Migne Patrologia Latina Tomus 57
AuInMaT.Homili4 57 Auctor incertus (Maximus Taurinensis?) Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
HOMILIA PRIMA.
Dominica tertia Adventus: Evangelium secundum Matthaeum cap. XI: In illo tempore, cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens de discipulis suis duos, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Et reliqua lectionis ejusdem beati Maximi episcopi. ADMONITIO. Codex chartaceus biblioth. Chisianae signat. litt. A VI 181. saec. XVI in-folio parvo nitidissimis characteribus scriptus, sed non paucis in locis mendosus, suppeditavit nobis tres homilias, quas in calce hujusce appendicis collocavimus. Harum non esse auctorem Maximum, quisque, si ad stylum animum advertat, facile cognoscet.
ARGUMENTUM.-- Evangelii verba litteraliter atque allegorice exponuntur.
Sanctus Joannes Baptista praecursor Domini Salvatoris propter veritatem est positus ab Herode in vinculis. Cum audisset opera et miracula Christi, sicut lectio evangelica manifestat, mittens duos de discipulis suis ad Christum, qui interrogantes magistrum suum, quia adhuc dubitabant in fide, ut ipsi discipuli videntes signa quae faciebat Dominus, pariter crederent et prophetiae magistri et eloquio Christi. Dixit autem illis beatus Joannes: Ite, dicite ei: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Tali modo intelligendum est hoc quod S. Joannes mandavit Christo, dicens: Scio te esse natum pro omnibus, sed nescio si mori digneris pro omnibus. Quoniam ut sciam, dum ab Herode interficior, ad infernum descendero, utrum te mortuis in infernum ad redemptionem venturum nuntiem, sicut nuntiavi viventibus adventum tuum, et disposueris mittere ad haec sacramenta complenda. Dominus noster respondit ad ea quae interrogatus fuerat; sed perfidiam nuntiorum increpavit, dicens: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, et beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Hoc dicens, vos videtis me tanta miracula facere; tamen hoc sapite, quia pro omnibus morior. Sed ille erit beatus qui in me non fuerit scandalizatus; hoc est, qui solum et purum hominem non crediderit cum me mortuum viderit. Hoc quod Dominus dicit: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, ita spiritualiter intelligendum est. Certe omnes homines caeci erant ante adventum Christi, et in tenebris erant, qui lumen veritatis non videbant. Claudi erant qui quotidie post diabolum currebant, leprosi erant qui variis sordibus peccatorum pleni erant. Surdi erant qui aures apertas ad audiendum verbum Dei non habebant. Mortui erant, quia in multis peccatis et vitiis semper jacebant; Pauperes erant, quia extranei a bonis operibus erant. Sed postquam Dominus in hunc mundum sua pietate dignatus est venire, omnes qui erant caeci illuminavit. Claudos ambulare fecit, quia praecepit omnibus electis sequi sua vestigia. Leprosos mundavit, qui humanum genus a multis malis purgavit. Surdos audire fecit, quia aures hominum ad audiendum verbum Dei aperuit. Mortuos suscitavit, quia peccatores, qui in peccatis suis jacebant, ad veram poenitentiam convertere fecit. Pauperes evangelizavit, quia illos qui extranei erant a vera poenitentia, doctrinam vitae docuit. Mortui erant in peccatis suis. Illis abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne. Quid existis in deserto videre? Arundinem vento agitatam? Arundo est canna, et habet tres differentias. Prima quia nascitur in locis virentibus, vel in aquosis. Secunda, quia a 103 quacunque aura tangitur, in aliam partem inclinatur. Tertia, quia foris est pulchra, et intus vacua. Nam per arundinem designatur carnalis animus, qui nimis gaudet, cum habet prospera, et cum habet adversa nimis tristatur. Sicut canna, quae inclinatur in quamcunque partem, per qualemcunque auram. Sed S. Joannes non erat talis; quia erat natus de castis parentibus, et amabat castitatem, tenebat eam, et sanctitatem quam monstrabat in habitu habebat in corde; et non delectabatur in prosperis aut in laudibus, neque adversa timebat. In cujus laude Dominus adhuc dicit: Quod existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regam sunt. Non erat S. Joannes vestitus delicatis vestimentis, sed de pilis camelorum erant facta ejus vestimenta. Fit enim asperum cilicium de pilis camelorum. Certe, fratres, si peccatum non esset habere delicata vestimenta, non laudasset Dominus Joannem de asperitate vestimenti. Illi qui habent delicata vestimenta serviunt terreno regi, qui pro Deo sustinere aspera nolunt, sed magis divitias et voluptates saeculi sectantur, et pro amore laudis, vel pro timore persecutionis castigant peccatores, ut bona de isto saeculo acquirant. Sed quid existis videre? Prophetam? ecce dico vobis plus quam prophetam. Ministerium quidem est prophetae praedicare ventura, non etiam demonstrare digito. Sed Joannes plus quam propheta; quia illum quem praedixit demonstravit digito suo venientem ad baptismum, dicens (Joan. I): Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. 104 Postquam vero Dominus S. Joannem plus quam prophetam esse demonstravit, subjunxit, dicens: Hic est enim de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Marc. I). Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur. Recte qui supernum Judicem nuntiare mittitur angelus vocatur. Omnes enim qui praedicant Christum et verbum Dei nuntiant, vel qui nomine sacerdotis censentur, angeli possunt vocari; sicut dicit Malachias propheta (Cap. II): Labia sacerdotum custodiunt scientiam, et legem quaerunt ex ore ejus, et angelus Domini exercituum est. Sed tamen, fratres carissimi, si vultis vos, et potestis promereri altitudinem hujus nominis. Nam unusquisque vestrum, in quantum tantam accepit gratiam divinae dispensationis, certissime angelus exstitit, si a pravitate revocet primum, et si ad bene operandum, quantum valet fratrem suum curat exhortari, et si denuntiat erranti aeternum regnum vel aeternum supplicium. Propterea, fratres mei, si ad Deum tenditis, videte ne ad eum soli veniatis; suscitate proximos vestros una vobiscum ad gaudia aeterna, et otiosa colloquia convertite ad studium lectionis. Considerate quantum subito fugiunt dies hujus vitae, et attendite quantum districtus Judex judicaturus totum mundum veniat. Certe si Dominum secundum vires vestras verbis et bonis operibus annuntietis, aeternum gaudium cum sanctis angelis percipietis, quod ipse praestare dignetur.
HOMILIA II. Super Evangelium sancti Joannis cap. II: In illo tempore nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae. ARGUMENTUM.-- Cur Christus Servator venit ad nuptias? De patrato ab eodem conversionis aquae in vinum prodigio, deque spirituali significatione hydriarum sex.
Quotiescunque, fratres, carissimi, nos legimus Redemptorem nostrum venisse ad nuptias, non debemus aestimare quod faceret propter delectationem gulae, sicut faciebant scribae et Pharisaei, qui dicebant eum esse ebriosum et amicum publicanorum; sed debemus eum credere venisse pro lucrandis animabus. Sicut enim doctus piscator et sapiens venator tendit retia sua in illo loco ubi cognoscit venire multos pisces aut multas aves aut bestias, ut aliquos ex eis capiat quando multi congregabuntur: ita voluit Dominus venire ad convivium vel ad nuptias, ubi multi conveniebant, ut caperet aliquos eorum verbo suae praedicationis. Spiritualiter vero quando Dominus venit in mundum defecit vinum, quia Judaei perdiderunt dulcedinem legis, quam prius habebant. Dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. II). Non debemus aestimare quod Dominus inhonorasset matrem suam, qui jubet honorare parentes. Sed propter hoc dicit ei istud, ut elevaret mentem ejus ad virtutem suae divinitatis. Tale est quasi diceret illi Dominus: Mulier, quid commune est tuae humilitati cum miraculo? quod quaeris divinae virtutis est, opera virtutes et miracula. Nondum venit hora mea, id est, nondum venit hora passionis meae, cum aperte manifestem quid possit humanitas quam ego de te accepi. Quae hora tunc impleta est quando pendens in cruce dixit: Mulier, ecce filius tuus; ac si diceret: ecce quod ex te assumpsi, pati et mori potest; miraculum quod quaeris, sine divinitate operari non potest. Dicit mater ejus ministris: Quodcunque dixerit vobis facite (Ibid.). Sancta Maria intellexit in illis verbis, quod Dominus dixit se non exasperatam, et propter hoc cum fiducia dixit ministris ut facerent praecepta filii sui. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Mos erat Judaeorum vel maxime Pharisaeorum ut in conviviis atque in nuptiis vasa plena cum aqua praeparata haberent propter lavationem manuum, aut aliquid quod necessarium esset. Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum, quae in vinum converse sunt. Certe, fideles carissimi, bene poterat Dominus implero vino hydrias quae erant vacuae, qui de nihilo creavit omnia antequam essent; sed praecepit prius ut implerentur aqua, et postea convertit in vinum. Hoc significat quia quando Dominus noster venit in terram, non dedit aliam legem nisi illam quam dederat per servum suum Moysen, sed aperuit spiritualem intelligentiam, quae erat abscondita in ipsa lege. Spiritualiter tamen istae hydriae significant corda sanctorum doctorum, qui habent in se aquam, id est scientiam Scripturarum, et in hoc quod fuerant lapideae sex, significant corda sanctorum, quae sunt semper firma et fortia contra tentationes diaboli, et istae sex hydriae significant sex aetates mundi. Prima aetas mundi fuit ab Adam usque ad Noe; secunda fuit a Noe 105 usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad David; quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta a transmigratione Babylonis usque ad adventum Christi in carne; sexta aetas est quae modo permanet ab adventu Domini usque ad finem saeculi. In omnibus istis aetatibus misit Deus omnipotens sanctos homines, qui semper praedicaverunt divina eloquia. In prima aetate mundi legimus, qui fecit Deus hominem de terra ad Imaginem et similitudinem suam, et de latere ejus, qui dormiebat, tulit unam de costis ejus et fecit Evam. Et post haec posuit eos in paradiso, et praecepit eis ut comederent de omni fructu paradisi, sed de ligno scientiae boni et mali praecepit ne tangerent. Postea seductus a serpente, id est a diabolo, fructum qui eis fuit interdictus manducaverunt. Idcirco iratus est Dominus, et projecit eos de paradiso. Quicunque audierit ista, et timuerit transgredi praeceptum Domini, ille invenit in prima aetate hydriam aqua plenam; etsi illam invenit, spiritualiter intellexit per Adam Dominum nostrum, qui accepit carnem de Virgine, et per Evam intellexit sanctam Ecclesiam, quae est formata de Virgine et de latere Christi pendentis in cruce. Statim hydriam versa est in vinum, quae erat plena aqua. In secunda aetate legimus quod Dominus praecepit Noe ut per diluvium faceret arcam; et volebat mittere in terram, quia omnes homines dimiserant praecepta Dei, et operabantur malum. Quisquis audierit ista, et desiderat salvari cum paucis quam perire cum multis, invenit in secunda aetate hydriam plenam aqua; et si voluerit spiritualiter intelligere, per Noe, qui fabricavit arcam, Dominum nostrum, qui fuit fabricator et rector sanctae Ecclesiae; et per diluvium quod volebat mittere in terram, et disperdere peccatores homines, intelligitur baptismum, in quo peccata destruuntur. Ille qui spiritualiter ista sic intelligit, habet mutatam hydriam in vinum, quam primum habebat plenam aqua. In tertia aetate legimus quia praecepit Abrahae ut exiret de terra cognationis suae et de domo patris sui; et venit in terram quam ipse demonstraret ei, et ipse statim, ut Deus praecepit ei, hoc fecit. Quicunque audierit ista, et cogitavit in corde suo cum quanto studio debeat Deo obedire, habet in tertia aetate hydriam aqua plenam; et si spiritualiter vult intelligere per Abraham Deum Patrem, hydria mutatur in vinum, quam prius habebat plenam aqua. In quarta aetate legimus quia David fuit rex, qui fuit humilis, et misericors, et qui sustinuit multam passionem et tribulationem a rege Saule. Quicunque ista audierit, et voluerit sequi humilitatem David, invenit in quarta aetate hydriam aqua plenam; si spiritualiter vult intelligere, per salutem populum Judaeorum, qui persecutus est Dominum, et per David vult intelligere Dominum nostrum, qui dignatus est orare pro persecutoribus suis, habet quartam hydriam mutatam in vinum, quae prius habebat aquam. 106 In quinta aetate legimus quia populus Judaeorum praevaricatus est mandatum Dei, et propter hoc tradidit eum Dominus in manum regis Babylonis, qui duxit eum captivum in Babyloniam, et destruxit civitatem Jerusalem. Quicunque ista audierit et timuerit peccare contra Dominum, ne infirmitas aut aliqua tribulatio illi veniat, iste invenit in quinta aetate hydriam aqua plenam; et si voluerit spiritualiter intelligere per populum Israeliticum humanum genus, et per Babyloniam intelligere infernum, et per regem Babylonis diabolum, qui semper desiderat trahere humanum genus in infernum: iste qui sic intelligit habet hydriam suam mutatam in vinum, quam habebat plenam aqua. In sexta aetate legimus quia Redemptor noster dignatus est fieri homo pro omnibus, et octava die est circumcisus, et trigesima tertia die praesentatus in templo. Quicunque ista audierit, et cogitaverit in corde suo cum quanto studio debeat observare praecepta Dei; iste in sexta aetate invenit hydriam aqua plenam; et si spiritualiter voluerit intelligere quia nos non possumus intrare in regnum Dei, nisi in ista praesenti vita fuerimus purificati per confessionem et eleemosynam, iste habet hydriam conversam in bonum vinum. Et istae sex hydriae singulae capiebant binas vel ternas metretas, id est duas vel tres mensuras. Ministri autem qui impleverunt hydrias significant SS. apostolos et doctores Ecclesiae, qui praedicant praecepta Dei, de quibus recte dicitur: Et impleverunt eas usque ad summum. Certe ab initio mundi nullum tempus fuit in quo non esset aliquis fidelis Deo, qui quotidie manifestaret eum per doctrinam, aut per exemplum bonum, aut per praedicationem. Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architiclino; et tulerunt (Joan. II). Architiclinus est major domus, et significavit doctores sanctae Ecclesiae, qui scivit discernere inter Vetus et Novum Testamentum, et inter bonum et malum. Vocat sponsum architiclinus, et dicit ci: Omnis homo primo bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est (Ibid.). Multi sunt qui dicunt quod iste sponsus fuisset sanctus Joannes Evangelista, qui propter miraculum quod vidit, reliquit nuptias et secutus est Dominum. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. Discipuli nostri Redemptoris antequam hoc miraculum esset factum, credebant eum esse tantum purum hominem; sed postquam hoc viderunt, cum fiducia magna crediderunt eum esse verum Deum et verum hominem. Et nos, fratres carissimi, omni tempore credamus opera ejus, et praecepta illius faciamus, et semper ejus doctrinam aliis annuntiemus, ut in futuro cum illo gaudeamus. Praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, etc.
HOMILIA III. Super Evangelium secundum Matthaeum cap. II In illo tempore: angelus Domini apparuit in somni Joseph, etc. 107 ARGUMENTUM.-- De secessu Josephi cum Maria et Jesu puero in Aegyptum; deque causa ob quam puerorum Bethleemitarum necem Herodes distulit.
Iste sanctus Joannes evangelista, fratres carissimi, manifestat nobis insidias Herodis, qui promiserat magis venire et adorare Dominum. Sed haec promissio non!non descendebat illi de corde bono, ut vellet adorare Dominum. Sed propter hoc promisit venire, quia volebat eum occidere, sicut occidit multos pueros. Angelus autem Domini, qui est minister in coelis, videns insidias Herodis, in somnis apparuit Joseph, et admonuit eum ut tolleret puerum et matrem ejus, et fugeret in Aegyptum, ne Herodes posset explere contra Dominum furorem suum, sicut fecit contra pueros. Sanctus autem Joseph bajulus Domini et nutritor, custos castitatis, statim ut monitus est ab angelo, cum magno studio et sollicitudine surrexit, et adimplevit praecepta Dei. Atque evangelista manifestat cum dicit: Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum; et erat ibi usque ad obitum Herodis. In hoc loco, fratres carissimi, possumus scire quia Joseph ipse fuit sanctus et bonus, quia non timuit tenebras noctis: non exspectavit diem, et non declinavit in aliam partem propter incredulitatem alicujus perfidiae gentis. Sed ipsa nocte surrexit, accepit puerum et matrem ejus, et perrexit in Aegyptum; et stetit ibi usque ab obitum Herodis. Tunc Herodes videns quod illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit multos pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat d Magis (Matth. II). Postquam Herodes vidit suas insidias nihil valere, iratus est valde, et jussit ut omnes pueri qui erant in Bethleem Judae occiderentur. Aestimabat enim ipse quod si occiderentur omnes pueri, non posset evadere unus quem quaerebat. Ille miser non aestimans quia non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, quando ipse Herodes jussit occidi omnes pueros, praecepit quod 108 omnes pueri qui habebant duos annos occiderentur et etiam pueri unius noctis.
Hanc occisionem fecit post duos annos nativitatis Christi, quia historia ecclesiastica narrat quod eo tempore ipse Herodes, qui audierat a magis natum esse regem Judaeorum, accepisse legationem ex parte imperatoris, ut subito pergeret Romam. Erat enim fortiter ab inimicis suis accusatus. Ipse tamen cum venisset ante imperatorem et ante omnem senatum Romanum, honestissime et sapienter purificavit se de omnibus quae contra eum dicebantur. Ipse enim multum erat ingeniosus et eloquens. Postquam vero hoc factum est, ex parte imperatoris majori gloria exaltatus est; in tantum ut daret ei regalem coronam, et donaret ei regendi potestatem in Judaea. Et cum ipse reversus esset in Judaeam cum magna gloria post duos annos, tunc recogitans quod audierat a magis, quia rex Judaeorum esset natus, subito mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem. Tunc adimpletum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus. Rachel plorans filios suos, et discit, et noluit consolari, quia non sunt (Matth. II). Rama in hoc loco non est nomen urbis nec alicujus loci, sed significat in excelsum. Tale est quasi diceret: in excelso audita est vox, et ploratus multus; quia Rachel, hoc est sancta Ecclesia plorat filios suos; id est sancta Ecclesia gemit pro persecutione fidelium; et non vult consolationem illam accipere, ut illi qui sunt coronati per martyrium et regnant cum Christo, iterum redeant pugnaturi ad certamina saeculi. Et possit unus aliter intelligere, quia sancta Ecclesia quotidie plangit de illis quos non potest revocare ad poenitentiam. Nos autem, carissimi, in quantum nobis Deus concessit, teneamus vitam innocentem, etsi non possumus esse martyres in corpore, in mente sequamur ipsos martyres. Certe si a malis desideriis et a pravis cogitationibus nos abstineamus, et si fecerimus ea quae recta sunt, poterimus esse de numero illorum qui sequuntur Agnum quocunque ierit. Ipse nobis hoc concedat qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, etc.