Jump to content

Homiliae (Laurentius Novariensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homiliae
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 66

LauNov.Homili6 66 Laurentius Novariensisfl. 540 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

HOMILIA PRIMA

De poenitentia.


Duo sunt tempora ab Altissimo praestituta, in quibus datur duplex hominibus remissio peccatorum. Est namque remissio publica et est remissio privata. Publica tempus suum habet, privata suum exercet tempus. In publica fons est indulgentiae, in privata fructus est poenitentiae. In illa donum Dei, in ista labor hominis. In illa baptisma, in ista poenitudo. Et quae sunt ista tempora debent agnosci. Tempus primum est ab Adam usque ad Christum. Tempus secundum est a Christo usque ad consummationem saeculi. Haec sunt duo tempora. In primo quid est? Peccatum Adam, quod Christus solvit. In secundo? quid? peccata propria, quae labor hominum et sollicitudo exstinguit: illud generale est, hoc speciale. Adverte quod dicitur: Peccatum Adam quod in filiis ejus permansit, divina clementia abstulit. Sarcinam illam in se suscepit Salvator, et evertit: quando? In primo tempore. Ubi? In fonte baptismatis, fluvioque Jordanis. Ibi clamabat Baptista, digitoque ostendebat coelestem Principem, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Peccatum mundi quid est? Delictum Adam per traducem seminis ad filios devolutum. Agnus igitur Dei Christus; tinctus in flumine, tulit noxiam sarcinam a Patre in filios derivantem. Nefas illud pessimum, a serpente suggestum, in fonte intinxit, in flumine abolevit, in carne cremavit. Tulit debitum unius, et donavit indulgentiam cunctis. Caput curavit et sana sunt omnia membra. Verum ab hoc fonte vel indulgentia generali aliud jam exoritur tempus: commissa peccata non aqua delet, sed poenitudo remittit. Et hoc tempus utrumque psalmista David in quinquagesimo psalmo notavit. Primum tempus posuit, ubi per Christum loquitur in persona Adam. Et quid dicit? Incerta, inquit, et occulta sapientiae tuae manifesta mihi. Et quae sunt ista? Incertum fuit salvari Adam lapsum in mortem, sed manifesta facta est, et redemptio ejus in carne et remissio ejus in aqua, vidi in spiritu quomodo clementia tua missa per unigenitum, et patrem recepit de crimine, et filium donavit saluti. Ecce incerta sapientiae tuae, quae mihi tua dignatio revelavit? Quid ergo Adam? Ipse est qui per Christum exsultat in David dicens: Domine, asperges me hyssopo, et mundabor (Psal. L). Culpa enim mea me obruit, imo crimen praevaricationis foedavit. Sed, asperges me hyssopo, id est aqua viva, et mundabor. Asperges me aqua Filii tui sacro sanguine mixta, et mundabor. Lavabis me, et super nivem deabbabor? Lavabis me in illo venturo fonte et mystico flumine in quo, non solum crimen meum exstinguetur, sed et candor meus quem recepturus sum, etiam super nivem excellet. Futurum est, Genitor, ut mittas Filium tuum unigenitum, qui auferat malum de mundo, quod per me introductum est, et non fraudentur filii in facinore patris. Ille aperiet viam salutis, ille reserabit remissionem fontis, et crimen meum abolebit in aqua et Spiritu. Asperget me gratiae suae guttis, et mundabor. Lavabit me ignifero lumine, et super nivem dealbabor. Haec est primo tempore remissio generalis: videamus quid in secundo. Item Psalmi declarant: Usquequaque lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Ibid.), Ecce tempus, et tempus superius Adam, inferius David. Ibi lavacrum est aquae, ubi dicit: lavabis me et super nivem dealbabor. Hic lacrymae sunt poenitentiae, ubi dicit David, usquequaque lava me ab injustitia mea et a delicto meo munda me. Illud publicum, hoc privatum. Illud gratiae, hoc clementiae. Illud omnium, hoc singulare. Illud mysticum, hoc morale. Abluitur Adam corpore Christi, ut veterem abjiciat hominem et induat novum. Abluitur David in corde compuncto, ut reformet in se speciem quam crimen fuscavit. Ille renovatur in fonte, iste reparatur in fletu. Illum gratia curavit, istum gemitus reformavit. Qui commissum suum hirsuto corpore dolet; et lugens peccati sui ante se pingit imaginem, ita asserens: Usquequaque lava me ab injustitia mea. Quare usquequaque? Quia iniquitatem meam agnosco, et delictum meum contra me est semper. Tanquam si ita diceret: Sanaveras me, Domine, jam ante in patre meo Adam, quando membra illius in te suscepta tinxisti in fonte, abluisti in flumine. Liber existebam beneficio tuo, nec potui indultam mihi gratiam retinere. Iterum enim in me ipsum erravi. A patris delicto liber effectus, proprium commisi delictum, de publico ereptus laqueo, privatum incurri. Non est jam fontis nec aquae praesidium. Quid faciam, aut unde piabor? Nunquid mereor iterum indulgentiae tuae imbre perfundi, generalique lavacri flumine dilui? Absit. Non ego jam aquae munus repetam quod ablui. Semel petam quod semel concessum est. Ex mea me inopia redimo, ex meo me labore perfundo. Est in me exiguus quidam humor, qui non me more torrentis infundit, sed modico sudore inrorat. Laboris mei me guttis ablui quaero, verborumque scintillis virus in me conceptum exuri desidero. Usquequaque lava me ab injustitia mea: non jam aqua, sed opere lava me; non baptismatis fonte, sed poenitentiae rore. Quia delictum meum contra me est semper. Vidi me: cognovi factum meum, stat ante me delictum quod me deformavit. Usquequaque lava me ab injustitia mea, quia cognovi quod feci: quod ego cognovi, tu dignanter ignosce. Despice, tu, quod ego inspicio. Sufficit me videre hoc. Tibi displicui: averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Quare? quia delictum meum contra me est semper. Scriptum est in corde meo, exaratum est sub oculis meis, fixum est in conscientia mea. Ablue, tu, quod ego scripsi, exime quod ego depinxi. Haec in figura plorata sunt; haec induxi in speculum quinquagesimi psalmi, in quo ad aspectum nostrum et primi temporis et secundi gemina imago resultat: primi in Adam, secundi in David. Licet ambo, sive Adam, sive David primi temporis spatio concludantur. Spiritus est sanctus qui loquitur in prophetis, et tempus utriusque a se distinguit, et praevaricationis venia signetur in Adam, poenitentiae manus exsolvat in David; sermo namque propheticus, et praecedentem faciem temporis et sequentem depingit in psalmo. Vobis igitur (dilectissimi) sermo iste componitur, ad vos dirigitur ista assertio. Vobis haec disputatio clarum profectum habitura ingeritur; in quibus calor fidei peccato forte interveniente perfrixit. Mens perdita obstupescit, spes depravata liquescit, omnisque futurorum intentio aporiata torpescit, dum secum unusquisque perpendit, sibique reputat, ac intra se loquitur ita: Quid facturus sum modo, quid superagendum est mihi, aut quid restat sperandum? Redemptus fui, et factus sum servus; liber fueram, factus sum servus peccati; perdidi gratiam largitoris, amisi beneficium redemptoris; claro corpore egressus de fonte, coeno me iterum immundo perfudi, limoque foedavi. Purus de gratia Dei, factus sum de propria intemperantia perditus. Error meus de filio famulum, de intimo inimicum, de haerede exterum [ Suppl. fecit]. Violavi symbolum meum, corrupi pactum in ipso vestibulo fontis conscriptum. O quam infelix conditio! O quam miseranda consilia! Operibus diabolicis me renuntiaturum spoponderam, et implere non valui! Malis quibus carui, in ipsis relapsus contaminor! Evangelicam tunicam rursus in pellicia commutavi. Stolam meriti, quam mundam texueram, labe vitiorum fuscavi! et novum hominem iterum vetustate contexi. Quid nunc requiro, aut quid exspecto adhuc: ubi quaero fontem, aut ubi invenio baptisma? Nunquid est respectus ad aquam? nunquid recipiet me adhuc unda, ut me reformet in utero aquae et pariat innocentem? Aut forte quaerere debeo adhuc dexteram sacerdotis, quae me mergat in fontem; et inde iterum purificet! Haec tecum loqueris; tu haec tecum tractas, conscientiae tuae onere praegravatus! Sed quae sunt haec verba tua, O homo, cognosce te esse imaginem Dei. Sapientem te fecit Deus, providum animo, mente mysticum, sensibus sublimem, et vult te non perdere sed salvare; non perimere, sed protegere: quare tu desperas, quando ille non despicit? Conscientiam tuam formidas, et ad caput indulgentiae non festinas? Quid putas esse fontem qui concepit, aut quid aestimas esse undam aquae quae te peperit? Nunquid aqua est media, aut unda in causa? Absit! sed disce mysterium. Prudentia tua fons, et in te intellectus tuus aqua est inundans, habens aspectum cordis, ut videas temetipsum. Accepisti mentem altiora petentem; sta in altitudine mentis tuae quasi imago Dei, et de speculo hoc deifici operis profunda rimaberis. Habes arbitrium et sensum de Deo concessum. Delibera apud te, cum sis imago Dei, quomodo non possis exstingui. Si est in te prudentia, si habes consilium, et proprium mentis arbitrium, Deus in te est. Ipse tibi erit poenitentia, et fons et baptisma, et remissio, qui nunquam in te nec desinit nec deficit. Quid ambiguus aestuas: quid resolveris animo, et inter inepta taedia conscientiae tuae fatigatus torpescis? Peccasti post fontem, lapsus es post baptisma, fecisti crimen post indulgentiam generalem: quid nunc? perit jam spes? nunquid intercepta est retributio? Non est ita homo! Quid circumduceris? signum accepisti de fonte, non desperationis sed miserationis, non defectionis sed remissionis, non ut unquam desperes. Signum acceperunt Judaei: quale? circumcisionis. Signum acceperunt et Christiani: quale? miserationis. Ecce signum in Judaeis: circumcisio carnis; in Christianis circumcisio cordis. Sed satis haec illa praestantior. In illa sanguis incisionis, in hac aqua remissionis. Ibi plaga carnis, hic palma pietatis. Ibi observantia rigida, hic indulgentia regia. Et hoc utrumque signaculum Christus pendens in patibulo praenotavit, quando de vulnere suo et aquam eduxit et sanguinem (Joan. X). Ut sanguinis signaculum daret Judaeis, aquae vero indicium gentibus Christianis. Signum ergo tu accepisti de fonte, non Judaicum sed evangelicum. Ex illa die illaque hora qua egressus es de lavacro, ipse tibi es fons jugis et diuturna remissio. Non opus habes doctore, non dextra sacerdotis. Mox ut ascendisti de sacro fonte, vestitus es veste alba, et unctus es unguento mystico: facta est super te invocatio, et venit super te trina virtus, quae vas novum hac nova perfudit doctrina. Exinde te ipsum statuit tibi judicem et arbitrium; deditque tibi notitiam ut possis ex te discere bonum et malum; id est inter meritum et peccatum. Et quia non poteras, manens in membris corporisque compage, liber existere a peccato, immunisque esse a noxa, post baptisma remedium tuum in te ipso statuit, remissionem in arbitrio tuo posuit, ut non quaeras sacerdotem cum necessitas flagitaverit; sed ipse jam, ac si scitus perspicuusque magister, errorem tuum intra te emendes, et peccatum tuum poenitudine abluas. Itaque desinat duritia, cesset desperatio, desinat ignavia, fons nunquam deficit, aqua intus est, ablutio in arbitrio est, sanctificatio in solertia est, remissio in rore lacrymarum. Nolite solvere in segnitiam: fons est in homine conservatus perpetua poenitudo. Ibi est poenitentia ad vocem Baptistae, qui sic vociferatur in eremo, et penetrabili clamore desertas hominum mentes exaggerat dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III).

Nemo potest superni imperii habere apicem, habere fastigium, nisi fuerit poenitentiae suffragio fultus. Ad regni superni penetrabilia non pervenit quisquam, nisi egerit poenitentiam. Repetit adhuc Baptista: Ego (inquit) baptizo vos aqua in poenitentiam, sed alter est post me veniens, qui vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Noli tu jam quaerere neque Joannem, neque Jordanem: ipse tibi esto Baptista. Pollutus es post lavacrum, vitiata sunt viscera tua, contaminata est anima? tinge te in aqua poenitentiae, ablue te abundantia lacrymarum, exuberet fons compunctionis in extis tuis: exundent aquae vivae in fibriis tuis. Para te venienti Domino, et ipse te baptizabit in Spiritu sancto et igni, habens ventilabrum in manu sua (Ibid.): quod est inspectio vel ponderatio poenitudinis ac peccati. Ipse perpendit in te utrumque pondus, ipse inspicit in te molem et molem: unam poenitentiae, et unam pestilentiae. Et poenitentiae quidem fructus, ac si triticum, congerit in tuum profectum; peccata vero tua, quasi pestilentiae paleas, comburit igni inexstinguibili (Luc. II). Haec est privata remissio, intimo corde provocata, et poenitudine acquisita. Multa sunt repetenda, plurima replicanda. Genus hominum fragile est, et lubrico semper gressu incedit. Natura corporalis obnoxia est rebus contrariis: passionibus etenim diversis ac vitiis subjacet: nec tantum de propria puritate, quantum de divina pietate dirigitur. Et, si hodie quis confidat de merito, de robore animi, de vigore viscerum, crastino fallitur ac decipitur. Sic enim protestatur Apostolus dicens: et qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. III). Carcer est vero qui animae fortitudinem premit et claritatem contaminat. Laqueus est semper imminens jugiterque insidians; laqueus est pestifero lapsu protensus in via. Et inde est quod clamat propheta: In via hac qua ambulabam, occultaverant laqueum mihi (Psal. XXXIX). Et iterum: Juxta semitam, scandalum posuerunt mihi (Psal. CXXXIX). Implicatur plerumque anima in hoc corporeo laqueo, et si velit, et si nolit, nec liberatur sponte, priusquam divino suffragio per poenitudinem supplicans, ut ait iterum propheta: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captione dentibus eorum: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, adjuvante Domino, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII). In laqueo haerebat anima: erepta est non suis viribus, sed divino praesidio. Et quis est iste laqueus, nisi caro quae animam in proposito suo bene currentem vexat semper, carpit jugiter, capit frequenter? est enim unus stimulus per membra insidians. Dico, quomodo in oculis est laqueus gravis. An non cognovisti quemadmodum anima (non dicam, saepe, sed semper) captivatur in aspectu? Unde avaritia insidiatur, unde libido incenditur, nisi de corporali aspectu? Vidisti laqueum fortem! nec immerito scriptum est: Nequius oculo quid est factum in homine (Eccl. XXXI)? Et iterum: Intrabit mors per fenestras (Jer. IX). Et lingua tua laqueus est insanabilis; spargit enim venenum maledictionis, blasphemiae, susurrationis, detractionis; et non solum corda, sed etiam exulcerat animam. Et inde est quod obsecrat ille praesul poenitentiae dicens: Pone, Domine custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Nec minus interserit alter: quis dabit cogitationi meaa flagellum, aut quis imponet super labia mea signaculum? certe ut tunc loquar quando non est tacendum, et quod prompserit lingua non mordeat, sed nutriat animam; sonabit vox adversa in auribus, et homo interior stimulatur in ira, concitatur in caede. Vides quia et in auribus laqueus permanet? et inde illa Scripturae commonitio sonat: Sepi aures tuas spinis; noli audire linguam nequam (Ecci. XXVIII). Laqueus est in manibus: ut dictum est: Iniquitatem manus vestrae concinnant. Et iterum: Utquid mihi jejunastis quando subditos vobis compungitis, et percutitis pugnis humilem (Isai. LVIII)? Quid dicam de noxio pedum incessu, cursuque cruore infecto, ut est illud: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal. XIII, Rom. III). Has namque insidias corporales, hos laqueos singulorum membrorum de corpore eruendos, sententiis suis decernit Salvator: Si oculus tuus dexter, si manus tua vel pes scandalizat te (Matt. V; Marc. IX): id est animam tuam divina desiderantem, coelestia cogitantem, depravant. Si laqueis suis te implicant, aut fraude sua nituntur visus eruere: abscinde non manum aut pedem, sed pestilentiam tibi per haec membra morbumque illatam. Quamobrem dictum est: Si oculus tuus dexter te scandalizat, si manus dextera vel pes: nisi quia omne quod bonum est dextrum dicitur, similiter malum appellatur sinistrum? Et est pars dextra, et est pars sinistra. Dextra suos retinet probatos; sinistra suos aeque reprobatos. Ad dextros quid dicit Christus? Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum paratum vobis ab origine mundi (Matt. XXIII). Quid ad sinistros? Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Vides qua ta distensio est in sinistro et dextro? quid igitur si oculus tuus dexter scandalizat? disce quid est quod quando committis peccatum, oculo tibi ministrante, dulce tibi et dextrum videtur. Et dextrum hoc tunc corrigitur in sinistrum, quando residente Domino et discutiente peccata coeperis inter multos alios et ipse audire: discedite a me, maledicti, peccatores injusti, in ignem aeternum. Scandalizavit te oculus, subripuit, delinquis, per visum te implicavit? erue eum. Quid jubet eruere? oculum, an peccatum? Oculum suggerentem commissum. Nunquid oculus peccavit quia vidit; an magis animus deliquit quia concupivit? Caeterum si per cuncta peccata vel scandala non animi cupiditas reprimenda est, sed effodiendus est oculus quia vidit, nullus jam habiturus est oculos.

Non est quisquam (ut arbitror) cui oculi remanebunt, quia non est inter mortales qui non concupiscit, aut scandalizatur, aut peccat. Homo, inculpaveris oculum ad gratiam tibi concessum, cujus beneficio lumen vides? ornatus est capitis, speculum est membrorum, totiusque corporis fenestra gratissima! Noli hunc inculpare quia cernit, sed inculpa quae cernit; sed inculpa tibi ipsi, quia concupisti! Erue, non oculum de capite, sed errorem de corde; evelle, non aspectum corporeum, sed concupiscentiae crimen: non est ussum oculum delere, sed crimen evellere. Dexter fuit oculus quando tibi obduxit scandalum: hoc est quod dicit quando te inquinavit et polluit. Sed erue cum contraria fortitudine. Noli te vulnerare cogitare, sed ad vincendum te praecinge. Esto armiger poenitentiae, et protinus evertes peccatum. Dulce fuit vitium cum delectavit animam; sed fiat tibi nunc dulcior poenitudo, quae non solum delectet, verum etiam nutriat animam. Concupisti malum, vicit te cupiditas, perpetrasti nefas! erit animus tuus dexter oculus, id est dulcedo peccati. Erue oculum istum, sinistro conspectu consertum, qui te non illuminat, sed contenebrat, et de dextro transfert te in sinistrum. Sed dicis: malum hoc quod asseris a me extirpandum, o ulus iste nefandus, intus est! Non videtur in pectore, habetur in corde conscientiae fixus, quali arte valebo eum eruere qui nec manu contingi potest, nec digito erui aut evelli? Vis ostendam tibi manum, et digitum, et artem qua possit evelli? Quando percussisti pugnis humilem, induxisti in te peccati oculum, quando porrexisti manum tuam ad sublevandum humilem, ad satiandum inopem, eruisti de corde tuo nequitiae oculum qui te scandalizavit. Vides quali manu, digitoque et arte noxius ille evellitur oculus qui de dextro dirigit in sinistrum? Dulcia sunt vitia dum in actu sunt, sed sunt protinus amara post actum. Mel, inquit, stillat ex labiis meretricis (Prov. V), et hoc dulce. Ad tempus quidem ungit gulam, impinguat fauces, novissime vero convertitur in amaritudinem fellis; et quod fuit dulce ad tempus, fit amarum in fine. Festina igitur, et ne tardus existas ad corrigendum te de sinistro in dextrum. Cecidisti per oculum: contaminavit te aspectu suo? abluat te aqua sua. Induxit in te laqueum? eruat te de laqueo: habet enim in se magnum lacrymarum auxilium. Impulit te obscenis sordescere actibus, turpique mucrone caput abscidit, id est avaritia aut libidine? Age, tu. exerce te contra talem oculum; erige te contra aspectum tuum, agita cordis tui venas quae tendunt ad oculum, et die illi: Ocule, ad te recurro, tibi imputo! exue quod implicasti. Tu me vulnerasti, tu me sana; tu me polluisti, tu me purifica: ablue quod inquinasti, erige quod elisisti, corripe quod evertisti, absolve quod per scandalum obligasti. Tu vidisti, ego concupivi; tu inspexisti et ego peccavi. Vidisti aurum, vidisti possessiones aliorum et praedia: caecavit ambitio. Coepi velle quod meum non erat, coepi auferre aut argumento invadere aliena. Tali me scandalo obcaecasti. Quid dicam de feminea specie, quantum intuendo eam collapsa est anima, effeminata sunt viscera, et quasi concupiscentiae sagitta percussus de quodam praecipitio corrui? Da modo liquorem tuum, et dele peccatum meum. Irriga me imbribus tuis? irruant aquae tuae et obruant crimina mea. Haec loquere cum oculo tuo qui te scandalizavit. Praeterea percipe te in futurum judicium. Punge venam cordis tui poenitentiae stimulis, et de imo corde atque de intima mente educas aquam vivam in capite profluentem. Fiat caput tuum fons remissionis et fluvius indulgentiae; et exinde non solum per dexterum oculum, sed et per sinistrum gemini rivi currant, fluantque tibi ambo oculi pariter, sanitatis rorem ac indulgentiae imbrem. Vult enim indulgentissimus cognitor, ut fletus purget quod visus polluit, et quod foedavit cupiditas, reformet compunctio: ut eruas de corde pestiferum oculum plangens et ingemiscens et dolens sicut dolens Jeremias propheta, cum populum plangeret transmigratum, sic dicens: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum (Jer. IX)? Et ille quidem populum deploravit captivum: tu autem ingemisce pro anima quam cupiditas violavit, et oculus dexter fecit degenerem. Sic eruendus est oculus, sic abscindenda est manus, vel noxia membra. Nam ubi avaritia, ibi manus dextra dentibus venenatis armata ut percutiat, ut affligat, ut auferat aliena. Ubi libido, ibi dexter oculus noxio aspectu armatus, qui modicum delectat et multum nocet. Qui viderit (inquit) mulierem ad concupiscendum eam adulteravit eam in corde suo (Matth. V). Vidit oculos, concupivit caro? peccavit anima Flevit iterum oculus? abluta est caro, absoluta est anima. Avaritia infandum est vitium in hominibus: radix est una in praecordiis fixa ex qua pullulant omnia mala. Quid est avaritia! Cupiditas radix omnium malorum (I Tim. VI). De ista radice exsurgunt mendacia, oriuntur perjuria. Qui enim est aut distractor, aut emptor; qui lucri gratia habet de cupiditate tractatus, nonne plerumque pejerat, saepe mentitur? sine hoc vitio negotiator aut rarus aut nullus est. Et quid dico negotiatorem, impostorem usum commerciis? Videamus quae res facit praedones, aut unde erumpunt proditores. Nonne de avaritia praedo fuit rex Achab, quando per factionem dolosae mulieris, falsa sub proditione justum trucidavit ut vineam ejus violentus invaderet? Avarus fuit et Judas cum proderet Christum Judaeis (Matth. XXVI), cum acciperet ab eis trigenta argenteos. Tolle avaritiam et non est discordia; aufer avaritiam, et solus amor regnat; desinat avaritia, et cessat ambitio. Tolle cupiditatem, et nemo dicit: hoc meum, aut hoc tuum. Fraus inde germinat, dolus inde consurgit, factio inde concinnatur: irae quoque, insidiaeque, homicidia, bella ipsa, sive publica, sive intestina, cupiditatis et avaritiae fructus sunt; ut si quando vel armis vel argumentis, alter alterum vel superaverit vel truncaverit, res ejus velut victor diripiat suamque avaritiam suppleat. Et hoc est quod Scriptura testatur Apostolus, dicens: Radix omnium malorum avaritia (I Tim. VI). Disce diligenter quid sit in homine. Duas habet in se duorum malorum fixas radices; quibus repugnando intra vexatur et carpitur. Et quae sunt istae radices? Una est avaritia, et una est luxuria. Avaritiae radix ubi est? In cupidine mentis. Luxuria ubi est? In voluntate membrorum. Cupiditas namque mentis in avaritia inardescens armat manus pedesque, et facit in his forense peccatum, et crimen extra corpus: radix vero luxuriae, quae succis membrorum nutritur venarumque humoribus irrigatur, cogit ipsa viscera in obscena cupiditate delinquere, et facere peccatum intestinum. Igitur est peccatum avaritiae, et est peccatum luxuriae in membris. Duo sunt in homine capitalia crimina: unum intus, et unum foris; unum in membris, et unum extra membra. Est peccatum luxuriae in membris, et est peccatum avaritiae extra membra. Et ut credas hoc ita esse quod dicitur, audi eumdem Apostolum prosequentem: Omne peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI). Sed dicis: si pedes currunt ad praedam, si manus diripiunt, quomodo potest absque corpore esse peccatum? Non est quidem dubium quod omne peccatum membris ministrantibus perperatur: sed aliud est per membrum committere, et aliud in membra delinquere. Per membra enim quod committitur, in hoc animus delectatur; carnis autem voluptas hoc nec sentit nec recipit. Et ideo dictum est: Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est; libidinis vero faces, ardentesque furias intra se continet caro, ex radice luxuriae pullulantes. Dulcibus namque illecebris ad modicum excitatus vel expressus humor, trahit ad se ex imis viscerum venarumque medullas totius corporis voluptatem. Quod ubi Apostolus intentissime inspexit, absolute fixit sententiam dicens: Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Vae mihi! quid acturus sum, homo fragilis! qua virtute valebo tantae atrocitati resistere! duorum in me consistentium venena qua forte possum vitare? Si radix avaritiae (multiforme crimen) exulcerat animam; si radix luxuriae ignitas ministrat libidinum faces, quibus viscerum medullas exurit, quid faciam? quae virtus in me? aut quae substantia mea? Vivunt in me duo serpentes pariter, avaritia et luxuria. Mordent semper, exulcerant jugiter, collidunt frequenter, et stare contra tales bestias propria virtute non possum. Si aquae jam adminiculum non est, si Spiritus sanctus deest, quis me liberabit de corpore mortis hujus? quis me eruet ab hac nequitiae mole morsuque ferali? Homo, noli diffidere: res in promptu est, vita in manu est, virtus in voluntate est, victoria in arbitrio est. Si voluisti, vicisti; si nolueris, victus relinqueris. Qui vult vincere conatur ut vincat; qui desperat, amisit victoriam. Quid times cupiditatis crimen, vel avaritiae facinus? Noli timere! Radix ista omnium malorum, id est avaritia, habet aquam propriam. Et aqua ista, quae est, nisi eleemosyna? Non audisti quid scriptum est? Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccata (Eccl. XXIII). Magna haec sententia, desinat querela, desinat dubitatio. Nam ubi eleemosyna, ibi aqua; et ubi aqua, ibi Spiritus: et ubi Spiritus, ibi remissio. Desinat desperatio: aqua, et ablutio, et remissio in eleemosyna largientis est. Ne differas abluere inquinatum corpus et animam fontibus eleemosynae, ut redeas rursus in praemissi baptismatis formam; Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccata. Tanquam si ita et dictum esset: sicut aqua exstinguit ignem ardentem, sic eleemosyna discerpit avaritiam: funera hominumque crimina vincula funesta disrumpit. Vidisti aquam eleemosynae! Vis scire quod et luxuria et libido in aqua est? Peccatum corpus incestat, nunc aquam habet contrariam. Ubi? nonne in oculis? et merito de corpore. De oculis stillat aqua quae totius corporis contractus dissolvit et abluit foeditatem. Nam sicut peccatum quod extra corpus est eleemosyna fulminatet exstinguit, sic vitium libidinis quod membra incestat lacrymarum ubertas exstirpat. Ergo peccatum quod extra corpus est proprium habet fontem eleemosynae, et flagitium quod intra corpus committitur suum habet fontem ex oculis profluentem: ut scias tu quia eleemosyna flammas avaritiae restinguit, et libidine fuscata viscera profusis iterum fletibus albent meritumque receptent. Sed quandiu verba innui? Accipe evangelica documenta; accipe duos duorum criminum indices. Habes publicanum, habes et meretricem: publicanum in avaritia, meretricem in luxuria. Criminum praesules facti sunt divinae misericordiae indices: vis scire quomodo isti duo vicerunt, et criminosa contagia evaserunt? Salvatus est publicanus: qua manu? nonne per eleemosynam? Recepta est meretrix: quo praesidio? nonne per lacrymas? Sed causam replicemus. Agnitus, inquit, Dominus Jesus perambulat in Jerico: et ecce vir nomine Zachaeus (Luc. XIX), homo peccator, avarus, dives ex rapinis, et hic quaerebat videre Dominum Jesum, ut sciret qualis esset; nec poterat eum videre, turbarum obstirpatione seclusus: modicae namque staturae erat. Contigit invenire eum arborem sycomorum; ascendit festinus, et vidit. Quid vidit? Salvatorem saeculi. Bene festinavit, optime ascendit; qui dum avidus cupit videre Salvatorem, salutem ipsam quam ignorabat invenit. Et quid dicam vidit? ante visus est quam videret. Transivit (inquit) Dominus Jesus, vidit illum, dixitque ei: Zachaee, festina, descende, hodie namque in domo tua me manere oportet. Domine, quid est hoc quod dicis? Nunquid non sunt fideles, quid ad talem hominem applicas? Publicanus est Zachaeus: imo princeps publicanorum, peccator est et praedo; videre te voluit tantum: nunquid de sola visione jam debet salvari? Ascendit in arborem ut videret; si autem necdum vidit actusque necdum ingemuit, nunquid confessus est maculam suam, aut flagitia replicavit? Nunquid flevit ante te, aut fecit eleemosynam in peccatis suis? est adhuc homo profanus; et dicis illi: Hodie in domo tua me manere oportet? vix adhuc vel videre te meruit, et jam angulos ejus visitas hospitiumque amplecteris! verum hoc officii tui est, et indulgentissimae curae; qui non venisti justos invitare, sed peccatores corrigere. Manes cum publicanis, manducas cum peccatoribus, jungeris cum injustis, ut hac societate quasi arte quadam eos convertas, et corrigas ad salutem. Zachaee, descende, inquit, quia hodie apud te me manere oportet. Et quid Zachaeus? descendit confestim de arbore, jam verbo Domini emendatior. Aspectus enim emendavit praedonem; et solo sermone mutavit sensum ejus. Descendit, perniciter properavit, exsultans paravit hospitium; suscepit vitae praesulem, et factus est filius Abrahae. Mansit apud illum Christus, inspiravit illi ignem secretorum, ignem fidei, Spiritus sancti occultum ardorem, ut amore Dei et calore fidei flagrans, talia verba depromeret: Domine, ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus. Audisti quid dixit? Ecce dimidium bonorum meorum dispergo pauperibus. Tanquam si ita diceret: modo vidi, modo cognovi. Salvator, non ex me, sed ex te facta est correctio mea; persensi praedas meas, pensavi actus pestiferos quos in avaritia perpetravi. Oro, obsecro, adjuva me miserum et peccatorem! Ecce erogo quod abstuli; reficio indigentes quos laesi, ecce vestio quos nudavi; et si quid alicui fraude abstuli, in quadruplo reddam. Vidisti largitionem raptoris? instat adhuc dicendo: Adesto, Domine; ego in quadruplo reddo quae inique abstuli. Tu cura criminosum, tu suscipe votum meum, et sana vulnera mea. Eruat eleemosyna, quae obruit avaritia. Indignantur quidem, imputare conantur Domino cur ad peccatorem diverterit, et in domo publicani mansitare voluerit: sed quid Dominus ad eos? Nunquid vos ita? nolite sic de me sapere: an nescitis quoniam publicanorum sum et peccatorum salvator? Amen dico vobis quod hodie salus facta est domui Zachaei, quoniam et hic filius est Abrahae. Salus illi facta est quoniam Salvatorem et vidit et cognovit, et recepit, et praeceptum ejus implevit. Non audistis quid dixit? Dimidium substantiae meae do pauperibus, et si cui aliquid defraudavi, reddo quadruplo! Quid vos indignamini talem operarium? Tam mature conversum possum repellere, et non libenter recipere, et hunc despicere tam cito translatum de malo in bonum, de praeda ad palmam? Non vidisti quia publicanus factus est indigentium praesul et homo forensis meruit esse filius Abrahae? Non meministi quia Filius hominis venit quaerere quod erraverat, salvare quod perierat (Matt. XVII)? Aspicite, publicani; intueamini, peccatores; pertendite, avari, fures, atque raptores. Videte exemplum Zachaei: inspicite qualem invenit fontis venam aquarumque fluenta: quibus se per eleemosynam sponte perfudit, sordesque suas omnes in publica functione contractus distruxit, in Zachaeo sententia illa absoluta processit: Sicut aqua exstinguit ignem, eleemosyna purgat peccatum (Eccl. III). Pusillus corpore, factus est praeclarus opere; flagitiosus conceptus felix subito de eleemosyna nascitur. Modicus ascendit arborem ut videretur a Christo, et vulgaretur in mundo. Arbor optabilis, salubri medicamine plena, quae in solo aspectu subvenit peccatori, et sanctificavit profanum. Non talis inventa est arbor ista qualis illa principalis de qua dictum est, qua die manducaveritis ex ea, morte moriemini (Gen. III). In illa serpens decepit simplices, in ista Salvator subvenit peccatori. Imitare et tu Zachaeum, ascende in arborem animae tuae. Arbor est in te alia, fides tua, et specula excelsa. Sta in cacumine hujus arboris hujusque speculae, ut valeas videre Deum Christumque transeuntem, sicut vidit Zachaeus. Ille ascendit in arborem, quia non poterat videre prae turbis; te non turba hominum retinet, aut caterva excludit, sed habes inter vitiorum silvam et cogitationis catervas quae mentem tuam obumbrant, et aspectum aporiant. Sed tu convelle de corde tuo silvam istam male umbrantem. Repelle noxias cogitationes, et conscientiae strepitum. Relinque in animo tuo unam arborem limpidam fructiferam, crucis stigmata praeferentem: in quam ascendens, videas et ipse Christum sicut vidit Zachaeus, et dicat tibi: Amen dico vobis quod salus hodie homini isti facta est, quoniam et hic filius est Abrahae. Compungere protinus in affectu verborum ejus, et concipe animo cum magna alacritate facere eleemosynam. Porrige modicum, et promerere multum. Eroga terrena, et exige sempiterna, sicut fecit Zachaeus, qui dum terrenam dispergit substantiam, non solum congestam molem fontibus eleemosynae diluit, sed et jam haeres regni coelestis et filius Abrahae esse promeruit. Vidisti elegantissimum documentum; vidisti Zachaeum nefas avaritiae eleemosynae imbribus expiantem. O quam singulare salutis compendium, erogare pauperibus, et ablui de peccatis! Eleemosyna subito conversum hominem de peccatis, non solum purificavit, sed etiam coronavit et fecit de publicano paradisi civem. Si suppleta est ratio, si cumulata est de stipendiis pauperum remissionis mensura: et sufficit tibi exemplum publicani qui miserabiles actus transacti temporis per eleemosynam quasi per flumen in indulgentiam traxit atque mundavit, seque avaritiae laqueo per erogationem eripuit. Accipe nunc aliud pietatis exemplum in muliere meretrice propositum, ut possis evadere luxuriae crimen et fornicationis capturam. Retine quod praemisimus, quia duo sunt in homine capitalia crimina, avaritia et luxuria, et docuimus quod avaritiae crimen calcaverit publicanus. Audistis enim quia erogavit esurientibus, et evasit; pavit pauperes, et meruit esse quod non erat. Nunc de luxuria erit sermo in meretrice memoratus. Mulier, a te exigimus quod multis prosit. Meretrix, da nobis exemplum, ut sciamus quomodo stuprata membra tua non sunt a Deo despecta, sed magis recepta. Dic nobis, criminosa, quatenus effecta es casta! noli tacere, publicana, sed prode nobis beneficium Christi, et doce nos quo genere facta es de meretrice virgo. Audite causam, discite curam, quia princeps misericordiae mirabilia fecit. Accepit meretricem, purgavit publicanum, clarificavit corruptam. Pharisaeus quidam nomine Simon Christum rogavit in domum suam; et paravit illi convivium, ut ederet apud illum. Ingressus, inquit, Dominus, dignanter discubuit. Et hoc quoque miranda humanitas, ut Deus in domo Pharisaei et discumberet et ederet! Apud Zachaeum mansit, apud Pharisaeum manducavit. Et hoc quare, nisi quia publicanorum erat et amicus et salvator? Sed discumbente illo, etiam edente in domo Pharisaei, quid factum est? Ecce mulier peccatrix quae erat in illa civitate, ubi cognovit quia intravit Christus, et recubuit in domo Pharisaei, subito quasi meretrix audax intravit in domum, et attritam publicis aspectibus frontem obtulit Salvatori. Audacter intravit; non jam meretrix, sed modesta; non libidinem expletura, sed lucem visura. Intravit non ad libidinis formam, sed ad indulgentiae fontem. Intravit non ubi jam ultra sordesceret, sed ubi contractas deponeret sordes et stuprata viscera Domino miserante purgaret. Supergressa est a vita nec respexit ad Pharisaeum, sed recto limite direxit ad fontem, pudore privata et poenitudine armata. Et quid fecit? contulit se ad pedes Christi in toto recumbentis: stetit anxia; curatoque corpore, pedes Domini tenet rea, et remedium elicit. Utitur, animo loquitur, tacet et gemit silenter; ins at importune, poenitudine stimulata; subrigit ad coelum animum, aspectumque defigit in terra. Illum solum videt quem tenet, illi pandit peccatum suum, illi peccata detegit, et criminosam reserat conscientiam. Cor suum supra pedes ejus mistum cum fletibus fundit. Capillis etiam mollibus lacrymis perfusos pedes quasi linteo quodam detergit. Nec solum lacrymis abluere satis est et crinibus tergere, insuper de alabastro quod in manu tenebat ungento perfudit; ut pedes quos rigaverat, unguento liniret. Atque in his tribus speciebus, immunda mulier, in lacrymis et capillis et unguento, quasi fontem baptismi sui de pedibus Christi extraxit. Nam in fonte baptismi quid aliud est quam aquam, et chrisma, et vestis alba? Huic mulieri pro aqua fletus fuit, pro chrismate unguentum, pro veste capilli. O mulier peccatrix, multa adinventio tua! Quis tibi monstravit talem, aut invenire aut proponere artem, ut congesta in te crimina momentaneis lacrymis vinceres, crinibus raderes, unguento stirpares? Quid ergo? Intravit, inquit, mulier peccatrix, cum alabastro unguenti, stetit juxta pedes Christi. Et quid Salvator? Nunquid ignorabat eam? nunquid nesciebat quod esset publicana? hoc nefas est dicere. Verum ubi vidit compunctam, jam non repulit quasi publicanam aut sprevit importunam; sed recepit dolentem, et amplectitur poenitentem. Non ei imputavit ut erat imputandum. Non ei dixit Dominus: Meretrix, adultera, fornicaria, fluida, tu venis ad me, tu proximasti, tu ausa es pedes meos manibus pollutis contingere? non vides massam malorum tuorum? calent adhuc in te crimina, membra tua fervorem libidinis spirant, corpus tuum criminosis maculis plenum est! Animam ipsam intus contaminationis tuae funesta sarcina premit; et tu tantis sceleribus depravata, ausa es venire ad me? Non illi sic Christus nec imputavit, nec dixit. Qui etsi dixisset, illa talis mulier parata erat sine dubio contraria respondere. Si dixisset illi Christus: Immunda mulier, foedissima, contaminata, cessa, a me discede, nullam habeo cum meretricibus causam; habuit illa respondere, ut hoc illi opponeret: Domine rex coelestis, Redemptor mundi, quae sunt haec? quid descendisti de coelo propter justos tantum? Et quanti sunt justi? sic peccatores repudias? Ubi populus tuus, aut quos medicus venisti curare, nunquid sanos? Absit! sanis non est opus medicus, sed meretricibus opus est medicina. Publicani te pulsant, ut curam accipiant: peccatoribus venisti porrigere manum, elisos erigere, caecis reddere visum. Medice, non me repellas vulneratam, et si me repellis, ego non recedo, sed jure meam de te exigo sanitatem, quia sanare venisti saucios, non repellere. Teneo pedes tuos, nec ante discedo quam percepero curam. Omnipotens, suscipe importunam, et noli despicere pulsantem meretricem. Ecce pretium tibi offero pro redemptione mea: porrige ad me aspectum tuum. Et quid est quod offero? Indigens sum, inops sum, nihil habeo in substantia praeter lacrymas, et hoc satis tibi est. Scio ego quod grata sit ista oblatio. Non quaeris pecuniam, sed exigis poenitentiam: nec libamina tantum quaeris, quantum lacrymis delectaris. Sacrificium tibi est cor contribulatum, et spiritus compunctus. Suscipe itaque pretium poenitentiae meae, et da mihi praemium indulgentiae tuae. Pastor bone, dic mihi, quaeso, nunquid non sum de ovibus tuis? Sed erravi de grege, et facta sum sicut ovis perdita: quaere ancillam tuam, et fac me de meretrice pudicam! Noli me despicere, non sum sola, multas habeo compares, et quam maxima pars ovium tuarum in me est. Pastor excelse, quaere oves dispersas et scabie contractas. Collige eas in unum, et imple ovile tuum. Tu namque dixisti: Habeo et alias oves quae non sunt ex hoc ovili; has oportet me aggregare ut fiat unus grex et unus pastor. Quae sunt istae oves quae non sunt de mandra tua? nunquid non meretrices et publicani? nunquid peccatores, adulteri, et injusti? Caeterum si hos repudiaveris vel excluseris, qui remanebunt qui impleant ovile tuum? Prophetae et apostoli, martyres, virgines et continentes? Quanti sunt ad integrum populum! Si igitur praescribitur peccatoribus, pauci intus, et multi foris erunt. Sed quoniam redemptor es generalis, et pastor communis, qui venisti non perdere sed salvare, collige et scabie corruptas oves, et dispersas reduc ad caulas coelestes. Fac de omnibus unum gregem et esto omnibus unus (sicut promisisti) et Salvator et Pastor. Obsecro te ego mulier ut indigna, et tacita intra me prece deposco, sciens te esse errantium medicum. Dolorem meum verbis ingemino, et actionem meam secretis singultibus premo. Esto mihi advocatus: suscipe causam meam, et solve compedes meos. Multum est quod merui tangere pedes tuos. Ego fletibus poenitentiae perfundo pedes tuos. Tu lumen indulgentiae, dele crimina mea. Tango te, Salvator, ego immunda mulier, et osculor pedes tuos: non ut inquinem quod tango, sed ut abluar ab eo quem tango. O meretrix, magna est fides tua, mira conversatio, clara confessio! Non te jam dicimus meretricem, sed omnium meretricantium medicam: de te enim capiunt multi recuperationis exemplum. Sed coepti capituli ordinem replicem. Pharisaeus interea qui rogaverat Dominum, ubi vidit velut indignam mulierem, ait intra se: Hic si esset propheta, non sineret hanc mulierem tangere se, cujus sciret infamiam. Illo sic intra se perpendente et prosperum actum obscurare nitente, cogitatum ejus comprehendit Dominus, et detexit: Simon, inquit, habeo tibi aliquid dicere. At ille respondit: Magister, dic. Foenerator aliquis duos habebat debitores; unus debebat quingentos denarios, alter quinquaginta: isti dum non haberent unde redderent, dimisit utrique. Dic, quaeso, quis de istis duobus diligere plus debuit? respondit Simon, et dixit: Quantum ego aestimo, ille cui plus donavit. Dixit ei Dominus: recte judicasti. Simon hospes Pharisaee, collige ad te parabolam istam; nescis quia propter te illam protuli? cur indignaris, cur venenum versas in pectore tuo? cur contra factum bonum subrigis caput serpentis? Indignum judicas me suscipere mulierem fornicariam lacrymarum fontibus inundantem: sed facis hoc quasi incredulus Pharisaeus, dum non vis me esse aut credere Deum! Amice, fecisti rem bonam; parasti mihi convivium, et prandium exhibuisti: sed quid ad istam mulierem? Anima ejus plus est quam tua humanitas, amor ejus vicit tuum convivium. Non vidisti quid fecit? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis rigavit pedes meos. Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo non unxisti caput meum; haec pedes meos unguento perfudit: propter quod dico tibi, remissa sunt illi infinita. Pharisaee, ex malo fermento indignaris. Angit te quod salvaverim peccatricem, et a peccatis absolverim: et quod hoc ad te? Mala intentio tua; nunquid non licet mihi facere in meis quod volo? an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum (Matt. XX)? Sed, si tibi placet, collige ad te parabolam meam; aperi oculos tuos et vide. Tu fecisti convivium, et meretrix coronata est. Quare? quia multum dilexit, multum ploravit, multum poenituit. Plus valuit apud me fletus meretricis quam tua fercula. Et inde duplo tibi praelata est fornicatrix; quando tu quinquaginta, illa quingentis compensata est nummis. Nec immerito de vobis praedictum est, Quia meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei. Et conversus Dominus Jesus dixit ad mulierem: Fides tua te salvam fecit, vade in pace (Matt. XXI). Ecce quomodo patuerunt proposita in duobus exemplis. Ecce quomodo crimina contrariis collisa sunt armis. Avaritiae tela retrudit eleemosyna; luxuriae crimina lacrymae restrinxerunt. Feneravit publicanus, et factus est justus; flevit fornicaria, et facta est sancta. Quid tu ad haec, libidinose, provocatus exemplis desperas? Forte dum duplices tibi ipsi; desine desperare, et disce quid agas.

Quando vis orare pro luxuria quae est in te, aut erogare aliquid pro peccatis, scio quia resistit tibi conscientia tua et revolvit tibi infinitum numerum peccatorum. Obstrepit tibi silenter, dicens: Quid est quod oras, aut quid est quod erogas? Clades est intra te; scelerum te cumulus urget; et quanta est obsecratio tua, vel erogatio? Quando sic objurgat conscientia tua, tu noli terreri; sed oppone illi publicanum, objice meretricem, et dic: Cessa, conscientia; noli mihi obstrepere, noli obsistere. Est accessus ad Deum, et locus remeandi ad Christum.

Impius fuit publicanus, sed non desperavit: feneravit publicanus, et factus est intimus; flevit meretrix, et facta est felix. Ut quid me corripis, conscientia? Ut quid me confundis, et depravare contendis? Si Deus recipit, quis est qui rejicit? si Deus justificat, quis est qui condemnat? Christiane quid, tardas: publicanum vides antequam adhuc poeniteret receptum, et ambigis: quid metuis? Vitio libidinis quo corpus polluitur et membra maculantur, si toto animo gemueris, absolveris.

Homo, si cor tuum vides, vides uno momento per solas lacrymas ablutum, et dubitas? Sed dicis: Ecce compunctus oravi, aut flevi pro his quae male gessi; aliquatenus merui a Domino indulgentia absolvi; post hoc, ut est ipsa conditio, si rursus peccavero, quid facturus sum? Nunquid iterum flere debeo, aut indulgentiam flagitare? aut nunquid est adhuc repetere remedium? Respondeo tibi: si quidem radix peccati in membris tuis aresceret, vel ab animis tuis discederet, recte hoc diceres. Si enim stimulus carnis quiesceret, securus esses nec peccatum faceres, nec poenitentiam quaereres; sed semper quasi angelus illibatus incederes. Quod si te naturalis concupiscentia urget et pungit libido, quid facturus es fragilis? Vinceris subinde, flecteris frequenter et facis aliquid quod Deus non vult.

Facis illud quod forte ipse horrescis, ut ait Apostolus: Non quod volo ago, sed quod odi hoc facio (Rom. VII, 19). Quid nunc? ecce orasti, et annuit Dominus. Adjuvit pius, indulsit misericors, evasisti peccatum. Sed qui jam absolutus est a stimulo carnis, ecce iterum cogit conditio cadere post veniam impetratam, delinquere post indulgentiam, et post lacrymas iterum lapsus incurrere.

In hoc plane jam magnum intervenit odium, et inestimabilis difficultas. Conari quidem debes toto animo, et pugnare pertinaciter contra carnis stimulos et concupiscentiam cordis, ut vincas et non pecces. Sed si forte contra votum tuum conditio carnis vicerit, et cupiditas straverit in peccatum, quid facturus es? debes jam despicere aut desperare salutem? Noli sic cogitare: surge iterum, homo, surge; noli timere, noli jacere. Est qui recipiat et qui te non despiciat, si surgis.

Mox ut surgis, mox ut te erigis, jam non errorem tuum Deus, sed animum respicit; nec peccatum computat, sed poenitentiam pensat. Odit plane si te viderit negligentem, aut resolutum, aut pignum, si te viderit non laborantem in poenitudine, sed remanentem in crimine. Talis namque est Deus erga homines. Odit peccantem, amplectitur poenitentem. Ergo cecidisti? noli diffidere aut differre, sed surge. Si per singulos dies erraveris, per singulos dies convertere, et emenda: hoc est enim quod a te exspectat et exigit Deus. Aut non audisti quomodo ejus vox resonat per Jeremiam prophetam? Nunquid qui cadit non resurget? aut qui adversus est non revertetur? Hoc non de uno casu dicit, sed totius temporis lapsus testatur. Si enim contigerit saepe cadere, plerumque delinquere, clamat ille semper et dicit: Surge, homo. Quid dicit? Nunquid qui cadit non resurget? Surge, peccator, et converte ad me, quia nolo mortem peccatoris. Quantum et quoties peccaverit, convertat se a via sua maligna, et vivet. Hoc ita dicit, ut non tu per multas ruinas ac si despectus, ac si desperatus deficias, sed subrigas te sollicitior, ac per singulos lapsus stes contra peccatum. Opponas illi lacrymas, objicias eleemosynam, interseras orationis excubias, ut pondus peccati, poenitudinis pondere obruas et evertas. Sic persistentem nunquam deserit divina clementia. In isto agone positus homo non per latam incedit viam, sed angusto itinere pergit. Latam plane tenet viam qui non vult resurgere de ruinis: angustam conficit semitam qui, quoties peccaverit, redarmatur, et plangit, et tenet semper poenitentiam in via angusta quae ducit ad vitam, huic dicitur sine dubio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

HOMILIA II. De eleemosyna. Fratres charissimi, omnis Scriptura divinitus inspirata et salubriter ordinata (ut ait Apostolus [I Tim. III] ), utilis est ad audiendum, apta ad instruendum, necessaria ad retinendum, suavis ad perfruendum. Sed inter multa utilia et salutaria praecepta quae scripta sunt in divinis paginis, nulla est alia tam efficax, tam valida et velox nostrorum vulnerum medicina, quam praeceptum eleemosynae. Siquidem eleemosyna non solum peccata purgat, et vulnera conscientiae curat, sed etiam animam ipsam de morte revocat, regnorumque coelestium facit esse consortem. Hujus praeceptionis vel operis auctor est justissimus Tobias, caecus corpore, et clarus opere; tentatus ad tempus, et non mortificatus; temporali aspectu paulisper privatus, et perpetuo bonorum operum lumine plenus. His talibus monitis filium perstruebat: Fili, de substantia tua fac eleemosynam, et ne avertas faciem tuam ab omni paupere, sic fiet ut a te non avertatur facies Dei (Tob. IV). Tulit etiam scrupulum de animo trepide vel dubie largientis, ut sive de multo, sive de modico, quispiam largiri non desinat: Fili, secundum quod tibi est facito: si largior est substantia, largius eroga; si modica, porrige modicum. Et noli dubitare dum erogas, noli diffidere, dicens: ne forte non sufficiat nobis; sed esto laetus dum erogas, quia hilarem datorem diligit Deus. Praemium bonum thesaurizas tibi, quod de te subrigat in die necessitatis; quoniam eleemosyna de morte liberat, et non permittit intrare in tenebras: praemium est vitae perpetuae. Probasti eleemosynae efficaciam, vidisti fidum ac singulare solatium. Haec namque si fuerit fideliter impertita, non solum peccatum evertit, sed etiam mortem exstinguit. Quam validus est ignis quando ardet! et tamen validior est adhuc aqua quae ignem exstinguit. Quid igitur peccatum? ignis habet vigorem; eleemosyna aquae habet liquorem. Sic comparatum est. Stat materia contra materiam, stat aqua contra ignem, stat eleemosyna contra peccatum. Audistis quid scriptum est? Sicut ignem ardentem exstinguit aqua, sic eleemosyna exstinguit peccata (Eccl. III). Homines cum simus in lubrica natura plerumque peccantes, non cesset anima justitiae aqua exuberans. Radix omnium malorum, quid est? Avaritia (I Tim. IX). Radix omnium bonorum quid est? Eleemosyna. Et qui nunc vulneratus es per avaritiam, cura te per eleemosynam. Mortuus es per avaritiam? vivifica te per eleemosynam. Exulcerata est peccatis anima tua? unge eam pietatis ac justitiae opere. Audisti commonitionem justi? Eleemosyna de morte liberat, et non permittit intrare in tenebras (Tob. XII). Implicavit te cupiditas, habes multa piacula? Jaces avaritia praeditus, depravatus luxuria? derogasti, blasphemasti, quia plurimis saepe mentitus es, plerumque pejerasti? his nequitiae partibus, aliisque similibus obruta est mens, convulsa est conscientia? quid modo? Nunquid desperandum est inter haec? Non sic jubet Dominus. Sed quid praecipit? Facite, inquit, eleemosynam, et fiunt in vobis omnia munda (Luc. X). Noli temetipsum in talibus desperare; sed declina a malo, et accelera facere bonum (Psal. XXXVI). Deus te non despicit; et tu desperas? Errasti in avaritia? emenda te in eleemosyna. Polluit te immunditia? purificet justitia. Si enim ex animo erogaveris, non solum mundaberis peccato, sed etiam laudat te propheta justitiamque tuam praedicat, dicens: Jucundus homo qui miseretur et fenerat; hic enim in saeculo non commovebitur. Quare? quia dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria (Psal. CXI). Si sic sapit homo peccator, et intelligit sollicitus pro se; si alit indigentes et adjuvat miseros, addit illi propheta ampliorem laudem, dicens: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL). Nec liberat tantum, sed liberatum conservat, vivificat ac beatificat. Si justum invenerit eleemosyna, cumulat eum meritis; si peccatorem, absolvit a peccatis; si aegrotum, sublevat a doloribus. Dominus (inquit) adjuvet eum super lectum doloris ejus (Ibid.). Quem? illum scilicet qui intelligit super egenum et pauperem. Haec quae diximus Davidica sunt. Ecce Salomonis adhuc validiora solatia; quae misericordiae medicina fovent aegrotantes, fulciunt titubantes. Conclude (inquit) eleemosynam in ore pauperum, et ipsa exorabit pro te in die malo (Eccl. XXIX). Quid est hoc quod dicit? fiat apertum. Habes multarum offensionum et peccatorum congestam molem. Quam cum solus non potes ab animis tuis depellere, noli taediari, adest auxilium. Si vis, prope sunt adjutores. Aperi oculos tuos, et respice in pauperes, ipsi enim sunt in tali opere adjutores. Eroga quantum valuerit manus tua: conclude eleemosynam in sinu pauperum, et ipsa te eruet. Fac eleemosynam, moles illa criminum quam timebas, momento minuitur et a conscientia labitur. Studiosus agricola vicinos suos ad opus plerumque invitat, ut agris suis vineis tempore opportuno adhibeat competentem culturam: ne si neglexerit, dum solus non evincit aut praevalet, aut ager spinis sordescat, aut vinea sarmentis silvescat. Ille adjutores sibi adjungit operarios, et multiplicat in terrena cultura, et tu agrum cordis tui vineamque animi, dum solus colere vis, relinquis desertam? Homo, adverte quod dicitur. Spiritalis est ista, non carnalis cultura. De eleemosyna conduc operarios. Quos? caecos, claudos, debiles, et alios his similes. Hi sunt operarii parva mercede conducti; qui purgant agrum cordis tui, et renovant vineam, ut fiant in te (per culturam eleemosynae) et ager frugifer, et fructifera vinea. Conclude eleemosynam in ore pauperum, etc. Dies malus vel malorum quis est, nisi dies judicii, dies terribilis futuri examinis. Provide tibi, homo; compone vineas tuas, colloca te hic in ore pauperum. Conclude eleemosynam tuam in esurientium victu, ut dies ille tremendus non tibi in metu veniat, sed in voto. Ille namque dies properat qui strictis hominibus amarus emergit, misericordibus vero optabilis est et affabilis. Conclude eleemosynam in ore pauperum, et ipsa exorabit pro te in die malorum. Tu taces, et eleemosyna quam fecisti deprecatur pro te. Quod in silentio fecisti, in ore pauperum publicatur. Bonum quod latenter fecisti, in lingua indigentium praedicatur. Remissio delictorum tuorum in ore eorum resultat. Conclude eleemosynam in ore pauperum, et ipsa pro te mitigat iram Dei. Mitigat iram, dum abluit crimina; os pauperum corrigitur tibi in baptisma, et venter esurientium satiatus indulgentiae tibi aquam exundat. Parum est quod eis impartitur, et multum est quod ab eis nascitur. Hortatur ipse Dominus per prophetam: Frange esurienti panem tuum (Isai. LVIII). Quid pro hoc recepturus? accipe evangelicam sponsionem: Venite, benedicti Patris mei; possidete regnum paratum vobis ab origine mundi (Matth. XXV). Quare? non quia superbi aut divites fuistis, aut potentes in mundo praediis; sed quia esurivi, et dedistis mihi manducare. O commutatio! Panem dedisti esurienti, et percepisti regnum. Quantam pecuniam profundit homo in hoc mundo, ut aut mancipia aut praedam comparet! Regnum supernum tibi vendit Christus tam vilissimo pretio, et comparare dissimulas! Noli diffidere: frange esurienti panem tuum, nutri indigentem, vesti nudum, fove peregrinum, et posside regnum, non terrenum, sed supernum. Clamat Pater de praecedente volumine: Frange esurienti panem tuum: respondet et Filius de evangelica pagina, esurivi, et dedisti mihi manducare. Concordat sibi uterque sonus. Quod Pater anticipavit in prophetis, hoc Filius in sua persona susceptum implevit. Factus est pauper, ut tam pauperes foveret quam divites commoveret. Factus est pauper, ut culpas divitum in pauperibus emendaret, et vitia eorum in eleemosynis expiaret. Ob hoc dicet: Esurivi, et dedistis mihi manducare; et quia me refecistis, recipite e contrario regnum. Quale regnum? In regno justo quod Christus donat, quod est paradisus. Et in paradiso quid est? Lignum vitae. Et in ligno vitae quid? Manna absconditum. Hoc ipse Dominus in alia scriptura promittit: Vincenti dabo lignum vitae, et manna absconditum quod est in paradiso Dei (Apoc. II). Qui sunt autem victuri, quam illi quibus dixit: Venite, benedicti Patris mei; possidete regnum paratum vobis ab origine mundi: esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et dedistis mihi indumentum? Ecce palma et praemia. Pro pane modico quem dedisti, accepisti manna absconditum: potum porrexisti, et paradisum recepisti. Si ergo videris usurientem, frange illi panem tuum (Isai. LVI); si videris nudum, da illi vestimentum; et hoc cum feceris, non donas, sed debitum solvis. Quid jubet Dominus? Si videris (inquit) nudum, vesti, et hoc tu cum fenore facis. Qui jubet te hoc facere, tibi vult mederi, et vicem tibi rependit ille qui utrumque rependit. Videt enim ille in paupere quidem corporis nuditatem, in te autem animi foeditatem. Ergo si videris nudum, vesti. Et quando illum texeris, ornasti animam tuam, peccato spoliante nudatam. Tu illum texisti corporea tunica, ille de te expulit foeditatem. Mox veste tua cum texeris viscera indigentium, reformat ille in te baptismatis vestem, et retexit tunicam quam acceperas ex aqua et spiritu. Non enim potest homo munera lavacri illibata servare, nec purus semper persistere, noxia sibi incumbente natura. Verum cum saepissime lubricus incedat, et offensas incurrat, opera faciunt indulgentium, poenitentia reformat puritatem, oratio praestat abolere remissionis fontem. Lacrymae abluunt fuscam tunicam; eleemosyna reddit candorem. Haec exercens erit tibi intra te quotidiana oblatio, quotidiana remissio. Ille est fons refrigerii; ille est remissio tuorum criminum, qui dixit tibi: Esurivi, et dedistis mihi manducare; nudus fui, et dedistis mihi indumentum. Noli tu intendere mendicum aut peregrinum, captivum aut nudum; sed Christum, qui in his loquitur, contemplare. An non audisti quid ait: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis? Sed dicis: Christus Dei Filius qui in pauperibus pascitur, cur non magis ipse opulentat inopes, exaltat humiles, erigit indigentes, cum ipse sit omnium provisor et largitor? Qui hoc opponit, audiat e diverso. Forte aestimas, homo, esse illi aliquid impossibile? Non aestimes, homo; sed audi quid est. Si enim omnes homines fecisset aequales, ubi erat fidei exercitium, ubi experimentum virtutis? Si fecisset omnes divites, omnes licenter delinquentes. Et si ita esset, unde veniret remedium, aut unde maneret remissio? unde erat indulgentia exspectanda? Providentia ergo divina aperuit nobis peccantibus medicinae armarium, ut faceret (sicut scriptum est) et divites et pauperes, et humiles et excelsos: ut quoniam divites per exuberantiam rerum proni sunt ad vitia, ac per intemperantiam plerumque labuntur, haberent conjunctos sibi indigentes, velut fontem lavacri: aut (ut plus dicam) velut flumen Jordanis, ubi Christus tinctus est, in quo per eleemosynae largitatem diurna superent delicta. Et quidem in Jordane semel tinctus sanctificavit aquas: in pauperibus autem semper manet, et assidue abluit crimina largientium. Dedit itaque Christus nobis velut indulgentiae indices. Quos? caecos, claudos, debiles, paralyticos; quin etiam orphanos et viduas, peregrinos, proselytos et advenas, atque hujusmodi homines omni auxilio indigentes; ut in his, quicunque sunt opulentiores, pium praetendant affectum: flectantur faciles ad aegra ac debilia corpora, animasque vexatas; faciant sibi tales amicos (juxta evangelicam doctrinam) de infideli mammona (id est de brevibus rebus), ut cum defecerint hic, recipiant eos in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Et idcirco, divites, nolite despicere inopes, nolite respuere indigentes, scientes quod amici sunt animarum et medici vulnerum internorum. Ager est juxta te; sparge semen tempore competenti, et esto fidus, quia non te fallit ista cultura. Hic seris, et alibi metes; spargis modicum, et colliges multum. Quidquid dederis colligitur ibi in superno cellario: quidquid porrexeris proficit in futuro. Nunquid non potest Christus ditare mendicum? nunquid non valet modo illuminare caecum, curare claudum, stringere paralyticum, mundare leprosum? valet quidem, sed dissimulat in te; ut per hos aliorum debilitates excludat, et aegritudines effugiat. Nam cum sint debiles, fiunt tamen delinquentium medici: non ipsi, sed ille qui dixit, quandiu fecistis his, mihi fecistis. Christus est in eis medicus, qui per eos sanat divitum delinquentium vulnera; ut cum tempus exspectatum venerit, et pauperes suos exaltet in gloria, et divites justis operibus deditos recipiat (sicut dixi) in aeterna hospitia. Unde (fratres dilectissimi et optandi amici) retinete haec, et super haec adhuc discite alia. Necdum enim patuit mea doctrina: replicanda est evangelica forma, ut inde pandamus quod perfectum est; eleemosynae perfectionis typum nondum ostendimus. Typum eleemosynae suis praeceptis decrevit Salvator: Attendite (inquit) ne justitiam vestram faciatis coram hominibus. Si mercedem speratis coelestem, humanum debetis declinare aspectum. Sufficit illum videre opus in secreto, qui operae pretium reddit in publico. Quid quaeris, hominem scire quod Deo reservas? aut quid opus est homini videre quod Deus remunerat? Sufficit conscientia tua, habes testem operis tui. In te patet illi quod latet homini. Si plaudis, non places: si hominibus placere vis, displices illi qui docuit. Si displices, minorasti justitiam, vulnerasti gratiam, violasti mercedem. Denique sic subjungit idem doctor: Si hominibus placere vultis, mercedem non habebitis apud Patrem coelestem. In simili negotio etiam pronuntiavit Apostolus: Si hominibus placerem, Christi servus non essem. Cum igitur facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sed tace, et supprime intra te factum tuum. Noli tibicinare, ne vulneres opus tuum: noli prodere quod fecisti. Operae pretium perdidisti, si laudari ab hominibus voluisti. Sufficit tibi hoc; habes mercedem tuam. Tales homines hypocritas appellavit sermo divinus. Sic, inquit, faciunt hypocritae in synagogis et in vicis. Erogant publice, ut publice praeferantur, non a Deo, sed ab hominibus. Dedit itaque Dominus pulchram ac verecundam operis formam, quando tales prohibet imitari, et jubet in silentio operari. Et quid dico in silentio? nunquid quando facis eleemosynam aut opus aliquod gratum, potest latere? absit. Nam te tacente, ipsa opera clamant et publicant factum tuum: te enim ignorante, praeferunt multi justitiam tuam, et eleemosynam praedicant. Geminatur tibi gratia, quia silenter egisti. Ab hominibus accipis plenam laudem, quia tacuisti a Deo perfectam mercedem; quia quod jussit fecisti. Quid jussit aut quid praecepit? ut non tuba caneres ante te: id est, ut non ipse praeferas, sed alii. Nam et fructifera arbor non loquitur quidem, et tamen ex fructu cognoscitur. Et apes quando cerarum cellas intexunt, quando mel conficiunt et dulci distendunt nectare favos, non in publico opus exercent, sed sub vili cortice clusae laborant, et inde postmodum gratia dulcoris erumpit in publico; nec immerito dictum est quia brevis in volatilibus apis (Eccl. I), et tamen primatum dulcoris habet fructus ejus. Retine ergo praeceptum modicum: Fac eleemosynam, absconde penes te. Sit intra te cella tua, ut quod tu tegis ab aliis praedicetur et tunc remunerabitur a Christo qui dicit: Quando facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. V). Discutiendus sermo, requirenda sententia. Quid est hoc? nunquid dispar est homo intra se in uno corpore, ut sit alter in dextra, alter in sinistra? absit! Idem homo est qui habet et dextram et sinistram. Et quomodo potest fieri, ut ignoret sinistra quid faciat dextra? nam etsi manus duae sunt in corpore, dextra laevaque, sed animus unus est in homine, qui tegit utrumque latus in dextra et sinistra. Liquet igitur et non est ambiguum, quod in hoc praecepto altius aliquid introducitur et sublimius intelligitur. Duplex est plane homo intra se. Et cum sit unus, divisus est tamen in dextra et sinistra. Divisus? quomodo? non animo, sed opere; non mente, sed moribus. Habetque bonum et malum: bonum in dextra, malum in sinistra. Praecipit Dominus, nesciat sinistra quid faciat dextra: quod a nobis sic intelligi solet tanquam si ita dictum sit: Sinistra facit malum; non illi consentiat dextra; id est, si corpus tuum delinquere cogit, non illi assentiat anima. Quid est in homine dextra? nonne pars animae? quid est sinistra? nonne pars corporis? Disce quid introducit: nesciat sinistra quid faciat dextra. Nunquid quando bonum geritur caro ignorat, aut quando malum facit caro, anima nescit? non est ita. Aliter intellige de sinistra et dextra. Tale est, quod dicit: Quando bonum aliquid conatur facere dextra, id est anima, non illam impediat sinistra, quae est caro; sed tanquam dormiente sinistra festinet dextra furtivo more operari bonum, et expellere malum de membris, quod dicitur sinistrum: hic est sensus, et hic est intellectus dextrae et sinistrae. Exponatur apertius, et luceat sermo in opere. Sinistra tua, id est caro, erravit? dextra, quod est anima, emenda errorem. Potuit enim in homine dextrum fieri utrumque latus, sed ideo dispar factus est in utroque, ut tam boni quam mali in se fermentum retineret. Boni fermentum in dextra, mali in sinistra; quod sic distingui potest: sinistra tua induxit te in peccatum? dextra tua eruat te de peccato. Sinistra peccavit in aspectu? dextra propitiet in secreto. Sinistra fecit praedam? dextra faciat eleemosynam. Quod illa fecit imprudenter, haec emendet silenter. Sinistra rapuit vestitum? dextra vestiat nudos. Illa percussit crudeliter? ista sublevet et sanet humiliter. Illa congessit impietatem? ista sit plena pietate. Illa impressit vulnera? ista imponat medicinam et adhibeat curam. Reatus est in sinistra? remissio sit in dextra. Malum quod sinistra ingessit, dextra repellat; venenum illius ista exstinguat. Et quid plura? ignis est in sinistra, et est aqua in dextra. Quando flagrat in sinistra ignis peccati, pluat in dextra justitiae aqua, et nihil est tunc quod noceat. Dum imples illud quod dictum est, Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit crimina (Eccl. III). Hic manifestum est, quia nec peccatum desinit in homine, nec fons, nec remissio deficit unquam. Sed divisus homo in sinistra et dextra; ipse sui arbiter est, aut perdit, aut invenit: quid tu ad haec? times forte ne sinistra superet? Noli vereri: plus valet, si voluerit dextra. Et si inimica est sinistra quae damnat, sed amica est dextra quae salvat. Et si illa inquinat, protinus ista sanctificat. Validior est aqua in dextra quam ignis in sinistra. Nam exuberaverit illa, mox istius damna subigitur. Scito itaque quia etsi flamma est delicti in corpore, sed fons est divinus in corde: flammas membra ministrant, fontem mens exprimat. Sic fiet ut quod inquinaverit sinistra, sanctificet dextra. Sinistra diurnum habet inquinamentum, et dextra diurnam habet absolutionem; ut quod polluitur in sinistra, purificetur in dextra. Homo sapiens intelligit haec. Esto providus, esto proficus sanctis; quoniam continuo venturus est supernus judex discutere actus servorum suorum, et nudare secreta. Sanctis quomodo feneratur coelestis, venit erogatam pecuniam exigere cum usuris. Et quae est ista pecunia, quam evangelica observantia? verba sunt vitae seminata. Venit sator ille seminis sui colligere fructus, pecuniaeque suae exigere pensas. Si fecisti quod mandatum est, tibi dicit: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV). Vis scire qualis quantusque sit iste qui venit? par est trinae virtutis, princeps est angelorum, imperator est supernae militiae, Dominus est coelorum, gubernator est terrarum; super cherubin sedet, et abyssi profunda rimatur. Qui carne vestitus, fecit quidem remissionem generalem in baptismate, in aqua et Spiritu; sed venturus est nunc exigere debitum, non illud quod prius indulsit, sed quod post lavacrum aquae ab unoquoque contractum est, et non est poenitudine deletum. Habet judex iste in manu sua stateram in qua perpendit inter duo pondera, unum meriti, et unum peccati. Praevide te, homo: senti pondus tuum, antequam veniens ille in sua statera te suspendat. Considera statum tuum, et esto tibi ipse statera. Sat tibi de corpore tuo statera. Duae manus tuae, duo sunt calculi hinc atque inde in statera pendentes. Vides quomodo ipse tibi es statera? perpende cor tuum et conscientiam. Perpende animam tuam membraque ipsa i n statera, prius quam divinum examen incurras; sit animus tuus arbiter factorum tuorum, ponderumque inspector tuorum. Inspice diligenter quid tenet dextra, aut quid gerit sinistra. Habes scilicet malum in sinistra conditum, meritum in dextra collectum. Vide quid plus est in opere tuo, aut quae pars in actibus tuis exuberat; sinistra an dextra; et vult te collidere. Noli cedere, quia scriptum est tibi: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII). Molesta tibi est sinistra, et quaerit te subdere. Intrat opportune, vexat te vehementer, collidit frequenter, et capit jugiter; pravo pondere urget animam, et morsus ferales infligit, dentes in te concupiscentiae carnalis infigit, internaque latera tua vitiorum suorum unguibus sulcat. Quando videris tu quod pars ista inimica concrescit in malo, armisque hostilibus stipata sinistra quaerit te expugnare, castraque pectoris tui conatur evellere; tu noli terreri, sed redi in sensum tuum, et ibi invenies adjutorem Deum. Si tamen illum times et futurum ejus judicium reformida; in hoc loco, in isto certamine non ignoret sinistra, sed sciat magis quid faciat dextera tua. Sciat quod ignorat; adverte diligenter quando strepit sinistra in malis: id est quando multiplicat caro partes adversas contra virtutem animae, et exaggerat crimina. Stet dextera tua obnoxia contra partes pestilentiae, contra arma hostilia, contra effeminata vitia, contra peccata et crimina; stet dextera tua armata, id est, fides robusta, spes, stabilitas amore copulata. Obducat scutum fidei, inducat loricam spei, objiciat justitiae hastam, intendat orationis arcum, erigat eleemosynae tropaeum; et confestim non solum cedit per adversa, sed etiam cadit elisa. Jacet in vulnere et succumbit victoriae. Quae diximus, evidentius repetamus. Hostiliter te stimulavit caro? strinxit conditio, ut delinqueres? peccasti? crebro offendisti? pressa est mens horrore? tristis est anima usque ad mortem? Superfluit mensura criminum in sinistra, claudicat in scientia, nutat statera tua, et dextera tua lance suspensa totum pondus divergit in sinistram? Cum videris, dic ad animam tuam: Anima, ubi es? quid actura es inter haec? quare non clamitas? malum vides imminere, et taces? cur non vigilas? mortem cernis incumbere, et tu non aspicis? ubi resides pigra? ubi jaces resupinata? dextera tua dormitat, et non illam excitas? pateris ut te vincat sinistra, et portionem tuam jungas cum perituris? quid factura es, superata a carne, cum coeperis cum ipsa experiri supplicia? sinistra satagit, et debet dormire dextera? ibi plena est mensura, et hic debet existere vacua? sinistra valet in vitiis, cur non magis dextera in virtutibus viget? cur non magis minuitur ibi peccatum, et hic additur meritum? quare non liquescit nequitia, et augescit justitia? Judicium Dei vides imminere, et stupes? thronus tremendi judicis in flammeis ardet rotis (Dan. VII), ut Daniel ait, et non trepidas? fluvius currit flammeus, qui globos flammarum volvit, et tu soluta jaces? an nescis quod fluvius iste peccatoribus permeat, et non in poenitentibus murmurat? Non audisti quid annuntiat Isaias: Ecce dies Domini insanabilis, venit dies irae et indignationis ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo (Isai. XIV). Plange tua scelera; corrige te confestim, et transfer te de sinistra ad dextram. Non est ambiguum, aperte sonuit quia Deus peccatores exterminat. Peccatores dixi: tu, si poenitentiam egeris, jam non te perdit, sed protegit. Si compunctus fueris a peccatis, jam non te damnat. Minaci quidem voce et terribili tuba testificatur propheta, dicens: Ecce dies Domini insanabilis venit ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo. Verum non ideo Deus minatur ut perdat, sed testificatur ut corrigat, increpat ut componat, objurgat ut eripiat: insurgit, non perimentis metu, sed miserantis affectu. Caeterum si percutiat urbem et perdat peccatores, ubi populus integer quem sibi acquisivit sanguine suo, et passione redemit? Sed dicis: Ostende mihi, quaeso, quo tenore possum exonerare sinistram, et cumulare dextram. Hoc quod interrogas non est incognitum. Nunquid latet aspectum tuum, aut ars est quam nescis? ubi videris quia dominatur tibi lex peccati, imperant vitia, crebrescunt crimina, omnis sarcina declinat in latus sinistrum, noli cedere atque quiescere, sed incita temetipsum; recurre ad arma contraria, et praecinge te in dextra tua, implens illud quod cecinit David psalmista: Accingere, inquit, gladio tuo, quem vicit sinistra, quem superavit segnitia, quem stravit nequitia; accingere gladio tuo circa femur, potentissime. Qualem gladium? specie tua et pulchritudine tua. Tibi hoc dicit, qui criminibus cedis; ad te loquitur, qui criminibus vinceris! Te commonet et compungit, peccator! vicit te pars sinistra, percipiet te in factum tuum. Plora compunctus, ut possis recipere speciem cordis tui, et pulchritudinem corporis. Quid vult esse? errasti in lumbis? offendisti in femore? manifestum est quia ubi lumbus, ibi libido, et ubi femur, ibi fornicatio. Quid ergo? foedasti femur tuum carnali libidine? reforma illud pulchritudine spiritali. Stuprasti lumbos tuos in fornicatione? noli diffidere, sed exstrue bellum contra sinistram et contra corporeum peccatum, contra stuprum vel adulterium. Femur te foedavit? femur te reformet atque recuperet. Accingere, inquit, gladio circa femur, potentissime. Te corripit sermo propheticus, quia peccasti. Fuisti profusus in libidine? esto potentissimus in virtute. Laxasti membra tua in luxuria? restringe vivacitate armorum. Arma lumbos cordis tui, orna femur animae tuae, ut corporei femoris eximas foeditatem, evellasque de visceribus tuis plagas. Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime. Quis est iste gladius? Ipse dicit, specie tua et pulchritudine tua. Et quae est ista species, quam virtus animi, et in ea, plena poenitudo? quaeve est pulchritudo, quam lacrymae oculorum, et largitas eleemosynae? Et quid deinde? Intende, inquit, prospere procede et regna. Aperta sententia est. Intende, peccator, quia peccasti; prospere, quia poenituisti; procede et regna, quia triumphasti. Procede confidenter, quia plorasti pro peccato; vicisti reatum ut pervenires ad regnum, procede et regna. Plange hic, ut plaudas alibi. Procede, inquit, et regna. Propter quid? propter veritatem et mansuetudinem et justitiam. Quando sinistra infert et ingerit tibi candentes stimulos avaritiae, luxuriae, arrogantiae vel libidinis, sta contra sinistram tuam, succinctus veritate, armatus mansuetudine, ornatus justitia, et cum viceris sinistram, tunc educet te mirabiliter dextera tua. Tunc vincit dextra et silet sinistra, cum fugit impietas, et floret rediviva pietas; cadunt crimina, et crescunt merita. Quidquid malum minuit in sinistra, meritum augescit in dextra. Sic te agente, deducet te mirabiliter dextera tua, juxta verbum Davidicum. Subduc pondus ex adverso latere, remove plagas de sinistra, ut in die judicii deducat te mirabiliter dextera tua. Imple mensuram justitiae; quomodo? orando, vigilando, lacrymando, erogando, jejunando: quin etiam parcimoniis pulsando, negligendo delicias, et nutriendo disciplinam; fugiendo festivas dapes, et frugalitatem ferendo; deponendo pinguedinem, et diligendo pallorem. Quando statutam exerces virtutem, exsultat dextera tua, et latet sinistra: deficiente enim nequitiae sarcina in sinistra, sanctificatio dexterae tuae praeponderat, et ipsa te deducet mirabiliter in salutem. Unde, frater charissime, non taedium superet, non subducat ignavia; non inter spem et metum alternis motibus aestuantem desperatio frigida perfundat, sed magis concalescat cor tuum dum dubitas, ferveat spiritus tuus in te cum anceps inter utrumque laboras, id est, ut inter spem et metum meditatione tua exardescat ignis. Erige te in calore cordis tui, et, in zelo pectoris concitatus, abutere dextera tua, et aemulare sinistram, dicens ei: Quid mihi et tibi est, sinistra? desine, cessa, conquiesce; noli mihi suadere ut errem; noli me subdere, ut offendam. Cur implicatum tenes, et non permittis exsolvi? noli me capere saporibus tuis, qui brevi tempore dulces et postmodum semper amari: tales sunt sapores tui, qualia dormientium somnia. Surrexerunt e somno, et obliti sunt quae viderunt; sic tuus sapor, sic tua delectatio: in delictis parum inungit fauces, et postmodum urit animam delectatio tua. O sinistra! dolores facis prolixos, nisi fueris repressa, dulce tuum fit amarum; favus tuus in fel convertitur. An non audisti sententiam Salomonis, qui dixit: Vias quae a dextris sunt novit Dominus; perversae autem sunt quae a sinistris (Prov. IV, 27)? Nescis tu quia angusta via est quae ducit ad vitam? Cur me frangis et flectis ad latam? Cur me ducis ad spatiosam viam quae mihi aperit fauces inferni, in quibus picea flamma ardet, et poenalis caligo exaestuat? Sinistra pars tua planctum ingeminat, provisio tua tartareas habet tenebras. Cellarium tuum corruptas habet species; thesauri tui liquidis ardoribus pleni sunt. Aspis est in opere tuo, antiquissimus ille serpens hydra, multorumque spirans venenorum. Ut spargit pestem auctor scelerum, nequitiae armiger! Sinistra in parte tua, scandala quibus dictum est: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Ignis ardebit in parte tua, diabole, aspis antique, auctor nequitiae: tibi praeparatus est ignis et angelis tuis; quid hoc ad homines pertinet? Sinistra tua nihil valet. Nihil valet pars sinistra; corrigunt se homines a peccatis, et vivunt. Desinunt delinquere, et carent doloribus; renuntiant tibi, et regnant cum Christo; remansisti solus cum angelis tuis. Diabole, quid regis sinistram partem? ad te corrigo, verbum tibi imputo, te castigo: quid gloriaris de parte sinistra? flamma illa gehennae tibi, non hominibus flagrat; camini tartarei tibi sunt praeparati et angelis tuis.

Quare? quia adversarius Dei es, semper erras, et nunquam emendas; semper impius et seductor, semper prodigus et profanus; atrox in malis, et inimicus in bonis; et quia nunquam te poenitet, ideo periturus. Quid hoc ad hominem poenitentem, suaque peccata confitentem? plus est poenitentia quam tua pestilentia. Plus sunt lacrymae hominum, quam tui insidiosissimi laquei. Amplius est eleemosyna quam tua inquinamenta. Sollicitudo solvit peccata, vigilantia vincit nequitiam, compunctio eradicat crimina. Inimice diabole, fallax, quid fingis terrorem? parum est, quod vereor donec convertar ad Christum, qui me salvavit. Video peccata mea, et pauca considero commissa mea; et horresco donec convertar ad Dominum. Stant ante me facinora mea quasi turris ferrea ac murus aereus, donec memetipsum videam, et donec sitiens amplectar Christum indulgentiae fontem, teneamque pedes ejus qui dixit: Nolo mortem peccatoris, quantum convertat se a via sua mala, et vivat. Si hoc fecero; murus aereus momento collabitur, turris ferrea fulminata dispergitur. Aries enim poenitentiae subvertit peccata et subruit crimina. Cadent ante fletum poenitentis, quasi caduca folia a vento concussa, aut quasi plumae volitantes vento impulsae. Adest Dominus oranti, praesto est excubanti erogantique Christus, protector excelsus, munificus atque liberalis indultor; et tota illa peccatorum sarcina quam verebaris, ut cera liquescit, ut fumus fugatur, ut vapor exinanitur, aut quasi lanugo combusta deperit. Postquam sic castigaveris sinistras partes, et cum eisdem partibus ipsum diabolum prostraveris, converte te ad dexteram, et loquere illi, multiplicans ad eam exhortatoria verba, sic dicens: Dextera mea Deo sacrata, salvatrix animae meae, firmatrix cordis, munimen corporis, tu noli dormire, sed vigila. Opus tuum dulce est, actio tua melliflua est, vigilantia tua vivificat. Expande te ad preces pariter cum sinistra; erige te ad superna subsidia. Commove venas tuas, et conquire remedia, confunde inimicum, et contere peccati ministrum. Quomodo eum confundis, aut quo itinere conteris, nisi in opere Dei, in observatione evangelica, in ordinatione disciplinae, in ordinatione largitatis? Dextra, fac opus justitiae: respice famelicos, vesti nudos, visita aegrotos, suscipe peregrinos, solve compeditos, fove captivos, consolare compunctos: si sic feceris, eruisti me de moerore, liberasti de muscipula. O dextra, non vides? saevit sinistra, et supplicia congerit? sinistra te vincit, et dormis! serpens te mordet, et duras non vides partes adversas turbatas, et insurgentes turbines? venti spirant adversi, mare insurgit super te, peccati pelagus urget animam tuam, strident in membris tuis iniquitatum procellae; et non excitaris, sed negligis! non stimularis, sed torpes! Dextera gubernatrix, sta in puppe, et dirige proram: extende vela, arma navem. Ecce pericula imminent, ecce scopuli ante te, ecce horrendi cautes, naufragia in latebris instant, et non vigilas! esto pervigil, esto amator bonorum operum, esto bellatrix poenitentiae, te enim triumphante, vivo ego in virtute Dei, et evado noxias partes; extende ad justitiam, imple pugillum tuum coelesti semine: jacta semen poenitentiae, et collige fructus indulgentiae. Noli dormire, dextra, sed fac opera quae a te Christus exspectat. Emenda errorem meum, dele dolorem meum, collige meritum quod dispersi, repara quod amisi, sed integra quod minoravi. Flammat fornax criminum, et tu siccas operis tui fontem? peccata praevalent, et tu subtrahis pietatis praesidia? Da rorem tuum, et refrigera in me quod aestuat in calore. Timeo namque ne dormientem sinistra superet, et rapiat me. Diripiendo ad funera, sic te excitantem dextram, et objurgantem sinistram, suscipit Christus et amplectitur. Disrumpit vincula tua, et deducit tanquam lumen justitiam tuam, et judicium tuum meridiano splendore illustrat: ut dextra ejus visitatus, gratiaque donatus, sed munere accumulatus, non tristis abscedas aut inutilis, sed gaudeas cum justis ad dextram venientibus in aeterna requie permansuris.

LIBER DE MULIERE CHANANAEA. Multi quidem confligunt venti saeviuntque procellae; sed vestrum conventum non dissolvit tentatio, nec studium violavit. Non cessat Ecclesia, quae semper pugnat, et semper triumphat; tentatur et non superatur. In quantum pulsatur et premitur, in tantum praevalet et augescit: circum saeviunt undae, sed non movetur lapis.

Sermocinantibus nobis, somnus recessit à vobis; nox se transfudit in diem. O conventus forensis! potest enim et hic esse conventus Ecclesiae. Fecit nox in foro Ecclesiam, et mentis vestrae strepitus armavit industriam: cessavit omnis pigritia, conquievit ignavia. Quis hoc non volvat animo, aut quis non miretur, eo quod non solum nostri permanserint nobiscum, sed etiam incogniti congregati venerunt, et proficit tentatio in utilitatis augmentum? Nam sicut pluvia descendens nutrit semina germinantia, sic tentatio, cum examinaverit, animam salvat. Verbum Domini est immobile, et portae inferni non praevalebunt ad eum. Seipsum vulnerat impugnator Ecclesiae; plebem vero fidelem insigniorem ostendit. Vires collidit proprias qui aemulatur Ecclesiae; nobis vero triumphi confert dignitatem. Justus erat et antea Job; sed justior postmodum de agone emersit. Sanus validus factus est aeger validior: clarus in opere factus est, in opinione praeclarior. Nunquam igitur in tentatione formides. Si enim fueris in propria virtute fundatus, nunquam tibi oberit tribulatio, quae patientiae declarat virtutem. Sicut enim fornax cum examinat, augmentum facit in specie auri, sic tentatio addit animae pulchritudinem. In quo enim noxia est flamma in specie auri? aut in quo humiliat tentatio patientiam, quae tollit tristitiam, et auget laetitiam, et facit animam hominis in examinata specie refulgere?

Introduxit tentationes, ut excludat adversarios, qui me existimant inimicum. Congregati sunt maligni in unum; sed quid illi in confusione, et quales nostri in compassione? ubi sunt illi? num apparent? aspicio in foro, eo per plateas, et nullum video. Frondes fuerunt, et ceciderunt a vento; plumbum luit, et liquefactum est; hi vero refulgent in specie auri. Quis eos quam criminosa eorum conscientia effugavit? Sciunt enim ipsi quid fecerint. Nam et Cain cum coeperat proprium perimere fratrem, perpetrato scelere, timens ac tremens super terram incessit: sic et isti non manibus quidem, sed mente malignati sunt; et illi quidem operati sunt necem, Dominus autem condonavit salutem. Haec enim locutus sum propter vos, ut exsultet mens vestra in Domino, et nunquam in tentationibus trepidet. Petra est immobilis. O homo, quid flatus vereris? Super hanc, inquit, petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt ad eam (Matth. XVI, 18). Quandoquidem extranea, quandoquidem autem intestina sunt bella; sed nullus potest stabilitatem quassare structurae. Quod autem expendo tempus, in exprobratione malorum; nec enim fas est insultare diutius inimicis, et filios despicere scientes.

Igitur hesterno nobis Paulus apostolus adornavit convivium, hodie autem Matthaeus: hesterno coriarius, hodie publicanus; hesterno blasphemus, hodie raptor. Sed non in blasphemia permansit blasphemus, nec raptor in rapina permansit. Factus est enim Paulus verus apostolus et utilis doctor; factus est enim et Matthaeus Evangelii praedicator. Memorabo priora peccata, ut posteriora merita enitescant: ut discas tu quid sit converti de malo in bonum, ne aliquando desis in propria vita. Doctores igitur nostri prius in criminibus sorduerunt, et inde conversi in meritis sonuerunt. Quid blasphemus et publicanus facti sunt? Nonne caput rapinae et lex violentiae? Quid est publicanus? praedo sine pudore, medicus exterminii. Nonne immanior est furibus publicanus? fur namque vel timens furatur: hic autem confidenter delinquit; sed hic publicanus repente apostolus; quomodo aut quo tenore? Transiens Dominus vidit eum sedentem in teloneo, dixitque illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum (Matth. IX, 9). O virtus sermonis! venit crucis palma, et fecit militem de captivo, et lutum protinus convertit in aurum. Venit crucis palma, et surgens publicanus secutus est Christum; de profundo moeroris gurgite super omne decoris fastigium sublimatur. Nemo igitur desperans salute fruitur, non est enim malum in membris vestris naturaliter insitum: de arbitrio nos gratiam libertatemque acquirimus Publicanus enim factus est evangelista, blasphemus factus est doctor, latro paradisum meruit, seductor factus est verissimus adorator. Non est quidquam in criminibus, quod non poenitudine resolvatur. Et ideo Dominus ipsius criminis destruxit fastigia, ut nullus vitam suam etiam in sexta aetate desperet.

Ne dicas intra te: Peccavi, et quid faciam? habes imitabilem [F. inimitabilem] medicum qui resecat morbum, et sanat omnem languorem; habes medicum qui adest gemitibus, et nutu imperat sanitatem. Ex tanta te de improviso materia finxit et vivificavit ut esses: nunc factum te et nutritum poterit oblivisci? non erat antea homo, et figuravit illum ex limo. Requiris forte qualitatem: nescio ego, ipse scit artem suam. Nunquid non eras terra? sed accepit partem terrae potens ille opifex, et fecit prius corpus tuum, in quo disposuit et distinxit varia membra, manus et pedes; caput etiam, in quo oculi et aures, os et odoratus, frons et genae, et reliqua membra inferius. Ille ergo artifex qui sic te proprio finxit arbitrio, non potest tua auferre peccata? Noli sensus ejus rimari, noli nodos examinare virtutis, noli quaerere quomodo fecit, sed mirare de facto.

Sed dicis: Feci peccata multa et magna. Et quis est de hominibus qui non peccet? Tu dic: Erravi super omnes homines, sufficit mihi in sacrificio ista confessio; dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris, cognosce quoniam peccator es: habe tristitiam, cum converteris: esto ac si desperatus et moestus, sed et lacrymas compunctus effunde. Nunquid aliud aliquid fuit in meretrice, quam lacrymarum effusio? et ex hac profusione invenit praesidium, et accepta fiducia accessit ad fontem Dominum Jesum.

Sed veniamus ad causam. Quid ergo evangelista? Et inde transiens Jesus venit in partes Tyri et Sidonis; et ecce mulier Chananaea (Matth. XV). Miram rem ait evangelista. Ecce mulier caput peccati, arma diaboli, expulsio paradisi, doli mater, corruptio legis antiquae. Ecce mulier veniebat ad Dominum Jesum, mulier alienigena de gentibus, novella plantatio. Mirum negotium! Chananaea sequitur; Judaei fugiunt, domestici derelinquunt, alienigena haeret! Ecce mulier de finibus illis egressa clamabat dicens: Miserere mei, Domine, fili David. Mulier haec evangelista efficitur. Probavit enim divini consilii sacramentum, quando et virtutem divinam obsecrat, et carnis naturam confitetur, dicens: Miserere mei, fili David. Considera pulchram mulieris mentem; vide quid dicit. Non est in actibus, inquit, meis, non mihi de conversatione justitia: ad misericordiam tuam confugio, ubi non resedit, nec requiritur locus salvandi. Et quomodo ausa est mulier legis ignara, tam iniqua, sic abrupte accedere ad fontem salutis? non petiit Jacobum, non rogavit Joannem, non accessit ad Petrum; sed hoc intermittens, quid dicit? Non est mihi necessarius fidejussor; suscipit in se poenitentiae patrocinium, et sola currit, tenet eum in voce ac dicit: Miserere mei, Domine, fili David. Ideo descendisti, ideo carnem suscepisti, ut et ego loquar ad te, et cum fiducia petam. Cherubin aspectu ejus tremunt in coelo, et in terra mulier non formidat. Angeli metuunt in excelsis, et mulier non veretur; instat importune, et voce sua exaggerat, dicens: Miserere mei, Domine, fili David. Non habeo opus sponsoris: per me accedo, per me obsecro, miserere mei. Quid tibi opus est? misericordiam quaero. Quid pateris? dolorem quem non suffero. Quid habes? filia mea captiva tenetur. Quid illi est? male a daemonio vexatur. Et quid nunc? miserere mei, Domine. Pignus meum consumitur, et pars corporis violatur. Opinio, inquam, exiit de filia mea; noli me videre peccatricem et miseram: tu es Deus qui secreta consideras. Filia mea male vexatur. Quid desideras? ut liberetur de plaga. Miserabilis luctus consumpsit uterum meum, et animam meam perturbat saeva tempestas. Quid faciam nescio. Patitur misera, nec sentit tormenta: nec mortem scit timere, nec vitam sperare. Miserere mei. Jacet confusa, et causam tormenti ignorat. Me aspice, Domine, me exaudi, vide diurna vulnera mea. Illa patitur, et ego deficio: passio ejus pavorem incutit cunctis, facta sum omnibus spectaculum: quid faciam, aut quo vadam? non possum ab illa quoquam divelli, non potest sola derelinqui. Non enim deforis venit, sed intus est expugnator, in se habet hostem et gladium; navis est quae de se concitat tempestatem, non invenio nomen passionis ejus. Miserere mei, Domine, fili David. Utinam defuncta fuisset filia mea, quam sic viveret! Si enim mortua fuisset et sepulta, exacto jam tempore oblita fuissem, nec meminissem vulneris aut doloris. Nunc vero cadaver semper in domo est: causa mea, sepulcrum ejus; augetur quotidie vulnus meum, et crescit opprobrium. Quomodo? video oculis meis; istorum aspectu, torqueri manus, crinium vittas exsolvi ac spargi, spumas ex ore diffundi, dare mugitum horrendum, saevire intus invisibilem inimicum, improvisum hostem et pugnam manifestam. Miserere mei, Domine, quoniam filia mea erat, et facta est daemonis esca. Non audeo illi proximare, non possum contingere, prohibet me pavor, expellit ipsa passio dira. Miserere mei, Domine, fili David. Qui ex vobis patres fuerunt, adjuvent verba mea: quae matres, lacryment una mecum. Non sufficio exponere dolorem, quem mulier ista sustinuit. Miserere mei, Domine, fili David. O prudentia feminae! non utitur hominibus seductoribus, non secuta est vates fallaces, non quaesivit inanes ligaturas, aut ad falsa confugit praesidia: sed omnem relinquens diaboli cultum, venit ad Dominum Jesum omnium salvatorem, et dicit: Miserere mei, filia mea male vexatur.

Vidisti sensum mulieris probantis sapientiam ejus: sed vide aliud novum et inexpertum negotium. Petit et obsecrat, et lamentum suum producit in clamorem: et amator omnium Deus non ei respondit verbum. Tacet fons vitae, et pius medicus contulit medicinam, et abnegat curam. Quid est hoc, Domine? nescio, si non suscipis pulsantem mulierem! O sapientia medici! Dominus, inquit, non respondit ei verbum. Quapropter, nisi ut detegeret sapientia ejus virtutem? Propterea dicunt discipuli: Dimitte illam, quia clamat post nos. Sed humanus Deus vitam mulieris virtutemque pulsabat. Et quid ait? Non sum missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel. Nihil proficiunt, nec ipsi apostoli suggerentes. Verus medicus differt magis curam, exulcerat vulnus, et potestatem suam arte quadam excusat, ut latentia panderet sacramenta. Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel.

Hinc hunc considerate sermonem, et ad verba mea dirigite intellectum, quoniam profundam volo comparationem exsolvere. Non sum missus, nisi ad oves perditas Israel. Quid est hoc verbum? quae est ista excusatio tua? et multa in te mysteria revelasti, ut unum tantummodo angulum liberares, et integrum relinqueres orbem? Pontum, et Asiam, et Aegyptum, Ciliciam et Cappadociam, et reliquas nationes relinqueres, et de Israel tantummodo curares? relinques terram desertam, nationes despectas, et solis Judaeis factus es liberator? Non vides injurias Patris tui in falsis simulacris, et in daemonum caerimoniis exerceri? Annon haec etiam prophetae vulgaverunt? Quid dicit affinis tuus David? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. XI). Quid Esaïas, qui seraphin oculis suis respexit? Exsurget virga de radice Jesse, qui dominatur omnibus, et in eum fines terrae sperabunt (Esai. II). Quid Jacob patriarcha dicit? Non deficiet princeps ex Juda, nec de senioribus ejus dominator, donec veniat, cui destinatum est; et hic est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Quid etiam Zacharias propheta? Propter vos, inquit, claudentur portae aereae, quoniam ab ortu solis usque ad occasum glorificabitur nomen Domini, in omni loco effundent libamina ante ipsum (Zach. I, 10, 11). David ipse quid iterum dicit? Omnes gentes, plaudite manibus, quoniam Deus excelsus terribilis et rex magnus super omnem terram (Psal. XLVI, 1). Denique quando natus es in carne, quos vocasti? nonne Magos? Nunquid prophetas venisti vocare, qui ipsam salutem gentibus cecinerunt? Apostolos etiam cum mitteres, quid eis dixisti? Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Et nunc quando misera haec mulier acribus doloribus et stimulis coarctata rogat te et obsecrat pro filia sua, ut eam a funesta passione absolvas, modo dicis: Non sum missus, nisi ad oves perditas domus Israel. Venit ad te centurio, rogans pro puero suo, et dixisti: Ego veniens curabo eum. Pendenti latroni paradisum reparasti, paralytico imperasti dicens: Surge, tolle lectum tuum et ambula. Lazarus de monumento te vocans redivivus surrexit, varia quoque languorum genera verbo sanasti, latrones liberasti, meretrices virginibus praetulisti, solam hanc miseram Chananaeam respuisti deprecantem. Quid est hoc verbum miraculi inauditum? Nunc intendite, ut sciatis, quale compendium incipit revelare. Quando liberatus Israel a plagis Aegyptiorum, et a Pharaone extractus transiit populus per desertum, praecepit ei Dominus in lege ut non communicarent Chananaeis nec convenirent cum eis, quoniam sine lege erant, idola immunda colentes. Praecepit ergo Deus in lege Judaeis ut non mercarentur cum eis, nec connubia in semine eorum miscerent, ne per haec a suis legitimis privarentur, et profanis idolorum cultibus jungerentur. Aspice, et considera, et intende quae dico, quia adhuc in textura est tela. Mulier ista Chananaea erat de gente immunda, quibus non licebat communicare cum eis. Quid ergo? sub lege venerat Dominus, ut adimpleret, et non solveret legem. Igitur si ad momentum audisset mulierem, dicerent Judaei: Ideo te non audimus nec sequimur, quoniam solvis legem. Praecipit enim lex abstinere a Chananaeis. Propter hoc tacet Dominus: propter hoc non respondit mulieri. Vide quomodo servat legem, ut Judaeos confunderet, dicens: Quisnam vestrum me arguit de peccato? Ecce non respicio ad mulierem Chananaeam; ecce clamat sine causa; ecce obsecrat, et non exauditur: ecce quomodo teneo legis formam, ne dicatis quoniam praeterivi legem. Ideo non credimus in te. Non ex me, sed ex vobis est error. Obmutescite itaque propter observantiam legis: ecce nationes ad me veniunt, ecce populus quem non novi, mihi servire festinat: nolite argumentosis occasionibus uti. Ecce a non cognoscentibus me cognitus sum, et a cognitis ignoratus: ecce alienigenae obsecundant, et domestici saeviunt. Haec est itaque prima causa, quod distulit Dominus respondere mulieri.

Interea persistit in clamore mulier, dicens: Adjuva me, Domine. Et ipse tantum respondit: Non licet tollere panem filiorum, et mittere canibus. O prudentia medici! multis difficultatibus suspendit mulierem, ut duplici postremo honore cumularet, dicens: Non licet tollere panem filiorum, et mittere canibus. Qui sunt filii? quos vides. Confundens eos hoc dicit, quia fuerunt filii, et facti sunt canes, de quibus Paulus dicit: Videte canes, videte malos operarios, videte interfectores. Nos autem qui velut canes eramus, de gentibus facti sumus filii in eorum radice, quos ita exhortatur Paulus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Accusat ergo Judaeos, cum dicit: Non licet tollere panem filiorum, et mittere canibus.

Sed quid respondit mulier? Etiam, Domine, potes, si volueris. O mulier violenta! Dominus dicit: Non licet; et illa dicit: Etiam, Domine, potes, si volueris. Oblita est verecundiae, et intermisso pudore conatur vincere Dominum. Dominus dicit: Non licet tollere panem filiorum, et mittere canibus; et illa respondit: Etiam, Domine, sum quod dicis. Canem me vocas, canis sum: agnosco nomen meum: confundis me tu; sed ego non recedo a te. Canis sum, sequar te, quasi canis; porrige mihi aliquid. Non quaero panem filiorum: da mihi vel micas, quoniam et catuli manducant de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. O certamen pietatis! o prudentia feminae! Canem me dicis, Domine: sum ego. Ergo nutri me velut canem: non possum relinquere mensam domini mei. Canem me appellas: porrige micas. Dixisti causam meam, distulisti petitiones meas, manifestasti conditionem meam: adjuva me nunc, quoniam et catuli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. O mulier! accepisti subito laudem, et inventa es electis electior. Idcirco tacet Dominus, ideo distulit et protraxit, ut mentem tuam perpenderet, et vivam de te produceret vocem. Si enim, statim ut coepisti petere, accepisses, recessisses, et nemo fidem tuam probasset, nullus mentis tuae cognovisset arcanum. Num autem quia intelligis Dei virtutem, et sic te cognoscis ut dicas: Etiam catuli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; laudo te ego et dico: O mulier, magna est fidas tua, fiat tibi sicut vis.

Audiant haec inertes et improbi qui dicunt: Oravimus, et non impetravimus. Quid loqueris, homo? instanter ora, importune obsecra, siquidem pulsanti aperietur. Sed dicis: Deprecatus sum semel, iterum, et ter, et quater, et septies, et decies, et vicies, et non exaudivit Deus. O stulta inventio! et quid nunc, quia nos es exauditus, jam recedis a Domino, et desistis a prece? aut non vides perseverantiam mulieris Chananaeae, quomodo magis aporiata insistit, et repulsa importunius obsecrat; nec ante cessavit quam quod quaesivit invenit? Sunt multi quidem qui intrant in ecclesiam, et strepunt in oratione, confuse atque intemperata voce dispergunt verba sua, et egressi foras obliti sunt omnia. Hi sunt qui labiis hinniunt, et corde non concipiunt. Si tu ipse dicta tua et preces ignoras, quomodo te exaudit Deus? Dicis: Inclinavi genua mea, et oravi. Genua tua inclinasti in terram: et mens tua foris per diversa discurrit. Corpus quidem intus, sed cogitatio foris; lingua tua pecunias numerat et usuras. Diabolus malus et invidus inimicus, quando oramus, tunc magis incumbit et obstrepit. Non nos pulsat cum securi jacemus in lectulis: venimus ad orationem, et ille nos cogitationum stimulis turbat.

Hujus versutias cogitantes revertimur ad mulierem Chananaeam, quae sic obsecrat: Miserere mei, Domine, fili David, filia mea male a daemonio vexatur. Dic et tu, Miserere, Domine, quia anima mea pulsatur a daemonio. Magnus daemon est peccatum animae. Nam daemon exstinguitur; peccatum vero stat, nisi satisfactionibus absolvatur. Grandis sermo est, Miserere mei, Deus: brevis quidem, sed virtute plenus. Nam etsi foris fueris, clama, et dic, Miserere mei, Deus. Clama, non voce, sed mente; nam et tacentes exaudit Deus, nec tam locus quaeritur, quantum sensus. Hieremias in carcere confortatur; Daniel inter leones exsultat; tres pueri in fornace tripudiant; Job nudus sub divo triumphat; paradisum de cruce latro invenit. Quid ergo si fueris in publico foro? ora intra te: noli quaerere locum; locus ipse es. Ibi, ubi fueris, ora. Si fueris in balneo, ora, et ibi templum est. Si steteris ante judicem, ora; insurgit judex contra te, ora. Mare ante te est, et post te sequitur Pharao, ora. Nihil loquitur Moyses, et Dominus ei dixit: Quid clamas ad me? Os ejus tacet, et praecordia clamant. Et tu cum steteris ante judicem furiosum, ubi sunt crudeles ministri, ora intra te, et turbines illi protinus resolventur. Judex contra te est, tu te ad Dominum confer; proximat te poenis affligere, tu ora intrepidus, et sedabitur insania. Nunquid homo est Deus, ut labore quaeratur per loca diversa? Deus est qui adest ubique. Si quaeris hominem, dicitur tibi: Non est hic, aut non illi vacat. Non est sic in causa Dei: hoc tantum est ut dicas, Miserere mei, Deus; et ipse prope est, ut te liberet: et adhuc loquente te dicit, Ecce adsum.

Quid ergo Chananaea? Utique, Domine, nam et catuli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et quid Deus? O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Ubi sunt disceptatores iniqui? Nunquid dixit, Exspecta mulier, donec oro Patrem meum. Sed quid dixit? Fiat tibi sicut vis. Quantum elegantior illa in fide, tantum Christus eminentior in virtute, qui gratiam suam sensibus ejus infudit. O mulier, magna est fides tua. Quomodo magna? non vidisti mortuos resurgentes, non vidisti leprosos mundari; non cognovisti legem, non audisti prophetas; sed audisti improperia, et meruisti repulsam; refutavi te, et non recessisti a me. O mulier, magna est fides tua.

Mortua est mulier, et laus ejus speciosa est plusquam margaritis intexta corona. Quocunque ieris, audies Christum praedicantem: O mulier, magna est fides tua. In Gothorum concilio, in Sidoniorum vel Persarum conventu, clamat hodie Dominus Jesus et dixit, O mulier, magna est fides tua. Et quid deinde? Fiat tibi sicut vis. Non dixit: Sano filiam tuam; sed, Fiat tibi sicut vis: id est, tu ipsa sana filiam tuam; tibi eam trado; tu eam cura, in tuo arbitrio pono et medicinam: vade in pace, et pone super eam manus tuas, et fiat tibi sicut vis, cum tua voluntate a passione purgetur. Non jussit, non imperavit daemonem ut exiret, sed fiat tibi sicut vis. Voluit enim ut ipsa mater sanaret filiam suam, et daemonem effugaret. Ubi sunt qui dicunt, non virtute, sed prece omnia impetravit? Si minor est Patre, quomodo dicit: Fiat tibi sicut vis: et sanata est filia ejus ex illa hora? Veniebat enim mater deforis, sed antequam veniret, sanata est. Intravit et invenit filiam suam ab immundo daemone liberatam. Consummata est voluntas ejus, et facta est sanitas; et pro eis omnibus gratias agamus Deo vivo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

ANNOTATIO. LAURENTIUS episcopus, cujus libellum seu homiliam mox retuli ex ms. codice Germanensi, is est quem laudat Sigebertus Gemblacensis monachus in lib. de Scriptoribus ecclesiasticis cap. 120. Laurentius Mellifluus scripsit librum De duobus temporibus, id est uno ab Adam usque ad Christum, altero a Christo usque ad finem saeculi. Declamavit etiam homilias ore quasi mellito: unde agnominatur Mellifluus. Laurentii liber De duobus temporibus typis vulgatus est in tomo VI Bibliothecae Patrum, praefixo hoc titulo: Sancti Laurentii episcopi Novarum homilia de Poenitentia. Quae homilia in exemplari nostro subjicitur superiori libro seu homiliae cum hac inscriptione: INCIPIT LIBER SECUNDUS SANCTI LAURENTII DE DUOBUS TEMPORIBUS. Duo sunt tempora ab Altissimo praestituta, etc. Nemo igitur ambigere debet eum esse Laurentium qui Sigeberto cognominatur Mellifluus, quique utriusque libri seu homiliae est auctor. At quis iste Laurentius episcopus? Margarinus Binius suspicatur esse « Laurentium priorem, qui ex Novariensi factus sit Mediolanensis episcopus vigesimus quintus ad annum Christi 507, cujus encomia videatur celebrare Ennodius Ticinensis episcopus in dictione missa Honorato Novariensi in dedicatione basilicae Apostolorum. » Binio facile assentio, quibusdam adductus conjecturis, quae tum ex libro seu sermone hic edito, tum ex Ennodii dictione prima in Natali Laurentii episcopi Mediolanensis desumuntur. Laurentius quippe in sermone de muliere Chananaea, quem de nocte in foro habuit, mentionem facit quorumdam adversariorum suorum, quorum improbitate non solum ipse vexatus sit, sed etiam alii partium ipsius fautores. Atqui Ennodius in dictione prima Laurentium laudat ob patientiam malorum, quae ipsi ex adversariorum factione semel et iterum contigerunt: primum quidem cum ab hostibus expugnata civitate inter suas et populi injurias stetit infractus, tum in exsilium missus, ac demum urbi suae redditus est; deinde vero cum Romam in synodum accitus anno 502 pro absolutione Symmachi papae, adversantium procellas sustinuit. Expugnatio illa et direptio urbis Mediolanensis, simulque Laurentii exsilium contigere per Odoacrem, uti Sirmondus opinatur, quando Tufa duce adversus Theodericum Ostrogothorum regem rebellavit. Theodorico victoria potito, Laurentius Mediolanum rediit, urbemque ex pristinis aerumnis recreavit. Tum vero superiorem homiliam de muliere Chananaea habuisse mihi videtur, cujus reditum ita celebrat Ennodius in dictione prima: Cum ex alto benignis oculis coelestis Dominator aspexit, Mediolanensium urbi lux est proprii reddita sacerdotis. Tunc cum rarus habitator, tunc cum error in domibus, et per dulcia cubiculorum limina confusa discursio; tunc cum ubique pavor et luctus, et Dei templa ferarum habitationi deputata sordebant; cum marcens incuria splendidissima dudum atria situ vetusti humoris obnuberat, laetitiam caeteris tuo dedisti de reditu, tu regressus ad lacrymas, etc. Melliflui etiam nomen quadamtenus inferius indicat Ennodius ubi ait Laurentium in synodo Romana minantium impetus blandimentorum melle domuisse. Porro in homiliis suis Laurentius in id potissimum incumbit, ut peccatoribus fiduciam obtinendae a Deo remissionis ingeneret; sicque de poenitentia loquitur, quasi eam solis humani arbitrii viribus ascribere videatur.