclesiae hoc obtinuit; verum quia Dominus in judicio oves, hoc est, justos a dextris, haedos vero, id est, peccatores a sinistris ponet (Matth. XXV); haedi enim significant peccatores. Unde et cilicia quae sunt indumenta poenitentium, e pilis haedorum atque caprarum fiunt; haedus namque in lege pro peccato semper (0620C)jubetur offerri; signat tamen Christum qui in similitudinem carnis peccati ostensus est, et pro nostris delictis oblatus est. Ipse enim peccata nostra portavit in corpore suo super lignum. Quocirca si ad pristinam actionis vitam, quantum Dominus vos custodire dignabitur, redire non valetis, manus vestras in sublime porrigentes ostendite, quia magis coelestia quam terrena diligitis, et vestra jam conversatio in coelis est. His vestrae promissionis signis, quibus magis Domino quam diabolo servire promittitis gaudium nobis permaximum exhibetis, quia, ut Dominus patefecit, de converso peccatore gaudium fit in coelo coram angelis Dei. (Luc. XV). Nisi enim Dominus de conversione vestra gauderet, nullatenus hominem perditum in terris quaereret, et quaesitum (0620D)morte sua redimeret. Prodigus etenim filius, hoc est, gentilis populus, qui omnem substantiam suam dissipaverat vivendo luxoriose, mox ut ad Patrem rediit, dicendo: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercenariis tuis (Ibid.), statim ab ipso benigne est susceptus, ac pro reditus ejus laetitia vitulus occisus est, ipseque stola prima et calceamentis est indutus. Patris hujus duo filii fratres, alter apud Patrem remansit, alter vero dissipata substantia vivendo luxuriose a patre recessit. Pater ergo horum fratrum Deus omnipotens intelligitur, qui habuit duos filios: quorum major Judaeos significat, qui in cultura unius Dei permanserunt, minor vero, ut dictum est, populum significat gentium, qui, relicto (0621A)Creatore, adoravit creaturam. Is autem in se reversus, id est, a noxiis oblectamentis recedens, ad conscientiam interiorem, mentis intentione rediit; et surgens venit ad Patrem, hoc est, ad societatem Ecclesiae accessit per fidem, ubi est legitima et fructuosa peccatorum confessio. Cum autem longe esset, hoc est, cum nondum adhuc Deum intelligeret, vidit illum pater, hoc est, misertus est illius, et accurrens cecidit super collum ejus et osculatus est eum. Supra collum filii cadere est in amplexus filii brachium inducere. Brachium autem Dei Filius est, qui a Patre Deo ad haec infirma mundi missus est. Osculatus est, cum, videlicet, ad spem veniae peccatorum verbo gratiae redeunt, cum per Filium diceret: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. (0621B)Dixitque filius ad patrem: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. Postquam ad patrem reversus est, hoc est, in Ecclesia positus, incipit peccata confiteri. Sed non dicit omnia quae se dicturum supra promiserat; dicit enim: Jam non sum dignus vocari filius tuus; nec addit quae superius se dicturum meditabatur: Fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Cum enim adhuc longe esset, et patrem non haberet, cupiebat vel mercenarius esse; at postquam patris osculo meruit honorari, generosissime jam dedignatur mercenarius esse. Multam namque intelligit esse distantiam inter servum, mercenarium et filium; servus namque est qui adhuc metu poenarum gehennae, vel legum mundanarum formidine abstinet; mercenarius vero est, (0621C)qui desiderio ac spe regni coelestis bona agit; filius vero est, qui affectu boni et virtutum amore delectatur, et Deo per charitatem famulatur, quam summam et perfectionem omnium Apostolus commemorat, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec, major autem horum est charitas (I Cor. XIII). Ergo prodigus iste primo quasi servus ad se reversus, dirae famis supplicia coepit formidare; mox reverti ad patrem volens, de statu mercenarii coepit cogitare; postquam vero occurrens pater amplexatus et osculatus est eum, oblitus statum servi, oblitus et mercedem mercenarii desolatam, de haereditate coepit sollicitus esse parentis; et hoc est quod apostolus ait: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). Dixit autem pater ad servos suos, Cito proferte stolam primam (0621D)et induite illum. Stola prima est beata vestis innocentiae, quam protoplastus Adam bene a Deo conditus accepit, sed male a diabolo deceptus amisit (Gen. III). Unde et post culpam cum cognovissent se esse nudos, hoc est, gloria immortalitatis perdita, pelliceum, hoc est, mortale, acceperunt indumentum. Date annulum in manu ejus. Per annulum signaculum fidei accipitur. Annulum ergo prodigus filius accepit cum Christus per fidem Ecclesiam ex gentibus sibi sociavit. Dantur et in pedes calceamenta, quae officium evangelizandi designant. Adducitur vitulus saginatus et occiditur, id est, ipse Dominus Jesus Filius Dei, qui bene vitulus dicitur saginatus, quia caro ejus spiritali pinguedine et virtute optima est, adeo ut sola suffecerit (0622A)ad tollenda mundi peccata. Et ait: Manducemus et epulemur. Intuendum quid pluraliter dicitur: manducemus et epulemur. Pater namque et servi illius sunt epulati, quia nostra salus est Patris gaudium, in quo nostrorum est remissio peccatorum. Hoc praesignavit olim quod Abraham, tribus angelis hospitio receptis, vitulum tenerrimum occidisse legitur et eis apposuisse (Gen. XVIII), quia immolata pro nostra redemptione caro Christi totius Trinitatis laetitia est. Et coeperunt epulari. Epulae istae nunc in Ecclesia per totum orbem dilatata celebrantur; quotidie enim in sancta Ecclesia vitulus iste sacerrimus Deo Patri per sacerdotes offertur, et in vitam aeternam pascit percipientes; qua cum quotidie immolatur, semper integer permanet et immaculatus et vivus. Quapropter quia tam (0622B)pium habemus Dominum, nemo de misericordia diffidat, quae tunc evidentius eminet quando peccator sanctificatur et abjectus erigitur. Neque enim de qualitate nostrorum operum pendet coelestium mensura donorum, aut in isto saeculo in quo tota vita hominis tentatio est, unicuique tribuitur quod meretur, ubi, si iniquitates nostras observaret, nullus judicium ipsius sustineret. Graviter namque peccantem cum peccatis suis non perdidit, sed misericorditer ad veniam revocavit, testante apostolo Paulo: Fidelis, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Habeamus ergo, fratres charissimi, fiduciam de misericordia Conditoris nostri; cogitemus quae facimus, recogitemus (0622C)quae fecimus; largitatem supernae pietatis aspiciamus, et ad misericordem Judicem, dum adhuc exspectat, cum lacrymis veniamus. Considerantes namque quod justus sit, peccata nostra non negligamus; considerantes vero quod pius sit, non desperemus. Praebet apud Dominum, nobis hominibus peccatoribus fiduciam Deus homo; est nobis spes magna poenitentibus, quia advocatus noster factus est judex noster, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Isai. VI). Et licet, fratres charissimi, per divinam gratiam nobis collatam, et per impositionem manuum episcopalium, credatis vos posse absolvi a peccatorum vestrorum vinculis, quia statim restituemini sacris altaribus, nullus tamen debet vitam suam negligere, sed omni vitae spatio tanquam in (0622D)ipso poenitentiae rigore positus debet ante oculos habere mala quae fecit, ne, securitate torpens, rursus ad eadem aut ad majora flagitia prolabatur, dicens cum Psalmista: Quoniam iniquitatem meam cognosco (Psal L), etc. Isaias quoque peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote (Isai. I). Lavatur itaque et mundus est, qui et praeterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lavatur, et non est mundus, qui plangit quae gessit, nec deserit, et post lacrymas ea quae fleverat repetit. Sic denique et alibi animam poenitentem, atque iterum delinquentem, sermo divinus increpat, dicens: quam vilis facta es nimis iterans vias tuas (Jerem. II)! Quisquis ergo culpas praeteritas plangit, hunc necesse est modum teneat, (0623A)ut sic amissa defleat, ne iterum flenda committat, quatenus divino munitus auxilio, facinora quae gessit severa corporis afflictione et eleemosynarum largiflua redemptione purget atque consumat. Sicque renovatus irriguis lacrymarum fontibus, ante conspectum tremendi Judicis mundus appareat, digne ab ipso pro benefactis quae fecit coronandus. Et quia in hac die sacratissima fiunt plurima in sancta Ecclesia, quae necessario debet scire vestra industria, sicut poenitentium reconciliatio, sacri olei benedictio, sancti chrismatis confectio, fraterna pedum ablutio, ecclesiarum quoque et sacrorum vasorum purificatio, dignum judicavimus, quantum Dominus dederit, haec vestrae fraternitati disserere. Christus itaque in hac die post typicum illud (0623B)Pascha completum ad verum Pascha transiens, mysterium corporis et sanguinis sui primum apostolis tradidit, et propter humilitatis formam commendandam eo die pedes eorum lavit, et hinc est quod eodem die, altaria templique parietes et pavimenta lavantur, et vasa purificantur. Quo die etiam poenitentes reconciliantur, quia, scilicet, ipsa die qua sacramenta corporis et sanguinis sui Dominus primum confecit ac discipulis tradidit, oportebat ut ad haec praesumenda poenitentes restaurarentur; eo, videlicet, tempore quo sanguis Christi in remissionem peccatorum fusus est. Eodem denique die, proinde sanctum chrisma conficitur, quia ante biduum Pas hae Maria caput Domini ac pedes unguento perfudisse perhibetur (Marc. XIV). Unde et Dominus discipulis (0623C)suis dixit: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius Hominis tradetur ut crucifigatur (Joan. XI; Matth. XXVI). Chrisma igitur, hoc est, unctio a Christi nomine sumpsit vocabulum. Messias namque Hebraice, Christus Graece, unctus dicitur Latine. Unde Psalmista: Propterea, inquit, unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psalm. XLIV; Hebr. I). Cur unxit te? Ut diligeres justitiam et odisses iniquitatem, quod ita est intelligendum: O tu Deus, id est, Fili, nunc te Deus tuus, hoc est, Pater, cui es consubstantialis et coaeternus Filius, unxit te! Quomodo? Oleo, scilicet, invisibili, non visibili: oleo exsultationis. Idem, ipso Spiritu sancto qui in specie columbae super illum apparuit, quo etiam conceptus et natus est, et de quo ad Baptistam dictum est: (0623D)Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto (Joan. I); de quo, ut praediximus, mystice est natus, et secundum traditionem ipsius, baptizati renati sunt in quo solo baptismate, quod in catholica celebratur Ecclesia, fit remissio peccatorum, per eum qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). David etiam vultus nostros, oleo exhilarando, id est, mentes nostras, gratia Spiritus sancti (quam designat materialis olei unctio, qua corporaliter unguntur fideles) illustrandas praecinuit. Unctus est ergo nobis Deus, et missus est nobis; et ipse Deus ut ungeretur, homo erat; sed ita homo erat, ut Deus esset. Ita Deus erat, ut homo esse non (0624A)dedignaretur; et ideo unctus Deus, quia et homo Deus factus est Christus. Non potuit apertius dici nomen Christi quam ut diceretur unctus Deus. Dixit autem unxit, non dixit uncturus est, quia in praedestinatione jam factum erat quod beatus Petrus in apostolorum Actibus dixit: Hunc Jesum a Nazareth quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X). Unctus est ergo Jesus ut dictum est, non oleo visibili, sed dono gratiae quod visibili significatur unguento quo Baptizatus ungit Ecclesiam. Nec tamen tunc unctus est Spiritu sancto, quando super eum baptizatum velut columba descendit (Matth. III; Marc. II; Luc. III; Joan. I); tunc enim corpus suum, id est, Ecclesiam suam, praefigurare dignatus est, in qua baptizati praecipue accipiunt Spiritum sanctum ita mystica et invisibili (0624B)unctione. Alii autem reges qui typum illius praetulerunt, et regnando Christi consortes dicti sunt, oleo corruptibili sunt uncti; hic vero Dei Filius, salvo superiori sensu, a Deo Patre, oleo exsultationis, hoc est, resurrectionis, ascensionis, dominationisque, est delibutus, quia Christus natura unctus (Psal. XLIV), nos per gratiam. Nobis enim ad mensuram datur donum gratiae, dividente ipso singulis prout vult; in Christo autem, ut dixit Apostolus, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II). Unde propheta: Requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini (Isa. XI). Omnes vero sancti, non plenitudinem Spiritus ejus, sed de plenitudine (0624C)ejus, quantum ille donat, accipiunt (Joan. I). Ipse autem qui, existens Deus ante saecula, per Spiritum sanctum in utero Virginis homo conceptus est in fine saeculorum, ibi ab eodem Spiritu unctus est ubi conceptus, nec ante conceptus, et postmodum unctus est, sed hoc ipsum de Spiritu sancto et carne Virginis concipi, Spiritu sancto ungi fuit. Itaque sunt participes ejus filii hominum, quia et ipse Filius hominis particeps factus est mortalitatis illorum, ut faceret participes immortalitatis suae, quam immortalitatem assequi valemus, si modo per confessionem dignos poenitentiae fructus expiati et meritis ac orationibus sanctorum Christo reconciliati, atque per acceptionem corporis et sanguinis ejus in fide recta permanentes, unum cum illo facti sumus, ipsi incorporati (0624D)in quo princeps hujus mundi et suum aliquid requisivit et invenire non potuit (Joan. XIV), quoniam solus est inter mortuos liber, per quem nos a peccati servitio veraci jam libertate solvimur, quia ei qui vere liber est, per corporis et sanguinis ejus acceptionem unimur. Sicut enim vere carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo qui ex Maria Virgine natus est Jesus Dei Filius est, non quemadmodum alii homines per gratiam, sed natura Filius ex substantia Patris, ita vera est caro et verus est sanguis ejus quem ad manducandum et potandum in mysterio sumimus, sicut ipse testatur; et nos qui vere sub mysterio carnem et sanguinem corporis ejus sumimus, per ea naturaliter unum cum illo efficimur, in quibus manet post consecrationem similitudo (0625A)panis et vini, ne sit quidam horror cruoris, sed manet in eis gratia redemptionis. De naturali enim in nobis Christi veritate ipse ait: Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus; qui edit carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo (Joan. VI). De veritate carnis et sanguinis ejus nullus relictus est ambigendi locus; nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est, et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut nos in Christo et Christus in nobis sit. Esto ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo dum secundum hoc quod nos sumus in Deo est. Sciendum est praeterea quia Apostolus ipsam acceptionem Eucharistiae Dominicam coenam vocat (I Cor. XI). Sed quosdam movere potest quod Christus (0625B)discipulis, postquam cum illo in coena comedissent et bibissent, sacramenta corporis et sanguinis sui tradidit, sicut illic scriptum est: Cum, inquit, illi manducarent, accepit Jesus panem, et benedixit; et manducans dixit: Quoniam unus ex vobis tradet me (Matth. XXVI). Postea enim tradit sacramentum; et sic liquido apparet quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non accepisse jejunos. Nunquid tamen propterea calumniandum est Ecclesiae universae institutum, quod a jejunis semper accipitur. Hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti sacramenti, in os Christiani corpus Dominicum intraret priusquam caeteri cibi; atque ideo per universum orbem morem hunc esse servatum. Namque Salvator quo vehementius (0625C)commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriae discipulorum a quibus ad passionem digressurus erat. Sed et illud a multis quaeritur, si quotidie quilibet fidelis debeat corpus et sanguinem Christi accipere, an se aliquibus diebus a tanto sacramento subtrahere, cum Apostolus dicat: Probet autem seipsum homo, et sic de illo pane edat, et de calice bibat (I Cor. XI). Quam multi de altari accipiunt, et moriuntur, et accipiendo moriuntur! Unde dicit Apostolus: Judicium sibi manducat et bibit. An non buccella Dominica venenum fuit Judae; et tamen accepit, et cum accepit, in eum inimicus intravit (Luc. XXII), non quia malum accepit, sed quia bonum malus male accepit. Dixerit ergo aliquis non quotidie accipiendam Eucharistiam! (0625D)quaesieris: Quare? Quoniam, inquit, eligendi sunt dies quibus purius homo continentiusque vivat, quo ad tantum sacramentum dignus accedat, qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Alius, contra: Imo, inquit, si tanta est plaga peccati atque ulcus morbi ut medicamenta talia differentia sunt, auctoritate antistitis debet quisque ab altari removeri ad agendum poenitentiam, et ejusdem auctoritate reconciliari. Faciat igitur unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum; neuter enim eorum exhorret corpus et sanguinem Domini, sed saluberrimum consilium illud honorare contendit; neque enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum se alteri praeposuit. Zachaeum dico et illum centurionem (Luc. XIX; Matth. VIII), (0626A)cum alter eorum, gaudens in domum suam susceperit Dominum, alter dixerit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum. Ambo Salvatorem honorificantes, diverso, et quasi contrario modo; ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti, et sicut in primo populo unicuique piorum manna secundum propriam voluntatem in cor sapiebat, sic in ore uniuscujusque Christiani sacramentum illud quo subjugatus est mundus. Nam ille, honorando, non audet quotidie sumere, et ille, honorando, non audet in illo die praetermittere. Videte ergo, fratres, quia si separemini a corpore Domini, qui fideles estis, metuendum est ne fame moriamini? si autem recipitis indigne, metuendum est ne judicium manducetis et bibatis. Angustiae vobis undique. Veritas dicit: (0626B)Si male vivitis, in aeternum moriemini; at non potestis bene vivere nisi ille adjuverit, nisi ille dederit. Ideo orate, et manducate, et implebitur os vestrum laude Dei et exsultatione, et dicetis illi de magnis angustiis liberati: Liberasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea (Psal. XVII). Ad invisibile altare Dei justificatus pervenit, qui ad hoc, praesens injustus, non accedit, causam suam ( sic ). Cui rei concordans Apostolus dicit: Quia si nosmetipsos judicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI), pro illis, scilicet, peccatis de quibus idem Apostolus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Galat. VI). In poenitentia, majorem in se quisquis severitatem debet exercere, ut a se ipso judicatus non judicetur a Domino, ut et idem Apostolus (0626C)dicit: Si enim nos judicaremus, a Domino non judicaremur. Ascendat itaque homo adversum se tribunal mentis suae si timet illud, quod oportet nos exhiberi ante tribunal Christi (II Cor. V), ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum. Constituat se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat; nam minatur hoc ipsum Deus peccatori dicens: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam; atque ita constituto in corde judicio, absit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor; inde quidam sanguis animi confitentis per lacrymas profluat. Postremo ab ipsa mente, talis sententia proferatur, ut se homo judicet indignum participatione corporis et sanguinis Domini, ut qui timet separari a regno coelorum per ultimam sententiam (0626D)summi Judicis, per ecclesiasticam disciplinam a sacramento coelestis panis interim separetur. Versetur illi ante oculos imago futuri judicii, ut cum alii accedunt ad altare Dei quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda illa poena, cum percipientibus aliis vitam aeternam, alii praecipitabuntur in mortem aeternam, a qua, his sacrosanctis mysteriis intervenientibus eruamur, et beatae resurrectionis gloria feliciter induamur, accipientes stolam albam (animae, scilicet, beatitudinem) concorporati nostro Redemptori; ut sicut ille et Pater unum sunt, ita et nos in ipsis unum effici mereamur (Matth. XXV), digne accipientes corpus et sanguinem ipsius in remissionem peccatorum nostrorum, et vitam nobis (0627A)sine fine mansuram, ipso praestante qui sine fine permanet in saecula. Amen.
HOMILIA IX. De vulnerato Samaritano
Vulneratos vos video, fratres mei, vulneratos vos video; et, quod est deterius, non vulneribus corporum, sed vulneribus animarum. Animarum enim vulnera tanto sublimiora sunt et immedicabilia, quanto natura animae subtilior est corpore. Corpus enim videtur et tangitur, anima vero invisibilis est et impalpabilis; unde et requirit coeleste medicamentum illius Samaritani, id est, custodis totius humani generis Domini Jesu Christi et Salvatoris nostri, de quo Psalmista: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI); qui hominem descendentem (0627B)a Jerusalem in Jericho (ut Evangelica refert parabola) et a latronibus sauciatum, jumento imposuit duxitque in stabulum et curam illius egit (Luc. X). Quam parabolam, quia breviter praelibavimus, paululum ejus flores carpamus. Homo ille qui descendit a Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, significat Adam, qui, de statu immortalitatis superbiendo descendens, in hanc miseram vitam devenit. Latrones in quos incidit daemones sunt in quos descendens incidit; nam nisi prius intus intumuisset, foris tentatus, tam facile non cecidisset. Despoliaverunt eum, id est, veste innocentiae privaverunt. Plagas imposuerunt, id est, peccata nostrae conditionis, quae jam mortalis peccando facta fuerat, intulerunt. Semivivum reliquerunt, quia beatudinem vitae immortalis (0627C)exuere potuerunt, sed non sensum rationis a nobis auferre potuerunt. Ex qua enim parte et cognoscere Dominum possumus, vivimus, ex qua vero parte peccatis contabescimus et miseria deficimus, mortui sumus et lethifero vulnere foedati; sed Samaritanus, id est, custos, Dominus, scilicet, et Salvator noster vulneratum invenit, quia Christus in hunc mundum veniens, omnes peccatores reperit. Alligavit vulnera ejus dum praecepit, dicens: Poenitentiam agite (Matth. III). Infundit oleum cum addidit: Appropinquavit enim regnum coelorum. Infudit et vinum, cum dixit: Omnis arbor quae non facit fructum bonum exscindetur, et in ignem mittetur. Arbores sumus, fratres, in agro Dominico constitutae; Deus autem est noster agricola. Si ergo viderit nos non ferre fructum (0627D)boni operis, exscindet nos ab hac vita per mortem, et in ignem projiciet infernalem, ubi est fletus prae ardore, stridor dentium prae frigore; in quo igne ne comburamur, clamat ipse per prophetam: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere; et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur ei vivat. Convertamur igitur ad salutem nostram, lavemus lacrymis conscientiam, exstinguamus ignes concupiscentiae per ignes poenitentiae. Legimus enim, Apostolo dicente, quod omnes peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius (Rom. III). Qui et iterum inaestimabilem ejus gratiae magnitudinem commendans, ait: Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit (0628A)gratia (Rom. V), quia nimirum languorem curavit; tanto ampliorem cunctis poenitentiam gratiae medentis ostendit; sicut Pharisaeis eumdem misericordiae fontem reprehendentibus quando cum Mathaeo Publicano, quem postea evangelistam et apostolum fecit, aliisque compluribus manducabat et bibebat, consona voce respondit: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent (Matth. IX; Marc. II; Luc. V); seipsum insinuans verum medicum, de quo Propheta ait: Vere languores ipse nostros tulit, et dolores ipse portavit (Isai. LIII). Quia autem addidit: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam, ostendit se omnes ad poenitentiam vocare, et electos et peccatores. Vocat namque peccatores, ut per poenitentiam corrigantur; vocat justos, ut magis magisque (0628B)justificentur. Justus ergo dum stat, summopere videat ne cadat (I Cor. X), quia nescit si tempus poenitendi accipiet, aut digne poenitebit; peccator vero dum labitur in peccatum, de misericordia Dei praesumat, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam: Mox ubi ingemueris, salvus eris. Et: Dic prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII), quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio; cujus misericordiae nec modum possumus ponere nec tempore definire. Stans ergo audiat quod per prophetam Dominus dicit: In uacunque die justus peccaverit, omnis justitia ejus in oblivione erit coram me; lapsus vero intendat quod idem in Evangelio ait: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). (0628C)Stantibus, si ceciderint, minatur poenam; lapsis vero, ut surgere appetant, promittit misericordiam. Et quia, fratres mei, multa illicita commisistis, debetis abstinere a licitis. Licitum est enim homini comedere carnes, et bibere vinum, et caetera corpori necessaria; quae non cum saturitate poenitentes debent sumere, sed cum sustentatione corporis, ut quae ventri subtrahunt erogent pauperibus; ut Dominus noster, qui forma servi pauper et humilis apparere dignatus est, vos suae divinitatis et divitiarum faciat esse participes, quando illam desiderabilem vocem justi audient: Quandiu fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV); ipso praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus. Amen.
HOMILIA X. IN COENA DOMINI. De mysteriis ejusdem diei
(0628D) Cum summus Opifex cuncta ex ordine ac mirabiliter ita disposuerit ut in rerum et temporum serie mens humana semper ad dulcedinem supernae patriae aspiret; sicut patenter insinuat hujus Dominicae coenae veneranda solemnitas, dignum est, fratres charissimi, ut ex credita nobis aliquo tempore dispensationis divinae pecunia aliquatenus prout Dominus dederit, vestris auribus infundam sermonem: vocatur enim haec dies Coena Domini, vocatur et natalis Calicis: et merito talibus praefulget vocabulis, quia hac eademque die mysticum Pascha Dominus cum discipulis celebrans, sacramenta corporis et sanguinis sui illis, (0629A)atque per illos nobis, tradidit, et ipse celebrationis initium fecit; eorumque pedes abluens, ut nos ita alter alteri faciamus, exemplum praebuit. Discamus igitur, fratres, humilitatem, ab Excelso: faciamus invicem humiles, quod humiliter fecit Excelsus; nec dedignetur, quod fecit Christus, facere Christianus. Nam quid dicit? Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis (Joan. XIII). Ostendit nobis, ut si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Dominus donavit nobis, ita nos invicem nobis delicta condonemus, et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Nostrum est, donante ipso, mysterium charitatis et humilitatis adhibere; illius exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare (0629B)per Christum et in Christo, ut quod aliis dimittimus, hoc est in terra solvimus, solvatur nobis in coelo. Hac etiam die, toto orbe chrisma conficitur ad abluendam totius mundi culpam. Poenitentibus per indulgentiam subvenitur, discordes ad concordiam hodie redeunt: pacificantur irati judices, et jam latronibus parcunt; patescunt carceres in toto orbe, dant indulgentiam principes criminosis, servis malis indulgent domini. In ipsa quoque die post multa mysteria Deus et Dominus noster Jesus Christus, discipulis suis videntibus, gloriosa ascensione coelos penetravit (Act. I). Nec sine magno mysterio tantum sacramentum feria quinta peragitur: a quinque enim quinquagenarius derivatur numerus, nam quinquagesimo die a Paschate, et lex in monte Sina populo (0629C)data est (Exod. XX), et gratia sancti Spiritus discipulis in coenaculo missa est (Act. I). Hoc autem numero perpetuitas futurae quietis recte ostenditur, in quo et legis decalogus et mandata, et Spiritus sancti gratia donatur hominibus, ut aperte demonstretur quia quicunque divinae legis jussa, juvante Spiritus sancti gratia, percipiunt, ad veram perfectamque requiem tendunt. Quinquagesimus etenim annus in lege Jubilaeus, id est dimittens sive mutatus, appellari jussus est (Lev. XXV), in quo populus ab omni operatione quiesceret, omniumque debita laxarentur, servi liberi redirent, et annus ipse majoribus solemniis ac laudibus divinis eminentior caeteris existeret: unde et merito per hunc numerum illa summae pacis tranquillitas indicatur, quando, sicut Apostolus ait, (0629D)canente tuba novissima: mortui resurgent et nos immutabimur (I Cor. XV) in gloriam; ubi cessantibus hujus saeculi laboribus et aerumnis, dimissis omnium culparum debitis, in sola visionis divinae contemplatione cunctus electorum populus in aeternum gaudebit, impleto desiderabili Domini ac Salvatoris nostri mandato; Vacate et videte quoniam ego sum Dominus (Psalm. XLV). Ad cujus perpetuam visionem, finito hujus mundi curriculo, perducere nos dignetur Agnus immaculatus, Deo Patri hac nocte pro totius mundi peccatis oblatus Jesus Christus Dominus noster, qui cum eodem Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XI. IN COENA DOMINI. Ad populum, deinde et ad poenitentes.
(0630A) Boni homines, quia vestram fraternitatem aliter necesse est alloqui quam consacerdotes et cooperatores nostros, quibus datum est nosse mysteria regni coelorum (Matt. XIII, Marc. IV, Luc. VIII): ideo ad vos simplici et rusticano utentes eloquio convertamur, ut tantae solemnitatis sacramentum juxta parvitatem nostri sensus exponamus vobis rusticitate verborum. Vocatur haec festivitas Coena Domini, eo quod hoc die Dominus coenaverit cum discipulis, eisque sacramentum corporis et sanguinis sui tradiderit, ut nos ab altari per Christi ministros ista sumentes, in ipso vivamus, et spiritualiter ipso pane (0630B)pasti et ipso vino potati, non deficiamus in hujus peregrinationis miseria, sed anima et mente reficiamur. Qua etiam die discipulorum suorum pedes abluit, exemplum dans nobis, ut sicut ipse fecit illis, ita et nos alterutrum faceremus, id est, si quisquam nos laeserit, memores praecepti ipsius, ex corde dimittamus, ut et Pater noster, qui est in coelis, dimittat nobis. Qua etiam nocte tentus est a Judaeis, et mane crucifixus, ut maledicto quod nos per primum hominem accepimus misericorditer liberaret, et diaboli laqueis eriperet ac coelestis vitae januam, si praecepta ejus faceremus, aperiret. Commendat autem nobis beatus Paulus apostolus, qui raptus fuit usque ad tertium coelum (II Cor. XII), praecepta vivendi quae faciamus, dicens: Maneant in vobis fides, (0630C)spes, charitas, major autem est charitas (I Cor. XIII). Spes autem est futurorum bonorum exspectatio, quae exprimit humilitatis affectum et sedulae servitutis obsequium; spes autem dicta quod sit pes et progrediendi facultas, quia quisque dum peccatum amat, futuram gloriam non sperat. Ille enim fiducialiter sperat, qui Domini mandata fideliter servat: spe enim, ut ait Apostolus, salvi facti sumus (Rom. VIII). Ideo non nisi a Domino, Deo petere debemus quidquid speramus nos vel bene operaturos vel pro bonis operibus adepturos. Ponamus igitur spem nostram in Domino, instruente David et dicente: Mihi autem adhaerere Deo bonum, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII); et iterum: Spes mea in Deo est. Fides est justitiae fundamentum, quam nulla (0630D)opera bona praecedunt, et ex qua omnia bona procedunt. Ipsa nos a peccatis omnibus purgat, mentes nostras humiliatas Deo reconciliat, spem nobis futurae remunerationis inspirat, auget in nobis virtutes sanctas, ac nos in earum possessione confirmat: sine fide enim, (ut ait Scriptura,) impossibile est placere Deo (Hebr. XI), quia nemo potest ad veram pervenire beatitudinem nisi per fidem, fidem illam scilicet quae per dilectionem operatur (Gal. V); quia, ut Jacobus apostolus ait, fides sine operibus mortua est (Jac. II); et iterum: Quid proderit (fratres mei) si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat (Ibid.)? Nunquid bene vivit, et bene vivendo fidem rectam (0631A)custodit? Charitas est mater, fons et origo omnium virtutum. Ipsa est omnis praecepti finis, de qua dicit Apostolus: Finis autem praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta (Tit. I). Unde Dominus ait: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Joan. XIX). Omne enim mandatum de sola dilectione est, et omnia unum praeceptum sunt, quia quidquid praecipitur, in sola charitate solidatur. Ut enim ait apostolus: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet et Deus in eo (I Joan. IV). Quatuor autem modis charitas consistit: hoc est, in dilectione Dei, quae prima est; secunda si nosmetipsos secundum Dominum amemus; tertia, proximos; quarta, etiam inimicos. Dominum ergo plus quam nos diligere debemus; proximum, sicut nos; (0631B)inimicum, ut proximum. Haec est enim vera charitas quam habere debemus invicem, sicut Dominus ostendit et docuit dicens: Diligite invicem, sicut et ego dilexi vos; hac majorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). Si autem et animam poni oportet, quanto magis votum et studium majus debet intelligi? Difficile quippe est vim charitatis exprimere, cum omnia Dei praecepta sola possideat charitas, dicente beato Augustino: Totam magnitudinem et altitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas qua Dominum proximumque diligimus. Haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentatione tutissima, in hospitalitate largissima, inter (0631C)veros fratres laetissima, inter falsos patientissima. Et quia de his tribus praeceptis aliquantisper locuti sumus, dicamus quid inter se differant. Fides in spem proficit, spes vero ad charitatem. In praesenti tria sunt, in futuro sola charitas sanctorum angelorum et Dei, et tunc quidquid fides et spes promiserant consummabitur. Majus ergo est quod semper erit quam quod aliquando cessabit, quia sola charitas ibi perfecta erit cum perfectos Deo, a quo est donata, conjunxerit. Sed quia haec et alia bona nequaquam a Domino obtinere poterimus, nisi oratione, jejunio et eleemosyna, dicamus breviter quanta haec humanae saluti praestent beneficia, si, ut decet, a nobis fuerint frequentata. Modum namque orationis sanctissimus martyr Cyprianus nos docet, dicens ut (0631D)cum stamus ad orationem, vigilare et incumbere ad preces toto corde debeamus. Cogitatio omnis carnalis et spiritalis abscedat, nec quidquam animus cogitet quam id solum quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem praefatione praemissa, parat fratrum mentes dicendo: Sursum corda, ut respondens plebs, Habemus ad Dominum, admoneatur nihil aliud quam Dominum cogitare debere, ut claudatur pectus contra adversarium et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis accedere patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat, et subtiliter fallens, preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde et aliud in voce. Nam cum quali devotione et reverentia sit orandum, beatissimus et sanctissimus Pater Benedictus demonstrat, dicens: Si cum hominibus (0632A)potentibus volumus aliqua suggerere, non possumus nisi cum humilitate et reverentia, quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et devotionis puritate supplicandum est, cum non in multiloquio, sed in puritate cordis et compunctione lacrymarum nos exaudiri sciamus? Illinc Dominus in Evangelio: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum (Matth. VI). Hinc iterum: Nisi remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester, qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra. Hinc rursus ait: Date et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis (Ibid.). Hinc in institutione orationis, conditionem pietatis posuit, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid.). Ille recte sui delicti veniam postulat, qui hoc (0632B)prius quod in eum delinquitur relaxat (Matth. V): dimittamus ergo quod debetur nobis. Relinque proximo tuo (ait Salomon) nocenti te, et tunc, deprecanti tibi, peccata solventur (Eccli. XXVIII). Ait enim apostolus Paulus, Volo itaque viros orare in omni loco levantes sanctas manus sine ira et disceptatione (I Tim. II); sanctae enim manus sunt, ut ait Ambrosius, quando cor mundum est, quia ipsa est Domino acceptabilis oratio quae funditur sine odio fraterno. Ait autem Dominus: Oportet semper orare et non deficere (Luc. XVIII); et Paulus apostolus ait: Semper gaudete, sine intermissione orate (I Thess. V). Quis autem potest semper orare ac sine defectu et intermissione precibus insistere, ut nec alimentum sumendi nec dormiendi tempus habeat? Cui ergo dicendum est, (0632C)oportet semper orare et non deficere, nisi ei qui canonicis horis quotidie, juxta ritum ecclesiasticae traditionis, psalmodiis precibusque consuetis Dominum laudare et rogare non desistit? Et hoc est quod Psalmista dicebat, Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). Sedulae autem preces provocant animam Judicis ad misericordiam, et sicut militi sine armis ad bellum exire non convenit, ita homini Christiano procedere quolibet sine oratione non expedit. Egredientes de hospitio armet oratio, regredientibus de platea animo occurrat. Quidquid Christianus inchoat, antea dirigat orationem ad Dominum; quidquid perficit, et hoc cum oratione perficiat, et semper, sensu, mente, voce et opere, omnipotentem Dominum oret, ut det (0632D)ea velle dicere, pariter et facere, et ea usque ad boni operis perseverantiam retinere quibus ad vitam perpetuam feliciter pervenire concedat: frequenter orationibus insistat, et mala sua praeterita cum lacrymis et gemitu quotidie in oratione Deo confiteatur, et caveat ne ad hoc rursus proruat quod se planxisse agnoscit. Meminisse enim debet quod dicitur, Ne iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII): quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare; ac si aperte dicat: Cum male gesta defleveris, nequaquam rursus facias quod cum precibus iterum plangas. Sciat autem fraternitas vestra quia tunc pretiosior sit oratio cum conjuncta fuerit eleemosynae; inefficax enim petitio est (ut ait beatus Cyprianus) cum precatur Dominum (0633A)sterilis oratio. Nam si omnis arbor non faciens fructum bonum ercidetur et in ignem mittetur (Matth. III), utique et sermo non habens fructum, promereri gratiam Domini non potest, quia nulla operatione fecundus est. Et ideo Scriptura divina inseruit dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna (Tob. XI). Nam qui in die judicii praemium pro operibus et eleemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operatione venienti benignus auditor est. Sic Cornelius centurio, cum oraret meruit audiri, faciens multas eleemosynas et orans semper Dominum. Hinc circa horam nonam astitit angelus testimonium reddens operibus ejus et dicens: Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam coram Domino (Act. X). Cito orationes ad (0633B)Dominum ascendunt, quae ad eum merita nostri operis afferunt, unde et per Jeremiam prophetam dicitur: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum (Thren. III). Ad Dominum quippe corda cum manibus levare est orationis nostrae studium cum merito boni operis conjungere. De hoc et sanctus Leo papa: Oratione (inquit) propitiatio quaeritur, jejunio concupiscentia carnis exstinguitur, eleemosynis peccata redimuntur; in orationibus fides permanet recta, in jejuniis invicta, in eleemosynis mens benigna; hoc enim perfectum et rationabile jejunium quo noster externus homo jejunat et interior orat, et facilius per jejunium oratio penetrat in coelum. Jejunia fortia tela sunt adversus tentamenta daemoniorum; cito (0633C)enim per abstinentiam devincuntur, cum jejunia bonis operibus Deo acceptabilia sunt. Qui autem cibis abstinent, et prave agunt, daemones imitantur, quibus esca non est et nequitia semper est: ille enim demum bene abstinet a cibis qui et a malitiae actionibus et a mundi jejunat ambitionibus. Necessaria namque sunt animae nostrae jejunia, sicut vulneribus medicina: medelam enim conferunt vitae perpetuae, ita tamen ut duarum rerum testimoniis commendentur, orationis scilicet ac misericordiae: sicut et Dominus per prophetam dicit: Nonne hoc est magis jejunium quod elegi; dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus disrumpe; frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum (0633D)tuam; cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris; tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et erit ante faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te; tunc invocabis et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum (Isa. LVIII). Illud ergo jejunium Deus approbat quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat, quod cum proximi dilectione agitur, quod pietate conditur. Quod ergo tibi subtrahis alteri largire; et unde caro affligitur, inde egentis proximi caro reparetur. Hinc etiam per prophetam Dominus dicit: Cum jejunaretis et plangeretis, nunquid jejunium jejunastis mihi? et cum comeditis et bibitis, nunquid non vobismetipsis comeditis et vobismetipsis bibitis? (Zach. VII). Sibi enim comedit et bibit qui alimenta corporis, (0634A)quae sunt communia dona conditoris, sine indigentibus percepit; et sibi quisque jejunat, si ea quae ad tempus subtrahit non pauperibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodiat. Hinc per prophetam Joelem dicitur: Sanctificate jejunium (Joel. I); jejunium quippe sanctificare est adjunctis bonis aliis dignam carnis abstinentiam ostendere: qui enim vult ordinate dare eleemosynam, a seipso debet incipere et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccles. XXX). Propter hoc renascimur ut Deo placeamus, quia merito displicet quod nascendo contraximus: haec est prior eleemosyna quam nobis debemus: Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt nobis (Luc. XI). (0634B)Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemptionem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quodcunque necessarium indigenti; verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat; et qui emendat verbo eum in quem potestas ei datur, vel coercet aliqua disciplina; et tamen peccatum ejus quo ab illo laesus est vel offensus, dimittit ex corde, vel orat ut dimittatur ei, non solum in eo quod dimittat atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatum poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Raphael quoque angelus, ut eleemosyna (0634C)libenter ac largiter detur, hortatur dicens: Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna, quia eleemosyna liberat a morte, peccata ipsa purgat (Tob. XI). Ostendit orationes nostras ac jejunia minus posse nisi eleemosynis adjuventur. Duae namque sunt eleemosynae: una corporis, egenti dare quidquid poteris; altera spiritualis, dimittere a quo laesus fueris. Vendite, inquit, quae possidetis, et date eleemosynam (Luc. XII). Et iterum: Date eleemosynam, et ecce omnia munda (Luc. XI), scilicet, vobis. Et Salomon ait: Redemptio animae viri, divitiae suae: qui autem miseretur pauperi, beatus erit (Prov. XIII). Et iterum Scriptura: Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo; sicut ignem ardentem exstinguit aqua, ita eleemosyna peccatum (Eccli. (0634D)XXIX; Prov. XIV; Eccles. III). Et iterum: Qui obturat aures suas ne audiat pauperem, et ipse invocabit Dominum, et non erit qui exaudiat eum (Prov. XXI), neque enim misericordiam Dei mereri poterit, qui misericors ei non fuerit; aut impetrabit de divina pietate aliquid in precibus, qui ad precem pauperis non fuerit humanus. Quod iterum in Psalmis Spiritus sanctus declarat et probat, dicens: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Psal. LXX.). Et Daniel legitur tale dedisse consilium Nabuchodonosor: Propterea, rex, placeat tibi consilium meum, et peccata tua eleemosynis redime, et injustitias tuas miserationibus pauperum: et erit Dominus patiens in peccatis tuis (Dan. IV.). Hic si peccata sua eleemosynis redimere (0635A)noluisset, utique nec evadere mala quae perpessus est potuisset. Deo enim eleemosynis pauperum feneratur; et cum datur minimis, Christo datur. Ipse enim in judicio suo dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; nudus fui, et vestistis me, etc. Et, quod fecistis uni de minimis fratribus meis, mihi fecistis. Et tunc audient vocem illam beatam: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum ab origine mundi (Math. XXV.). Beatus vero Tobias, filium monens ut eleemosynas faceret, ait inter alia: Ex substantia tua, fac eleemosynam, fili mi, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomo o potueris, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si exiguum tibi fuerit, (0635B)etiam exiguum libenter impartiri stude. Praemium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis, quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam (Tob. IV). Misericordia vero a compatiendo alienae miseriae vocabulum sortita est: ista porro bonorum operum exercitia melius, imo instantius fiunt a nobis cum ex recordatione peccati compungimur, et compungendo peccata confitemur, sicque ad remedia poenitentiae confugimus. Bonum est homini semper ante oculos propria adhibere delicta, secundum Psalmi sententiam: Et peccatum meum contra me est semper (Psalm. L). Servo Dei tanta debet esse peccati recordatio, ut ea quae gessit semper cum lacrymis (0635C)confiteatur; unde et Psalmus dicit: Conversus sum in aerumna dum configitur spina: peccatum meum cognitum tibi feci, et dixi: Pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Salomon ait: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII). Hinc beatus Job: Quapropter et ego non parcam ori meo (Job. VII). Ori parcit suo qui confiteri malum quod fecit erubescit. Sed justus ori suo non parcit quia nimirum iram judicis districtam praeveniens, verbis contra se propriae confessionis non parcit: hinc Psalmista ait: Praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV). Hinc scriptum est: Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris (0635D)(Isa. XLIII.); ex eo enim unusquisque justus esse incipit ex quo sui accusator exstiterit. Confessio enim poenitentiam monstrat, poenitentia satisfactionem ostentat, satisfactio veniam sibi divina pietate conciliat: nec enim poterit indulgentia tribui, nisi ira Dei possit confessione placari. O veneranda pietas Dei! Peccavimus et parcit! deliquimus et ignoscit! offendimus et adhuc placatus existit! Unde, qualis erga justos sit demonstrat, dum talem se erga peccatores ostendit; nec peccator jam poterit excusari qui confessionem, per quam venia nascitur, non properavit amplecti, ne posset reus gemino crimine detineri: dum primo legem contempsit, ut delinqueret, et confessionis remedia amplecti noluit, ut periret. Ergo quisquis peccator ea remedia neglexisti post (0636A)peccatum, et qui peccando divina contempsisti praecepta, confessio afferat salutem, cui contemptus accelerat mortem.
Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest: illi se anima prosternat, illi mens tota satisfaciat, illi spes omnis incumbat. Rogare generaliter debemus, dicit ipse: Revertimini, inquit, ad me in toto corde vestro, simul in jejunio, fletu et planctu. Duo sunt namque genera compunctionis quibus semetipsos Domino in arca cordis immolant fideles; nimirum si Dominum sitiens anima prius timore compungitur, vel postea amore. Prius sese in lacrymis afficit, quia dum peccatorum suorum recordatur, pro his perpeti supplicia aeterna (0636B)pertimescit; at dum longa mortis anxietate fuerit formido consumpta, quaedam jam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amorem coelestium gaudiorum animus inflammatur: et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae majestas aeternae visionis Dei, et amplius plangit quia bonis perennibus deest quam flebat prius cum mala aeterna metuebat. Utramque autem nostrae compunctionis hostiam gratanter accipere dignetur Christus, qui et pro peccato lugentibus atque afflictis clementer errata dimittit, et pro ingressu vitae coelestis tota mentis intentione ferventes, aeterna suae visionis luce reficit (0636C)Jesus Christus Dominus noster. Ad vos praeterea nunc spiritualis noster sermo transfertur, quos sub poenitudinis habitu constitutos, facie squalida et crine demisso peccamina vestra planxisse, et vitia carnis in vobis mortificasse, quantum homini videre possibile est, consideramus. Ante omnia autem vobis scire necesse est quia, licet impositionem manuum nostrarum accipere cupiatis, tamen absolutionem peccatorum vestrorum consequi non potestis antequam per compunctionis gratiam divina pietas vos absolvere dignabitur: tunc enim, ut beatus dicit Gregorius, vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat quae videlicet demonstrat quia prius mortuum vocavit Dominus (0636D)et vivificavit, dicens: Lazare, veni foras (Joan. XI): et postmodum is qui vivens egressus fuerat, a discipulis est solutus, sicut scriptum est: Cumque egressus esset qui ligatus fuerat institis, tunc dixit discipulis: Solvite eum, et sinite abire (Ibid.). Ecce illum jam viventem discipuli solvunt quem Magister resuscitaverat mortuum! si enim discipuli Lazarum mortuum solverent, fetorem magis ostenderent quam virtutem. Ex qua consideratione intuendum est quod nos debemus per pastoralem auctoritatem eos solvere quos agnoscimus auctorem nostrum per suscitantem gratiam vivificasse: quae nimirum vivificatio, ante operationem rectitudinis, in ipsa jam cognoscitur confessione peccati. Unde et huic ipsi mortuo Lazaro nequaquam dicitur, Revivisce, sed (0637A)Veni foras: Omnis quippe peccator intra conscientiam abscondit se, introrsus latet, in suis penetralibus occultatur, sed mortuus venit foras, dum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur, Veni foras, ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur: Cur reatum tuum intra conscientiam abscondis? foras jam per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque jam foras mortuus, id est, culpam confiteatur peccator, venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Ecclesiae poenam amoveant quam meruit, quia non erubuit confiteri quod fecit. Si ergo, fratres charissimi, de perpetratis malis Deo satisfaciatis, indeque erubescitis; et non ulterius ad perpetrata mala animo redire deliberatis, ostendite (0637B)nobis signum vestrae ad Dominum conversionis et regressionis, ut simul cum angelis quibus est gaudium in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV), de vestro reditu gaudere possimus.
( Post datum a poenitentibus signum suae ad Dominum regressionis, idque in altum elatis dexteris, ut ante homilia octava rursum sic dicere orsus est episcopus. )
Deo piissimo et semper misericordissimo omnes in commune referamus gratias, qui dixit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Isa. VI), quoniam non solum vestram poenitentiam, sed et dignos poenitentiae fructus in vobis aspicimus. Ait ergo B. Joannes Baptista et Domini nostri Jesu Christi praecursor ad turbas: Facite dignos fructus poenitentiae (Math. III, Luc. III); quibus verbis notum (0637C)est quod amicus Sponsi, non solum fructus poenitentiae sed dignos poenitentiae fructus admonet esse faciendos: aliud namque est fructum facere, aliud digne poenitentiam agere. Ut enim secundum dignos poenitentiae fructus loquamur, sciendum est quia quisquis illicita nulla commisit, huic jure conceditur ut licitis utatur, sicque pietatis opera faciat, ut tamen, si noluerit, ea quae mundi sunt non relinquat; poenitentiam quippe agere et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare, si duplicem videlicet fructum, debet habere in poenitentia omnis peccator, sive quia malum per audaciam perpetravit. Ille ergo poenitentiam digne agit qui reatum suum satisfactione legitima plangit, condemnando scilicet ac deflendo quae gessit. Omnipotens quippe Deus (0637D)contritionem quaerit, fletibus flectitur, lugentes laetificat, poenitentibus praesto est. Magnus profectus est lacrymarum: plorando servus propitiatur Domino, filius lacrymis mitigat patrem, et asperam matrem plorans mulcet parvulus: ita ergo et peccator profusis fletibus removet iram Dei. Petrus namque trinam negationem lacrymis diluit; scriptum est enim: Et recordatus Petrus, flevit amare (Matth. XXVI, Marc. XIV, Luc. XXII); dicit vero David Venite, adoremus et ploremus coram Domino qui fecit nos (Psal. XC). Et iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI). Et: Potum meum cum fletu miscebam, stratum meum per singulas noctes lacrymis rigabo (Psal. CI). Et iterum: (0638A)Deus, vitam meam annuntiavi tibi, posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. LV). Oportet igitur nos salutem nostram lugere perditam, atque animam nostram mortuam lamentari, ut cum de hoc saeculo abstracti fuerimus, ad vitam mereamur pervenire perpetuam, quam non aliter consequemur nisi perseverantia boni operis. Virtus etenim boni operis perseverantia est, et voce Veritatis dicitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, et XXIV). Incassum quippe bonum agitur si ante terminum vitae deseratur: et haec praecepto legis (Exod XXIX, et Levit. III) cauda hostiae in sacrificio jubebatur offerri: in cauda quippe finis est corporis, et ille bene immolat, qui sacrificium boni operis usque ad finem debitum perducit actionis. (0638B)Hinc Joseph inter reliquos fratres talarem tunicam habuisse describitur (Gen. XXXVII): tunica quippe usque ad talum est opus bonum usque ad consummationem; et tunc placet Domino nostra conversatio, quando bonum quod inchoamus perseveranti fine complemus. Bonum ergo non coepisse, sed perfecisse virtus est; nam non inchoantibus praemia promittuntur, sed perseverantibus dantur. Semper in vita hominis finis quaerendus est, quia Deus non respicit quales antea fuerimus, sed quales circa vitae finem erimus: unumquemque enim Deus de suo fine non de vita judicat. Persistamus igitur, charissimi, omni cum intentione divinis in obsecrationibus, ut ea quae sibi placita sunt faciat nobis cum sua benedictione inchoare, et usque ad perseverantiam bona (0638C)perducere consummatione; quia α et ω, principium et finis (Apoc. I), Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XII. IN DIE COENAE DOMINI. De vera charitate ad populum.
Fratres dilectissimi, quia veraciter in conscientia mea dicere non valeo hoc quod beatus Gregorius Romanae urbis pontifex, doctrina omnique bonitate redundans, dixisse legitur ad populum. Saepe vos admoneo, charissimi, prava opera fugere, mundi hujus inquinamenta devitare, etc., valde doleo ac moerore languesco. Cum etiam illud ad memoriam reduco quod Dominus per Ezechielem prophetam (0638D)torpentibus ac negligentibus comminatur sacerdotibus: Si, inquit, non annuntiaveris iniquo iniquitates suas, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III.); et me pigrum ac desidem ad hoc opus esse recognosco, totis visceribus contabesco. Dum enim timeo de me, et dum formido de animabus mihi commissis, duplici timore ac dolore consumor. Et ideo cum Psalmista clamo: Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea (Psal. XXXVII). Quocirca, etsi non abundantes rivos, certe vel qualescunque guttas poterimus animabus vestris infundere; procurabimus ut fructifera nostri cordis terra, accepto verbi Dei semine, germinet bonorum operum messem, ut veniens Dominus copiosum in vobis (0639A)invenire gaudeat fructum. Nunc quoque multis saeculi occupationibus praepediti, brevi sermone, sed vestrae saluti alioqui accommodato uti decrevimus. Quae ergo sit illa brevitas Apostolus insinuat dicens: Finis praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I). Ista, breviter attestante B. Augustino, et ut teneatur memoriter, est suavis; et ut custodiatur fideliter, dulcis. Hanc qui nescit quaerat, ut quaerendo inveniat. Pulset ad ostium amici, et petat panem: ostium amici allegorice divini intelligentia sermonis est. Pax intelligenti, charitas, propter majorem appetitum necessitatis. Nam sicut sine pane aliis cibis omnibus appositis mensa inops esse videtur, sic sine charitate caeterae virtutes quasi nihil esse probantur. Hanc qui invenerit, (0639B)gustet quam suavis est; hortante Propheta: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII). Hanc qui habere possunt in Deo manent, et Dominus in illis, quoniam Deus charitas est. Et vos, fratres, si divites esse cupitis, veras divitias amate, quia ille vere dives est, in quo Deus habitare dignatur. Si dulcedinem aeternae suavitatis gustare vultis, veram charitatem tenete, non illam quae tantum promittitur ore et non servatur in corde, sed illam quae sic ex ore profertur, ut tamen in corde teneatur, Joanne apostolo monente: Filioli, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III). Licet ergo, fratres, admonitione salutari omnes egeamus, et omnibus in commune proficiat, illis tamen magis est necessaria qui majoribus (0639C)capitalium criminum vinculis alligati esse noscuntur, et qui diabolicis sponte se tradiderunt illecebris, a quibus non valent se per se exerere, nisi valida manus misericordiae Dei eos eripuerit. Et quoniam medicorum vices, nos episcopi, quamvis indigni, tenere videmur, ut male habentibus remedia consolationis adhibeamus: convertam me ad illos qui antidoto reconciliationis et renovationis indigent, quia renovari possit sicut aquilae juventus eorum (Psal. CII), ipso adjuvante qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XIII. IN DIE COENAE DOMINI. De filio prodigo, ad poenitentes.
Audistis saepe, fratres, Apostolum dicentem (0639D)quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I); unde gaudendum est generaliter, et nobis et vobis. Quocirca nolite desperare, nolite metuere, nolite diffidere. Non legimus Dominum manducasse cum principibus et potentibus saeculi; sed cum peccatoribus et publicanis; venerat enim quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX). Et propterea parabolam de duobus cujusdam filiis, quam ipse discipulis suis et turbis Judaeorum insinuare dignatus est, quia vos audire congruit, et ad vos pertinere dignoscitur, breviter perstringimus. Homo quidam habuit duos filios, et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit (Luc. XV); et divisit illis (0640A)substantiam: pars substantiae quae minorem filium contingit, ipse sensus in homine rationalis est, quem minor filius, per quem vos intelligi potestis, expetit a patre, cum homo sua potestate delectatus, per liberum arbitrium sese regere atque a dominio sui conditoris quaesivit eximere. Et non post multos dies, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxoriose. Longe profectus est, non locum mutando, sed animum: quanto enim quisque plus in pravo opere delinquit, tanto a Deo longius recedit. Et postquam omnia consumpsisset, facta est fames valida in regione illa; omnia quae dissipavit, ornamenta naturae quae consumpsit significat. Quae ornamenta, quasi exponit Psalmista ubi dicit: Homo cum in honore (0640B)esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Et ipse coepit egere, et adhaesit uni civium regionis illius (Joan. XIV); unus civium regionis illius cui egens adhaesit, ille est qui princeps mundi a Domino vocatur, hoc est diabolus. Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos; in villam mitti est substantiae mundialis cupiditate subjugari: porcos pascere est ejus opera, id est peccata, operari, quibus immundus spiritus gaudeat. In se autem reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo; surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Vox ista vox vestra debet (0640C)esse, quos diabolus misit ad villam pascere porcos. Et propterea, postquam lapsi fuistis in barathrum capitalium criminum, non fuistis ausi aspirare ut vocaremini filii Patris; sed mercenarii locum hactenus quaesistis. At si vos viderit Pater cor habere contritum, et deinceps dilexeritis inimicos, et benefeceritis odientibus vos, pro calumniantibus oraveritis, eleemosynam pauperibus secundum possibilitatem vestram porrexeritis, egenos in domibus vestris receperitis, faciet de vobis sicut de filio prodigo fecisse subsequenter legitur. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ejus, et misericordia motus est, et occurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. Et post pauca fratri illius majori ait: Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuus mortuus fuerat et revixit, (0640D)perierat et inventus est. Si ergo vos veraciter ac puriter confessi estis et conversi de vana vestra conversatione, et veterem hominem exueritis cum actibus suis; eumque qui secundum Dominum creatus est, in justitia et sanctitate inducere volueritis, tunc nos epulari et gaudere oportet ob fratrem nostrum qui mortuus fuerat et reviviscit, qui perierat et inventus est. Videte ergo ut gravia facinora, quae fallente diabolo commisistis, cum gemitibus et suspiriis, quandiu vixeritis, lugeatis: et quomodo non deerunt vobis quotidiana peccatorum minorum vulnera, sic nunquam desint eleemosynarum et orationum remedia. Diem mortis semper prae oculis habete, quia mors venire non tardat, et qui usque hodie in publica (0641A)poenitentia cilicio induti fuistis, induite deinceps sobrietatem, abstinentiam, temperantiam; et cum in vestrum aut alienum convivium veneritis, potius requirite olera et legumina quam epularum superflua, ne per ebrietatem aut gulam inimicus vester invisibilis verum locum in vobis habere valeat. Et ne fiant (quod absit) novissima vestra pejora prioribus, hoc ideo praemonemus ut semper timorem et formidinem Dei ante oculos habeatis. Et talis sit timor ut desperatio non se intermisceat, quia Dominus paratus est semper recipere peccatores ad poenitentiam converti volentes. Ad hanc autem promissionem, id est, ne desperetis de clementia Dei, confirmandam, referam vobis hoc quod beatus Gregorius in quadam homilia sua narrat de quodam, qui in monasterio suo ad conversationem (0641B)venit, dicens: Praesenti anno in monasterio meo, quod juxta beatorum martyrum Joannis et Pauli ecclesiam positum est frater quidam ad conversionem venit, et devote susceptus est, sed ipse devotius conversatus est quidem, sed hunc ad monasterium frater suus corpore non corde secutus est. Nam valde conversionis vitam et habitum detestatus, in monasterio ut hospes habitabat, et monachorum vitam fugiens moribus, recedere a monasterii habitatione non poterat, quia vel quid ageret vel unde viveret non habebat. Erat ejus pravitas cunctis onerosa, sed hanc omnes aequanimiter pro fratris ejus amore tolerabant. Nam superbus et lubricus, quae prius cum hoc saeculum sequeretur, vitia nesciebat: irridebat vero si quis reprehendere voluisset. Itaque cum habitu (0641C)saeculari vivebat in monasterio, verbis levis, moribus instabilis, mente timidus, veste incompositus, actione dissipatus: mense autem Julio nuper elapso, hujus quam nostis pestilentiae clade percussus est. Qui ad extremum veniens urgeri coepit ut animam redderet, et ultima jam corporis parte praemortua, vitiatis artubus, sola peccatori lingua remanserat. Fratres aderant, ejusque exitum, in quantum Deo largiente poterant, oratione juvabant. At ille subito draconem venire conspiciens, magnis quippe vocibus clamare coepit, dicens: Ecce draconi ad devorandum datus sum; propter vestram praesentiam devorare non potest. Quid mihi moras facitis? date locum ut ei devorare me liceat. Cumque hic, fratres, ut signum sanctae crucis imprimeret, admonerent, respondebat virtute (0641D)qua poterat, dicens: Volo me signare, sed non possum, quia dracone premor: spuma oris ejus faciem meam linivit, guttur meum ore ejus suffocatur, ecce ab eo brachia mea comprimuntur, quia jam et caput meum in suo ore absorbuit. Cumque hoc ille pallens, tremens et moriens diceret, coeperunt fratres vehementius orationibus insistere et ab oppressione draconis praesentis suis precibus adjuvare; cum repente liberatus coepit magnis vocibus clamare dicens: Deo gratias, ecce discessit; ecce exiit, ante orationes vestras fugit draco qui me acceperat. Mox autem secuturum se Dominum, et esse monachum devovit; atque a tempore illo, nunc febribus premitur, nunc doloribus fatigatur. Morti quidem subtractus (0642A)est, sed adhuc plenius vitae restitutus non est. Vos etiam, fratres, post exhortationem quam habuimus ad poenitentes, mecum admoneo ut unusquisque nostrum recurrat ad conscientiae suae secreta, et interroget semetipsum qualiter per totum annum, maxime his sacris diebus, conversatus est; et si invenerit in corde suo spinas et tribulos delictorum, studeat auxiliante Deo quantocius evellere, et evellendo eradicare; hisque eradicatis fodiat vomere salutari, ac stercora, id est bona opera, immittat ut possit facere fructum: et, si vel hodie pariter confessus ac devote conversus fuerit, ut valeat dignus interesse solemnitati praesentis diei, quae, quia in eo Dominus cum apostolis suis coenavit, Coena vocatur, videat summopere ut sacramenta corporis et sanguinis (0642B)Domini digne recipere queat, quatenus potius salutem quam damnationem sibi acquirat. Lavet prius lacrymis pedes cordis, et postea pedes pauperis, quia peccatorum vita jam indigna esse non potest, quae fletibus lavatur: faciat eleemosynam secundum posse suum, scriptum est enim: Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccle. XXIX). Hinc iterum dicitur: Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec pro te exorabit (Ibid.). Non ergo abhorreamus poenitentes istos propter magnitudinem scelerum suorum, quia potest fieri quod multi sint inter nos qui pejora commiserint; et quamvis in ejusmodi facinora dilapsi sint, hi tales quamvis se esse existimant, illos tamen feliciores dicere non dubitamus qui in saeculo a Domino flagellantur: Quos (0642C)enim amat, arguit et castigat, flagellatque omnem filium quem recipit (Hebr. XII). Sed quantum de istis gaudendum, tantum de illis lugendum qui neque ad confitenda peccata, neque ad poenitudinem agendam converti dignantur, et minime ob hoc a Domino flagellantur. Reservantur, proh dolor! ad supplicium futurum. De quibus Psalmista: In labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia (Psal. LXXII). Qui ergo in hac quadragesimali dierum observatione dedimus decimas possessionum nostrarum, debuimus dare et decimas corporum nostrorum: nam sicut multos vestrum scire non ambigimus, et sicut a Patribus traditum est, hi dies decimae sunt totius anni. Annus quippe in trecentos sexaginta sex dies volvitur, de (0642D)quadragenario ergo numero tolle sex Dominicos dies, remanent triginta sex. In abstinentia in istis diebus praeveniamus faciem Dei in confessione et in psalmis jubilemus ei. Consideremus quam terribilis judex ad judicandum veniat: prope est enim tempus illud, clamante hoc Joanne apostolo: Charissimi, nunc novissima hora est (I Joan. II). Consideremus judicium illud quam districtum, quam severum, quamque sit metuendum; in quo non solum sancti Dei, sed et angeli formidabunt juxta illud beati Job: Columnae coeli contremiscunt et pavent ad nutum ejus (Job. XXVI); et Dominus in Evangelio: Nam virtutes coelorum movebuntur (Luc. XXI): movebuntur, id est, timebunt et expavescent. Quod et sub alio sensu potest intelligi, (0643A)movebuntur, id est, ad vindictam excitabuntur, quia judicium illud per angelos Dominus exercebit, et tunc videbunt Filium hominis venientem cum potestate magna et majestate (Matth. XXV). Postulemus ergo singuli, postulemus omnes, ut non tunc inveniat in nobis quod damnet, sed potius quod remuneret Jesu Christus, Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto per infinita saeculorum saecula. Amen.
HOMILIA XIV.
Debitorem, fratres, me esse fateor pro obsequii vestri ministerio, ut cum praeveniente nos et comitante Dei gratiae dono, et suggerente ori nostro fercula, sic vestris auribus exhortationis nostrae insonet sermo, quamvis illo vestris animabus salutaris paretur cibi (0643B)refectio. Sed quid agam? quo me vertam? unde mentes vestras reficiam? Qui paupertate et tarditate eloquii coangustor, qui in terra deserta, et invia, et inaquosa conversor (Psal. LXII), qui caligine ignorantiae et diversarum tenebris contrarietatum veluti profunda nocte circumfundor. Unde sufficientes tot fratribus et amicis copias erogabo, qui unum saltem amicum, id est animum meum, qui per lata hujus saeculi evagatus et magna defectione laxatus, tandem ad me revertitur, cum non habeam unde vos sustentare valeam, ex me reperire nequeo. Sed inter has pectoris angustias, fratres mei, est vobis fortissimum atque firmissimum certi refugii solatium illud Davidici dicti et facti exemplum: Ad Dominum, inquit, cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX); itemque, In tribulatione (0643C)invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII). Non igitur in quacunque difficultate positi, aliqua (quod absit) desperatione frangamur: sed in quo nos succumbere cernimus, devotis orationibus et instantissimis precibus ejus auxilium flagitemus sine quo nihil boni facere valeamus, ipso dicente, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Nec ambigendum nobis de effectu precis nostrae, si juxta admonitionem evangelicae (Luc. XI) parabolae surgentes media nocte, ostium amici nostri orando pulsemus assidue, et omnibus momentis non solum diebus, sed etiam noctibus perseverantes in supplicandi intentione, compellentes eum amicabiliter, qui solus faciendo in nos misericordiam, proximum se nobis et amicum dignatus est ostendere. Nam quis (0643D)nobis amicitior illo qui pro nobis seipsum voluit in mortem tradere? ipse ergo tantus amicus hortatur jubetque nos petere quod desiderat dare, et impetrandi dat securitatem, non tantum pro familiaritate, sed etiam pro importunitate, dicens: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis (Luc. XI). Hac ergo accepta fiducia ab eo, ne vobis mortalitatis hujus anfractu graviter fatigatis desit panis refectionis qui confirmat cor hominis, excitemus nos quantocius a somno corporis. Hora est enim, ait Apostolus, jam de somno surgere (Rom. XIII). Accedamus ad hunc nostrum amicum cum fide et piae appetitionis reverentia, et pulsemus opportune importune, dicentes: Amice, resera nobis ostium, id est, intelligentiam tui divini sermonis. Commoda (0644A)nobis tres panes, hoc est infunde cordibus nostris, fidem, spem et charitatem, cognitionem scilicet atque amorem sanctae Trinitatis, ne miserabili pereamus fame, remoto subsidio alimoniae spiritalis. Si ergo in his precibus instanter perseverantes fuerimus, procul dubio postulata accipiemus, quia in nomine ejus poscimus qui fidelis est et non mentitur, dicens: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. XV). Dei igitur largissima bonitate confisi qui potens est omnem gratiam facere in nobis et in vobis abundare et dare superabundanter (II Cor. IX), quam petimus aut intelligimus, os cordis ad Dominum aperiamus, ut ejus gratiae spiritum attrahamus; os corporis vobis reseramus, ut in nomine Domini loquamur quidquid ejusdem spiritus munere percepimus, (0644B)illius apostolicae sententiae memores in omnibus: Omnia quaecumque facitis, in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri facite (Col. III). Vos autem, fratres, intenta aure quae dicuntur accipite. Dominus et Redemptor noster vetus Pascha cum suis hodie discipulis consummans, et novum quod illo figuratur initians; quam nimia nos diligat charitate, quantumque nostrae congaudeat saluti inter agendum aperit cum ait: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar (Luc. XXII). Unde et Joannes evangelista quod haec vis dilectionis usque ad mortem illum perduxerit, et quod illud Pascha (quod transitus interpretatur) mystice signaverit, sicut audivit modo fraternitas vestra, eleganti satis sententia expressit dicens: Ante diem festum (0644C)Paschae sciens Jesus quia venit ejus hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Joan. XIII). Quid est, in finem dilexit eos, nisi quod in tantum eos dilexit, ut seipsum pro eis traderet et praesentem vitam finiret, sicque suo Paschate, id est transitu ex hoc mundo ad Patrem, nos de vitiis ad virtutem, de terrenis ad coelestia, de caducis ad aeterna transire doceret? Sed scire vos oportet qualiter vetus institutio Pascha celebrari praecipiat, ut quantum vestrae salutis mysterium in hac adumbratum fuerit celebritate unusquisque vestrum recognoscat. Legitur in Exodo (Cap. XII), sicut audituri estis crastino, filiis Israel per Moysem praecipiente Domino, ut decima die mensis primi tolleret unusquisque agnum anniculum et (0644D)sine macula, per familias et domos suas, et servaret eum usque ad quartum decimum diem ejusdem mensis, immolaretque eum universis Israel ad vesperum, et carnes ejus comederent nocte illa assas igni cum azymis panibus et lactucis agrestibus, etc. Quae cuncta in vero Dei Agno Jesu Christo adimpleta, et suo nostroque Paschae sunt coaptanda, ut quod tunc agebatur figurate, nunc fiat in veritate. Agnus denique ille, ut diximus, Christus est, qui decima die primi mensis Hebraeorum, qui apud illos Nisan, apud nos Martius vocatur, Hierosolymam passurus venit, sedens asino, exceptus a turbis cum magno sanctae laudationis tripudio (Matth. XII). Quod nos, etsi non condigne, debitis tamen tantum votis, die celebravimus Dominico; notandum sane quod dicitur, tollat unusquisque (0645A)agnum. Dum enim dicit unusquisque, neminem nostrum ab hac mystici Paschae festivitate vult exceptum haberi, sed omnes nos eamdem summa cum devotione celebrare. Simus ergo omnes ut decet parati ad esum tanti Agni: de quo aperte sequitur quod masculus fiet, anniculus et absque macula. Masculus quippe agnus dicitur, quia in Christo nulla peccati mollities fuit, sed omnia in virtute spiritus, tam doctrina quam opere, exercuit. Idem quoque anniculus, hoc est perfectae aetatis exstitit, quia cum esset triginta trium annorum, suam passionem explevit, vere sine macula alicujus vitii. Non enim sicut nos in iniquitatibus conceptus et natus est; et neque peccatum fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). Hic servatus est usque ad diem 14 mensis, (0645B)quod, ut praediximus, die 10 se in loco passionis praesentavit docens quotidie in templo; et quoniam nondum venerat hora ejus, nemo in eum misit manus (Joan. XVIII), usquequo ipse voluit: qui potestatem ponendi et sumendi animam suam habuit (Joan. VII), usque ad 14 scilicet diem, hoc est hodierna die ad vesperam, quando, peracta sacrosancta coena et lavatione pedum discipulorum suorum, a miserrimo miseria ( sic ), sed a non miserabili Juda traditus et a ministris comprehensus in crastinum est crucifixus. Ad vesperam autem agnus immolari praecipitur, quod in hac novissima seculi aetate, jam vesperascente mundo, pro nobis Christus occiditur; hujus agni nostri carnes assas edere debemus, ut nihil de eo carnale sentiamus, sed Spiritus sancti operatione eum incarnatum (0645C)verum in majestate Deum, verumque in humanitate hominem, vere pro nobis propria voluntate mortuum, vere propria potestate resuscitatum, credamus. Sive etiam sic istius Agni carnes assas comedamus, ut percepturi sacramenta corporis ejus, ab omni fluxu concupiscentiae carnalis nos emundemus; et totos nos virtutibus et igne sancti Spiritus roboremus. Edendae sunt quoque carnes istae, cum azymis panibus et lactucis agrestibus. Azyma dicimus absque fermento, fermentum vero malitiam designat et dolum. Absque fermento igitur agnum comedimus, si sacram eucharistiam sine malitia, dolo et simulatione, in sinceritate bonae vitae percepimus. Lactuca quoque agrestis valde amara est, et in viris luxuriam reprimit. Significat autem hoc ut quando ad corpus (0645D)Christi (qui et verus Agnus est) sumendum accedimus, quamvis de redemptione laetemur, amaritudinem tamen ex recordatione peccatorum habeamus, ut dulcescat ex venia quod amarescit ex poenitentia; simulque refrenata luxuria servetur corporis et cordis munditia, ne forte (quod absit) incurrat aliquis illud damnationis periculum quod modo nobis ex Apostoli dictis est ostensum. Qui manducat, inquit, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini (I Cor. XI). Unde adhuc in ipsa lege, post pauca subjungitur: Renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes. Et nos, charissimi, Agnum nostrum comessuri, renes nostros accingamus, id est, delectationes noxias et carnalium desideriorum (0646A)fluxa restringamus. Calceamenta in pedibus habeamus, id est, operum nostrorum gressus exemplis sanctorum Patrum muniamus. Nam sicut calceamentis, quae ex mortuis fiunt animalibus, pedes corporis circumdamus, sic sanctorum Patrum qui jam decesserunt exemplis sensus animae et actuum nostrorum pedes circumdare debemus, ne fetido terrenae pravitatis luto deturpentur. Et baculos necesse est in manibus teneamus, ut in cunctis quae agimus timorem Dei vivum prae oculis habentes, secundum ipsum opera nostra dirigi postulemus, cum Psalmista dicentes: Respice, Domine, in servos tuos, et caetera, usque dirige (Psal. XCXVIII), ut iterum cum eodem dicere possimus: Virga tua et baculus tuus ipsa nos consolata sunt (Psal. XXII). Nec praetereundum est (0646B)negligenter quod dicitur, comedetis festinantes; festinantes namque Pascha comedimus cum nos hic non habere certam mansionem recolentes, quotidie de festinanti et jamjamque imminenti fine suspendimur, assidue meditantes quoniam incolae super terram et peregrini sumus; ut enim ait Apostolus: Non hic permanentem habemus civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII). Si sic, fratres, nos praeparare studuerimus, tunc digne Phase sive Pascha, id est transitum, Domini celebravimus; et cum pura conscientia, securi ac laeti de redemptione nostra, carnes Agni, id est corpus Christi, non ad judicium, sed ad salutem animae et corporis, et ad percipiendam cum ipso sempiternam gloriam, percipiemus; quod ipse praestare dignetur. Amen.
HOMILIA XV.
(0646C) Fratres, sicut audistis post evangelicam lectionem, admonitus venio ad oves quae erraverunt de grege mihi commisso: et non solum erraverant, sed etiam quodammodo perierant. Oportet itaque nos per impositionem manus et per gratiam sancti Spiritus eas a morbo suae putredinis spirituali medicamine eripere, et sic ad praesepium ovilis reducere, et, si necesse est, propriis humeris reportare, de quo diabolo furente sublatae fuerant. Nunc ergo sermo exhortationis, pro debito pastoralis regiminis mihi ad vos inchoandus, et ad illos consummandus est. Sed quoniam in agro cordis mei fertilitatem docendi metere non valeo, viscerali dolore ingemisco; et ideo quod tacere non audeo, clamans et dolens ad Dominum (0646D)dico, ut aperiat labia mea, et os meum annuntiabit laudem ejus (Psal. L). Quapropter precum vestrarum devotionem expostulo, et quoniam inter vos plures justos esse non ambigo, illud Jacobi apostoli impleri non diffido, Multum valet deprecatio justi assidua Ecclesiae (Jac. V), quae quinta feria dierum Coena Domini, ex antiqua Patrum consuetudine, nuncupatur, eo quod Dominus in hac nocte cum apostolis suis coenaverit, complens Veteris Testamenti Pascha, tradensque eis mysteria corporis ac sanguinis sui. De cujus coenae observatione redarguit Apostolus Corinthios, dicens: Convenientibus vobis in unum, jam non est dominicam coenam manducare (I Cor. XI): id est, non est vobis licitum dominicam coenam taliter manducare qualiter vos manducatis. Unusquisque enim (0647A)suam coenam praesumit ad manducandum; et alius quidem esurit, ille scilicet qui paupertate premitur: alius autem, id est, dives quilibet sane praepotens, ebrius est (Ibid.). Haec ideo dicit quia Corinthii, qui per praedicationem ejus ad fidem venerant, solebant in hac die deferre ad ecclesiam panem et vinum, et dabant sacerdoti ad consecrandum, expletisque mysteriis unusquisque quod dederat recipiebat. Sed et quidam illorum in foribus templi praeparabant sibi convivia, in conspectu pauperum, nihilque horum eis exspectantibus erogabant; unde notat eos, dicens quod alius esurit, et alius ebrius est. Et idcirco subjungit: Nunquid domos habetis ad manducandum et bibendum, aut Ecclesiam Dei contemnitis? id est, pro nihilo ducitis: et confunditis eos, hoc est, verecundari (0647B)facitis quod non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? in hoc non laudo, videlicet quod sic inordinate et sine charitate comeditis. Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quia Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem, et dixit: Hoc est corpus meum, quod vobis tradetur (Ibid.). Scitote, fratres dilectissimi, veraciter, ac credite firmiter, quod sicut caro Christi quam assumpsit in utero Virginis, verum corpus ejus est et pro nostra salute occisum; ita panis quem tradidit discipulis suis, et quem quotidie consecrant sacerdotes in ecclesia, verum corpus est Christi. Nec sunt duo corpora caro quam assumpsit et iste panis, sed tantum unum corpus: in tantum quod dum ille frangitur et comeditur, Christus immolatur et editur, et tamen (0647C)unus et integer permanet. Certe Redemptor noster, consulens nostrae fragilitati, tradidit nobis hoc sacramentum, ut quia ipse jam non potest mori, et nos quotidie peccamus, habeamus verum sacrificium quo possimus expiari a peccatis nostris. Quocirca cum timore et compunctione mentis, omnique reverentia, debemus accedere ad altare et ad mensam corporis et sanguinis Domini, et dicere humiliter cum centurione: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum (Matth. VIII). Interim autem dum cogito, dumque in corde meo requiro quibus verbis vos moneam fugere a ventura ira, nulla praestantiora visa sunt quam ea quibus Dominus in initio suae praedicationis omnibus persuadere contendit dicens: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum (0647D)(Matth. IV). Quicunque ergo vestrum his quadragenum dierum observationibus poenitentiam et confessionis suae debitum se exercuisse recolit, agat Domino gratias, et quidquid templum Dei violando in se destruxerit, non desperet, sed cito de malo iniquitatis suae consurgat. Non enim quod peccat, sed quod in peccato perseverat, Deo odibilis est. Ut ergo verbis Domini secundum Marcum utar, quibus dicit: Quod dico, omnibus dico, Vigilate (Marc. XIII); similiter quod dico, omnibus vobis dico: clericis, laicis ac sanctimonialibus, ut quisquis se recolit invidiae aut detractionis, odii quoque et fornicationis, sive incestus vel perjurii, caeterorumve vitiorum contagione attactum, saltem hodie per divinae salutis (0648A)medicamentum, in quantum praevalet, se purificare procuret. Confiteatur adversum se injustitiam suam Domino, ut remittat impietatem cordis sui (Psal. XXXI), et reliquiae cogitationum ejus diem festum agent Domino (Psal. LXXV). Tunc enim reliquiae cogitationis diem festum agunt Domino, quando peccator quilibet post prius datam confessionem, se cohibere pollicetur ab iniquitate sua, totusque prorumpit in lacrymas et in afflictionem cordis, quoniam cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L): et hujusmodi festivitas angelis exsultantibus fit, Veritate attestante, quae ait: quia gaudium est in coelo super uno peccatore coram angelis Dei (Luc. XV). Quia ergo majora crimina admittentibus majora sunt adhibenda remedia, convertam me ad vos quos Ecclesia (0648B)ex more poenitentes vocat, cupiens audire et videre quanta intentione deflere studuistis commissa vestra, et quanto studio deinceps procurare vultis ne in barathrum perditionis animae vestrae relabantur. Ex ipsis namque fracturis vel vulneribus corporum infirmitates potestis cognoscere animarum vestrarum. Si enim alicui crus frangatur, aut manus, cum labore solet ad pristinum revocari officium; si vero secundo et tertio eodem loco membra ipsa frangantur, potest intelligere charitas vestra cum quantis doloribus et cruciatibus vulnera ipsa curanda sunt; et tamen post longos et multos labores, vix erit unquam ut ad pristinum statum membra ipsa valeant revocari. Similis ratio in animarum fracturis existimanda est. Si ergo semel aliquis, secundo capitalia crimina (0648C)admiserit, et ad poenitentiae fructum confugerit, incolumitatem quam perdiderat recipiet; si vero crimina criminibus coeperit addere, et animarum vulnera tegendo permiserit putrescere, timendum est mirum in modum ne in illo impleatur illud prophetae, Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I); et illud Apostoli: Secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II). Nam, ut de indulgentia divina nemo diffidat, Dominus noster per prophetam consolatur nos, Nolo (inquiens) mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Sic tamen non ei fidat, ut sine mora ipsius animam repropitiari aestimet, ne forte si consuetudinem graviter peccandi tenuerit, etiamsi velit, jam de diaboli laqueis evadere (0648D)non possit. David, qui et rex propheta divino munere fieri meruit, post tantam gratiam ita perditus est, ut non solum adulterium committeret, sed etiam homicidium perpetraret (II Reg. XII): nec tamen se ad hoc reservavit ut in senectute sua ad poenitentiae medicamenta confugeret, sed in cilicio prostratus et conspersus cinere, cum ingenti rugitu, planctu et gemitu, poenitentiam agens implevit illud quod in Psalmis dixerat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Et iterum: Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam (Psal. CI). Manasses quoque rex, ut in Scripturis legimus (IV Reg. I; II Par. XXIII), tam sacrilegus et impius fuit, ut de illo (0649A)scriptum fuit quod totam Jerusalem omni iniquitate repleverit; et tamen hic in captivitatem ductus et in carcerem missus, cum grandi humilitate poenitentiam agens, ita gratiam Dei optimi promeruit, ut mereretur inter amicos Dei postmodum numerari. Meretrix etiam illa, quae pedes Domini lacrymis lavit et capillis extersit, audire meruit quod ei omnia peccata fuerint dimissa (Luc. VII). Denique vos, sacerdotes, qui et sanctuarii lapides nuncupamini, scientiam Scripturarum semper exquirite, propter illius Malachiae prophetae dictum: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II), ut animabus, nobis commissis, verbum vitae annuntiare queatis, timentes illud cujusdam incurrere: Vae mihi, (0649B)quia tacui (Isa. VI): perpendite quae mala negligens Heli sacerdos perpessus est, et quam gloriam Phinees qui zelo Dei commotus est, ipso remunerante perceperit (I Reg. II). Et ideo, quanto potestis studio procurate ut animae vobis commissae in futuro judicio potius aeterna gloria perfrui mereantur quam in exteriores tenebras projiciantur. Vulnus sane quod videri potest et palpari citius sanatur quam illud quod occultatur. Hoc ideo dico quia sunt plerique in nobis et ex vobis, quorum crimina ita teguntur, ut ad reconciliationis gratiam non admittantur. Hi tales lugendi et ab Ecclesiae interventu arcendi sunt, ut quamvis non reconcilientur per manus impositionem et absolvantur, tamen per bonorum operum exhibitionem et castigent corpus suum et servituti subjiciant. (0649C)Avertant oculos suos ne videant vanitatem (Psalm. CXVIII), obturent aures suas ne audiant linguam derogantem; exerant manus suas ad bene operandum, et pedes suos ad currendum in via Domini.
Omnis Scriptura, fratres mei, divinitus instituta, secundum Apostoli sententiam, utilis, est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in justitia (II Tim. III). Quapropter quisquis sedulus earum est meditator, et interne eas conspicit, inveniet in sermone suave documentum, et in sensu salubre consilium, in mysterio honorabile sacramentum. Non enim solummodo sufficit lectoribus divinorum librorum sensus historicus, sed etiam diligenter eis est (0649D)considerandum quid per allegoriam eis propheticus sermo innuere velit: sicut habetur series lectionis agni Paschalis qui populo Israelitico legali observatione jussus est immolari, typice demonstrans Agnum immaculatum Dei Patris Filium, cujus hodie Passionis Coenam celebramus. De quo Joannes: Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. II). Qui videlicet agnus Paschalis ad vesperam immolatur, quia ultima mundi aetate pro nobis Christus occiditur. De cujus sanguine postes domorum tinguntur, id est corpora fidelium, quia oportet Eucharistiam assumentes, castis cogitationibus et recta intentione bonae voluntatis munitos fornicationis in nos cohibere incursum, ut in omnibus redemptione Christi nos sciamus esse salvandos. Ejus carnes assas (0650A)comedimus, si nihil in nobis fluidum relinquimus, sed totum virtutibus solidatum, et igne sancti Spiritus decoctum approbamus, velut Psalmista: Exaruit, inquit, velut testa virtus mea (Psal. XXXI). Quid namque est testa ante ignem, nisi molle lutum? sed de igne agitur, ut solidetur. Virtus ergo humanitatis Christi velut testa exaruit, quia ab igne Passionis ad virtutem incorruptionis crevit. Caro etiam agni cum azymis panibus et lactucis agrestibus est edenda, ut cum corpus Redemptoris accipimus, nos pro peccatis nostris in fletibus affligamus, quatenus ipsa amaritudo poenitentiae abstergat a mentis stomacho perversae amorem et pravitatem vitae, ut festinanter Pascha comedendo ad solum patriae coelestis anhelemus, et de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam (0650B)Aegyptum relinquamus, intelligentes nos hic non habere manentem civitatem, sed futuram inquirendam. Ad quam Mediatoris Dei et hominum passione interveniente, toto mentis affectu curramus, ut non hospites et advenae, sed cives sanctorum et domestici Dei ibi esse possimus, collaudantes illum qui pane coelesti in hac peregrinatione nos satiat, ut visionem aeternae claritatis sine defectu luminis cernere possimus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA XVI.
Fratres charissimi, Spiritus sanctus per Isaiam prophetam, sacerdotibus et levitis, omnibusque doctoribus Ecclesiae praecipit dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isa., LVIII); (0650C)Et per Ezechielem prophetam: Si, inquit, non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. III). Sed quia multi qui intra matris Ecclesiae viscera sunt, catholici videntur et Christianitatis nomine censentur, ita in exterioribus dati, ut nec veram fidem Christianorum retineant corde, neque bonis operibus se esse Christianos ostendant: nesciunt enim sacramentum hujus nominis ac virtutem; et quoniam nomen Christianum a Christo Dei Filio vocabulum sumpsit, et per sanctos praedicatores crescendo usque in ultimos fines terrae pervenit, idcirco tam doctoribus quam auditoribus scire necesse est ob quam causam Dei Filius, qui verus est Deus ex Deo Patre, in hunc mundum (0650D)venerit et veram carnem nostrae similem, ex substantia Mariae virginis absque peccato susceperit, et divinitati suae univerit; ut qui erat ex Patre (ut dictum est) verus Deus, ipse fieret ex matre verus homo unus atque idem; non admittendo quod erat, sed assumendo quod non erat, ipse in assumpta humanitate propter unctionem Spiritus sancti Christus est appellatus, a quo omnes credentes in eum per baptismum regenerati, Christiani sunt appellati. Et quemadmodum prior populus Judaeorum ex tribu Juda vocabulum trahens Judaei sunt appellati, ita et novissimus populus sub Evangelio a Christo, ut dictum est, Christiani sunt vocati. Unde, quia Christiani dicimur, Christi opera facere debemus. Et ideo qui se culpabilem esse recognoscit, ad emendationem vitae (0651A)et satisfactionem poenitentiae recurrat, certus de Dei misericordia: quam, si ex toto corde poenituerit, et mala quae antea operatus fuerit ultra non fecerit, veniam a Deo consequetur. Sic enim ipse Dominus per Isaiam prophetam promittit dicens: Cum conversus ingemueris, salvus eris (Isa. XLIII); et iterum per eumdem prophetam: Ego sum, ego sum, dicit Dominus, qui deleo iniquitates tuas, propter me, et peccatorum tuorum non ero memor; dic tu prius iniquitates tuas ut justificeris (Ibid.). Per Ezechielem quoque prophetam, rursus Dominus ait: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus fuerat, et fecerit judicium et justitiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. XVIII). In Evangelio quoque Salvator promittit dicens: Gaudium erit in (0651B)coelo angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia (Luc. XV). Salomon quoque ait in Proverbiis: Justus prior est accusator sui (Prov. XVIII). Certum est enim quod nullus justus nisi poenitens, nemo autem impoenitens justus: quoniam sicut impossibile est hominem sine peccato esse, ita absque poenitentia impossibile est salvum fieri, quoniam dicente Joanne apostolo: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est; si vero confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus ut remittat nobis peccata nostra et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I). In libris quoque sanctorum Patrum de satisfactione poenitentiae, inter caetera haec scripta sunt: Poenitentiam ergo (0651C)peccatoris Deus exspectat. Poenitentia autem illa est vera, ut jam amplius non faciat homo mala quae gessit, sed de praeteritis poeniteat et de futuris caveat, nec ad ipsa iterum revertatur. Et ideo, charissimi, juxta Psalmistae vocem, declinemus a malo et faciamus bonum (Psal. XXXIII); et ut scire possitis quomodo id fieri oporteat, audite quae dicturi sumus attentius. Quicunque superbus fuit aut elatus, reprimat superbiam suam, et sit humilis et simplex, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (I Petr. V). Qui erat iracundus, vel, quod est deterius, furibundus et minax, protervus atque crudelis, compescat saevitiam suam et mentis crudelitatem, et sit patiens, mitis atque pius, quoniam ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I), et absque patientia et pietate (0651D)regnum Dei consequi nemo potest. Qui fuit grassator idem carnifex, sive, quod est deterius, homicida, conversus agat dignam poenitentiam et sit mansuetus et pius, quoniam sicut homicidae, nisi dignam egerint poenitentiam, vitam aeternam consequi non possunt, ita nec grassatores qui sine pietate miserorum membra dilaniant sive detruncant. Qui erat invidus sive odiosus, conversus a malitia sua, sit benignus atque misericors, discat diligere fratrem suum quem prius odio habebat. Qui fuit fornicator aut adulter, seu incestus, immundus, conversus agat poenitentiam, et deinceps vivat sobrie atque continenter. Quicunque estis conjugati, viventibus uxoribus vestris, cum aliis feminis nolite commisceri et fieri adulteri vel fornicarii. Si quando anniversariae festivitates (0652A)et Dominici dies occurrant, ante aliquot dies, etiam a propriis uxoribus vestris vos abstinere convenit, ut possitis mundo corde et casto corpore, ad missam Domini accedere, et corpus et sanguinem ejus sine judicio damnationis accipere. Diebus autem Quadragesimae vos omnibus modis a conjugum commixtione vestrarum, sicut decet Christianos, abstinere oportet; nam, ut quidam sapiens ait, similis reatus est fideli Christiano diebus Quadragesimae etiam cum propria uxore concumbere, sicut et carnes in cibo sumere. Qui erat scurra, id est minator [ An mimator?], turpia sectans et immunda loquens, corrigat semetipsum, et desinat esse quod fuit; discat bonum loqui qui prius vana et turpia loquendo, tam se quam auditores suos maculabat. Qui erat avarus aut tenax, (0652B)id est qui aliena cupiebat, et qui sua minime largiebatur, contentus suis propriis rebus, sit largus et beneficus, id est, aliena non concupiscat, non rapiat, non fraudetur, et in quantum vires ei suppetunt, porrigat. Qui furabatur, jam non furetur, sed magis laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti (Eph. III). Qui erat comessator, id est glutto aut ebriosus, sit parcus et sobrius. Qui consueverat propter humanam famam indiscrete res suas in cibo et potu superflue effundere, discat rationabiliter eas dispensare, quoniam sicut abominatio est apud Dominum avaritia, id est tenacitas, ita peccatum est indiscreta effusio: nec tenaces enim nos esse vult Deus, nec prodigos, id est effusos. Qui erat mendax aut falsarius, corrigat (0652C)malum suum, et cesset esse qualis fuit, sitque amator veritatis et rectitudinis. Nec nostrorum vulnerum multitudo nos in desperationem deprimat, quia major est potentia medici quam magnitudo languoris nostri. Quid est enim quod reparare ad salutem non possit, qui potuit omnia ex nihilo creare? Unigenitus quippe est omnipotenti Patri coaeternus, cum quo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Duos praeterea, fratres mei, alloquimur, quos publica actio criminalis publicam coegit agere poenitentiam, unde unusquisque vestrum ad se rediens, consideret si per amaritudinem poenitentiae Deo satisfecerit pro suis offensis et delictorum maculis! Nam licet ministerium reconciliandi episcopali auctoritate (0652D)in vobis complere velimus; tamen nisi Spiritus sanctus, per cujus invocationem istud officium agitur, corda vestra intrinsecus purificata invenerit, a reconciliationis gratia vacui remanebitis. Quapropter si deinceps ad ea quae poenituistis redire non vultis, neque alia crimina, custodiente et protegente Deo, perpetrare in animo habetis, date nobis signum quo cognoscamus quod magis coelestia quam terrena ametis; Deo optimo gratias referamus, qui misericorditer corda vestra tetigit, ut mandata ejus corde ac mente exsequi velitis, nec ad praeterita vitia recurrere, sed in ejus dilectione atque praeceptis persistere velle vos ostenditis, petentes jugiter et obsecrantes pietatem Domini nostri Jesu Christi ut bonum quod coepit in vobis agere dignetur et perficere cum (0653A)bonis operibus ac largiflua lacrymarum effusione. Beatum namque Petrum apostolorum principem legimus prius culpam flevisse; quid tamen poenitens in fletu dixerit non invenimus. Lacrymatus esse dicitur, verum quod preces quoque satisfaciens fuderit, non refertur. Cur hoc, nisi quod utiliores sunt preces lacrymarum quam imploratio sermonum? quia sermo in precando falli potest. Sermo enim interdum non totum hominis profert negotium: lacrymae totum semper loquentes produnt affectum, et ideo Petrus in (0654A)poenitentia sua jam non utitur sermone quo Christum negaverat, ne illi sermoni non crederetur ad confitendum quo usus fuerat ad negandum. In omni igitur culpa prius flendum est; et sic deinde precandum: lacrymae enim tacitae quodammodo preces sunt. Veniam non loquendo postulant, sed merentur. Causam non dicunt, et misericordiam consequuntur quam ab ipso Redemptore nostro consequi possumus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
(no a