Homiliae (Rabanus Maurus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homiliae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 110

Documenta Catholica Omnia pdf

Homiliae (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.0467A

I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS. PRAEFATIO AD HAISTULFUM ARCHIEPISCOPUM.

Sancto ac venerabili Patri HAISTULFO archiepiscopo, RABANUS, vilis servitor servitorum Dei.

Jussionibus tuis obtemperans, beatissime Pater, sermonem confeci ad praedicandum populo, de omnibus quae necessaria eis credidi; hoc est, primum qualem observantiam deberent habere in festivitatibus praecipuis quae sunt in anni circulo, ut vacantes ab opere mundano, non vacui fierent a verbo divino, sed cognoscentes Dei voluntatem, factis eam implere studerent: deinde texuimus praedicationem illis de diversis speciebus virtutum, id est, de fide, spe et charitate, de castitate, continentia, et caeteris speciebus virtutum, qualiter eas appetentes et custodientes 110.0009B| Deo placerent, et vitam aeternam in coelis cum sanctis angelis percipere possent. Postea vero alium adjunximus sermonem de variis errorum et vitiorum seductionibus cum quibus antiquus hostis humanum genus deludit ac decipit: hoc est, de malo superbiae et jactantiae, irae, invidiae, fraudis, avaritiae, gulae et fornicationis, et his similibus, ut scirent Christi oves quomodo lupi ferocissimi et draconis saevissimi morsus evadere, et praevisos cavere possent. Verum quia haec, diversis occupationibus intervenientibus, simul edere non potui; sed diversis temporibus, prout opportunitas dictaverat, separatim scripta in scedulis tibi transmiseram, peto ut omnia in unum volumen congregari jubeas, et istam epistolam praeponi: ut sciant legentes, si aliquid 110.0009C| utilitatis in eis repererint, non mei esse studii diligentiam, sed vestri imperii obedientiam. Hoc quoque maxime, vice remunerationis, obsecro, Pater, 110.0010A| ut meae parvitati impendas, ut quibuscunque de subjectis, sive devotis, hoc opusculum ad legendum vel ad praedicandum committes, meam fragilitatem apud justissimum Judicem orationibus suis adjuvare praecipias, quatenus praesentis vitae cursum per suam gratiam diutius teneam, et ad futuram beatitudinem feliciter pervenire merear. Divinitas Domini nostri Jesu Christi beatitudinem vestram omni tempore incolumem conservare dignetur, sancte Pater: memor sis nostri.

HOMILIA PRIMA. ANTE NATALEM DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

Appropinquante jam sacratissima solemnitate qua Salvator noster inter homines nasci misericorditer 110.0010B| voluit, fratres charissimi, attentius considerate qualiter oporteat nos in adventu tantae potentiae praeparari, ut regem et Dominum nostrum laeti atque gaudentes cum gloria et laudibus mereamur suscipere, et in conspectu ejus inter coetus felices sanctorum gratulabundo exsultare magis, quam ab eo, propter foeditatem nostram repulsi, inter peccatores aeternam confusionem mereri. Et ideo rogo et admoneo ut, quantum valeamus, cum Dei adjutorio laboremus; ut in illo die cum sincera et pura conscientia, mundo corde et casto corpore, ad altare Domini possimus accedere, et corpus ac sanguinem ejus non ad judicium, sed ad remedium animae nostrae accipere. In Christi enim corpore vita nostra consistit; ipse Dominus dixit: Nisi manducaveritis carnem filii 110.0010C| hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Mutet ergo vitam, qui vult habere vitam: nam si non mutet peccatricem vitam, 110.0011A| ut vivat juste, ad judicium accipiet veram vitam, quae est corpus Christi, et magis ex ipsa corrumpitur quam sanctur, magis occiditur quam vivificetur. Sic enim dixit Apostolus: Qui manducat corpus Domini et bibit sanguinem ejus indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI). Et licet nos omni tempore bonis operibus ornatos ac splendidos esse conveniat, praecipue tamen in die Natalis Domini, sicut in Evangelio ipse dixit (Matth. V): Lucere debent hominibus opera nostra bona, ut in omnibus glorificetur Deus. Perpendite, fratres: si vos rex terrenus aut quicunque potens paterfamilias ad suum natalitium invitaret, qualibus vestimentis studeretis ornati incedere, quam novis, quam nitidis, quam splendidis; quorum nec vetustas, nec vilitas, nec aliqua foeditas, 110.0011B| oculos invitantis offenderet: tali ergo studio in quantum praevaletis, Christo auxiliante, contendite, ut diversis virtutum ornamentis animae vestrae compositae, simplicitatis gemmis et sobrietatis floribus adornatae, ad solemnitatem aeterni, id est, Natalem Domini Salvatoris, cum secura conscientia procedant: castitate nitidae, charitate splendidae, eleemosynis candidae, justitia et humilitate fulgidae, Dei ante omnia dilectione lucidae. Christus enim Dominus, si vos ita compositos Natalitium suum celebrare cognoverit, ipse per se venire et animas vestras non visitare solum, sed etiam requiescere et in perpetuum in illis dignabitur habitare, sicut scriptum est: Quia ecce ego veniam et inhabitabo et inambulabo in eis, et ipsi erunt mihi populus, et ego ero eis in 110.0011C| Deum, dicit Dominus Deus (II Cor. VI; Isai. LII). O quam felix est illa quae bonis operibus promeretur Christum hospitem et habitatorem excipere, semper laeta, semper hilaris, semper jucunda, et ab omni vitiorum horrore aliena: sicut e contrario, quam infelix est illa conscientia quae se ita malis operibus cruentavit ut in ea non Christus requiescere, sed diabolus incipiat dominari; talis anima, si medicamentum poenitentiae non cito subvenerit, a luce relinquitur, a tenebris occupatur: vacuatur dulcedine, impletur amaritudine, a morte invaditur, a vita separatur. Non tamen de pietate Domini diffidat, qui talis est, nec mortifera desperatione frangatur; sed magis ad poenitentiam cito recurrat, et dum adhuc nova sunt et calent vulnera peccatorum suorum, sic 110.0011D| sibi adhibeat lacrymarum medicamenta salubria, quia medicus noster omnipotens est et sic consuevit plagas nostras curare, ut nec cicatricum faciat vestigia remanere. Tantum fidem in illum habeamus, et bonis operibus, quantum valemus, semper insistamus, et nunquam de ejus misericordia desperemus. Haec ergo, fratres charissimi, assidue cogitantes, qui boni sunt, cum Dei gratia contendant perseverare in operibus bonis. Quia, non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X). Qui vero ad eleemosynam tardos, et ad iracundiam promptos, et ad exercendam luxuriam praecipites se cognoscunt, auxiliante Domino, festinent se a malis eruere, ut quae bona sunt mereantur implere, 110.0012A| ut cum dies judicii advenerit, non cum impiis et peccatoribus puniantur, sed cum justis et misericordibus pervenire ad aeterna praemia mereantur: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA II. ITEM ANTE NATALEM DOMINI.

Quotiescunque aliquam festivitatem e solemnitatibus sanctorum quae fiunt per totum annum celebrare desideratis, fratres charissimi, omni studio ac sollicitudine sacrarum virtutum ornamento vosmetipsos praeparare statuite, ut condigni fieri valeatis coelesti convivio et societate sanctorum, cum quibus gaudere appetitis. In divina ergo mensa non cibus invenitur 110.0012B| hominum, sed panis ponitur angelorum; sicut scriptum est: Panem de coelo dedit eis; panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII). Probet autem, secundum Apostolum, seipsum homo; et sic de pane illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI). Nam Christus Dominus noster, licet post passionem resurrexerit et in coelum ascenderit, considerat tamen, ut credimus, et diligenter attendit qualiter se unusquisque servorum ejus sine avaritia, sine ira, sine superbia atque luxuria, ad celebrandum solemnitates sanctorum suorum, et maxime Natalitium suum, studeat praeparare, atque componere, et secundum quod unumquemque ornatum bonis operibus viderit, ita illi gratiam suae misericordiae dispensabit. Si enim viderit charitatis luce vestitum, justitiae vel 110.0012C| misericordiae margaritis ornatum, castum, humilem, benignum, misericordem, mansuetum et sobrium, ad mensam suam accedere, corpus et sanguinem suum, illi non ad judicium, sed ad remedium, per sacerdotum suorum ministeria dispensabit: si vero aliquem viderit adulterum, ebriosum, cupidum, superbum, invidum, dolosum, avarum, detractorem atque injuriosum, timeo ne illi dicatur quod in Evangelio ipse praedixit: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem (Matth. XXII); et, quod avertat Deus, fiat illud quod sequitur: Ligate illi manus et pedes et projicite in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid.). Ecce qualem sententiam in die judicii excipiet, qui sine remedio poenitentiae ad festivitatem Domini vitiorum 110.0012D| sordibus inquinatus accesserit. Et ideo, fratres, quotiescunque aut dies Natalis Domini, aut reliquae festivitates adveniunt, ante plures dies non ab infelici concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete; contra nullum hominum odium in corde vestro tenete; quod solebat per gulam perdere vanitas, incipiat justitia per misericordiam erogare pauperibus. Nam sunt quidam qui ebrietatem aut nullum aut parvum vitium esse putant, et non reminiscuntur Dominum dixisse apostolis suis: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniet in vos repentina dies illa; tanquam laqueus enim veniet super omnes qui sedent super faciem omnis terrae (Luc. 110.0013A| XXI). Et Apostolus: Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria; et iterum: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Et propheta dicit: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis (Isa. V); et iterum: Vae vobis, inquit, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Ibid.). Itaque quicunque ad ebrietatem pronus fuerit, et alios ad hoc adjurare vel cogere voluerit, et pro se et pro illis in die judicii reus erit, et Domino reddet rationem. Sed quia nunc Natalis 110.0013B| Domini imminet, fratres, ab omni vitiorum sorde vos mundate, ac bonis operibus studiosius vos praeparate: castitatem cum propriis uxoribus conservate; nullius rem aut uxorem concupiscite; nemini aliquid per vim aut fraudem auferte; ad conviviola vestra pauperes frequentius revocate; ad vigilias sacras maturius convenite; in ecclesia stantes, aut orate aut psallite; verba otiosa aut scurrilia nec ipsi ibi ex ore vestro proferte, et eos qui proferre voluerint, castigate; pacem cum omnibus habete, et quos discordes agnoscitis, ad concordiam revocate. Haec fideliter si volueritis Christo adjuvante implere, et in hoc saeculo ad altare Domini cum secura conscientia poteritis accedere, et in futuro ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire.

HOMILIA III. DE JEJUNIO DECIMI MENSIS. 110.0013C|

Sublimitas quidem, dilectissimi, gratiae Dei hoc quotidie operatur in cordibus Christianis, ut omne desiderium nostrum a terrenis ad coelestia transferatur. Sed etiam praesens vita per Creatoris opem ducitur, et per ipsius providentiam sustinetur: quia idem largitor est temporalium, qui promissor est aeternorum. Quidquid ergo ad usus hominum segetes, vineae, oleaeque pepererint, totum hoc a divina bonitate profluxit, quae, elementorum qualitate variata, dubios agricolarum labores clementer adjuvit, ut utilitatibus nostris venti et imbres, frigora et aestus, diesque noctesque servirent. Non enim sibi ad effectus operum suorum ratio humana sufficeret, 110.0013D| nisi plantationibus et rigationibus solitis Deus incrementa praeberet. Unde plenum pietatis atque justitiae est, ut de his quae nobis coelestis Pater misericorditer contulit, nos quoque alios adjuvemus. Sicut [Sunt] enim plurimi qui nullam in agris, nullam in vineis, nullam habent in oleis portionem, quorum inopiae, de ea quam Dominus dedit copia, consulendum est; ut et ipsi nobiscum Deo pro terrae fecunditate benedicant, et gaudeant possidentibus fuisse donata, quae etiam pauperibus ac peregrinis fuerunt facta communia. Quos ideo sub diversis molestiis justitia Dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro benevolentia 110.0014A| coronaret. Huic autem operi, dilectissimi, cum omnia opportuna sint tempora, hoc nunc praecipue aptum est atque conveniens, in quo sancti patres nostri, per legem instructi ac divinitus inspirati, decimi mensis sanxere jejunium, ut omnium fructuum collectione conclusa, rationabilis Deo abstinentia dicaretur, et meminisset quisque ita uti abundantia, ut et circa se abstinentior, et circa pauperes esset effusior. Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in eleemosynis atque jejuniis, et velociter ad divinas conscendit aures talibus oratio elevata suffragiis, et nihil est uniuscujusque tam proprium, quam quod impendit in proximum. Pars enim corporalium facultatum quae indigentibus ministratur, in divitias transit aeternas. Igitur, fratres, suscepturi Natalem 110.0014B| Domini, ab omni nos delictorum faece purgemus: repleamus thesauros ejus diversorum munerum donis, ut in die sancta sit unde peregrini accipiant, reficiantur viduae, pauperes vestiantur, ut per multos gratiarum actio referatur Deo pro nobis, et fiat oblatio nostra sanctificata in Spiritu sancto. Quarta igitur et sexta feria in praesenti hebdomada jejunemus: sabbato autem digne jejunia exsolventes sacratissimarum solemnia apud sanctorum reliquias, qui in hoc sancto loco venerantur, simul celebremus: et maxime apud sancti Petri apostoli memoriam, ad cujus sacratissimum corpus istius diei officium Romana persolvit Ecclesia. Hic igitur sanctissimus apostolus cum caeteris sanctis Dei (sic experimur et credimus) pro commendatis sibi a Domino ovibus 110.0014C| indesinenter pastorales praetendit excubias, exoraturus deprecationibus suis ut Ecclesia Dei, quae ipsius est praedicationibus instituta, ab omni errore sit libera et in recta fide ac bono opere perseveret solidata.

HOMILIA IV. DE NATALI DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

Rogo vos, fratres charissimi, ut libenti animo sermones quos Dominus dabit, suscipiatis in hac dulcissima die, in qua compunctio etiam infidelibus et peccatoribus venit: in qua misericordia tangitur impius, veniam sperat compunctus, reditum non desperat captivus, remedium desiderat vulneratus; in qua nascitur Agnus qui tollit peccata mundi (Joan. I). Christus utique Salvator noster, in cujus nativitate, 110.0014D| qui conscientiam securam habet, dulcius gaudet; qui miseram, attentius timet; qui bonus est, affectuose orat; qui peccator, devotissime supplicat: dulcis dies, vere dulcis, et cunctis poenitentibus veniam portans. Promitto vobis, filioli, et certus sum, quia in hac die si quis ex corde poenituerit, et ad vomitum peccati reversus non fuerit, quodcunque petierit dabitur ei, tantum fide ne dubitet atque delectationem non repetat. Hodie totius mundi peccatum tollitur, et peccator desperat? Sed videte qualis esse debeat poenitentia, quia multi assidue se dicunt peccatores, et tamen adhuc illos delectat peccare: professio est istud, non emendatio; accusatur anima, 110.0015A| non sanatur. Poenitentiam certam non facit, nisi odium peccati et amor Dei, quando sic convertitur quis, ut non revertatur; quando sic poenitet, ut non repetat. Nascente hodie Domino, fratres charissimi, promittamus ipsi Redemptori nostro vota et reddamus, sicut scriptum est: Vovete et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV); nos dulciter et confidenter voveamus, ille dabit possibilitatem ut reddere possimus, nos tamen quidquid illi promittimus, de illo speremus. Sed in hac promissione non aestimet me aliquis designare res caducas et terrenas; nam hoc unusquisque nostrum offerat quod in se Salvator noster redemit, hoc est animam propriam. Et si me ita interrogas quomodo offeram animam meam, quam ipse habet in potestate, dicam tibi quomodo, moribus 110.0015B| sanctis, cogitationibus castis, operibus fructuosis, avertendo a malo, convertendo ad bonum, damnando vitium, amando Deum, diligendo proximum, impendendo misericordiam miseris, quia et ipsi miseri fuimus antequam redimeremur; dimittendo illis qui in nobis peccant, quia et nos omnes sub peccato fuimus; superbiam calcando, quia per superbiam deceptus est primus homo; abjiciendo invidiam, quia per invidiam decepit diabolus genus humanum: si quis luxuriosus hactenus fuit, spondeat deinceps castitatem; si quis invidiam contra fratrem habuit, abjiciat eam et commutet pro illa benevolentiam; si quis homicidium fecit, promittat hodie, et faciat inde modo dignos fructus poenitentiae, et communicare nullatenus praesumat ante perfectam poenitentiam, ut 110.0015C| non dupliciter infelix seipsum damnet, eo quod indigne corpus Domini percipit; si quis linguam detrahentem vel maledicentem habuit, faciat eam magis orare et laudes Dei resonare; si quis nimiae potationi deditus est, sobrietatem ex hinc voveat; si quis iracundus fuit, mansuetudinem discat; si quis aliena per vim aut per fraudem rapuit, propria largiatur pauperibus; si quis mentitus saepius fuit, amodo loquatur veritatem; si quis crudelem se sentit, misericordiam animi moveat; si quis superbus et inobediens erat, spondeat humilitatem et obedientiam coram Deo et hominibus se habiturum. Et cum haec feceritis, charissimi, offertis votum placabile Deo, et angeli qui custodes vitae vestrae sunt, ante conspectum divinae majestatis talem oblationem offerunt, 110.0015D| et post haec veniet vobis benedictio et salus permansura, et sicut dixit Salomon (Sap. XVI): Monimentum vestrum non accipiet oblivionem. Et dicetur de vobis: Ecce populus meus, quem acquisivi sanguine meo, saturavit me votis, implevit me odoramentis: ego ero eis quasi Dominus, et ipsi erunt mihi in populum; et non erit in eis ultra captivitas et desolatio, dicit Dominus Deus. Hanc ergo promissionem habentes, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei; et sic hanc praesentem festivitatem celebrare studeamus, ut coelesti sanctorum gaudio in aeternum perfrui mereamur: praestante hoc auctore istius solemnitatis Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre 110.0016A| et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA V. ITEM IN NATALI DOMINI.

Exsultemus in Domino, dilectissimi, et spiritali jucunditate laetemur: quia illuxit dies redemptionis nostrae, reparationis novae, felicitatis aeternae, in qua dignum est nos sursum erectis cordibus divinum adorare mysterium, ut quod magno Dei munere agitur, magnis Ecclesiae gaudiis celebretur. Ingreditur ergo haec mundi infima Filius Dei, de coelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens: novo ordine generatus; novo ordine, quia, invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris: incomprehensibilis, voluit comprehendi; ante tempora manens, 110.0016B| esse coepit ex tempore; universitatis Dominus, servilem formam, obumbrata majestatis suae dignitate, suscepit: impassibilis Deus, non dedignatus est homo esse passibilis; et immortalis, mortis legibus subjacere. Quisquis igitur Christiano nomine pie et fideliter gloriaris, dispensationis hujus gratiam justo perpende judicio: tibi enim quondam propter praevaricationem abjecto, tibi extruso e paradisi aedibus, tibi per exsilia longa morienti, tibi in cinerem et pulverem dissoluto, cui jam non erat spes ulla vivendi, per incarnationem Verbi potestas data est ut de longinquo ad tuum revertaris auctorem, recognoscas parentem, liber efficiaris ex servo, de extraneo proveharis in filium: ut qui ex corruptibili carne natus es, ex Dei Spiritu renascaris, et obtineas per 110.0016C| gratiam quod non habes per naturam. Habentes ergo tantae spei fiduciam, dilectissimi, in fide qua fundati estis stabiles permanete; hoc operibus condignis exhibete, quod dicti estis: insigne enim nomen Domini vestri portatis, et a Christo Christiani nuncupati estis; quod tunc vere fit si Christi praecepta servetis, et Patris coelestis voluntatem faciatis. Nolite despicere fratres vestros minimos, cum quibus consortium nominis Christi tenetis: sed illos ad convivia vestra, secundum Domini praeceptum, frequentius revocate. Non est justum ut in sancta solemnitate, in populo Christiano ad unum Dominum pertinente, alii inebrientur, alii famis periculo crucientur. Et nos, et omnis populus Christianus, unius Domini servi sumus, uno pretio redempti sumus, 110.0016D| pari conditione in hunc mundum intravimus, simili etiam exitu migraturi sumus, et si bene agimus, ad unam beatitudinem pariter veniemus. Quare ergo pauper tecum non accipiat cibum, qui tecum accepturus est regnum: quare pauper non accipiat vel veterem tunicam, qui tecum recepturus est immortalitatis stolam; quare pauper non mereatur accipere panem tuum, qui tecum meruit accipere baptismi sacramentum: cur indignus est accipere vel reliquias ciborum tuorum, qui tecum venturus est ad convivium angelorum? Haec, fratres, attentius considerate, haec sine mora implere festinate, ut cum dies judicii venerit, non, cum eis qui nunc pauperes despiciunt, audiamus: Discedite a me, maledicti, in 110.0017A| ignem aeternum (Matth. XXV); sed cum justis et misericordibus audire mereamur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: quia esurivi et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere (Ibid.). Quam desiderabilem vocem concedat nobis audire, qui hodie natus est, Redemptor noster: qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA VI. IN OCTAVIS DOMINI.

Audistis modo ex lectione evangelica, fratres charissimi, causam istius sacratissimae festivitatis: quia, ut scripsit sanctus Lucas evangelista: Postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo 110.0017B| priusquam in utero conciperetur (Luc. II). Ille puer videlicet qui erat in principio apud Patrem Verbum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I). Sed quid est hoc, ut octava die circumcideretur puer, nisi quia cum verus esset Deus, et erat semper apud Patrem: ita erat verus homo propter nos et veram carnem suscepit propter salutem nostram. Et ita erat Christus Dominus una persona in duabus substantiis, id est in substantia Dei, et in substantia hominis absque peccato; et ita est verum quod subsequentia Evangelii de eo testantur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis. Quia igitur Redemptor noster ad hoc in mundo nasci voluit, ut secundum nomen suum 110.0017C| genus salvaret humanum, unicuique ordini se competenter aptavit. Circumcidi secundum legem voluit, ut eos qui sub lege erant redimeret. Hostias pro se templi Dominus non respuit offerri, ut eorum Redemptor appareret qui ab exordio mundi usque ad tempora datae circumcisionis, vel post datam circumcisionem, de aliis nationibus Deo placuerunt, et vel hostiarum oblationibus, vel certe sola fidei virtute suas suorumque animas Creatori commendantes, a primi reatus vinculis absolvere curabant. Ad extremum quoque, id est jam tricesimo aetatis suae anno, baptizatus a Joanne, ut demonstraret nostrae munditiae esse auctorem, et quod ipse esset Agnus qui tollit peccata totius mundi (Joan. I). Sed et hoc quia eodem die suae circumcisionis nomen ut Jesus 110.0017D| vocaretur accepit, ad imitationem antiquae observationis fecit: quia Abraham, qui primus circumcisionem accepit, eodem die suae circumcisionis ob meritum magnae fidei, Abraham, id est pater multarum gentium, nominari promeruit (Gen. XVII); qui antea pater excelsus dictus est, et ita in lege, qui sub lege erant, circumcisis, statim nomina imponebant. Et sic Christiani modo, eodem exemplo, solent tempore baptismatis baptizatis nomina imponere, ut auctoritati conveniat, quia religio commendat. Quid autem haec circumcisio legalis significet, propheta ostendit dicens: Circumcidite corda vestra, et non corpora. Quam circumcisionem cordis Apostolus nobis commendat: Deponite, inquit, veterem hominem 110.0018A| cum actibus ejus, qui corrumpitur secundum desideria erroris: et induamini novum hominem, qui renovatur de die in diem secundum imaginem ejus qui creavit eum (Ephes. IV). Veteris ergo, id est peccatoris, hominis actus sunt: Jactantia, avaritia, fornicatio, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, furta, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Gal. V). Novi autem hominis, id est justi, opera sunt: charitas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, modestia, patientia, continentia, humilitas, sobrietas, et his similia; qui autem in his servit, placet Deo, et probatus est hominibus. 110.0018B| Hac rogo, fratres, circumcisione vosmetipsos circumcidite, ut ejus fieri membra mereamini, qui hodie propter nos circumcidi voluit, et nomen accipere, quod prius angelica de eo praecinebant oracula, Jesus Christus salvator noster: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia et infinita saecula. Amen.

HOMILIA VII. IN EPIPHANIA DOMINI.

Nuper solemnitatem illam celebravimus, fratres charissimi, qua Deus hominem cum infirmitatibus induit; ac paulo post quod eumdem circumcidi secundum legem voluit. Modo vero illud excolimus ac divinis laudibus veneramur, quod se in homine Deus virtutibus declaravit. Haec quoque festivitas Graeco 110.0018C| vocabulo Epiphania nuncupatur: quod nos manifestationem interpretari possumus, pro eo quod in hac die de coelo stellae ortus divina nuntia praebuit, ac Magos diligenter quaerentes ad cunabula perduxit: sive quod in Jordanis undis Salvator aquarum naturam ad reparationem humani generis suo baptismo consecravit, ac Spiritus sancti adventu et paternae vocis praeconio verus Deus innotuit: sive quod in Cana Galilaeae in convivio nuptiali, aquam in vinum convertit; et, sicut Evangelium testatur, initio signorum suorum manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus: sive quia quinque panibus quinque millia hominum satiavit; et turbae professione: Hic est vere propheta, qui venturus est in mundum (Joan. VI), praedicatus est. His ergo auditis 110.0018D| omnibus sacramentis, sicut sancti patres nobis tradiderunt, hodierna dies venerabilis exstitit, eo quod talibus indiciis hodie Deus in homine Christus manifestatus est. Habent quidem omnes istae res mysteria veneranda, sed tunc nihil aliud nobiscum agunt quam quod fidem catholicam nobis commendent, illam videlicet quae per dilectionem operatur; et nos taliter vivere doceant, ut nostro per omnia placeamus Creatori. Sed libet, fratres, aliquid vobis dicere de illis tribus muneribus quae Magi hodierna die Redemptori nostro offerebant. Obtulerunt quidem illi, sicut modo audistis, cum evangelium legeretur, aurum, thus et myrrham. Sed istorum triplicium munerum triplex significatio continetur: in 110.0019A| thure obtulerunt Christo Dei honorem; in auro, regiam dignitatem; in myrrha, corporis sepulturam. Offeramus ergo et nos, dilectissimi fratres, sincera et sancta munera Deo nostro, id est, fidem, spem et charitatem. Offeramus aurum sapientiae, thus devotae orationis, myrrham in mortificatione carnis. Offeramus devotionem carnis, honestatem locutionis, probitatem operis. Offeramus puritatem mentis, castitatem corporis et custodiam humilitatis. Offeramus compatientiam, longanimitatem et continentiam. Offeramus benignitatem, sobrietatem et misericordiam. Haec sunt enim placita Deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt: nulla enim re ille, nullo munere eget; sed hoc illi munus optimum est ut causas habeat 110.0019B| remunerandi. Nihil a nobis amplius exigit, nihil amplius petit, nisi salutem nostram: omnia enim sibi a nobis praestari putat, si ita nos egerimus ut nobis ab illo cuncta praestentur. Sed ab illo hujus rei nobis petenda est efficacia, ut misericordia ejus nos praeveniat, et misericordia ejus subsequatur nos omnibus diebus vitae nostrae, ut inhabitemus in domo Domini in longitudinem dierum: quod ipse praestare dignetur qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO.

Sanctam ac celeberrimam solemnitatem hodiernae celebritatis, fratres charissimi, qua quadragesimam Dominicae Nativitatis diem debitis veneramur officiis, 110.0019C| maxima ejusdem Domini salvatoris nostri, simul et intemeratae genitricis ejus humilitate dedicatam, sacra Evangelii lectio quae modo legebatur designat; exponens eos qui legi nil debebant, implendis se legalibus per omnia subdidisse decretis: et ob id, tempus purgationis secundum legem Moysi modo eos observasse commemorat. Praecepit namque lex (Levit. XII) ut mulier quae suscepto semine peperisset filium, immunda esset septem diebus, et in die octavo circumcideret infantulum nomenque aptaret. Deinde etiam aliis triginta tribus diebus ab ingressu templi ac viri toro abstineret, donec quadragesimo nativitatis die filium cum hostiis ad templum Domini deferret. Primogenitum autem omnem masculini sexus, sanctum Domino vocari, atque ideo munda 110.0019D| quaeque offerri Deo, immunda autem mundis mutari vel occidi; et hominis primogenitum quinque siclis argenti debere redimi, et reliqua quae liber Leviticus enumerat sufficienter. Cum enim dicat lex mulierem quae suscepto semine peperisset, immundam decerni, et per longa tempora simul cum prole quam genuisset, oblatis Deo victimis, debere mundari, profecto patet quia illam quae sine virilis susceptione seminis virgo peperit, una cum filio qui natus est ei, neque immundam describat, neque per hostias doceat esse mundandam. Sed, sicut Dominus ac salvator noster, qui legem divinitus dedit, apparens in homine, fieri voluit sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus; 110.0020A| ita etiam beata genitrix illius, pro ostendendo humilitatis exemplo, legalibus subdi non refugit institutis. Et ut darent, inquit, hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Hostia haec pauperum erat, praecepitque Dominus in lege ut qui possent, agnum pro filio vel filia, simul et turturem sive columbam offerrent: qui vero hoc non possent, duos jam turtures vel duos pullos columbae offerrent. Redemptor itaque noster, per omnia nostrae salutis memor, non solum homo fieri, cum Deus esset; sed etiam, cum dives esset, pauper fieri voluit pro nobis, ut nos paupertate sua divites faceret, et humanitate sua Deo filios adoptaret. Sed quia hodie adventus Salvatoris cum genitrice sua ad templum solemnia 110.0020B| colimus, imitemur nos personas illas quae obviam ei illuc venerunt, sicut modo ex evangelio audivimus; quod sanctus Simeon, a Spiritu sancto in templum adductus, in ulnas suas puerum acceperit, et benedixerit Dominum; et quia Anna religiosa femina atque vidua, eadem hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel. Veniamus et nos obviam Jesu, et exsultantes suscipiamus eum ulnis bonorum operum: et confiteamur nomini ejus magno, et enarremus misericordiam ejus, et mirabilia ejus quae fecit nobiscum omnibus qui exspectant redemptionem Jerusalem et consolationem Israel. Quam consolationem Psalmista in Spiritu praevidens, ait: Laetificabis nos, Domine, in gaudio cum vultu tuo, delectationes 110.0020C| in dextera tua usque in finem. Offeramus illi simplicitatem mentis, quod significat columba; offeramus corporis castitatem, quod turtur figurat; offeramus illi cum sobrietate conversationis compunctionem cordis, quam significat cantus utrarumque avium; dicit enim Scriptura: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L). Ista sunt dona, ista sunt sacrificia, quibus Christus delectatur et gaudet. Vetera transierunt, ecce omnia facta sunt nova; sicque ipsi erimus hostia grata Deo, si praeterita peccata nostra fletibus et misericordiae operibus abluamus; et quod supernae beatitudinis desiderio compuncti, bene viventes, quotidie Deo in oratione dicamus: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et 110.0020D| apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI.) Quod desiderium nostrum ad effectum perducat, qui propter nos incarnatus est, et semetipsum tradidit ut redimeret nos in sanguine suo, Christus salvator noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA IX. IN DOMINICA I QUADRAGESIMAE. De jejunio Domini et ratione quadragesimalis jejunii, et castitate atque continentia cum propriis uxoribus. ( Evang. Matth., cap. IV.)

Lectio sancti Evangelii quam modo audistis, fratres charissimi, hujus sacratissimae observationis revelat exordium; cum Dominici nobis jejunii exponit 110.0021A| sacramentum. Narrat enim sanctus evangelista Matthaeus quod Salvator noster post baptismum suum et post descensionem Spiritus sancti super ipsum, ab eodem Spiritu ductus sit in desertum ut tentaretur a diabolo; et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit, eumque tentator adiens, tentaverit: sed veris sententiis divinae legis victus, et Domini mandato repulsus, abscesserit, et post discessum diaboli, angeli sancti accedentes, Redemptori nostro, ut vero Domino et conditori, ministraverint. Nobis ergo in his omnibus Redemptor noster, fratres dilectissimi, exemplum dedit, quia nobis jejunavit, nobis contra tentatorem conflixit, nobisque superavit. Victoria Christi gloria est nostra: sicque nos per abstinentiam carnem nostram 110.0021B| mortificantes, animas nostras debemus praeparare ad tentationem, et per orationem et Dei verbum victoriam capientes, aeternam cum sanctis angelis in coelo sperare beatitudinem. Sed quia diebus his lectio congruit: nam quadraginta dierum abstinentiam nostri Redemptoris audivimus, qui quadragesimae tempus inchoamus, discutiendum nobis est cur haec ipsa abstinentia per quadraginta dierum numerum custoditur. Moyses enim, ut legem acciperet secundo, diebus quadraginta jejunavit (Exod. XXIV); Elias in deserto quadraginta diebus abstinuit (III Reg. XIX). Ipse auctor hominum ad homines veniens in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit, nos quoque, in quantum possumus, annuo tempore Quadragesimae carnem nostram per abstinentiam 110.0021C| affligere conamur. Cur ergo in abstinentia quadragenarium numerum custodimus, nisi quia contra praecepta Domini, sive per corporis voluptatem, seu per affectus animi fecimus? In hoc quippe mortali corpore ex quatuor elementis, id est terra, aqua, igne et aere, subsistimus; et quatuor affectibus animi, id est metu, cupiditate, tristitia et gaudio afficimur. Praecepta autem Dominica per decalogum sunt accepta: qui ergo per carnis desideria atque affectus animi decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem per jejunium et poenitentiae luctum quater decies affligamus. Quamvis de hoc Quadragesimae tempore sit aliud adhuc quod possit intelligi: a praesenti etenim die usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, 110.0021D| quarum videlicet dies quadraginta et duo fiunt, ex quibus dum sex Dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus jam in abstinentia quam triginta et sex dies remanent. Dum vero per trecentos et sexaginta et quinque dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus per temperantiam, justitiam, prudentiam et fortitudinem. Et qui nobismetipsis in desideriis per totum annum viximus, auctori nostro in ejus decimis per abstinentiam carnem nostram mortificemus. Nullusque in isto sacratissimo tempore, exceptis Dominicis diebus, prandere praesumat, nisi forte ille quem infirmitas jejunare non permittit: quia aliis diebus jejunare aut remedium est aut praemium, in Quadragesima 110.0022A| vero non jejunare, peccatum est. Alio tempore qui jejunat, accipiet indulgentiam: in Quadragesima quoque, qui potest, et non jejunat, sentiet poenam. Et ipse tamen qui jejunare non praevalet secretius sibi soli, aut si est alius infirmus cum ipso sibi in domo sua praeparet quod accipiat; et illos qui jejunare praevalent, ad prandium non invitet, ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum. Castitatem, fratres, cum propriis uxoribus tenete; ecclesias frequentate; ad nocturnas vigilias maturius exsurgite; ad sacra missarum solemnia, si possibile sit, quotidie convenite; orationi saepe incumbite; veniam peccatorum vestrorum indesinenter petite; eleemosynarum largitate peccatorum flammas exstinguite; per bona opera conditori vestro reconciliari studete; 110.0022B| pacem cum omnibus habete; quatenus sic sanctum Pascha expectantes, gratiam in conspectu Redemptoris nostri invenire valeatis, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA X. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De poenitentia ex corde facienda et eleemosynarum largitate. ( Evang. Matth. XV.)

Quadragesimae tempus modo colimus, sicut nostis, fratres charissimi, quod ab ipsius Domini magisterio ordinatum, et ab apostolis atque apostolicis viris commendatum, catholica per totum orbem terrarum veneratur Ecclesia. Quod bene et apte juxta confinium Dominicae passionis observari a patribus decretum 110.0022C| est, ut, secundum Apostolum, passionibus Christi communicantes, ejus mereamur resurrectionis fieri consortes. Quod tunc digne fit si, ex corde poenitentes, cunctas vitae praeteritae maculas his sanctis diebus per jejunium et quotidianas preces et lacrymas studeamus abluere, sicut et nos docet Dominus per prophetam dicens: Convertimini ad me, inquit, in toto corde vestro, in jejunio et fletu, et planctu: et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitiam (Joel. II). Et item: Nolo, inquit, mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII). Sed forte aliquis in corde suo ita dicit: Vellem quidem jejunare, sed non possum; 110.0022D| vellem a carne et vino abstinere, sed non permittit me infirmitas. Nam et in hoc do consilium: Ergo si non potes jejunare, eleemosynam tribue; et quanto infirmior es in uno, tanto largior sis in altero. Bonum est jejunare, fratres, sed melius est eleemosynam dare. Si aliquis utrumque potest, optimum est; si vero non potest, melius est eleemosynam dare, quia tale est jejunium sine eleemosyna qualis sine oleo est lucerna. Nam sicut lucerna quae sine oleo accenditur, fumare potest, lucem habere non potest, ita jejunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitatis lumine animam non illustrat; unde scriptum est: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI). Sed forte haec 110.0023A| audiens aliquis, apud se ita cogitat, dicens: Vellem eleemosynam dare, sed non habeo omnino quod tribuam. Illis ergo qui non habuerint unde tribuant, sufficit voluntas bona, secundum illud quod scriptum est, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Sed quis est qui se excusare potest, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus promiserit redditurum esse? (Matth. X.) Et quare frigidae dixit, ne forte se posset aliquis pauper de lignorum penuria excusare, aut certe dicere se vasculum ubi aquam calefaciat non habere. Denique et per prophetam ita Dominus hortatur, et eo modo admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit qui se excusare valeat; sic enim ait: Hoc est jejunium quod elegi, dicit Dominus: 110.0023B| Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam (Isa. LVIII). Non dixit ut integrum panem daret, cum forte ille pauper alium non haberet, sed frange, inquit; ac si diceret: Si tanta tibi paupertas est ut non habeas nisi unum panem, ex ipso quoque frange, et pauperibus tribue: Et egenos vagosque induc in domum tuam, quasi dicat: Si te tam pauperem esse conquereris quod non habeas unde pauperi cibum tribuas, saltem vel in uno angulo domus tuae peregrino praepara lectulum. Si videris, inquit, nudum, veste cooperi eum, non dixit purpura, vel pretiosis vestibus, indue eum, sed cooperi eum, hoc est indumentis, qualibus habes, nuditatem ejus tege. Et carnem tuam, inquit, ne despexeris, hoc est, omnem hominem qui naturae tuae particeps 110.0023C| est. Quid nos ad haec dicturi sumus, fratres; vel quam excusationem habere poterimus, qui amplas et spatiosas domus habentes, vix aliquando dignamur excipere peregrinum: ignorantes, imo non credentes, quod in omnibus peregrinis Christus suscipitur, sicut ipse dixit: Hospes fui et suscepistis me (Matth. XXV); et: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Ibid.). Laboriosum et fastidiosum nobis est in pauperibus recipere Christum in patria nostra, timeo ne nobis ille iterum vicem reddat, et nos non recipiat in beatitudinem suam. Contemnimus illum in mundo, timeo ne nos ille iterum contemnat in coelo, secundum illud quod ipse dixit: Esurivi et non dedistis mihi manducare, et hospes fui et non suscepistis me; et: Quandiu non fecistis uni ex 110.0023D| minimis istis, nec mihi fecistis; et quod tunc his ipse judex dicet, avertat, fratres, Deus hoc a nobis: Discedite, inquit, a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus; quod nos evitare, et illud magis audire quod beatis et eleemosynae largitoribus ille dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi, ipse concedat, qui redemit nos in sanguine suo, Christus, salvator et judex noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XI. IN DOMINICA III QUADRAGESIMAE. De assiduitate orationis, et quod ad ecclesiam conveniendum, et quod non licet cuiquam venatum vel aleas in sanctis diebus exercere. 110.0024A|

Apostolus Petrus exhortatur nos, fratres charissimi, quod cauti simus ac solliciti erga salutem animarum nostrarum, ne forte, per insidias hostis antiqui circumventi, peccatorum laqueis irretiamur, et enormi scelerum catena constricti, aeterno deputemur interitui. Vigilate, inquit, et orate, ut non intretis in tentationem, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide (I Petr. V). Et ideo omni tempore, maxime autem his sacratissimis diebus, operam 110.0024B| debemus impendere vigiliis et orationi, quatenus per gratiam Christi tentatoris versutissimi dolos et nequitias possimus evadere et in Dei servitio sedulo permanere. Omni quidem tempore et die noctuque, sine somno ac sine requie, diabolus et angeli ejus circumeunt populum Christianum, et quaerunt quem venenatis artibus suis decipere possint: maxime autem tunc infesti sunt, cum vident servos Dei, Ecclesiam videlicet Christi, bellum contra se disponere, et sub Christo rege totis viribus militare velle. Angustatur enim tunc hostis ille nequissimus, quando oves quondam suas recedere velle conspicit, fremit, irascitur, furit, et totis viribus adversus eas commovetur, perire sibi existimans quidquid Christo salvatur. Quia ergo, fratres dilectissimi, 110.0024C| ad Domini sacramentum percipiendum quadraginta dierum jejunio praeparamur, intenti simus ad orationem, ad sacras ecclesias conveniendum, ad offerendum ibi Domino preces et supplicationes devotas. Jejunemus tot diebus pro peccatis nostris, quot pro sceleribus nostris Dominus jejunavit. Illum post baptismum tentavit diabolus; non sciebat Dei Filium esse, et propterea tentare praesumebat: nos autem quia scit filios Dei fieri velle, propterea expugnare nititur, et quasi serpens lubricus, nostros involvere pedes, ne ascendere valeamus ad coelum. Si ergo Dominum tentare ausus est versipellis et nequam, quanto magis nos decipere non timebit? Si contra Filium Dei et figulum suum vas perditum repugnavit, quanto magis contra nos, qui puri homines 110.0024D| sumus, audebit irruere? Sed heu, proh dolor! sunt aliqui tales qui in his sanctis diebus magis student terrenis negotiis aut vanis aleae ludis, aut venatui, aut audiendis causis vacare, quam verbum Dei audire aut orationi insistere. An putatis illum jejunare, fratres, qui primo diluculo non ad ecclesiam vigilat, non beatorum martyrum loca sancta perquirit, sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit silvasque perlustrat, ac servulos suos pertrahit secum, fortasse ad ecclesiam magis festinantes, et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens se reum futurum tam de suo delicto quam de perditione servorum? Tota igitur die venatibus immoratur, nunc clamorem immoderatum 110.0025A| efferens, nunc silentium latenter indicens; laetus si aliquid ceperit, iratus si id quod non habebat amiserit; et tanto studio gerit quasi ideo indictum jejunium fuerit ut venetur. Et sunt plerique qui de venatibus redeuntes, magis canum quam servorum curam gerunt, et faciunt eos juxta se recumbere vel dormire, quotidianum illis cibum sui praesentia ministrantes, qui utrum servus ejus fame moriatur ignorat; et quod est gravius, si diligenter his praeparatum non fuerit, pro cane servus punitur, vel etiam occiditur. Videntur enim in nonnullorum domibus nitidi et crassi canes discurrere, homines autem pallentes et titubantes incedere. Isti ergo quomodo aliquando pauperibus extraneis miserebuntur, qui minime propriis famulis miserentur. 110.0025B| Scire autem debemus, fratres, hoc acceptum esse Deo jejunium, non solum ut abstinentia castigemus corpora, sed etiam humilitate animas induamus. Simus ad servulos mites, blandi ad extraneos, misericordes ad pauperes; surgentes primo diluculo ad ecclesiam festinemus, referamus Deo gratias, peccatorum veniam postulemus, rogantes praeteritis delictis indulgentiam, cautelam de futuris; tota die sit nobis assidua vel oratio vel lectio: qui litteras nescit, sanctum virum ac doctum perquirens, ejus confabulatione pascatur. Nullum actus saeculi a divina servitute abstrahant vel impediant: non ludus tabulae mentem avocet; non voluptas canum sensus abducat; non negotii compendium animam aviditate pervertat. Quidquid enim in his vanitatibus, vel in aliis 110.0025C| ineptiis praeter mandatum Dei feceris, quamvis abstineas, non jejunas, quia voluptatem tuam exerces, non Domini facis voluntatem. Hoc est enim salutare jejunium, ut sicut abstinet corpus ab epulis, ita et anima refrenetur a vitiis, ut jejunemus pariter a cibis et peccato, ut labor noster per Dei gratiam coronam nobis pariat sempiternam. Amen.

HOMILIA XII. IN DOMINICA IV QUADRAGESIMAE. De misericordia et remissione debitorum in illis qui contra nos delinquunt facienda. ( Evang. Luc. VI.)

Legimus in Evangelio Salvatorem nostrum ita praecepisse discipulis suis atque dixisse: Estote misericordes, quia et Pater vester coelestis misericors est: dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis. In 110.0025D| qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hanc licet sententiam Domini servare omni tempore necesse sit, fratres charissimi, maxime tamen his diebus, in quibus veniam peccatorum nostrorum promereri et misericordiam Domini nobis conciliare studemus, cum ita quotidie Deo in oratione dicamus, magisterio coelesti imbuti: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne nos hac sententia magis accusare quam reconciliare apud Dominum videamur, si contra mandata ejus duros nos et immites adversus proximos nostros erigamus. Omnes enim agere debemus poenitentiam, et omnes indigemus indulgentia, quia omnes erravimus: nam si Scripturae testimonio nec unius diei infans 110.0026A| mundus est, quis se immunem a peccato audebit asserere et poenitentiae remedia refutare: Et beatus Joannes apostolus ait (I Joan. I): Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate. Sed quod valde dolendum est, nonnulli, peccata sua oblivioni tradentes, et per jactantiam mundanam superbientes, non solum se reos esse non cogitant, et se absolvere a propriis delictis per misericordiam in alios factam nequaquam curant: imo praeceptorum divinorum immemores, ita circa servos suos et subditos sibi potestatem dominationis exercent, ut in his diebus non dubitent flagellis eos caedere, poenis afficere, 110.0026B| compedibus praepedire; si forte cum ad reficiendum venitur, tardus minister fuerit, statim eum verberibus laniare, et prius satiare servuli sanguine appetit, quam convivii voluptate. Horum quale jejunium est, fratres, quod ideo jejunatum est, ut non Divinitatis misericordiam provocarent, sed ut clamorem familiae ingemiscentis effunderent. Quisquis autem cupit de Deo misericordiam promereri, ipse debet prior esse misericors; scriptum est enim: Judicium ei sine misericordia, qui non facit misericordiam (Jacob. II); et: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Ergo quam absurdum est quod Christianus dominus Christiano in his diebus servo non parcat, minime respiciens quod si servus est 110.0026C| conditione, gratia tamen frater est; etenim similiter Christum induit, iisdem participat sacramentis: eodem quo et tu utitur Deo Patre, cur te non utatur fratre? Recogitate, fratres, originem vestram: omne quidem humanum genus ex uno homine, id est Adam, procreatum est et mortali, mortale genitum, et similiter nascimur, similiter et morimur, similiter et putrescimus; soli et nudi in hunc mundum intravimus, soli et nudi exibimus: solummodo hinc exeuntes bona opera vel mala quae hic gessimus nos prosequuntur, et unusquisque nostrum ante tribunal Christi pro se redditurus est rationem. Et ideo, fratres, quicunque ex vobis aliis praesunt, per charitatem illis imperent; qui autem subditi sunt, in charitate illis serviant qui sibi praesunt. Audiant quoque 110.0026D| non me, sed Apostolum sibi ita praecipientem (Ephes. VI): Servi, inquit, obedite dominis carnalibus cum tremore et timore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo. Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo. Cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus. Scientes quia unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Deo, sive servus, sive liber. His autem qui praesunt idem apostolus ita dicit: Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud Deum: sive servi, sive liberi, unum sumus in Christo (Ibid.). Talibus enim dictis ex Apostolo Christi 110.0027A| admoniti fratres, studeamus inter nos charitatem atque unitatem spiritus in vinculo pacis custodire. Nulli sit grave proximo in se delinquenti delicta parva dimittere, qui maxima et enormia apud Deum cupit scelera dissolvere. Sicque jejunium nostrum et oratio atque eleemosyna Deo acceptabilis erit, si per charitatem offertur, quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV); et: Deus ipse charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Quam nos hic feliciter habere, et ad aeternam beatitudinem per hanc venire ipse concedat, qui nos per ipsam redemit, Christus, Salvator noster, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XIII. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De fidei catholicae veritate et bonorum operum concordia. 110.0027B|

Oportet utique, dilectissimi fratres, ut in hac sacratissima observatione Quadragesimae sicut corpus nostrum mortificamus per jejunium, ita animas nostras vivificemus per spiritale studium et illuminemus per Dei verbum, ut per interioris hominis voluntatem, atque exterioris conversationem, possimus in omnibus placere creatori nostro. Sed ad haec, ante omnia, necessaria nobis est fides recta, quia, secundum Apostolum, impossibile est sine fide placere Deo (Hebr. XI). Et ideo quaeso, fratres, ut nobis reserantibus expositionem symboli, attentius audiatis, quia doctrina symboli virtus est sacramenti, illuminatio animae, plenitudo 110.0027C| credendi: quia quod in eo docetur ac discitur et unitas est Trinitatis, et Trinitas distincta personis, et excellentia Creatoris, et misericordia Redemptoris: hoc nexus infidelitatis absolvitur, hoc vitae janua panditur, hoc gloria aeterna praeparatur; hoc, obsecro, fratres, memoriae vestrae cito ac firmiter commendate: et si quos filios vel filias in baptismate proximo habere desideratis, si intelligibilem aetatem adhuc habent, fidem quam profiteri debent ante baptismum eos scire faciatis; sin autem aetas illa ad hoc minus idonea est, vos quoque illam fidem quam pro eis profiteri vultis, cum ad aetatem congruam pervenerint, cognoscite, ad insinuandum illis vos debitores esse. Est autem symbolum tale, quod, ab apostolis commendatum, sancta firmiter tenet Ecclesia: 110.0027D| Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae; et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum: qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus: descendit ad inferna; tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen. Repetendus est vobis, dilectissimi, sermo symboli hujus, qualiter ea quae dicimus vestris sensibus melius inseramus. Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli 110.0028A| et terrae. In primis dicit Credo, quia Deus noster non jubet nos discutere divina judicia, sed credere: non rationem requirere, sed fidem simpliciter et immobiliter exhibere. In Deum Patrem: non ergo ante Deus esse coepit et postea Pater, sed sine ullo initio et Deus semper et Pater est; quia ergo semper fuit Pater, semper habuit Filium, cui Pater est. Omnipotentem vero dicit, quia omnia potest, cuique nihil impossibile est; qui coelum, terram, mare, homines atque omnia quae sunt, vivunt, sentiunt atque discernunt, non aliquo operis actu, sed solo verbi creavit imperio. Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Advertite quod quomodo in Patrem, sic et in Filium ejus unicum credendum sit; et quia cum Patre aequalis est Dominus majestate, tantum 110.0028B| ipsi, quantum et Patri, honoris, tantum debemus et servitutis. Jesus salvator interpretatur, Christus vero a chrismate dicitur: quia sicut antiqui reges a sacerdotibus sacro oleo perfundebantur, sic Dominus noster Jesus Christus Spiritus sancti infusione repletus est. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine: non ergo ex virili semine, sed Spiritus sancti opere, caro Christi in utero Virginis formata est; et ideo quae salvatorem genuit, et virgo fuit in partu, et virgo permansit post partum. Passus sub Pontio Pilato: iste Pilatus judex erat in illo tempore, ab imperatore positus in Judaea, sub quo Dominus passus est, cujus mentio tantum hic ad temporis significationem pertinet. Crucifixus, mortuus et sepultus: crucem illam in qua ille crucifixus 110.0028C| est corpore, nos per similitudinem gestamus in fronte, et per hanc defendimur ab hoste, et sicut in veritate natus est Christus, ita et in veritate mortuus et sepultus est. Tertia die resurrexit a mortuis: triduanae sepulturae mora evidenter ostendit quod dum corpus in sepulcro jacuit, anima illa de inferis triumphavit. Ascendit ad coelos: ideo conditionem naturae nostrae, quam de homine matre natus assumpsit, super coelos in dextera Dei, hoc est in honore Dei Patris, collocavit, ut pro nobis propitiator existeret. Inde venturus judicare vivos et mortuos: in ipso corpore venturus est ad judicium in quo ascendit in coelum; Christianos judicabit et paganos, justos et peccatores, fideles et impios. Credo in Spiritum sanctum: advertite quod sicut in Patrem, ita 110.0028D| et in Filium, et in Spiritum sanctum sit credendum; nam qui vel unam de Trinitate personam non crediderit, in duabus illi credidisse non proderit. Sanctam Ecclesiam catholicam: sciendum est quod Ecclesiam credere, non tamen in Ecclesiam credere debeamus, quia Ecclesia non Deus, sed domus Dei est. Catholicam dicit, id est, toto orbe diffusam: quia diversorum haereticorum Ecclesiae ideo catholicae non dicuntur, quia per loca atque per suas provincias continentur: haec vero a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. Sanctorum communionem, id est, illorum qui in hac fide defuncti sunt, societatem in coelis speramus. Remissionem peccatorum, quae nobis praestatur munere Redemptoris 110.0029A| pleniter in baptismo per fidem, et ea quae post baptismum committimus per confessionem et veram poenitentiam ac bona opera speramus dimitti. Carnis resurrectionem: carnem videlicet quam in hac vita sub mortali conditione portamus, resurrecturam esse immortalem ac rationem reddituram pro animae consortio credamus. Vitam aeternam. Amen. Vitam quoque aeternam debetis credere in coelis, fratres, veraciter, quod significat Amen, vos percipere posse cum Christo et sanctis ejus, si hanc quam vobis exposuimus fidem fideliter teneatis ac bonis actibus conservetis: quam obsecro ut memoriae bene commendetis ac digna conversatione probare et usque ad finem vitae istius perducere contendatis, ut per hanc aeterna praemia consequi Christo donante mereamini. 110.0029B| Amen.

HOMILIA XIV. IN DIE PALMARUM.( Evang. Matth. X.)

Hodiernae celebritatis observatio quid nobis innuat, non incongruum videtur, fratres charissimi, inter haec sacra missarum solemnia vobis breviter exponere, quia aliqui vestrum hujus festi rationem sciunt: aliqui vero quod ritu cultus cum caeteris foris geritur, intellectu cordis minime intus norunt. Narrat quidem sanctum Evangelium quod Redemptor noster, appropinquante tempore suae passionis, ante sex dies Hierosolymam pergens, per discipulos suos asellum sibi adduci jusserit, qui cum adductus esset, apostoli super eum vestimenta sua imposuerint, 110.0029C| et Jesum desuper sedere fecerint: plurima autem turba straverit vestimenta sua in via; alii vero ramos de arboribus caedentes, similiter viam sternerent, quatenus asinus ille sine offendiculo incederet. Illi autem qui praeibant, et qui sequebantur, clamaverunt dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel, Hosanna in excelsis. Et quod cum tali triumpho Dominus Jesus Hierosolymam ingressus sit: haec quidem secundum historiam ita facta, hodierno conventu, in memoriam Redemptoris nostri celebravimus, opportunum aestimantes quid haec spiraliter significent vobis intimare. Asinus quippe hic super quem Dominus sedit, gentilem populum significat unde nos sumus: quem apostoli per praedicationem Evangelii, ab inimici vinculis, 110.0029D| id est diaboli, absolventes, ad Christum adduxerunt; imponentesque super eum vestimenta sua, id est, praeceptis Dominicis et gratia spiritali nuditatem peccatorum ejus velantes, Dominum desuper sedere, id est, habitare et imperare, fecerunt. Plurima autem turba, quae vestimenta sua sternebat in via, martyres significat, qui corpora sua pro Christo morti tradiderunt, nobisque exemplum dederunt, qui jumenta Domini sumus, ut pro Christi fide cuncta adversa patienter toleremus. Illi autem qui ramos de arboribus fructiferis, id est, prophetis testimonia sacra sumentes, nobis quotidie viam sternunt, id est, viam nostram ordinant quatenus sine offensa peccatorum, sub sessore Domino, in sanctam civitatem, id 110.0030A| est in Hierusalem coelestem, possimus intrare. Quod autem illi qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant: Hosanna filio David, significat illos sanctos qui ante adventum Domini in carne praecesserunt, et eos qui post ascensionem ejus subsecuti sunt, concorditer laudes ejus resonasse et majestatem illius praedicasse veraciter: quia quod prophetae et patriarchae de eo praedixerunt futurum, hoc apostoli et evangelistae narrabant jam esse completum. Haec igitur considerantes, fratres charissimi, perpendamus misericordiam conditoris nostri, qui prius nos bonos et immortales creavit, et post praevaricationem ac lapsum fragiles ac mortales factos, a potestate diaboli et peccatorum vinculis per Unigenitum suum liberavit. Humiliemus nos sub tanto sessore, quia jugum 110.0030B| ejus suave et onus ipsius leve est; studeamus, quantum possumus, ut eum portantes, peccatorum offendicula caveamus. Habemus viam praeparatam, quia omnis Scriptura divinitus inspirata ac dictata docet et instruit nos, qualiter recto cursu pergamus ad patriam nostram, et bono studio, per fidem, spem et charitatem, veniamus ad creatorem nostrum. Jam approximat dies sanctus Paschae: haec hebdomada, fratres, prae caeteris totius anni septimanis, mysteriis coelestibus plena est: hac hebdomada Salvator quotidie usque ad tempus passionis suae in templo docuit; in hac quippe, id est, quinta feria hujus septimanae, in coena mystica, corporis et sanguinis sui sacramenta suis discipulis ipse primum tradidit, quando et eorum pedes lavit; in sexta feria quoque 110.0030C| crucis ac passionis suae mysteria complevit; sabbato vero in sepulcro requievit. Quicunque ergo in hac Quadragesima usque modo bene laboravimus, usque ad finem ejus in hoc perseverare studeamus. Quicunque ergo hactenus desidiosi fuimus, saltem in istis septem diebus cum jejuniis et eleemosynis largis, cum vigiliis et oratione, cum lacrymis et compunctione cordis, misericordiam apud Redemptorem nostrum invenire satagamus: ut in sancto Pascha, quando ad mensam sacram Domini accessuri su mus, oculi ejus in nullo nostrum offendantur, ne forte ei dicat: Amice, ad quid venisti: quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? cujus iram nos devitare, et gratiam ejus magis invenire, ipse concedat, qui nos redemit, Christus, Salvator noster: qui 110.0030D| cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XV. IN COENA DOMINI.( Evang. Joan. XIII.)

Non praetermittendum est, fratres charissimi ac Dei filii nominati, quin aliquam allocutionis admonitionem de hoc sancto et pretioso die hodiernae festivitatis vobis faciamus, quam cuncta Dei Ecclesia, per totum mundum diffusa, celebrat et honorat: quia sicut corpus sine quotidiano victu non potest vivere, ita nec anima, quae valde pretiosioris est conditionis, sine Dei verbo. Nam sicut caro redit ad terram, de qua sumpsit originem, ita anima ad coelum, si semper 110.0031A| divino eloquio, quod ejus cibus est, pascatur ac reficiatur, quia hoc omnem suavitatem superat mellis, testante propheta David, qui ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel ori meo (Psal. CXVIII). Unicuique ergo homini sit certum ac notum quia sicut natus est in hunc mundum, ita mundum reliquit, attestante evangelista Joanne de Filio Dei in hac evangelica lectione quam modo legere audistis, sic dicens: Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Dei Filius namque, de quo omnis honor ac potestas procedit, in multis rebus propter nos dehonestatus est, flagellis flagellatus, alapis percussus, in facie sputus, per manus vinctus, spineam portans coronam, venditus, et sic tandem per crucis 110.0031B| passionem mortem suscipiens, et a morte resurgens, ascendit ad Patrem suum in coelum, unde descendit; sic et nos ad nostrum Patrem, quod ipse Christus est, transire debemus de hoc mundo, iniquitatem dimittere et justitiam facere; largire bona temporalia propter aeterna; linquere diabolum et ejus mala opera, et quae Deo sunt placita agere et amare; Deum ex toto corde et omni mente diligere; proximum nostrum, quod unusquisque Christianus est, sicut nosmetipsos; mendacia vitare, superbiam, homicidia, fornicationes, furta et caetera quae his sunt similia. Si haec ergo agamus bona, et vitemus mala quae dixi, imitamur et nos Dei Filium, similiter ascendentes ad Patrem nostrum qui in coelis est, qui simul omnia regit et habet. Sequitur: Cum dilexisset suos qui 110.0031C| erant in mundo, in finem dilexit eos. In tantum quippe Dominus dilexit suos qui erant in hoc mundo, ut seipsum etiam tradebat propter eos in mortem: quia majorem dilectionem nemo habet, quam qui animam suam dat pro amicis suis (Joan. XV). Tunc coena parata est, ut convenientes discipuli cum magistro, statim diabolus misit in cor Judae ut traderet suum magistrum et Dominum nostrum Judaeis: quia sicut malis et iniquis, ut Judas fuit, diabolus malas cogitationes immittit, ita Spiritus sanctus bonis et justis pias rectasque cogitationes innectit; sicut suis semper fecerat discipulis, mittens eos ad reges et praesides, dixit: Dum steteritis ante eos, nolite praemeditari quomodo aut quid loquamini, quia dabitur vobis in illa hora quid loquamini (Luc. XXV). Traditor Dei 110.0031D| Judas et proditor ad convivium venit sine fide, quia si veraciter fidem habuisset, nunquam eum impiis Judaeis tradidisset. Sciens autem Jesus quia Deus Pater omnia dedit ei in potestatem, et ipsum traditorem suum, ac conscius quid facere pro amicis suis debuisset, et quia a Deo Patre in hunc mundum venerat, tamen in deitate illum non relinquens: et iterum ad eum reversurus, nunquam nos de sua gratia deserens; surgit a coena, et ponit vestimenta sua; ac statim coepit lavare pedes discipulorum, implens officium servi, quamvis creator omnium esset, coelestium, terrestrium et infernorum. Sed tunc primum venit ad Petrum, quia summus et princeps erat apostolorum; et juste, qui claves regni coelorum illi 110.0032A| concessit, et quodcunque solveret in terris, fuisset solutum in coelis. Tunc nimium sanctus Petrus expavescit, quod Filius Dei, conditor sui et cunctarum rerum, debuisset pedes sui servi lavare, et ait: Domine, tu nunquam mihi lavas pedes? quia tu es Dominus, et ego servus; tu Deus, ego homo; tu redemptor, ego peccator. Respondit ei Jesus: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea; quasi dixisset: Sic hujus facti mysterium necdum intelligis, sed postea intellecturus eris, quia si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Iterum autem prohibuit dicens: non lavabis mihi unquam pedes; sed tertio, de sermone Domini territus, quia dixit: Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum, subjunxit: Domine, non tantum pedes, sed et manus 110.0032B| et caput; si minaris ergo quod nullam tecum habeam communionem propter lavandos pedes, nunc pro eo quod aliquam communionis tuae partem habeam, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem. Respondit Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Significabat autem hoc: Quicunque ergo ad sacrum venerit baptismum, et in hoc mittitur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, statim totus est mundus, tam in anima quam in corpore: quia in baptismi lavacro peccata hominum dimittuntur et delentur; nam antequam baptizetur, filius diaboli, postea vero filius Dei nominatur. Hoc significavit Dominus cum dicit: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Quia sicut pedes, qui terram calcant, sine 110.0032C| aliqua sorde esse non possunt, sic nemo in hoc saeculo et in hac mortali carne potest sine peccato vivere, D. Joanne apostolo attestante: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nosipsos decipimus et veritas in nobis non est (I Joan. I). Homo vero cum post baptismum per aliquod malum opus sordidatur, iterum necesse est per eamdem gratiam divinae bonitatis emundari, id est, cum pecunia, eleemosyna, oratione, flere pravum quod gessit, quaerere bonum quod peccando amisit. Spiritaliter autem Dominus quotidie pedes nostros lavat, cum Deum Patrem interpellat pro nobis. Similiter nos ipsi quotidie pedes nostros lavare debemus, confitendo in corde peccata nostra cum Oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 110.0032D| Tunc Dei Filius quando haec omnia quae vobis numeravi se humilians complevit, ait ad eos: Scitis quid fecerim vobis: si ergo Dominus et magister lavi vestros pedes, et vos debetis alter alterius lavare pedes, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis; quasi dixisset ita: Si ego Deus et Dominus dimisi vobis peccata vestra, tanto magis et vos debetis alter alterius peccata dimittere. Quod autem dicit evangelista Dominum surrexisse a coena, hoc est, quando Dei Filius de coelesti solio Patris descendit ad terram, nostram sibi carnem sumendo. In hoc sua ponit vestimenta, quoniam se humiliavit et obediens Deo Patri erat usque ad mortem. Linteo se procinxit, quia formam servi suscepit. Misit aquam in pelvim, 110.0033A| quando sanguinem suum misit in terram, ut mundaret vestigia in se credentium, quae terrenis peccatis sordida fuere. Tunc linteo pedes extersit, quando cum propria corporis sui carne scelera peccatorum nostrorum propter nos moriendo purgavit. In hoc itaque pedes discipulorum lotos habebat, quando per sui sanguinis effusionem purgationem nostrae redemptionis implevit. Quod autem ait, accepit vestimenta sua, hoc est, quod in die tertia de sepulcro cum eodem corpore quo moriebatur in cruce, resurgens, iterum vestitus et immortalis factus. Quod autem evangelica lectio dicit, Jesum iterum recubuisse, significat quia iterum ascendit in coelum ad Patrem suum unde descendit, sedens in dextera Dei, et in majestate paternae divinitatis, unde iterum venturus 110.0033B| est judicare vivos et mortuos. Ad hoc venturum judicium, ipsum Deum cum caeteris qui judicant orbem terrae in aequitate, mitem et pium invenire mereamini, ut cum eo regnare in aeterna felicitate possitis in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XVI. IN SABBATO SANCTO PASCHAE.( Evang. Matth. XXVIII.)

Ecce, fratres charissimi, diu desiderata advenit solemnitas, in qua Salvator noster alligato principe tenebrarum, et confractis portis mortis, ablataque praeda sanctarum animarum, de inferno triumphans, resurrexit in gloria. In hac quidem nocte, sicut modo ex Evangelica lectione audivimus, resurgente Redemptore nostro, terraemotus factus est magnus: 110.0033C| angelus autem Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem ab ostio monumenti, sedebatque super eum, quem Judaei ob perfidiam maximam appositum signaverunt, et munierunt sepulcrum cum custodibus. Aspectus autem angeli erat sicut fulgur, et vestimenta sicut nix. Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Mulieribus quoque, quae Salvatoris amore accensae, ad sepulcrum venerunt, idem angelus dixit: Nolite timere vos, scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis: non est hic, surrexit sicut dixit; venite et videte locum ubi positus erat Dominus: et cito euntes discite discipulis ejus quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galiloeam; ubi eum videbitis, ecce praedixi vobis. Nobis enim et pro nobis Christus nascitur, patitur, resurgit, ut nos 110.0033D| in vita per ipsum renascamur: omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt. In hac quippe nocte, quasi primitiae dormientium, Christus resurrexit; in hac nocte captivitas nostra solvitur, vita, in Adam amissa, restauratur; in hac nocte protoplastus antiquus peregrinus rediit ad paradisi patriam, Christo cherubin movente: ab hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus patet, nulli clauditur, nisi a seipso; nulli aperitur, nisi a Christo. Ad hoc enim hodie Dominus resurrexit, ut imaginem nobis futurae resurrectionis ostenderet; et ideo hodie vitali lavacro resurgens Dei populus, ad instar resurrectionis, Ecclesiam nostram splendore nivei candoris illuminat. Gratias Deo nostro agere debemus, 110.0034A| charissimi, quod dum sancti paschae solemnitatem colimus, futurae resurrectionis speciem in renatis jam videmus. Hoc itaque admoneo, dilectissimi fratres, ut quoties paschalis solemnitas venit, quicunque viri, quaecunque mulieres de sacro fonte filios spiritaliter exceperunt, cognoscant se pro ipsis fidejussores apud Deum exstitisse, et ideo semper illis sollicitudinem verae charitatis impendant, admoneant et castigent, atque corripiant, ut castitatem custodiant, virginitatem usque ad nuptias servent, a maledicto vel a perjurio linguam refrenent, cantica turpia vel luxuriosa ex ore non proferant, non superbiant, non invideant, iracundiam vel odium in corde non teneant, auguria non observent, philacteria et characteres diabolicos nec sibi nec suis aliquando 110.0034B| suspendant, praecantatores velut ministros diaboli fugiant, fidem catholicam teneant, ad ecclesiam frequentius currant, contempta verbositate, lectiones divinas attentius auribus audiant, peregrinos excipiant, et secundum quod in Scripturis constitutum est, hospitum pedes lavent, pacem et ipsi teneant, et discordes ad concordiam revocare contendant sacerdotibus et parentibus honorem et amorem verae charitatis impendant: haec ergo omnia, et his similia, filios et filias vestras admonere condecet, ut cum ipsis ad aeternam beatitudinem feliciter veniatis. Nemo se circumveniat, fratres charissimi, nullus homo sibi solummodo vivat, sed, sicut frequenter suggessi, quantoscunque aliquis per exemplum sanctae vitae aedificaverit, cum tantis et pro 110.0034C| tantis mercedem beatae retributionis accipiet; et quantiscunque exemplum malae conversationis, etiamsi illi non eum sequantur, praebuerit, pro tantis se rationem noverit redditurum, quia occasionem eis dedit mortis et causam paravit perditionis. Et ideo sicut jam supra suggessi, neophytis nostris, auxiliante Domino, exemplum bonae conversationis, quantum possumus, debemus ostendere, ut non pro illorum destructione poenam recipere, sed pro aedificatione ad indulgentiam delictorum nostrorum, Domino praestante, mereamur pervenire, et gaudia aeterna possidere. Amen.

HOMILIA XVII. IN DIE DOMINICA PASCHAE.

110.0034D| Pascha nostrum, dilectissimi, Christi est resurrectio: Pascha quippe transitus interpretatur, videlicet de morte ad vitam, de passione ad gloriam, de inferno ad paradisum. In eo quippe quod Christus mortuus est, mors nostra destructa est; et quod ipse resurrexit, nobis resurgendi facultatem tribuit, nosque transire fecit de infidelitate ad fidem catholicam, de idololatria ad unius Dei cultum, de peccato ad justitiam, de errore ad veritatem, de discordia ad pacem, de servis inutilibus et diaboli servitio mancipatis in numerum filiorum Dei, de exsilio ad patriam, de poena ad coronam. Et ideo, dilectissimi, pascha Christi regnum est coeli, salus mundi, occasus inferni, gloria supernorum, vita credentium, resurrectio mortuorum, testimonium miserationis divinae, 110.0035A| pretium redemptionis humanae, contritio mortis abolita est [ Dele abolita est]. Quae festivitas, Dei sacrata mysterio, virtutem Dominicae resurrectionis per angelos indicat, per populos manifestat, per corda credentium bona multiplicat. Hic est igitur dies ille de quo Psalmista olim praecinebat, dicens: Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). Celsior cunctis, lucidior universis, in qua Dominus resurrexit: in qua novam sibi plebem, ut ibi videtis, regenerationis spiritu conquisivit; in qua singulorum mentes gaudio et exsultatione perfudit. Hic ergo dies resurrectionis Christi defunctis vita, peccatoribus venia, sanctis est gloria. Quomodo ergo Maria virgo, mater Domini, inter omnes mulieres principatum tenet, ita et in terris dies haec 110.0035B| omnium dierum caput est: et sicut Sancta sanctorum, vel Cantica canticorum in Scripturis legimus, ita et hanc solemnitatem solemnitatum merito dicimus. Igneam illam rhomphaeam et paradisi januam, quam nullus potuit effringere, modo Christus cum latrone reseravit: porta paradisi, quae nulli ante passionem Domini aperta est, ex eo tempore quo passus est Dominus usque ad praesentem diem et clausa et reserata est; clausa est peccatoribus et incredulis, reserata est justis et credentibus: per hanc ingressus est Petrus, per hanc ingressus est Paulus, per hanc omnes sancti martyres intraverunt, per hanc quotidie de toto mundo justorum animae ingrediuntur. Duae enim portae sunt, porta paradisi, et porta Ecclesiae: per portam Ecclesiae intravimus primitus, id est, 110.0035C| per fidem et baptismum, quia quidem, si fideliter permanebimus bene operantes, post exitum vitae portam intrabimus paradisi. Ecclesia quoque sancta sine dubio domus Dei est, et ita debemus vivere ne ejiciamur de domo illa, et ejecti foras a bestiis, id est malignis spiritibus, devoremur, de quibus propheta dicit (Psal. XXXVII): Ne tradas, Domine, bestiis animas confitentes tibi. Assidue ergo versemur in illa, quae omnium nostrum mater est, id est, Ecclesia, quatenus ad Patris aeterni, cui nos ipsa filios adoptionis genuit, mereamur pervenire regnum. Celebremus hanc sacratissimam solemnitatem ita, sicut apostolus Paulus nos docuit, dicens: Non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae 110.0035D| (I Cor. V); hoc est, non in amaritudine malitiae humanae, sed in sinceritate divinae sanctitatis, quae est castitas, humilitas, bonitas, misericordia, humanitas, justitia, lenitas, patientia, veritas, pax, benignitas. Haec est massa sanctitatis Christianae quam humanae malitiae fermentum corrumpit, hoc est, libido, superbia, invidia, iniquitas, avaritia, intemperantia, mendacium, discordia, odium, vana gloria, crudelitas et injustitia; quae omnia corruptionis genera aliena nobis efficiat, et sinceritatem veritatis suae ipse in nobis custodiat, auctor et largitor omnium bonorum et effector istius sacratissimae festivitatis, Jesus Christus, Salvator noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XVIII. IN OCTAVIS PASCHAE, SIVE IN CAETERIS DOMINICIS DIEBUS POST PASCHA. 110.0036A|

Isti sunt dies, fratres charissimi, quos ob honorem Dominicae resurrectionis per totum orbem terrarum catholica veneratur Ecclesia, quia Salvator noster post resurrectionem suam, sicut beatus Lucas testatur (Act. I), per dies quadraginta suis discipulis in multis argumentis apparuit, et veritatem suae resurrectionis illis manifestavit; et ideo sanctorum patrum traditione, debemus omnes dies istos festivos habere, et cum spiritali gaudio gloriam resurrectionis Christi celebrare, neque jejuniorum rigorem in illis tenere, licet sobrietas omni tempore tenenda sit. Quadragesimae ergo tempus, quod ante pascha cum 110.0036B| jejuniis et afflictione carnis nostrae habuimus, praesentis saeculi typum tenet, in quo per mortificationem corporis nostri passionibus Christi communicare debemus: istud vero tempus quod post pascha usque in sanctam Pentecosten observamus, propter resurrectionem Christi, futurae vitae imaginem praefert, in quo laudes Deo cum magna laetitia decantamus; Alleluia enim, quod istis diebus in laudibus Dei sancta frequentat Ecclesia, canticum coeleste est, sicut Joannes apostolus in Apocalypsi sua testatur (Apoc. XIX), et futurae vitae gloriam nobis praemonstrat, quando ad exemplum Redemptoris nostri, a mortuis resurgentes in aeterna beatitudine cum sanctis angelis sine cessatione laudes creatori nostro in aeternum 110.0036C| cantabimus. Sed quia paschale tempus modo, fratres charissimi, celebramus, sic exsultemus in spe ut perveniamus ad rem: ut quod jam praecessit in capite nostro, ipsi quoque in die novissima percipere mereamur: sicque corpori nostro relaxemus, ut puritas mentis non obfuscetur: sed potius abstinentes ab omni lusu, ebrietate, lascivia ac turpitudine, demus operam sobriae remissioni ac sanctae sinceritati, ut quidquid modo corporali abstinentia non acquirimus, mentium puritate et morum probitate quaeramus. Audite me, fratres, omnes qui statis in Domino, apostolicis verbis vos alloquor: Ecce nox processit, dies autem appropinquavit: Abjicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus; non in comessationibus et ebrietatibus, 110.0036D| non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII), ut et vitam aeternam et stolam immortalitatis induatis, ad quam percipiendam in baptismo regenerati estis: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III), et ejus membra facti estis. Quia ergo membra Christi estis, admoneo vos ut attendatis vobismetipsis, ne forte illam dignitatem perdatis. Magna autem et inaestimabilis dignitas est fieri filios Dei, fratres autem Christi: cavete autem ab hominibus (Matth. X), non dico tamen a paganis, vel Judaeis, vel haereticis, sed etiam a malis catholicis, qui confitentur ore Deum, factis autem negant (Tit. I). Eligite vobis in 110.0037A| populo Dei quos imitemini, nam si turbam imitari volueritis, timeo quod a vero devietis. Inter paucos ergo angustam viam ambulantes eligite quos sequamini: quia arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci intrant per eam: lata et spatiosa quae ducit ad mortem, et multi vadunt per illam (Matth. VII). A rapinis, a fraudibus, a perjuriis abstinete; gurgites ebrietatum repellantur a vobis; fornicationes sic fugite quomodo mortem, mortem non quae animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore. Quid prodest, fratres, quod Satanas levia dicit esse peccata, quae Christus ostendit gravia. Dicit enim diabolus, carnis peccata non sunt magna; licitum est usque ad satietatem manducare ac bibere et cum muliere concumbere, et sic seducit. 110.0037B| Sic fecit contra primum hominem cui Deus dixerat: Qua die manducaveritis ex eo, morte moriemini (Gen. II); venit inimicus et ait: Non morte moriemini, sed aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Ibid.). Dimissa est minatio Dei, et audita est promissio diaboli. Nunquid profuit, quia dixit mulier: Serpens decepit me; nunquid defendebat excusatio, et non est secuta damnatio? Nolite recipere pollicitationem diaboli, qui vere inimicus est vester, sed audite magis praeceptum Christi qui vos redemit, et sempiternum vobis dedit regnum. Sic peragite dies istos laetitiae, ut ad veram in coelis pervenire possitis laetitiam, et sic Pascha istud transitorium modo celebretis, qualiter cum Christo et sanctis angelis ejus in aeternum gaudeatis, praestante 110.0037C| ipso Redemptore nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XIX. IN LITANIIS.

Oportet, fratres charissimi, ut conventus istius causam non ignoretis, quo, secundum patrum praecedentium constituta, omnes in unum viri et feminae, pueri et senes, convenistis. Ad conciliandum ergo nobis Dei misericordiam tempus est opportunum, ut per jejunia et castigationem corporis, per preces et compunctionem cordis remissionem peccatorum nostrorum, et gratiam in conspectu ejus invenire mereamur. Legimus enim in prophetis quia cum Ninive civitati subversio divinitus immineret, et 110.0037D| juxta sententiam Domini (Jon. III), destruendi illam tempus ingrueret, consistentes in ea aliud non habuisse praesidium nisi ut, abjectis copiosis epulis, jejunia continuata susciperent, et divitiarum ambitione deposita, humilitatem se paupertatis induerent? scilicet, ut exinde remedium perciperent unde his perditio contingebat; hoc est, ut iram Divinitatis, quam luxuriando provocaverant, abstinendo lenirent, et offensam quam in eos superbia contraxerat, humilitas mitigaret. Dicitur enim in illa tribulatione ipse rex deposita imperiali purpura, regali ambitione submota, membra sua cilicio praecinxisse atque in sacco et cinere se diebus ac noctibus volutasse, homines et jumenta pariter jejunasse, atque ad Deum 110.0038A| in fortitudine clamasse. Omne Ninivitarum regnum tunc interisset, nisi illud poenitentia patrona servasset. Sed cur jejunabant infantes et jumenta, quorum non arguuntur peccata? Jejunabat parvulus ut evaderet senior; jejunabant innocentes, ut non perirent peccatores: omnes pariter abstinebant, ut peccata quae ab aliquibus commissa fuerant, ab omnibus solverentur. Ita et nos, fratres, cum consentientibus animis et conspirati fide clamemus ad Dominum Deum nostrum: Adoremus et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster (Psal. XCIV), patiens et multum misericors. Precemur illum cum lacrymis et gemitu, ut convertatur, et ignoscat, et revertatur a furore irae suae, et non pereamus. Igitur, 110.0038B| fratres, quod valde dolendum est, aliqui vestrum non solum in his sanctis diebus haec non faciunt, sed, quod pejus est, prae caeteris diebus turpius vivunt, sceleratius agunt. Nam cum isti dies adveniunt, instruunt sibi convivia, praeparant domos, ut luxuria in eis diligentius exerceatur; et non in saccis neque in lugubri habitu, sed compti et ornati in publicum viri feminaeque procedunt, quasi dies sint laetitiae et non magis poenitentiae. Cum autem sanctae cruces et sanctorum reliquiae cum litaniis a clero exportantur, ipsi non insistunt precibus, neque sequuntur vexillum sanctae crucis cum laudibus, sed super phaleratos resiliunt equos, discurrunt per campos, ora dissolvunt risu, alterutrumque se praecurrere gestiunt, in altum clamorem cum cachinno 110.0038C| extollunt, et non solum haec faciendo ipsi inutiles fiunt, sed etiam alios ab intentione precum impediunt: postquam autem domum veniunt, convocant ad convivium non pauperes, vel caecos aut debiles, secundum praeceptum Domini (Luc. XIV), sed vicinos ac sodales suos qui sint ejusdem voti atque ejusdem studii: vacant epulis studentque calicibus epotandis; acquirunt si possunt musicorum instrumenta, tympanum, citharam, tibiam et lyram. Inter quae nimia pocula, cantant carmina daemonum arte confecta, sicque diem totum cum nocte consumunt. Haec ergo, fratres, quid sunt aliud nisi antiqui hostis machinamenta ac daemonum ludibria, separari a Deo et conjungi diabolo, privari vita et consumi morte, carere coelo et retrudi in inferno? isti 110.0038D| enim, secundum Apostolum, non serviunt Deo, sed suo ventri; non Christo, sed Belial. Obsecro autem vos, fratres, ut talium mores et consortia devitetis et si eos a talibus ineptiis abstrahere possitis, satagite; sin autem, cavete ne cum talibus pereatis, dies enim modo compunctionis et poenitentiae celebramus. Et licet omni tempore, fratres charissimi, nobis oporteat Dei misericordiam corpore contrito et corde compuncto requirere, et ab illo indulgentiam peccatorum fideliter postulare: nunc tamen propter imminentem peccatis nostris debitam et gravissimam siccitatem, infestationem paganorum, atque pestilentiam cum mortalitate, ingenti rugitu vel gemitu, assiduis orationibus et largioribus eleemosynis, debemus 110.0039A| Dei misericordiam implorare, ut ipse nobis et benedictionem aquarum coelestium tribuat, pacem reddere dignetur, peccatorum indulgentiam dare, et prospera dignetur pro sua pietate concedere. In his praecipue diebus, otiosis fabulis finem conemur imponere, et quantum vires suppetunt, orare studeamus et psallere, sobrio victu vivere; et si pacem temporum desideramus accipere, non dissimulemus pacem cum proximis custodire: contra nullum hominem desaeviat ira nostra, et cito a nobis cessabit indignatio divina, secundum illam promissionem Salvatoris. Si, inquit, dimiseritis peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI); nullus sibi ex industria aliquas occupationes inquirat, per quas se de Ecclesiae conventu subducat; 110.0039B| sine dubio peccatorum suorum vulnera diligit, qui in istis diebus tribus jejunando, orande et psallendo, medicamenta spiritalia non requirit. Isti enim dies a sanctis patribus nostris veris tempore ob hoc statuti sunt celebrandi, ut ante novarum frugum maturitatem, et ante omnem actum aestatis vel autumni, praeoccupemus faciem Domini in confessione, et in psalmis jubilemus ei (Psal. XCIV), ut misericordia ejus subsequatur nos omnibus diebus vitae nostrae, quatenus ipse det nobis salutem animarum nostrarum, sanitatem corporum, fertilitatem agrorum atque vinearum, securitatem hostium, et repellat insidias omnium inimicorum, atque per totum annum quiete temporum et pace concessa, in suo 110.0039C| sancto servitio nos custodire dignetur. Curramus singuli, curramus omnes semitam mandatorum Domini, et in via peccatorum non stemus, contra diaboli insidias armis nos spiritalibus muniamus, sumamus scutum fidei, loricam justitiae et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI). Oremus ut non intremus in tentationem, ne circumveniamur a Satana, ne periclitetur vita nostra, ne peccatis nostris exigentibus tradamur in adversarii potestatem, et in carcerem mittamur, in ignem videlicet aeternum, in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium: dolor sine fine, et sempiternus interitus, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. VIII, XIII), quem nos vitare et ad aeternam beatitudinem coelestemque gloriam 110.0039D| nos pervenire posse, ipse sua gratia praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XX. ITEM IN LITANIIS. De Oratione Dominica ( Evang. Luc. XI).

Modo, fratres charissimi, cum Evangelium legeretur, audivimus Salvatorem nostrum dicentem ac nobis praecipientem: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur (Luc. XI). Et non solum nos petere jussit, sed etiam alibi petere docuit: Orantes autem, ait, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt (Matth. VI); arbitrantur enim quod in multiloquio suo exaudiantur, 110.0040A| quia exercendae linguae potius, quam mundando animo dant operam. Scit enim, inquit, Pater vester quid vobis necessarium sit, antequam petatis ab eo; et de ipso scriptum est: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI); et item: Dominus novit cogitationes hominum, quae vanae sunt (Psal. XCIII). Deus ergo Dominus noster non verborum multitudinem quaerit, quasi ignarus nostrae voluntatis, cui universa nota sunt antequam fiant, omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus. (Hebr. IV), sed nostri cordis internum ac purum quaerit affectum: Sic, inquit, orabitis: Pater noster, qui es in coelis; ac si monendo dixisset nobis: Ad magnum genus pertinere coepistis, nolite inhaerere terrenis, qui Patrem invenistis in coelis: omnes enim docet fratres unanimes 110.0040B| esse qui unum Patrem Deum volumus habere. Sub isto Patre, fratres sunt, dominus et servus, imperator et miles, dives et pauper. Omnes Christiani fideles diversos habent patres in terra, alii nobiles, alii ignobiles, unum vero Patrem invocant, qui est in coelis; et si ibi est Pater noster, ibi nobis praeparatur haereditas: quia ergo audivimus a quo petamus, sciamus jam quid petamus, ne forte talem Patrem, male petendo, offendamus. Prima ergo petitio est, sanctificetur nomen tuum: nomen Dei semper sanctum est; quare ergo petimus ut sanctificetur, nisi ut nos per ipsum sanctificemur, et sanctificatio Dei appareat et permaneat in nobis. Sequitur alia petitio, adveniat regnum tuum: sive petamus, sive 110.0040C| non petamus, venturum est regnum Dei. Quare ergo petimus, nisi ut veniat et nobis quod venturum est omnibus sanctis? ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat, quibus venturum est regnum ejus. Dicimus tertia petitione, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: quid precamur hic aliud, nisi ut quomodo sibi serviunt angeli in coelo, ita et nos illi serviamus in terra; Angeli autem et ipsius sancti obediunt illi, non illum offendunt, non irasci faciunt, sed faciunt ejus jussa amando eum: hoc ergo oramus ut et nos praeceptum Dei charitate faciamus. Iterum, verba ista et aliter intelligi possunt, nam coelum in nobis anima est, terra in nobis corpus est. Quid est ergo, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra? nisi ut sicut nos audivimus praecepta Dei, 110.0040D| sic et nobis consentiat caro nostra, ne dum contendunt caro et spiritus, praecepta Dei minus implere possimus. Istae ergo tres petitiones pertinent ad vitam aeternam, quia aeterna in eis petimus: semper enim et sine ullo fine debemus desiderare sanctificari in nomine Domini, et regnum ejus fieri in nobis, et voluntatem ejus impleri: caeterae vero quatuor sequentes pertinent ad vitam praesentem. Sequitur in Oratione Dominica, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: sive exhibitionem corpori petimus necessariam a Deo Patre, in pane significantes quidquid nobis est necessarium; sive quotidianum panem intelligamus illum esse quem accepturi sumus de altari. Quid est enim quod oramus ut det nobis eum, nisi ne mali aliquid admittamus unde 110.0041A| a tali pane separemur. Et verbum Dei quod quotidie praedicatur, panis est: non enim quia non est panis ventris, ideo non est panis mentis: cum autem vita ista transterit, nec panem illum quaerimus quem quaerit fames, nec sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo, cujus corpus modo accipimus in sacramento. Nec verba ista a nobis tunc dici habent, quae nunc dicimus vobis. Nec codex legendus est, quando ipsum videbimus, qui est Verbum Dei, per quem facta sunt omnia, quo pascuntur angeli, quo illuminantur archangeli, quo sapientes fiunt omnes coelorum virtutes, non quaerentes verba locutionis infructuosae, sed bibentes unicum verbum, et inde impleti eructant laudes, et non deficiunt in laudibus. Beati enim, ait psalmus, qui habitant in domo tua, in saecula 110.0041B| saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Ergo in hac vita petimus quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: in baptismo omnia debita, id est, peccata omnia, prorsus dimittuntur nobis; sed quia hic nemo potest vivere sine peccato, et si non magno crimine, unde separentur ab illo pane, tunc nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere, nisi unum baptismum simul: in oratione autem accipiemus unde quotidie lavemur, ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur. Sed hoc fit si faciamus quod sequitur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Itaque, fratres mei, moneo vos, in Dei gratia filios meos, et sub illo Patre fratres meos, moneo vos ut quando vos aliquis 110.0041C| offendit et peccat in vos, et venit, et confitetur, et petit a vobis veniam, ut ignoscatis illi, et continuo ex corde dimittatis, ne vobis a Deo veniam venientem prohibeatis: si enim non dimittetis vos, nec ille dimittet vobis. Ergo et hoc in ista vita petimus, quia hic possunt dimitti ubi possunt haberi peccata, in illa autem vita non dimittuntur, quia nec habentur. Deinde petimus dicentes, ne nos inducas in tentationem: Deus enim non per seipsum inducit in tentationem, sed induci patitur eum quem suo auxilio destituerit, ac deseruerit, ordine occultissimo, at meritis causisque saepe manifestis. Aliud est autem induci in tentationem, aliud est tentari: quia tentari, probare est; unde scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. 110.0041D| XXVII). Induci autem in tentationem, est superari tentatione atque corrumpi. Sed libera nos a malo, hoc est ab omni peccato, sive etiam ab auctore peccati, hoc est, diabolo, ne ille nos suis tentationibus seducat atque decipiat. Orandum est enim nobis quandiu sumus in praesenti vita, ut non solum non inducamur in malum quo caremus, sed ab illo etiam liberemur quo jam inducti sumus: quod cum factum fuerit, nihil remanebit formidolosum, quia tunc gaudium nostrum erit plenum. Hanc ergo Orationem Dominicam, fratres charissimi, quae ab ipso auctore nostro et largitore omnium bonorum instituta est, in memoria omnes teneamus, et intellectu cordis eam habere festinemus; puro ore et pacifica mente 110.0042A| illam proferamus, ac bonis operibus ipsam commendemus. Scit enim ille qui taliter jussit nos petere, quid nobis utile est concedere: quia quaecunque postulaverimus secundum voluntatem ejus, audit nos ipse, videlicet mediator Dei et hominum, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXI. IN ASCENSIONE DOMINI.( Evang. Marc. XVI.)

Sacratissimae festivitatis, fratres charissimi, quam hodie celebramus, lectiones sacrae quae inter haec missarum solemnia recitatae sunt, pandunt exordium. Ante dies ergo quadraginta Dominico Paschae 110.0042B| resurrectionis Domini tempus celebravimus, hodie ejusdem Redemptoris nostri Ascensionis solemnia veneramur: quia Salvator noster post resurrectionem suam, per dies quadraginta apparens discipulis suis, veraciter se resurrexisse in multis argumentis manifestavit; novissime recumbentibus illis undecim apparuit, et verba praedicationis ob confirmationem eorum jam ascensurus in coelum, impertivit, fideique magnitudinem ostendit, ac signa quae per praedicationem eorum credituros subsecuta erant, praedixit, eisque benedicens, Spiritus sancti promisit adventum. Post haec autem, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, assumptusque in coelum, et sedet a dextris Dei, in eadem humanitate venturus judicare in fine saeculorum vivos ac mortuos, 110.0042C| qua hodie ascendit, sicut et apostolis, in coelum euntem illum intuentibus, duo angeli praedixerunt: Viri, inquit, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Ecce, cum Dominum in coelum ascendisse auditis, in cordibus vestris immensa laetitia exhilaramini, laudes debitas ore depromitis, gaudium vestrum etiam in vultu ostenditis, quia majestatem Christi et gloriam regni coelestis mente recogitatis. Et revera magna est et ineffabilis causa gaudendi, cum audimus et corde credulo tractamus, quod in conspectu sanctae multitudinis, supra omnium creaturarum coelestium dignitatem humani generis natura conscenderit, supergressa angelicos ordines, et 110.0042D| ultra cunctarum altitudinem potestatum elevata, ad Dei Patris provecta est consessum. Quia igitur Christi ascensio nostra provectio est, et quo praecessit gloria capitis eo spes tendit et corporis, dignis exsultemus gaudiis, et pia gratiarum actione laetemur. Hodie enim non solum paradisi possessores firmati sumus, sed etiam coelorum in Christo superna penetrabimus, ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam, quam per diaboli amiseramus invidiam. Nam quos virulentus inimicus primi habitaculi felicitate dejecit, eos sibi corporatus Dei Filius ad Patris dexteram collocavit: ascendamus, dilectissimi, cum Christo interim corde, cum dies ejus promissus advenerit, sequemur et corpore. Scire tamen debemus, 110.0043A| fratres, quia cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, non invidia; nullum vitium nostrum ascendit cum medico nostro. Et ideo si post medicum nostrum desideramus ascendere, debemus vitia vel peccata deponere: haec enim, quasi quibusdam compedibus nos premunt, et peccatorum nos retibus ligare contendunt. Et ideo cum Dei adjutorio, secundum quod ait Psalmista: Disrumpamus vincula eorum (Psal. II), ut securi possimus dicere Domino: Disrupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV). Ascendentes autem non extollamur, nec de nostris quasi de propriis meritis praesumamus. Sursum enim cor habere debemus, sed ad Dominum: sursum enim cor, non ad Dominum, erigere, superbia vocatur; sursum 110.0043B| autem cor ad Dominum habere, refugium vocatur. Videte, fratres, magnum miraculum: altus est Deus: erigis te, et fugit a te; humilias te, et descendit ad te. Quare hoc? Quia excelsus est, et humilia respicit, et alta de longe cognoscit (Psal. CXXXIX); humilia de proximo respicit, ut attollat; alta, id est superba, de longe cognoscit, ut deprimat. Resurrexit enim Christus ut spem nobis daret quia resurget homo qui moritur, ne moriendo desperaremus, et vitam nostram morte finitam putaremus, solliciti de salute animae et requie post mortem. Ascendit ille in coelum videntibus apostolis, et sedet a dextris Dei, et securos nos fecit quod nos in dextra sua collocaturus erit. Et ideo oportet nos interim credere, ut postea per fidem Deum mereamur 110.0043C| aspicere. Mundemus per fidem oculum cordis nostri, quia sic solummodo Deum videre possumus, sicut ipsa Veritas dixit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Humiliemus nos sub potenti manu Dei, ut nos exaltet in die visitationis (Matth. V); qui enim modo ascendit tranquillus et mansuetus, tunc veniet districtus et manifestus. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX), et sedebit in sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, ut recipiat unusquisque prout gessit, sive bonum, sive malum. Qui vero bene egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui autem male, in ignem aeternum (Joan. V). Ipse ergo est nobis via, ipse est et patria: secundum hominem via, secundum Deum patria. Si fideliter 110.0043D| currimus, per ipsum imus; si in cursu perseveraverimus, ad ipsum perveniemus. Quod ipse sua gratia nobis praestare dignetur, qui hodie super omnes coelos ascendit, et spem vitae nobis aeternae dedit, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXII. IN DIE PENTECOSTES.

Hodiernae celebritatis gaudia, fratres charissimi, quanto plus capimus, tanto plus appetimus; et quanto avidius ejus suavitatem bibimus, tanto ardentius ejus siti aestuamus. Pentecosten ergo hodie celebramus, hoc est quinquagesimum diem a resurrectione 110.0044A| Domini, quo Spiritus paraclitus, ex Graeco vocabulo, qui consolator interpretatur, secundum promissionem Christi super apostolos descendit, eorumque corda flamma charitatis suae accendit, et lumine totius scientiae eos illustrans, inter augustias persequentium Judaeorum constitutos coelesti fecit exuberare laetitia. In primis enim sciendum est quod haec solemnitas non evangelicis tantum consecrata charismatibus, verum etiam legalibus jam olim est praesignata mysteriis, ac Domino jubente, per omnes annos sacris observata caeremoniis. Hodierna etenim die, ut novimus, positis in coenaculo discipulis, factus est repente de coelo sonus, et Spiritus sanctus in visione ignis apparens, scientiam illis omnium linguarum tradidit (Act. II). Facta autem hac voce, convenere 110.0044B| viri religiosi qui de diversis nationibus Hierosolymam paschalis festivitatis gratia confluxerant, stupebantque mirantes, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes magnalia Dei. Exponentibus autem discipulis quia Spiritus sanctus esset gratia quam cernebant, olim quidem voce prophetarum promissa, tunc autem Christi munere missa, crediderunt ex eis tria millia virorum, et baptizati etiam ipsi donum sancti Spiritus acceperunt. Haec est diei hujus annua celebritas, haec gratiae coelestis semper grata festivitas. Ob hujus memoriam fidelibus cordibus arctius imprimendam, pulcherrimus sanctae Ecclesiae mos inolevit, ut annis singulis in ea baptismatis mysteria celebrentur; ablutisque fonte salutari credentibus, supervenienti Spiritui sancto templum venerabile 110.0044C| paretur: ac per hoc non solum veteris facti recordatio, verum etiam in novos adoptionis filios novus in ea Spiritus sancti celebratur adventus. Qualiter ergo huic nostrae festivitati legalis festi typus et figura concinnat, charitas vestra attendat: liberati de Aegyptia servitute filii Israel, post immolationem agni paschalis, exierunt per desertum ut venirent ad terram repromissionis, perveneruntque ad mortem Sinai; et descendens Dominus in igne super montem, comitante sonitu buccinae, tonitruis ac fulguribus, quinquagesimo die peracti Paschae, legis decalogum eis aperta voce disposuit (Exod. XIX): atque in memoriam datae legis statuit eo die, per annos singulos, sibi sacrificium novum de frugibus ejusdem anni, panes videlicet primitiarum duos, ad 110.0044D| altare deferri. Sic quoque post immolationem veri Agni, hoc est Christi, quia pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V), quinquagesimo aeque die, hoc est hodie, data est gratia Spiritus sancti discipulis, in coenaculo constitutis, hoc est in sublimitate coelestium praeceptorum: quia apparente foris igne visibili, invisibiliter eorum pectora luce scientiae irradiavit, et inexstinguibili charitatis ardore succendit: novumque statim sacrificium ipsi quoque apostoli, mox accepto dono Spiritus sancti, in duobus obtulerunt panibus, hoc est duobus populis, cum evangelizantes his qui convenerant, plurimos converterunt ad fidem, et hos de fonte baptismatis renatos ac Spiritus gratia sanctificatos, vivas utique Novi 110.0045A| Testamenti primitias, ad communionem Dominici altaris obtulerunt. Nos ergo, fratres, haec considerantes, atque pura mente ac simplici fide tractantes, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, ut Spiritum sanctum promereri et accipere possimus. Si ergo hunc mundum relinquamus, nos similem paracletum sicut apostoli, id est Spiritum veritatis, quem mittet nobis Pater, accipiemus, quoniam non est personarum acceptio apud Deum Patrem, sed promissa apostolorum nobis proficiunt, si opera et desideria et actus gerimus, quod apostoli fecerunt. Si vero legem Domini immaculatam, et convertentem animas, implendo mandata ejus, perficiamus, nosmetipsos haeredes Domini et cohaeredes Christi ad haereditatem sempiternam et ad commorationem 110.0045B| angelorum cum gratia Christi committimus. Unde obsecro vos, fratres charissimi, ut fide integra Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate, credatis, ne pedes vestrorum sensuum claudicent, aut oculi pravum videant, aut manus aridae fiant. Omnis enim qui fidem catholicam non bene sequitur, pedes debiles habet, manuum ariditate siccatur. Id ergo agite, dilectissimi, id elaborate, ne aliqua membrorum vestrorum portio hac debilitate vitietur; ne aut gula in vobis horreat, aut avaritia displiceat, aut infidelitas langueat, ut emundati penitus ac purificati, habitaculum Dei efficiamini, et Spiritus sanctus qui descendisse hodie in apostolos legitur, in vobis esse semper dignetur, praestante Domino nostro Jesu 110.0045C| Christo, qui eumdem Spiritum sanctum et promisit, regnans cum Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXIII. DE JEJUNIO QUARTI MENSIS.

Post dies illos laetitiae quibus Salvator noster post resurrectionem suam cum discipulis suis corporaliter in terra conversatus est, et post ascensionem Domini et adventum Spiritus sancti quae omnia solemni celebratione venerari dignum erat, sancti patres nostri ex auctoritate legis admoniti, et evangelica veritate instructi, constituerunt, fratres charissimi, jejunium celebrare, quo creatori nostro munus devotionis nostrae in modum primitiarum, quae circa hoc tempus Domino secundum legem 110.0045D| deferebantur, offerimus. Praecepit ergo Dominus Moysi, ita dicens: Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis in terram quam ego dabo vobis, et messueritis segetes terrae vestrae, feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, qui levabit fasciculum coram Domino ut acceptabilis sit pro vobis (Levit. XXIII); et paulo post, cum de die expletionis hebdomadae septimae disputat: Offeretis, inquit, sacrificium novum Domino ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini: offeretisque eum panibus agnos immaculatos septem anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum 110.0046A| cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino, etc. (Ibid.). Quae omnia quoque spiritaliter modo observare et facere debemus in sancta Ecclesia, manipulum primitiarum messis nostrae ad sacerdotem nostrum offerimus, cum fidem Dominicae passionis ac resurrectionis, qui resurrexit primitiae dormientium, ipso sacerdoti summo offerimus; quam ille elevabit ut acceptabilis sit coram Domino, quia ut Joannes ait: Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, qui apparet nunc vultui Dei pro nobis, et ipse fit propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II). Sacrificium novum Domino offerimus ex omnibus habitaculis nostris, cum unusquisque nostrum propria voluntate, secundum evangelica mandata Novi Testamenti, mortificationem corporis 110.0046B| sui offert Deo. Vetus enim lex praecipit: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. II); et item: Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, ait Dominus Deus (Isa. I); Novum autem Testamentum ita praecipit: Contendite per angustam portam intrare (Luc. XIII); qui vult, inquit Dominus, post me venire, abreget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX); et Apostolus: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V). Panes primitiarum duos Domino offerimus: cum Legem et Evangelium, quae vere sunt cibi animarum nostrarum, pro modulo nostro, quantum possumus, adimplemus; qui panes sunt ex duabus decimis similae fermentatae, ex doctrina videlicet quae perfectam Christi divinitatem et 110.0046C| humanitatem tradit, nec aliter coqui nisi per talem doctrinam possunt. Offerimusque cum istis panibus septem agnos immaculatos, cum innocentiam, quam septiformis gratia Spiritus sancti in nobis efficit; concorditer legi et Evangelio in Dei conspectu exhibemus. Offerimus et vitulum de armento, cum Christum ex patriarcharum origine secundum carnem genitum, ac pro nobis crucifixum, confitemur. Offerimus et duos arietes, cum excellentiora mandata, quae sequi alias virtutes velut oves oportet, adimplere studemus, ut est illud: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, etc. (Matth. XIX); et illud: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos, et reliqua (Matth. V). Horum ergo sacrificia et libatio, scientia videlicet 110.0046D| et operatio, odor suavitatis Domino, ut Apostolus ait, Christi bonus odor sumus Deo. Haec etiam oblatio festo Pentecostes competit, quia consummationem totius perfectionis Spiritus paracliti grate tribuit. Ideo, fratres, sancti patres nostri, expleta celeberrima festivitate Pentecostes, hoc salubre jejunium sanxerunt, ut per abstinentiam et supplicationes intentas Deo acceptabiles nos offeramus. Quidam vero, ex evangelica auctoritate instructi, in hoc quod Salvator Pharisaeis et discipulis Joannis interrogantibus cur discipuli ejus non jejunarent, respondit, Non possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus: venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt (Matth. IX); inde instituerunt, ut 110.0047A| post ascensionem Domini, qui matris Ecclesiae verus est sponsus, et post diem Pentecostes statim die altera jejunium incipientes, usque ad quadraginta dies illud protendant. Hoc vero qui non voluerit, aut non potuerit per infirmitatem carnis facere, saltem istos tres dies continentiae salutaris legitime exsolvat. Jejunium quidem quarti mensis est quod nobis prophetarum lectio commendat, et nulli violare licet. Idcirco quarta et sexta feria et sabbato in hac hebdomada vobis jejunandum est, sicut sanctae et apostolicae Ecclesiae Romanae auctoritas ex antiquis temporibus ordinabat. Nunc ergo venite, dilectissimi, obsecro, in sanctis diebus ad sacra missarum solemnia, fundite ibi preces vestras cum lacrymis coram Domino, petentes ejus misericordiam ut qui vos in veneratione 110.0047B| Dominicae resurrectionis ad tempus consolabatur, in superna ejus visione in aeternum consolare dignetur. Peracto autem missae officio, cum ad coenandum domi conveneritis, non obliviscamini pauperum, sed portionem eorum eis detis, sicut saepe vos commonui, quia indignum est ut quando misericordiam Dei intentius expetitis, ipsi immisericordes contra proximos vestros inveniamini. Scriptum est enim: Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI), quia, sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum, charitas vero operit multitudinem peccatorum. Cujus abundantiam vobis ipse tribuere dignetur, qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, Jesus Christus Salvator noster, qui cum Patre et Spiritu sancto 110.0047C| vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXIV. IN NATALI SANCTI BONIFACII MARTYRIS.

Praesentis diei laetitiam, fratres charissimi, vobis audientibus, opportunum reor sermone placido cum dilectione vestra tractare, et memoriam beati pontificis et martyris Christi Bonifacii in mentem revocare, qualiter temporis vitae cursum peragens, ad beatitudinem pervenisset perpetuam. Et dignum est ut memoria de eo cogitet, quem memoria tenet aeterna; nam in psalmo scriptum est: In memoria aeterna erit justus, ab auditione mala non timebit (Psal. CXI). Hic ergo versus, fratres, bene tam sancto viro convenit, qui non solum justitiam diligebat 110.0047D| mente, quin etiam servabat in praedicatione et exercebat in opere: atque ob hoc anima justi hujus modo vivit in requie cum sanctis, remota et secreta ab omnibus poenis ac tenebris impiorum. In fine autem saeculi recepto corpore, non mortali sed immortali, non animali sed spiritali (quia quod seminatur in contumelia, resurget in gloria) aequabitur angelis Dei, et in ipsa memoria aeterna erit justus. Sed a quo auditu malo non timebit, et hoc audite, et sic agite ut ab auditu malo non timeatis. Dicit enim Dominus noster Jesus Christus quia non potest falli qui neminem fallit. Cum venerit, inquit, filius hominis in gloria sua, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos sicut pastor segregat 110.0048A| oves ab haedis; oves ponet ad dexteram, haedos autem ad sinistram (Matth. XXV). Commemorat bona opera illorum, increpat mala istorum, ne longum faciamus sermonem, dicet eis qui ad dexteram ejus sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; in hac quippe memoria aeterna erit justus. Dicet et sinistris: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus; ab hoc auditu malo non timebit; et hoc unde, nisi quia hic positus creatori suo bene timoratus antea obtemperavit. Non ignorare vos credo, fratres, hujus sanctissimi viri probatissimum agonem ac celeberrimam victoriam, qui, secundum Veritatis vocem beatitudinis octo praecepta sequens, beatitudinem veram consecutus est. Nam Dominus dicit in 110.0048B| Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). Ecce, fratres, nunquid non iste sanctus pauper fuit spiritu, qui spontaneam paupertatem eligens, rebus propriis et patrimonio, cognatis et parentibus derelictis, huic mundo quasi mortuus perfecte renuntiavit: humiliter conversans et nobiliter exsulans, et in peregrinatione solum Christum studuit lucrifacere, ut regnum coelorum cum eo perpetualiter potuisset habere. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; hic utique mitis erat, quia nulli nocuit, nulli calumniam fecit, imo ab aliis sibi facta patientissime toleravit: maledicentibus sibi non remaledixit, sed magis benedixit, et pro persequentibus exoravit; ob hoc quoque cum sanctis angelis terram viventium in aeternum possidebit. 110.0048C| Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur; et hic cum pauperibus Christi magis elegit tribulationem et pressuram in hoc mundo habere, quam cum divitibus hujus saeculi falsa laetitia ad tempus ridere, et postea in aeternum lugere. Nam cum ab apostolica sede episcopus est ordinatus, et vice apostolica legatus Germani us ad Francorum gentem est destinatus, illud Psalmographi in se implevit testimonium, quod de praedicatoribus sancti Evangelii dictum est: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV). Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Hoc illi desiderium semper fuit, hoc esuries mentis, hoc sitis animae ut justificationes mandatorum 110.0048D| Domini in se custodiret, et alios item facere persuaderet, ut Domino cum Propheta posset dicere: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo: satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et unde tantum laborem exsilii praedicator iste eximius subiit, nisi quia misericordiae visceribus instigatus, aliorum damna ut sua doluit, et ideo de multorum correctione misericordiam sempiternam coram oculis Dei invenit. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: mundus corde fuit, qui tantum lumen sapientiae in mente habuit; unde alibi scriptum est: Anima justi sedes est sapientiae; qui autem sapientiam veram possidet, frustrari Dei conspectu nullatenus 110.0049A| potest. Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur: pacem iste martyr primitus in semetipso fecit, cum omnes motus carnis suae spiritus imperio subjugavit, et sic verbum reconciliationis aliis praedicavit unde, et peccati regno destructo, multos filios per baptismum et praedicationem Evangelii Deo acquisivit. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum: persecutionem igitur propter justitiam non solum a paganis, imo etiam ab haereticis et schismaticis, nec non et a falsis Christianis passus est, qui eum validis insectabantur odiis, vituperationibus et conviciis laniabant, atque insidiis dispositis, interficere saepissime cogitabant; sed Dominus illum protegebat, ut Evangelii seminarium latius cresceret. Novissime vero, cum Frisonum genti verbum Dei 110.0049B| praedicaret, cum palma martyrii ad Dominum migravit. Ecce audistis, fratres charissimi, per singulas species beatitudinis qualiter iste sanctus antistes Dei et martyr proficiebat, et ad quam perfectionem perveniebat. Imitemur nos, qui alumni ejus sumus, pro modulo nostro, profectum ejus; sequamur monita illius, et sic, Deo opitulante, perveniemus ad praemium ejus. Laudemus in Domino animam ipsius, quia modo cum sanctis angelis laetatur in conspectu ejus. Honoremus etiam corpus illius, quia pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV). Commemoremus passionem ejus, et sic in loco reliquiarum illius celebremus gloriam triumphi ejus. Non enim aram constituimus tanquam Deo Bonifacio, sed vero Deo aram fecimus Bonifacium, quia 110.0049C| sedes utique Dei est anima ipsius: ad cujus gaudium per orationem illius nos pervenire posse concedat, qui illum triumpharat, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXV. IN NATALI SANCTI ALBANI MARTYRIS

Sancta solemnitas beatissimi Albani martyris, quae nos, fratres charissimi, in nomine Domini congregavit, de meritis et gloria tanti martyris exigit aliquid dici, sed non potest aliquid digne dici: verumtamen et nos devotione magis quam facultate laudemus eum, imo Dominum laudemus in eo, Dominum in illo, et illum in Domino. Quid enim esset 110.0049| sine Domino, vox martyrum de psalmo cum legeretur audita est: Auxilium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII). Si auxilium omnium nostrum in nomine Domini, quanto magis martyrum: ubi major pugna, ibi majus auxilium necessarium est. Facile est, fratres, martyrum solemnia celebrare, sed difficile est martyrum passiones imitari. Angustam et arctam Christianorum viam duae res faciunt, contemptus voluptatis et tolerantia passionis. Quisquis igitur taliter confligit, sciat se cum toto mundo confligere. Nam si haec duo vincat, id est, quidquid blanditur et quidquid minatur, ita vincit mundum: voluptas enim mundi falsa est et pene transitoria, 110.0050A| sed corona martyrii fit perpetua. Beati igitur martyres sibi vixerunt, et mortui exemplum nobis reliquerunt, bene vivendo, conversationis, tolerando fortiter, passionis. Nam ideo Dominus per totum mundum diversis poenis pati martyres voluit, ut tanquam idonei testes praesentia quadam fidei exemplo suae confessionis arguerent, ut humana fragilitas, quae praedicationi Dominicae auditu longiori vix credit, vel in praesentia testimonio martyrii crederet. Cuncti igitur martyres devotissime colendi sunt, sed specialiter hi venerandi sunt a nobis quorum reliquias possidemus. Illi enim nos orationibus adjuvant, isti etiam adjuvant passione: cum his autem nobis familiaritas quaedam est, semper enim nobiscum sunt, hoc est et in corpore viventes custodiunt, et de corpore recedentes 110.0050B| excipiunt: hic, ne peccatorum labes assumant nos, ibi ne inferni horror invadat. Nam ideo a majoribus hoc provisum est ut sanctorum ossibus nostra corpora sociemus, ut dum illos tartarus metuit, nos poena non tangat; dum illos Christus illuminat, a nobis tenebrarum caligo diffugiat. Cum sanctis ergo martyribus quiescentes, evademus inferni tenebras, et si non propriis meritis, attamen fidei veritate et consortii sanctitate. Martyres enim inferni porta non possidet, quoniam eos paradisi regnum tenet. Nam videmus eos hic utique jam regnare; cernimus eos frequenter ab immundissimis daemonibus obsessos homines liberare; videmus et ab eis naturae nostrae infirmitatem relevari, hoc est caecos illuminari, surdis auditum praeberi, claudis gressum tribui, mutis loquelam, et debilibus sanitatem conferri. Haec quoque 110.0050C| et alia miracula per sanctos fieri omnibus notum est, et ideo, fratres, veneremur eos in hoc saeculo, quos defensores habere cupimus in futuro: et sicut cum eis ossibus parentum nostrorum jungimur, ita et eis fidei imitatione jungamur. Diligamus quod illi dilexerunt, et odiamus quod illi oderunt; quaeramus quod ipsi quaesierunt, et refugiamus quod ipsi refugierunt. Dilexerunt quidem illi Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximos suos tanquam seipsos; ita et nos nihil amore Dei praeponamus, et proximos nostros in quocunque possimus adjuvemus. Illi oderunt vitia, et vitaverunt peccata, nos quoque similiter detestemur vitia, et vitemus peccata. Ipsi, refugientes luxum hujus vitae, per fidem rectam et 110.0050D| bona opera quaesierunt vitam aeternam; nos quoque simili modo renuntiantes voluptatibus carnis, in fide, quae per dilectionem operatur, quaeramus vitam beatam et gaudia sine fine mansura. In nullo videlicet ab ipsis separari poterimus, si sociemus nos illis tam religione quam corpore: quod per intercessionem et merita illius sancti martyris ad cujus sacras reliquias astamus, ipse nobis praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXVI. IN NATALI SANCTI JOANNIS BAPTISTAE.

Jam Domino propitiante, fratres charissimi, non parum desiderata advenit festivitas, et ideo quicunque 110.0051A| bene devoti bonis operibus ad tantam celebritatem se praeparaverant, securius gaudeant; qui vero ad hoc faciendum magis adhuc segnes exstiterant, misericordiam Dei saltem nunc cum lacrymis et gemitu intentius expetant, ut gaudio sanctorum perfecto in aeternum non careant. Natalem quoque sancti Joannis Baptistae hodie, fratres, celebramus, quod nulli sanctorum unquam legimus fuisse concessum. Solius enim Domini et beati Joannis dies nativitatis in universo mundo celebratur et colitur, et merito: quia utraque nativitas plena est mysterio. Joannem sterilis peperit, Christum Virgo concepit; in Elisabeth sterilitas vincitur, in beata Maria conceptionis consuetudo mutatur; Elisabeth virum cognoscendo filium genuit, Maria angelo credidit et concepit hominem; 110.0051B| concepit Elisabeth hominem, sed solum hominem, Maria vero Deum et hominem. Magnus igitur Joannes, cujus magnitudini etiam Salvator testimonium perhibet dicens: Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista (Matth. XI). Praecellit enim cunctis et universis, antecedit prophetas, supergreditur patriarchas, et quisquis de muliere natus est, inferior est Joanne: qui autem de Virgine natus est, major est illo; unde idem Joannes ait: Qui post me venit, ante me factus est, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Joan. I); et: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Ibid.); quia se quisque et omnes homines secum agere cum gratia conspexit, ideo nullum quasi non egentem ab hoc numero exclusit; ac si diceret: 110.0051C| Nos omnes prophetae, patriarchae, apostoli, quotquot sancti et ante incarnationem praemissi, vel ab Incarnato missi, omnes nos de plenitudine ejus accepimus: nos vasa sumus, ille fons est; ille creator, nos creatura; ille Deus, nos homines. Hoc ergo, fratres, mysterium est in nativitate praecursoris Domini et in nativitate Redemptoris nostri, quod in prophetae nativitate humilitas nostra designatur, in nativitate quoque Domini exaltatio nostra. Joannes decrescente die natus est, Christus vero crescente, quia dignum fuit ut hominis fama minueretur et gloria Dei exaltaretur. Hoc idem et Joannes sentiens, ait: Me oportet minui, illum autem crescere (Joan. III). Quod etiam in passionibus amborum impletum est: ut minueretur homo, caput Joannis abscinditur; ut 110.0051D| exaltaretur Deus, Christus in ligno suspenditur. Quare autem beatum Joannem Dominus et Salvator noster lucernam esse dixerit, et quare eum ante mitti voluerit, breviter charitati vestrae intimabo: praemissus est enim Joannes velut vox ante verbum, lucerna ante solem, praeco ante judicem, servus ante dominum, amicus ante sponsum. Et quia universum mundum peccatorum tenebrae et nox infidelitatis oppresserat, et solem justitiae aspicere non valebant, beatus Joannes quasi lucerna praemittitur, ut cordis oculi, qui, lippitudine iniquitatis oppressi, magnum et verum lumen videre non poterant, ad lumen lucernae primum quasi tenuem splendorem videre consuescerent, et paulatim peccatorum nubilo remoto, 110.0052A| et infidelitatis humore digesto, adveniente Christo, ab illo coelesti lumine laetificari possent potius quam torqueri. Sicut enim lippientes oculos ad videndum provocas si exiguum splendorem lucernae ostenderis, et amplius crucias si lumen magnum ingesseris, ita Dominus et Salvator noster, qui est lumen verum, nisi prius beatum Joannem velut lucernam praemitteret, claritatem ejus totus mundus sustinere non posset. Ergo quia beatum praecursorem Domini lucernam esse cognovimus, qui veram lucem praecurrebat, et testimonium perhibuit de lumine, ut omnes crederent per illum: curramus ad eum, audiamus quid resonet. Ipse quidem vox est, sicut dicit Isaias propheta: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur 110.0052B| et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas, et videbit omnis caro salutare Dei (Isa. XL). Praeparemus quoque et nos viam Domino venturo ad corda nostra, tollamus offensiones peccatorum per confessionem et poenitentiam, rectas faciamus semitas conversationis nostrae, quae prius pravae et tortuosae erant; sternamus viam verae fidei bonis operibus, deponatur superbia mundana, et elevetur pusillanimitas formidolosa: sicque compositis, ordinatis, aequatis et coadunatis omnibus, videbimus salutare Dei sicuti est: quia in pace factus est locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV), cujus visione perpetua nos perfrui, praecursoris sui precibus exoratus, ipse concedat, qui ob hoc de coelis descenderat, et de morte 110.0052C| triumphans, sursum ascenderat, Jesus Christus Salvator noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXVII. IN NATALI SANCTORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.

Hodie, fratres charissimi, beatissimorum apostolorum Petri et Pauli natalis dies est in toto orbe notissimus: in qua enim parte orbis latere potuit tanta devotio, cum virtutibus testantibus ubique praedicatur eorum gloriae magnitudo? Si quidem cum de his dicat David propheta: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). In omnem terram mirabilium Petri virtus annuntiatur: et in fines orbis terrae Epistolae Pauli 110.0052D| penetrarunt. Quis enim non audivit quod primum beatus Petrus apostolus sedenti ad portam speciosam templi claudo ex ventre matris suae olim jam debili pedum suorum restituerit firmitatem (Act. III), ut quod natura minus contulerat, apostolica gratia repararet? Aut quis locus expers est Epistolarum Pauli? ubi verba apostoli Pauli non leguntur? et quis fidelium non ea litteris inscripsit, corde retinet, conversatione custodit? qui Paulus a Domino vas electionis est nominatus: bonum vas, in quo pretiosi mandatorum Christi thesauri conduntur; bonum utique vas, de cujus plenitudine substantia vitae populis semper erogatur, et plenum est. Ergo, fratres, Dominus Christus merito hos duos apostolos in coetu 110.0053A| sanctorum suorum eminere fecit, quos suo judicio in tantam gloriam exaltavit. Nam Petro, sicut bono dispensatori, clavem regni coelestis dedit; Paulo, tanquam idoneo doctori magisterium ecclesiasticae institutionis injunxit: scilicet ut quos iste erudierit ad salutem, ille suscipiat ad quietem; ut quorum corda Paulus patefaceret doctrina verborum, eorum animabus Petrus aperiat regna coelorum. Itaque beatus Petrus et Paulus eminent inter universos apostolos, et peculiari quadam praerogativa praecellunt. Verum inter ipsos quis cui praeponatur incertum est. Puto enim illos aequales esse meritis, qui aequales sunt passione; et simili eos fidei devotione vixisse, quos simul videmus ad martyrii gloriam pervenisse. Non enim sine causa factum putemus quod una die, 110.0053B| uno in loco, unius tyranni toleravere sententiam. Uno die passi sunt, ut ad Christum pariter pervenirent; uno in loco, ne alteri Roma deesset; sub uno persecutore, ut aequalis crudelitas utrumque constringeret: dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro virtute. Et in quo tandem loco martyrium pertulerunt? In urbe Romana, quae principatum et caput obtinet nationum: scilicet ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis; et ubi gentilium principes habitarent, illic Ecclesiarum principes morarentur. Cujus autem meriti sint beatissimi Petrus et Paulus, hinc possumus intelligere quod Dominus Orientis regionem propria illustraverit passione; Occidentis, ne quid minus esset, vice 110.0053C| sui, apostolorum sanguine illuminare dignatus est; et licet illius passio nobis sufficiat ad salutem, tamen et amborum martyrium nobis contulit ad exemplum. Hodierna die igitur beati apostoli sanguinem profuderunt; sed videamus causam cur ista perpessi sunt, scilicet quod inter caetera mirabilia, etiam magum illum Simonem orationibus suis de aeris vacuo praecipiti ruina prostraverint. Cum enim idem Simon se Christum diceret, et tanquam filium ad patrem assereret volando se posse conscendere, atque elatus subito magicis artibus volare coepisset, tunc Petrus fixis genibus precatus est Dominum, et precatione sancta vicit magicam lenitatem: prius etiam ascendit ad Deum oratio quam volatus, et ante pervenit justa petitio quam 110.0053D| iniqua praesumptio; ante, inquam, Petrus, in terris positus, obtinuit quod petebat, quam Simon perveniret ad coelestia quo tendebat: altius ascendit humilitas quam superbia; validius intima coelorum penetravit charitas quam praesumptuosa iniquitas. Deinde ipsa passio, licet diversa in singulis fuerit, tamen pari referta est gratiae sanctitate. Nam Petrus crucis sicut Salvator exitium tulit, et Dominicae devotionis similitudine, nec morte deceptus est, scilicet ut quem imitabatur fide, imitaretur et passione. Paulus vero capite caesus est, quia gentibus caput fidei esse probabatur, et ut ostenderet fidelibus per truncationem capitis caput verum, quod est Christus, non posse ullo modo divelli. Ecce, fratres, quantos patronos 110.0054A| habemus, quales duces religionis nostrae, quales adjutores gaudii nostri. Et ideo quotiescunque sanctorum apostolorum sive martyrum Christi memoriam celebramus, praetermissis omnibus saeculi actibus, sine aliqua dilatione concurramus. Reddamus illis honorificentiam, qui nobis salutem pro effusione sui sanguinis pepererunt, qui tanquam sacratam hostiam pro nostra propitiatione se Domino obtulerunt, praesertim cum dicat ad sanctos suos omnipotens Deus: Qui vos honorat, me honorat; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X). Honoremus sanctos apostolos atque martyres Christi cultu celebri: honoremus laudibus, honoremus devotione, honoremus et imitatione; et sic per eorum orationem perveniemus ad gaudii ipsorum perpetuam societatem; praestante hoc auctore 110.0054B| et largitore omnium bonorum Domino, videlicet Jesu Christo, qui cum Patre vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXVIII. IN NATALI SANCTAE MARIAE.

Adest nobis, dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat terra nostra tantae virginis illustrata nativitate, et per cujus partum mutatur natura plastorum, qua deletur et culpa: praecisa [praecisum] est namque in ea illud divinae infelicitatis elogium quod dicit: In tristitia paries filios, quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium in 110.0054C| ventre portavit; quia illa peccatorem, ista edidit innocentem, virgoque genuit et virgo permansit post partum: utrumque miraculum, fratres, quod sine corruptione gravida, et in partu virgo est puerpera. Ave, inquit angelus ad eam, gratia plena, Dominus tecum; tecum Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio. Gratulare, beata virgo, Christus rex e coelo suo, in utero tuo; et ideo benedicta eris tu inter mulieres, quae vitam et viris ac mulieribus peperisti. Mater generis nostri poenam intulit mundo, genitrix Domini nostri salutem attulit saeculo: percussit illa, ista vivificavit; propter inobedientiam enim obedientia commutatur. Laeta igitur Maria gestat infantem, exsultans amplexatur filium, portat a quo portabatur. Audite igitur vocem 110.0054D| verborum illius qua dixit: Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I). Denique post illud benedicibile praesagium, dum tacita secum Virgo mentis alternatione confligit, qualis esset ista salutatio, nuntius interim coelestis exsequitur: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum; at illa: Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco; et angelus ad eam: Spiritus sanctus, ait, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque quod nascetur 110.0055A| ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Nec mora, revertitur nuntius, et virginalem thalamum ingreditur Christus. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in die tantae Virginis, quae meruit, sola omnium feminarum, regem, quem coeli, terra, mare, capere non possunt, in suam virginalem castis et sanctis visceribus concipere vulvam, ut ipsa pia interventrix pro nobis consistat ad filium, qui eam transvexit cum omni gloria ad coeli palatium, et nunc vivit et regnat cum eo in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXIX. IN ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE VIRGINIS.

Cum omnium sanctarum virginum festivitates, quae castitatem mentis et corporis usque ad finem vitae servaverunt, et per Dei misericordiam de hoc 110.0055B| saeculo nequam triumpharunt, dignae sint laudibus, perpendite, fratres, quanta veneratione digna sit solemnitas illa, qua Virgo virginum ex hac temporali vita aeternam migravit ad requiem: cum non solum credimus illam nobiscum esse memorabilem, sed etiam cum ipsis sanctis spiritibus angelicis fieri valde honorabilem, qui celebri inde exsultant gaudio, cum matrem Domini atque conditoris summi aeterna beatitudine secum perfrui conspiciunt; matrem videlicet illam quae sobolem in utero concepit, et casta est; filium genuit, et virgo est; mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta, mater unigeniti Domini et regis omnium, plasmatoris et creatoris cunctorum; illius qui in excelsis sine matre, et in terra est sine Patre; ipsius qui in 110.0055C| coelis secundum deitatem in sinu est patris, et in terris secundum corporis susceptionem in sinu erat matris. Hujus itaque Unigeniti Dei dicitur haec mater Virgo Maria, digna digni, immaculata sancti, una unius, unica unici: nec enim alter unigenitus Deus super terram venit, aut alia virgo unigenitum genuit. Unde et magnitudinem ejus admirantes tacitis vocibus cordis, taliter, fratres charissimi, exclamemus in laudem, atque dicamus: O vere beata virgo Maria, agnosce gloriam tuam, illam videlicet gloriam quam tibi angelus nuntiavit, vel Joannes per os Elisabeth, nondum matris adhuc de secreto uteri [egressus] prophetavit: Benedicta itaque tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Tu quoque promissum universo mundo 110.0055D| per tanta retro saecula suscipere meruisti adventum; habitaculum immensae majestatis effecta es: spem terrarum, decus saeculorum, commune omnium gaudium peculiari munere novem mensibus sola possedisti. Initiator omnium rerum abs te initiatus est, et profundendum pro mundi vita sanguinem de corpore tuo accepit; uno partu tuo universorum nata est vita saeculorum: angelorum Patrem meruisti vocare filium tuum. Ecce exaltata es super choros angelorum, juxta regem filium, felix mater, regina regnabis in aeternum. Et cui praestitisti uteri tui hospitium, ipse tibi dedit regna coelorum. Sed haec dicendo, fratres, minus mihi videtur omnis laus esse gloriae ejus, et succumbere omnis oratio honori ejus. 110.0056A| Laudent eam angeli, praedicent archangeli, omnes coelorum virtutes et omnes sanctorum coetus in laudibus ejus exsultent; attamen adhuc mihi videtur excellere dignitas honorificentiae ejus. Sed haec perpendentes, fratres, non desperemus nec refugiamus, imo magis in laudem ejus pro modulo nostro excitemur, et in praedicatione ejus exsultemus; quia quod minus est in possibilitate nostra, implebit bonitas sua. Mundemus conscientiam nostram ab operibus mortuis, et praeparemus nos ad confessionem tanti nominis. Omnis persona et omnis aetas ad tantam festivitatem celebrandam bonis moribus ornare se studeat, et in quo vocatus est, in eo permanere decertet. Quicunque ergo viri sive feminae virginitatis propositum tenent, in eo perseverare satagant, 110.0056B| ut sint sanctae et corpore et spiritu: sint disciplinae Dei memores, justitiam cum religione teneant, sint stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam injuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes, et ad omne bonum promptissimi; qui autem connubio sunt dediti, virginitatem tamen in fide recta habeant, in qua universa Ecclesia, sponsa Dei dicitur. Quod tamen Ecclesia catholica, quae constat ex virginibus et pueris, ex maritatis feminis et uxoratis viris, uno nomine virgo est appellata, audi Apostolum dicentem: Desponsavi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). Pudicitiam conjugalem servent, ab illicitis abstineant, bona opera faciant, 110.0056C| hospitalitatem diligant, et eleemosynas facere non segnes fiant. Qui divites in hoc mundo fieri videantur, non superbe sapiant, nec sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat omnibus abundanter. Discant bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere communicare cum proximis, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant vitam aeternam. Qui autem pauperes sunt, fide non deficiant, sed magis virtutibus divites fieri studeant, quod scriptum est: Pauperes elegit Deus in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se (Jac. II), et Propheta dicit: Junior fui et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane (Psal. XXXVI). Sive ergo nobiles sint, sive ignobiles, sive 110.0056D| servi, sive liberi, sive viri, sive feminae, sive senes, sive juvenes, omnes pariter audiamus Apostolum dicentem: State in fide, viriliter agite et confortamini; omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. XVI). Et si taliter nos facientes sancta Dei genitrix suae conspexerit adesse festivitati, facile nobis impetrabit et in praesenti opportunum solatium, et in futuro vitam aeternam, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXX. DE JEJUNIO MENSIS SEPTIMI.

Mensis septimi secundum divinae legis sanctionem 110.0057A| fratres charissimi, nunc instat celebritas, quam diem expiationum et solemnitatem tabernaculorum veteres celebrabant, nos utique commonentes ut intelligamus nos in praesentis vitae peregrinatione, ab omni labe peccatorum per sanguinem mediatoris nostri expiatos, futuram in coelis quaerere debere patriam: non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII). Nam ut haec lucidius pateant, ipsa verba legis charitati vestrae breviter commemorare liceat. Locutus est enim Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino (Levit. XXIII); et paulo post: Decima, 110.0057B| inquit, die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. Omne opus non facietis in tempore hujus diei, quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Omnis anima quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis, et reliqua (Ibid.); et post aliquanta: Mense, inquit, septimo festa celebrabitis et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis, ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra Aegypti, ego Dominus Deus vester (Ibid.). Ecce, fratres charissimi, quanta auctoritate ritus hujus solemnitatis primitus a Domino constitutus est, quem minime 110.0057C| violare licet, imo cum omni honorificentia virtutum, sobrietatis quoque et castitatis, jejunii et sacrarum orationum, digne venerari decet. Nec onerosum videri debet dilectioni vestrae si aliqua verba ex suprapositis sententiis exponamus, quia dulcius illud celebrabitis, cujus rationem bene cognoscitis. Septenarius ergo numerus primum evidentem gerit perfectionis ac consummationis figuram: sive specialiter uniuscujusque nostrum, sive generaliter omnium electorum, quod utique denotat illud, quia Deus in die septima cessavit ab operibus suis, dans nobis ex ipsa requiem nostram conjicere, de qua Paulus ait: Qui enim ingressus est in illam requiem, requievit ipse ab omnibus operibus suis, sicut a suis Deus (Hebr. IV). Sed initium consummationis temporum, 110.0057D| Domini est adventus; de quo Joannes evangelista ait: filioli, novissima enim hora est; hoc videlicet tempus septimi mensis rite significat, in quo requiem habere incipiemus, id est, carere operibus malis, et a gravi sarcina peccatorum liberari. In hoc ergo tuba apostolicae praedicationis ad sanctificationem nos invitat, et servilia opera agere vetat: non est enim jam tempus opera servilia facere, quia sufficit praeteritum tempus ad voluntatem gentium, in quo gesta sunt ea quae erant turpia; et debemus quemadmodum exhibuimus membra nostra arma iniquitatis ad iniquitatem, ita exhibere membra nostra arma justitiae in sanctificationem (Rom. VI), hoc est enim verum holocaustum Domini. 110.0058A| Quod autem de tabernaculorum festivitate supra commemoravimus, hoc significat quod nos qui ab intelligibili Aegypto, hoc est infidelitatis tenebris, et a spiritalis Pharaonis servitute, qui secundum corruptionem laterum praesentis saeculi est, liberati sumus, omne tempus istius vitae, quod septenario dierum curriculo volvitur, in tabernaculis quasi peregrini habitare debemus, dicentes cum Psalmista: Incola ego sum in terra, et peregrinus, sicut omnes patres (Psal. CXVIII); et: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ibid.); imitantesque caput nostrum, ipsam Veritatem, quae dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX); qui nos ad supernam patriam praecedens, promisit nobis, 110.0058B| ita dicens: Vado parare vobis locum, et iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis (Joan. XIV). Hanc laetissimam promissionem Redemptoris nostri suscipientes, fratres charissimi, totum desiderium nostrum in ejus amorem vertamus; non simus cupidi, neque elati, ad praesentem prosperitatem intendentes, sed magis festinemus per praesentis vitae laborem ad requiem venire perpetuam: Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV). Scimus ad eleemosynam prompti, largi in tribuendo solatium egentibus proximis nostris. Nudi intravimus in hunc mundum, nudi exibimus de hoc mundo (Job. I). Thesaurizemus nobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur, nec fures effodiunt, 110.0058C| nec furantur (Matth. VI). Castigemus carnem nostram cum jejuniis et vigiliis; mortificemus voluptatem corporis, ut in nobis vigeat virtus animae. Omnis enim anima quae afflicta non fuerit in die hoc, peribit de populis suis. Hoc est patenter dicere, Quisquis in praesenti vita deliciose et segniter vivit, exterminabitur de coetu sanctorum, quando justus judex bene certantibus praemia reddet aeterna, otiosis autem et negligentibus supplicia tribuet sempiterna. In hac quidem praesenti septimana, fratres, secundum constitutionem sanctorum Patrum, quarta et sexta feria, nec non et sabbato, nobis jejunandum est, ut in diebus propitiationis per jejunia et eleemosynas, per preces et supplicationes, misericordiam in conspectu conditoris nostri invenire mereamur. 110.0058D| Nullus se nostrum in praedictis diebus ab ecclesiae conventu subtrahat, sed magis se ibidem inter sacra missarum solemnia Deo cum lacrymis et compunctione cordis orando commendare studeat: quatenus remissionem praeteritorum peccatorum percipiat, et per gratiam adjutus in futuro, melius se a peccatis omnibus observare queat: praestante ipso Redemptore nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXI. IN FESTIVITATE SANCTI MICHAELIS ARCHANGELI.

Beati Michaelis solemnia, fratres charissimi, celebrantes, libet nos aliquid vobis de hac festivitate 110.0059A| dicere, quatenus mens vestra eo valentior ad coelestia se erigat, quo se cognoscit eorum memoriam venerari in terris, quorum habitatio est semper in coelis. Bene ergo praevisum est nobis a sanctis Patribus, ut qui sanctorum martyrum atque confessorum per totum annum varias celebrationes habemus, in diebus natalium eorum, quando de morte triumphaverunt et ad vitam renati sunt aeternam, saltem vel una die sanctorum archangelorum memoriam solemniter veneraremur, ut quorum omnes semper indigemus auxilio contra hostis antiqui insidias, etiam in communi conventu pariter eorum a Domino postularemus suffragia. Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternum 110.0059B| voluit, etiam procul dubio ad suam similitudinem creavit. Novem vero sunt ordines angelorum, decimus quoque homo est creatus, qui conditori suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans, quasi ex lumine testae, reparavit. Nam testante sacro elogio, scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim atque seraphim, qui in superni regis castris semper devoti persistunt, est ab ejus laude nunquam cessabunt. Sed tamen sciendum quod angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt; quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur. Unde 110.0059C| et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII); ac si patenter dicat: Qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit, angelos facit. Sed tamen mos ecclesiasticus obtinuit, propter significationem multifariam quam unum nomen spiritus continet, quod illi coelestis Hierusalem cives angeli generaliter nuncuparentur; Graeca etenim lingua, angeli, nuntii, archangeli vero summi nuntii vocantur. Hi autem qui minima nuntiant, angeli; qui vero summa annuntiant, archangeli vocantur; qui idcirco etiam privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Neque enim in illa sancta civitate, quam visione omnipotentis Dei plena scientia perficit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum 110.0059D| nomine personae sine nominibus sciri non possint: sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud se nomina a ministeriis etiam trahunt; Michael, namque, quis sicut Deus? Gabriel autem fortitudo Dei, Raphael vero dicitur medicina Dei. Et quoties mirae aliquid virtutis agitur, Michael mitti perhibetur, ut ipso actu et nomine detur intelligi quod nullus potest facere quod facere praevalet Deus. Unde et ille antiquus hostis, qui se ad similitudinem ejus superbus extulerat, in fine mundi cum Michaele archangelo praeliaturus esse perhibetur, ut per Michaelem peremptus discat quia ad similitudinem Dei per superbiam nullus exsurgat. Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, quia Dei fortitudo 110.0060A| nominatur: illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. Raphael quoque, qui ad curandum Tobiae oculos mittitur, dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur. Sciendum ergo est quod ipsi angelici spiritus, cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur et assistunt, quia Deo ubique praesentes sunt: amant et obediunt atque in humilitate persistunt; fruuntur bono inaestimabili, et ob hoc gaudent laetitia inenarrabili. Pacem inter se habent perpetuam, et pacem nobiscum tenere optant. Sunt pii, benigni, misericordes, pleni dilectione, nihil Deo charius ducunt, et ad hunc amorem nos accendere volunt. 110.0060B| Finem gaudii sui non pertimescunt, et hanc securitatem nos secum in coelis habere cupiunt. Sed haec, fratres, me loquente, introrsus vos ad vosmetipsos reducite, secretorum vestrorum merita cogitationesque discutite. Videte si quid jam boni vobiscum intus agitis, videte si in numero horum agminum, quae breviter tangendo perstrinximus, sortem vestrae vocationis invenitis. Vae autem animae quae in se de his bonis quae numeravi, minime aliquid recognoscit, eique adhuc vae deterius imminet, si privatam se donis intelligit et nequaquam gemit. Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera, et virtute qua possumus, ad amorem tantae sortis anhelemus. Qui in se donorum gratiam minime recognoscit, 110.0060C| gemat; qui vero in se minorem cognoscit, majorem aliis non invideat, quia et supernae illae distinctiones beatorum spirituum ita sunt conditae, ut aliae aliis sint praelatae, sed tamen omnes una eademque charitate sociatae. Diligamus nos, fratres charissimi, invicem, diligamus et illos coelestis patriae spiritus, et illorum coelestem conversationem, quantum possumus, in bonis moribus imitemur. Diligamus ante omnia et super omnia conditorem nostrum, deprecantes ejus clementiam, ut qui nos ab initio inter sanctorum angelorum consortia ascribi voluit, sanctorum archangelorum suorum precibus exoratus, ad eorum societatem nos pervenire faciat Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula 110.0060D| saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXII. IN REVELATIONE SANCTI MICHAELIS.

Memoriam beati Michaelis archangeli toto orbe venerandam ipsius et opere condita et consecrata nomine demonstrat ecclesia. Quae non metallorum fulgore, sed privilegio commendata signorum; vili facta schemate, sed coelesti est praedita virtute, ut pote quia fragilitatis humanae memor archangelus, e coelo veniens, ad promerendam ibi mortalibus supernorum gratiam donorum, propria manu sua condere dignatus est. Vertice siquidem montis excelsi posita, de corpore ejusdem saxea, speluncae instar praecavata ostenditur. Est autem locus in Campaniae 110.0061A| finibus ubi inter sinum Adriaticum et montem Garganum civitas Sepontus posita est, qui a moenibus civitatis ducentis duodecim milliaribus porrectus, in cacumine supremo, beati archangeli praefatam gestat ecclesiam. Hanc mortalibus hoc modo cognitam, libellus in eadem positus indicat. Erat in ea civitate praedives quidam nomine Garganus, qui et ex eventu suo monti vocabulum dedit. Hujus dum pecora, quorum infinita multitudine pollebat, passim per devexi montis latera pascerentur, contigit taurum armenti gregis consortia spernentem, singularem incedere solitum, et ad extremum redeunte pecore domum non esse regressum. Quem dominus, collecta servorum suorum multitudine, per devia quaeque requirens, invenit tandem in vertice 110.0061B| montis prae foribus cujusdam speluncae assistere; itaque permotus cur solivagus incederet, arrepto arcu, appetiit illum sagitta toxicata, quae, velut venti flamine retorta, eum a quo jacta est mox reversa percussit. Turbati cives et stupefacti qualiter res fieret effectu, non enim propius accedere audebant. Consuluit episcopum quid facto opus sit, qui indicto jejunio triduano, a Deo monuit esse quaerendum: quo peracto sanctus Domini archangelus episcopum per visionem alloquitur dicens: Jam benefecisti, quod homines latebat, a Deo quaerendo mysterium, videlicet hominem suo telo percussum sciatis, et hoc mea gestum voluntate. Ego enim sum Michael archangelus, qui in conspectu Domini semper assisto, locumque hunc in terris incolere tutumque servare 110.0061C| instituens, hoc volui probare judicio, omnium me quae ibi geruntur ipsiusque loci esse inspectorem atque custodem. His revelatione compertis consuetudinem fecerunt cives hic Deum precibus, sanctumque deposcere Michaelem, duas quidem ibi januas cernentes, quarum australis, quae et major erat, aliquot gradibus in occasum vergentibus adiri poterat. Sed nec ultra ad praeruptam cryptam intrare ausi, prae foribus quotidie orationi vacabant.

Haec inter Neapolitae, paganis adhuc ritibus oberrantes, Sepontinos et Beneventinos, qui quinquaginta millibus a Seponto distant, bello lacessere tentant; qui antistitis sui monitis edocti, triduo petunt inducias, ut triduano jejunio liceret, quasi fidele patrocinium, sancti Michaelis implorare praesidium. 110.0061D| Quo tempore pagani ludis obscenis, falsorum invitant auxilia deorum. Ecce autem nocte ipsa quae belli praecederet diem, adest in visione sanctus Michael antistiti, preces dixit exauditas, victoriam spopondit adfuturam, et quarta diei hora bello praemonet hostibus occurrendum. Laeti ergo mane, et de angelica certi victoria, obviant Christiani paganis, atque in primo belli apparatu Garganus mons immenso tremore concutitur, fulgura crebra volant, et caligo tenebrosa totum montis cacumen obduxit. Impletur prophetia quae Deum laudans, ait: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis (Psal. CIII); fugiunt pagani, partim ferro hostium, partim igniferis impulsi sagittis, ut Neapolim 110.0062A| usque sequentibus, atque extrema quaeque cedentibus adversariis, moenia tandem suae urbis moribundi subintrant, qui queant evadere periculum: compertum enim erat quod angelus Dei in adjutorium venit Christianis. Nam et sexcentos ferme suorum fulmine videbant interfectos; Regi regum Christo continuo colla submittentes, armis induuntur fidei. Cum vero hi domum fuissent reversi victores, vota Domino gratiarum ad templum referrent archangelo, vident mane juxta januam septentrionalem, quam praedixi, instar posteriora pusilla quasi hominis vestigia, marmore arctius impressa, agnoscuntque beatum Michaelem hoc praesentiae suae signum voluisse monstrare, ubi postea culmen appositum, et altare impositum, ipsaque ecclesia ob signa vestigiorum. 110.0062B| Oppidania est vocata. Multa dubitatio erat inter Sepontinos quid de loco agerent, et si intrare vel dedicare illic ecclesiam debeant. Unde collatione facta, ad orientem loci illius beati Petri apostolorum principis nomine condunt ecclesiam et dedicant, in qua etiam beatae semper virginis Mariae sanctique Baptistae Joannis altaria statuunt. Tandem antistes, salubri reperto consilio, Romanum episcopum quid de his agendum sit per nuntios sciscitatur, qui tunc forte in monte Saraptim, quinquagesimo fere milliario a Romana urbe distabat, quem incolae sancti. Silvestri cognomine vocant, eo quod ipse quondam ibi exsul pro fidei persecutione delituerit in monte hoc Saraptim, quique talia mandata remisit. Si hominis est illam dedicare basilicam, hoc maxime die 110.0062C| quo victoria data est, fieri oportet; sin autem alias sancto provisori loci placuerit, eodem die, praecipue illius est in hoc voluntas quaerenda. Hoc ergo tempore imminente, agamus ambo triduanum cum civibus nostris jejunium, sanctam Trinitatem rogantes ut munera quae per summum suae sedis ministerium conferre dignatus est, ad certum usque finem perducat. Factumque est ut suggesserat antistes: nocte vero constituti jejunii summus angelus Domini, sanctus Michael, episcopo Sepontino per visionem apparens. Non est, inquit, vobis opus hanc quam ego aedificavi dedicare basilicam: ipse enim qui condidi etiam dedicavi: vos tantum intrate, et me assistente patrono, precibus locum frequentate; et te quidem cras ibi missam celebrante, populus juxta morem 110.0062D| communicet: meum autem erit ostendere quomodo per memetipsum locum consecraverim ipsum. Adveniunt mane cum oblationibus, et magna instantia precum intrant portam australem. Et ecce longa porticus in aquilonem porrecta, atque illam attingens posterulam januam extra quam vestigia marmore diximus impressa. Sed priusquam huc pervenias, apparet ad orientem basilica praegrandis, ad quam per gradus ascenditur. Haec cum ipsa porticu sua quingentos fere homines capere videbatur altare venerandum, rubroque contectum palliolo, prope erat medium parietis, meridiem ostendens: in gyro autem ipso domus angulosa, non in morem operis humani parietibus erectis, sed instar speluncae 110.0063A| praeruptis, et saepius eminentibus asperata scopulis, culmine quoque diversae altitudinis, quod hic vertice, alibi manu vix possit attingi. Credo quod, docente archangelo Domini, non ornatum lapidum, sed cordis quaerere ac diligere puritatem oporteat. Vertex vero montis extrinsecus partim cornea silva tegitur, partim virenti planitie dilatatur. Missarum itaque celebratione completa, magno attoniti gaudio, quique redierunt in sua loca: episcopus autem, delegato ministrorum, cantorum sacerdotumque officio, et mansione constructa, omnem ibidem quotidie psalmorum missarumque cursum congruo praecepit ordine celebrari. Nullus autem hic est nocturno tempore ausus ingredi, sed aurora transacta, matutinos ibi decantant hymnos. Ex ipso autem saxo quo 110.0063B| tegitur sacra aedes ad aquilonem altaris, dulcis et nimium lucida guttatim aqua dilabitur, quam incolae stillam vocant. Ab hoc et vitreum vas, ejusdem receptui praeparatum, argentea pendet catena suspensum, morisque est populo communiter singulos ad hoc vasculum ascendere per gradus, dominique coelestis degustare liquorem: nam et gustu suavis est et tactu salubris. Denique nonnulli post longas febrium flammas, hanc haustam stillam, celeri confestim refrigerio potiuntur salutis. Innumeris quoque et aliis modis ibi crebro sanantur aegroti, et multa angelicae tantum potestatis licet (sic) geri miracula comprobantur: maxime tamen ejusdem die natalis ejus, cum et de provinciis circumpositis plus solito conflua turba occurrat, et angelicae virtutis major 110.0063C| quodammodo credatur adesse frequentia, ut quod spiritaliter dixerunt apostoli et corporaliter agi videatur, quod angeli sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I). In Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXIII. IN NATALI SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQUE PONTIFICIS.

Largiente divina gratia convenistis hodie, fratres charissimi, ad celebrandum festum sancti Martini pontificis: cujus inter caeteros natales et memorias sanctorum Patrum nobilis et eminens exstat solemnitas; et merito, quia a primis rudimentis vitae humanae ita gratiae divinae aptatus est, ut in pueritiae suae 110.0063D| tempore, quando primum electione Dei fuerat advocatus, statim appareret perfectus. Denique cum necdum sacra unda baptismatis fuisset regeneratus, sed tantum verbo fidei imbutus ac catechumenus esset effectus, quodam tempore, cum jam nihil praeter arma et simplicem militiae vestitum haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret, obvium haberet, in porta Ambianensium civitatis, pauperem nudum, qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret, omnesque miserum praeterirent, intellexit vir Deo plenus, sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari. Quid tamen ageret, nesciebat, qui nihil praeter chlamydem qua indutus erat, habebat: jam enim reliqua 110.0064A| in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro quo accinctus erat, mediam dividit, partemque ei pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. Qui cum a circumstantibus irrisus esset, quod cum deformi truncatoque habitu videretur, quasi in nullo laesus ignoscens, ad remunerationem attendebat futuram. Nocte igitur sequenti, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem contexerat, parte vestitum, intueri diligentissime Dominum, vestemque quam dederat, jubetur agnoscere. Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audivit Jesum clara voce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit. Attenditis, fratres, a quanta perfectione iste vir sanctus coeperit conversationis suae initium; nam hinc conjicere potestis 110.0064B| ad quem finem cursus sui pertenderit statum. Viginti ergo annorum baptismi sacramentum suscepit, et non multo post haec militiam deserens, sancto Hilario confessori adhaerens, fit monachus; in quo proposito tam nobiliter degebat, ut etiam signis et miraculis Dominus ejus comprobaret studium. Interea Turonensium Ecclesiae episcopus ordinatur, in quo gradu etiam ita temperavit religionis habitum, ut in monacho posses pastoris cognoscere primatum, et in pastore mirari monastici rigoris actum. Quid plura? Fit quidem per omnia evangelicae insignis assertor doctrinae, et in miraculorum frequentia apostolicae par gratiae; de quo videlicet, Sulpitio Severo scribente, insigne exstat volumen. Nam daemonum legiones ab obsessis catervis hominum expulit: varias 110.0064C| aegritudines infirmantium abigens, saluti pristinae erutos reddidit, debiles et leprosos verbo curavit, sanctique Spiritus gratia revelante, multa futura seu praesentia praedixit. Praeter haec quoque trium mortuorum suscitator praedicatur esse magnificus. Angelicis saepe visitatus est officiis, atque sanctorum apostolorum, et praecipue Dei genitricis est consolatus alloquiis. O vir beatus et verus Israelita, in quo dolus non fuit! Neminem temere judicavit, neminem injuste damnavit, nulli malum pro malo reddidit, contra omnes injurias et adversariorum calumnias patientissimus exstitit. Plerumque etiam pro eorum qui obtrectatores illius erant solebat flere peccatis, qui remotum illum et quietum venenatis linguis et vipereo ore carpebant. Nunquam 110.0064D| in ore illius nisi Christus, nunquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia, nisi charitas erat. Ecce, fratres, qualem et quantam lucernam Christus super candelabrum in Ecclesia sua posuit, ut omnes qui ingrediuntur, lumen videant. Quis nostrum est qui non in conversatione ejus lucem, in doctrina splendorem, in exemplis claritatem invenire possit: sed quia nullus est qui non possit, videte ne quis sit qui non velit: non enim facile evaserimus vindictam, si tantam neglexerimus gratiam. Omnes gaudemus celebrare festum Martini, attendamus ut sequamur exempla Martini, quo pervenire possimus ad praemium Martini. Non simus ergo superbi, elati, arrogantes, vaniloqui, mendaces, iracundi, 110.0065A| maledici, invidi, blasphemi, detractores, avari, ebriosi, libidinosi et voluptatum saeculi amatores, utique quod non fuit Martinus; sed simus humiles, obedientes, veraces, mites, patientes, benigni, misericordes, pacifici, boniloqui, largi, sobrii, continentes, longanimes, pleni dilectione Dei et proximi, quod sine dubio fuit Martinus. Sic quoque placebimus Martino, et sic intercessorem poterimus semper ipsum habere Martinum: quod nobis ejus gratia praestare dignetur, qui confessorem suum sibi feliciter servientem gaudium aeternum intrare fecerat, et super omnia sua constituerat, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXIV. IN NATALI SANCTI ANDREAE APOSTOLI.( Evangelium Joan. I.) 110.0065B|

Ex lectione sancti Evangelii quae modo lecta est, fratres charissimi, potestis perpendere, et perpendentes cognoscere, quantum distat in imo jacens pusillanimitas infirmitatis nostrae a soliditate perfectionis apostolicae, et quam longe differt protervitas nostra a praecedentium Patrum obedientia. Audistis ergo quod ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem. Nulla vero hunc facere adhuc miracula viderant, nil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum Domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt. Quanta nos ejus miracula vidimus? quot flagellis affligimur? quantis minarum 110.0065C| asperitatibus deterremur, et tamen vocantem sequi contemnimus. In coelo jam sedet, qui de conversione nos admonet; jam jugo fidei colla gentium subdidit, jam mundi gloriam stravit, jam ruinis ejus crebrescentibus, districti sui judicii diem propinquantem denuntiat; et tamen superba mens nostra non vult hoc sponte deserere quod quotidie perdit in vita. Quid ergo, fratres charissimi, in ejus judicio dicturi sumus, qui ab amore praesentis saeculi nec praeceptis flectimur, nec verberibus emendamur. Sed fortasse aliquis tacitis secum cogitationibus dicit: Ad vocem Dominicam uterque iste piscator quid aut quantum dimisit, qui pene nihil habuit? Sed in hac re, fratres charissimi, affectum debemus potius pensare quam censum. Multum reliquit qui sibi nihil 110.0065D| retinuit; multum reliquit qui, quamlibet parvum, totum deseruit. Certe nos et habita cum amore possidemus, et quae minime habemus, ex desiderio quaerimus. Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desideria habendi dereliquit. Multa, fratres, relinquitis, si desideriis renuntiatis. Exteriora etenim nostra, quamvis parva sint, sufficiunt, si interiora cordis tota offerantur. Cor namque et non substantiam pensat Deus, nec perpendit quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto offeratur. Regnum Dei tantum valet quantum habes. Valuit namque Zachaeo in dimidio substantiae, quia dimidium aliud ad hoc quod injuste abstulit, restituendum in quadruplum servavit. Valuit Petro et Andreae, dimissis 110.0066A| retibus et navi; valuit viduae duobus minutis; valuit alteri calicem aquae frigidae. Regnum itaque Dei, ut diximus, tantum valet quantum habes; nunquam est vacua manus a munere, si arca cordis repleta est bona voluntate. Hinc etenim Psalmista dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi (Psal. LIII). Ac si aperte dicat: Et si exterius munera offerenda non habeo, in memetipso tamen invenio quod in ara tuae laudis impono; nihil quippe Deo offertur ditius voluntate bona: voluntas autem bona est sic adversa alterius sicut nostra pertimescere; sic de prosperitate proximi sicut de nostro profectu gratulari: aliena damna, nostra credere, aliena lucra, nostra deputare; amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere; inimicum 110.0066B| etiam tolerare: nulli quod pati non vis facere; nulli quod tibi juste impendere desideras, negare; necessitati proximi juxta vires concurrere, sed prodesse etiam ultra vires velle. Sed hoc bonae voluntatis sacrificium, fratres, nunquam plene persolvitur, nisi mundi hujus cupiditas perfecte deseratur: nam quidquid in eo concupiscimus, hoc procul dubio proximis invidemus. Et quia semper invidia a bona voluntate discordat, mox haec mentem ut ceperit, illa discedit. Unde praedicatores sancti, ut possent proximos perfecte diligere, studerunt in hoc saeculo nihil amare: aestimantes nihil opulentius esse charitate, quae se tenentes facit omnibus bonis abundare. Quia ergo, fratres charissimi, beati Andreae natalitia celebramus, debemus imitari quod colimus. Hoc 110.0066C| etiam in sanctorum apostolorum memoriis veneramur quod statim, vocante Domino, perfecte terrena reliquerunt, quo intentius appeterent coelestia, et cum Christo tenere possent regna superna; ita et nos, Domino jubente, despiciamus quae terrena sunt, ac, relictis temporalibus, mercemur aeterna. Si autem necdum possumus relinquere propria, saltem non concupiscamus aliena. Si necdum mens nostra accenditur igne charitatis, in ambitione sua habeat frenum timoris; et sic proventu suo roborata, dum ab alienorum appetitu compescitur, quandoque ad propria contemnenda perducatur. Interim vero, donec illa perfectio nobis a Domini gratia veniat, non negligamus, fratres, de substantia nostra eleemosynas facere, hospitalitatem diligere, et indigentibus proximis 110.0066D| nostris in omni bono communicare; ac sic, largiente Domino, poterimus ad majora conscendere, quia talibus hostiis promeretur ipse Deus: ad cujus visionem nos perducere dignetur ipse, qui est nobis via, qui est veritas, qui est vita, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXV. IN NATALI APOSTOLORUM.

Si omnium sanctorum martyrum grata nobis debet esse solemnitas, fratres charissimi, quanto gratior eorum qui praesentem secuti sunt principem martyrum: si agnorum, quanto magis arietum. Illorum enim filii non generatione carnis, sed imitatione 110.0067A| virtutis, facti sunt omnes qui posterius usque ad mortem confessi sunt Christum. Hos obtulerunt populi gentium, de quibus Psalmista ante cantavit, dicens: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). His primum Dominus, cum ad confessionem sui nominis hortaretur, non solum se promisit victoriae coronatorem, sed et certaminis adjutorem. Etiam in ipsis et posteros admonebat, qui quod dicebat, scriptum posteris relinquebat. Illis ergo ait, exhortans eos: Cum autem adducunt vos ad principes et potestates, nolite cogitare quid respondeatis, vel quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X). Meditari vetuit, et confiteri praecepit: maluit enim auferre praesumptionem humanam, et gratiam donare 110.0067B| divinam, ut in semetipsis timidi, et in Deo fuissent audaces. Unde et in alio psalmo vox martyrum Deo dicit, quasi ex parte humanae fragilitatis, verendo: Eripe me de inimicis meis, Deus meus; et ab insurgentibus in me libera me (Psal. XVII); et paulo post, de auxilio divino confidens, dicit: Fortitudinem meam, Domine, a te custodiam (Ibid.). Supra caeteras enim turbas fidelium nec non antiquorum justorum et prophetarum, eminentes apostolos suos volens Dominus ostendere, dixit ad illos: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quae audiunt quae vos auditis: multi enim prophetae et justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X). Et item alibi: Jam, inquit, non dicam vos servos, quia 110.0067C| servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV). Eisdem ait item alio loco: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII). Item alibi (Matth. XIX), sciscitanti Petro quid sibi et sociis suis profuisset reliquisse omnia et sequi Redemptorem, respondit dicens: Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. Isti sunt lux mundi (Matth. V), quia per ipsos lumen fidei et verae scientiae primum Dominus huic mundo tradidit, et ab errorum ac peccatorum tenebris gentes et populos eruit. Isti sunt sal terrae, quia per ipsos terrigenae 110.0067D| condimentum saporis vitae aeternae perceperunt, ut restringerent carnis lasciviam, et a putredine peccatorum et vitiorum vermibus servarentur illaesi. Isti sunt duodecim lapides pretiosi, quos in fundamento coelestis aedificii positos Joannes in Apocalypsi sua describit (Apoc. XXI), quia praedicatio eorum Ecclesiae fundamenta locavit. Unde et Paulus ait: Vos estis cives sanctorum et domestici Dei: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Eph. II). Isti sunt duodecim portae Jerusalem novae, quae de coelo descendit, quia per ipsos januam fidei primum intravimus, et inter cives sanctorum enumerati sumus. Haec ergo considerantes, fratres charissimi, recolamus quae tanti duces populi Dei 110.0068A| nos docuerunt. Studeamus factis implere quae illi jusserunt; discamus eorum exemplo mundi divitias contemnere, praesentis saeculi voluptatem non amare, regnum coeleste desiderare; Christo nihil praeponere, sed ejus mandatis in omnibus obedire; paupertatem rerum praesentium diligere, virtutum divitias habere, sapientiae thesaurum appetere, spiritales delicias quaerere: nulli invidere, sed omnes homines diligere, amicos in Deo, et inimicos propter Deum, quia haec est sola vera dilectio: nam amor carnalis et vitiosus in praecipitium trahit et comparatur odio; unde scriptum est: Qui vult amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituitur (Jac. IV). Isti ergo principes nostri, Dei amore perfectissimi, et proximorum dilectione repleti, hinc potuerunt mundi 110.0068B| impetum vincere et cruentum saeculum domare, quia nihil amaverunt in omni re, nisi Dei voluntatem. Ita et nos, fratres, diligamus in omnibus rebus Dei facere voluntatem, et creatorem nostrum amemus in semetipso, creaturam vero in conditore suo: et sic habebimus ordinatissimam charitatem, quia Deus charitas est, et qui diligit hanc dilectionem, diligit Deum; et si ita dilexerimus, diligit nos ipse Deus, diligunt et nos sancti apostoli judices nostri, et exorant pro nobis, ut in universali judicio Christi cum ipsis in perpetuum coronemur: quod ipse praestare dignetur judex et Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXVI. IN NATALI MARTYRUM. 110.0068C|

Quia beati martyris natalis hodie illuxit dies, quem vobiscum, fratres charissimi, voluit nos Dominus celebrare, aliquid, donante illo, de martyrum gloria et patientia disseramus. Gloria quidem mundana ab ipsis contempta est, et ideo patientia probata est: nam gloria eorum abscondita latebat in coelis, quia patientia eorum exercebatur in terris; qui non exhorret eorum patientiam, perveniet ad gloriam. Miseria enim putatur pati dura et aspera in carne, quia revera molestum est; nisi esset omnibus molestum, non esset martyribus gloriosum. Multis ergo lascivis et avaris martyres sancti insanire visi sunt, quando pro Christi nomine tanta patiebantur: et eum semper veraciter confitebantur, 110.0068D| ut ergo negarent urgebantur. Alii vero virgis et flagellis diutissime sunt verberati, alii fustibus et plumbatis caesi, alii membratim laniati, alii gladio occisi, alii excoriati, pice et plumbo liquato perfusi, alii ardore prunarum cruciati, alii flammis exusti, alii in mare mersi, alii bestiis deputati, alii carcerum sunt horrore et fame necati. Quot enim poenarum et mortium genera hostis excogitare poterat, tot martyribus sine ulla miseratione infligebat; sed ipsi licet in aperto horrida paterentur, in occulto tamen ineffabiliter coronabantur. Multi quidem gloriam terrenam quaesierunt, multi viri fortes et pro patria sanguinem fundendum esse duxerunt nec fundere dubitaverunt, qui gloriam etiam post mortem apud posteros haberent: 110.0069A| sed quae illorum gloria martyribus comparatur! Quis potuit invenire imperator quod potuit invenire piscator. Imperatorum, consulum et virorum fortium, qui orbem armis domuerunt et subjugaverunt, sepulcra sunt Romae: ad cujus sepulcrum intrare dignatus est imperator: et tamen, diademate deposito ad sepulcrum suum orantem, suscepit eum piscator: ecce, si terrena gloria fuerat concupiscenda martyribus, nec ipsa fraudati sunt, qui honorem tamen inter angelos quaesierunt. Videmus eorum glorias in terris, et stupemus; quid pateremur, si in coelo videremus: quantus nos stupor admirationis apprehenderet, si videremus martyres inter angelos gloriantes, quorum natalitia videmus populos celebrantes. Sed nos volumus gaudere cum sanctis, et 110.0069B| tribulationem mundi nolumus sustinere cum illis: qui enim sanctos martyres, vel in quantum potuerit, noluerit imitari, ad eorum beatitudinem non poterit pervenire. Sic et Apostolus praedicat, dicens (II Cor. I): Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationum. Et Dominus in Evangelio: Si mundus, inquit, vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit (Joan. XV). Recusat esse in corpore, qui odium non vult sustinere cum capite. Sed dicit aliquis: Et quis est qui possit beatorum martyrum vestigia sequi; huic ego respondeo: Quia non solum martyres, sed etiam ipsum Dominum cum ipsius adjutorio, si volumus, possumus imitari. Audi non me, sed ipsum Dominum generi humano clamantem ac dicentem: Discite a me quia mitis sum et humilis 110.0069C| corde (Matth. XI). Audi et beatum Petrum admonentem: Christus, inquit, pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II). Ecce Christus dicit: Discite a me; beatus Petrus dicit: Ut sequamini vestigia ejus. Similiter apostolus Paulus clamat: Imitatores Dei estote, sicut filii charissimi (Eph. V). Quid ad haec respondebimus, fratres, vel quam excusationem habere poterimus? Si tibi aliquis dicat ut virtutes quas fecit Dominus debeas imitari, justa potest esse excusatio tua, quia virtutes et mirabilia facere non omnibus datum est; juste autem et caste vivere, et charitatem cum omnibus custodire cum Dei adjutorio, omnibus praeceptum est. Nam et ipse Dominus non dixit: Discite a me mortuos suscitare, super aquas siccis 110.0069D| pedibus ambulare; non dixit; sed quid ait? quia mitis sum et humilis corde; et iterum: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos: sicut et Pater vester coelestis solem suum oriri facit super bonos et malos (Luc. VI). Et licet sint alia multa in quibus Deum debeamus et beatos martyres imitari, ista tamen duo praecipua sunt: id est, ut mites simus et humiles corde, et inimicos nostros toto corde et totis viribus diligamus. De diligendis inimicis, fratres charissimi, nullus unquam in veritate se poterit excusare. Potest mihi aliquis dicere: Non possum jejunare, non possum res meas totas pauperibus dare, et in monasterio Deo servire; nunquid potest dicere: Non possum diligere? Sed dicit aliquis: 110.0070A| Tanta mala mihi inimicus meus fecit ut eum nulla ratione possim diligere. Attendis quid tibi fecerit homo, et non attendis quid tu feceris Deo: si conscientiam tuam diligenter discutis et inquiris, sine ulla compensatione majora tu peccata committis in Deum quam in te commiserit homo: et qua fronte vis ut tibi Deus dignetur dimittere multum, cum tu non acquiescis dimittere parum? Vos autem, fratres, quia quotidie dicitis Deo in oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI), dimittite et dimittetur vobis; ipsa enim Veritas clamat terribiliter et dicit: Si vos non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec vobis Pater vester coelestis dimittet peccata vestra. Imitemur ergo sanctos martyres Christi in fide, in 110.0070B| humilitate, in mansuetudine, in patientia, in longanimitate, in dilectione; et sic poterimus ipsos martyres apud Deum habere intercessores, ita ut deleantur peccata nostra, et praemia aeterna nobis conferantur: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXVII. IN NATALI SANCTORUM CONFESSORUM.

Hodie, fratres charissimi, sancti confessoris nostri celebramus diem, quo hanc vitam laboriosam derelinquens, in vitam renatus est perpetuam; quo finivit laborem certaminis, et percepit praemium confessionis. Sicut enim sanctorum martyrum, ita et beatorum confessorum 110.0070C| solet triumphos celebrare Ecclesia: illorum, quia agonem explentes, palmam martyrii meruerunt; istorum, quia in verae fidei confessione persistentes, coronam vitae acceperunt. Et merito utrique pari ratione honorantur, quia utrique veri testes Christi et veri laudatores exstiterunt: nam martyres Graece, testes interpretantur; confessores vero Latine laudatores significant. De ipsis enim Dominus dicit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X). Sed haec confessio, fratres, non tantum ore, sed etiam corde simul et opere tenenda est; ipsa enim Veritas ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse 110.0070D| intrabit in regnum coelorum (Matth. XI). Hic enim sanctus ideo Domino placuit quia intus per credulitatem, et foris per praedicationem ac boni exempli operationem, rite Dominum laudavit. Iste quidem ex eorum servorum numero est qui secundum Domini parabolam, veniente domino suo, commendata sibi talenta cum lucro reportavit, atque bene remuneratus, in gaudium domini sui intravit. Servus ergo qui geminata talenta retulit, a domino laudatur, atque ad aeternam remunerationem perducitur: cui et voce dominica dicitur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui (Matth. XXV). Pauca quippe sunt bona omnia praesentis vitae, quamlibet 110.0071A| multa videantur. Sed tunc fidelis servus supra multa constituitur quando, devicta omni corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa coelesti sede gloriatur. Tunc ad domini sui gaudium perfecte intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque angelorum coetibus admistus, sic interius gaudet de munere ut non sit jam quod exterius doleat de corruptione. Sanctus ergo iste, Domino jubente bene vigilavit, et beatus est servus, quia cum venit Dominus ejus invenit eum vigilantem. Ipse namque vigilat qui ad aspectum veri luminis mentis oculos apertos tenet; vigilat, qui servat operando quod credit; vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Hinc etenim Paulus dicit: Evigilate, justi, et nolite peccare (I Cor. XV). Fecit 110.0071B| enim illum Dominus discumbere cum sanctis suis, id est, in aeterna quiete refoveri. Et transiens ministrabit illi, quia lucis suae illustratione eum satiat; transire enim Domini est in claritatis suae speculationem nos ducere; cum eum quem in humanitate in judicio cernimus, etiam in divinitate post judicium videmus. Proinde, fratres mei dilectissimi, attentius vigilate, in conditionem mortalitatis vestrae mentis oculos figite: venienti vos judici per fletus quotidie et lamenta praeparate; cum certa mors maneat omnibus, nolite de temporalis vitae providentia incerta cogitare: terrenarum rerum vos cura non aggravet; quantislibet enim auri et argenti molibus circumdetur, quibuslibet pretiosis vestibus induatur caro, quid est aliud quam caro: nolite ergo attendere 110.0071C| quid habetis, sed quid estis. Vultis autem audire quid estis: propheta indicat, dicens: Vere fenum est populus (Isa. XL); si enim fenum populus non est, ubi sunt illi qui ea quae hodie colimus vobiscum, transacto anno beati hujus confessoris natalitia celebraverunt: o quanta et qualia de praesentis vitae provisione cogitabant, sed subripiente mortis articulo, repente in his quae videre nolebant inventi sunt, et cuncta simul temporalia, quae tractata quasi stabiliter tenere videbantur, amiserunt. Quia igitur momentis suis horae fugiunt, agite, fratres charissimi, ut in boni operis mercede teneantur. Audite quid sapiens Salomon dicit: Omne quod potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos quo tu 110.0071D| properas (Eccli. V). Quia ergo et venturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus, et laboremus utiliter quidquid possumus, quatenus cum confessoribus suis Christus nobis post finem istius vitae concedat in coelesti regno potius laetari, quam cum peccatoribus in inferno puniri: cujus nos iram devitare et gratiam impetrare ipse concedat, qui nos redemerat, Christus Salvator noster, qui vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXVIII. IN NATALI VIRGINUM.

Immaculatus Dominus immaculatam sibi familiam 110.0072A| etiam in hoc pleno colluvionum fragilitatis humanae corpore consecravit, dum in toto mundo virgineus flos Mariae immarcescibiles coronas innectat, et septrigeram pudoris aulam immaculato conservet affectu. Hinc eousque integritas perseveravit ad palmam, ut in puellis tropaeum sanctitatis arriperet, et per vestigia matris virginis ad coelestem thalamum perveniret. Virginitas quidem res est sancta, res est perfecta; principalis virtus, specialem in regno Dei habens coronam. Non enim ideo laudabilis est virginitas quia et in martyribus reperitur, sed quia ipsa martyres facit. Quis autem est qui humano eam possit ingenio comprehendere, quam nec natura suis inclusis [ Forte, inclusam] legibus comprehendere potest? aut quis naturali voce completus [ Forte, complectitur] 110.0072B| quod supra usum sit naturae. E coelo accersivit quod imitaretur in terris: nec immerito vivendi usum quaesivit e coelo, quae sponsum sibi invenit in coelo. Haec nubes aereas, angelos sideraque transgrediens, verbum Dei in ipso sinu invenit Patris et toto hausit pectore. Nam quis tantum cum invenerit, relinquat bonum? Ergo de eo Scriptura dicit: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt et attraxerunt te (Cant. I). Futurae autem resurrectionis jam iste ordo speciem tenet; unde et scriptum est in Evangelio: In resurrectione ergo non nubunt, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII). Nemo ergo miretur si angelis comparentur quae angelorum Domino copulantur. Vera enim haec fit Dei imago, 110.0072C| respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas; quantoque plus copiosa virginitas numero suo addit, gaudium matris augescit. Virginitas sacratissima in suo gradu usque in sanguinis effusionem permansit, quoniam suo illam sanguine subrigaverat Christus. Inardescit in coelestibus animus, nil in terrenis libet; deforme conspicitur quidquid de terrena placebat specie: quia sola pretiosae margaritae claritas fulget in mente; de cujus dilectione recte per Salomonem dicitur: Valida est ut mors dilectio (Cant. VIII), quia videlicet sicut mors interimit, sic ab amore rerum corporalium aeternae vitae charitas occidit: nam quem perfecte absorbuerit, ad terrena foris desideria 110.0072D| velut insensibilem reddit. Neque enim sancta haec cujus hodie natalitia celebramus, mori pro Domino potuisset in corpore, si prius a terrenis desideriis mortua non fuisset in mente. Rectius namque in virtutis culmine animus tormenta risit, praemia calcavit, ante armatos reges et praesides ducta stetit: feriente robustior, judicante sublimior. Quid inter haec nos barbati et debiles dicimus, quia ire ad regna coelestia puellas per ferrum videmus: quos ira superat, superbia inflat, ambitio perturbat, luxuria coinquinat? Qui si adipisci regna coelorum per bella persecutionum non possumus, hoc ipsum nobis turpe sit quod nolumus Deum saltem per pacem sequi. Ecce nulli nostro tempore dicit Deus: Pro me 110.0073A| morere, sed, illicita tantummodo in te desideria occide. Qui ergo in pace subigere carnis desideria nolumus, quando [quomodo] in bello pro Domino ipsam carnem dabimus? Hoc ergo pro certo sciat unusquisque vestrum quod quicunque hic non vult in se crucifigere et mortificare carnis desideria, in futuro non perveniet utique ad aeterna gaudia. Sed quia praesentia gaudia sequuntur perpetua lamenta, hic, fratres charissimi, vanam laetitiam fugite si illic flere formidatis. Nemo etenim potest et hic gaudere cum saeculo, et in futuro regnare cum Christo. Temporalem itaque laetitiam fluxam restringite, carnis voluptates edomate; quidquid in mente pueriliter hilarescit, hoc disciplinae juvenilis censura coerceat, ut dum sponte temporalia fugitis, aeterna gaudia sine 110.0073B| labore capiatis: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXIX. IN DEDICATIONE TEMPLI

Propitia divinitate omnipotentis Dei, et annuente ejus clementia, bene convenistis hodie, fratres charissimi, ut Deo domum dedicaremus, ipso jubente ac dicente: Facite mihi sanctuarium, et habito in medio vestri, dicit Dominus Deus (Zach. II). Sed hoc tunc digne facimus si ipsi Dei templum fieri contendimus, si studemus congruere solemnitati quam colimus; ut sicut ornatis studiosius ejusdem ecclesiae parietibus, pluribus accensis luminaribus, diversis per litanias et preces, per lectiones et cantica, excitatis 110.0073C| vocibus, Deo laudem parare satagerimus: ita etiam penetralia cordium nostrorum semper necessariis bonorum operum decoremus ornatibus, semper in nobis flamma divinae pariter et fraternae charitatis augescat, semper in secretario pectoris nostri coelestium memoria praeceptorum et evangelicae laudationis dulcedo sancta resonet. Hi sunt enim fructus bonae arboris, hic boni thesaurus cordis, haec fundamenta sapientis architecti, quae nobis hodierna sancti Evangelii lectio commendat. Non nos formam solummodo, sed virtutem potius debemus habere pietatis, quod etiam mystica Veteris Instrumenti nobis historia diligenter insinuat, quando vel Moyses tabernaculum (Exod. XL), vel templum Domino Salomon in sanctae Ecclesiae typum condidit (III Reg. 110.0073D| VIII): utraque enim domus firmiter fundata esse refertur, et omnia instrumenta quae ibi inerant, id est lapides pretiosi, ex quibus templum erat constructum; ligna imputribilia, e quibus omne tabernaculum factum, et templum intus ornatum, ac desuper tectum fulgebat; aurum, de quo et tabernaculi parietes intus ac foris vestiti, et templi non tantum parietes, verum etiam laquearia, trabes, ostia, postes et pavimenta erant cooperta; sed et vasa vel utensilia domus utriusque, cuncta pene aurea et de auro purissimo facta fuerant; fructus etiam arborum qui in domum Domini offerebantur, purissimi et exquisiti esse jubebantur, hoc est vitis, olivae, thuris, myrrhae vel stactis, et caeterarum hujusmodi; haec videlicet cuncta 110.0074A| spiritaliter intellecta, veram nostrae fidei et operationis sinceritatem denuntiant, et quomodo domus Dei fieri possimus, mystice docent. Quid ergo ipse conditori Redemptor noster de constructione suae domus, quae nos sumus, in ea quae nobis modo recitata est lectione sancti Evangelii dicat, audiamus: Non est, inquit, arbor bona quae facit fructus malos, neque arbor mala faciens fructum bonum (Matth. VII). Bonas ergo arbores et bonos earum fructus in constructionem sive ministerium sui templi rex noster quaerit; at vero malae arboris qui sit finis, idem alibi docet dicens: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur (Matth. III); arbores namque homines, fructus autem opera dicit ipsorum. Vultis autem nosse qui sint arboris bonae, 110.0074B| qui malae fructus? Apostolus id docet: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia (Gal. V). Vis audire an arbores quae hos fructus faciunt ad aeterni regis templum coeleste pertineant? subjungit Apostolus dicens: Quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur (Ibid.). Bonae quoque arboris fructus subsequenter enumerat, cum ait: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia (Ibid.); qui nimirum fructus, cum arboribus e quibus procedunt, et hic ad domum fidei, et illic 110.0074C| ad habitationem supernae beatitudinis veraciter pertinent. Quapropter oremus, fratres dilectissimi, omnium bonorum auctorem et datorem, Deum Patrem omnipotentem, ut nos per virtutem et sapientiam suam arbores bonas efficiat, et ad aedificium domus suae habitabiles faciat, et super ipsam petram, de qua Apostolus dicit: Petra autem erat Christus (I Cor. X), nos fundare ac collocare dignetur: et contra inundationem variam persecutionum afflatu Spiritus sui nos protegat, et illaesos sine peccati ruina in aeternum custodiat, atque ad coelestem Jerusalem nos coadunet, suamque habitationem perennem consecret, qui vivit et regnat aeternaliter ac perpetualiter in trinitate et unitate perfecta, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XL. IN ANNIVERSARIA FESTIVITATE DEDICATIONIS TEMPLI.( Evangelium Joannis X.) 110.0074D|

Ex auctoritate lectionis evangelicae, fratres charissimi, edocemur hujus festi habere commemorationem, ubi legitur quod facta sint Hierosolymis Encaenia, et Jesus praesentialiter eo tempore ibi adesset (Joan. X). Encaenia autem vocabantur solemnia dedicationis templi, quae populus Dei, ex antiqua patrum traditione, per annos singulos celebrare consueverat: quorum vestigia nos hodie juxta morem Christiani orbis sequentes, annuam dedicationis ecclesiae nostrae diem divinis laudibus et vigiliis studuimus 110.0075A| agere solemnem: et hanc nobis festivitatem eo majore devotione celebrare oportet, quo etiam Redemptori nostro gratissimum esse cognovimus; adeo ut in illa ipse templum ingredi et sermonem facere ad populum, ac divinitatis suae sacramenta pandere dignatus sit. Facta sunt, inquit, Encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Si ergo voluit ambulare in templo, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostram orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebrantur, visitare gaudebit. Si perambulare non despexit porticum, in qua rex quondam mortalis ac terrenus, quamvis potentissimus, ac sapientissimus ad orandum stare solebat, quanto magis penetralia cordium nostrorum 110.0075B| invisere atque illustrare desiderat si tamen ea porticum esse Salomonis, hoc est, si ea timorem suum, quod est initium sapientiae, habere perspexerit: neque enim putandum est quia domus solummodo in qua ad orandum vel ad mysteria celebranda convenimus, templum sit Domini; et non ipsi, qui in nomine Domini convenimus, multo amplius templum ejus appellemur et simus; cum manifeste dicat Apostolus: Vos estis templum Dei vivi (I Cor. III); sicut dicit Dominus: Inhabitabo in eis et inter illos ambulabo (II Cor. VI). Si ergo templum Dei sumus, curemus solerter, et bonis satagamus actibus, ut in eodem suo templo saepius ipse et venire et mansionem facere dignetur. Caveamus hiemis exemplum, ne videlicet corda nostra Dominus adveniens a charitatis ardore 110.0075C| torpentia reperiat, sicut Judaeorum pectora perfidia durata invenit, ideoque ea citius aversatus relinquat; imo magis quantum possumus, cum ipsius adjutorio laboremus, ne Deus noster in templo suo, hoc est in nobis, inveniat quod oculos suae majestatis offendat: sed habitaculum cordis nostri evacuetur vitiis, et virtutibus repleatur; claudatur diabolo, et aperiatur Christo: et ita laboremus ut nobis bonorum operum clavibus januam regni coelestis aperire possimus. Sicut enim malis operibus, quasi quibusdam seris ac vectibus, vitae nobis janua clauditur, ita, absque dubio, bonis operibus aperitur. Et ideo, fratres charissimi, unusquisque consideret conscientiam suam, et quando se aliquo crimine vulneratum esse cognoverit, prius orationibus, jejuniis vel 110.0075D| eleemosynis studeat mundare conscientiam suam, et sic eucharistiam praesumat accipere: si enim agnoscens reatum suum, ipse a divino altari se subduxerit, cito ad indulgentiam divinae misericordiae perveniet, quia sicut qui se exaltat humiliabitur, ita e contrario, qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV). Qui enim, sicut dixi, agnoscens reatum suum, ipse se humiliter ab altari ecclesiae pro emendatione vitae removere voluerit, ab aeterno illo et coelesti convivio excommunicari penitus non timebit. Rogo vos, fratres, diligenter attendite: si ad mensam cujuscunque potentis hominis nemo praesumit cum vestibus conscissis et inquinatis accedere, quanto magis a convivio aeterni Regis, id est ab altari Domini debet 110.0076A| se unusquisque invidiae vel odii veneno percussus, iracundiae veneno repletus, avaritiae jaculis vulneratus, ebriositatis vitio pollutus, luxuriae sordibus inquinatus, cum reverentia et humilitate subtrahere, ne propter praesumptionem ac pertinaciam, ab aeterno Dei convivio et sanctorum consortio sequestratus, ligatis manibus et pedibus in aeternum projiciatur incendium: sed magis studeat ut per poenitentiam et eleemosynas, per pacem et continentiam, sobrius et mundus factus, hic fiducialiter ad mensam Domini accedere possit, et in futuro ad sanctorum angelorum et apostolorum, prophetarum et martyrum, et caeterorum justorum societatem, laetabundus pervenire: quod nobis sua gratia praestare dignetur Redemptor et Salvator noster Jesus Christus, 110.0076B| qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLI. IN DOMINICIS DIEBUS.

Sciendum est, fratres charissimi, quod ideo a sanctis Patribus nostris constitutum est Christianis et mandatum ut in solemnitatibus sanctorum, et maxime in Dominicis diebus, otium haberent et a terreno negotio vacarent, ut paratiores et promptiores essent ad divinum cultum, cum non haberent quid eos inde tardaret incommodum, relinquerentque eo tempore terrenam sollicitudinem, quo facilius possent Dei intendere voluntatem. Inde ipse Dominus per Prophetam dicit: Vacate et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV). At hi qui, diversis curis ac 110.0076C| negotiis implicati, hanc sententiam Dei spernunt, et divinae contemplationi vacare nolunt, timeo ne in futuro judicio, illis januam Domini pulsantibus atque aperire poscentibus (Matth. XXV), Dominus respondeat: Amen dico vobis, nescio vos: discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII); et qui modo Deum quaerere negligunt, ab ipso tunc respuantur. Idcirco, fratres mei, non sit vobis molestum in Dominicis diebus et in natalitiis sanctorum divino studere cultui. Dominicum ergo diem apostoli et apostolici viri ideo religiosa solemnitate habendum sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes 110.0076D| scilicet diei huic honorem et reverentiam propter spem resurrectionis nostrae quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus Jesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. Apparet autem diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem: ipse est enim dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super apostolos descendit, manna in eodem die in eremo primo de coelo datum est. His enim speciebus actualibus [ Forte specialibus actibus et] indiciis Dominica dies exstat insignis, ac ideo sancti doctores Ecclesiae decreverunt omnem gloriam 110.0077A| Judaici sabbatismi in illam transferre, ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate; quia tunc erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul perfecta. Observemus ergo diem Dominicam, fratres, et sanctificemus illam, sicut antiquis de sabbato praeceptum est, dicente legislatore: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra (Levit. XXIII). Videamus ne otium nostrum vanum sit, sed e vespera diei sabbati usque ad vesperam diei Dominici sequestrati a rurali opere et ab omni negotio, solo divino cultui vacemus: sic quoque sanctificamus rite sabbatum Domini, dicente Domino: Omne opus non facietis in eo. Veniat ergo cuicunque possibile sit, ad vespertinam atque nocturnam celebrationem, et oret 110.0077B| ibi in conventu Ecclesiae pro peccatis suis Deum. Qui vero hoc non possit, saltem in domo sua oret, et non negligat Deo solvere votum ac reddere pensum servitutis. In die illa vero nullus se a sacra missarum celebratione separet, neque otiosus quis domi remaneat, caeteris ad ecclesiam pergentibus; neque in venatione se occupet, et diabolico mancipetur officio, circumvagando campos et silvas, clamorem et cachinnum exaltans, non gemitum nec orationis verba ex intimo pectore ad Deum proferens. Adhuc quoque, quod detestabilius est, aliqui ad ecclesiam venientes, non intrant, non insistunt precibus, non exspectant cum silentio sanctam missarum celebrationem: sed quando lectiones divinae intus leguntur, tunc ipsi foris aut causas dicere et diversis student 110.0077C| calumniis impugnare; aut videlicet in alea, vel in locis inutilibus insudare: aliquoties etiam, quod pejus est, aliqui nimia iracundia succenduntur et amarissime rixantur, ita ut armis se vel fustibus alterutrum impetant, et saepe homicidium perpetrent. Et hoc ab illis maxime fit qui pleni invidia et odio, diabolo ductore, in conventum Ecclesiae pergunt, non ut semetipsos adjuvent, sed ut alios laedant. Tales etiam si homicidio ibi pereunt, aut subita morte rapiuntur, quo alias, nisi cum ipso cujus secuti sunt vestigia, vadunt in aeterna tormenta? Nolite haec facere, fratres mei, nolite vosmetipsos decipere, nolite in conventu vestro, locum dare diabolo (Ephes. IV), sed magis vosmetipsos praeparate hospitium Christo. Non ergo foris fabulis, sed intus psalmodiae et 110.0077D| orationibus studete. Nolite invicem in ecclesia verbosari, sed quieti esse. Sunt enim plurimi, et praecipue aliquae mulieres, quae ita in ecclesia garriunt [et] ita verbosantur, ut lectiones divinas nec ipsae audiant, nec alios audire permittant. Nunquid talis conventus cum tali ordine, fratres mei, in domo Dei debet fieri; aut taliter decet in conspectu Dei et sanctorum angelorum ejus assistere? Adhuc quoque, quod valde dolendum est, conqueri vobiscum volo, quia sunt aliqui, et maxime potentes istius mundi, qui, cum veniunt ad ecclesiam, non sunt devoti ad laudes Dei celebrandas, sed cogunt presbyterum ut abbreviet missam et ad libitum eorum cantet; nec ei licet morem ecclesiasticum sequi propter illorum gulam 110.0078A| et avaritiam, quatenus unum punctum diei ad Dei officium, et reliquum diurnum spatium, cum nocte simul, ad eorum deputetur voluptates. Nolite, fratres mei dilectissimi, haec facere, nolite haec facientibus consentire; quia non solum qui haec faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, pereunt. Ante omnia ergo causas in festivitatibus nolite dicere aut audire, sed alio tempore et cum justitia; nec munera accipiendo subvertatis judicia justa; quia, secundum Domini sententiam: Quocunque judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII). Nullus vestrum se inebriet, quia ebrius insano simillimus est. Nolite in nominibus ( sic ) bibendo, nomina vestra delere de coelo. Sunt quidem multi, quod pejus est, qui non solum seipsos inebriant, sed etiam alios cogunt et 110.0078B| adjurant ut amplius quam expedit bibant, et inde saepe inter eos nascuntur jurgia et homicidia. Nunquid perpenditis, fratres, cujus isti in hoc sequantur voluntatem: Ebriosi enim, ait Apostolus, et homicidae regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). Obsecro vos, dilectissimi, patres et matres, fratres et sorores, per nomen Domini nostri Jesu Christi, et per regnum ac judicium ejus venturum, ut subtrahatis vos ab omni homine ambulante inordinate, et digne ambuletis vocatione qua vocati estis, nec negligatis honorem vestrum, sed perpendite redemptionem quae est in Christo Jesu. Filii Dei nuncupati estis, quia verus Filius Dei vos liberavit. Studete bonis moribus tanto parenti placere, quatenus vos non ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, 110.0078C| sed ut charissimos filios supernam ducat ad patriam, ut sitis cohaeredes Filii ejus Jesu Christi, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLII. CONTRA EOS QUI IN LUNAE DEFECTU CLAMORIBUS SE FATIGABANT.

Gaudium est mihi magnum, fratres charissimi, quod vos video nomen Christianum diligere, ecclesias frequentare, baptismum Christi filiis et filiabus vestris appetere, et veri Dei cultui studere: sed valde doleo quod aliquibus ineptiis plurimos ex vobis obligatos errare conspicio, et inter vera religionis Christianae quaedam falsa intermiscere, quod nullo modo fieri debuit; scriptum est enim: Modicum fermentum 110.0078D| totam massam corrumpit (I Cor. V). Nam cum ante dies aliquot quietus domi manerem, et de utilitate vestra, quomodo profectum vestrum in Domino amplificarem, mecum tractarem, subito ipsa die circa vesperam atque initium noctis tanta vociferatio populi exstitit, ut irreligiositas ejus penetraret usque ad coelum. Quod cum requirerem quid sibi clamor hic vellet, dixerunt mihi quod laboranti lunae vestra vociferatio subvenisset, et defectum ejus suis studiis adjuvaret. Risi quidem, et miratus sum vanitatem, quod quasi devoti Christiani Deo ferebatis auxilium, tanquam ipse infirmus et imbecillis, nisi nostris adjuvaretur vocibus, non possit luminaria defendere quae creavit. Facto quippe mane sequentis 110.0079A| diei, sciscitabar ab eis qui ad nos visitandi gratia convenerant, si aliqua horum eis innotuerint. At illi professi sunt se similia et adhuc pejora in his locis in quibus ipsi manserant, sensisse: nam alius referebat mugitum cornuum se audisse, quasi in bella concitantium; alius, porcorum grunitum exegisse: quidam vero narrabant quod alios viderint tela et sagittas contra lunam jactasse; alios autem focos in coelum sparsisse; affirmaveruntque quod lunam nescio quae portenta laniarent, et nisi ipsi ei auxilium praeberent, penitus illam ipsa monstra devorarent: alii vero ut satisfacerent daemonum illusioni, quod sepes suas armis sciderint, et vascula quae apud se domi habebant, fregerint, quasi illud lunae plurimum proficeret in auxilium. Quae est dementia, 110.0079B| fratres, quaeve haec insania? Nunquid vos fortiores estis Deo, ut pro illo pugnare nitamini: aut sues vestrae potentiores angelis ejus sunt, ut grunitu suo ipsi indigeant? Quomodo coelo et sideribus feretis auxilium, qui vosmetipsos in terra non sufficitis ad protegendum? Quid superbit cinis et pulvis? (Eccli. X.) Scriptum est enim: Non est in hominis potestate via ejus: exiet spiritus ejus, et revertetur in terram (Psal. CXLV). Quid dicam vobis, fratres: laudo vos? in hoc non laudo, quia per diabolum illusi, paganico errori ex parte non parva dediti estis; et hoc unde, nisi ex paganis, quorum consortia diligitis, eorum mores imitamini: contradixi enim vobis saepius illorum consortia et nefanda convivia; sed obedire mihi vos vetat avaritia. Pecuniam diligitis, 110.0079C| et gehennam non expavescitis; corporales delicias appetitis, et salutem animae aeternam negligitis: idcirco nec corporis nec animae sanitatem habere poteritis; quia, ut ait apostolus Paulus: Ideo sunt inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (I Cor. XI). Nolite errare, fratres, nolite hujuscemodi erroribus decipi: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII). Beatus cujus est Deus Jacob adjutor ejus: spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, qui custodit veritatem in saeculum (Psal. CXLV). Ipsa autem monstra, quae dicitis lunam, defectus sui tempore, laniare, nihil sunt; neque enim credi fas est homines in belluas posse mutari: sed daemonum fictio 110.0079D| haec hominibus brutis et insipientibus per quaedam phantasmata ingerit, quo facilius eos possint ad idololatriam provocare. Sed ne forte dubios ac sollicitos de lunae obscuritate, quae nuper accidit, vos relinquam, non est hoc, fratres, aliquod portentum; sed naturalis vis cogit solem ac lunam taliter eclipsin, hoc est defectum, pati. Nam manifesta ratio probat solem interventu lunae, quae inferior cursu, lumen ad nostros oculos non posse perfundere, quod fit in tempore accensionis ejus; lunam vero similiter, quae a sole illustratur, per umbram terrae obscurari in plenilunio, hoc est in quinta decima die aetatis ejus, quando sol in alia parte coeli, ex alia luna relucet. Et ideo non est necesse, fratres, 110.0080A| quando taliter evenerit, vos clamoribus laborare; permittite Creatori facturam suam, ipse enim opus suum scit regere, qui potuit et creare. Si ergo aliqua signa in sole vel luna, vel stellis, insolito more apparuerint, necesse est enim ut fiant ante diem magnum judicii, secundum Veritatis vocem, non vos tunc tali superstitione fatigetis, sed magis in cordibus vestris Domini misericordiam deprecemini, et signo vos crucis Christi consignetis; quatenus ipse qui vos per sanctam crucem redimere dignatus est, in adventu gloriae suae, ejus tutamine illaesos ab omni errore conservare dignetur, Jesus Christus Dominus et Salvator noster, qui cum Patre et Spiritu sancto venit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLIII. CONTRA PAGANICOS ERRORES, QUOS ALIQUI DE RUDIBUS CHRISTIANIS SEQUUNTUR 110.0080B|

Legimus in Veteri Testamento Dominum populo suo quem elegit sibi in haereditatem ita praecepisse (Levit. XX): Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester. Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos: propter scelera enim ipsarum abominatus sum eas, et separavi vos a caeteris populis, ut essetis mei. Intrantes in terram quam dabo vobis, disperdite cunctos habitatores terrae illius, confringite titulos et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate. Maleficos in terra vestra non patiemini vivere. Vir sive mulier, in quibus pythonis spiritus vel divinationis fuerit, morte moriantur, 110.0080C| lapidibus obruite illos: sin autem nolueritis hujusmodi interficere, qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae, et quidquid illis facere cogitaveram, vobis faciam. Audistis, fratres charissimi, quam terribiliter divina vox comminatur his qui adversarios suos secum manere patiuntur; timeo quod vestri cohabitatores vobis fiant in scandalum et in ruinam, quorum mores pravissimos imitamini. Quomodo enim cum Christo et angelis ejus regnabunt in coelis, qui cum diabolo et ministris ejus societatem habent in terris? quomodo gaudebunt in convivio perenni sanctorum, qui non respuunt convivia nefanda paganorum? Aut quomodo in luce perpetua possunt laudes Deo dicere cum angelis, 110.0080D| qui hic diabolo exhibent funestos ludos in idolis? Apostolus autem hujusmodi nos consortia habere vetat et dicit (I Cor. X): Charissimi, fugite ab idolorum cultura. Nolo autem vos fieri socios daemoniorum; non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Et item alio loco (II Cor. VI): Nolite, inquit, jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae, cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras; quae autem conventio Christi ad Belial, aut quae pars fideli cum infideli: quis autem consensus templo Dei cum idolis: vos estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus, quia inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum 110.0081A| Deus, et ipsi erunt mihi populus. Quapropter, fratres charissimi, ab hujusmodi vos erroribus purgate, et filios vestros ac subditos ab hac nequitia castigantes, tollite; nullus ex vobis charagios, et divinos, vel sortilegos requirat, nec de qualibet causa eos aut infirmitate interroget; nullus sibi incantatores adhibeat: quia quicunque fecerit hoc malum, statim perdet baptismi sacramentum, et continuo sacrilegus et paganus efficitur: et nisi grandes eleemosynae, et dura ac prolixa poenitentia subvenerit, in aeternum peribit. Similiter et auguria observare nolite, nec in itinere positi aliquas aviculas cantantes attendere, nec ex illarum cantico diabolicas divinationes annuntiare praesumite. Nullus ex vobis observet qua die de domo exeat, qua iterum revertatur, 110.0081B| quia omnes dies Deus fecit, sicut Scriptura dicit: Et factus est dies primus, et dies secundus, et dies tertius (Gen. I), similiter et quartus, et quintus, et sextus, et sabbatum; et illud: Fecit Deus omnia bona valde (Gen. II). Illas vero non solum sacrilegas, sed etiam ridiculosas, sternutationes considerare et observare nolite; sed quoties vobis in quacunque parte fuerit necessitas properandi, signate vos in nomine Christi, et Symbolum apostolorum vel Orationem Dominicam fideliter dicentes, securi de Dei adjutorio, iter agite. Et quia quando supradicta omnia sacrilegia, Deo vobis inspirante, contemnere vel despicere coeperitis, scio quod moleste hoc accepturus est diabolus, quia vos videt de amicitia vel de societate sua discedere et sacrilegia per quae vos decipiebat 110.0081C| contemnere, aliquas nequitias vobis facturus est, aut aliquam infirmitatem immissurus, aut aliquod animal, aut per morbum aut per evagationem est ablaturus, quia ad vos probandos hoc Deus permittit fieri, ut agnoscat utrum fideliter ad ipsum venistis, et si tota diaboli machinamenta despicitis, et utrum plus valeat apud vos amor suus quam cujusque animalis amissio. Sed si semel aut secundo nequitias quas diabolus immiserit, toto animo et tota fide contempseritis, ita ipsum diabolum postea a vestra infestatione repellere dignabitur Deus, ut nunquam vos possit sua calliditate decipere. Christus enim Deus noster ipsum diabolum et ministros ejus sola potestate sua habet, nec vos potest nec vestra in aliquo nocere nisi quantum ab ipso permittitur. 110.0081D| Permittit autem hoc Deus duabus ex causis; ut aut nos probet si boni sumus, aut castiget, si peccatores; et ideo ipsum timete, illi soli servite, mentis et corporis puritatem servate, omne genus fornicationis ut pestem vel mortem fugite, continentes, humiles, mites ac patientes estote, frugalitatem diligite, et in recta fide ac bonis operibus usque in finem vitae perseverare studete, et sic ad aeternam vitam sine ulla mora pervenietis: praestante ipso Redemptore nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLIV. DE BONORUM CHRISTIANORUM ET E CONTRARIO DE MALORUM MORIBUS. 110.0082A|

Oportet vos, fratres charissimi, sollicite et intente considerare Christianum nomen, quod nos omnes gaudemus habere, quid nobis designet, quid promittat, quidque nobis boni conferat, hoc est, quid significet in religione, quid promittat in spe, quid conferat in remuneratione. A Christo enim Filio Dei unigenito Christiani vocamur, et ideo qui dicit se Christianum esse, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare, id est in justitia, et sanctitate, atque veritate: hoc enim nos admonet nomen Christianum. Et quicunque his gressibus Christum sequitur, ad supernam tendit patriam, et vitam in coelis accipiet 110.0082B| sempiternam. Non nobis sufficit, fratres, quod Christianum nomen accepimus, si opera Christiana non fecerimus: illi enim prodest, quod Christianus dicitur, qui charitatem diligit, ebrietatem fugit, superbiam detestatur, invidiam velut venenum diaboli respuit; ille vero Christianus est qui furtum non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec mentitur, nec perjurat; qui adulterium non committit, qui ad ecclesiam frequentius venit, qui de fructibus suis non gustat nisi prius ex ipsis Deo aliquid offerat, qui decimas annis singulis erogandas pauperibus reddit, qui sacerdotibus suis honorem impendit, qui omnes homines sicut seipsum diligit, qui nullum hominem odio habet. Ille vero non solum Christianus est, sed ipse Christus in illo habitat, qui stateras 110.0082C| dolosas et mensuras duplices velut gladium diaboli pertimescit. Ille bonus Christianus est qui quando ad ecclesiam venit, et oblationem quae in altario mittat exhibet, et pauperibus, secundum quod vires habet, aut argentum porrigit aut cibum: qui peregrinos in domum suam excipit, qui hospitibus pedes lavat; qui non solum lites non concitat; sed etiam discordes ad concordiam revocat; qui et ipse caste vivit, et filios vel vicinos suos ut caste et sobrie vivant et verbis admonet et exemplis docet. Ille bonus Christianus est qui quoties sanctae solemnitates veniunt, ut securius communicet, ante plures dies castitatem cum propria uxore custodit, ut libera et secura conscientia ad altare Domini, casto corpore et mundo corde, praesumat accedere: qui Symbolum 110.0082D| apostolorum et Orationem Dominicam memoriter tenet, et filios vel filias suas ut ipsi teneant fideliter docet. Ecce audistis, fratres, quales sint Christiani boni, et ideo, quantum possumus, cum Dei adjutorio laboremus ut nomen Christianum non sit falsum in nobis, nec in nobis Christi sacramenta patiantur injuriam, sed semper opera Christiana et cogitemus in corde, et impleamus in opere. Nam ille Christianus qualis est, qui vix aliquando ad ecclesiam venit, et quando venerit, non stat in ecclesia ut oret pro peccatis suis, sed ut causas dicat, aut lites aut rixas concitet; et si locum invenerit, usque ad vomitum bibet: et posteaquam se inebriaverit, surget velut phreneticus et insanus, diabolico more ballare et 110.0083A| saltare, verba turpia et amatoria vel luxuriosa cantare. Iste talis non dubitat furtum facere, adulterium non timet admittere, falsum testimonium dicere, maledicere, perjurare, nec ullum omnino facinus agere pertimescit. Ideoque, sive viri sive mulieres sint, qui talia opera faciunt, non ad remedium, sed adjudicium Christianum nomen et baptismi sacramenta suscipiunt, et nisi poenitentiam egerint, in aeternum peribunt. Ecce, fratres, ostendimus vobis quales sint Christiani boni, et quales sint mali; et quos bonos videtis, imitemini; quos vero malos cognoscitis, castigate semper, increpate, corripite, ut et de profectu vestro et de illorum correctione duplicem mercedem habere possitis; praestante Domino nostro Jesu Christo, judice vivorum et mortuorum, 110.0083B| qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLV. DE FIDE, SPE ET CHARITATE.

Quicunque Christianum nomen tenet, et quicunque est divinis sacramentis imbutus, fratres charissimi, necesse est ut religionis Christianae rationem sciat, et fidei charitatem agnoscat, ejus scilicet fidei quae, ut Apostolus ait (Gal. V), per dilectionem operatur: quae in praesenti confortat ac roborat credentes, et in futuro perducit ad Dei contemplationem. Nam tria quaedam proposuit animae nostrae necessaria beatus et egregius gentium doctor, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: major 110.0083C| autem horum est charitas (I Cor. XIII). Primum ergo fides catholica Christiano necessaria est, quia in ipsa distinguuntur filii Dei a filiis diaboli, filii lucis a filiis tenebrarum. Per ipsam renascimur in baptismate et salutem aeternam impetramus, sicut scriptum est: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI). Haec porta est vitae, haec janua regni: per ipsam discitur scientia veritatis, et percipitur cognitio divinitatis; per ipsam gratiam Dei invenimus; aliter autem Deo placere non possumus, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI). Vere enim beatus est qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Igitur sicut otiosa est fides sine operibus bonis, ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta. Unde beatus 110.0083D| Jacobus apostolus dixit: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat: nunquid poterit fides salvare eum: fides sine operibus otiosa est. Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Jac. II). Fidem ante omnia, fratres mei, rectam et immaculatam habere contendite, et secundum apostolicae institutionis normam, symbolum a sanctis Patribus constitutum memoriter tenete et religiose viventes, observare studete. Haereticorum dogmata pestifera fugite, maleficorum et incantatorum venena mortifera horrescite, divinorum et sortilegorum et charagiorum nefandas traditiones, quae cum daemonibus societatem habent, penitus respuite; et nihil 110.0084A| aliud quam quod catholica fides laudat, amat praedicat, in mente sive in professione teneatis, seu etiam moribus ostendatis. Post hanc ergo fidem, spem firmam habere discite, quae animum nostrum ad invisibilia trahit, et intentionem nostram in coelestia et aeterna inserit, et quodammodo nexibus indissolubilibus ligat; quae non decipit, sed fideliter obsequentes ad aeternam beatitudinem perducit. Nemo igitur, quamvis ingenti peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis desperare debet; sed spe certae misericordiae illius indulgentiam sibi quotidianis deprecari lacrymis, quam certe sperare possit, si ab actione pravi operis cessabit. Ideo non propter spem veniae perseveranter peccare debemus, neque quia Deus juste peccata punit, veniam desperare 110.0084B| debemus, sed utroque periculo evitato, et a malo declinemus et de pietate Dei veniam speremus. Similiter et in omni tribulationum angustia, spe ad solatia supernae pietatis currendum est, quia in illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit, dicente Propheta: In Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilium meum, et spes mea in Deo est (Psal. LXI). Cum enim fidem rectam et spem firmam vobis, fratres, persuademus habere, hoc maxime hortamur ut charitatem in vobis habere et opere ostendere per omnia satagatis: per ipsam enim et in ipsa beatitudinem veram habituros vos esse sciatis, quia sine hac nemo videbit Deum. Haec autem ideo major fide et spe ab Apostolo narratur, quia caeteris recedentibus, ipsa sola permanebit: fidei enim succedit 110.0084C| spes, et spei beatitudo, charitati autem non transmutatio, sed sola restat perfectio. Haec omnium ars est virtutum, haec promissio regni, haec praemium summum sanctorum est in coelo, quia in perenni gaudio nihil gratius, nihil dulcius habent sancti perfecto amore Dei, quem quia praesentem vident, suavius diligunt, et dulcius fruuntur ipso bono. Oportet vos scire, fratres, quia in omnibus praeceptis Dei charitas obtinet principatum, sine cujus perfectione nihil placere Deo posse Paulus apostolus testatur (I Cor. XIII), qui nec martyrium, nec saeculi contemptum, nec eleemosynarum largitionem, sine charitatis officio, quidquam proficere posse ostendit. Unde et ipse Dominus respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex 110.0084D| tota anima tua, et ex tota mente tua (Luc. X); addidit quoque secundum simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum: in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Quod vero ait, ex toto corde, et tota anima, et tota mente, id est, toto intellectu, tota voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum. Dei vero dilectio in observatione mandatorum ejus tota consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me, sermones meos servat (Joan. XIV). Unde ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII). Item Apostolus: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII). Item Joannes evangelista: Hoc, inquit, mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat 110.0085A| et proximum (I Joan. IV). Si forte quislibet quaerat quis sit proximus, sciat omnem Christianum recte proximum dici, quia omnes in baptismo filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritaliter in charitate perfecta. Nobilior est generatio spiritalis quam carnalis, de qua in Evangelio ipsa Veritas ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III). Qui autem taliter proximum intelligens diligit, sine dubio charitatem veram in semetipso tenebit. Haec igitur, fratres, diligenter considerate, et cum fide et dilectione vestram operamini semper salutem, habentes spem firmam, quia quidquid boni in praesenti agitis, in futuro ab illo inaestimabiliter remunerabimini, quia auctor et protector est salutis nostrae Jesus Christus 110.0085B| Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLVI. DE CHARITATE.

Libet me aliquid in contemplatione charitatis, fratres charissimi, dilectioni vestrae dicere, quae quanto magis cor accendit, tanto copiosiorem sermonem tribuit, et quanto magis in disputando se extendit, tanto vos suavius reficit. Ipsa enim divinarum Scripturarum multiplicem abundantiam altissimamque doctrinam sine ullo errore comprehendit et sine ullo labore custodit, cujus cor plenum est charitate, dicente Apostolo: Plenitudo legis est charitas (Rom. XIII); et in alio loco: Finis autem praecepti est charitas, de corde puro, et conscientia bona, et fide non 110.0085C| ficta (I Tim. I). Quid est autem praecepti finis, nisi praecepti adimpletio? Quid est autem praecepti adimpletio, nisi legis plenitudo? Quod ergo ibi diximus, plenitudo legis charitas, hoc etiam diximus, finis praecepti est charitas. Nec dubitari ullo modo potest quod templum Dei sit, in quo habitat charitas; dicit enim Joannes: Deus est charitas. Haec autem dicentes apostoli, et nobis charitatis excellentiam commendantes, non utique aliud, nisi quod comederant, eructuare poterant. Ipse quippe Dominus pascens eos cibo salutis, verbo charitatis, quod est ipse panis vivus qui de coelo descendit, Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos diligatis invicem (Joan. XIII). Qui ergo contra mortis vetustatem attulit vitae novitatem, ipse contra vetus peccatum opponit novum 110.0085D| mandatum. Quapropter vetus peccatum quisquis vis exstinguere, mandato novo exstingue cupiditatem et amplectere charitatem. Sicut enim radix omnium malorum cupiditas (II Tim. VI), ita radix omnium bonorum charitas. Totam magnitudinem et latitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum, proximumque diligimus. Docet enim nos coelestis unus magister et dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, et diliges proximum tuum sicut teipsum: in his duobus praeceptis, tota lex pendet et prophetae (Matth. XII). Si ergo non vacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia volumina sermonum evolvere, omnia Scripturarum secreta penetrare, 110.0086A| tene charitatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quae ibi didicisti, tenebis etiam quod non didicisti. Si enim nosti charitatem, aliquid nosti unde et illud pendet quod forte non nosti; et in eo quod in Scripturis intelligis, charitas patet; et in eo quod non intelligis, charitas latet. Ille itaque tenet et quod patet et quod latet in divinis sermonibus, qui charitatem tenet in moribus. Quapropter, fratres charissimi, sectemini charitatem: ipsa videlicet est dulce ac salubre vinculum mentium, sine qua dives pauper est, et cum qua pauper dives est. Haec in adversitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in tentationibus tutissima, in hospitalitate latissima, inter veros fratres jucundissima, intra 110.0086B| falsos etiam patientissima: in Abel per sacrificium grata; in Noe per diluvium secura, in Abrahae peregrinatione fidelissima, in Moyse inter jurgia lenissima, in David tribulationibus mansuetissima, in tribus pueris blandus ignis innocenter spectat, in Machabaeis saevos ignes fortiter tolerat, casta in Susanna erga virum, in Anna post virum, in Anna (sic) praeter virum, libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petro ad obediendum, humana in Christianis ad confitendum, divina in Christo ad ignoscendum. Sed quid ego majus de charitate aut uberius possum dicere quam per os Apostoli laudes ejus intonat Dominus, supereminentem viam demonstrantis atque dicentis: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus 110.0086C| sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est, charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet: charitas nunquam excidit (I Cor. XIII). Quanta est ista anima linguarum, prophetia, virtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei 110.0086D| fructus, divitiae pauperum, vita morientium! Quid tam magnanimum quam pro impiis mori! Quid tam benignum quam et inimicos diligere! Sola est quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur, sola est quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur; sola est quam conscientia mala non compungit, quia non agit perperam: inter opprobria secura, inter odia benefica est; inter injuriosos placida est, inter insidias innocens est: inter iniquitates gemens, in veritate respirans. Quid illa fortius, non ad retribuendas, sed ad sufferendas injurias? Quid illa fidelius, non vanitati, sed aeternitati. Nam ideo tolerat omnia in praesenti vita, quia credit omnia de futura vita, et suffert omnia quae hic immittuntur, 110.0087A| quia sperat omnia quae ibi promittuntur. Merito nunquam cadet, quia sine defectu permanet. Ergo sectamini charitatem, fratres, et in ea pie cogitantes et sancte viventes, afferte fructum justitiae et per ipsius ducatum studete ut perveniatis ad summum bonum: summo enim bono adepto, aeternam beatitudinem habebitis, ad quam nos pervenire ipse concedat, qui est beata charitas et chara beatitudo, Jesus Christus Dominus noster, cum Patre, et Spiritu sancto unus solus et verus regnans Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLVII. DE CASTITATE ET MUNDITIA.

Gloriosum et insignem inter caeteras virtutes locum castitas et munditia tenet, fratres charissimi, 110.0087B| quia ipsa sola est quae mundas mentes hominum praestat videre Deum. Unde ipsa Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); ac si e contrario diceret: Illi vero miseri sunt quorum corda carnali concupiscentia sunt polluta, quia aeternas merguntur in tenebras. Castitas enim angelica est vita; castitas cum humilitate, Spiritus sancti merebitur habitationem, quem expellit immunditia libidinum, dicente Scriptura: Corpus peccatis subditum Spiritus sanctus effugiet (Sap. I). Membra nostra debent Deo esse dicata, non fornicationi: opponat homo desiderio carnis suae aeternorum flammas tormentorum; assuescat juvenis castitatem, ut sit dignus sapientiae Dei. Ubi immunditia est corporis, ibi habitatio diabolici spiritus, qui 110.0087C| maxime gaudet in inquinatione carnis nostrae. Omnes immunditiae Deo displicent, et maxime quae non sunt naturales. Admonet itaque nos Scriptura sancta dicens: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis venire (Eccli. XVIII). Ejus quoque modi Salomon sapientissimus proferebat sententias de cavenda immunditia carnis, dicens (Prov. V): Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus. Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes ejus descendunt ad mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. Per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus ejus et investigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a 110.0087D| verbis oris mei. Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. Hoc siquidem non solum de meretricum immunditia dixit, sed etiam de omni carnis concupiscentia, quae sollicitat animam suam consentire desideriis suis: sed ratio mentis prohibere debet impetus carnis et refrenare voluptates ejus iniquas. Item ille qui supra, prohibens cohabitationem feminarum juvenibus, dicit (Prov. VI): Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant; aut ambulare super prunas et non comburantur plantae ejus: sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. Similiter et beatus Paulus admonet nos: Bonum est, inquiens, mulierem non tangere 110.0088A| (I Cor. VII), quasi statim in tactu periculum esset: pulchra est enim casta juvenum pudicitia, et Deo amabilis, et ad omne bonum utilis. Qui filios habet spiritales, vel carnales, nutriat illos in castitate, Deo, non in fornicatione, diabolo. Quid prodest homini filium habere, nutrire, amare, si aeternis eum nutriat tormentis. Qui in castitate vivunt, angelicam habent in terris conversationem. Castitas hominem coelo conjungit, angelis facit civem. Qui mulierem habet legitimam, legitime utatur ea temporibus opportunis, ut, secundum Apostolum, possit vacare orationi, et benedictionem mereatur filiorum a Deo accipere. Nemo dicat, a fornicatione se custodire non posse, fidelis est enim Deus, dicit Apostolus (I Cor. X), qui non permittit nos tentari 110.0088B| supra id quod portare possumus, sed faciet cum tentatione proventum. Talis unicuique homini tentatio datur, sive in carnis desiderio, sive in ambitione saeculi, vel etiam in quacunque tentationis molestia, qualem aut cum laude vincere, aut cum opprobrio succumbere poterit. Omnibus enim castitas pernecessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio et assidua salutis praedicatio. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nulla contagione carnis corrumpantur, sed potius continentia castitatis splendeant, et totis honestatis fulgeant in populo exemplis; quibus Dominus per legislatorem dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XI): Deus enim lux est, et tenebrae in eo non sunt 110.0088C| ullae, nec aliqua foeditas ei sociari potest. Et ideo, fratres dilectissimi, sive viri, sive feminae, sive clerici seu laici, secundum Apostoli admonitionem (II Cor. VII): Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Studeamus ut ei qui ad aeternam suam gloriam nos vocavit, per omnia placeamus, quatenus cum eo feliciter in aeternum regnare possimus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLVIII. DE STUDIO SAPIENTIAE ET MEDITATIONE DIVINAE LEGIS.

Oportet, fratres charissimi, ut mundo corde et casto corpore sapientiam divinam discere diligatis 110.0088D| et intelligere appetatis, quia ipsa cognitio Dei se fideliter quaerentibus et instanter meditantibus tribuit. Cognitioni autem Dei nihil melius est, quia nihil beatius est, et ipsa vera beatitudo est. Unde et Salvator ad Patrem ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Hujus ergo sapientiae notitia, qualiter adipiscatur, fratres, audite. Primo omnium quaerendum est homini quae sit vera scientia veraque sapientia, quia sapientia hujus saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III). Scientia vera est a diaboli servitio, quod sunt peccata, recedere; et sapientia perfecta est Deum colere secundum mandatorum illius veritatem, quia in 110.0089A| his duobus vita beata acquiritur, sicut Psalmista ait: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI; I Petr. III). Nec etiam sufficit cuiquam non mala facere, nisi etiam bona faciat; nec bona facere, nisi etiam mala omittat. Omnis ergo qui sic sapiens est, procul dubio beatus erit in aeternum, beata siquidem vita est cognitio divinitatis; cognitio divinitatis virtus boni operis est; virtus boni operis fructus est aeternae beatitudinis. Ad hoc ergo bonum habemus solatium divinarum lectionem Scripturarum, quia sacrarum lectio Scripturarum divinae est praecognitio non parva beatitudinis. In his enim quasi in quodam speculo, homo seipsum considerare potest, qualis sit vel quo tendat. Lectio assidua purificat omnia, timorem incutit gehennae, ad gaudia superna 110.0089B| cor instigat legentis. Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere: nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. Geminum confert bonum lectio sanctarum Scripturarum, sive quia intellectum mentis erudit, seu quia a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit. Labor honestus est lectionis, et multum ad emundationem animi proficit: sicut ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis interior homo nutritur ac pascitur; sicut Psalmista ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII). Sed ille beatissimus est, qui divinas Scripturas legens, verba vertit in opera. Omnes plane Scripturae sanctae ad nostram salutem 110.0089C| scriptae sunt, ut proficiamus in eis in veritatis cognitione. Saepius caecus offendit quam videns, sic ignorans legem Dei saepius ignoranter peccat quam ille qui scit. Sicut caecus sine ductore, sic homo sine doctore, viam rectam vix graditur. Et ideo, fratres charissimi, quicunque ex vobis lectiones sacras legere et intelligere possunt, in his studium impendant, ut earum frequenter meditatione utantur: qui vero sensum lectionis sacrae ex lectione non possunt percipere, attentius audiant interpretantem, ut recipiant saltem inde aedificationem. Cum vero magisterio coelesti instructi, quid faciendum quidve vitandum sit, dilectissimi, accipiatis, non sit mora in faciendo quod intus sapiatis intelligendo, quia, ut beatus Jacobus apostolus ait: Non auditores 110.0089D| legis justi sunt apud Deum, sed factores legis (Jac. I); et ipsa Veritas ait: Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis, et reliqua (Luc. XII). Item alibi scriptum est: Scienti bonum facere, et non facienti peccatum est illi (Jac. IV). Itaque omni diligentia studete ut cognoscatis voluntatem Dei: postquam autem cognoveritis voluntatem ejus, summo nisu contendite ut hanc faciatis, implentes mandata illius; et instanter deposcite ut in hoc perseverantes, perveniatis ad promissa ipsius: ad quod vos adjuvare dignetur ipse qui per suam bonitatem nos vocavit et per suam gratiam liberavit, quique bene certantibus coelestia regna promisit, Jesus Christus Dominus noster, qui 110.0090A| vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLIX. DE JEJUNIIS, VIGILIIS ATQUE ORATIONIBUS.

Interrogatus ab apostolis Dominus, quibus ipse dedit potestatem super omnem virtutem inimici, ut infirmos curarent, daemones ejicerent, cum daemonium a lunatico expellere non possent, respondit: Hoc genus daemoniorum non exiet, nisi per orationem et jejunium (Matth. XVII); quo nobis utique demonstravit quanta virtus sit abstinentiae cum pura oratione, quando hoc ipsa efficere valet quod apostolica potestas non potuit. Hoc autem dicimus, fratres, non quod negemus apostolos, principes Ecclesiae 110.0090B| et duces populi Dei, abstinentiae operam dare, vel Christum dicamus eis plenam pietatem dare non posse: sed rudes adhuc discipuli, qui in diebus nuptiarum manentes cum sponso, jejunare vel legere non poterant, instruendi hoc modo erant, in quo protervitas hostis antiqui maxime superari possit, ut Ecclesia, quae per eos erat edocenda, agnosceret qualiter contra hostem nequissimum confligere deberet et vincere posset. Sciendum est ergo illud perfectum esse jejunium quod cum eleemosynis et oratione coelum transit, quia ipsum ad thronum altissimi Dei pervenit. Tunc enim homo, spiritalis effectus, angelis conjungitur Deoque liberius copulatur, si abstinentia carnis orationibus exaltatur. Per jejunia enim et orationes occulta mysteriorum coelestium 110.0090C| revelantur, divinique sacramenti arcana panduntur, quod in Daniele propheta et Petro apostolo manifestis indiciis comprobatur. Igitur quandiu Adam abstinuit, mansit in paradiso: manducavit, et expulsus est. Jejunia sunt fortia tela adversus tentamenta daemoniorum: cito enim per abstinentiam vincuntur. Unde etiam Dominus et Salvator noster eorum incursus jejuniis et orationibus praemonet superare, et suo exemplo voluit ad hoc nos informare. Jejunavit et diabolum vicit, oravit, et principem hujus mundi foras ejecit: immundi enim spiritus ibi se fiducialius immittent, ubi videbunt frequentes comessationes, ebrietates exerceri. Abstinentia corpus macerat, sed cor impinguescit; carnem debilitat, sed animam confortat. Sed et 110.0090D| hoc notandum est quod jejunia solummodo cum bonis operibus Dei sunt acceptabilia; qui autem cibis abstinent, et prava agunt, daemones imitantur, quibus esca carnalis non est, et nequitia spiritalis semper inest: ille enim bene abstinet a cibis, qui et a malitiae actibus et a mundi jejunat ambitionibus. Melius est quoque praedicationis sanctae convivio victuram in perpetuo mentem reficere, quam ventrem mortiferae carnis deliciosis epulis saturare. Vigiliis ergo studere et orationibus frequentius insistere ipse Salvator nos, fratres, docuit, dicens: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae ventura sunt, et stare ante filium hominis (Luc. XXI); et 110.0091A| apostolus Petrus, similia nos exhortans, dicit: Vigilate et orate ut non intretis in tentationem, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V). Nam modum vigilandi, qualis fieri debeat, coapostolus ejus Paulus nobis ostendit, dicens: Evigilate justi, et nolite peccare (I Cor. XV); et item: Abjiciamus ergo opera, inquit, tenebrarum, et induamus nos arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII). Ipse namque bene vigilat qui, cum corpus suum a somno cohibet, cor in pravis desideriis aggravari non permittit, sed mentis oculos ad aspectum veri luminis apertos tenet: vigilat, qui servat operando quod credit, vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. Huic ergo 110.0091B| magnum et inaestimabile praemium Dominus promisit, cum dixit: Beatus est servus ille quem cum venerit dominus ejus, invenerit vigilantem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum (Matth. XXIV). Oratio ergo quae Deo offertur debet esse pura et ex gemitu cordis probata, non in strepitu vocis exuberans, quia homo videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI). Et quomodo, fratres, preces suas quis Deo offert ad audiendum, quas ipse qui et has dicit non audit. Proh dolor! saepius in ecclesiis videmus quosdam ante sacrum altare corpus ad orandum inclinare, sed oculis huc illucque vagando circumspicere, et non solum lacrymis vultum non rigare, sed etiam ora in risum solvere. Quae est haec dementia, fratres? utique talis 110.0091C| oratio non Deum placat, sed irritat; et tales unde acquirere debuerint remedium, inde sibi praeparant tormentum. Cum ergo ad orationem in domum Domini convenitis, dilectissimi, reverenter et cum timore ac tremore ibi astate, et quidquid a Deo impetrare velitis, cum humilitate et bona intentione cordis illum petatis, et maxime ea petite quae ad salutem pertinent aeternam. Caeterum de his praesentibus rebus ea solummodo rogate quae necessaria sunt, non quae ad cupiditatem vel voluptatem carnis superflue per luxuriam exaggerantur; has preces libenter Deus non accipit, et taliter petenti saepe non annuit. Unde et Jacobus apostolus increpat nos, dicens: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis 110.0091D| (Jac. IV). Quibus autem precibus Deus libenter faveat, ab ipsa Veritate discite, ait enim: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Joan. XVI). Gaudium etenim plenum non in praesenti, sed in futura erit vita, hoc est, in agnitione Dei perfecta, quando infirmitas et angustia erit nulla. De praesentibus autem commodis supramodum ne simus solliciti, sed faciamus quod exhortatur Propheta: Jacta, inquit, in Dominum cogitatum tuum, et ipse te enutriet (Psal. LIV); et in Evangelio ipse Dominus ait: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Haec, fratres, sedulo intra vosmetipsos cogitate, haec foris operando agite, in his usque ad finem vitae perseverare 110.0092A| contendite, et Dominus pacis erit vobiscum. Amen.

HOMILIA L. DE CONTINENTIA.

Admonet nos lex divina et exhortatur, fratres charissimi, ut concupiscentiam hujus mundi devitantes, continentiae salubri operam demus, ne nos illecebra voluptatum per varia ducat desideria, et laqueo mortis irretitos in praecipitium et voraginem tradat inferni. Loquitur sapientia homini et dicit: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentiam ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis (Eccli. XVIII); amor enim istius mundi parit inimicitiam Dei; unde scriptum est: Qui vult amicus esse hujus saeculi, inimicus 110.0092B| Dei constituitur (Jac. IV). Hoc enim apostolus sciens Joannes persuadet nobis et dicit: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quia omne quod in mundo, est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II). Hoc et coapostolus ejus Paulus rursus monet et dicit: Qui emunt, sic sint quasi non possidentes; et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII). Unde et ipse Salvator in parabola sua ostendit quod divitiae et voluptates saeculi suffocant verbum ita ut non referat fructum; et alibi praecipit dicens: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI); et item: Qui 110.0092C| non renuntiaverit, inquit, omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Haec igitur considerantes, fratres charissimi, perpendite quantum necessaria nobis sit continentia, per quam Christi discipulatui condigni ad regnum potestis cum eo venire perpetuum. Continentia vero et sobrietas non in sola integritate carnis consistit, sed etiam in cultu et in ornatu, vita pariter et moribus: debet enim unusquisque continens abstinere se ab omnibus illicitis; his autem quae licita sunt, decet cum modestia et sobrietate uti: non enim decet Christianum saeculi lucris inhiare, cui promissum est regnum coeleste, sed suo Domino per continentiam condigne vivere, ut possit cum eo in perpetuum gaudere. Castitatem debet amare et fornicationem fugere; 110.0092D| non avaritiae studere, sed victu et vestitu contentus esse; non superbire, neque sperare in incerto divitiarum, sed humiliter sentire et mundi pompam contemnere: non debet esse vaniloquax et arrogans, non mendax, neque injuriosus, nec bilinguis, non susurro, neque detractor, sed veritatem debet ex ore et corde proferre, linguam suam a multiloquio temperare, quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). Oculos contra vanitatem claudere, auditum a scurrilitate et falsitate, imo ab omni eloquio malo, avertere, risum excelsum et excussum non amare, guttur et nasum ad illecebram dulcium ciborum et suavium odorum non libenter adhibere, sed magis bonum et suavem odorem virtutum 110.0093A| appetere, manus et pedes et omnia membra corporis sollicite custodire, ne fiant arma iniquitatis peccato, sed magis potentia arma Deo ad destruendum spiritalem inimicum. Cor quoque miles Christi debet ante omnia sollicita custodia servare, ne forte illud jactantia extollat, ira inflammet, invidia perforet, avaritia infestet, libido exurat, tristitia gravet, torpor et ignavia oneret, et illud quod cunctis gravius est, per novitatum praesumptiones haeresis scindat. Qui enim cordis occulta per continentiam quieta servare intus contendit, utique et membra corporis facilius contra pravos actus foris custodit; scriptum est enim: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV); item alibi: Mors secus introitum delectationis posita est; et Salvator 110.0093B| in Evangelio: Bonus, inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum (Luc. VI); et item: De corde, ait, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, et caetera (Matth. XV). Cum ergo, fratres, de cordis radice fructus sive boni sive mali exeant, necesse est ut primum cor mundemus, deinde ipsam carnem nostram per jejunia, et vigilias, et laborem utilem castigemus, ne carnis libido mentem maculet: difficile est enim ut in deliciis viventes mundum cor habeant. Inde dixit Apostolus (I Cor. IX): Castigo corpus meum et servituti subjicio, ne forte, cum aliis praedicem, ipse reprobus efficiar; et item (Gal. V): Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 110.0093C| Sobrie quippe et pie vivamus in hoc saeculo exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II); ut cum venerit in majestate sua cum sanctorum angelorum millibus, pro bonis laboribus et sancta conversatione reddat nobis praemia vitae aeternae potius, quam pro desiderio et voluptate praesentis vitae cruciatum retribuat sempiternum, quia veraciter de eo scriptum est quod reddat singulis secundum opera sua, Jesus videlicet Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LI. DE MISERICORDIA ET INDULGENTIA. 110.0093D|

Inter omnia quibus humana vita indiget, maxime necessaria est misericordia, quia quanto fragilior est corrupta natura, tanto majore indiget providentia beneficii; et ideo, fratres, quia sine hac vita nostra subsistere non potest, discamus quomodo in nos primum divinam provocemus clementiam, ut secundum multitudinem miserationum suarum nostrae miseriae subvenire dignetur, quatenus in praesentis vitae cursu vitemus nostrae salutis damnum, et in futuro interitum possimus evadere perpetuum. Ad hoc enim impetrandum, dilectissimi, sicut nobis Scriptura sacra ostendit, praecipuum est misericordiae 110.0094A| bonum, de qua ipse Salvator ait: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). Non potest peccator misericordiam a Deo sperare, qui misericordiam non facit peccantibus in se; ergo dimittat homo temporale debitum, ut mereatur recipere aeternale bonum. Si animas nostras cupimus peccatorum sordibus emundari, misericordiam in nos peccantibus non negemus, ut in die retributionis ad promerendam Domini misericordiam misericordiae operibus adjuvemur. Quomodo misericordiam a Deo exspectat, qui crudelis est in conservos suos? Si quis cupiat Deum sibi misereri, ita et misereatur debitoribus suis. Certissime indulgentiam exspectare poterit, quia aliis indulgere novit. Ad misericordiae opus optime nos in Evangelio 110.0094B| Dominus exemplo roboravit, ubi ait: Estote misericordes, sicut Pater vester coelestis misericors est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Luc. VI). Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum. Qui facit misericordiam Deo, offert sacrificium satis placabile. In judice misericordia et disciplina debet esse, quia una sine altera bene esse non poterit. Misericordia sola si fuerit, securitatem faciet peccandi subjectis; iterum, si disciplina semper aderit, vertitur animus delinquentis in desperationem, et judex non merebitur a Deo misericordiam. Sed hanc misericordiam a seipso debet homo incipere: quomodo in aliis est misericors, qui in seipso crudelis est? In seipso crudelis est, qui sibi perpetuas 110.0094C| peccatis suis praeparat flammas. Bene misericors est, qui a seipso incipit, et se diligenter custodit, ne puniatur cum diabolo, et sic aliis praestet quod sibi bonum esse prospicit. Per indulgentiam autem docuit nos Dominus quomodo possimus impetrare misericordiam ab illo, cum in Evangelio ait: Dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI); item: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra; si non dimiseritis hominibus nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI; Luc. XI). Haec quoque vera sententia magnam super nos misericordiam sonat his qui eam recte intelligere possunt. Igitur ex nostro judicio judicat nos Deus: quodammodo in potestate nostra est quomodo judicemur a judice. Si misericorditer 110.0094D| judicemus de in nos delinquentibus, misericorditer judicat Deus de nobis in se peccantibus. Intendamus ergo in exemplum illius, sicut doctor gentium nos admonens ait (Coloss. III); Donate vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis, ita et vos facite, hoc est, quomodo Deus in Christo nobis peccata donavit, sic etiam nos qui in nos peccant, dimittamus. Item alibi idem Apostolus ait (Rom. XII): Nulli malum pro malo reddentes; et eodem loco: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Sciendum est certissime quod unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo. Tunc oratio nostra pro peccatis nostris ad 110.0095A| aures omnipotentis Dei cito perveniet, si delinquentium preces in nostris auribus acceptabiles erunt. Qui clementer peccantibus ignoscere novit, clementiam divinae pietatis certissime accipiet. Unde et scriptum est: Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur a Domino (Prov. XXII). Sic enim remittitur nobis ut nos remiserimus eis qui nobis quacunque malignitate nocuerunt. Multa itaque sunt genera miserationum, quae cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata: sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus quod quisque peccavit: non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, et caetera hujusmodi; verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat; et qui emendat verbere in quem 110.0095B| potestas datur, vel coercet disciplina aliqua, et tamen peccatum ejus qui ab illo laesus aut offensus est dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Proinde, fratres, obsecro ut ante omnia misericordiae operam detis, et in quibuscunque possitis, proximos vestros adjuvetis; ad indulgendum quoque proximis vestris delicta eorum prompti sitis, ut peccatorum vestrorum veniam pro hoc ab omnipotente judice adipisci valeatis, et vitam aeternam cum sanctis omnibus in coelesti regno perpetualiter habere mereamini: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per 110.0095C| omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LII. DE PACE ET UNITATE.

Legimus in Evangelio, fratres charissimi, quod Salvator et Dominus noster cum appropinquaret passioni, et transitum suum de hoc mundo ad Patrem discipulis insinuaret, inter alia verba quae ob sui commemorationem dilectis comitibus suis impenderat, maxime pacis bonum et unitatis, quasi speciale munus, illis commendarit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV), ac si diceret, In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. Proficiscens voluit dare quae desiderabat rediens in omnibus invenire; hanc suis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conversatione 110.0095D| promisit: atque ideo, fratres, si haeredes Christi esse volumus, in ejus pace manere debemus. Pacem nobis, sicut audistis, Christus dedit; concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata mandavit; cujus pacis ornamenta, mirabiliter alio ostendit loco dicens. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). En filius Dei incipit vocari, qui pacificus esse jam coepit, non filius dici; qui pacem noluit amplecti, negat sibi Patrem Deum, qui pacificus esse contemnit. Pacificos ergo oportet esse Dei filios corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes. Sed haec pax cum bonis et Dei 110.0096A| praecepta servantibus custodienda est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se habent in peccatis suis. Pax Christi ad salutem sempiternam proficit, pax quae in diabolo est ad perpetuam pervenit perditionem. Pax cum bonis et bellum cum vitiis semper habenda est: mala siquidem hominum impiorum, odio habenda sunt; nam homines ipsi, quamvis mali sint, amandi sunt, quia creatura Dei sunt: pax vero quae in bonis est, concordiam fratrum et charitatem copulat proximorum. Pax Spiritum Dei specialiter promeretur, pax dilectionis mater est, pax indicium est sanctitatis, de qua Dominus per prophetam ait: Pacem et veritatem diligite (Zach. VIII). Pax, plebis sanitas, gloria sacerdotis et patriae laetitia, et terror hostium sive visibilium sive invisibilium. Omnibus viribus pax est 110.0096B| custodienda, fratres, quia semper in Domino manet, qui in pace sancta manet et cum sanctis Dei societatem habet. Sacerdotis est in pace populum admonere quid debeat agere, populi est in humilitate audire quae monet sacerdos. Quidquid non licet, pastoris est pronibere ne fiat, plebis est audire, ne faciat. Atque unitatis vinculum omnes debent, praelati simul et subditi, in fide et dilectione per omnia servare, quia sine pace non suscipitur sacerdotis oratio nec plebis oblatio. Si ergo volumus velociter a Deo exaudiri, et gratanter munera nostra ab eo accipi, debemus utique in pace conversari, de qua nos ipsa Veritas instruere dignata est: Si offers, inquit, munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris quia 110.0096C| frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens, offeras munus tuum (Matth. V), Quia ergo unitatem nostram et concordiam Deus desiderat, ostendit ipse Salvator in Evangelio, ad Patrem ita loquens: Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. XVII). Unde et Apostolus fideles hortatur, dicens: Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis, et unum dicatis omnes (Philip. II); et item: Non sit, inquit, inter vos zelus et contentio: omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia (Ephes. IV); et in eodem loco ait: Sustinentes invicem in charitate; solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, 110.0096D| et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Haec itaque unanimitas sub Apostolis olim fuit: sic novus credentium populus, Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit; probat Scriptura, quae dicit: Turba autem eorum qui crediderant, anima et mente una agebant (Act. III); et iterum: Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus, et Maria, matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I); et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcunque de Dei misericordia postulabant. In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta sit. Domos tunc et fundos venundabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, 110.0097A| distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant. At nunc de patrimonio nec decimas damus, et cum vendere jubeat Dominus, emimus potius et augemus. Sicut in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit: et idcirco Dominus, tempora haec nostra respiciens, in Evangelio suo ait: Filius hominis cum venerit, putas inveniet fidem in terra? (Luc. X.) Videmus fieri quod ille praedixit, in Dei timore, in lege justitiae, in dilectione, in opere, fides nulla est: nemo futurorum metum cogitat, diem Domini et iram Dei, et incredulis ventura supplicia, et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat; quae metueret conscientia nostra si crederet; quia non credit, omnino nec metuit; si autem crederet, et caveret; si caveret, et evaderet. Excitemus 110.0097B| nos quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus. Scimus tales quales esse nos ipse praecepit dicens: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis; ut, cum venerit et pulsaverit aperiant ei. Beati servi illi quos, cum advenerit dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII). Accinctos nos esse oportet, ne cum expeditionis dies venerit, impeditos et implicatos apprehendat. Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat, ut ipsum lumen nos ad lucem claritatis aeternae de hac saeculi nocte perducat, quo cum Christo, qui est verae pacis auctor, et cum sanctis angelis ejus, aeterna pace et perpetua 110.0097C| felicitate fruamur: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LIII. DE BENIGNITATE, HUMANITATE ET ELEEMOSYNA.

Audivimus Apostolum, fratres charissimi, suaviter nobis loquentem ac dicentem (Tit. III): Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abundanter per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. Si ergo benignitas 110.0097D| et humanitas Salvatoris nostri, nullis nostris praecedentibus meritis, gratis nobis subvenit, quomodo nos, dilectissimi, si ejus regni haeredes effici volumus, proximis nostris pietatis opera non impendimus? Ait enim ipsa Veritas: Date et dabitur vobis; mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis (Luc. VI); et item: Si enim, inquit, in iniquo mammona fideles non estis, quod vestrum est quis dabit vobis (Ibid.). Sciendum est enim, fratres, benignitate et humanitate nobis esse opus ut de his quae nobis coelestis Pater misericorditer contulit, nos quoque alios adjuvemus, et in quocunque possumus indigentibus proximis nostris solatia tribuere non tardemus, quia feneratur Domino qui miseretur pauperi, et ipse vicissitudinem 110.0098A| reddet ei (Prov. XIX). Sunt enim plurimi qui nullam in agris, nullam in vineis, nullam in saeculi divitiis portionem habent, quorum inopiae de ea quam Dominus nobis dedit copia consulere debemus, ut et ipsi nobiscum Deo pro terrae fecunditate benedicant et gaudeant possidentibus fuisse donata, quae etiam pauperibus ac peregrinis facta fuerint communia: felix illud est horreum, et omnium fructuum multiplicatione dignissimum, de quo egentium, et debilium, et peregrinorum saturatur esuries; quos ideo sub diversis molestiis justitia Dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro benevolentia coronaret. Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in eleemosynis atque jejuniis, et velociter ad divinas conscendit aures talibus oratio 110.0098B| elevata suffragiis, quia sicut scriptum est, animae suae benefacit vir misericors (Prov. XI). Pars enim corporalium facultatum quae indigentibus ministratur, in divitias largienti transit aeternas, ita ut misericordiam Dei et indulgentiam peccatorum nostrorum pauperum miseratione et eleemosynis mereamur: quoniam qui suum ab inope non avertit animum, cito ad se Domini convertit auditum, dicente Domino: Estote ergo misericordes, sicut Pater vester misericors est (Luc. VI); et: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). Quod ergo reddituram se promisit Veritas, secura expendet humanitas. Constans esto, Christiane largitor: da a quo accipias, sere quod metas, sparge quod colligas; noli metuere dispendium, noli de dubio 110.0098C| suspirare proventu, substantia tua cum bene erogatur, augetur: remunerator tuus vult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date et dabitur vobis (Luc. VI). O avare, si aurum diligas vel divitias saeculi, da ne perdas; si servaveris, sine dubio perdes si erogaveris, omnino habebis eas aeternaliter, dicente ipsa Veritate: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo nec tinea demolitur, neque fures effodiunt et furantur: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI; Luc. XII). Utique bene dispensantes temporalia, acquiritis aeterna. Noli timidus esse in largiendo, ne sis egenus in retributione, quia qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX); qui autem miserebitur pauperis, beatus erit (Prov. XIV). Redemptio 110.0098D| itaque animae viri, divitiae ejus (Prov. XIII); honorat Deum, qui miseretur pauperis: absconde eleemosynam in sinu pauperis, dicit Scriptura (Eccli. XXIX), et ipsa orabit pro te; sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum; animam esurientem ne despexeris, et ne exasperes pauperem in clamore suo (Eccli. IV). Qui avertit aurem ad clamorem pauperis, illius oratio clementiam Dei non merebitur; in vita tua benefac animae tuae, eleemosynas dans miseris, quia post mortem non habebis potestatem benefaciendi: in conviviis tuis pauperes vescantur et Christus in illis. Tria sunt genera eleemosynarum, una corporalis, hoc est, egenti dare quidquid potueris; altera spiritalis, hoc est, dimittere a quo laesus fueris; 110.0099A| tertia delinquentem corrigere et errantes in viam reducere veritatis. His enim omnibus speciebus placatur Deus, et vita promeretur aeterna, assentiente Scriptura ac dicente: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI); et item: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis. Et apostolus Jacobus ait: Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum (Jac. V). Sed hoc tunc bene et ordinate fit, si unusquisque a semetipso primum incipiat hoc bonum misericordiae, ut sui misereatur, ne per peccatorum sarcinam mergatur in poenam; unde scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX); quatenus dum 110.0099B| aliis studium correctionis impendit, ipse efficiatur emendatus a vitiis. Ut ergo haec agere pleniter possimus, habemus ad hoc fortem adjutorem et pium largitorem, mediatorem videlicet Dei et hominum Dominum Jesum, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LIV. DE TIMORE DEI ET VERA HUMILITATE.

David propheta et psalmista, qui, teste Scriptura, secundum cor Domini electus, fecit omnes voluntates ejus, ipse, fratres charissimi, quid creator noster in nobis appetat et diligati quodam loco ostendit, ita dicens: Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra (Psal. 110.0099C| CXII). Si ergo Dominus altissimus, cujus excellentiae et magnitudinis non est finis, in omni creatura sua, et ea quae in supernis, et ea quae in infimis est constituta, in angelis videlicet et hominibus, humilitatem considerat et probat; quantum necesse est nobis humilitati semper studere, ipsamque in omnibus conservare ut sic placeamus conditori nostro. Quanta autem sit verae humilitatis virtus, facile ex verbis Domini agnoscitur, qui, ut superbiam Pharisaeorum damnaret, dixit: Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV). Humilitatis quippe passibus ad coeli culmina conscenditur, quod Deus excelsus non superbia, sed humilitate attingitur (Jac. IV), de quo dictum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 110.0099D| (I Petr. V). Unde et in Psalmis dicitur: Excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII). Alta posuit pro superbis; humilia vero respicit, ut attollat; alta, hoc est superba, cognoscit, ut dejiciat. Discamus humilitatem, per quam Deo propinquare poterimus, sicut ipse in Evangelio ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Per superbiam mirabilis angelorum creatura cecidit de coelo, per humilitatem Dei fragilitas humanae naturae ascendit in coelum. Honesta est enim inter homines humilitatis consuetudo, sicut Salomon ait: Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem humilitas, ibi et sapientia (Prov. XI); item 110.0100A| alius sapiens: Quanto, inquit, major es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam (Eccli. III). Item Deus per prophetam ait: Ad quem autem respiciam, nisi ad humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isa. LXVI). Quicunque humilis et quietus non fuerit, non potest in eo habitare gratia Spiritus sancti. Deus humilis factus est nostrae salutis causa, erubescat homo superbus esse. Quantum humilitate inclinatur cor ad ima, tantum proficit in excelso: qui enim humilis erit, exaltabitur in gloria. Primus humilitatis gradus est, veritatis sermonem humiliter audire, memoriter retinere, voluntarie perficere; eam quippe quam non invenit humilem, veritas fugit mentem. Quanto quis humilior erit de seipso, tanto major erit in conspectu Dei: superbus 110.0100B| vero quanto gloriosior apparet inter homines, tanto dejectior erit ante Deum. Qui enim sine humilitate bona opera agit, in ventum pulverem portat. Item Scriptura dicit: Quid superbit terra et cinis? (Eccli. X.) dum vento superbiae dispergitur quod jejuniis vel eleemosynis congregare videtur. Noli, o homo, in virtutibus gloriari tuis, quia alterum habiturus es judicem, non teipsum, in cujus conspectu teipsum in corde tuo studeas humiliare, quatenus te ille exaltet in tempore retributionis suae. Descende ut ascendas, humiliare ut exalteris, ne exaltatus humilieris: qui enim sibi vilis videtur esse, ante Deum pulcher est; qui sibi displicent, Deo placent. Esto igitur parvus in oculis tuis, ut sis magnus in oculis Dei; tanto enim eris apud Deum pretiosior, quanto fueris ante 110.0100C| oculos tuos despectior. In summo honore summa tibi sit humilitas; honoris laus est humilitatis virtus; sed hanc verae humilitatis virtutem nemo sine timore Dei habere potest, quia eorum neuter sine altero esse potest. Quid autem timor Dei efficiat, fratres, audite: Initium sapientiae, timor Domini est (Psal. CX). Magna est cautela peccati, Dei semper praesentiam timere. Qui perfecte Deum timet, diligenter se a peccatis custodit. Timenti Deum in novissimo die bene erit, et merces ejus in aeternum permanet. Qui erubescit in conspectu hominis peccare, quanto magis dignum est quod erubescat in conspectu Dei iniquitatem agere, qui non solum opera, sed corda considerat? Qui timore sancto Deum metuunt, inquirunt quae placita sunt illi. 110.0100D| Alius est timor filiorum alius est timor servorum: servi enim propter tormenta dominos timent, filii vero propter amorem patris timent. Si filii Dei sumus, timeamus eum ex charitatis dulcedine, non de timoris amaritudine. Homo sapiens in omnibus operibus suis Deum metuit, sciens se ejus nunquam praesentiam effugere posse, sicut Psalmista Deo dicit: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? (Psal. CXXXVIII;) item: quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, subauditur, patet locus fugiendi Deum. Qui timet Deum accipiet doctrinam ejus; et qui vigilaverint in mandatis ejus, invenient benedictionem sempiternam. Timentis Deum beata est anima, et a tentatione diabolica tuta remanet. Beatus homo qui 110.0101A| semper est pavidus (Prov. XXVIII), et cui donatum est Dei timorem semper ante oculos habere. Qui timet Dominum, recedit ab itinere pravo, et ad virtutum semitam vias suas dirigit. Timor Dei repellit peccata et adjicit virtutes: timor cautum facit hominem et sollicitum ne peccet; ubi vero timor Dei non est, ibi dissolutio vitae est. Qui Deum in prosperis non timet, timeat vel in adversis; refugiat ad illum, qui flagellat et sanat: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis (Psal. CX). Timor Dei timorem expellit gehennae, quia facit hominem peccatum cavere et justitiae opera agere. Post haec ad illum perveniet timorem qui dicitur sanctus et permanet in saeculum saeculi quia est in dilectione. Sic ergo, fratres, timeamus Deum ut diligamus 110.0101B| eum; quia perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV) servilem; atque ita habere possimus abundantiam securitatis, et plenitudinem omnium bonorum. Unde et Propheta ait: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono (Psal. XXXII). Quapropter obsecro vos, dilectissimi, ut timorem Dei semper ante mentis vestrae oculos habeatis et oblivionem praeceptorum Dei omnino fugiatis, illudque sedulo cogitetis qualiter timentes Deum et mandatis ejus obedientes ad vitam vadunt perpetuam; contemnentes vero et praecepta ejus spernentes, in poenam ibunt aeternam; humilitatemque veram in corde vestro intus habeatis, sicque 110.0101C| eam non ficte moribus coram proximis vestris insinuetis, ut ipsi, bonis exemplis vestris instructi, glorificent Deum, et vobiscum aeternam in coelis studeant percipere remunerationem: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LV. DE CONFESSIONE AC POENITENTIA ATQUE COMPUNCTIONE CORDIS.

Considerare nos oportet, fratres charissimi, quid nobis Scriptura sacra insinuet faciendum, quo possimus gehennae devitare tormentum et ad coeleste pervenire gaudium, qualiter bonum quod peccantes 110.0101D| perdidimus, poenitentes recuperemus: quod utique non aliter fit nisi per salubrem compunctionem et veram confessionem. Compunctio igitur cordis ex humilitatis virtute nascitur, de compunctione confessio peccatorum, de confessione poenitentia, de poenitentia vera proveniet delictorum indulgentia. Compunctio cordis est humilitas mentis cum lacrymis et recordatione peccatorum et timore judicii. Ex gemino fonte compunctionis solent profluere lacrymae, hoc est, aut dum mens operum suorum diligentius mala considerat, aut dum desiderio aeternae vitae suspirat. Unde et Propheta ait: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte (Psal. XLI); item: Concupiscit et defecit 110.0102A| anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea, exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII). Quatuor namque sunt qualitates affectionum quibus cogitatio justi taedio salubri compungitur, hoc est, memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in hujus vitae miseria, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius valeat pervenire. Quando ergo ista in corde hominis fiunt, sciendum est tunc esse Deum per gratiam humano cordi praesentem; unde et in psalmo dicitur: Deus vitam meam nuntiavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua (Psal. LV). Promissio indulgentiae quam habemus a Deo, lacrymas poenitentiae excitat cordi nostro. Thesaurus desiderabilis in corde hominis, 110.0102B| compunctionis dulcedo: anima hominis quae in oratione compungitur, valde illi proficit ad salutem. Cum per orationem compunctio effunditur, Spiritus sancti praesentiam cordibus nostris adesse non dubium est: sed tunc salubris est ipsa compunctio quando hominem provocat ad confessionem peccatorum et ad conversionem melioris vitae. Hortatur itaque nos saepius sancta Scriptura ad medicamenta fugere confessionis: non quod Deus indigeat confessionis nostrae, cui omnia praesto sunt quae cogitamus, loquimur aut agimus; sed nos aliter salvi fieri non possumus, nisi confiteamur poenitentes quae inique gessimus negligentes. Qui seipsum accusat in peccatis suis, hunc diabolus non habet iterum accusare in die judicii: si tamen confitetur 110.0102C| poenitendo, diluit quae fecit, nec iterum renovat quae egit. Confitemini, dicit Jacobus apostolus, alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini (Jac. V); item beatus Paulus apostolus: Ore autem, inquit, confessio fit ad salutem (Rom. X); sed et Salomon de confessione peccatorum dixit: Qui abscondit scelera sua non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur (Prov. XXVIII). Magnum est, fratres, salutis medicamentum, non iterare quae impie gessimus, nec priorem cicatricem vulnerum resauciare; unde dicit Joannes evangelista: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est Deus et justus ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I); similiter et Psalmista ait: Dixi confitebor adversum 110.0102D| me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Vivens confiteatur peccator quae fecit, quia non est fructuosa confessio apud inferos, nec poenitentia ad salutem proficiens: ecce nunc tempus salutis, ecce nunc tempus acceptabile Deo. Tempus est nunc remissionis poenitentibus, sed tempus erit post mortem vindictae negligentibus confiteri scelera sua: omnes enim impii amaram in tormentis poenitentiam habent, sed non proficit eis poenitentia ad remissionem, sed conscientia torquet eos ad augmentum poenarum quae patiuntur. Potuerunt sibi per confessionem praecavere tormentorum immanitatem, et neglexerunt ita sicut foras flammis, ita intus conscientia propria 110.0103A| torquentur. Quomodo potest medicus vulnus sanare quod aegrotus ostendere erubescit? Deus enim confessionem nostram desiderat, ut justam habeat causam ignoscendi. Qui peccata sua occultat et erubescit salubriter confiteri, Deum, quem testem habet, iterum habebit eum ultorem. Optime se judicat homo in hac vita, ne judicetur a Deo damnatione perpetua. Duplicem habere debet fletum in poenitentia omnis peccator, sive quia per negligentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetravit. Confessio justificat, confessio veniam peccatis donat. Omnis spes veniae in confessione consistit, confessio opus est misericordiae, salus aegroti, unicum est viribus nostris medicamentum poenitentiae; cujus ipse Salvator in Evangelio virtutem 110.0103B| ostendit dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum; et Joannes Baptista: Facite, ait, fructus dignos poenitentiae. Fructus dignus poenitentiae est transacta flere peccata, et eadem iterum non agere, sicut Scriptura ait: Non adjicias peccatum super peccatum, et dicas: Miseratio Dei magna est, quomodo misericordia et ira ab illo est? Lavamini, mundi estote, dicit Dominus per Isaiam prophetam. Lavatur itaque et mundus est qui et praeterita plangit, et iterum flenda non admittit; lavatur et non est mundus qui plangit quod gessit, nec deserit, et post lacrymas haec quae fleverat repetit. De his qui post lacrymas ad delicta revertuntur priora, beatus Petrus terribiliter ait: Canis revertitur ad vomitum suum. Fili, peccasti, dicitur in 110.0103C| Scriptura sancta, ne adjicias iterum; sed de pristinis deprecare ut remittantur tibi. Poenitentia vera non annorum numero censetur, sed amaritudine animi; unde beatus Petrus mox a Domino indulgentiam recepit, quia amarissime flevit trinae negationis culpam. Poenitentia quam jussit [ Forte, quantumvis] exigui temporis, si intima cordis amaritudine agitur, non despicitur apud justum judicem Deum, qui cordis secreta considerat. Non enim longitudinem temporis tantum requirit Deus, quantum affectum sinceritatis poenitentis pensat. Qui enim in Christum tota mente confidit, etiam si multis moriatur peccatis, fide sua vivit in aeternum. Sicut ipse Dominus in Evangelio ait: « Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, 110.0103D| vivet; et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum: » de morte animae dixit, quae propter peccatorum aegritudinem evenit illi. Deus natura misericors est, paratus est salvare per misericordiam quos non evenit salvare per justitiam: qui vult omnes homines salvos fieri et neminem perire; qui per prophetam ait: In quacunque die conversus fuerit peccator, vita vivet et non morietur. Quamvis quisque sit peccator et impius, si ad poenitentiam convertatur, consequi se posse per Dei misericordiam non dubitet. In hoc saeculo poenitentiam facientibus subvenit Deus; in futuro autem poenitentia non proficit, sed rationem nostrorum operum reddituri sumus. In hac vita tantum poenitentiae 110.0104A| patet libertas, post mortem vero, nulla correctionis est licentia. Ac ideo, fratres, non perdamus nobis tempus indultum, sed, quantum possumus, per Dei misericordiam laboremus, ut modo per fletus et gemitus digne poenitentia pristinas sordes peccatorum lavantes, mundi et corpore et anima in die Domini inveniri mereamur ab ipso judice vivorum et mortuorum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LVI DE NON TARDANDO CONVERTI A PECCATIS AD DEUM.

Legimus ergo Apostolum, fratres charissimi, dicentem: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem 110.0104B| Scripturarum spem habeamus. Ecce in litteris divinitus inspiratis reperitur scriptum: Fili, ne tardes converti ad Dominum, quia nescis quid futura pariat dies; nam qui tardat converti, periculum facit animae suae, quia mors non tardat; quae si tardantem converti inveniat, ad tormenta deducit eum. Dissoluta, fratres, et periculosa paralytica cogitatio est, de crastina cogitare conversione, et hodiernam negligere. Quid tu, peccator, converti dissimulas, et non metuis ne tibi mors repentina subripiat diem conversionis: nonne homines subito moriuntur? si bonum est peccata dimittere, et ad Deum converti, cito fiat: Deus tibi promittit remissionem convertenti a peccatis, securitatem tibi non promisit diu vivendi. Ideo convertat se citius unusquisque ad Deum, et 110.0104C| cum invenerit eum, derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et miserebitur ejus, quoniam multus est ad ignoscendum. Si ergo intraverit subito dies extremus, perit dilatio, et restat damnatio; perire non vis, redi ad Deum et vives; noli desperare de venia peccatorum, nec de vita longiore confidere. Convertere ergo et poenitentiam age. Cras, inquies, convertam; quare non hodie? Dicis: Quid mali est si cras dicam? Respondeo: Quid mali, si hodie. Forte dicis: Longa erit vita mea. Dicam: si longa erit, bona sit; si brevis, et ipsa bona sit; sed quis ferat malum longum. Prandium longum non vis habere malum, et vitam longam vis habere malam? Villam emis, bonam desideras; uxorem vis ducere, bonam quaeris; filios nasci vis, 110.0104D| bonos optas; et ut jam de rebus vilissimis loquar, caligas emis, et non vis malas, et vitam amas malam? Quid te offendit vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua solus sis malus? Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. V). Verba Dei sunt, non mea: non a me haec audisti, sed ego tecum audio a Domino. Forte respondes: Cras, cras. O vox corvina. Corvus non redit ad arcam, columba redit. Si ergo tunc vis poenitentiam agere quando peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Satis alienus a fide est, qui ad agendam poenitentiam tempus senectutis exspectat. Metuendum est ne, dum sperat misericordiam, incidat in judicium. Neque enim tunc veniam 110.0105A| inveniet, qui male aptum veniae tempus perdidit. Ibi jam a Deo non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire quod jussit. Qui tempus poenitentiae datum negligit, frustra ante tribunal Christi preces effundit. Festinare debet unusquisque nostrum, fratres, ad Deum convertendo dum potest, ne si dum potest noluerit, omnino cum intrare voluerit, non possit. Semper ergo extremum diem debemus metuere, quem nunquam possumus praevidere. Ecce nunc ipsum diem in quo loquimur, ad inducias conversionis accepimus: et tamen mala quae fecimus flere recusamus. Non solum commissa non plangimus, sed etiam quae defleantur, augemus. At si aliqua nos aegritudo corripiat, si signa aegritudinis vicinam mortem denuntient, inducias vivendi quaerimus 110.0105B| ut peccata nostra defleamus: et eas cum magno aestu desiderii petimus, quas acceptas modo pro nihilo habemus. Pensemus nunc, dilectissimi, super nos divitias conditoris nostri; peccare nos vidit, et pertulit; qui nos ante culpam peccare prohibuit, etiam post culpam exspectare ad veniam non desistir: ecce ipse nos, quem despeximus, vocat; aversi ab illo sumus, et tamen non avertitur. Unde per Isaiam dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis (Isa. XXX). Quasi in faciem homo monitus est, quando ad justitiam conditus praecepta rectitudinis accepit; sed cum haec eadem praecepta contempsit, quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet; 110.0105C| quia jam et a nobis contemptus est, et tamen nos adhuc vocare non cessat. Quasi dorsum ei in faciem dedimus, cujus verba despicimus, cujus praecepta calcamus: sed stans post tergum nos aversos revocat; qui et videt quod despicitur, et tamen per praecepta clamat, per patientiam exspectat. Pensate ergo, fratres charissimi, si cuilibet vestrum loquenti famulus suus subito superbiret, terga in faciem mitteret, nunquid non contemptus dominus, ejus superbiam feriret? vulnera districtae animadversionis infligeret? Ecce nos peccando auctori nostro, terga in faciem dedimus, et tamen sustinemur. Superbe aversos benigne revocat: et qui ferire nos aversantes potuit, ut revertamur munera promittit. Tanta, obsecro, conditoris nostri misericordia duritiam reatus 110.0105D| nostri emolliat, et homo qui malum quod fecit experiri percussus poterat, saltem exspectatus erubescat. Habete ergo, fratres mei, fiduciam de misericordia conditoris nostri, cogitate quae facitis, recogitate quae fecistis, largitatem supernae pietatis aspicite, et ad misericordem judicem, dum adhuc exspectat, cum lacrymis venite: considerantes namque quod justus sit, peccata vestra nolite negligere; considerantes vero quod pius sit, nolite desperare. Praebet apud Deum homini fiduciam Deus homo, est nobis spes magna poenitentibus, quia advocatus noster factus est judex noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LVII. DE CONTEMPTU MUNDI ET DE PRAEMIO FUTURO. 110.0106A|

Admonet nos, charissimi, beatus Joannes apostolus, et ad contemptum caducarum rerum provocat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quoniam mundus transit et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II). Similiter et beatus Paulus apostolus, scribens ad Timotheum, nos instruens docet: Praecipe, inquit, divitibus mundi hujus non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Qui divites sunt in operibus suis, facile tribuant, communicent cum his qui non habent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, 110.0106B| ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI). Attendite, fratres, et sollicite quae dicuntur pensate: nam cum divitibus praecipitur ut thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum ut apprehendant veram vittam, sine dubio ista falsa vita est. Et maxime hoc divites audire debent, quos quando pauperes intuentur murmurant, gemunt, laudanti invident, aequari velle optant, impares se dolent, et inter laudes divitum, hoc plerumque dicunt, Soli sunt isti, isti soli vivunt. Propter haec ergo verba quibus homines tenues divitibus adulantur, quia ipsi vivunt, ne his adulantium inflati verbis, putent se vere vivere: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad 110.0106C| fruendum. Divites sint, sed ubi? In operibus, inquit, bonis: facile tribuant, quia non perdunt quod tribuunt; communicent cum his qui non habent, et ex hoc thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum ut apprehendant veram vitam, non assentientes adulantibus, qui dicunt vivere, et solos vivere. Vita ista somnus est, divitiae istae velut in somniis fluunt. Audi psalmum, o dives pauperrime: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). Aliquando et mendicus in terra jacens, frigore tremens, occupatus tamen somno, thesauros somniat, et gaudet, et superbit in somniis, et parem suum pannosum non dignatur agnoscere: et donec dormit, dives est. Cum ergo vigilaverit, invenit quod 110.0106D| falsum gaudebat; cum evigilaverit, invenit quod verum doleat. Dives ergo moriens similis est pauperi vigilanti, qui thesauros videbat in somnis. Nam et induebatur purpura et bysso quidam dives, nec nominatus, nec nominandus, contemptor pauperis jacentis ante januam suam. Induebatur purpura et bysso, sicut evangelicum testimonium est; et epulabatur quotidie splendide. Mortuus est, sepultus est, evigilavit, et se in flammis invenit. Dormivit ergo somnum suum, et nihil invenit ille divitiarum in manibus suis, quia nihil boni egit manibus suis. Propter vitam ergo quaeruntur divitiae, non vita propter divitias. Quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut totum tollerent, et vitam relinquerent; quantumcunque 110.0107A| habuerunt, tanti vitam emerunt: quanti comparanda est vita aeterna, si tam pretiosa est vita peritura! Da Christo aliquid ut vivas beatus, si totum das hosti ut vivas mendicus. Ex vita tua temporali, quam toto pretio redimis, appende quanti valeat aeterna, quam negligis: ut vivas diebus paucis, etsi ad senectutem perventurus sis; omnes enim dies hominis ab infantia usque ad senectam, pauci dies sunt, et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat: paucos ergo dies, et hos laboriosos, in tanta inopia, inter tantas tentationes, redimis, quanti nihil habere vis ut habeas te; hodie redemptus, cras forte moriturus; ab isto dimissus, forte ab alio trucidandus. O homo corpore fragilis, tempore mutabilis, morte solubilis, 110.0107B| pressus oneribus, fatigatus sollicitudinibus, audi consilium meum: Releva te dando pauperibus quod acquisisti laboribus; da non habenti aliquid, quia et tu non habes aliquid: nunquam enim vitam aeternam habes; da ergo ex eo quod habes, ut accipias quod non habes. Pulsat mendicus januam tuam; pulsas tu januam Domini tui. Hoc facit Deus cum mendico suo quod facis tu cum tuo: da ergo, et dabitur tibi. Si nolueris, tu videris: clamat enim pauper, et dicit tibi, Peto panem, et non das: petis vitam, et non accipis; videamus quis nostrum maore damno laboret, ego qui fraudor buccella, an tu qui privaris vita aeterna: ego qui castigor in ventre, an tu qui mente; ad postremum ego qui ardeo fame, an tu qui exurendus es igne, et flammis vivacibus 110.0107C| mancipandus? His verbis pauperis, nescio utrum respondere poterit superbia divitis. Omni, inquit Dominus, petenti te da: si omni, quanto magis egeno et misero, cujus macies et pallor mendicant; cujus lingua tacet, squalor et gemitus eleemosynam petunt. Audi ergo me, o dives, et consilium meum placeat tibi, peccata tua eleemosynis redime, noli incumbere auro; nudus existi de ventre matris tuae, nudus es rediturus in terram; et si nudus es rediturus in terram, cui congregas super terram. Credo si aliquid tecum portare posses, vivos homines devorasses. Ecce nudus regredieris, cur non pecuniam vel bene vel male congregatam largiris? Praemitte quo iturus es, fac translationes rerum periturarum, ut pervenias ad regnum coelorum. Si enim homini 110.0107D| alicui decem solidos dares, pro quibus tibi centum postmodum redderet, quantum gauderes, quanta animi laetitia exsultares? Si ergo usuris gaudes, fenera Domino tuo, tribue Deo tuo de suo: multiplicato enim fenore, reddet tibi. Vis nosse quam multipliciter reddet tibi? Pro buccella, pro nummo, pro tunica, accipis vitam aeternam, regnum coelorum, beatitudinem sine fine. Appende cum buccella tua vitam aeternam, divitias sempiternas, nulla est comparatio; das enim terram, et recipis eum qui fecit coelum et terram. Ipse enim praemium nostrum, sine quo dives mendicat, et cum quo pauper copiosissime dives est. Quid enim habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet? Si 110.0108A| ergo, fratres charissimi, esse divites cupitis, veras divitias amate. Si culmen veri honoris quaeritis, ad regnum coeleste tendite. Si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna angelorum curia ascribi festinate. Verba Dei quae aure percipitis, mente retinete, et operibus illa implere satagite. Ecce transit omne quod in mundo agitis, et ad extremum judicium sine ulla manentis interpositione quotidie volentes nolentesque properatis. Cur ergo amatur quod relinquitur? Cur illud negligitur quo pervenitur? Amate coelestia, respuite terrena, quaerite aeterna, negligite temporalia, ut cum illo possitis perpetuum regnum tenere, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LVIII. DE JUSTE JUDICANDO ET FALSIS TESTIBUS NON RECIPIENDIS. 110.0108B|

Audivimus Dominum in Evangelio, fratres charissimi, praecipientem atque dicentem: Nolite judicare, et non judicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII). In quo non prohibuit judicii sanctionem, sed ostendit judicandi rationem. Compescuit pertinaciam, et docuit justitiam. Ait enim ipse alibi: Justum judicium judicate (Joan. VII). Et in Lege: Juste, inquit, quod justum est exsequaris. Omnis enim qui recte et juste judicat, stateram in manu gestat. In utroque penso justitiam et misericordiam portat, sed pro justitia reddit peccati 110.0108C| sententiam: pro misericordia temperat poenam; quaedam vero sunt a judice bono per aequitatem corrigenda, quaedam itaque per misericordiam indulgenda. Sine personarum acceptione debent esse judicia: nihil enim iniquius est quam munera accipere in judiciis, quia munera excaecant prudentium corda, et subvertunt verba justorum (Deut. XVI). In quo enim judicio, dicit Dominus, judicabitis, judicabitur de vobis. Quapropter judex Deum judicem timeat, ne forte eo judicante ipse damnetur. Qui innocentes damnat vel impios justificat pro muneribus, vel cujuslibet personae amore vel odio cor acclinaverit, judicii veritatem observare non poterit. Nemo principum stultos vel improbos judices ponere debet: nam stultus per ignaviam ignorat justitiam; improbus autem 110.0108D| per cupiditatem subvertit ipsam quam didicit veritatem. Pene gravius lacerantur pauperes a pravis judicibus quam a cruentissimis hostibus: nullus praedo tam cupidus in alienis, quam judex iniquus in suis. Pejores sunt hostibus judices iniqui; hostes saepe fuga vitantur, judices propter potentiam effugi non possunt. Ipsi divitias ex civium oppressione congregare student. Ipsi divitias ex civium oppressione congregare student. Aliquoties judices boni ministros habent rapaces, quorum scelere coinquinantur, si non prohibent rapacitatem illorum; hi in alienis pereunt peccatis, quia non solum, ut egregius mundi doctor ait (Rom. I), qui faciunt, sed qui consentiunt iniqua facientibus, digni efficiuntur morte 110.0109A| perpetua. Saepe judices pravi cupiditatis causa aut differunt aut pervertunt judicia, nec finiunt causas quousque sacculus eorum impleatur; quando enim judicant, non causam, sed dona considerant. Judices pravi, juxta prophetae verbum, quasi lupi, vespere non relinquunt in mane; hoc est, de praesentis vitae commodo tantum cogitant, de futuro autem nihil, luporum more cuncta rapientes, et vix pauca pauperibus relinquentes. Iracundus judex judicii examen plene contueri non valet, quia caligine furoris non videt claritatem justitiae. Non persona in judicio consideranda, sed causa. Scriptum est enim: Non accipias personam in judicio. Iniqui judices errant in veritatis sententia, dum intendunt qualitatem personae; et nocent saepe justis, dum improbe defendunt 110.0109B| impios. Acceptio munerum in judiciis praevaricatio est veritatis. Qui Deum timentes, juste judicant, aeterna a Deo accepturi sunt praemia. Considerandum est igitur judici ne falsorum testium dolo deludatur, ne cum ipsis sceleris sui sortiatur vindictam. Falsus testis, dicit Salomon, non erit impunitus (Prov. XIX). Qui falsum testimonium profert contra proximum suum, exstinguetur lucerna ejus in die ultimo (Prov. XXIV). Item alibi dicit: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I), quoniam metu cujuslibet potestatis veritatem occultat, iracundiam Dei super se invocat, quia magis timet hominem quam Deum. Falsidicus testis est tribus personis obnoxius: primum Deo, cujus praesentiam contemnit; deinde judici, quem fallit mentiendo; postremo innocenti, 110.0109C| quem falso testimonio laedit. Saepe enim evenit ut falsi testes, quando separantur, mox mendaces inveniantur: nec sibi blandiatur quis, si audiat falsum testimonium dici contra quemlibet, et non manifestat, eo quod ipse falsum non dicat: uterque enim reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia ille prodesse non vult, et ipse nocere desiderat. Beatus, cujus testimonium in conspectu Dei probabile invenietur. Scire vos oportet, fratres, quod quatuor modis justitia in judiciis subvertitur, hoc est, timore, cupiditate, odio, amore; timore, dum metu potestatis alicujus, veritatem dicere vel judicare quislibet pavescit; cupiditate, dum praemio muneris alicujus corrumpitur judex; odio, dum cujuslibet inimicitiae causa nocere alteri desiderat; 110.0109D| amore, dum amicos vel propinquos contra justitiam defendit potentior. His quatuor modis, saepe aequitas judicii subvertitur, et innocentia laeditur. Magisque dolendi sunt qui opprimunt pauperes, quam qui patiuntur injuriam. Illi enim qui opprimuntur temporalem miseriam cito finiunt, illi vero qui opprimunt eos per justitiam, aeternis flammis deputantur. Hic vero saepe a malis boni judicantur, in futura siquidem vita mali judicantur a bonis. Saepe etiam et hic boni infelices sunt et miseri coram hominibus, et mali felices; in illa itaque retributione aeterna semper boni felices erunt, et mali semper miseri erunt. Quibus bene erit in hoc saeculo contendant maxime ne bona perdant perpetua, et qui molestias 110.0110A| patiuntur, fortiter eas sufferant, ut aeterna beatitudine inveniantur digni. Contestans obsecro vos, fratres charissimi, ut semper hoc attendatis, quando aliquem judicetis, seu defendatis, sive etiam hoc facientibus consentiatis; quod veritatem et justitiam non relinquatis, sed in omnibus observare studeatis, quatenus a vero judice vestro, ipsa videlicet Veritate, quae judicabit orbem terrae in aequitate et justitia, coronam immarcescibilem cum benedictis in aeterna beatitudine accipere mereamini; ipso tribuente, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LIX. DE SUPERBIA ET VANA GLORIA CAVENDA.

110.0110B| Oportet vos scire, fratres charissimi, quoniam coelestis regis milites estis, contra quos hostes praeliare debeatis. Dicit enim beatus apostolus Paulus (Ephes. VI): Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritales nequitias in coelestibus. Si ergo spiritales sunt hostes, adversus quos belligerandum est, cum spiritalibus armis pugnare debemus. Hostes enim nostri daemones sunt: arma eorum, cum quibus invisibiliter contra nos pugnant, sunt vitia. E contra nos, duce atque imperatore nostro Christo super nos regnante, sacris armis virtutum bellum nostrum geramus, et victoriam facile per Regis nostri auxilium capiemus. Ait enim ipse ad aciem 110.0110C| inimicorum suos exhortans: Nolite timere, inquit, fortior est qui in vobis est quam qui in mundo est. Confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI). primum namque ignotorum telorum hostis antiqui ac principium est superbia, quae ubicunque subintraverit, omnium vitiorum post se turmas trahit. Hanc quoque maxime conditor noster detestatur; unde et de eo scriptum est: Omnis arrogantia, abominatio est apud Deum; et item: Odibilis coram Domino et hominibus superbia (Eccli. X). Et item: Superbis Deus resistit, humilibus autem gratiam dat (Prov. III). Maximum et primum quippe diaboli peccatum fuit superbia; et hac homines primos decepit; unde scriptum est: Initium superbiae homines apostatare a Deo fecit: quoniam ab eo qui fecit illum recessit 110.0110D| cor ejus, quoniam initium est omnis peccati superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eos in finem. Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro illis. Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. Arefecit ex ipsis, et disperdidit illos, et cessare fecit memoriam a terra. Perdidit Deus memoriam superborum, et reliquit memoriam humilium sensu (Eccli. X). Quapropter omni vitio deterior est superbia: quae saepe et de bonis nascitur actibus, dum homo in suis bonis operibus 110.0111A| superbit; et post hoc perdit per superbiam quod habuit per charitatem. Item omnium vitiorum novissimum est. Super his superbire coepit, ante est ista sententia ponenda, de alto ruinam facit. Omnis quoque peccati initium, ut diximus, superbia est; quia dum anima praecepta contemnit Creatoris, mox in cujuslibet peccati corruit foveam; nam omnis superbia tanto in imo jacet quanto in altum se erigit, tantoque profundius labitur quanto excelsius elevatur. Qui enim per propriam superbiam attollitur, per Dei justitiam damnatur. Unde scriptum est: Ante ruinam hominis exaltatur spiritus ejus (Prov. XVI). Ergo, fratres, nihil magis Christiano vitandum est quam superbia, quae iram Dei provocat: nam superbia ex angelis daemones fecit, humilitas autem 110.0111B| homines sanctis angelis similes reddidit. Superbi cupiunt in se praedicari quod non faciunt, humiles refugiunt quidquid boni operantur, agnosci. Non elevetur ergo homo in bono suo, nec laudem sibi quaerat, quamvis aliquid boni faciat: sed Deum laudari cupiat in donis suis, qui nihil boni facit nisi quod Deus donavit ei facere: unde ad eum cuncta debet referre quae bene facit, non ad semetipsum. Dominus namque dicit in Evangelio: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI); id est, ut non ea intentione faciatis bona quod ab hominibus vanam laudem habeatis. Sed quidquid faciatis boni, pro Dei amore et salute animae vestrae et fraterna charitate faciatis. Ideo ipse Dominus dixit de quibusdam qui eleemosynam 110.0111C| faciunt, vel orationes et jejunia, ut ab hominibus laudem accipiant: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Ibid.). Qui pro eo bonum quodlibet facit ut ab hominibus laudetur, haec est merces illius quam quaesivit, et nullam a Deo sperare habet retributionem; quia pro ejus amore non fecit, sed pro vana humanae laudis jactantia, sicut hypocritae facere solent. Quod vitium hominibus placendi in bonis operibus, Dominus Christus multum detestatur, et saepius Pharisaeos, qui tales fuerunt in Judaea, terribili percutit maledictione, dicens: Vae vobis, hypocritae (Matth. XXIII). Sed, secundum Apostolum, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). Qui enim laudem non appetit, nec pro contumelia conturbatur, nec ideo se bonum existimet 110.0111D| homo, quamvis ab alio laudatur, quia ab aliis qualis sit intus ignoratur; sed hoc cogitet quia Deus ejus inspector est cordis: quid prodest malo homini, si bonus praedicetur? Tunc ergo veraciter hoc quod agit homo bonum est, quando placere desiderat a quo habet quidquid boni habet, vel facit quae bona agere videtur. Et qui per haec non Deo, sed hominibus placere cupit, in vanum laborat et in ventum seminat. Magnum se unusquisque esse studeat in suis operibus, sed de magnitudine sua humanum non quaerat favorem, ne perdat quod habuit, et sit parvus factus. Increpat eos beatus Paulus apostolus qui in suis gloriantur benefactis, dicens: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris 110.0112A| quasi non acceperis (I Cor. IV)? Ergo qui aliquod donum Dei quod meruit in suam laudem convertit, procul dubio virtutem in vitium transfert, et bonum quod fecit in peccatum: cum enim causa jactantiae pascitur pauper, etiam ipsum misericordiae opus in peccatum convertitur; igitur necesse est ut quidquid homo boni agat, Deo quaerat laudem, non sibi, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). Itaque, fratres mei amantissimi et desiderantissimi, cavete superbiam, cui Deus resistit; vitate jactantiam, quae Deo displicet: abominamini arrogantiam, quae abominatio est coram Deo. Habete semper in omni conversatione vestra humilitatem, 110.0112B| custodem virtutum; tenete illam in corde, ostendite in sermone, servate in opere: et quidquid boni aut in verbo, aut in opere agatis, omnia in gloriam Dei facite, dicentes cum Propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXXXVII). Sicque potestis poenam effugere gehennae, quam merentur superbi, et ad regnum pervenire coeleste, quod merentur humiles: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LX. DE IRACUNDIA ET HOMICIDIO CAVENDO.

Dominus igitur et Salvator noster, fratres charissimi, suo verbo suoque exemplo ad mansuetudinem 110.0112C| et patientiam nos instituens, irae et furoris pertinaciam penitus abdicavit, ut hoc quod Legis mandato implere non valuit, Evangelii consummaretur praecepto. Lex enim homicidium prohibuit, sed quia irasci permisit, quod seminarium est homicidii, ipsum vitium perfecte non abstulit. Redemptor itaque noster, qui non venit legem solvere, sed adimplere, id quod in lege minus fuit, sua sanctione adimplevit, irae occasionem tollens: et non solum non irasci, vel non occidere jussit, quin etiam adversa quoque ab aliis irrogata, patientissime nos tolerare praecepit. Ira enim est quaedam passio mentis, quae, si ratione non regitur, in furorem vertitur, ita ut homo sui animi impotens fiat, faciens quod non convenit. Haec enim si corde insedit, omnem eximit 110.0112D| providentiam ab eo facti, nec judicium recte discretionis inquirere, nec honestae contemplationis virtute, nec maturitatem consilii habere poterit, sed omnia per praecipitium quoddam facere videtur. De qua idem pullulat tumor mentis, rixae, contumeliae, clamor, indignatio, praesumptio, blasphemiae, sanguinis effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, injuriarum memoria. Quae vincitur per patientiam et longanimitatem, et per rationem intellectualem quam Deus inserit mentibus humanis, et per recordationem Orationis Dominicae, ubi Deo dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quapropter si illam summam divini praemii cupimus adipisci, de quo dicitur: Beati 110.0113A| mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; non solum haec e nostris actibus amputanda est, sed etiam de internis animae radicitus exstirpanda. Non enim valde proderit iracundiae cohibitus furor in verbo, nec in effectum prolatus, si illam arcanis pectoris nostri Deus, quem secreta cordium non latent, inesse perspexerit. Quasi vero universa virulenta serpentium genera vel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus immorantur, innoxia perseverent, nec tamen ex eo pronuntiari possunt innoxia quia nulli noceant, hoc enim eis non affectum [affectus] bonitatis, sed necessitas solitudinis confert; quae cum laedendi nacta fuerit copiam, in semetipsis reconditum virus et animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant. Radices enim vitiorum potius 110.0113B| excidi praecipit evangelicus sermo, quam fructus qui procul dubio, evulsis fomitibus, nequaqum ulterius pullulabunt. Atque ita mens poterit jugiter in omni patientia et sanctitate durare: cum haec non de superficie operationis et actuum, sed de cogitationum fuerint evulsa penetralibus. Et idcirco ne homicidium perpetretur, ira odiumque succiditur, sine quibus homicidii crimen nullomodo valebit admitti. Qui irascitur enim fratri suo, reus erit judicio (Matth. V); qui odit fratrem suum homicida est (I Joan. III); in eo scilicet, quo eum corde cupiat interire cujus cruorem propria manu vel telo apud homines minime fudisse cognoscitur. Affectu irae homicida pronuntiatur a Domino, quia non solum operationis effectu, sed etiam pro voluntatis ac voti 110.0113C| desiderio unicuique aut praemium reddat, aut poenam. Egregius vero mundi praedicator dicit: Omnis amaritudo, et ira et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis (Ephes. IV). Nec etiam ira viri justitiam Dei operari poterit. Ira scilicet sine temperamento expers est rationis. Responsio mollis mitigat iram, sermo durus suscitat furorem (Prov. XV). Vir iracundus, ut ait Salomon, provocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas (Ibid.). Spiritum vero ad irascendum facilem quis sustinere poterit? Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor finem vindictae novit. Si te, o homo, praeoccupaverit ira, mitiga eam. Illa ira mala est quae mentem turbat, ut rectum consilium perdatur. Illa ira est justa et necessaria, quando homo contra propria irascitur peccata, 110.0113D| et contra seipsum indignabitur, dum male agit. Dicit Propheta: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV). Concessit quod naturae est, tulit quod culpae est. Ira alterius tua leniatur patientia. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII). Alterius peccatum tuum sit praemium. Displicet tibi alterius ira, quod tibi in altero displicet, in teipso quoque displiceat. Noli tranquillitatem mentis tuae alterius perturbatione maculare. Noli te aequalem stulto facere, quia ira in sinu stulti requiescit: si tu irasceris contra eum, erunt duo mali, tu et ille: melius tibi esset esse bonum, quanquam ille sit malus; cur tu ex alterius malitia malus efficeris? Sed adhuc quod est gravius, alius postulat mortem inimici: eum quem 110.0114A| gladio persequi non potest, persequitur oratione. Et vivet adhuc qui maledicitur, et tamen is qui maledicit jam de morte illius reus tenetur. Jubet autem Deus ut diligatur inimicus, et tamen rogatur Deus ut occidat inimicum. Quisquis itaque sic orat, in ipsis suis precibus contra conditorem pugnat. Unde et sub Judae specie dicitur: Fiat oratio ejus in peccatum (Psal. CVIII). Oratio quippe in peccato est illa petere quae prohibet ipse qui petitur. Hinc Veritas dicit: Cum statis ad orandum, dimittite si quid habetis in cordibus vestris (Marc. XI). Sed ecce nobis inimicus graviter deliquit, damna intulit, juvantes laesit, amantes persecutus est: retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta non essent; advocatus etenim noster precem nobis in causa nostra 110.0114B| composuit, et ipse ejusdem causae judex est qui advocatus: preci autem quam composuit conditionem inseruit dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quia ergo ipse judex venit qui advocatus exstitit, ipse precem exaudit qui fecit. Aut ergo non facientes dicimus: Dimitte nobis debita nostra, et reliqua, et nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus: aut fortasse hanc conditionem in oratione intermittimus, et advocatus noster precem quam composuit, non recognoscit, atque apud se protinus dicit: Scio quod monui, non est ipsa oratio quam feci. Quid ergo nobis faciendum, fratres, nisi ut verae charitatis affectum impendamus fratribus nostris: ut sicut manus nostras foris a caede, ita et intus ab odio corda 110.0114C| nostra serventur innoxia. Homicidae enim, ut scriptum est, regnum Dei non possidebunt (Gal. V); et, Qui odit fratrem suum, in tenebris est (I Joan. II); abjicite prius a vobis odium, et ita, Deo auxiliante, vitare potestis homicidium. Sic et non solum in tenebras exteriores cum homicidarum auctore, id est cum diabolo, non ibitis, imo cum pacificis Patris coeleste regnum Filii dulcissimi possidebitis: quod vobis nobisque vobiscum auctor et restitutor salutis nostrae concedere dignetur Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto, in unitate et trinitate perfecta Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXI. CONTRA INVIDIAM ET ODIUM.

110.0114D| Zelare quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. Dumque existimatur leve esse et modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur: et fit caeca et occulta pernicies, quae, dum minus perspicitur, ut caveri a providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit. Ego itaque puto nihil magis Christiano cavendum, nihil cautius providendum, quam ne quis invideat et livore capiatur: ne quis, fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odio convertitur, gladio suo nescius ipse perimatur. Quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possitis, ad caput ejus atque 110.0115A| ad originem recurramus. Videamus unde zelus et quando et quomodo coeperit: facilius enim a nobis malum tam perniciosum vitabitur, si ejusdem mali et origo et magnitudo noscatur. Hinc zabulus inter initia statim mundi et perit primus et perdidit. Ille angelica majestate subnixus, ille Deo acceptus et charus, postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum malevolo livore prorupit, non prius dejiciens alterum instinctu zeli, quam ipse pro zelo ante dejectus: captivus antequam capiens, perditus antequam perdens, dum, stimulante livore, homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. Quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri alta et praeclara sublimitas 110.0115B| potuit; quo deceptus ipse est qui decipit! Exinde invidia grassatur in terris, dum livore perituro magistro perditionis obsequitur, dum zabulum qui zelat imitatur; sicut scriptum est: Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II). Imitantur ergo illum, qui sunt ex parte illius. Hinc ergo violata sunt fraternitatis primordia, hinc parricidia coeperunt nefanda: dum Abel justum Cain odit injustus, dum bonum malus invidia et livore persequitur. Tantum valuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec charitas fratris, nec sceleris immanitas, nec timor Dei, nec poena delicti cogitaretur. Quae nunc considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam perniciem mali vigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. Aliorum mors proficiat 110.0115C| ad nostram salutem, imprudentium poenae providentibus conferant sanitatem. Non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri, aut brevibus terminis et angusto fine concludi. Late patet zeli multiplex et fecunda pernicies. Radix est omnium malorum, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. Inde odium surgit, animositas inde procedit. Avaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus, videns alterum ditiorem. Ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus auctiorem. Zelo excitante sensus nostros, atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, judicii dies non praevidetur: inflatur superbia, exacerbatur saevitia, impatientia 110.0115D| concutit, furit discordia, ira fervescit, nec se jam potest cohibere vel regere, qui factus est potestatis alienae. Hinc Dominicae pacis vinculum rumpitur, hinc charitas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad haereses atque ad schismata prosilitur. Dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis invidetur; dum quis aut conqueritur non se potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferre praepositum, hinc recalcitrat, hinc rebellat, de zelo superbus, de aemulatione perversus, animositate et livore, non hominis sed honoris inimicus. Qualis vero est anima, et in ea quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in altero vel virtutem ejus, vel felicitatem! id est, odisse in eo vel merita 110.0116A| propria, vel beneficia divina, in malum proprium bona aliena convertere, illustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam. Mala quoque habent terminum, et quodcunque delinquitur, delicti consummatione finitur. In adulterio cessat facinus, perpetrato stupro; in latrone conquiescit scelus, homicidio admisso; et praedoni rapacitatem statuit possessa praeda, et falsario modum ponit impleta fallacia: zelus terminum non habet, permanens jugiter malum et sine fine peccatum; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in majus incendium livoris ignibus inardescit: hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida et effrenata convicia, manus ad caedis 110.0116B| violentiam prompta, etiam si a gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis armata: homicidii namque facinore perstringi eum quisquis zelaverit et odio habuerit fratrem suum, declarat Joannes apostolus in Epistola sua, dicens: Qui fratrem suum odit, homicida est. Et scitis: Quia omnis homicida non habet vitam in se manentem (I Joan. III). Et iterum: Qui dicit se esse in luce, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus (I Joan. II). Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat. Item enim nescius in gehennam ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine, monentis et docentis: Ego sum lumen mundi: qui 110.0116C| me secutus fuerit, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joan. VIII). Sequitur Christum, qui praeceptis ejus insistit, qui per magisterii ejus graditur viam, qui vestigia ejus atque itinera sectatur, qui quod Christus et docuit et fecit imitatur. Provide tibimetipsi, o homo, et unde vulneratus eras, inde studeas curari: ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus injustis obtrectationibus invidebas; bonos imitare, si sectari potes: si sectari non potes, collaetare certe et congratulare melioribus; fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio charitatis et fraternitatis vinculo cohaeredem. Dimittentur tibi debita, quando ipse dimiseris; accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum veneris; sensus atque actus tui divinitus dirigentur, quando 110.0116D| ea quae divina et justa sunt cogitaveris, sicut scriptum est: Cor viri cogitat justa, ut a Deo dirigatur (Prov. VI). Habes autem multa quae cogites: paradisum cogita, quo Cain non redit, qui zelo fratrem peremit. Cogita coeleste regnum, ad quod non nisi unanimes atque concordes Dominus admittit. Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari qui sint pacifici, qui nativitate et lege divina ad similitudinem Dei Patris et Christi respondeant adunari: cogita sub oculis Dei stare, spectante ac judicante ipso, conversationis ac vitae nostrae curricula; sicque decurrere et pervenire nos ad hoc tunc demum posse credamus, ut eum videre contingat nobis, si ipsum nunc videntem delectemus actibus nostris, si nos dignos 110.0117A| gratia ejus et indulgentia praebeamus, si placituri semper in regno, in hoc mundo ante placeamus: cui tunc sine dubio placebimus, si modo ab omni zelo et livore invidiae alieni existimus, et proximos nostros vera dilectione amamus: quia pacifici filii sunt Dei, et qui diligit fratrem suum ex Deo natus est et videbit Deum: cujus visione perpetua ipse nos perfrui concedat, qui nos a morte perpetua liberaverat, Christus salvator noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXII. CONTRA FRAUDEM ET AVARITIAM.

Convenit bene homini Christiano qui ad coeleste 110.0117B| tendit regnum, et supernas divitias percipere ambit, ut se a praesentibus rebus temperet, et philargyriae malum, quod maxime humanum genus captivat, quasi venenum mortiferum fugiat, ne per fraudem aliquid adipisci gestiat, vel per rapacitatem possessa immensurate retineat: quia omnis fraus Deo displicet, et avaritia idololatriae ab Apostolo comparatur. Avaro autem, dicit Scriptura, nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet (Eccle. X). Avaritia enim, quam Graeci philargyriam vocant, nimia est cupiditas divitiarum acquirendi vel tenendi. Quae pestis inexplebilis est, et hydropico morbo similatur: sicut enim hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit: sic et avarus quanto majorem 110.0117C| pecuniam acquirit, tanto majorem habere appetit: et dum modus ei non est in habendo, modus illi non est in desiderando. Hinc nascuntur invidiae, furta, latrocinia, homicidia, mendacia, perjuria, rapinae, violentiae, inquietudo, injusta judicia, contemptus veritatis, futurae beatitudinis oblivio, obduratio cordis. Quae fit contraria misericordiae et eleemosynae in pauperes, et totius pietatis aemula. Dominus ergo noster, qui nos benignos esse de nostra substantia pauperibus et miseris admonet, ipse nos ab omni avaritia et injusta pecuniae acquisitione prohibet. Qui vero ait: De justis laboribus tuis fac eleemosynam, ipse per Apostolum suum hortatur nos, dicens: Nolite fraudem facere invicem (I Cor. VII). 110.0117D| Nam qui fraude qualibet aliquid acquisierit, perdit justitiae aequitatem. Dic, avare, dic, cupide, dic, scelerate, quid acquisisti? Forte dicis, Aurum acquisivi, et verum dicis: ecce aurum acquisisti per fraudem, et fidem perdidisti per injustitiam. Si in mercatu fidem invenires venalem, si bonus esses, quomodo comparasses eam; quare non times perdere eam, quam te Deus voluit habere in corde? Aurum habes vel argentum vel aliud quid pretiosum in arca, sed damnum in conscientia. His omnibus meliores divitias perdidisti, id est fidem et justitiam et dilectionem Dei et proximi. Lucrum tuum cogitas, damnum tuum non consideras? Si huic lucro gaudes, quare illa perdita non plangis? plus perdidisti quam acquisisti. O dives, rapis per potentiam quod tibi placet 110.0118A| habere, et perdes per injustitiam quod te Deus vult habere, id est beatitudinem sempiternam. Si enim fur vel raptor oculum perdidisset in furto vel rapina, forsitan postea furtum non fecisset vel rapinam: et nescit ille talis quod in ejusmodi peccato lumen perdidit cordis, quod melior est omni lumine corporis. Magis, avare, des pauperibus quod habes, quam per fraudem acquiras quod non habes, ut invenias in coelo quod dedisti in terra: quid times pecuniam tuam perdere, et non times ut totus pereas? Pro acquisitione pecuniae falsum testimonium dicis, mentiris, rapis aliena, juras, perjuras, quae lex vetat: nonne cum haec omnia facis, quare non times ut totus ardeas in aeternum? Cur, avare, plus amas aurum quam animam? Quid enim proderit tibi si 110.0118B| mundum universum lucreris, animae autem tuae detrimentum patiaris? Et ipse Dominus in Evangelio dicit: Cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita est quae possidet. Nunquid non divites similiter moriuntur sicut et pauperes: non prodesse possunt divitiae in die ultionis, nec liberabunt male utentes eis a poenis sempiternis. Vultis, fratres, nosse quam perniciose, quam noxie, fomes iste, nisi fuerit diligenter excisus, ad ejus interitum qui eum ceperit, fructificet, et omne genus praevalet ramusculis vitiorum? respice [respicite] in Judam apostolorum numero deputandum: quia non voluit serpentis hujus caput conterere, qualiter eum suo veneno peremerit; et concupiscentiae laqueis irretitum ad tam abrupta praecipitia crimen impegerit, 110.0118C| ut redemptorem mundi et humanae salutis auctorem ob triginta argenteos persuaserit vendere: qui nequaquam ad tam esset scelestum proditionis facinus devolutus, si non philargyriae morbo fuisset infectus; nec Dominicae negotiationis reus ac sacrilegus exstitisset, nisi prius solitus fuisset sibi loculos creditos compilare. Sed licet multi detestentur scelus Judae, pauci tamen vitare student. Qui ergo Dominum vendidit, reus esse ab hominibus dijudicatur; et qui veritatem pro mendacio commutat, vix a quoquam reprehenditur. Attendite, fratres, quae dico, quia quicunque propter amorem pecuniae, vel commodum terrenum, veritatem vendit, Christum prodit, et Judae sceleris est particeps. Ait enim ipse 110.0118D| Dominus: Ego sum via, et veritas et vita; vitam utique deserit, qui veritatem pro pecunia vendit: unde et mercatu infausto non vitam meretur aeternam, sed mendacii debitam mergetur in poenam. Nolite, fratres, nolite avaritiae catenis ligari, nolite amore rerum labentium irretiri: sursum cor erigite, aeternam beatitudinem desiderate. Nam mundus iste transit, et concupiscentia ejus; verbum autem Domini manet in aeternum. Hinc nos Paulus apostolus admonet et dicit: Tempus breve est; reliquum superest ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint: et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi 110.0119A| (I Cor. VII). Ille, fratres, uxorem habens est quasi non habens, qui sic studet placere conjugi, ut tamen non displiceat Conditori. Flet quoque, sed tanquam non fleat, qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris semper animum consoletur. Gaudet vero, sed tanquam non gaudeat, qui sic de temporalibus bonis hilarescit, ut tamen semper perpetua tormenta consideret; et in hoc quod mentem gaudio sublevat, hanc continuo pondere providi timoris premat. Emit autem, sed quasi non possidens, qui et ad usum terrena praeparat, et tamen cauta cogitatione praevidet quod ea citius relinquat. Mundo quoque utitur, sed quasi non utatur, qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec eadem non sinet suae menti dominari, 110.0119B| ut subjecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alta tendentis frangant. Quicunque igitur tales sunt, eis profecto terrena omnia non ad desiderium, sed ad usum assumuntur, quia rebus quidem necessariis utuntur, sed nihil habere cum peccato cupiunt. De ipsis quoque rebus habitis quotidie mercedes acquirunt, et plus gaudent bono opere, quam bona possessione. Haec ergo cogitate, et cum relinquere cuncta quae mundi sunt non potestis, exteriora bene exterius agite, sed et ardenter interius ad aeterna festinate. Nihil sit quod desiderium vestrae mentis retardet, nullius vos rei in hoc mundo delectatio implicet. Si bonum diligitur, mens in bonis melioribus, hoc est in coelestibus, delectetur. Si malum metuitur, mala animo aeterna proponantur: ut 110.0119C| dum illuc esse conspicit et amplius quod pertimescat, hic omnino non haereat. Ad haec profecto agenda habemus mediatorem Dei et hominum adjutorem nostrum, per quem citius cuncta obtinebimus, si ad illum vero amore flagramus: qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXIII. CONTRA COMESSATIONEM, ET EBRIETATEM, ET SCURRILITATEM.

Sunt quaedam vitia, fratres charissimi, quae, cum gravia sint, ita temporibus nostris apud quosdam levia esse videntur, ut aut minima, aut nulla omnino perperam gerere credantur: et sic praevalent 110.0119D| modo in abusione hominum, ut non solum jam vituperari ut peccata vel crimina, sed etiam laudari ut virtutes apud perditos meruerint. De quibus recte per prophetam dicitur: Peccatum suum sicut Sodomitae praedicaverunt, nec absconderunt (Isa. III). Quibus item condigna repensatione erroris eorum Dominus per prophetam dicit: Vae vobis, inquit, qui dicitis malum bonum, et bonum malum. Ponentes tenebras lumen, et lumen tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum (Isa. V). Inter quae maxime nunc comessatio et ebrietas impunite regnant, cum non solum plebeii viri et ignobiliores quique, sed et nobiliores gloriosique terrae his malis irretiti sunt. Omnis quoque 110.0120A| sexus omnisque aetas gulae malum in consuetudinem vertit. Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX). Tantumque haec pestis excrevit, ut quosdam de nostro ordine, hoc est de sacerdotum numero, ita tantum captivaverit, ut non solum ipsis ebriosos non reprehenderent, sed etiam ebriosi fierent. Quae est haec nequitia, fratres, quod ne malum tam amarum, quod nullum praepositum, nullam dignitatem patiatur fieri illaesam: ubi virtutibus detrahitur, et vitia praeconiis efferuntur; ubi abstinentia et sobrietas vituperantur, et gula atque ebrietas laudantur. Aiunt enim: Vere largi sunt, et quod hi soli misericordiae et charitatis jura observent, qui ebrietati et voracitati operam dant. Quasi misericordia et charitas sit quemlibet 110.0120B| semetipsum decipere, et alios secum ad perditionem trahere. Nunquid Paulus apostolus, fratres, taliter praedicat charitatem? ait enim: Charitas patiens est, benigna est: non aemulatur, non agit perperam, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt: non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati (I Cor. XIII). Igitur, ut audistis, charitas benigna est, tamen non agit perperam: non est ambitiosa, quaerens quae sua sunt, et non quae Dei. Patiens est, tamen non cogitat malum, nec gaudet super iniquitatem. Dicite mihi, qui comessationem et ebrietatem laudatis, utrum bonum sit an malum lumen mentis per ebrietatem excaecare, rationem perdere, visum oculorum turbare, loquendi usum amittere, nullo officio membrorum potiri, similem furenti 110.0120C| et energumino fieri? Nunquid Deus hominem talem creavit? Nunquid haec gloria imaginis Dei est, de qua scriptum est: Fecit Deus hominem ad imaginem suam, ad similitudinem Dei creavit illum (Gen. I). Nunquid Deum ad similitudinem vestram furiosum audetis dicere? Quae blasphemia intolerabilis esset, quia ipse summe bonus, et solus beatus, et potens, Rex regum, et Dominus dominantium. Vidit cuncta quae fecit, et erant valde bona (Ibid.). Atque hinc intelligi datur quod ebrietas a Deo non est creata, nec inter ea ab eo hominibus commendata, quia non est bona, sed utique valde mala: et non solum per se mala, sed malorum aliorum effectrix. Credite mihi, fratres, quia omnia pene mala hinc exoriuntur. Nam hinc excitantur 110.0120D| irae, rixae, dissensiones, detractiones, aemulationes, sectae, invidiae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, latrocinia, blasphemiae, et his similia. De quibus Apostolus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Sed ut planius fiat quam detestabilis res sit ebrietas, sacrarum Scripturarum testimoniis utendum esse censemus; nam ipsa Veritas discipulis suis in Evangelio ait: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos dies illa: tanquam laqueus enim veniet super omnes qui sedent super faciem terrae (Luc. XXI). Ac si patenter diceret: Cavete crapulam et ebrietatem, et ambitionem 110.0121A| praesentis saeculi, ne forte vos dies ultima implicatos his vitiis inveniat, et cum amatoribus mundi aeterno carcere puniendos trudat. Per Isaiam quoque prophetam Dominus potatoribus ita comminans, ait: Vae vobis qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis: cithara et lyra, et tympanum et tibia, et vinum in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis, et opera manuum ejus non consideratis. Propterea captivus ductus est populus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent fortes ejus et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum (Isa. V). Item in eodem propheta paulo 110.0121B| post divina increpatio subjungit, dicens: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem: qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Propter quod, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit: sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt. Ideo iratus est furor Domini in populum, et extendit manum super eum, et percussit eum; et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercora in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extensa (Ibid.). Per Salomonem quoque similiter Sapientia divina detestatur ebrietatem et 110.0121C| prohibet dicens: Fili mi, noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: qui vacantes potibus, et dantes symbola consumentur (Prov. XXIII). Et paulo post, quasi obstupescens talium damnationem, subjungit: Cui, inquit, vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis? Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, sed in novissimo mordebit ut coluber: et sicut regulus venena diffundet (Ibid.). In Lege quoque Dominus praecepit Aaron ita dicens: Vinum et omne quod inebriare potest non bibes tu, et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, 110.0121D| ne moriamini: quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras: et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum: doceatisque filios Israel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi (Lev. X). Ecce modo audistis, fratres charissimi, ex sententiis sanctarum Scripturarum, quantum conditori nostro displiceat comessatio et ebrietas, et qualem damnationem conferat his qui ea abutuntur. Parcite, quaeso, tam magno malo immorari, quia vobis praesentem prosperitatem et vitam auferat sempiternam. Sint vobis convivia sobria, sint justi viri convivae, et in timore Dei gloriatio vestra. In sensu vestro sit cogitatus Dei, et 110.0122A| omnis enarratio vestra in praeceptis Altissimi. Nam homo linguosus, et temerarius in verbo suo, odibilis est, quia, ut scriptum est: Qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala (Prov. XIII). Recordamini quomodo Dominus supra sacerdotibus suis et ministris tabernaculi sui de ebrietate cavenda praecepit: vos enim omnes, teste apostolo Petro, estis genus regium, et sacerdotale, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II); qui quotidie debetis Deo servire in vero ejus tabernaculo, quod est Ecclesia: Quiescite et abstinete vos a comessatione et ebrietate, a loquacitate, a scurrilitate, a vanitate, et semper quod bonum est sectamini invicem et in omnes, ut ejus fieri membra mereamini, qui est verus sacerdos et verus Dominus noster, Rex 110.0122B| regum et Dominus dominorum, Jesus Christus unigenitus Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXIV. DE STUDIO BONO ET DISCRETIONE SEMPER HABENDA.

Redemptor itaque noster, qui contentiones discipulorum suorum de primatu compescuit, in quo contendere debeant ostendit: Contendite, inquit, intrare per angustam portam (Luc. XIII). Angusta ergo porta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui intrant per eam. Hac ergo sententia quid aliud nobis insinuare ipsa Veritas voluit, fratres charissimi, quam ut per rectam intentionem et studium bonum vitam solummodo possemus consequi 110.0122C| sempiternam. Miles qui legitime certaverit, coronabitur (II Tim. II); qui autem accepto bono certamine retro convertitur, aptus non esse regno coelorum dignoscitur. Studium profecto bonum est, bonaque voluntas, per mandatorum Dei custodiam velle quemlibet pervenire ad gaudium sempiternum, ut quidquid agat, ad id referat ut Deo placeat: nec sibi per hoc aliquid transitorium avarus appetat. Tunc enim bonum opus rite agitur, cum ex recta cogitationis intentione generatur. Unde bene in Evangelio Veritas dicit: Lucerna corporis est oculus. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit (Matth. VI). Quid enim per oculum exprimitur, nisi opus 110.0122D| suum praeveniens cordis intentio? quia priusquam se in actione exerceat, hoc jam quod appetit contemplatur. Et quid appellatione corporis designatur, nisi unaquaeque actio, quae intentionem suam, quasi intuentem oculum, sequitur. Lucerna itaque corporis est oculus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur actionis. Et si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: quia et si recte intendimus per simplicitatem cogitationis, bonum opus efficitur, etiamsi minus bonum esse videatur. Et si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit: quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, et splendere coram hominibus cernitur, apud examen interni 110.0123A| judicis obscuratur. Vigilanti igitur cura per cuncta opera intentio nobis nostra pensanda est, ut nihil temporale in his quae agit appetat, totam se in soliditate aeternitatis figat: ne si extra fundamentum actionis nostrae fabrica ponitur, terra dehiscente solvatur. Sed ut opus vestrum ad bonum finem pervenire possit, discretio vobis valde, fratres, necessaria est, quia discretio est omnium mater virtutum. Plerumque enim virtus cum indiscrete tenetur, amittitur; cum discrete intermittitur, plus tenetur. Nec mirum si in corporeis intelligimus, quod agi et incorporeis rebus videmus. Ex studio namque arcus distenditur, ut in suo tempore cum utilitate tendatur. Qui si otium relaxationis non accipit, feriendi virtutem ipso usu tensionis perdit. 110.0123B| Sic aliquando in exercitatione virtus cum per discretionem praetermittitur, reservatur, ut tanto post vitia valenter feriat, quanto a persecutione interim prudenter cessat. Tunc autem recte accepta mensura cum anteposita oculis virorum spiritalium vita respicitur, quando electae unicuique animae ad sumendam vivendi regulam, patrum praecedentium exempla monstrantur; ut ex illorum vita consideret quid in suis actibus servet, quatenus respecto justi limitis tramite: nec infra minima negligens deficiat, nec ultra maxima superbiens tendat; nec minus conetur explere quam sufficit, nec plus arripiat quam accepit: ne aut ad mensuram quam debet non perveniat, aut eamdem mensuram deserens, extra limitem cadat. Angusta quippe porta est quae ducit 110.0123C| ad vitam; et ille hanc ingreditur, qui in cunctis quae agit discretionis subtilitate propter hanc sollicite coarctatur: nam qui per voluntates proprias secura mente se dilatat, angustae sibi portae aditum damnat. Ut ergo hujus terrae mensura servetur, super eam divinitus linea tenditur. Quia ut nostra opera vel minora proficiant, vel majora moderentur, per sacra eloquia subtilis ante nos sanctorum vita expanditur; et quid nobis quantumque agendum sit, ostensa illorum discretione definitur. Quapropter, fratres charissimi, in omni studio spiritalium virtutum vosmetipsos exercitate, et discrete in omnibus conservari, negligere nolite, nec supra mensuram, et rationem aliquid agere assuescite. In 110.0123D| praecipiti enim pedem porrigit, qui mensurarum suarum limitem non attendit. Et plerumque amittit quod poterat, qui audacter ea ad quae pertingere non valet, arripere festinat. Nam et membrorum nostrorum tunc ministeriis utimur, cum sua eis officia distinete servamus. Lucem quippe oculis cernimus, vocem vero auribus audimus. Si quis autem, mutato ordine, voci oculos, luci aures accommodet, huic utraque incassum patent. Si quis odores velit ore discernere, sapores nare gustare, utriusque sensus ibi ministerium, quia pervertit, interimit. Dum enim propriis haec usibus non aptantur, et sua officia deserunt, et ad extranea non assurgunt. Bene itaque David intra acceptas ex divina largitate mensuras, pedem cordis presserat, cum 110.0124A| dicebat: Neque ambulari in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX). Super se quippe in mirabilibus ambularet, si apparere magnus ultra quam poterat quaereret. Super se namque in mirabilibus attollitur, qui et in his ad quae non sufficit, videri conatur. Ergo, fratres dilectissimi, quodcunque boni possitis instanter agite, et inter haec discretionis mensuram in omnibus caute et diligenter custodite. Sic currite in stadio hujus vitae, ut comprehendatis vitam aeternam. Sic in agone Christiano decertate, ut a Christo coronemini. Humilitatem veram praecipue tenete. Et quidquid boni agitis, divinae gratiae illud deputetis, non vobis: quia omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a patre luminum (Jac. 110.0124B| I). Agonem vestrum Domino precibus commendate. Spem vestram in Deum figite, ejusque perpetua visione perfrui ante omnia desiderate. Ad quam pervenientes, exsultabitis laetitia inenarrabili, et adepto summo bono in aeternum cum sanctis angelis gaudebitis: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto unus Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

( Quae sequuntur homiliae non erant notatae in indice homiliarum: sequebantur tamen in manuscripto exemplari, et fortasse Rabani non sunt. Vide Pamelium. )

HOMILIA LXV. IN DOMINICIS DIEBUS QUANDO VOLUERIS.

110.0124C| Oportet, dilectissimi fratres, unicuique Christiano libenter auscultare sacram Scripturam, auscultatam libentius audire. Quia tunc proficit homini audire verba divina, si vox praedicantis in aure cordis infigitur. Quia non auditores tantum verbi justificabuntur, sed factores (Rom. II). Ideoque, charissimi, audite verbum Domini, et intelligite et facite omnia mandata Domini; convertimini ad Dominum, et agite poenitentiam, ut deleantur vestra peccata. Timete Dominum, et date illi honorem, quoniam venit judicium ejus, et ipse judicabit omnibus gentibus. Amemus Deum Patrem omnipotentem, qui in coelo et in terra habet potestatem, in mari et in omnibus quae in eis sunt; festinemus ad illam beatam 110.0124D| vitam ubi semper speramus permanere. Despiciamus istam vitam terrestrium, concupiscamus illam vitam coelestium. Ista vita est misera et decepta et concupiscentiosa, vel plena scandalis: hic in labore vivimus, et in dolore morimur; ista vita finem habet, regnum Dei finem non habet. Unde consideremus nosmetipsos, quia non scimus diem neque horam quando Dominus noster Jesus Christus erit venturus ad judicium. In die illa veniet Dominus de coelis cum angelis et cum omnibus sanctis ejus ad judicandum omnibus gentibus, et reddet unicuique secundum opera sua. Idcirco, fratres mei, teneamus illas virtutes, quae maxima lucra conferunt animabus nostris. Hae sunt virtutes ani marum, diligere Deum et proximum, et odire illa 110.0125A| quae non diligit Deus: patientiam sectari et ab omni impatientia declinare; castitatem corporis et animae custodire; vanam gloriam contemnere, et omnia caduca calcare; humilitatem habere et tumorem superbiae abominari: iram cohibere et furorem reprimere; ab omni stultitia declinare et sapientiam divinam amplecti, ac omnem voluntatem carnis subjicere menti: avaritiam spernere et propria largiri: coelestia rebus terrenis praeponere; judicium Dei die noctuque impensius meditari: hae sunt virtutes animae, unde omnis fructus spiritalis orietur. Deus enim non se vult verbis tantum diligi, sed corde puro et operibus justis. Qui enim dicit: Diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Deus enim non auditor verborum, sed cordis inspector 110.0125B| est, et diligit eos qui in simplicitate cordis diligunt illum. His etiam supradictis virtutibus animarum, fratres mei, sunt quaedam vitia adversantia quae prodeunt ex radice iniquitatis, atque mergunt homines in puteum inferni, perpetrantibus ea et non emendantibus. Haec sunt ventris ingluvies, fornicatio, avaritia, ira, vana gloria, superbia. Ex his nascuntur comessationes, ebrietates, locus inhonestus ( Forte, lucrum inhonestum), stultiloquium, mendacium, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, inhumanitas, rapacitas, homicidia, inimicitiae, contentiones, invidiae, impatientia, indignatio, contemptus, inobedientia, murmuratio, detractio. Ab his etiam vitiis et ab aliis caveamus, et declinemus ab eis, et inania emendemus in melius 110.0125C| quod negligenter peccavimus, ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spatium poenitentiae, et invenire non possimus. Meditemur supradictas virtutes jugiter, operando, confitendo, poenitendo, assidue ad ecclesiam veniendo, orando, vigilando, eleemosynam largiendo. Haec facientibus vita erit aeterna. et ingredientur ad illud regnum, ubi Rex regum est et Dominus dominantium: ubi lux sine tenebris est, vita sine morte, laetitia sine tristitia, sanitas sine dolore; ubi nemo esurit neque sitit; ubi sunt majora et meliora bona spiritalia quae lingua humana enarrare non possit, quae praeparavit Deus diligentibus se: quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. IX). Ad hoc regnum, adjuvante Domino Salvatore nostro, 110.0125D| perveniemus, ut cum illo regnemus in sempiterna saecula. Amen.

HOMILIA LXVI. ITEM UNDE SUPRA.

Audite, fratres charissimi, quomodo magnum periculum est sacerdotibus Christi, id est episcopis et presbyteris, qui non annuntiant vobis quae facere, quae vitare debeatis: quia si nos non annuntiaverimus, ut corrigatis vosmetipsos ab operibus malis, nos in die judicii rationem reddituri erimus pro vobis. Et si unusquisque pro suo peccato vix possit poenam evadere, quid de sacerdotibus erit? quia nobis mandatum est ut vobis annuntiemus sine cessatione, dicentes: Quaerite Dominum, dum inveniri 110.0126A| potest; invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas pessimas (Isa. LV). Quia sic est vita ista quasi sit homo in domo aliena: nescit quo die vel qua hora dicatur ei, Veni foras, quia non est tua domus in qua es: sic incognitus est nobis finis noster. Ideo admonemus vos ut quod promisistis in baptismo ante conspectum Dei vel angelorum, nulla sit negligentia; et si jam fuit, succurrat poenitentia. Duo sunt quae promisistis: unum, credere vos in Deum Patrem omnipotentem et in Jesum Christum Filium ejus, et in Spiritum sanctum; alterum, promisistis abrenuntiare diabolo et omnibus operibus ejus. In his brevibus sermonibus multa sunt quae continentur. Ille abrenuntiat diabolum et opera ejus, qui fugit criminalia peccata 110.0126B| quae mergunt homines in supplicium aeternum, hoc est, sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, rapinam, superbiam, invidiam, avaritiam, cupiditatem, iracundiam, comessationem, ebrietatem et reliqua, quia non mentitur sanctus Apostolus dicens: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Proinde nemo se circumveniat. Quicunque ebriosus, pro ipsa ebrietate, si poenitentiam non egerit et usque ad mortem suam in ipsa ebrietate manserit, in aeternum peribit, et in perpetua flamma sine fine ardebit. Similiter metuendum est juramentum, quia per Spiritum sanctum dictum est in sacra Scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate (Eccli. XXIII). Quia quicunque per juramentum [ Forte, perjurium] fecerit, et 110.0126C| si vivat corpore, tamen mortuus est in anima. Et quicunque in se vel unum de istis peccatis habere cognoscit, nisi poenitentia ei subvenerit, regnum coelorum habere non potest. Sed si volumus veram invenire peccatorum nostrorum remissionem, donemus veram confessionem ex toto corde cum lacrymis, quia lacrymae poenitentium apud Dominum pro baptismate deputantur, quia nulla tam gravis culpa est quae per poenitentiam deleri non possit. Proinde, dilectissimi, redimite animas vestras de poena inferni dum in hac vita vivitis, quia post mortem nullus vos redimet, si de hoc saeculo sine confessione et poenitentia mortui fueritis. Agamus poenitentiam, et eleemosynam erogemus pauperibus de justo labore acquisitis, quia sicut aqua exstinguit ignem, 110.0126D| ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). Diligamus Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute, et ex tota mente; deinde proximos sicut nosmetipsos diligamus, hoc est maximum et primum mandatum Christi. Et observate Dominicum diem, ut nullum servile opus in eo faciatis, quia in eo Deus lucem condidit: in eo manna in eremo pluit; in eo Redemptor humani generis sponte pro salute nostra a mortuis resurrexit; in eo Spiritum sanctum super discipulos infudit. Tanta debet esse observantia ut, praeter orationes et missarum solemnia, et ea quae ad vescendum pertinent, nihil aliud faciat. Nam et si necessitas fuerit navigandi sive itinerandi, licentia datur, ita duntaxat ut hac 110.0127A| occasione missae et orationes non praetermittantur. Et unusquisque, quacunque arte Deus illi donaverit unde semetipsum pascere vel vestire potest, de ipsa particula pro redemptione animae suae donet ad ecclesiam vel pauperibus decimam ejus. Et illud certissime credite quod omnis homo, quamvis peccator sit, quamvis criminosus, qui mala ante perpetraverat, et si eleemosynas fecerit, et in bona voluntate mors illum invenerit, nunquam descendet in infernum, sed ab angelis elevatur in coelis. Propterea festinare debemus jam emendare nostra peccata, ut quod antea male fecimus defleamus, et ulterius facere desinamus: quia non requiret Deus quales ab initio fuimus, sed quales circa finem nostrum inventi fuerimus. Quod ipse ad suum regnum nos perducat, 110.0127B| cui est honor, gloria, virtus et potestas, in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXVII. ITEM UNDE SUPRA.

Dilectissimi, oportet vobis enarrare quod per sacras Scripturas didicimus. Illud tamen scire et intelligere debetis, imprimis ut credatis in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus, et in Spiritum sanctum: in his tribus personis et nominibus credamus unum Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, hoc est Verbum Dei quod praedicamus. Quia si confiteamur in ore nostro Dominum Jesum, et corde nostro crediderimus, salvi erimus. Unde et misericors Dominus nos per Joel 110.0127C| prophetam exhortatur convertere de peccatis nostris, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu (Joel. II); quia nolo mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XXXIII). Et iterum Dominus per prophetam ait: Nolite tardare converti de peccatis vestris, et ne differatis de die in diem (Eccli. V), quia finis noster et mors non tardat. Haec enim sunt capitalia peccata de quibus nos convertere debeamus, id est superbia, invidia, homicidia, multiplex fornicatio, quod per omnia enarrare illicitum est: furta, rapina, falsa testimonia, perjurium, detractio, cupiditas, vana gloria, injusta lucra, ebrietates, comessationes, sacrilegium, quod est omnis cultura idolorum et daemoniorum, id est, auguria, et qui immolant 110.0127D| ad petras, vel ad arbores, sive ad fontes, aut incantationes seu divinationes faciunt, et reliqua. Haec sunt opera Satanae, quibus abrenuntiant Christiani in baptismo. Haec opera diabolus in die mortis nostrae in nobis requirit. Et si ille antiquus hostis in die exitus nostri invenerit reos et inemendatos de supradictis operibus, tunc trahit nos secum nudos et flentes in infernum et in aeternas poenas, ubi sunt tenebrae sine luce, ubi est ignis qui nunquam exstinguetur, ubi sunt vermes qui nunquam moriuntur: ubi aures nihil audiunt, nisi luctum et gemitum et stridores dentium; ubi esuriunt et sitiunt in aeternum, qui hic per avaritiam illorum, esurientibus et sitientibus miseris, cibum et potum dare noluerunt: 110.0128A| ubi est omne malum et nullum bonum his qui se emendare noluerunt. Sed tamen de Domini misericordia nullus diffidat, quia ipse Dominus per Ezechielem prophetam ait: In quacunque die peccator conversus fuerit ab injustitia sua, omnes iniquitates ejus in oblivione erunt coram me (Ezech. XXXIII). Ideoque, dilectissimi, festinemus derelinquere omne malum, et emendemus nos, et faciamus omnem voluntatem Domini. Imprimis teneamus fidem rectam, et diligamus Dominum toto corde, tota mente, tota virtute; deinde proximos nostros tanquam nosmetipsos. Habeamus in nobis timorem Domini, humilitatem, charitatem, pacem cum omnibus, benignitatem, patientiam, modestiam, justitiam, continentiam, misericordiam. Haec sunt opera misericordiae: 110.0128B| esurientibus cibum dare, sitientibus potum, nudum vestire, infirmos et in carcere clausos visitare et illis ministrare, hospites peregrinos et pauperes suscipere, justitiam laudare, iniquitatem detestari, viduas et orphanos adjuvare, eleemosynas in pauperes partiri, tribulatis auxiliari, mortuos sepelire, decimas de omnibus rebus reddere, semper orare, castitatem corporis et animae custodire, jejunium amare, confessionem et poenitentiam peccatorum semper agere, et indulgentiam omnibus peccantibus in se facere; et unusquisque quod sibi non vult, alii non faciat: haec facientibus regna praeparantur aeterna; et Salvator mundi, Dominus noster Jesus Christus, in die judicii illis dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis 110.0128C| paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XXIII): ubi est lux sine tenebris, vita sine morte, ubi est laetitia et gaudium sine fine, ubi juventus laeta sine metu senectutis, ubi salus sine aegritudine, ubi securitas sine timore, ubi regnum immutabile, ubi spiritalis scientia, et bona voluntas, et exsultatio sempiterna, ubi sunt majora et meliora bona quam lingua humana enarrare possit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. IX): quod nobis omnipotens Deus praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXVIII. IN VIGILIIS DEFUNCTORUM.

Admonet beatus Apostolus (I Thess. IV) ut de 110.0128D| dormientibus, hoc est mortuis charissimis nostris, non contristemur, sicut et caeteri qui spem non habent, spem scilicet resurrectionis et incorruptionis aeternae. Nam ideo dormientes eos appellat Scriptura veracissima, ut cum dormientes audimus evigilaturos, minime desperemus. Unde etiam cantatur in psalmo: Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? (Psal. XL.) Est ergo de mortuis eis qui diliguntur quaedam tristitia quodammodo naturalis, mortem quippe horret non opinio, sed natura; nec mors homini accederet nisi ex poena quam praecesserat culpa. Quapropter si animalia, quae ita creata sunt ut suo quoque tempore moriantur, mortem fugiunt, diligunt vitam, quanto magis homo, qui sic 110.0129A| fuerat creatus ut, si vivere sine peccato voluisset, sine termino viveret. Hinc itaque necesse est ut tristes simus quando nos moriendo deserunt quos amamus. Quia et si novimus eos non in aeternum relinquere nos mansuros, sed aliquantum praecedere secuturos, tamen mors ipsa, quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis dilectionis affectum. Ideo non admonuit Apostolus ut non contristemur, sed non sicut caeteri qui spem non habent. Contristamur ergo nos in nostrorum mortibus, necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi: inde angimur, hinc consolamur; inde infirmitas afficit, hinc fides reficit; inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio. Proinde pompa funeris, agmina exsequiarum sumptuosa, diligentiae sepulturae, 110.0129B| monumentorum opulenta constructio, vivorum sunt qualiacunque solatia, non adjutoria mortuorum. Orationibus vero sanctae Ecclesiae, et sacrificio salutari, et eleemosynis, quae pro illorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adjuvari, ut cum eis misericordius agatur a Domino quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a patribus traditum universa observat Ecclesia, ut pro eis qui in corporis et sanguinis Christi communione defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorantur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Cum vero eorum commendandorum causa opera misericordiae celebrantur, quis eis dubitet suffragari pro quibus orationes Deo non inaniter allegantur? Non omnino ambigendum est 110.0129C| ista prodesse defunctis. sed talibus qui ita vixerunt ante mortem, ut possint eis haec utilia esse post mortem. Nam qui sine fide, quae per dilectionem operatur, ejusque sacramentis de corporibus exierunt, frustra illis a suis hujuscemodi pietatis impenduntur officia: cujus dum hic essent pignore caruerunt, vel non suscipientes, vel in vacuum suscipientes Dei gratiam, et sibi non misericordiam thesaurizantes, sed iram. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis boni aliquid operantur sui, sed eorum praecedentibus meritis consequentia ista redduntur. Non enim victum est: nisi cum hic viverent, ut haec eos aliquid adjuvarent, cum hic vivere destitissent. Et ideo istam finiens quisque vitam, nisi quod meruit in ipsa, non potest 110.0129D| habere post ipsam. Permittantur ergo pia corda charorum de suorum mortibus contristari dolore sanabili, et consolabiles lacrymas fundant conditione mortali: quas cito reprimat fidei gaudium, qua creduntur fideles, quando moriuntur, paululum a nobis abire et ad meliora transire. Consolemur eos etiam per fraterna obsequia, sive quae funeribus exhibentur, sive quae dolenter adhibentur, ne sit justa querela dicentium: Sustinui simul qui contristaretur, et non fuit; et consolantes, et non inveni (Psal. LXVIII). Sit pro viribus cura sepeliendi et sepulcra construendi, quia et haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt. Nec solum in corporibus 110.0130A| patriarcharum, aliorumque sanctorum, et humanis cadaveribus quorumcunque jacentium; verum etiam in ipsius Domini corpore praedicati atque laudati sunt qui ista fecerunt. Impleant haec homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta moeroris. Verum illi utique abluunt spiritus defunctorum, et oblationes, orationes, obsecrationes, multo pro eis observantius [et] abundantius impendunt, qui suos carne, non spiritu mortuos, non solum carnaliter, sed spiritaliter amant. Amen.

HOMILIA LXIX. DE CELEBRITATE DEFUNCTORUM ATQUE RESURRECTIONE MORTUORUM.

Quando celebramus dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus et quid sperandum, et 110.0130B| quid timendum sit. Secundum hoc enim sperandum est, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV); secundum hoc autem timendum est, quia mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII): ideoque, propter spem, in memoria aeterna erit justus; propter timorem, ab auditu malo non timebit. Erit enim auditus quo nullus sit major, quando dicitur sinistris: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). Ab hoc auditu malo justus non timebit, erunt enim ad dexteram, inter illos quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Ibid.). In hac autem vita, qua mediante summa bona et ante summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est in neutra parte summorum, quia et bona quaecunque hic fuerint 110.0130C| homini in comparatione bonorum aeternorum nulla sunt, et mala quaecunque in hac vita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt: in hac ergo medietate vitae illud quod audivimus nunc ex Evangelio tenere debemus: Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivit (Joan. XI). Quid est, moriatur, vivit? Licet moriatur corpore, vivit spiritu. Deinde adjungit: Et qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Ibid.). Certe licet moriatur: quomodo si non moriatur, sed licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum? Sic ista solvitur quaestio, ut non sint inter se contraria verba Veritatis, ut possint instruere affectu pietatis. Ergo, licet corpore morituri simus, vivimus, si credimus. Est autem fides nostra maxime discreta ab omni 110.0130D| fide gentilium in resurrectione mortuorum. Hanc enim omnino illi non recipiunt, quia ubi recipiant non habent. A Domino enim praeparatur voluntas hominis, ut sit fidei receptaculum. Dicit Judaeis Dominus: Sermo meus non capit in vobis (Joan. VIII). Ergo in his capit in quibus invenit quod capiat. In his enim invenit quod capiat sermo qui capit, quod Deus pollicendo non decipit. Ille enim qui quaerit ovem perditam, et quam quaerat novit, et ubi quaerat, et quomodo ejus membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat, et ita constituat ut eam ulterius non perdat. Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. Potest non dolere cor 110.0131A| humanum defuncto charissimo: melius tamen condolet et sanatur cor humanum, quam non dolendo sit inhumanum. Maria Domino cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat: sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse etiam Dominus flebat. Movere autem quemvis potest quomodo flebat mortuum, si continuo jubet victurum: non mortuum flebat quem ipse suscitavit, sed mortem quam sibi homo peccando comparavit: si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors secuta non fuisset. Secuta est ergo mors etiam corporis, quam praecessit mors animae. Mors animae praecessit differendo, et mors corporis secuta est, deserente anima: deseruit volens, et coacta est nolens deserere. Tanquam illi diceretur: Recessisti ab eo quem diligere debuisti, 110.0131B| recede ab eo quem dilexisti. Quis enim vult mori? Prorsus nemo, et ita nemo, ut beato Petro diceretur: Alter te cinget, et feret quo tu non vis. Si ergo nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo. Ita et Apostolus: De dormientibus, inquit, nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et gentes, quae spem non habent; non tantum ait, ut non contristemini, sed ut non sic contristemini, quemadmodum gentes, quae spem non habent. Necesse est enim ut contristemini, sed ubi contristaris? Ubi corpus quod vivit ex anima fit exanime, discedente anima; qui ambulabat, jacet; loquebatur, tacet; oculi lucem non capiunt, aures nulla voce patescunt, omnia membrorum officia conquieverunt. Non est qui moveat gressus ad ambulandum, 110.0131C| manus ad operandum, sensus ad percipiendum. Nonne ista est domus, quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non videtur, remansit quod cum dolore videbatur: ista est causa tristitiae. Si haec est causa tristitiae, hujus tristitiae quae consolatio? Quia ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba, descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primi; deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus, obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus. Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio; detergatur luctus ex animo; fides expellat dolorem: in tanta spe, non decet esse triste templum Dei: ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit promissor. Scio ut mortuum diu plangamus, 110.0131D| quoniam mors amara est. Per illam transivit et Dominus. Sufficiant haec pauca charitati vestrae. Consoletur abundantius, qui non migrat de corde vestro, sed ita dignatur habitare, ut nos dignetur etiam in fine invitare. Amen.

HOMILIA LXX. REVERSIO SANCTAE ATQUE GLORIOSISSIMAE CRUCIS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI.

Tempore illo postquam, Constantino Augusto contra Maxentium tyrannum properante ad bellum, signum sanctae crucis coelitus fuisset ostensum, et ipso feliciter obtinente triumphum, ab Helena jam dicti principis matre sancta crux fuisset inventa, atque per sanitatem aegroti et resuscitationem mortui fuisset 110.0132A| evidenter indicio virtutis declarata, regina, voti compos effecta, ita salutare lignum fecit secare per medium, ut et crucem Constantinopoli deferret ad filium, et crucem Hierosolymis thecis argenteis conditam reservaret; in loco ( sic ) usa sapiente consilio, scilicet ut ubi fuerat membris Dominicis aptata supplicio, ibidem glorifica veneraretur a populo. Multorum itaque temporum labente curriculo, cum, exigente mole peccatorum hominum, flagellari permitteret Dominus populum Christianum per saevitiam paganorum, Chosroe quidam profanus et impius regnum est adeptus Persarum, qui in tantam prorumpere est ausus proterviam, ut ab incolis vicinarum gentium, quos impetu vastans barbarico suo nefando subjugaret dominio, coli se juberet ut Deum, ut 110.0132B| vocaret se regem regum, et dominum dominantium. Nec hoc solum ei abundavit ad suae damnationis interitum, verum etiam Syriam et Palaestinam cum subjugasset et Aegyptum, regna quae extra et infra limitanea glomerabantur per circulum suo crudelissimo subjugaret dominatui. Hierosolymam advenit, ac ecclesias Christi subvertit, totamque finitimam regionem vastavit, incendit atque praedavit. Ad sepulcrum ergo Domini cum voluisset accedere, territus rediit; sed tamen ligni salutaris partem, quam religiosa regina ibi in testimonium virtutis reliquerat, asportavit. Fecerat namque sibi turrem argenteam, in qua interlucentibus gemmis thronum exstruxerat aureum, ubi solis quadrigam et lumen vel stellarum imagines collocaverat, atque per occultas fistulas 110.0132C| aquae meatus adduxerat, et quasi deus pluviam desuper videretur infundi, et dum subterraneo specu equis in circuitu trahentibus, circumacta turris fabrica movere videbatur, quasi quodammodo rugitum tonitrui juxta possibilitatem artificis mentiebatur. In hoc itaque loco sedem sibi paraverat, atque juxta ea, quasi collega Deo, crucem Dominicam posuerat. Filio suo regno tradito, ipse in fanum hujuscemodi residebat. Illo itaque tempore Gracchus arcem tenebat imperii, vir armis strenuus, lingua eruditus, corpore decorus, et quamvis saeculari actui deditus, totus tamen erat fide catholicus; et ergo Dei cultoribus supplex, benevolus ac devotus. Pergens igitur filius Chosroe contra Gracchum, juxta Danubium magnum fluvium consedit exercitus. Tandem inspirante 110.0132D| clementia Salvatoris, utrisque principibus placuit ut ipsi singuli in medio ponte fluminis dimicaturi confligerent, et cui sors victoriam contulisset, ipse sine damno victorque exercitus imperium usurparet. Decretum etiam cum juramento processit ut si aliquis ex eorum populo principi suo venire in auxilium praesumpsisset, cruribus excisis et brachiis, in flumen mergeretur. Cumque utrique populo haec pactio placuisset, invicem ut dictum est dimicantes, adeoque in pontis medio sunt congressi. Tandem pulsatus Dominus lacrymis Christianorum, per virtutem sanctae crucis, cui se die eodem memoratus princeps attentius commendaverat, fideli suo Graccho Christus concessit de hoste triumphum; tantaeque 110.0133A| mentis mutatio Chosroe invasit exercitum, ut non solum praedictam pactionem nequaquam vellent transcendere, sed etiam voluntarie, cum omni sua familia atque prole Graccho se subderent tam potestate quam fide. Quos ille benigniter suscipiens in hoc illis clementiam praestitit, ut omnes ad baptismum convolarent: quod ita se facturos esse omnes pariter spoponderunt. Ipse autem Christianissimus princeps cum suo tantum exercitu regna quae Chosroe tenuerat circumquaque perlustrans, ad sedem ipsius venit. Cum paucis ad eum ascendit, sedentemque eum in throno aureo reperit. Nullus namque ex ejus exercitu fuerat, qui ei excidium belli aliquatenus nuntiasset, quia propter suae crudelitatis superbiam eum omnes exosum habebant; nec immerito, quippe 110.0133B| qui manifeste Deo erat contrarius, quomodo a creatura Dei esse potuisset amatus? Cumque tremefactus salutationis verba proferret Graccho, ille respondit: Si vis salutem habere, pro eo quod lignum sanctae crucis, quamvis indignus, honorifice juxta modulum tuum tractasti, si credere Domino Jesu Christo volueris, et servum te illius esse promiseris cujus ego sum famulus, in veritate confessus fueris, regnum tibi Persarum tantum cum patrimonio et vitam, acceptis a te pacis obsidibus, dabo; sin autem aliud egeris, mox meo gladio interibis. Cumque ille nequaquam acquiesceret, Gracchus extracto gladio caput illius amputavit. Tamen sepeliri eum jussit, quia rex fuerat, filium autem ejus baptizari jussit, ipseque eum de sacro fonte suscepit; erat enim 110.0133C| decem annorum. Descriptiones etiam regni Persarum sub ejus nomine fecit, totumque argentum turris illius in praedam sui exercitus deputavit, aurum vero vel gemmas in vasis vel utensilibus ad restaurationem ecclesiarum, quas tyrannus destruxerat, reservavit. Suscipiens igitur gloriosissimum lignum crucis, quod impius asportaverat, Hierosolymam detulit; gaudentes omnes populi cum ramis palmarum, cereis et lampadibus vel diverso gloriae apparatu, cum hymnis et canticis obviam alii pergunt, atque alii subsequuntur. Cumque imperator de monte Oliveti descendisset per eam portam quam Dominus intraverat quando ad passionem venerat, ipse regio [diademate] et ornamentis imperialibus decoratus, sedens voluisset intrare, repente lapides 110.0133D| portae descendentes, clauserunt se invicem, et factus est paries unus. Cumque mirarentur attoniti, nimio terrore constricti, respicientes in altum, viderunt signum sanctae crucis in coelo, flammeo fulgore resplendere. Angelus enim Domini aspiciens illud in manibus, stetit super portam et ait: Quando rex 110.0134A| coelorum Dominus totius mundi passionis sacramenta per hoc aditum completurus introiit non se purpuratum, nec diademate nitentem exhibuit, aut equi potentis vehiculum requisivit, sed humilis aselli terga insidens, cultoribus suis humilitatis exempla reliquit. Tunc imperator gaudens in Domino de visu angelico, depositisque imperii insignibus, discalceatus, protinus, lintea tantum zona praecinctus, crucem Domini manu suscipiens, perfusus facie lacrymis, ad coelum oculum erigens properabat, ad portam usque progrediens. Mox illo humiliter propinquante, duritia lapidum coeleste persensit imperium, statimque porta se subrigens liberum intrantibus patefecit ingressum. Odorque suavissimus qui, volitante divinitus aura de Persarum provincia, per longa terrarum 110.0134B| spatia Hierosolymis fuerat illapsus momento eodem quo de fano Chosroe sancta crux fuerat Graccho bajulante egressa, tunc rediit, omniumque pectora gratanter infudit. Vincebat enim aromata omnia terebinthi natura vel balsami atque myrrhae. Confestim igitur popularis gaudii favor in alto sublatus Dei laudabat potentiam; sicque gloriosus Augustus erumpens in laudibus ait: O crux, admirabile signum, in qua Dominus noster Jesus Christus Dei Filius suspensus, pro nostrorum pondere criminum mortis damnavit [portavit?] supplicium, et sanguis ejus adorandus, thronis et angelis, niveis candoribus radiante turba virtutis, effusus est in pretio nostrae salutis! O crux splendidior astris, mundo celebris, hominibus multum amabilis, sanctior universis! quae sola digna 110.0134C| fuisti portare talentum mundi; dulce lignum, dulces clavos, dulce pondus sustinuit. Salva praesentem catervam, in tuis hodie laudibus congregatam, et tuo vexillo signatam. Haec cum dixisset, pretiosissimam partem ligni, quam secum detulerat, loco suo restituit. Tunc renovante Domino antiqua miracula, die eodem mortuus unus recepit propriam vitam; paralytici quatuor adepti sunt sanitatem amissam; leprosi decem cutem receperunt mundam; quindecim quoque caeci luci sunt restituti; plurimi quoque a daemonibus erepti, multique a variis sunt infirmitatibus liberati. Tunc imperator, oratione peracta, offerens multa donaria, ecclesias reparare fecit suis sumptibus, reddens privilegia auctoritate prolata, restituens captivos in propria, dans opportuna praesidia; Constantinopolim 110.0134D| rediit, fretus divina perseverantia. In sanctae crucis signaculo, miraculorum plurima incrementa, donante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, cum Patre et Spiritu Sancto omnipotente, per omnia saecula saeculorum. Amen.

II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS. 110.0135| PRAEFATIO. AD LOTHARIUM AUGUSTUM. 110.0135A|

Amantissimo imperatori LOTHARIO Augusto salus, victoria et vita perpetua.

Cognoscat almitas vestra, mi domine, quod sicut primam partem homiliarum in lectiones evangelicas atque apostolicas mihi scribere jussistis, quam etiam a Natali Domini incipiens, usque in vigilias Paschae perduxi, et vobis peractam transmisi, ita a Pascha usque ad quintam decimam Dominicam post Pentecosten, secundam partem pertraxi, ut haberetis quod in praesentia vestra tempore veris et aestatis, si vobis ita placeret, horis competentibus legeretur. Tertiam vero partem a termino supra notato usque ad finem anni perducere, si Deus ita voluerit, cogito atque 110.0135B| decerno, et vobis eam similiter, cum perfecta fuerit, transmittere dispono, ubi etiam prope terminum ipsius operis de sanctorum festivitatibus, nec non et de aliis celebritatibus, quae de diversis causis observandae a patribus statutae sunt, sermones conscripti tenentur. Ad extremum vero lectiones quae in defunctorum vigiliis leguntur juxta quod postulastis positae sunt. Fiat Domini voluntas ut tam ad vestram quam ad vestrorum utilitatem proficuum sit. Ego enim, quantum potui, feci; vos autem quod mihi impossibilitas denegavit per vestram sanam prudentiam et bonum studium adimpleri non dubito. Confido ergo quod sic mihi consolatio non minima conferatur, et vobis pro perfecto opere aeterna merces a bonorum omnium largitore in coelis praeparetur.

HOMILIA PRIMA. IN VIGILIA PASCHAE SABBATO SANCTO Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Colossenses. 110.0135C|

Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram, etc.

Domini nostri Jesu Christi honorabilem solemnitatem sua favente clementia, fratres charissimi, fideliter veneremur, pietatemque ejus ineffabilem admiremur, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa poenarum genera pro nostra salute subire dignatus est, ut licet post multum inertiae et pigritiae nostrae 110.0135D| somnum non inviti, sed voluntarii, sanctae et Christianae religionis dulcedine provocante, in sanctissimae solemnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus, secundum illud quod Apostolus ait in praesenti lectione: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, 110.0136A| ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Ac si dicatur nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditi sumus, trina subversione baptizati per invocationem ejusdem sanctae Trinitatis ad eamdem renovamur imaginem, et qui trino peccato maxime decidimus in mortem, id est, in cogitatione iniqua, in delectatione carnis cum consensu operum malorum, tertio elevati de fonte, remissione omnium peccatorum percepta per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. Nos vero si consurgere cupimus cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponamus veterem hominem, id est, malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas; induamus nos benignitate 110.0136B| ut proximis nostris cum omni devotione bona faciamus, et post Dei dilectionem nihil amori proximi praeponamus, sed ut nosipsos illos diligamus. Sequitur: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram, tantum ea quae coelestia sunt, non quae terrestria, quaerentes. Terrae mori, vivere autem Domino, coelestem sectari sapientiam, non terrenam; nam subditur:

Mortui enim estis et vita nostra abscondita est cum Christo in Deo, quia filii Dei sumus. Unde sequitur: Cum enim Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Nondum enim apparet quid et quales futuri sumus ad judicium; cum enim Christus ad judicandos vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum ipso apparebimus, in gloria 110.0136C| resurrecturi. Nobis enim et pro nobis Christus nascitur, patitur et resurrexit, ut nos in vita per ipsum renascamur in tribulationibus, et cum eo in virtutibus resurgamus. Omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt: in hac quippe nocte quasi primitiae ipse resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus; in hac ergo nocte captivitas nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur, in hac nocte protoplastus Adam a peregrinatione redit ad patriam paradisi; in hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus omnibus patet, nulli clauditur nisi a seipso, nulli aperitur nisi a Christo; et ideo cum omni sollicitudine caveamus ne propter opera diaboli, quae pertrahunt ad interitum, apertum nobis iter regni coelestis nos ipsi claudamus, sed potius per opera 110.0136D| justitiae et misericordiae planum nobis iter faciamus ad regnum coelorum. Ergo humilitate nostra humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus, humiliter in ista vigilemus, humiliter ad eum oremus qui nobis gloria sui nominis illuminavit hanc noctem, cui dicimus: Deus meus, illumina tenebras 110.0137A| nostras, illumque rogemus ut praebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita hujus noctis praeclaram gloriam illuminata mente videamus ipsumque precemur ut exaudiat nos vigilantes in solemnitate sua qui dormivit pro salute nostra. Vigilemus ergo et oremus forinsecus, et intrinsecus hanc vigiliam celebremus. Deus nobis loquitur in lectionibus suis, Domino loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audiamus, in nobis habitat quem rogemus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA II. ITEM IN SABBATO SANCTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

110.0137B| In illo tempore, vespere sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum, etc.

Quaerendum est nobis cur noctem Dominicae resurrectionis evangelista describens ait: Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, cum consuetus ordo temporum habeat vesperam magis tenebrescere in noctem quam in diem lucescere. Sed mystice loquens evangelista quantum dignitatis haec sacratissima nox de gloria evictae mortis acceperit, insinuare studuit dum ejus exordium quo devotae Christo feminae in obsequium illius vigilare coeperint, insequentem jam diem lucescere perhibuit. Nam Dominus auctor et ordinator temporum, qui in ultima noctis hujus parte surrexit, totam eam nimirum resurrectionis 110.0137C| lucem festivam reddidit et coruscam: siquidem ab exordio mundanae creationis usque huc ita temporum cursus distinguebatur ut dies noctem praecederet juxta ordinem videlicet primae conditionis, hac autem nocte per mysterium resurrectionis Domini temporum ordo mutatus est. Nam quia nocte resurrexit a mortuis, die vero sequente ejusdem resurrectionis effectum discipulis ostendit, ac participato cum eis convivio veritatem virtutis suae mirantibus simul et gaudentibus astruxit, rectissime nox illa sequentis diei conjuncta est luci, ac sic temporum ordo statutus ut dies noctem sequatur. Et quidem aptissime quondam diem sequebatur nox, quia homo a luce paradisi peccando lapsus, in hujus saeculi tenebras aerumnasque decidit. Aptissime nunc 110.0137D| dies sequitur noctem quando per fidem resurrectionis a peccati tenebris et umbra mortis ad lucem vitae Christo largiente reducimur. Quapropter necesse est, fratres benigni, ut quia noctem hanc praecipuam gratia Dominicae resurrectionis illustratam cognovimus, ipsi quoque curemus sollicite ut nequaquam ejus particula nostro in corde tenebrescat, sed tota lucescat in diem. Et nunc videlicet nobis vigilias digna devotione laudis agentibus, completis quoque vigiliis, sobria ac pura conscientia Dominici diei paschalia festa celebremus.

Venit, inquit, Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Duae unius nominis ejusdemque amoris ac devotionis feminae, quae Dominicum venerunt 110.0138A| invisere sepulcrum, duas fidelium plebes Judaicam scilicet et gentilem designant, quae uno atque indissimili studio passionem resurrectionemque sui Redemptoris quacunque ejus Ecclesia per orbem diffusa est celebrare desiderant. Quod autem terrae motus resurgente Domino de sepulcro, sicut etiam moriente in cruce factus est magnus, significat terrena prius corda et coelesti spe dejecta per fidem passionis ac resurrectionis ejus concutienda ad poenitentiam ac saluberrima pavore permota ad vitam sublimandam perpetuam. Quod angelus advenit, obsequium suae servitutis quod Domino debuit exsolvit; quia enim Christus Deus et homo est, interdicta humanitatis ejus semper angelorum ministeria Deo debita non desunt, sicut inquisita sancti Evangelii 110.0138B| copiosissime probat historia. Revolvit autem lapidem, non ut egressuro Domino januam pandat, sed egressus ejus jam facti hominibus praestet indicium. Qui enim mortalis adhuc clauso virginis utero potuit nascendo mundum ingredi ipse absque ulla dubietate jam factus immortalis clauso licet sepulcro potuit resurgendo exire de mundo. Nec praetereundum quare testis Dominicae resurrectionis angelus sedens apparuerit, cum is qui nativitatis ejus mundo gaudium evangelizabat, juxta pastores stetisse legatur: stare quippe pugnantis est, sedere regnantis. Et recte stans apparuit angelus qui adventum Domini in mundo praedicabat, ut etiam stando signaret quia is quem praedicabat ad debellandum mundi principem veniret. Recte praeco resurrectionis ejus sedisse 110.0138C| memoratur, ut etiam sedendo figuraret, superato mortis auctore, sedem regni jam conscendisse perpetui, de qua ipse Paulo post discipulis apparens, ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et evangelista Marcus: Et Dominus quidem, inquit, Jesus, postquam locutus est eis assumptus est in coelum et sedet a dextris Domini. Sedebat autem super lapidem revolutum quo ostium monumenti claudebatur, ut claustra inferorum sua illum virtute dejecisse ac superasse doceret, quatenus omnes quos ibi suos invenisset, ad paradisi lucem requiemque sublevaret, juxta illud propheticum: Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu in quo non est aqua.

Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta 110.0138D| ejus sicut nix: ut ipso quoque habitu ac vultu significaret, quia is cujus gloriam resurrectionis nuntiabat, et terribilis ad damnandum reprobos, et benignus esset ac blandus ad consolandum electos. In fulgure enim terror timoris, in nive autem blandimentum candoris exprimitur; in cujus indicium divinae discretionis ipse quoque angelus apparet, et custodes sepulcri impios timore perterret, ac mortuorum instar terrae prosternit, et visitatrices ejusdem sepulcri piissimas benigna consolatione refovet ac ne paveant confortat. Insuper etiam familiari affatu prior ipse quia sciret Jesum quaerere dicit, et quia jam surrexit addit, mox etiam ipsas honorifico ac laetissimo subditas ministerio gaudium resurrectionis 110.0139A| ejus evangelizare praecepit. Et quam felicis feminae quae angelico doctae oraculo triumphum resurrectionis mundo annuntiare meruerunt, ac mortuis quod Eva serpentino seducta affatu contraxit imperium praedicare dirutum! Quanto feliciores animae virorum pariter et feminarum, quotquot in die judicii percussis pavore ac digna ultione reprobis, ipsae coelesti gratia adjutae triumphare de morte et gaudium beatae resurrectionis intrare meruerint! Currentibus autem eis evangelizare discipulis occurrit Jesus easque salutat, ostendens se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam pervenire queant, adjuvando occurrere.

Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus. Videamus, fratres, in Domimo resurgente a mortuis 110.0139B| veritatem nostrae carnis, videamus gloriam novae incorruptionis. Superius quippe lectum est quia clauso surrexit monumento; nunc autem legitur quod mulieres tenuerunt pedes ejus et adoraverunt eum. Surrexit enim clauso ostio monumenti et exiit, ut immortale jam factum doceret esse corpus, quod in monumento clausum fuerat mortuum. Tenendas mulieribus praebuit plantas, ut veram se habere carnem quae mortalibus tangi posset intimaret.

Ite, inquit, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. O mira pietas Salvatoris, mira benignitas! Quos ante passionem discipulos et aliquando etiam servos vocare consueverat, hos post resurrectionem fratres appellat, ut et ejusdem se humanitatis quam et habuerat habitum resurgendo 110.0139C| resumpsisse monstraret, et illos quoque ad promerendam spectandamque in sua carne coronam immortalitatis, qua ipse jam praeeminebat, erigeret. Sane quod se in Galilaea videndum a discipulis praedixit, et sicut sequentia sancti Evangelii declarant, exhibuit, etiam in hoc mystice et virtutem suae resurrectionis et nostrae profectum vitae spiritalis insinuat. Galilaea quippe transmigratio facta interpretatur; et bene in Galilaea videtur a discipulis qui jam de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena transmigraverat ad gloriam, ut victoriam resurrectionis non solum ostensione corporis et exhortatione sermonis, sed nomine quoque loci in quo appareret, et loqueretur eis commendaret. Sed et nosipsi gaudio resurrectionis 110.0139D| ejus ita solum tunc frui valemus, si nunc de corruptela vitiorum ad virtutum opera transmigrare satagimus. Unde curandum summopere, fratres mei, ut quia resurrectionis Domini et Salvatoris nostri tempus agnovimus quia ejus solemnia celebramus continuis bonorum operum profectibus, ad contemplandam ejus celsitudinem transmigremus. Quia nostrae resurrectionis tempus ignoramus, quod tamen futurum nullo modo ambigimus, et omni quidem et in hac praecipue nocte pro ejus exspectatione vigilias agamus, obsecremus misericordiam illius qui susceptam pro nobis humiliter mortem mox sublimiter superavit, ut nostrae nos tempore resurrectionis de morte ad vitam transmigrare concedat. Rogemus 110.0140A| eum qui Pascha nostrum immolatus est Christus, ut inchoata paschalis gaudii solemnia nos digne peragere et per haec contingere ad gaudia faciat sempiterna, praestante ipso Domino nostro Jesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA III. IN DIE SANCTAE PASCHAE. Lectio Epistolae Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres, expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus.

Resurrectio Domini nostri Jesu Christi, fratres charissimi, fidem nostram roborat cum facta creditur, memoriamque ejus renovat cum solemniter 110.0140B| celebratur. Denique cum ante annos plurimos Christus resurrexerit, non absurde dicimus quando anniversario reditu ista solemnitas praesentatur. Hodie Dominus resurrexit. Quod ergo annis omnibus iteratur cum omni devotione agere debemus, et quod semel factum est, fide necesse est ut teneamus. Illud factum est ut redimeremur, hoc institutum est ne oblivisceremur. Nam qui istum diem digne cupit celebrare, meminere debet quod apostolus Paulus ait in praesenti lectione: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. Excludendum ergo omne fermentum peccati de cordibus nostris est ut pura mente et recta conscientia tanquam panes azymi efficiamur, ut recte Pascha Domini celebrare possimus. Verum si fermentum peccati et 110.0140C| malitiae in corde tenemus, non meremur Pascha Domini celebrare, et ideo Apostolus ait: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut azymi estis. Azymi sumus, si alieni sumus ab omni conscriptione peccati. Modicum enim fermentum, ut Apostolus ait, totam massam corrumpit; et ideo expurgare et abjicere debemus a nobis omne fermentum peccati ut frui tantae Paschae solemnitatis mereamur. Quia participes ergo nos facere sanctae Paschae Dominus voluit, oremus ut sacramenta ejus digne sumamus, ut jure benedictionem Domini consequi mereamur. Haec est, charissimi, dies Dominicae resurrectionis et nostrae initium redemptionis. Haec est, inquam, dies quam fecit Dominus. Exsultemus in ea, hanc omnes voce consona, laeto spiritu, 110.0140D| corde contrito celebremus, et agamus spiritalem in psalmis et hymnis laetitiam in memoriam passionis et resurrectionis Christi in spe futurae vitae. Ecce ista die, quando audivimus Alleluia, quodammodo laetatur spiritus noster, et jucunditate totus perfunditur: Alleluia namque laus in excelsis Domino dicitur. Quia nobis convenit ut devota mente omni tempore, die tamen isto praecipue laudem in excelsis Domino decantemus, id est, non solum ore, sed etiam opere perfecte Dominum nostrum voce et corde in laudibus exsultare studeamus, ut nos in coelesti vita per illum exsultare mereamur, qui cum Deo et Spiritu sancto vivit et regnat unus Deus per immortalia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA IV. ITEM IN DIE SANCTAE PASCHAE. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. 110.0141A|

Maria Magdalene et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum

Audistis, fratres charissimi, quod sanctae mulieres quae Dominum fuerant secutae cum aromatibus, ad monumentum venerunt, et eum quem viventem dilexerant et jam mortuo humanitatis obsequuntur. Sed res gesta aliquid in sancta Ecclesia signat gerendum; sic quippe necesse est ut audiamus quae facta sunt, quatenus cogitemus etiam quae nobis sunt ex eorum imitatione facienda; et nos ergo in eo qui est mortuus credentes, si odore virtutum referti cum opinione bonorum operum 110.0141B| Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. Illae autem mulieres angelos vident quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutum odoribus ad Dominum per sancta desideria proficiscuntur. Notandum vero nobis est, quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur. Quid namque per sinistram nisi vita praesens? Quid vero per dextram nisi perpetua vita signatur? Unde scriptum est: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Quia igitur Redemptor noster jam praesentis vitae corruptionem transierat, qui nuntiare perennem ejus vitam venerat, in dextra sedebat; qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit; 110.0141C| candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis. Nostrae dicamus, an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus et nostrae. Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio, et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit, et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit. In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem Dominicam ad superna reducimus, coelestis patriae damna reparantur. Sed quid venientes feminas affatur audiamus.

Nolite expavescere. Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui carnalibus desideriis pressi ad eorum 110.0141D| se societatem pertingere posse desperant. Vos autem cur pertimescitis qui vestros concives videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens, ait:

Erat aspectus ejus sicut fulgur, et vestimenta ejus candida sicut nix. In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. Quia vero omnipotens Deus, et terribilis est peccatoribus et blandus justis, recte testis resurrectionis ejus angelus et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos et mulceret pios. Unde recte quoque populum per desertum gradientem columna ignis in nocte et columna nubis praeibat in die. In igne 110.0142A| etenim terror est, in nube autem visionis lene blandimentum. Dies vero justi, et nox accipitur vita peccatoris; unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. In die ergo per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, qui omnipotens Deus et blandus justis et terribilis apparebit injustis: istos in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, illos vero per justitiae districtionem terret. Sed jam quid angelus subjungat audiamus.

Jesum quaeritis Nazarenum. Jesus Latino eloquio salutaris, id est Salvator interpretatur. At vero multi tunc Jesus dici poterant, non tamen substantialiter sed nuncupative; ideo et locus subjungitur, ut de quo Jesu dictum sit manifestetur, Nazarenum. Et 110.0142B| causam protinus subdit, crucifixum; atque addidit:

Surrexit non est hic. Non est hic dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per praesentiam majestatis.

Sed ite, dicite discipulis ejus et Petro quia praecedet vos in Galilaeam. Quaerendum nobis est cur nominatis discipulis Petrus designetur ex nomine? Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat venire inter discipulos non auderet. Vocatur ergo ex nomine ne desperaret ex negatione. Qua in re considerandum nobis est cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, ancillae vocem pertimescere et seipsum negare permiserit. Quod nimirum magnae actum pietatis 110.0142C| dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat pastor Ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret. Bene autem de Redemptore nostro dicitur:

Praecedet vos in Galileam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis. Galilaeam namque transmigratio facta interpretatur; jam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigrarat, et prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis ejus gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. Qui ergo in sepulcro 110.0142D| nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. Transmigremus ad virtutes a vitiis, ut Redemptorem nostrum in Galilaea videre mereamur. Adjuvet omnipotens Deus ad vitam desiderium nostrum, qui pro nobis in morte dedit unicum filium suum per eumdem Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA V. FERIA II. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis stans Petrus in medio plebis dixit: 110.0143A| Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens a Galilaea, post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, etc.

Breviter omnia quae in Symbolo continentur complexus est apostolus Petrus in lectione praesenti quam audistis, fratres charissimi, quod Jesus sit Christus, quod omnium sit Dominus. Stans enim in medio plebis dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens enim a Galilaea, post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth. Totum hic pariter demonstratur, quod mundum Deo reconciliare missus sit Christus, quod Joannis voce est praeco natus, quod Spiritu sancto perunctus, quod Deo inhabitante 110.0143B| per miracula declaratus, quod crucifixus et a mortuis suscitatus suisque manifestatus, quod judex sit omnium in fine venturus, quodque etiam per Ecclesiam suam per fidem totum sit orbem illuminaturus. Deinde subjungitur:

Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. Unctus est ergo Jesus non oleo visibili, sed dono gratiae spiritalis, quae omnia pleniter continebat; quod visibili significatur unguento quo baptizatos ungit Ecclesiae, dum per impositionem manus episcopi Spiritus septiformis invocatur; in qua similitudine super eum baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit. Tunc Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum; tunc enim intelligendus est unctus cum Verbum caro factum est: id est, quod 110.0143C| humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis Deo verbo est in utero virginis copulata, ut pariter divina et humana natura una esset persona, et ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria Virgine. Qui pertransivit bene faciendo ac sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Id est, Pater cum Filio semper manere, melius est intelligere quam divinitatem Filii cum homine, quem assumpsit, cohabitantem significare, ne Christi personam geminaret et in errorem maximum incideret. Sequitur:

Et nos testes sumus omnium quae fecit, in regione Judaeorum et Jerusalem. Recte autem testes se esse testantur, qui per universum mundum missi sunt 110.0143D| Evangelium, praedicare ut in psalmo legimus: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Deus Pater duas in Christo operatur naturas: per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quod Deus est; per alteram qua ex Maria Virgine homo factus est. Per has duas naturas in uno Filio Dei Deus Pater duas facit resurrectiones humani generis, id est, animarum et corporum. Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos; ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. Mors est videlicet animae quando Deus deserit eam 110.0144A| ob peccatorum magnitudinem; corporis est mors quando ab anima deseritur. Ab his duobus mortis generibus resuscitatorum duas dicimus resurrectiones. Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei, Verbum Dei, fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificatae resurgent a morte iniquitatis; et haec est prima resurrectio, quam qui habent, in secunda, quae est corporum, feliciter resurgent in vitam aeternam. Resurgent et impii unusquisque cum sua carne, ut cum diabolo et angelis ejus puniantur. Hoc certissime sciendum est, quod nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur, et nemo nisi per debitum judicium damnabitur. Tunc sancti sciunt plenius, quid boni ejus contulerit gratia, vel quid essent consecuti si divina eos gratuito munere 110.0144B| non elegisset. Tunc erit ipse Deus sanctorum satietas, beatorum jucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, salus, et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas, cui sit honor et gloria nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA VI. ITEM FERIA II. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, duo ex discipulis ibant in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderunt, etc.

In quotidiana vobis solemnitate laborantibus, fratres charissimi, pauca loquenda sunt, et fortasse 110.0144C| haec utilius proderunt, quia saepe et alimenta quae minus sufficiunt, avidius sumuntur. Lectionis ergo evangelicae summatim sensum statui non per singula verba discurrere, ne dilectionem vestram valeat sermo prolixior expositionis onerare. Ecce audistis, fratres charissimi, quia duobus discipulis ambulantibus, in via, non quidem credentibus, sed tamen de se loquentibus Dominus apparuit, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant, eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quid esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam suam exhibuit, sed de se dubitantibus 110.0144D| cognitionis suae speciem abscondit. Verba quidem contulit, duritiam intellectus increpavit, Scripturae sacra mysteria quae de seipso erant aperuit, et tamen qui adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, ire se longius finxit; fingere namque componere dicimus, unde et compositores luti figulos vocamus. Nihil ergo simplex veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi autem erant sibi, qui eum etsi necdum ut Dominum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. Sed qui esse ex tranei a charitate non poterant, hi cum quibus veritas gradiebatur eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. Cur autem dicimus vocant, cum illic scriptum 110.0145A| sit, et coegerunt eum. Ex quo nimirum exemplo colligitur qui [Forte, quia] peregrini ad hospitium son solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. Mensam ponunt, cibos offerunt, et quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverant, in panis fractione cognoscunt. Audiendo ergo praecepta Dei illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt, quia scriptum est: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae jam intelligere potuit opere implere. Ecce Dominus non est cognitus dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur. Hospitalitatem ergo, charissimi fratres, diligite, charitatis opera amate, hinc enim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis maneat 110.0145B| in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. Hinc Petrus ait: Hospitales invicem sine murmurationibus. Ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me. Opinata res est valde et seniorum nostrorum nobis relatione tradita. Quidam pater familias cum tota domo sua magno hospitalitatis studio serviebat; cumque quotidie ad mensam suam peregrinos susciperet, quodam die peregrinus quidam inter alios venit, ad mensam ductus est. Dumque paterfamilias ex humilitatis consuetudine aquam vellet in ejus manibus fundere, conversus urceum accepit, sed repente eum in cujus manibus aquam fundere voluerat non invenit. Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem nocte ei Dominus per visionem dixit: 110.0145C| Caeteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. Ecce in judicium veniens dicit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ecce ante judicium cum per membra suscipitur sua, susceptores suos etiam per semetipsum requirit, et tamen nos ad hospitalitatis gratiam pigri sumus. Pensate, fratres, quanta hospitalitatis virtus sit; ad mensas vestras Christum suscipite, ut vos ab eo suscipi ad convivia aeterna valeatis; praebete modo peregrino Christo hospitium, ut vos in judicio non quasi peregrinos nesciat, sed ut proprios recipiat ad regnum. Ipse Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula. Amen.

HOMILIA VII. FERIA III. Lectio Actuum apostolorum. 110.0145D|

In diebus illis, surgens Paulus, et manu silentium indicens ait: Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, etc.

Omnes quibus ista loquebatur apostolus, secundum carnem filii Abrahae erant, sicut et ipsi de seipsis alio in loco dixerunt: Semen Abrahae sumus et nulli servivimus unquam; et iterum: Pater noster Abraham est. Et dixit illis: Scio quod filii Abrahae estis. Imitatione enim non filii Abrahae erant illi quibus Dominus loquebatur. Vos ex patre diabolo estis. Unde ergo Judaei filii diaboli? Non nascendo, sed imitando. Vos, inquit Dominus, ex patre diabolo 110.0146A| estis, et desideria patris vestri facere vultis. Ecce unde filii diaboli. Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio, et vos quaeritis me occidere. Ecce quomodo imitatione filii diaboli: nam et filii erant Abrahae propter originem carnis quibus ista apostolus loquebatur, et filii imitationis propter castitatem timoris quibus specialiter dicebat: Et qui in vobis timent Deum verbum salutis hujus missum est. Illud utique de quo Isaias ait: Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel, id est, misit Deus Filium suum, de quo Joannes ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ad Jacob, id est, ad Judaeos. Et venit ad Israel, hoc est ad gentium populum. Dei autem verbum, ipse est Dei Filius, quapropter cum eum Pater verbo [verbum] 110.0146B| misit, a Patre et Verbo ejus factum est ut mitteretur. Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, qui verbum Patris est ipse Filius in ipso Dei Verbo, quod erat in principio apud Deum et Deus erat. In ipsa scilicet sapientia Dei erat, quo tempore Verbum caro fieret et habitaret in nobis; quia plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere, ut incarnatum Verbum hominibus appareret.

Qui enim habitabant in Jerusalem et principes ejus, ignorantes Jesum et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, etc. Hinc et in Actibus apostolorum scriptum est: Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis. In his testimoniis manifeste declaratur 110.0146C| quia lectio legis vel prophetarum a Judaeis sabbato semper in synagogis legebatur.

Cumque consummassent omnia quae de eo scripta sunt. Haec verba et Joannes hoc modo narrat dicens: Postea sciens Jesus quod omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura dicit: Sitio, etc. Peractis omnibus Jesus quae ante suam mortem peragi oportebat, quando voluit et sicut voluit tradidit spiritum.

Deponentes eum de ligno. A Moyse in eremo aeneus serpens ligno suspensus est, ut Dominus et in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus. Unde licet ut judicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aeneus per divinitatem. Quod respondendum est Judaeis objicientibus testimonium 110.0146D| illud: Maledictus omnis qui pependit in ligno, maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium non innocentem; neque enim innocentia potest esse maledictum poenae peccati. Etenim si Mardochaeus praeparato ligno appensus, sententiam regiae crudelitatis explesset, nunquid eum hi tunc dignum hac maledictione judicarent? Non omnino. Idcirco Dominus noster pependit in ligno ut nos a delicto quod in ligno fuerat perditionis admissum ligno appensus absolveret.

Posuerunt in monumentum. In monumento novo positus est Jesus, in quo nondum quisquam positus erat: sicut in virginis utero nemo ante illum, nemo post illum, conceptus est. Ita in hoc monumento 110.0147A| acmo ante illum nemo, nemo post illum sepultus est.

Deus vero suscitavit eum a mortuis. Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus surrexit in gloria. Haec est virga Aaron quae post siccitatem floruit. Virga enim post ariditatem virescens. Christus est post mortem resurgens, qui est flos virginum, corona martyrum, gratia continentium.

Qui visus est per dies multos, id est per dies quadraginta, non tamen eis per omnes quadraginta illos dies continue apparuit, sed quoties voluit, quibus voluit, et quemadmodum voluit apparuit.

His qui simul ascenderunt cum eo de Galilaea in Hierusalem, etc. Salva historia videamus intelligentiam. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, 110.0147B| Hierusalem visio pacis. Illi enim cum Domino de Galilaea ascendunt in Hierusalem, qui prius hic vitiorum fomitem respuentes, ad virtutum culmina transmigrant. Illi scilicet cum Redemptore nostro a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigrabunt, et in Hierusalem coelesti quandoque Dominum laeti videbunt, quando vitiis derelictis ad virtutum celsitudinem transierint.

Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est, etc. Abrahae enim dictum, est: In te benedicentur universae cognationes terrae. Jacob autem: Et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. Quod Apostolus exponens ait: Non dixit in seminibus, sed in semine tuo, quod est Christus. 110.0147C| Semen quidem Abrahae Christus est, in cujus nomine fide omnibus terrae familiis, videlicet Judaeis et Gentibus, est benedictio repromissa. Idem significat Dabo vobis sancta fidelia David, id est quaecunque David promisit, ea vobis fidelis sponsor implebo, Christum scilicet de ejus stirpe nasciturum, qui omnibus in se credentibus et mandata ejus rite custodientibus vitam in coelis conferet sempiternam.

HOMILIA VIII. ITEM FERIAE III. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, stetit Jesus in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis: Ego sum, nolite timere, etc.

Hanc ostensionem Domini post resurrectionem et 110.0147D| Joannes commemorat dicens: Cum esset sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. Quid mirum si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero virginis exivit. Quod autem dicit Joannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi quorum erat unus Cleophas regressi in Hierusalem invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant procul dubio intelligendum quod inde Thomas exierit antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.

110.0148A| Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Quod haeretici Manichaei de Christo suspicantur et credunt quia non erat vera caro sed spiritus erat, haec prima cogitatio surrexit in cordibus apostolorum; et illi quidem Manichaei nunquam credunt Jesum fuisse hominem, discipuli autem noverant hominem cum quo tanto tempore [tantum tempus] fuerant conversati. Sed posteaquam mortuum est quod noverant, quomodo crederent hoc potuisse resuscitari quod potuit mori? Apparuit ergo oculis ipsorum talis qualem illum noverant; et non credentes tertia die potuisse veram carnem de sepulcro surgere, putaverunt se spiritum videre. Error iste apostolorum secta est Manichaeorum. Solent autem quando haec illis objiciuntur ita respondere: 110.0148B| Quid mali credimus, quia Christum Dominum credimus, spiritum fuisse credimus, carnem non credimus? Melior est spiritus quam caro. Quod melius est credimus, quod deterius est credere nolumus. Si nihil mali est in isto sermone, dimittat Jesus discipulos suos in isto errore. Quid mali crediderunt et discipuli? Christum spiritum crediderunt. Non enim putaverunt esse nullum, sed spiritum. Parvo morbo te putas periclitari? Audi sententiam medici.

Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Quales utique cogitationes, nisi falsae, morbidae, perniciosae? Perdidisset enim Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis. Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Tanquam si bonus agricola 110.0148C| diceret: Quod ibi plantavi, ibi inveniam, non spinas quas non plantavi. In cor vestrum descendit fides quia desuper est; cogitationes autem istae non desuper descenderunt, sed in ipso corde sicut herba mala ascenderunt.

Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum, palpale et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Resurrectionem suam certam et veram, et multis variis documentis persuadere dignatus est propter aedificandam fidem et fugandam de corde perfidiam, omnemque dubitationem de sua resurrectione tollendam. Parum fuit oculis se videndum praebere, si non praeberet etiam manibus contrectandum. Qui dum palpanda discipulis ossa carnemque praemonstret a parte statum 110.0148D| verae resurrectionis quae et in se facta et in nobis est futura significat, quia non, sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Neque huic assertioni putetur apostoli sermo repugnare. Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Hoc enim loco Apostolus carnis et sanguinis nomine non substantiam veri corporis, sed corruptionem mortalitatis significat. Sicut ipse consequenter exposuit dicens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Aliter namque caro in Scriptura 110.0149A| sacra juxta naturam, aliter juxta culpam; aliter juxta corruptionem mortalitatis quae ex culpa contigit appellatur. Juxta naturam quidem cum dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Juxta culpam vero cum dicitur, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem; juxta corruptibilitatem autem cum scriptum est: Et memorati sunt quia caro sunt, id est fragiles et moribundi. Hoc enim se carnis nomine designasse manifestat ipse psalmista qui protinus addit: Spiritus vadens et non rediens. Regnum itaque Dei caro non possidebit, id est, caro juxta culpam vel mortalitatem. Et tamen caro possidebit regnum Dei, id est, caro juxta naturam quam et Dominus post resurrectionem 110.0149B| videndam palpandamque discipulis exhibuit. Et de qua beatus Job, cum gloriam resurrectionis describeret, ait: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Lege epistolam sancti Augustini ad Consentium, de corpore Domini post resurrectionem.

Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes, non solum manus et pedes quibus indita clavorum claruere vestigia, sed attestante Joanne, etiam latus quod lancea perforatum fuerat ostendit: ut videlicet, ostensa vulnerum suorum cicatrice, dubietatis atque infidelitatis eorum vulnus sanaret. Verum quomodo post resurrectionem clavorum vel lanceae loca pandendo discipulorum dignatus est, fidem spemque roborare, ita in die judicii, et eadem suae passionis indicia, 110.0149C| et ipsam pariter crucem monstrando venturus est impietatem superborum infidelitatemque confundere: scilicet et ut ipsum se esse qui ab impiis et pro impiis mortuus est cunctis palam angelis et hominibus ostendat, videantque ut scriptum est: In quem pupugerunt, et plangant se super eum omnes tribus terrae. Sane notandum quod solent in hoc loco gentiles calumniam struere et fidem speratae a nobis resurrectionis stulta garrulitate deridere. Si enim ipse Deus vester, inquiunt, nec sibi inflicta a Judaeis vulnera curare praevaluit, sed cicatricum vestigia coelo secum, ut dicitis, invexit, qua temeritate putatis eum vestra de pulvere membra ad integrum esse restauraturum? Quibus respondendum, quia Dominus noster, qui suam perpetua jam immortalitate glorificatam 110.0149D| de sepulcro carnem resuscitare quando voluit, et quomodo voluit potuit, etiam qualem voluit suscitavit. Neque enim consequens est ut qui majora fecisse probatur, minora facere nequiverit; sed certe dispensationis gratia qui majus fecit minus facere supersedit, hoc est qui mortis regna destruxit signa mortis oblitterare noluit. Primo videlicet ut per haec discipulis fidem suae resurrectionis astrueret; deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro mortalium vita pertulerit semper ostendat; tertio ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti propositis semper ejusdem mortis innovet indiciis, ideoque misericordias Domini in aeternum cantare non cessent, sed dicant qui redempti sunt a Domino: 110.0150A| Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. Postremo ut etiam perfidis in judicio quam juste damnentur ostensa inter alia, flagitia etiam vulnerum quae ab iis suscepit cicatrice denuntiet. Veluti si miles aliquis fortissimus, jubente suo rege pro totius gentis salute, singulari certamine desudans, multis quidem vulneribus exceptis, hostem tamen interficiat, spolia ejus diripiat, victoriam suae genti reportet, et interrogatus a medico cui curandus committitur, hanc velit curari ut nec vestigia vulnerum ulla resideant, an magis ita ut cicatrices quidem remaneant, deformitas vero prorsus omnis et foeditas absit, respondeat saepius ita se velle sanari ut toto salutis decorisque pristini statu recuperato, perpetua secum tanti circumferat signa triumphi: 110.0150B| sic profecto Dominus perpetis ob signum victoriae non excepta pro nobis vulnera passionis, sed ipsorum cicatrices coelo inferre quam abolere maluit. Nec tamen ex his quidpiam fidei nostrae resurrectionis praejudicat, de qua veraci promissione praedicitur: Et capillus de capite vestro non peribit. Adhuc autem non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit:

Habetis hic aliquid quod manducetur? Ad insinuandam resurrectionis suae veritatem, non solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis dignatur. Non quidem quasi post resurrectionem cibo indigens, nec quasi nos in resurrectione cibis egere significans, sed ut eo modo naturam corporis resurgentis astrueret, ne illud non corpus sed spiritum 110.0150C| esse arbitrarentur, et sibi non solide sed imaginaliter apparere, manducavit potestate non necessitate. Aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens; illa indigentia, iste potentia.

At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis; et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. Quid significare credimus piscem assum? nisi ipsum mediatorem Dei et hominum passum. Ipse enim latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. Sed qui piscis et assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione; an qui in pisce asso figurari voluit tribulationem passionis suae in favo mellis utramque naturam exprimere voluit 110.0150D| personae suae: favus quippe mel in cera est; mel vero in cera est divinitas in humanitate. Sic autem sua Redemptor indicat ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. Ecce enim in cibo suo pisci asso conjungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Deo sentiunt ab amore internae dulcedinis non recedunt. Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur.

Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, id est, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos. Tunc enim in eadem carne, sed illis in eadem mortalitate 110.0151A| non erat. Et cum illis quidem, posteaquam surrexit, fuit quadraginta diebus exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae.

Quomodo necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis, et psalmis de me. Vide quomodo tulit omnes ambiguitates: visus est, tactus est, manducavit; ipse certe erat. Tamen ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, misit manus ad Scripturas. Dicant pagani quidquid volunt: Magus fuit, potuit se sic ostendere. Nunquid magus antequam natus, potuit se sic prophetare? Date Scripturas, quia quod videtis ante provisum est, quod cernitis ante praedictum est. Audi, filia, et vide; audi praedicta, vide completa. Tunc aperuit illis sensum 110.0151B| ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quomodo sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia. Praebet se videndum oculis, praebet manibus contrectandum. Parum est; legis commemorat Scripturas; et hoc parum est: aperit sensum ut quod legis intelligas. Deinde commendatam sui corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitati.

Et praedicari in nomine ejus poenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolymis. Non latet pravitas haereticorum: de angulo toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est. Omnes gentes habent Ecclesiam. Nemo nos fallat, ipsa est vera, ipsa est catholica; coepit ab Hierusalem, pervenit ad nos, et ibi est, et hic. Non enim ut huc veniret inde discessit: crevit, non migravit. Et 110.0151C| merito sic scriptum est inter caetera Dominicae pietatis sacramenta, et sic oportebat ut ministri sermonis qui in nomine Christi crucifixi et resuscitati a mortuis poenitentiam erant et remissionem peccatorum in omnes gentes praedicaturi, ab Hierosolymis inciperent. Non solum quia credita sunt illis eloquia Domini, quia eorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamenta, et legislatio, et obsequium et promissa; quia eorum patres et ex his Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula, verum etiam ut gentes quae variis erant erroribus et facinoribus implicatae, hoc maxime divinae pietatis judicium ad spem impetrandae veniae provocaret. Quod eis quoque qui Filium Dei crucifixerunt, non tantum veniam reatus a Patre, sed et vitae aeternae 110.0151D| gaudium viderent esse donatum; quia misericors et miserator est Dominus, patiens et multum misericors, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA IX. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae et qui timetis Dominum, audite, etc.

Notandum quod viros de genere Israel, et timentes Dominum ad audiendum Domini provocat verbum. Viri enim dicuntur a viribus, qui nesciunt tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione 110.0152A| jactare, sed animo stabili delixi et coelestrum rerum contemplatione firmati, manent semper impavidi. Qui timetis Dominum, inquit, audite, id est, qui reverentiam habetis nominis ejus; quia ejus verba non meretur audire, nisi qui cognoscitur et timere. Timor autem Domini quia justus et rectus est, auditum renovat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat.

Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum. Poterat dicere Deus Abraham, Isaac, Jacob; sed ter nominat Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Jacob, ut tu intelligas Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et ne tibi scandalum terna Dei nominatio generaret addit, Deus patrum nostrorum. Prudenter enim personas distinxit, et naturam univit.

110.0152B| Glorificavit Filium suum Jesum. Glorificavit Filium suum, quando post resurrectionem nimis mirabilem totius mundi credulitatem Deus eum in eo quod homo factus est habere concessit. Glorificavit eum gloria resurrectionis, glorificavit gloria ascensionis, et glorificavit gloria suae dextrae sessionis.

Quem vos quidem tradidistis. Hinc enim respondit Pilatus Domino dicens: Nunquid ego sum Judaeus? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi. Tradiderunt enim Dominum sacerdotes per invidiam. Tradidit semetipsum Filius pro nostra dilectione. De Patre enim ait Apostolus: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. De Filio autem: Qui dilexit et tradidit semetipsum pro nobis.

Et negastis ante faciem Pilati, dicentes, Crucifige 110.0152C| talem, nos non habemus regem nisi Caesarem. Nos legem habemus et secundum leges debet mori quia Filium Dei se fecit.

Judicante illo dimitti. Quaerebat, enim ait Evangelium, Pilatus opportunitatem ut dimitteret Jesum, dicens: Ego non invenio in eo causam; sed neque Herodes. Pilatus mittit ad Herodem; Herodes remittit ad Pilatum. Inter duas impietates discurrit pietas, et tamen impietas pietatem non potest condemnare: praesens est reus, et non invenitur reatus. Tradidistis mihi hunc hominem, inquit, quasi avertentem populum, et ecce coram vobis interrogans nullam invenio in eo causam in his quibus eum accusatis. Dicitis quod praecipiat tributa non solvi Caesari: comprobavi falsum esse quod objicitis. Docere 110.0152D| hunc contra legem dicitis: probavi eum non destruere legem sed implere. Omnia quae objecistis in diversum inventa sunt. Et petistis virum homicidam donari vobis. Erat autem, ait Evangelium, qui dicebatur Barabbas vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. Barabbas enim filius patris nostri interpretatur; significat diabolum, qui multas seditiones in toto concitat orbe, et homicidia scilicet et adulteria, et omnia crimina, qui statim ut Jesus crucifixus est Barabbas iste dimissus suffocat populum Judaeorum.

Auctorem vero vitae interfecistis, etc. Illum qui plasmavit hominem de limo terrae et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Illum qui dixit: Ego sum via, et veritas et 110.0153A| vita; et de quo Joannes ait: Hic est verus Deus et vita aeterna.

Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis. Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

Deus autem qui praenuntiavit per os prophetarum pati Christum suum, implevit sic, etc. Hinc et ipse Deus Cleophae et alii discipulo ait: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae, nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam. Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis de omnibus Scripturis quae de seipso erant? Si enim Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione 110.0153B| se gloriantur esse Christianos, qui juxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupiunt per passiones tribulationum desiderant attingere, cum manifeste Scriptura dicat illos beatos qui in lege Domini meditantur die ac nocte, et timentes Deum ambulant in viis ejus. Illis enim labor suus proficiet ad aeternam salutem quando post finem istius vitae ad aeternam perventuri sunt requiem, praestante ipso Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA X. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

110.0153C| In illo tempore: Manifestavit se Jesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic: Erant autem simul Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus et Nathanael qui erat a Cana Galileae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil ceperunt, etc.

Quaeri potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem redit, cum Veritas dicat: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est-regno Dei? Cur repetit quod dereliquit? Sed si virtus discretionis impenditur, citius videtur quia nimirum negotium quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem culpa repetere non 110.0153D| fuit. Nam piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonarium scimus; et post conversionem suam ad piscationem Petrus rediit, Matthaeus vero ad telonei negotium non rediit: quia aliud est victum per piscationem quaerere, aliud telonei lucris exercitia augere. Sunt enim pleraque negotia quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat.

Mane autem jam facto stetit Jesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est. Dicit ergo eis Jesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Quaeri potest cur discipulis in mari laborantibus post resurrectionem Dominus in 110.0154A| littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit? Cujus rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. Quid enim mare nisi praesens saeculum significat? quod se causarum tumultu et undis vitae corruptibilis illidit. Quid per soliditatem littoris, nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur? Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant; quia vero Redemptor noster jam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat, ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur dicens: Jam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro veniente 110.0154B| fieret admirationis magna sublimitas. Qui protinus dixit eis: Mittite in dextram navigii rete, et invenietis. Bis in sancto Evangelio legitur, quia Dominus jussit, ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionem videlicet et post passionem. Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum jubet, sed utrum in dextram an in sinistram mitti debuisset, non jubetur. Post resurrectionem vero discipulis apparens mitti rete in dextram jubet. In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. Quis vero nesciat bonos dextra et malos sinistra figurari. Illa ergo piscatio in qua specialiter in quam partem mitti debeat rete non jubetur, praesentem Ecclesiam designavit quae 110.0154C| bonos simul ac malos colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat. Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis ejus gloriam sola electorum Ecclesia pertingit, quae de sinistro opere nil habebit. In illa piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. In ista vero piscatione et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia in continua auctoris sui pace requiescens nullis jam dissensionibus dilaniatur.

Miserunt ergo retia, et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille 110.0154D| quem diligebat Jesus Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quod Dominus est, tunica succinxit se; erat enim nudus; et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt. Non enim erant longe a terra, sed quasi cubitis ducentis trahentes rete piscium.

Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Ubi non est intelligendum etiam panem fuisse superpositum prunis, sed tantum subaudiendum viderunt: Iidem viderunt prunas positas, et piscem superpositum viderunt, et panem viderunt. Vel ita potius viderunt prunas positas, et piscem superpositum viderunt et panem.

Dixit eis Jesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in 110.0155A| terram. Captis autem tam magnis piscibus, ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. Jam credo quod vestra charitas advertit quid est quod Petrus ad terram trahit. Ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Joannis, amas me? Pasce oves meas. Quod ergo postmodum aperitur, hoc nunc signatur in opere. Quia igitur praedicator nos a mundi hujus fluctibus separat nimirum necesse est, ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, qui sanctae praedicationis voce stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. Hoc egit verbis, hoc epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. Quoties per eum ad amorem quietis aeternae convertimur, quoties a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud 110.0155B| quam intra rete fidei pisces ad littus trahimur?

Plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. A magno mysterio numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat, neque enim quantitatis summam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse judicasset. Scitis namque quod in Testamento Veteri omnis operatio per decalogi mandata praecipitur. In Novo autem ejusdem operationis virtus per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur, quem propheta denuntians dicit: Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et Spiritus timoris Domini. Sed ille in hoc Spiritu operationem percipit qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem et Filium et eumdem 110.0155C| Spiritum sanctum, unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. Quia igitur septem quae superius diximus per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per Veteris Testamenti praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem potest plene comprehendi. Ducamus ergo per trigonum decem et septem et veniunt quinquaginta et unum, qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia jam in Testamento Veteri legimus, quod annus quinquagesimus Jubilaeus vocari jussus est, in quo videlicet cunctus populus ab omni opere requiesceret, sed vera requies in unitate est: dividi quippe unum non potest. Ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. Ducamus per trigonum quinquaginta et unum et fiunt centum et quinquaginta 110.0155D| tres. Quia igitur et omnis operatio nostra et virtus in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, septem et decem ter ducimus ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. Et vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certam tenemus. Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria quasi centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. Post resurrectionem vero Domini missum rete, dignum fuit ut tot pisces caperet, quot solummodo electos dignos supernae patriae designaret. Est quoque alia supputatio hujus septenarii et denarii muneri. Nam si ab uno omnes numeros computes usque ad decem et septem, 110.0156A| hoc modo: unum duo tres fiunt: adde tres, fiunt sex; his adjunge quatuor, fiunt decem; his quinque, et habebis quindecim; et sic crescentibus numeris et multiplicatis usque ad decem et septem, fit omnium numerorum summa istorum qui multiplicantur ab uno usque ad decem et septem centum quinquaginta tres. Quae computata superiori significatione, id est legis in denario, et gratiae in septenario satis congruenter conveniet. Sed plura sunt inde considerare admiratione digna, quae hujus temporis angustia prohibet nos omnia dicere.

Et cum tanti essent non est scissum rete. Adjecit evangelista rem necessariam dicens: Et cum tanti essent; sive tam magni, sicut superius dictum, plenum magnis piscibus; non est scissum rete: id est magni 110.0156B| erant, sed inter eos haereses non erant, et ideo magis haereses non erant, quia magni erant.

Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium eum interrogare: Tu quis es? Sensus ergo hic est: Tanta erat evidentia veritatis quia Jesus illis discipulis apparebat ut eorum non solum negare, sed ne dubitare quidem ullus auderet, quoniam si quisquam dubitaret utique interrogare deberet. Sic ergo dictum est:

Nemo audebat interrogare: Tu quis es? Ac si diceretur: Nemo audebat dubitare quod ipse esset.

Et venit Jesus, et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur. Petrus namque et Thomas, Nathanael et filii 110.0156C| Zebedaei et alii ex discipulis ejus duo in eo fuisse memorantur. Cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quia eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt futuros secum in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur et saepe septenario numero perfectio designatur. Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi amor non alligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. De hoc extremo convivio alias per Joannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptialem agni vocati sunt. Idcirco enim non ad prandium sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium 110.0156D| coena est. Qui ergo finito vitae praesentis tempore ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad agni prandium, sed ad coenam vocantur. Quae videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur. Ubi cum Jesu septem discipuli adesse memorantur, quia illos ut diximus tunc in aeterna refectione recipiet, qui pleni nunc septiformis gratiae in amore Spiritus anhelant, quid est quod Redemptor noster piscem assum post resurrectionem manducavit, et in alio Evangelio dicitur cum pisce asso favum mellis, in isto vero panem cum pisce? Quid enim piscis assus significat, nisi Christum passum? Quid favus mellis, nisi divinitatis dulceamen? Piscis est quia ipse latere dignatus in aquis humani generis est. Capi voluit 110.0157A| laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione favus mellis nobis exstitit in resurrectione. An qui in pisce asso figurari voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae; favus quippe mel in cera est divinitas in humanitate: quod ab hac quoque lectione non discrepat, nam piscem comedit et panem. Qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Assum vero piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et resurrectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Hoc jam tertio manifestatus est discipulis 110.0157B| suis cum surrexisset a mortuis. Hoc non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus, id est, primo die cum resurrexit et post dies octo quando discipulus Thomas eum vidit et credidit, et hoc die quando hoc de piscibus fecit. Post quot autem dies id fecerit hic dictum non est: nam ipse primo die non semel visus est; sic evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant, sed, sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes ejus, ut ista sit tertia.

HOMILIA XI. FERIA V. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis, angelus Domini locutus est ad Philippum dicens: Surge et vade contra meridianum, et 110.0157C| reliqua.

Bene in meridie quaeritur, et invenitur, et abluitur ille qui devotione pectoris ardens velut quaedam gentium primitiae Deo meruit consecrari, in quo spiritaliter illud Psalmistae completum est: Aethiopia praeveniet manus Deo.

Ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam; haec est deserta. Et surgens abiit. Non via sed Gaza deserta dicitur. Vetus enim illa Gaza quae terminus quondam erat Chananaeorum juxta Aegyptum ad solum usque destructa, et alia pro illa alio loco est constructa. Quae allegorice gentium plebem designat olim a Dei cultura desertam, neque prophetarum ullius praedicationibus excultam. Via vero quae ad eamdem ab Hierosolymis descendens fontem salutis 110.0157D| aperuit Dominus Jesus Christus est qui ait: Ego sum via et veritas et vita; quia superna Hierusalem ad nostra infirma descendit, baptismatis unda dealbavit, nostrique reatus crimina delevit.

Ecce vir Aethiops eunuchus potens. Pro virtute et integritate mentis vir appellatur; nec immerito, qui tantum studium in Scripturis habebat, ut eas etiam in via legere non cessaret, tantumque amoris in religione gerebat ut aula regia derelicta de ultimis mundi partibus veniret ad templum Domini. Unde juxta mercedem dum quaerit interpretem lectionis, Christum quem quaerebat invenit, plusque, ut Hieronymus ait, in deserto fonte Ecclesiae quam in aurato Synagogae templo reperit. Ibi enim quod Jeremias 110.0158A| admirando proloquitur: Mutavit Aethiops pellem suam: id est sorde peccatorum abluta de lavacro Jesu dealbatus ascendit.

Candacis reginae Aethiopum. Et in Regum libro legimus quia regina Austri venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Moris quippe fuit illi nationi semper a feminis regi easque Candaces appellare. Regina Aethiopum, thesaurarium praemittens in Hierusalem, gentium designat Ecclesiam, virtutum fideique Domino dona laturam. Sed et nominis etymologia convenit. Potest enim Candacis ex Hebraeo commutata interpretari; ipsa quippe est cui in psalmo pro his qui commutabantur in Scriptura dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, etc. Dixit 110.0158B| autem Spiritus Philippo:

Accede et adjunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quae legis? Qui ait: Et quomodo possum, nisi aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum. Locus autem Scripturae hic erat quem legebat. In corde Spiritus Philippo loquebatur. Spiritui enim Domini quasi quaedam nobis verba facere est occulta vi et quae agenda sunt intimare.

Tanquam ovis ad occisionem ductus est. Sicut ovis, cum ducitur ad victimam, non repugnat, sic ille propria passus est voluntate; vel altiori intellectu sicut agnus in pascha immolari solebat, sic pascha nostrum immolatus est Christus.

110.0158C| Et sicut agnus coram tondente se sine voce. Non solum nos sanguine redemit, sed et lanis operuit, ut algentes in fidelitate sua veste calefaceret, et audiremus Apostolum nobis loquentem. Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.

Sic non aperuit os suum, cum in passione sua Pilato et pontificibus pauca, Herodi nulla respondere volebat.

In humilitate judicium ejus sublatum est. Quia judex omnium judicii reperit veritatem, sed absque ulla culpa seditione Judaeorum et Pilati voce damnatus est.

Generationem ejus quis enarrabit? Aut de divinitat ejus accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse mysteria de qua Pater loquitur. 110.0158D| Ante luciferum genui te; aut de partu virginis, quod difficulter possit exponi. Cujus rationem Mariae quaerenti per angelum dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te; ut vel ab angelo vel evangelista tantum nativitatis ejus sacramenta dicantur, cujus narrator rarissimu est.

Quomodo tolletur a terra vita ejus? ut nequaquam in terra, sed in coelo viveret. Hoc testimonium, cum in Actibus apostolorum reginae Candacis eunuchus rheda veheretur, et legens non intelligeret, interpretante Philippo super passione et nomine Salvatoris intellexit, et statim baptizatus in agni sanguine quem legebat, vir meruit appellari et Apostolus genti Aethiopum missus est

110.0159A| Qui igitur oblatus est Pilato quia ipse voluit, et non respondit ut patibulum pro nobis damnatus subiret. Ac si diceret: Ipse sicut ovis ad occisionem luctus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit; etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Quem Joannes Baptista monstrabat dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Qui et in Apocalypsi Joannis evangelistae agnus occisus saepe monstratur, quod de se ipso loquitur in Jeremia: Ego autem sicut agnus innocens et ductus ad victimam nesciebam. Cum enim nesciret peccatum, pro nobis peccatum factus est, et sicut agnus cum ducitur ad victimam non repugnat, sic ille passus est voluntate ut destrueret eum qui habebat mortis imperium, humilians se usque ad mortem, et mortem crucis. Hic agnus est in cujus typo immolabatur 110.0159B| agnus, cujus cruor litus in postibus exterminatorem fugabat Aegypti, qui non solum sanguine suo nos redemit, sed et lanis operuit ut algentes in fidelitate sua veste calefaceret, et audiremus Apostolum loquentem nobis: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis; et in alio loco: Induimini Christo Jesu. Quodque sequitur:

De angustia et de judicio sublatus est, sive ut Septuaginta transtulerunt: In humilitate judicium ejus sublatum est, illud significat quod de tribulatione atque judicio ad Patrem victor ascenderit, sive quod judex omnium judicii non reperit veritatemi, sed absque ulla culpa seditione Judaeorum et Pilati voce damnatus sit, ut admiretur propheta quod omnium Deus se tradiderit passioni; de quo Paulus loquitur: 110.0159C| Si enim credidissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Sequitur:

Generationem ejus quis enarrabit? Quod dupliciter intelligitur. Aut enim de divinitate ejus accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse mysteria: de qua ipse loquitur in Proverbiis: Ante omnes colles generavit me, juxta illud quod alibi legimus: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? id est, nullus; aut de partu virginis, quod difficulter possit exponi. Deinde cum Mariae diceretur ab angelo, Concipies et paries filium, illa respondit: Unde mihi hoc, quae virum non cognovi? Cui rursum angelus: Spiritus, inquit, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ut 110.0159D| vel ab angelo, vel ab evangelista tantum nativitatis ejus sacramentum dicatur, cujus narrator rarissimus est. Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens ab hac Scriptura, evangelizabat illi Jesum. Philippus interpretatur os lampadis; pulcherque est sensus quod os lampadis suum aperiret os dum obscura prophetiae in scientiae lucem proferret: quamvis et juxta historiam possit ista circumlocutio designare aliquando longiorem futurum tunc esse ejus sermonem. Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam. Est hodie Bethtur, sive Bethsoro, vicus in tribu Juda euntibus ab Helia Chebron vicesimo lapide. Juxta quem fons ad radicem montis ebulliens ab eadem qua gignitur sorbetur humo. Apostolorum Acta referunt 110.0160A| in hujus viculi fonte eunuchum a Philippo fuisse baptizatum. Nam est Helia Bethtur in tribu Juda mille passus distans ab Heliotripoli. Et ait eunuchus: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Et jussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. O mira doctoris virtus! Erat in vehiculo eunuchus, sacras litteras legebat, sed de quo legeret ignorabat; sed tamen eum quem in libro nesciens legebat pia mente scire cupiebat. Venit Philippus philosophus, ostendit ei Jesum qui clausus latebat. Et secundum aliam traditionem dixit Philippus eunucho: Si credis ex toto corde tuo, salvus eris. Et respondit eunuchus: Credo in Christum Filium Dei. Ea hora baptizatus est, fidelis factus est et sanctus, et de discipulo magister effectus est, et deinceps praedicator, et gentis suae apostolus effectus 110.0160B| est. Cum autem ascendissent de agua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Sunt quidam qui haec angelum in Spiritu sancto fecisse testantur. Ut Hieronymus prodit; nam et similiter factum legitur de Habacuc portante prandium Daniel: Philippus autem inventus est in Azoto. Azotus oppidum insigne Palaestinae quod Hebraice vocatur Isdoth, et est una de quinque olim civitatibus Allophylorum. Interpretatur enim Azotus ignis generationis seu ignis patruelis. Et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream. Caesarea Palaestinae dicitur, ubi infra domum habuisse describitur Philippus quae usque hodie demonstratur, nec non et cubiculum quatuor filiarum ejus virginum 110.0160C| prophetantium. Caesareae civitates duae sunt in terra repromissionis. Una Caesarea Palaestinae in littore maris Magni sita, quae quondam Pirgos, id est Turris Stratonis dicta est; sed ab Herode rege Judaeae nobilis et pulchrius, et contra vim maris multo utilius exstructa in honorem Caesaris Augusti Caesarea cognominata est, cui etiam templum in ea marmore albo construxit, in qua nepos ejus Herodes ab angelo percussus, Cornelius centurio baptizatus, et Agabus propheta zona Pauli ligatus est. Altera vero Caesarea Philippi, cujus Evangelium meminit esse tetrarchiam ad radices montis Libani facta, et in honore Caesaris cognominata est. Sed et tertia Caesarea Cappadociae metropolis est, cujus Lucas ita meminit: Descendens Caesaream salutavit Ecclesiam.

HOMILIA XII ITEM FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. 110.0160D|

In illo tempore, Maria autem stabat ad monumentum foris plorans, et reliqua.

Pensandum est hujus mulieris mentem quanta vis amoris ascenderat, quae a monumento Domini etiam discipulis recedentibus non recedebat, exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa, ejus quem ablatum credidit ardebat desiderio. Et oculi, qui Dominum quaesierunt et non invenerunt, lacrymis jam exundabant, amplius dolentes quod fuerat ablatus de monumento, quam quod fuerat occisus in ligno, quoniam magistri 110.0161A| tanti, cujus eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. Unde contigit ut eum sola videret quae remansit, quia nimirum virtus boni operis perseverantia est, ut voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Ista itaque quae sic amabat, quae se ad monumentum quod perspexerat iterum inclinat, videamus quo fructu amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. Sequitur: Vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Quid est quod in loco Dominici corporis duo angeli videntur: unus ad caput atque 110.0161B| alius ad pedes sedens, nisi quod Latina lingua angelus nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum. Quasi ad caput sedet angelus cum per apostolos praedicatur, quia In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quasi ad pedes sedet angelus cum dicitur: Et Verbum factum est. Possumus etiam et duos angelos duo Testamenta cognoscere, unum prius et aliud sequens; qui videlicet angeli per locum Dominici corporis sibimetipsis sunt conjuncti, quia nimirum utraque testamenta dum pari sensu incarnatum, et mortuum, ac surrexisse Dominum nuntiant, quasi Testamentum prius ad caput et Testamentum posterius ad pedes sedet. Dicunt ei: Mulier, quid ploras? 110.0161C| quasi dixissent: Non est mortuum plorare, quem viventem credere debes. Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, etc. Dominum suum vocat Domini sui corpus exanime, a parte totum significans, sicut omnes confitemur Jesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum; quod utique simul est et verbum et anima, et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola ejus sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa major doloris quod nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed prope erat hora, qua tristitia ejus verteretur in gaudium. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem, et non sciebat quia Jesus est. Notandum quod Maria quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa 110.0161D| est, videret Jesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi terga in Domini faciem miserat quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat; eumque illi amor ostenderat et dubietas abscondebat, cujus adhuc ignorantia exprimitur cum infertur, et nesciebat quia Jesus esset. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret, in amore ejus ardentius aestuaret. Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi tu posuisti eum; et ego eum tollam. Forsitan nec errando mulier haec erravit quae Jesum hortulanum credidit. An non ei 110.0162A| spiritaliter hortulanus erat, qui in ejus pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantavit sata? Sed quid est quod viso eo, quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem credebat, ait ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi? Nemo calumnietur mulierem quod hortulanum dixerit Dominum et Jesum magistrum. Ibi enim rogabat, hic agnoscebat. Ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discerneret humana, et divina discebat. Appellabat Dominum cujus ancilla non erat, ut perveniret ad Dominum cujus erat. Aliter ergo Dominum dixit: Sustulerunt Dominum meum. Aliter autem: Domine, si tu sustulisti eum. Ibi ex veritate, hic ex honore. Quaerebat itaque, et non dicebat. Quae cum dixisset, Domine, 110.0162B| si tu sustulisti eum, hoc habet vis amoris, hoc agere solet in animo ut quem ipse semper cogitabat, nullum alium credat ignorare. Recte et haec mulier quem quaerit non dicit, et tamen dicit, Si tu sustulisti eum, quia alteri non putat esse incognitum, quem ipsa continuo plangit desiderio. Dicit ei: Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni; quod dicitur magister. Postquam eam communi vocabulo appellavit et sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine. Ac si aperte dicat ei: Recognosce eum a quo recognosceris. Perfecto quoque viro dicit, Novi te ex nomine, quia homo commune omnium nostrum vocabulum est; Moyses vero proprium, cui recte dicitur, quia ex nomine scitur. Ac si aperte Dominus dicat: Non te generaliter ut caeteros, sed specialiter 110.0162C| scio. Maria ergo quia vocatur ex nomine cognoscit auctorem atque eum protinus Rabboni id est magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius ut quaereret docebat. Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Sic enim dictum est, Noli me tangere, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de gentibus qui in Christo non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem; aut certe sic credi voluit Jesus, hoc est sic se spiritaliter tangi quod ipse et Pater unum sint. Aliter, non recte tangitur, id est, non recte creditur. Jam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecerit, sed ex eo innuitur quod audivit cui dicitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. In his namque verbis 110.0162D| ostenditur quod Maria amplecti voluit ejus vestigia quem recognovit. Sed ei magister dicit: Noli me tangere, non quia post resurrectionem Dominus tactum renuerit feminarum cum de duabus ad sepulcrum ejus scriptum sit: Accesserunt et tenuerunt pedes ejus. Sed cur tangi non debeat ratio quoque additur, cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde etenim nostro tunc Jesus ascendit ad Patrem cum aequalis Patri creditur. Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in ejus pectore ad Patrem non ascendit. Ille ergo Jesum veraciter tangit qui Patri Filium coaeternum credit. Vade ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et 110.0163A| ad Deum meum et Deum vestrum. Non ait Patrem nostrum; aliter ergo meum, aliter vestrum: Deum meum sub quo et ego homo sum; Deum vestrum inter quos et ipsum mediator sum. Cum meum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? Sed distincte loquens indicat quia eumdem Patrem et Dominum dissimiliter habet ipse quam nos. Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam, et Patrem vestrum, per gratiam; ad Deum meum quia descendi, ad Deum vestrum quia ascendistis. Quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati, Deus est vobis. Distincte ergo mihi Pater et Deus est, quia quem ante saecula Dominum genuit hominem, in fine saeculorum mecum creavit. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi 110.0163B| Dominum, et haec dixit mihi. Ecce humani generis culpa ibi abscinditur unde processit; quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiat vitam, et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat. Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae. In hoc istarum duarum fit concordia lectionum quia locutus est angelus Mariae, locutus est et Philippo, evangelizavit Jesum Philippus eunucho, nuntiavit Maria apostolis Jesum. Omnia enim illa ad gloriam ipsius facta sunt, cujus dono electis Dei largitur. Omne donum bonum, et omne datum perfectum Domini videlicet nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu 110.0163C| sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XIII. FERIA VI. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.

Charissimi, Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Domino, et reliqua.

Qui ergo justus patitur, Christum imitatur; qui in flagellis corrigitur, latronem qui in cruce Christum cognovit, et post crucem cum Christo paradisum intravit. Qui nec inter flagella desistit a culpis, sinistrum imitatur latronem, qui propter peccata ascendit in crucem, et post crucem ruit in tartarum. Ideo autem Christum semel mortuum esse commemorat, 110.0163D| ut nobis quoque in memoriam revocet quia temporaneis nostris passionibus merces reddetur aeterna.

Ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. De hac mortificatione carnis et vivificatione spiritus, quam habent hi qui pro Domino per patientiam laborant, dicit et apostolus Paulus: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Offert ergo nos Deo Patri Christus cum post mortificationem carnis pro illo immolari gaudemus, id est, vitam nostram laudabilem in conspectu Patris ostendit, vel certe offert nos Deo cum absolutos carne in aeternum nos regnum introducit. Sane hoc 110.0164A| quod dicitur vivificatos autem spiritu, sanctus Athanasius Alexandrinae pontifex non ad hominis spiritum, qui mortificata carne melius vivificatur, dicente Propheta de Domino ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum, sed ad gratiam potius refert Spiritus sancti qui mortificantibus carnem suam vitam retribuit sempiternam. Utitur enim et hoc testimonio contra Arianos qui aequalitati sanctae Trinitatis contradicunt, instruens quod individua divinae operationis unitate vivificet Pater, vivificet Filius, vivificet Spiritus sanctus: Pater vivificet et Filius, quia scriptum est: Sicut enim suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Spiritus vero sanctus et hoc testimonio declaratur quod dicitur de Filio ut nos offerret Deo mortificatos 110.0164B| quidem carne, vivificatos autem spiritu; ideoque quorum una operatio est horum esse dispar substantia et essentia non possit.

In quo et his qui in carne erant conclusi spiritaliter veniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, qui nostris in temporibus carne veniens iter vitae mundo praedicavit, ipse etiam ante diluvium qui tunc increduli erant et carnaliter vixerant spiritu veniens praedicavit; ipse enim per Spiritum sanctum erat in Noe caeterisque qui tunc fuere sanctis, et per eorum bonam conversationem pravis illius aevi hominibus ut ad meliora converterentur praedicavit. Conclusos namque in carne dicit carnalibus desideriis aggravatos. Unde de illis Scriptura ait quod Omnis caro corruperit viam suam. Quod autem dicit in quo, 110.0164C| significat in eo quod promiserat ut nos offerret Deo: quod et tunc si qui ad praedicationem Domini, quam post vitam fidelium praetendebat, credere noluissent, et ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis tanquam de malefactoribus, hi veniente diluvio confundebantur; nam et de utroque potest intelligi quod ait, in quo, id est, in quo et eis qui in carne conclusi erant spiritaliter, id est spiritu veniens praedicavit, ut per eamdem praedicationem suam et credentibus corona laudis, et his qui in infidelitate persisterent confusio nasceretur. Quidam codices habent, In quo et his qui in carcere erant spiritu veniens praedicavit, quod ad eamdem pravorum et incredulorum intentionem respicit, qui quomodo tenebris obscuratum habent sensum, merito etiam in 110.0164D| hac vita in carcere conclusi esse dicuntur, in quo videlicet carcere interioribus adhuc tenebris hoc est caecitate mentis et operibus injustis gravantur, donec carne soluti in tenebras exteriores etiam in carcerem projiciantur aeternae damnationis. De quo Dominus in Evangelio: Et judex, inquit, tradat te ministro et in carcerem mittaris. Quamvis etiam sancti in hac vita se in carcere positos, cum gaudium supernae patriae sitiunt, merito proclament, juxta illud Psalmistae: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, distat namque multum inter utrumque carcerem, siquidem reprobi in carcere sunt peccatorum et ignorantiae, justi vero in carcere licet tribulationum positi, luce semper justitiae dilatate in 110.0165A| Dominum corde fruuntur. Quod designaverunt apostoli Paulus et Silas, cum media nocte intimo carceris horrore vincti licet et flagellati hymnum Deo laudibus laetissima voce canebant. Quidam hunc locum ita interpretatus est, quod consolationem illam de qua dicit apostolis Dominus: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. De qua et Psalmista: Defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium tuum dicentes: Quando consolaberis me? Sancti quiescentes in inferno desideraverunt, quod descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerunt in diebus Noe, consolatio vel exhortatio praedicata fuerit, haec ille dixerit. Sed catholica fides habet quod descendens ad inferna Dominus 110.0165B| non incredulos inde, sed fideles solummodo suos educens, ad coelestia secum regna perduxerit; neque exutis corpore animabus et inferorum carcere damnatis salutem quam ante mortem dilexerant praedicaverit, sed carcere scelerum inclusi in hac vita vel per seipsum vel per suorum exempla sive verba fidelium quotidie viam vitae demonstrant, de quibus dicit: Qui increduli fuerant, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca. Nam et ipsa Dei patientia praedicatio ejus erat cum Noe centum annos arcae operibus insistens. Quid mundo futurum esset quotidiani operis exsecutione monstrabat, quia Paulus ait: An ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit, et caetera. Alia translatio hunc locum ita habet: Christus semel pro peccatis 110.0165C| nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos ducat ad Deum mortificatos corpore, sed vivificatos in spiritu, in quo spiritu et eis qui in carcere erant praedicavit: qui quondam non crediderant in diebus illis cum exspectaret Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. Quod et nos nunc similis formae salvos facit baptisma. Formam baptismi assimulatam dicit arcae, et aquis diluvii. Et recte omnino quod et ipsa fabricatio arcae de lignis levigatis constructionem signat Ecclesiae, quae fit de collectione animarum fidelium per architectos verbi, et quod pereunte orbe toto pauci, id est, octo animae salvae factae sunt. Per aquam significat quod ad comparationem percuntium, gentilium, Judaeorum, haereticorum 110.0165D| et falsorum fidelium multo brevior est numerus electorum. Unde, de angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam dicitur: Et pauci sunt qui inveniunt eam, et iterum: Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. De quo pusillo grege et hic apte subjungitur: Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Ubi est enim conscientia bona, nisi ubi est fides non ficta? Docet namque apostolus Paulus, quod finis praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Quod ergo aqua diluvii non salvavit extra arcam positos, sed cecidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum, licet habentem baptismatis sacramentum, non aliis, sed ipsis aquis ad inferna 110.0166A| mergendum quibus arca sublevatur ad coelum. Ipse quoque octonarius numerus animarum quae salvae factae sunt per aquam significat, quia sancta Ecclesia in sacramentum Dominicae resurrectionis baptismi lavacrum percipit, ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos expurgati a peccatis per aquam regenerationis in novitate vitae ambulemus. Octavo namque die, hoc est post septimam sabbati, Dominus a mortuis resurgens et exemplum nobis futurae resurrectionis et mysterium novae conversationis, qua in terris positi coelestem vitam ageremus, ostendit. Quam etiam ipse Petrus exponendo subjungit dicens.

Per resurrectionem Jesu Christi, qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae participes 110.0166B| efficeremur; profectus in coelum. Sicut enim ipse resurgens a mortuis ascendit in coelum et sedet a dextris Dei, sic etiam nobis per baptisma viam salutis ac regni coelestis introitum patere signavit. Bene autem ait, deglutiens mortem; quod enim deglutimus, agimus, ut virtute nostri corporis absumptum, nusquam pareat; et deglutivit mortem Dominus, quam resurgens a mortuis ita funditus consumpsit; ut nihil contra se ultra per attactum alicujus corruptionis valeret, ac manente specie veri corporis abesset prorsus labes omnis priscae fragilitatis. Quod ipsum et nobis in fine promittitur futurum, dicente Apostolo cum de nostra resurrectione loqueretur: Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est, mors, victoria. Bene absorpta, quia et cum nos vitae aeternae participes 110.0166C| fuerimus effecti, ita nimirum virtus corporalis immortalis omne praeteritae corruptionis novum tollet, quomodo solet flamma ignis immissam aquae guttam ardoris sui consumere virtute.

HOMILIA XIV. ITEM FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat eis Jesus, etc.

Post resurrectionem enim Jesus in Galilaeae monte conspicitur ibique adoratur. Licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem, dum manifestius ostenditur Thomae et latus lancea vulneratum et manus fixas demonstrat clavis.

Et accedens Jesus locutus est eis dicens: Data est 110.0166D| mihi omnis potestas in coelo et in terra. Data ei qui paulo crucifixus ante, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexerat. In coelo autem et in terra potestas data est, ut qui antea regnabat in coelo per fidem credentium regnet in terris.

Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Primum docent omnes gentes, deinde doctos intinguunt aqua. Non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi antea anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ut quorum est una divinitas, sit una largitio, nomenque Trinitatis unus Deus est.

110.0167A| Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ordo praecipuus jussit apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma quae essent observanda praeciperent. At ne putemus levia esse quae jusserunt et pauca addit.

Omnia quaecunque mandavi vobis, ut qui crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt.

Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se nunquam a credentibus recessurum. Qui autem ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non 110.0167B| ignorat eam diem in qua die se scit futurum cum apostolis. Quomodo dixit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi; et iterum: Haec sunt, inquit, verba mea cum adhuc essem vobiscum, hoc est cum adhuc mortalis essem sicut et vos? Cum illis enim erat praesentia corporis, non cum illis erat conditione mortalitatis. Et modo nobiscum est praesentia majestatie, et nobiscum non est praesentia corporis. Istarum duarum in sacrosancto baptismate fit concordia lectionum. Apostolus enim dicit: Et vos similis formae salvos facit baptisma; Evangelium ait: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit et baptizatus non fuerit, in aeternum damnabitur.

HOMILIA XV. SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. 110.0167C|

Charissimi, deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, etc.

Qui renati estis, inquit, nuper et filii Dei per baptisma facti tales estote modo per studium bonae conversationis, quales sunt recensiti infantes per naturam innoxiae aetatis, ignari malitiae et omnis doli, simulare, invidere, detrahere, aliis hujusmodi vitiis mancipari omnimodis ignorantes. Qui sicut lac in aeternum naturaliter desiderant ut ad salutem crescere, atque ad panem comedentes pervenire valeant, 110.0167D| ita et vos simplicia rudimenta fidei primo de Ecclesiae matris uberibus quaerite, hoc est, de utriusque testamenti doctoribus qui divina eloquia vel scripsere, vel etiam viva voce vobis praedicant ut bene discendo perveniatis ad refectionem panis vivi qui de coelo descendit, hoc est per sacramenta Dominicae incarnationis quibus renati estis et quibus nutrimini, perveniatis ad contemplationem divinae majestatis.

Rationabiles, inquit, et sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem, praecepto concupiscendi lac verbi tangit eos qui ad audiendas lectiones sacras inviti et fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, ideoque tardius ad perfectum salutis 110.0168A| crementum pervenientes, quo possint solido verbi cibo refici, id est, arcana cognoscere divina, et majora facere bona.

Si tamen gustastis quomodo dulcis est Dominus. Hoc, inquit, pacto dimissa atque emundata cordis vestri malitia et spurcitia spiritalem Christi alimoniam concupiscite, sic divinae dulcedinis quanta sit multitudo sapitis. Nam qui nihil de superna suavitate gustat animo, non est mirum si hunc terrestribus illecebris sordidare non evitat. Bene autem Psalmista gustare monet quam dulcis sit Dominus, quia nonnulli sunt qui non id de Domino sentiunt quod dulce interius sapiant, sed quod excussum interius sonet. Qui et si secreta quaedam intelligendo percipiunt, eorum dulcedinem experiri non possunt. Et si noverunt 110.0168B| quomodo sunt, ignorant, ut dixi, quomodo sapiunt. Et quo modo in ipso psalmo de quo hunc versiculum assumpsit praemissum est: Accedite ad eum et illuminamini; recte beatus Petrus subdit dicens.

Ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, a Domino autem electum et honorificatum. Et hoc de lapide testimonium sumit ex psalmo, ubi scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quod ne quis Judaico sensu putaret de materiali lapide a Propheta cantatum, qui in aedificatione terrenae cujuslibet domus contra hominum dispositionem divino judicio componeretur consulte addit, vivum; ad quem accedentes, inquiens lapidem vivum, 110.0168C| ut de Christo dictum significet qui recte lapis appellatus est, qui in carne veniens aedificationi sanctae Ecclesiae qui hanc confirmaret sese inserere dignatus est. Vivus autem qui dicere potuit: Ego sum via, veritas et vita. Qui ab hominibus reprobatus est cum diceret: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. Et honorificatus, quoniam post mortem crucis Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.

Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini in domos spiritales. Superaedificamini illos dicit, quia sine Domino Jesu Christo, lapide scilicet vivo, nulla spiritalis aedificatio stare potest. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter ipsum cujus participatione fideles lapides vivi efficiuntur, qui per infidelitatem 110.0168D| lapides mortui fuerant, duri scilicet et insensibiles quibus merito diceretur: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. Sed tanquam lapides vivi ad spiritale aedificium aptantur, qui per discretionem eruditi doctoris amputatis actibus et cogitationibus superfluis velut ictu quadrantur securis, et sicut ordines lapidum in pariete portantur alii ab aliis, ita portantur fideles quique a praecedentibus in Ecclesia justis; portant ipsi sequentes per doctrinam et tolerantiam usque ad ultimum justum, qui cum a prioribus portetur quem portare debeat, ipse sequentem non habebit. Qui autem omne aedificium portat, et ipse a nemine portatur, Dominus est Christus, unde et lapis a Propheta pretiosus vocatur 110.0169A| in fundamento fundatus. Superaedificamini, inquit, in domos spiritales. Ita fieri illos domos spiritales dicit, cum sit una domus Christi ex angelis et electis hominibus collecta, quo modo cum sit una Ecclesia catholica toto orbe diffusa, saepe pluraliter appellantur ecclesiae propter multifaria scilicet fidelium conventicula variis tribubus populis et linguis discreta. Unde dicit ipse: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis. Nec praetereundum quod quidam codices habent numero singulari superaedificamini domus spiritalis, alii superaedificamini in domum spiritalem, in quo nimirum unitas ipsa totius sanctae Ecclesiae aptius commendatur. Cum autem jam dixisset Superaedificamini domos spiritales sive domus spiritalis addit:

110.0169B| Sacerdotium sanctum, id est, sacerdotium secundum vos ipsi existentes super fundamentum Christi. Omnem ergo Ecclesiam sacerdotium sanctum appellat, quod sola domus Aaron in lege nomen et officium habuit. Quia nimirum omnes summi pontificis membra sumus, cuncti oleo laetitiae signamur, universis congruit quod subdit:

Offerre spiritales hostias per Jesum Christum. Spiritales autem hostis opera nostra, eleemosynas et preces dicit, ad distinctionem carnalium in lege victimarum. Quod autem in conclusione dicit per Jesum Christum ad cuncta quae promiserat pertinet quo per ipsius gratiam et superaedificamur in illo per architectos sapientes, hoc est ministros Novi Testamenti, et domus spiritales efficimur per spiritum ejus 110.0169C| contra pluvias, ventos, flumina tentationum muniti, et sacerdotio sancto participari, et boni aliquid acceptabile Domino gerere, non nisi per ipsum valemus. Sicut enim palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos, inquit, nisi in me manseritis.

Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum, pretiosum. Hoc testimonium de Isaia ponit ad confirmandum hoc quod promiserat ad quem accedentes lapidem vivum, astruens et affirmans Dominum Salvatorem propter firmitatem suam lapidem a prophetis vocari, et quod addit:

Et omnis qui credit in eum non confundetur, propter hoc ponit quod dixerat: Et vos tanquam lapides 110.0169D| vivi superaedificamini. Pulchre autem prophetae hic conveniunt, et Apostoli sermo quo dicitur: Accedentes ad lapidem vivum, vel credentes in eo non confundi, illius psalmi versiculo in quo cum dictum esset, Accedite ad eum et illuminamini, continuo subjunctum est: Et vultus vestri non erubescent. Cui simile est quod Joannes ait: Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu ejus.

Vobis igitur honor credentibus. Ille nimirum honor ut non confundamini ab eo in adventu ejus. Sed sicut ipse ait: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

Non credentibus autem lapis quem reprobaverunt 110.0170A| aedificantes, ut sicut illum reprobaverunt cum aedificarent actus suos, nolentes eum in fundamento cordis sui ponere, ita et ipsi reprobentur ab eo in adventu ejus, nolente illo tunc eos qui se reprobaverunt in aedificationem accipere domus suae quae est in coelis. Et haec distinctio honoris credentium, non credentium autem reprobationis hucusque pertingit, hinc item de credentibus infert:

Hic factus in caput anguli. Quia videlicet sicut lapis angularis duos parietes conjungit, ita Dominus Judaeorum plebem et gentium in una sibi fidei societate copulavit. Ac mox de infidelibus addit:

Et lapis offensionis et petra scandali. Hinc et Paulus: Nos praedicamus, inquit, Christum Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.

110.0170B| His qui offendunt verbo, nec credunt in quo positi sunt. Offendunt verbo eo ipso quod verbum Dei audire eos contingit; offendunt animo, dum nolunt credere quod audiunt. Quorum stultitiam exaggerando subjecit, nec credunt in quo et positi. Sunt qui in hoc positi, id est per naturam homines facti sunt ut credant Deo et ejus voluntati obtemperent, Salomone attestante cum ait: Dominum time et mandata ejus observa, hoc est omnis homo, id est, in hoc naturaliter factus est omnis homo ut Deum timens ejus mandatis obsecundet. Quidam codices habent, in quo et positi. Item quod intelligitur juxta hoc, quod Paulus de Domino loquens ait: In ipso enim et vivimus, et movemur, et sumus.

Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens 110.0170C| sancta, populus acquisitionis. Hoc est, laudis testimonium quondam antiquo Domini populo per Moysen datum, quod nunc recte gentibus dat apostolus Petrus, quia videlicet in Christum crediderunt, qui velut lapis angularis in eam quam in se Israel habuerat salutem gentes adunivit, quos genus electum vocat propter fidem, ut distinguat ab eis qui lapidem vivum reprobando facti sunt ipsi reprobi. Regale autem sacerdotium qui illius corpori sunt uniti qui rex summus et sacerdos est verus, regnum suis tribuens ut rex, et ut pontifex eorum peccata sui sanguinis hostia mundans, Regale sacerdotium eos nominat, et ut regnum sperare perpetuum et hostias immaculatae conversationis Deo semper offerre meminerint. Gens quoque sancta et populus acquisitionis 110.0170D| vocantur juxta id quod apostolus Paulus prophetiae exponens sententiam dicentis: Justus autem meus ex fide vivit. Quod si subtraxerit se non placebit animae meae. Nos autem, inquit, non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. Et in Actibus apostolorum: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini quam acquisivit sanguine suo. Populus ergo acquisitionis facti sumus in sanguine nostri Redemptoris, quod erat quondam populus Israel, redemptus sanguine agni de Aegypto. Unde et in sequenti quoque versiculo mystice veteris recordatur historiae, et hac novo Dei populo spiritaliter docet implendum dicens:

Ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit 110.0171A| in admirabile lumen suum. Sicut enim hi qui de Aegyptia servitute liberati sunt per Moysen carmen triumphale post transitum maris Rubri, et demersum Pharaonis exercitum Domino cantarunt, ita et nos oportet post perceptum in baptismo remissionem peccatorum dignas beneficiis coelestibus rependere gratias. Namque Aegyptii non solum quia populum Dei affligebant, verum etiam quia tenebrae vel tribulationes interpretantur apte persequentia nos peccata, sed in baptismate significant deleta. Liberatio quoque filiorum Israel, et ad promissam olim patriam perductio congruit mysterio nostrae redemptionis per quam ad lucem supernae mansionis illustrante nos ac ducente Christi gratia tendimus; cujus lucem gratiae etiam illa nubes et ignis columna 110.0171B| praemonstravit, quae eos in toto itinere illo a tenebris defendit noctium et ad promissas patriae sedes in venerabili calle perduxit.

Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. Indicat aperte per hos versiculos, quod his qui de gentibus ad fidem venerant hanc scripsit epistolam; qui quondam alienati a conversatione populi Dei, tunc per gratiam fidei populo sunt ejus uniti, et misericordiam quam sperare non noverant adepti. Assumit autem eos de propheta Oseae qui de vocatione gentium praecinens ait: Vocabo, inquit, non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non 110.0171C| plebs mea vos; ibi vocabuntur filii Dei vivi. Et juxta Psalmistae sententiam: Omnes gentes plaudent manibus et jubilant in voce exsultationis. Et item: Omnes gentes, inquit, venient, et adorabunt coram te, et honorificabunt nomen tuum in aeternum, quia magnus est Dominus Deus noster et magnitudinis ejus non est finis; qui vivit et regnat in Trinitate et unitate perfecta Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore, una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et vidit lapidem sublatum a monumento, etc.

110.0171D| Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prius mortem gustaverat resurrectionem prior vidit; et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Una sabbati dicit, quam jam diem Dominicum propter Domini resurrectionem mos Christianis appellat; quem Matthaeus solus in evangelistis primam sabbati nominavit.

Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Jesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Amore nimio turbata dum quem quaesivit non invenit: cucurrit discipulis nuntiare ut aut secum 110.0172A| quaererent, aut secum dolerent ablatum Dominum, quem Dominum nominare non metuit dum corpus illius tantummodo quaereret in sepulcro.

Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus [prius] ad monumentum. Advertenda hic et commendanda recapitulatio quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum, et tanquam hoc sequeretur adjunctum est. Cum enim jam dixisset Venerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo venerunt, atque ait: Accurrebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior venerit ille alius discipulus, quem 110.0172B| seipsum significat, sed tanquam de alio more sanctae Scripturae cuncta narrat.

Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Quod vero Maria Magdalene venit ad monumentum cum adhuc tenebrae essent, juxta historiam notatur hora, juxta intellectum vero mysticum requirentis signatur intelligentia. Maria enim auctorem omnium quem carne viderat mortuum quaerebat in monumento, et quia hunc minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae, cum venit ad monumentum. Cucurrit citius, discipulis nuntiavit; sed illi prae caeteris cucurrerunt qui prae caeteris amaverunt, videlicet Petrus et Joannes. Currebant autem diu simul, sed Joannes praecucurrit citius Petro, venit prior ad monumentum et ingredi 110.0172C| non praesumpsit.

Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum. Iste vero cursus duorum discipulorum magnum habet mysterium. Quid enim per Joannem qui prior venit ad monumentum et non intravit nisi Synagoga significatur? Quid per Petrum, nisi Ecclesia ex gentibus congregata demonstratur, quae posterius vocata, prior intravit? Cucurrerunt enim pariter Gentilitas et Synagoga per hujus saeculi successiones, sed non pari intelligentia veniebant. Venit Synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit, quia legis quaedam percepit mandata, prophetas incarnationis ac passionis Dominicae audivit, sed credere in mortuum noluit.

Vidit Joannes posita linteamina, non tamen introivit, 110.0172D| quia videlicet Synagoga et Scripturae sacrae sacramenta cognovit, et tamen ad fidem passionis Dominicae credendo, intrare distulit; quem diu longeque prophetavit, praesentem vidit et renuit, hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ad monumentum vacua stetit. Venit autem Simon Petrus subsequens eum et introivit in monumentum, quia secuta posterior Ecclesia gentium mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum, et cognovit carne, mortuum et viventem credidit Deum. Sequitur:

Et vidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput Jesu non cum linteaminibus positum, 110.0173A| sed separatim involutum in unum locum. Quid est quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non invenitur in monumento, nisi quod attestante Paulo caput Christi est Deus et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disjuncta sunt, ejusque potentia creaturae transcendit naturam. Et notandum quod non solum separatim, sed etiam involutum invenire dicitur. Linteum quippe quod involvitur, ejus nec initium nec finis aspicitur. Recte ergo sudarium capitis involutum est, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse nec desivit. Bene autem additur, in unum locum, quia in scissura mentium Deus non est; Deus quippe in unitate est, et illi ejus habere gratiam merentur qui se ab invicem propter persecutorum 110.0173B| scandala non dividunt. Potest quoque per sudarium passio Domini nostri designari, cujus passionis sacramenta infidelibus sunt involuta, quia quem videbant carne mortalem, Deum esse immortalem non credebant. Sudarium ergo quod super ejus caput fuerat, seorsum invenitur, quia ipsa passio Redemptoris nostri longe a nostra passione disjuncta est, quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos culpa toleramus. Ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos inviti venimus. Sequitur:

Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prius ad monumentum. Postquam intravit Petrus, ingressus est et Joannes. Posterior intravit qui prior venerat. Notum est quod in fine mundi ad Redemptoris fidem etiam Judaea colligetur, Paulo attestante 110.0173C| qui ait: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.

Et vidit et credidit. Quid ergo vidit et quid credidit? Vidit linteamina posita, et credidit quod mulier dixerat, de monumento Dominum fuisse sublatum. Adhuc enim tenebrae erant in monumento, id est, in mentibus illorum, ideo sequitur, et dixit: Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos, id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Hocque notandum est, quod in lapidis nomine et in duorum significatione populorum, istarum duarum congrua sit concordia lectionum et in angulari lapide secundum Apostolum uterque populus copulatur, et in duobus apostolis secundum 110.0173D| Evangelium utrique populi designantur; Joannes enim Judaeorum, Petrus gentium populum figurabat. Qui tamen utrique et Judaeis atque gentibus verbum Dei praedicabant, et Salvatorem nostrum Dominum Jesum Christum veraciter a mortuis resurrexisse otendebant, cui est gloria cum Domino Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XVII. DOMINICA OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Joannis apostoli.

Charissimi, omne quod natum est ex Deo, vincit mundum, etc.

Ideo namque mandata divina non sunt gravia, 110.0174A| quia omnes qui vera devotione mancipantur, et adversa mundi hujus et blandimenta pari mente contemnunt, ipsam quoque mortem velut ingressum patriae coelestis amantes. Et ne quis sua virtute mundi vel luxus vel labores se superare posse confideret, consulte subjungit.

Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Illa nimirum fides quae per dilectionem operatur, illa fides qua ejus humiliter auxilium flagitamus qui ait: In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum.

Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quod Jesus est Filius Dei? Vincit mundum, qui Jesum esse Filium Dei credens, digna eidem fidei opera jungit. Sed nunquid sola divinitatis ejus fides 110.0174B| et confessio valet ad salutem sufficere? Vide sequentia.

Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Qui ergo erat aeternus Filius Dei, factus est homo in tempore, ut qui nos per divinitatis suae potentiam creaverat, per humanitatis suae infirmitatem recrearet.

Qui venit per aquam et sanguinem suae passionis. Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Non solum baptizari propter nostram ablutionem dignatus est, ut nobis baptismi sacramentum consecraret et traderet, verum etiam sanguinem suum dedit pro nobis et sua nos passione redemit; cujus sacramentis semper refecti nutriremur ad salutem.

Et spiritus est qui testificatur quomodo Christus est 110.0174C| veritas. Baptizato in Jordane Domino descendit Spiritus sanctus in specie columbae super eum, testimonium illi perhibens quia veritas est, hoc est verus Dei Filius, verus mediator Dei et hominum, verus humani generis Redemptor ac reconciliator, vere ipse mundus ab omni labe peccati, vere sufficiens tollere peccata mundi. Quod etiam ipse Baptista, viso ejusdem Spiritus adventu, intelligens ait: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto, et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Quia ergo Spiritus Jesum Christum esse testatur, ipse se veritatem cognominat. Baptista illum veritatem praedicat, filius tonitrui veritatem 110.0174D| evangelizat. Taceant blasphemi qui hunc fantasma esse dogmatizant, pereat de terra memoria eorum, qui eum vel Deum vel hominem esse verum denegant.

Quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus, aqua, et sanguis. Spiritus dedit testimonium quomodo Jesus est veritas, quando super baptizatum descendit. Si enim Filius verus Dei non esset, nequaquam in eum tanta manifestatione Spiritus sanctus veniret. Aqua etiam et sanguis dedere testimonium quomodo Jesus est veritas, quando de latere ejus in cruce mortui manarunt, quod nullatenus fieri posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et hoc quod cum ante passionem oraret, factus est sudor 110.0175A| ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram, veritati carnis assumptae testimonium dat. Nec rejiciendum quod in hoc quoque sanguis et aqua testimonium illi dederunt quando de latere mortui vivaciter effluxerunt, quod erat contra naturam corporis; atque ob id mysteriis aptum et testimonio veritatis fuit congruum, videlicet insinuatur quia et ipsum Domini corpus melius post mortem esset victurum resuscitatum in gloria, et ipsa mors illius nobis vitam donaret. Hoc quoque quod sudor ejus instar guttarum sanguinis decurrebat in terram testimonium perhibebat illi sacrosancto mysterio, quod Ecclesiam totum per orbem suo sanguine lavaret.

Et tres unum sunt. Individua namque haec manent, 110.0175B| nihilque eorum a sua connexione sejungitur, quia nec sine vera divinitate humanitas, nec sine humanitate divinitas. Sed et in nobis haec unum sunt, non naturae ejusdem substantia, sed ejusdem operatione mysterii. Nam, sicut beatus Ambrosius ait, Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequitur spiritali:

Si testimonium hominum accepimus, testimonium Dei majus est, quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Magnum est testimonium hominis quod perhibet de Filio Dei, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris 110.0175C| meis. Et ex persona illius Filii: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. Itemque ex persona Patris loquentis de Filio: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. Pater meus, quia ego Filius Dei; Deus meus, quia ego homo; susceptor salutis meae, quia ego passurus et a morte salvandus sum. Et ego, inquit, primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae. Magnum est hoc testimonium verax, et omni acceptione dignum hoc est testimonium de Filio Dei; sed multo magis est testimonium Dei, quod testificatus est ipse de Filio suo, cum de coelo illum alloquens ait: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi. Magnum est testimonium praecursoris quod 110.0175D| Dei Filio perhibens, ait: Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Majus est testimonium Patris quo Spiritum sanctum in eum, quo semper erat plenus etiam visibiliter misit.

Qui credit in Filium Dei habet testimonium Dei in se. Qui ita credit in Filium Dei, ut exerceat operando quod credit, habet testimonium Dei in se, illud utique, quia ipse quoque in filiorum Dei numero jure computetur, ipso unico Dei Filio sic suis fidelibus pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quod si Dei testimonium habere merueris, si Dominum testem tuae fidei intemeratae possederis, quid te hominum infamia, aut persecutio laedet: Si enim Deus pro nobis, quis contra 110.0176A| nos; qui redimet animas servorum suorum et non derelinquet omnes sperantes in se Jesus Christus, Dominus noster qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore, cum esset sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus et stetit in medio eorum, etc.

Quid mirum si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero virginis exivit. Sed quia illud corpus quod videri poterat fides intuentium 110.0176B| dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus, palpandam carnem praebuit quam clausis januis introduxit. Clavi enim manus fixerant, lancea latus aperuerat: ibi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia, quia in se duo mira et juxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum et incorruptibile et tamen palpabile demonstravit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, praebendo palpabile formaret ad fidem. Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit ut profecto 110.0176C| esse post resurrectionem ostenderet corpus suum, et ejusdem naturae et alterius gloriae.

Dicit eis: Pax vobis. Pacem offerebat qui propter pacem venit, et quibus ante dixit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, modo dicit Pax vobis: quam pacem in nascente Christo angeli praedicaverunt mundo.

Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Parum fuit oculis se videndum praebere, si non praeberet etiam manibus contrectandum. Qui dum palpanda discipulis ossa carnemque praemonstrat, aperte statum verae resurrectionis quae in se facta, et in nobis est futura significat. Quia non sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, nostrum corpus nulla 110.0176D| resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius; in illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. Neque huic assertioni putetur apostoli sermo repugnare, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; hoc enim loco Apostolus carnis et sanguinis nomine non substantiam veri corporis, sed corruptionem mortalitatis significat, sicut ipse consequenter exposuit dicens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Aliter namque in Scriptura sacra caro juxta naturam, aliter juxta culpam, aliter juxta corruptionem mortalitatis, quae ex culpa contigit, appellatur. Juxta naturam quidem cum dictum est: Hoc nunc os ex 110.0177A| ossibus meis et caro de carne mea; et Verbum caro factum est et habitabit in nobis. Juxta culpam vero cum dicitur: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem. Juxta corruptibilitatem autem, cum scriptum est: Et memorati sunt quia caro sunt, id est, fragiles et moribundi. Hoc enim se carnis nomine designasse manifestat ipse Psalmista, qui protinus addit: Spiritus vadens et non rediens. Regnum itaque Domini caro non possidebit, id est caro juxta culpam vel mortalitatem; et tamen caro possidebit regnum Domini, id est, caro juxta naturam quam et Dominus post resurrectionem videndam palpandamque discipulis exhibuit. Et de qua beatus Job cum gloriam resurrectionis describeret, ait: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo 110.0177B| Dominum. Lege epistolam sancti Augustini ad Crescentium de corpore Domini post resurrectionem.

Dicit ergo eis iterum Pax vobis. Iteratio sermonis confirmatio est. Quod autem dicit secundo, Pax vobis, ostendit pacificata esse quae in coelis sunt, et quae in terris per sanguinem suum.

Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Pater Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit; quem videlicet in mundo venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium quem ad passionem misit. Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed sicut ipse missus est ad passiones in mundum mittit. Quia ergo Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, et ita discipuli amantur a Domino, qui tamen ad passionem 110.0177C| mittuntur in mundum. Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est ea charitate vos diligo, cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit.

Hoc cum dixisset, insufflavit, et dicit eis: Accipite Spiritum sanctum. Quaerendum nobis est quid est quod Spiritum sanctum Dominus noster, et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens. Neque enim alio in loco Spiritus sanctus aperte monstratur, nisi nunc cum per insufflationem percipitur, et postmodum cum de coelo veniens in linguis variis demonstratur. Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de coelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et proximi: 110.0177D| in terra datur Spiritus ut diligatur proximus, e coelo datur spiritus ut diligatur Deus. Sicut ergo una est charitas et duo praecepta, ita unus Spiritus et duo data. Prius a consistente Domino in terra, postmodum e coelo, quia in proximi amore discitur qualiter pervenire debeat ad amorem Dei. Insufflando significat Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed et suum.

Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Ecce charitas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit; eorum autem qui non sunt ejus participes tenet. Ideo postquam dixit, Accipite Spiritum sanctum, hoc continuo de 110.0178A| peccatorum remissione ac detentione subjecit. Sciendum vero est quod hi qui primum Spiritum sanctum habuerunt ut et ipsi innocenter viverent et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut non prodessent paucis, sed pluribus profuissent.

Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. Iste unus discipulus defuit. Reversus quod gestum est audivit, audita credere renuit. Venit iterum Dominus et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et ostensa vulnerum suorum cicatrice, infidelitatis illius vulnus sanavit. Quid, fratres charissimi, quid inter haec animadvertistis? nunquid casu gestum creditis ut electus ille discipulus tunc 110.0178B| deesset? Post haec veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, non hoc casu sed divina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia ut discipulus dubitans dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium discipulorum fuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur.

Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Quod autem dicit Joannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam 110.0178C| duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Jerusalem invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, procul dubio intelligendum est quod inde Thomas exierit antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.

Et post dies octo iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio eorum et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis. Sic quippe discipulum post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, qui tamen ad ejus nuptias non pervenit. Nam ita factus est discipulus 110.0178D| dubitans et palpans testis verae resurrectionis, sicut sponsus fuit matris custos integerrimae virginitatis. Non solum manus et pedes quibus indita clavorum claruere vestigia, sed attestante Joanne etiam latus quod lancea perforatum fuerat ostendit, ut videlicet ostensa vulnerum suorum cicatrice dubietatis atque infidelitatis eorum vulnus sanaret. Verum quomodo post resurrectionem clavorum et lanceae loca pandendo discipulorum dignatus est fidem spemque roborare, ita in die judicii et eadem pass onis judicia et ipsam pariter crucem monstrando venturus est impietatem superborum infidelitatemque confundere, scilicet ut ipsum se esse, qui ab impiis et pro impiis mortuus est, cunctis palam angelis et hominibus ostendat, 110.0179A| videantque, ut scriptum est, in quem pupugerunt, et plangant se super eum omnes tribus terrae. Sanc notandum quod solent in hoc loco gentiles calumniam struere, et fidem speratae a nobis resurrectionis stulta garrulitate deridere. Si enim ipse Deus vester, inquiunt, nec sibi inflicta a Judaeis vulnera curare praevaluit, sed cicatricum vestigia coelo secum, ut dicitis invexit, qua temeritate putatis eum vestra de pulvere membra ad integrum esse restauraturum. Quibus respondendum, quia Deus noster qui suam perpetua jam immortalitate glorificatam de sepulcro carnem resuscitare quando voluit, et quomodo voluit, potuit, etiam qualem voluit suscitavit. Neque enim consequens est ut qui majora fecisse probatur minora facere nequiverit, sed certe dispensationis gratia 110.0179B| qui majus fecit minus facere supersedit. Hoc est quod mortis regna destruxit, signa mortis obliterare noluit: primo videlicet ut per haec discipulis suis fidem suae resurrectionis astrueret; deinde ut Patri pro nobis supplicans quale genus mortis pro mortalium vita protulerit semper ostendat; tertio ut sua morte redemptis qua misericorditer adjuti sint propositis semper ejusdem mortis innovet indiciis, ideoque, misericordias Domini in aeternum cantare non cessent sed dicant qui redempti sunt a Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus; postremo ut etiam perfidis in judicio quam juste damnentur ostensa inter alia flagitia etiam vulnerum quae ab eis suscepit cicatrice denuntiet. Veluti si miles aliquis fortissimus jubente suo rege pro 110.0179C| totius gentis salute singulari certamine desudans, multis quidem vulneribus exceptis, hostem tamen interficiat, spolia ejus diripiat, victoriam suae genti reportet, et interrogatus a medico, cui curandus committitur, ita ne velit curari ut nec vestigia vulnerum ulla resideant, an magis ita ut cicatrices quidem remaneant, deformitas vero prorsus omnis et foeditas absit, respondeat saepius ita se velle sanari ut, toto salutis decorisque pristini statu recuperato, perpetua secum tanti circumferat signa triumphi. Sic profecto Dominus perpetis ob signum victoriae non curari excepta pro nobis vulnera passionis, sed ipsorum cicatrices coelo inferre quam abolere maluit; nec tamen ex his quippiam fidei nostrae resurrectionis 110.0179D| praejudicat, de qua veraci promissione praedicitur: Et capillus de capite vestro non peribit.

Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Jesus: Quia vidisti me credidisti. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit; a mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem igitur vidit et Deum confessus est dicens: Dominus meus et Deus meus. Videndo ergo credidit qui considerando hominem verum hunc Deum quem videre non poterat exclamavit.

Beati qui non viderunt, et crediderunt. In hac nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non vidimus, mente retinemus. 110.0180A| Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur; ille etenim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quod autem ait, Beati qui non viderunt et crediderunt, praeteriti temporis usus est verbo, tanquam ille qui quod erat futurum in sua noverat praedestinatione jam factum. Sed his verbis proprie gentium, ut diximus, fides designatur. Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc, significans evangelista plurima fecisse Jesum signa et miracula salutis et praedicationis quae non scripta essent propter multitudinem illarum rerum quae gestae fuerunt ab eo.

Haec autem scripta sunt ut credatis quia Jesus Christus est Filius Dei, et ut credentes vitam aeternam 110.0180B| habeatis in nomine ejus. Ille enim qui credit quia Jesus est Christus Filius Dei, credendo ipsum Filium in se habet: habendo Filium et vitam habet, quia ipse dixit: Ego sum via et veritas et vita. Insuper vitam cum sanctis possidebit aeternam ubi erit certa securitas, sempiterna felicitas, inenarrabile gaudium ubi implebitur illud: Ero illorum Deus, et ipsi mihi erunt populus, id est ero unde satientur, ero eorum et vita, et salus, et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et omnia bona. Et sic implebitur illud Apostoli: Ut sit Deus omnia in omnibus, ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amatur, sine fatigatione laudatur Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 110.0180C| Amen.

HOMILIA XIX. FERIA IV. Lectio Epistolae ad Hebraeos.

Fratres, obedite praepositis vestris et subjacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.

Postquam superius dixerat, Quorum contemplantes exitum conversationis, imitamini fidem, tunc intulit: obedite praepositis vestris, et subjecti estote. Primum constituit eos et tunc dixit: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Quid ergo, dicit aliquis, dum praepositus malignus exstiterit? Non obaudimus malignum, 110.0180D| qualiter dicis malignum; si quidem in causa fides est, fuge illum et evita, non solum si homo fuerit, sed etiam si angelus de coelo descenderit. Si vero in toto corde et moribus malignum ducis, noli scrutari. Et haec non ex me ipso dico, sed ex divina Scriptura. Audi Jesum dicentem: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei; et primo dicens de his multa mala tunc dixit: Super cathedram Moysi sederunt; omnia, inquit, quae dixerint vobis facite, quae autem fecerint, facere nolite. Habent, inquit, dignitatem, licet vitae sint perditae, verum non ad vitam eorum, sed ad sermones intendite. Quantum enim ad mores attinet nullus poterit laedi. Qua ratione hoc? quia quae facit manifesta sunt omnibus, et neque ipse, ac si ad cacumen iniquitatis perveniat, 110.0181A| poterit alios mala docere. Cum autem fidei causa vertitur, neque manifestum est omnibus quod dicitur, neque malignus dubitat docere contraria: nam et quod dictum est: Nolite judicare ne judicemini, de vita dictum est, non de fide. Quod enim infertur hoc manifestat: Quid vides, inquit, stipulam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides? Omnia ergo quae vobis dixerunt, inquit, ut faciatis facite. Facere autem operis est non fidei. Secundum autem opera eorum nolite facere. Intueris quomodo non de dogmatibus, sed de vita et operibus sermo est. Ipsi enim vigilant pro vobis rationem reddituri. Audiant et principes, non soli illi qui reguntur a principibus, quomodo sicut obedientes oportet esse qui reguntur, sic etiam rectores et principes vigilantes 110.0181B| esse dicit. Hoc, inquit, dico ut cum gaudio faciant et non gemiscentes, non enim expedit vobis. Intueris quando contemnuntur principes, non oportet ultiones ingerere, sed tota ultio est plorare et ingemiscere. Nam et medicus quando ab aegroto contemnitur, non se ulciscitur, sed plorat et ingemiscit; sed dicis quia ille ingemiscit, ulciscitur in te Deus. Si enim cum pro nostris peccatis ingemiscimus, adducimus ad nos propitiationem Dei, per aliorum vero superbiam et contemptum cum ingemiscimus, nonne amplius advocamus Deum? Gemitus enim omni erit ultione deterior. Quando enim ipse non intelligit, ingemiscens invocat Dominum. Et sicuti cum doctor contemnitur a puero, paedagogus cogatur qui severius accedit ad puerum, sic etiam hi qui 110.0181C| inobedientibus discipulis non loquentur periculum.

Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam habemus conscientiam in omnibus bene volentes conversari. Intueris quomodo hae deprecationes sunt veluti ad contristatos scribens, et ad eos qui avertebantur, et qui circa eum veluti circa praevaricatorem afficiebantur, non ferentes ne quidem nomen ejus audire. Quomodo igitur ab obedientibus sibi talia postulabat, qualia quis a dilectoribus potest praesumere, propterea in hoc loco hoc constituit dicens, Confidimus quia bonam conscientiam habemus, veluti si diceret: Nolo mihi accusationes aliquas proferatis. Conscientia, inquit, nostra nos in nullo condemnat, neque nobis aliquid conscii sumus quomodo vobis insidias fecerimus. Confidimus, inquit, quoniam 110.0181D| bonam conscientiam habemus in omnibus, non in gentibus tantum, sed etiam in vobis. Nihil negotiationis gratia fecimus, nihil confectionis protulimus; fortasse enim in talibus accusabatur. Audierunt enim, inquit, de te quomodo discessionem doces a lege; non sicut inimicus, inquit, neque sicut hostis, sed sicut amicus haec scribo. Hoc etiam ex his quae sequuntur ostenditur.

Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. Hoc enim nimium amantis est sic orare non simpliciter, sed cum tota intentione et omni prorsus studio. Ut cito, inquit, ad vos veniam. Hoc animi est nihil sibi conscii festinare, ut ad eos velociter adveniret, et exhortari illos, orare pro illis, 110.0182A| ut hoc ei concederetur. Primum ab ipsis postulat orationes, tunc etiam ipse pro eis omnia bona deprecabatur.

Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni opere bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Deus, inquit, pacis; nolite igitur dissidere a nobis si vultis Dominum habere propitium. Qui eduxit, inquit, de terra pastorem magnum. Hoc de resurrectione dictum est. Hinc enim usque ad finem orationis rationem eis de resurrectione confirmat, et testificatur eis majora perfectionis. Ad illos enim pertinet, qui jam sumpsere 110.0182B| principium, et quorum ad perfectionem omnis cursus intenditur; oratque pro eis: quod pertinet ad amantem. Et in aliis quidem epistolis in exordiis orat, hic autem in fine. Aptet vos, inquit, in omni opere bono ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placeat coram se. Intueris qualiter ostendit ingenerari posse virtutem; neque ex Domino dicit totum, neque ex nobis eam perfici tantum. Nam quod dicit, Ut perficiat vos in omni opere bono, hoc significat: Habetis quidem virtutem, indigetis autem complemento. Quid autem est quod dicit, in omni opere et sermone bono? Ut videlicet vitam rectam haberent et dogmata. Secundum voluntatem ejus, inquit, faciens in vobis, beneplacitum in conspectu ejus. Haec quippe est maxima virtus facere 110.0182C| beneplacitum in conspectu Dei, secundum quod etiam Propheta loquitur dicens: Et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum ejus; cui rei vera in coelis est merces praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XX. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.

In illo tempore, surgens Jesus mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae, etc.

Haec apparitio quo modo et ubi sit facta Joannes plenissime docet. Surrexit autem Dominus mane de monumento in quo, sero jam facto, erat depositus, 110.0182D| ut adimpleretur illud Psalmistae: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Sepultus ergo sexta sabbati quae dicitur Parasceve circa horam vespertinam, sequenti nocte ac die sabbati cum nocte subsequenti in monumento positus, sic die tertia id est, primo mane sabbati surrexit. Apparuit, inquit, primo Mariae Magdalenae de qua ejecerat septem daemonia.

Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo juerant, lugentibus et flentibus. Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prius mortem gustaverat resurrectionem prior vidit; et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit 110.0183A| et gratiam. Unde recte mulier, haec quae viris lugentibus ac flentibus laetitiam Dominicae resurrectionis prima nuntiavit, a septem daemonibus curata esse memoratur, ut universis vitiis plena fuisse, sed ab his omnibus divino munere mundata esse signetur, et ubi abundavit peccatum superabundasse gratia monstretur.

Et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. Quod resurrectionem Dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit, Ipsa namque resurrectio illius dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum solidamur dubitatione? Minus enim mihi Maria Magdalena 110.0183B| praestitit quae citius credidit, quam Thomas qui diu dubitavit. Ille etenim dubitans vulnerum cicatrices tetigit, et de nostro pectore dubietatis vulnus amputavit.

Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensum est in alia effigie euntibus in villam; et illi euntes renuntiaverunt caeteris. Quomodo hoc factum sit Lucas exposuit latius. Quod autem dicit Marcus, ostensus est in alia effigie, hoc apertius dicit Lucas: quia oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent, donec venientes cum illo in castellum quo ibant, et ponentes ei mensam quasi peregrino, tandem cognoverunt eum in fractione panis. Qui sicut idem Lucas consequenter adjungit: Surgentes eadem hora sunt regressi in Hierusalem, et invenerunt congregatos undecim, 110.0183C| et eos qui cum ipsis erant dicentes: Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Quod autem ait Marcus, annuntiaverunt caeteris, nec illi crediderunt, cum Lucas dicat quod jam ante loquebantur vere resurrexisse, et Simoni apparuisse, quid intelligendum est, nisi aliquos fuisse ibi qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicavit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Jesus antequam agnoscerent eum et quomodo eum in fractione panis agnoverint? Quando quidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in villam, continuo cunjunxit, Et illi euntes nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt: quasi possent nuntiare 110.0183D| quem non agnoverant, aut possent agnoscere quibus alia effigies ejus apparuerat. Quomodo ergo eum agnoverint ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus advertere evangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant, et conjungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putant eos non sibi congruere, cum eis una fides, unum baptisma esset, et unum Deum veraciter colebant, qui in Unitate et Trinitate perfecta regnat, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. 110.0184A|

In illo tempore, exierunt cito mulieres de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus, etc.

Duplex enim mentes mulierum tenebat affectus, timoris et gaudii; alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis: et tamen uterque femineum concitabat gradum; pergebant ad apostolos ut per illos seminarium fidei spargerent. Currentibus autem evangelizare discipulis occurrit Jesus eosque salutat, ostendens se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam pervenire queant adjuvando occurrere.

110.0184B| Ecce Jesus occurrit illis dicens, Avete. Quae sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obvium habere Dominum resurgentem, et primae audire, Avete, ut maledictum Evae mulieris in mulieribus solveretur.

Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Istae accedunt et tenent pedes ejus, quia adoraverunt eum. Caeterum illa quae quaerebat viventem cum mortuis, et nesciebat adhuc Filium Dei resurrexisse, merito audivit: Ne tangas me, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Videamus resurgentem a mortuis Dominum in veritate nostrae carnis, videamus gloriam novae corruptionis. Superius quippe lectum est quia clauso surrexit monumento; nunc autem legitur quia mulieres tenuerunt 110.0184C| pedes ejus, et adoraverunt eum. Surrexit enim clauso ostio monumenti et exiit, ut immortale jam factum doceret esse corpus, quod in monumento clausum fuerat mortuum. Tenendas mulieribus praebuit plantas, ut veram se habere carnem quae a mortalibus tangi posset intimaret.

Tunc ait illis: Nolite timere. Et in Veteri et Novo Testamento hoc semper observandum est, quod quando augustior aliqua apparaverit visio, primum timorem pellat, ut sic mente placida possint quae dicuntur audiri.

Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. His fratribus dicit, de quibus in alio loco dicitur: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, qui Salvatorem nequaquam in Judaea conspiciunt, 110.0184D| sed in gentium multitudine. Ecce humani generis culpam ibi abscidit unde processit. Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam; et dicta sui vivificatoris narrat quae mortifera serpentis verba narraverat.

Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum, omnia quae facta fuerant. Simplex animi qualitas, et indocta hominum rusticitas saepe veritatem rei ut est sine fraude manifestat. At contra versuta malignitas et exercitata pravae mentis nequitia dolos versando falsitatem verisimilibus verbis pro ipso vero commendare decertat, sibique in assensum 110.0185A| plures convertere et coadunare festinat; quod sequens sententia ita ostendit.

Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus. Miracula talia facta sunt circa sepulcrum ut eorum ipsi milites qui custodes advenerant, testes fierent, si vellent vera nuntiare; sed avaritia illa quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et milites custodes sepulcri.

Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. Custodes miraculum confitentur, ad urbem conciti redeunt, nuntiant principibus sacerdotum quae viderant, quae facta conspexerant. Illi qui dubii erant converti ad poenitentiam, 110.0185B| et Jesum quaerere surgentem perseverant in malitiam, et pecunias, quae ad usus templi datae fuerant, vertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos Judae dederant proditori. Omnes igitur qui stipe templi et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris. At illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti. O pestis maligna et semper bonis animis detestanda avaritia, quid illaesum, quid inconcussum dimittis? Tu primum hominem perdidisti, tu genus humanum confudisti, tu fratres unanimes in praelium armasti, tu pacificos discordes fecisti, tu discipulum comitem Christi de apostolatu praecipitasti, tu militem 110.0185C| custodem sepulcri captivasti, et errorem nequissimum in mundum introduxisti, et gentem antiquam et quondam nobilissimam seduxisti. Unde sequitur:

Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem. Hactenus quidem error iste manet apud Judaeos; et sicut sanguinis reatus quem sibi et posteris suis ipsi imprecabantur, gravi sarcina peccatorum illos premit, ita emptio mendacii per quod resurrectionis denegant veritatem reatu eos constringit perpetuo respuentes Christum et exspectantes Antichristum, ut qui vili pretio vendiderunt veritatem, erroris in capite suo apprehendant universitatem, per quam justo judice retribuente poenam percipiant sempiternam in saecula saeculorum. 110.0185D| Amen.

Lectionem et evangelium in CONCEPTIONE SANCTAE MARIAE require in lectionibus mensis X, feria quarta infra hebdomadam II ante Natalem Domini.

Lectio Isaiae prophetae.

In diebus illis locutus est Dominus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria.

IN NATALI SANCTI LEONIS PAPAE Lectio libri Sapientiae. 110.0186A|

Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est justus.

Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.

Lectionem et Evangelium in NATALI SS. TIBURTII ET VALERIANI ET MAXIMI require in Natali sanctorum plurimorum.

Lectio libri Sapientiae.

Lingua sapientium ornat scientiam et os fatuorum ebullit stultitiam.

Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

110.0186B| In illo tempore videns Jesus turbas ascendit montem.

HOMILIA XXII. DOMINICA I POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.

Charissimi, Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste.

Audisti, Christus passus est pro vobis, et gaudes quia pro te mortuus est Christus. Attende quod sequitur: Relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus; exemplum tribulationum, non deliciarum; 110.0186C| contumeliarum, flagellorum, dolorum, opprobriorum, spinarum, crucis, vulnerum, mortis. In psalmo scriptum est: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Propter quae verba labiorum Dei, nisi quibus promittit vitam aeternam?

Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui justitiae vivamus, cujus morte sanati estis. Cum supra ad servos specialiter faceret sermonem, nunc generaliter admonet, ut etiam Dominis in memoriam revocet, quid pro illis Dominus Deus sustinuerit. Imo totam Ecclesiam instruit, quid pro ejus liberatione suus auctor pertulerit. Non enim ait peccata vestra, sed etiam se addito; qui peccata, inquit, nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.

110.0186D| Eratis enim sicut oves errantes. Quomodo et oves dicit et errantes, cum hi qui in errore vitam ducunt haedorum potius quam ovium nomine censeantur? nisi quia novit Dominus qui sunt ejus, qui et multos diu male conversantes sustinet, quos tamen in ovium suarum numero salvandos esse praevidet.

Sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Tangit evangelicam parabolam ubi pius pastor relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venit visitare unam quae erraverat. Nam quod ibi dictum est, quod hanc inventam imposuerit in humeros suos gaudens, hoc ista beatus Petrus praemisit: Qui peccata nostra ipse portavit in corpore suo super lignum. Quia nimirum ita nos redimere 110.0187A| voluit ut lignum in quo peccata tolleret pendens in humeris haberet. Ad pastorem ergo, inquit, et visitatorem animarum vestrarum. Pastorem videlicet, quia pascua nobis vitae donat aeternae, pascua in praesenti temporalium praestat gratiarum. Visitatorem vero animarum vestrarum, quia visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Visitat quotidie ipsam in nobis quam donavit lucem, ne deficiat servando, imo ut et crescat juvando. Quidam codices ipsum Graecum habent, ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Episcopus autem Latine superintendens dicitur; quia nimirum oculi Domini super justos et aures ejus ad preces eorum et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos, cui gloria honor et potestas in 110.0187B| saecula saeculorum.

HOMILIA XXIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Ego sum pastor bonus. Pastor bonus animam suam dat pro ovibus suis, etc.

Dum Dominus boni pastoris opus ostendere voluit, seipsum proposuit in exemplo dicens: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod jussit: animam suam posuit pro ovibus suis. Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus ejus impendere; postremum vero si 110.0187C| necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. Qui non dat pro ovibus substantiam suam, quomodo daturus est animam suam? Exposuimus vel magis Domino docente intelleximus, quis sit pastor, quis ostium, quis ostiarius, qui etiam et oves, nec non qui sint fures et latrones cognovimus; sed modo de mercenario et lupo consideremus, de quibus ipse Dominus dixit:

Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Non pastor, sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis 110.0187D| gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. Iste sunt enim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quo in regimine laborat, hic quod quaerit inveniat et ab haereditate gregis in posterum alienus existat.

Et lupus rapit et dispergit oves. Lupus rapit et dispergit oves cum alium ad luxuriam pertrahit, alium in avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit, hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo gregem lupus dissipat, cum fidelium populum diabolus per tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur, quia dum sola exteriora commoda 110.0188A| requirit, interiora gregis damna negligenter patitur.

Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, qui in eo quod ovibus praeest; non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. Item lupus super oves venit, cum quilibet injustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur, et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit; fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo 110.0188B| solatium, fugit qui injustitiam vidit et tacuit; fugit qui se sub silentio abscondit. Sed est alius lupus qui sine cessatione quotidie non corpora sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians circuit et mortes animarum quaerit. Ego sum pastor bonus: quia superius Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit, iterum formam cui debeamus imprimi ostendit dicens:

Ego sum pastor bonus; atque subjungit: Et cognosco meas, hoc est diligo. Et cognoscunt me meae, id est obsequuntur diligentes.

Sicut me novit Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Ac si aperte dicat: In hoc constat quia et cognosco Patrem et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus 110.0188C| meis, id est ea charitate qua pro ovibus morior, quantum Patrem diligam ostendo. Quia vero non solum Judaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adjungit:

Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. Redemptionem nostram qui ex gentili populo venimus, Dominus aspexerat, cum se adducere et alias oves dicebat. Hoc quotidie fieri, fratres, aspicitis, hoc reconciliatis gentibus, factum hodie videtis quasi ex duobus gregibus unum ovile fecit, quia Judaicum et gentilem populum in sua fide conjungit, Paulo attestante qui ait: Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Dum enim ad aeternam vitam ex utraque natione simplices eligit, 110.0188D| ad ovile proprium oves deducit. Igitur istarum duarum et in ovibus et in pastore fit conveniens concordia lectionum ubi demonstratur capitis et membrorum concordia quae fit in Christo et Ecclesia, quia ipse mediator Dei et hominum Christus Jesus simul cum membris suis, hoc est electis omnibus gaudet et regnat, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXIV. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.

Charissimi, scientes quod non corruptibilibus, auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione 110.0189A| paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi, etc.

Quanto majus est pretium quo redempti estis a corruptione vitae carnalis, tanto amplius timere debetis ne forte ad corruptelam vitiorum revertendo animum vestri Redemptoris offendatis. Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum, tale est in Evangelio Joannis: His qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Sicut ergo incorruptibile est pretium Dominicae passionis quo redempti sumus, ita etiam incorruptibile est sacramentum fontis sacri quo renascimur: quae ita sibi invicem connectuntur, ut unum nobis sine altero salutem conferre nequeat, 110.0189B| quia nimirum Dominus ita nos tempore incarnationis suae sacro sanguine simul omnes redemit, ut nos quoque nostro tempore viritim per regenerationem baptismi, ad consortium ejusdem regenerationis pervenire debeamus. De qua regeneratione bene dicitur: Quia non ex semine corruptibili, sed per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum agatur, ut hinc colligatur, quia sicut ex semine corruptibili caro quae corrumpatur nascitur, sic per aquam verbo Dei consecratam, vita nobis quae finem nesciat tribuitur. Quod etiam apte prophetico astruit testimonio subjiciens, quia Omnis caro fenum et omnis gloria ejus tanquam flos feni; exaruit fenum et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum. Sicut ergo corruptibilis corruptibilem caro generat carnem, 110.0189C| ita verbum Domini, quod manet in aeternum, aeternam his quos ex aqua recreat in carne simul et anima vitam dat. Hujus testimonii sanctus Cyprianus, in libro de Habitu virginum ita meminit: Clama, inquit Isaiae Deus: Omnis caro fenum, et omnis claritas ejus ut flos feni; aruit fenum et flos decidit, sermo autem Domini manebit in aeternum. Neminem Christianum decet et maxime virginem non decet claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. Aut si carni sit gloriandum, tunc plane quando in Christi nominis confessione cruciatur, quia tunc fortior femina viris torquentibus invenitur, quando ignes, aut cruces, aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur. Illa sunt carnis pretiosa 110.0189D| monilia, corporis ornamento meliora; cruciatibus autem carnis, in quibus per patientiam anima decoratur, gloriam sanctis ac fidelibus praeparat sempiternam, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore una sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverunt aromata, etc.

Una sabbati sive prima sabbati, prima est dies a sabbato, quam diem Dominicam propter Domini resurrectionem 110.0190A| mos Christianus appellavit. Quod autem valde diluculo mulieres venerunt ad monumentum, juxta historiam quidem magnus quaerendi et inveniendi Dominum fervor charitatis invenitur; juxta vero intellectum mysticum nobis datur exemplum illuminata facie discussisque vitiorum tenebris ad sacrosanctum Domini corpus accedere. Nam et sepulcrum illud venerabile figuram Dominici habebat altaris in quo carnis ejus ac sanguinis solent mysteria celebrari. Aromata autem quae mulieres deferunt odorem virtutum et orationum quibus ad altare appropinquare debemus, suavitatem significant. Unde Joannes in Apocalypsi sua, cum phialas in manu angelorum aureas, id est mundas in electorum corde conscientias plenas odoramentorum descripsisset, 110.0190B| subjunxit exponens atque ait: Quae sunt orationes sanctorum.

Et invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. Quomodo lapis per angelum revolutus sit Matthaeus sufficienter exposuit. Sed revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum quae velamine litterae tegebantur insinuat. Lex enim in lapide scripta est, cujus ablato tegmine corpus Domini mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur, quia etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed jam nunc non novimus.

Et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Mente consternatae erant, quia et lapidem tam immensae 110.0190C| magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam eximiae venerationis non inventum dolebant. Sicut autem tentato in solitudine Domino, mox impleta victoria, accedentes ei angeli ministrant, ita eodem passo in carne Salvatore, post devictae certamina mortis veniunt angeli, qui non solum verbo consolante sed et fulgente habitu gloriam triumphantis annuntient. Quoniam autem posito in sepulcro copore Salvatoris astitisse leguntur angeli, ita etiam celebrandis ejusdem sacratissimi corporis mysteriis tempore consecrationis assistere sunt credendi, monente Apostolo mulieres in Ecclesia velamen habere propter angelos:

Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? 110.0190D| Non est hic, sed surrexit. Nolite, inquiunt, cum mortuis, hoc est in monumento qui locus est proprie mortuorum, quaerere eum qui ad vitam jam surrexit a mortuis. Et nos autem exemplo devotarum Deo feminarum, quoties ecclesiam intramus et mysteriis coelestibus appropinquamus, sive propter angelicae praesentiam virtutis, seu propter reverentiam sacrae oblationis cum omni humilitate et timore ingredi debemus. Ad conspectum quippe angelorum vultum declinamus in terram, cum supernorum civium quae sunt gaudia aeterna contemplantes, humiliter nos cinerem esse terramque recolimus: sicut beatus Abraham: Loquar, inquit, ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis. Et notandum quod sanctae mulieres 110.0191A| astantibus sibi angelis non in terram cecidisse, sed vultum dicuntur in terram declinasse; nec quempiam sanctorum legimus tempore Dominicae resurrectionis vel ipso Domino vel angelis sibi visis, terrae prostratum adorasse; unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut vel in memoriam Dominicae et in nostrae spem resurrectionis, et omnibus Dominicis diebus, et toto Quinquagesimae tempore non flexis genibus, sed declinatis in terram vultibus oremus.

Recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. Die tertia Dominus sicut ipse, quod ex hoc loco discimus, inter discipulos viros etiam feminis quae eum sequebantur praedixit, ita resurrectionis 110.0191B| suae triumphum celebravit. Die namque Parasceves hora nona spiritum tradens vespere sepultus, mane prima sabbati surrexit sicut aperte Marcus evangelista designat. Non ergo immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus jacuit, qui videlicet lucem suae simplae mortis, tenebris duplae nostrae mortis adjunxit. Ad nos quippe venit qui in morte spiritus carnisque tenebamur: unam ad nos suam, id est, carnis mortem detulit, et duas nostras quas recepit solvit. Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret. Misericorditer accepit et juste utramque damnavit simplam suam duplae nostrae contulit et duplam nostram moriens subegit.

Et recordatae sunt verborum ejus. Mulieres quae in monumento Domini stantes verborum quae de sua 110.0191C| dispensatione praefatus est recordantur, formam nobis praebent ut inter ipsa Dominicae passionis mysteria celebranda, non solum ejusdem passionis, sed et ab inferis resurrectionis, nec non et in coelos gloriosae ascensionis digna semper veneratione recordemur. Et egressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et caeteris omnibus. Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prior mortem gustaverat resurrectionem prior vidit, et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam.

Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. Maria Magdalene ipsa est soror Lazari 110.0191D| quae unxit Dominum unguento, Joanna uxor Chuza procuratoris Herodis, de quibus supra lectum est. Maria Jacobi mater est Jacobi junioris et Joseph, et ut Marcus evangelista dicit, soror matris Domini; unde et ipse Jacobus frater Domini meruit vocari.

Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. Quod resurrectionem Dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas, quam nostra ut ita dicam futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illius dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur.

Petrus autem surgens currit ad monumentum, et 110.0192A| procumbens vidit linteamina sola posita et abiit secum mirans. Quod factum fuerat Lucas breviter de cursu Petri commemorat. Sed hoc quomodo gestum sit plenius exsequitur Joannes dicens etiam illum discipulum quem diligebat Jesus cucurrisse cum Petro, se videlicet insinuans. Unde quaeritur quomodo Lucas de Petro dicat: Et procumbens vidit linteamina sola posita, cum Joannes se potius hoc fecisse significet, Petrum vero introeuntem in monumentum vidisse non solum linteamina, sed et sudarium quod fuerat super caput ejus. Sed intelligendum est Petrum, primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet. Post autem ingressum, ut diligentius interiora dignosceret; ingressum tamen antequam Joannes intraret. Qui tamen ambo 110.0192B| perfecto amore adhaerent Redemptori suo, et ideo modo cum illo in gaudio regni coelestis simul cum sanctis angelis manentes laetabuntur in perpetuum. Amen.

HOMILIA XXVI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore, accesserunt ad Jesum discipuli Joannis dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant?

Superba interrogatio et plena de supercilio Pharisaeorum, certe ut aliud non dicamus reprehendenda jejunii jactantia. Nec poterant discipuli Joannis non esse sub vitio qui calumniabantur eum, quem sciebant magistri vocibus praedicatum, et jungebantur 110.0192C| Pharisaeis quos ab Joanne noverant condemnatos cum ait: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura?

Ait illis Jesus: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Si sponsus Christus, sponsa Ecclesia est. De hoc spiritali connubio apostoli sunt creati qui lugere non possunt, quandiu sponsam in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa. Quando vero transierunt nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii jejunabunt. Nonnulli putant idcirco post dies quadraginta passionis jejunia debere committi, licet statim dies Pentecostes et Spiritus sanctus adveniens indicet nobis festivitatem, 110.0192D| et ex hujus occasione testimonii Montanus, Prisca, et Maximilla etiam post Pentecosten faciunt quadragesimam, quod ablato sponso filii sponsi debeant jejunare. Ecclesiae autem consuetudo ad passionem Domini et resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spiritali saginationi jejunio corporis praeparemur. Juxta leges autem tropologiae sciendum, quod quandiu sponsus nobiscum est et in laetitia sumus, nec jejunare possumus nec lugere; cum autem ille a nobis propter peccata recesserit et avolarit, tunc indicendum jejunium est, tunc luctus recipiendus est.

Nemo mittit commissuram panni rudis in vestimento veteri; tollit enim plenitudinem ejus de vestimento et 110.0193A| pejor scissura fit. Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpentur utres et vinum effundetur, et utres peribunt. Sed in utres novos vinum novum mittunt et ambo conservantur. Quod dicit, hoc est: donec quis renatus fuerit, et veteri homine deposito per passionem meam novum hominem induerit, non potest severiora jejunii et continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam etiam credulitatem quam nunc habere videtur amittat. Duo autem exempla posuit, vestimenti et utrium veterum et novorum; veteres debemus intelligere scribas et Pharisaeos; plagula vestimenti novi et vinum novum praecepta evangelica sentire, quae non possunt sustinere Judaei ne major scissura fiat. Tale quid et Galatae facere cupiebant, ut cum Evangelio 110.0193B| praecepta legis miscerent, et in utribus veteribus mitterent vinum novum. Sed Apostolus ad eos loquitur: O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire? Sermo igitur evangelicus apostolis potius quam scribis et Pharisaeis est injungendus, qui majorum traditionibus depravati sinceritatem praeceptorum Christi non poterant custodire. Alia est enim puritas virginalis animae et nulla prioris vitii contagione pollutae, et aliae sordes ejus quae multorum libidini subjacuerit. Unde necesse est ut prius ab uno quoque abluantur sordes vitiorum et vetustas peccati per poenitentiam expurgetur, et sic Domini opitulante gratia virtutum scientia et spiritalis doctrinae Christo largiente conferatur, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per 110.0193C| omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXVII. DOMINICA II POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae B. Petri apostoli.

Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, etc.

Advenae Latine dicuntur proselyti quo nomine appellabant Judaei eos qui de gentibus nati in Deum, credere et circumcisione accepta Judaico more juxta Dei legem vitam ducere noluerunt. De quorum numero fuere quidam eorum qui in die sancto Pentecostes quo apostoli Spiritum sanctum in ignis visione perceperunt, ad praedicationem eorum Christo crediderunt, dicente Scriptura quod Judaei quoque et proselyti adessent. Sed et nos si veraciter cum Propheta 110.0193D| Deo dicere possumus. Quoniam incolae nos sumus apud te in terra et peregrini sicut omnes patres nostri, ad nos quoque Epistolas beati Petri scriptas credere, et quasi nobis missas legere debemus.

Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. Dum concupiscentiis blandientibus caro enerviter subjugatur, jam vitiorum exercitus firmiter adversus animam armatur. Quos competenter advenas vocat et peregrinos, ut eo minus terrenis rebus animam supponant, quo se patriam in coelis habere meminerint. Namque hoc distare in hac vita inter electos solet et reprobos, quod electi peregrini nunc exsules exspectant futura, tantoque minus in praesenti gaudiis delectantur caducis, quanto futura 110.0194A| sine fine gaudia se sperant accipere, et in aeternum regnare cum Christo. At vero reprobi hic habent patriam, cujus solum vitae desideriis norunt inhiare. Ideoque post hanc vitam in exsilium relegantur perpetuum, ubi cunctis carentes voluptatibus, sola in tormentis patiantur adversa.

Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus nos considerantes glorificent Deum in die visitationis. Plerumque contigit ut pagani qui fidem Christianorum vituperabant quare deos suos dereliquissent, postmodum considerantes castam eorum conversationem et invictum in Christo animum, cessarent eis detrahere, magisque Deum glorificare ac laudare inciperent qui bonitate 110.0194B| ac justitia cultorum suorum bonus esse probaretur et justus.

Glorificent, inquit, Deum in die visitationis, hoc est, in tempore retributionis. Quanta vobis sit gloria per Deum donanda jam nunc agnoscant increduli, cum vos instanter per obstantia pericula illum sequi perspexerint.

Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum. Omni humanae creaturae dicit omni dignitati hominum, omni personae, omni principatui cui vos divina dispositio subdi voluerit. Hoc est enim quod ait, propter Deum, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Quam creaturam subsequenter adjungens exponit: Sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis. 110.0194C| Ideo regi tantum ac ducibus, non autem et dominis dicit, quia hoc in loco illos specialiter ut praefati sumus instruit, qui sunt domini servorum; subsequenter vero, et servos quomodo dominis famulentur admonet. Docet ergo fideles famulos videlicet aeterni regis etiam mundi potestatibus subdi, ne vel in hoc fidei et religioni Christianae conditionis jura turbentur. Nam et ita recte potest intelligi quod dictum est, omni humanae creaturae, ut significetur et fidelibus et incredulis rerum dominis.

Ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Non quod omnes qui a regibus mittuntur duces et malefactores punire et laudare bonos noverint, sed quae esse debeat actio boni ducis simpliciter narrat, hoc est, ut male facientes coerceat, ut bene agentes 110.0194D| remuneret; qui etiamsi injuste agit si bonos damnat, nihilominus ad laudem eorum pertinent quae facit, si patienter ejus stultitiae resistunt. Unde et Paulus dicit: Vis, inquit, non timere potestatem, bonum fac et habebis laudem ex illa. Non dicit ab illa, sed ex illa, quia etsi potestas te mundana non laudat, imo si etiam persequitur, si occidit gladio ut Paulum, si crucifigit ut Petrum, habebis ex illa laudem, dum ex eo quod illa malefacit in te justum et innoxium, tuae virtutis patientia coronam laudis meretur. Nam et hoc intendisse beatum Petrum in hac sententia verba sequentia docent quibus dicitur:

Quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Haec est 110.0195A| ergo laus bonorum ad quam duces a rege dicit missos dum ignorantia ducum imprudentium boni ad laudem suam perpetuam bene agendo utuntur.

Quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. Quasi liberi bona faciunt qui in exemplum Joseph patriarchae tametsi servitio deprimuntur hominum, servi esse vitiorum nulla arte compelluntur. At vero libertatem suam in velamen malitiae vertunt, qui quominus humani famulatus jugo cohibentur, eo latius peccatorum dominio mancipantur, et cum vitiis impune serviunt, libertatem vocant: hoc praetexunt nomine culpam. Potest autem juxta illud apostoli Pauli generaliter accipi. Vos in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. Liberi enim recte vocamur 110.0195B| quia per baptisma a peccatorum sumus nexibus absoluti, quia a daemonica servitute redempti, quia filii Dei effecti. Non tamen dono libertatis potiorem peccandi facultatem vel licentiam accipimus; quinimo si peccamus mox libertate perdita servi efficimur peccati; et quisque se ad hoc libertatem accepisse a Domino putat, ut licentius peccet, talis suam libertatem in velamen malitiae mutat. Vult enim nos beatus Petrus liberos esse a servitio culparum, ut servi creatoris nostri boni et fideles permanere possimus: unde subsequenter adjungit:

Sed sicut servi Dei omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem glorificate. Monet ergo congruum cunctis impendere honorem et juxta imperium Domini Caesari quae Caesaris sunt, et Deo 110.0195C| reddere quae Dei sunt. Et bene inter alia fraternitatem diligere jubet liberos, ut eos quoque qui temporali conditione subjecti sunt, fratres sibi esse in Christo factos recolant, una cum ipsis Patrem invocantes, eum qui sine acceptione personarum judicat.

Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Dyscolis indisciplinatis dicit, nomine ducto a Graeco eloquio, quia Graece schola vocatur locus in quo adolescentes litteralibus studiis operam dare, et audiendos magistros vacare solent: unde schola vacatio interpretatur. Denique in psalmo ubi canimus: Vacate et videte quomodo ego sum Deus, pro eo quod nos dicimus vacate in Graeco habetur scholaste. Scholastici sunt ergo eruditi; dyscoli, indocti et 110.0195D| agrestes; sed utrisque vult obedire subditos, explicans apertius quomodo nos supra omni humanae creaturae jusserit esse subjectos. Alia editio pro dyscolis difficiles habet, et sanctus antistes Fulgentius in opusculis suis sic ponit: Servientes cum timore non tantum bonis, sed etiam difficilioribus. Sed si bene facientes, et patientes sustinetis.

Haec est enim gratia in Christo Jesu. Haec est ergo gratia apud Deum; in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, etc. Notandum attentius quam summe conditionem servorum glorificet quos bene facientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus et improbis imitatores esse Dominicae passionis affirmat. 110.0196A| Qui enim passionis Christi particeps benevolus et patiens esse voluerit in praesenti vita, sine dubio ejus gloriae in futura vita consors erit, ubi in ejus laudibus simul cum sanctis angelis in aeternum exsultans permanebit, ipso praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me.

Ad illos specialiter haec quae dicta sunt pertinent, qui ejus discipulatui praedicantis in carne adhaerere, 110.0196B| et post tristitiam passionis visa resurrectione et ascensione ejus laetificari meruerunt. Modicum etiam fuit ab illa hora illius noctis qua traditus est, in horam passionis, sive quando eum discipuli carnaliter videbant; et iterum modicum fuit quo clausus in sepulcro tertia die resurrecturus jacuit et illorum aspectibus videri non potuit: hoc est quod ait, Modicum et non videbitis me. Quod vero ait, Iterum modicum et videbitis me, significat post resurrectionem tempus, quo cum discipulis conversatus est, et illis multimoda ostensione apparuit usque dum ascendit in coelum illis videntibus, ut in Evangelio et Actibus apostolorum legitur. Et hoc est quod ait:

Quia vado ad patrem. Ac si patenter dicat: Quia post modicum a vestris aspectibus in monumenti 110.0196C| claustro abscondar, et iterum post modicum, destructo mortis imperio, vobis intuendus apparebo, quia tempus est ut expleta dispensatione assumptae mortalitatis cum resurrectionis triumpho jam revertar ad Patrem. Haec vero verba Domini, ut diximus, illis speciatim qui ejus resurrectionem videre potuerunt conveniunt, quae apostoli tunc temporis non potuerunt intelligere. Et hanc illorum ignorantiam pius magister intelligens, subsequenter secundum animi illorum dubitationem respondit, quasi expositurus quid esset quod dixit: Modicum et non videbitis me; iterum modicum et videbitis me.

Cognovit ergo Jesus qui volebant eum interrogare et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis 110.0196D| me? Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Et ipsorum et totius Ecclesiae statui congruit. Plorabant quippe et flebant amatores Christi, cum illum comprehendi ab hostibus, ligari, ad consilium duci, damnari, crucifigi, mori et sepeliri viderent. Gaudebant mundi amatores, quos ab infima cogitatione mundum vocat Dominus, cum morte turpissima condemnarent illum, qui gravis erat eis etiam ad videndum. Contristabantur discipuli posito in morte, sed agnita etiam resurrectione tristitia illorum versa est in gaudium; visa est ascensionis potentia, jam majore gaudio sublevati laudabant et benedicebant Dominum, 110.0197A| ut Lucas evangelista testatur. Sed et cunctis fidelibus hic Domini sermo convenit, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia aeterna pervenire contendunt. Qui seminant in lacrymis in gaudio metent; euntes ibant et flebant, quatenus in aeterna beatitudine laboris sui mercedem recipiant. Mundus autem, id est, mundi amatores gaudebunt, qui ad aeterna gaudia se praeparare per lacrymas et afflictiones despiciunt; vos autem contristabimini per labores et pressuras, sed tristitia vestra vertetur in eternae beatitudinis laetitiam.

Mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus. Mulierem dicit sanctam Ecclesiam, propter fecunditatem bonorum operum, et quia spiritales Domino filios gignere nunquam desinit; haec mulier 110.0197B| cum parit tristitiam habet, quia venit hora ejus.

Cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum; quia nimirum sancta Ecclesia, quandiu in mundo spiritalium virtutum profectibus insistit, nunquam mundi tentationibus exerceri desistit. At cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, jam non meminit pressurae praecedentis propter gaudium perceptae retributionis: non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis. Non meminit, inquit, pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Sicut enim mulier nato in hunc mundum homine laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram fidelium populo digna exsultatione repletur, 110.0197C| pro qua ejus nativitate multum laborans et gemens in praesenti quasi parturiens dolet. Nec novum debet cuiquam videri si natus dicitur, qui ex hac vita migraverit; quomodo enim nasci dicitur cum quis de utero matris procedens hanc in lucem egreditur, ita etiam rectissime potest natus appellari qui solutus a vinculis carnis ad lucem sublimatur aeternam. Unde et mos obtinuit ecclesiasticus ut dies beatorum martyrum sive confessorum Christi, quibus de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia non funebria, sed natalitia dicantur.

Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Quod de ipsis quidem discipulis facile intelligitur quia tristitiam 110.0197D| habuerunt passo ac sepulto Domino; sed peracta resurrectionis gloria gavisi sunt viso Domino, et gaudium eorum nemo tollit ab eis; licet pressuras ac persecutiones passi essent in hoc mundo, semper in spe gaudebant futurae retributionis pro eo quod digni essent pro nomine Jesu contumelias pati.

Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Videt itaque electos post tristitiam Dominus cum eorum patientiam damnato impugnatore remunerat. Videbo vos, id est, cum assumpsero vos ad meipsum ut ubi sum ego et vos sitis, et in illa visione perpetuae gloriae gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia ibi nullus adversarius, nullus persecutor, 110.0198A| nemo qui tristitiam ingerat animis vestris, dum videbitur Deus deorum in Sion.

HOMILIA XXIX. IN NATIVITATE SS. APOSTOLORUM PHILIPPI ET JACOBI. Lectio libri Sapientiae.

Stabant justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores illorum.

Narrat divina Sapientia qualis in extremo judicio sanctorum erit gloria, qualisque reproborum angustia cum viderint sanctos stantes ad dexteram Dei cum gloria incorruptionis et immortalitatis, pii judicis exspectantes sententiam, qua eos ad regnum invitat aeternum; se autem merito condemnari eo quod illos persecuti sunt, nec doctrinae eorum salubri obedire voluerunt, sed irridentes eos magis spreverunt, 110.0198B| nec honorem condignum illis praebuerunt, unde modo cum lectio legeretur audistis: Tunc stabunt, inquit, justi in magna constantia, adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores illorum, videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, gementes per angustiam spiritus, dicent inter se poenitentiam agentes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisu et in similitudine improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? Tunc utique stabunt justi in magna constantia adversus persecutores suos qui eos poenis indebitis hic affecerunt, et labores illorum quasi stultos vituperaverunt, 110.0198C| quando claritate superna revelati judices erunt illorum secundum veritatem qui ante se injuste damnaverunt. Unde illi cum se subitanea commutatione viderint de gloria ad ignobilitatem perductos, et e contrario adversarios suos de afflictione temporali ad honorem supernum translatos, sera poentientia atque infructuosa tunc conquerentur quod antea dum licuit si vellent fructuose agere possent. Unde necesse est ut quicunque vitam suam negligenter duxit et peccatis servivit, ante terminum vitae praesentis poenitentiam condigne agat de malis commissis, et studeat operibus bonis per gratiam Dei, indulgentiam promereri peccatorum, et vitam consequi sempiternam largiente ipso Redemptore Domino nostro Jesu Christo, qui vult omnes homines salvos esse, 110.0198D| et ad agnitionem veritatis pervenire, regnans cum Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXX. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Non turbetur cor vestrum. Credite in Deum, et in me credite, etc.

Ne mortem tanquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur etiam eos Deum se esse contestans. Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. In domo Patris mei mansiones multae sunt. Quia merita sanctorum 110.0199A| diversa sunt, ideo in domo Patris multae sunt mansiones. Nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Ideo non turbetur cor vestrum, nam unus denarius omnibus in vinea laborantibus, id est, omnibus in Ecclesia per fidem laborantibus vita dabitur aeterna. Sed multae mansiones diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates, eritque Deus omnia in omnibus, quia Deus charitas est. Sic enim quisque habet, cum amat in altero, quod ipse non habet, quia regnat in omnibus unitas charitatis.

Si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Quomodo ad illas mansiones membra pervenissent, si caput non praecessisset? Paravit nobis locum dum pro nobis mortuus est, et resurrexit, imo 110.0199B| ascendit in coelos. Haec omnia pro nobis fecit, ut nobis pararet locum in regno Patris sui.

Si abiero et paravero vobis locum, iterum veniam ad vos. Si abiero per carnis absentiam, veniam per divinitatis praesentiam, in qua vobiscum ero usque ad consummationem saeculi. Vel etiam si abiero ascendendo ad coelos, veniam iterum judicare vivos ac mortuos: quod angeli attestati sunt dicentes: Hic Jesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Sequitur:

Et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. Hoc est quod in sequentibus dixit: Volo, Pater, ut ubi sum ego, et isti sint mecum.

Et quo ego vado, scitis, et viam scitis. Quo vado, id est, ad Patrem, et via qua venitur, scitur.

110.0199C| Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? Videbatur ei nescire quod Christus convincit eum scire dum ait:

Ego sum via, et veritas, et vita. Quasi dixisset: Si me scitis et viam scitis; et ego sum ad quem itur, id est, veritas, et ego sum vita in qua statur. Si me scitis et viam scitis, et quo ibo scitis, et ubi manseritis scitis. Qui ad Patrem vadunt per me vadunt, et qui ad Patrem veniunt ad me veniunt, quia et ego et Pater unum sumus, et in me manent, quia haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Unde secutus est dicens:

Nemo venit ad Patrem nisi per me. Exponens quid sit quod ait, ego sum via, statim subjungens:

110.0199D| Si cognovissetis me utique, et Patrem meum cognovissetis, quia ego sum veritas in vero Patre. Et amodo cognoscitis eum, et vidistis eum. Si me spiritaliter cognoscitis et videtis, illum cognoscitis et videtis, quia ego et Pater unum sumus. Unum natura non unus in persona.

Dicit ei Philippus hoc non intelligens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Quasi aliquid melius esset Pater quam Filius in cujus esset visione sufficiens beatitudo. Quam vocem discipuli redarguit magister.

Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Non cognovistis me esse in Patre, et Patrem in me, Philippe?

110.0200A| Qui videt me, videt et Patrem. Qui me intelligit, utique et Patrem in me intelligit. Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis videbat. Tanquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosce cupiebat, et ideo nec Filium sciebat quo melius aliquid esse credebat. Ad hunc sensum corrigendum dictum est: Qui videt me videt et Patrem.

Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Video quomodo tu dicis: non alterum quaeris videre similem, sed illum putas esse meliorem.

Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? Cur inseparabiles separatim desideras nosce? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur:

110.0200B| Verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera. Quid est, a me ipso non loquor? nisi a me ipso non sum qui loquor. Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus sed non de Deo, et lumen sed non de lumine. Iste vero Deus de Deo, lumen de lumine. Denique adjungit et ait:

Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? Alioqui propter opera ipsa credite. Ante solus Philippus arguebatur; nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur; propter opera ipsa, inquit, credite, quia ego in Patre et Pater in me est. Neque enim si separati essemus inseparabiliter 110.0200C| operari ulla ratione possemus, sed quid est quod sequitur: Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado? Non se extollat servus super dominum, nec discipulus super magistrum. Majora quam ipse facit dixit eos esse facturos, sed sine illo, ut in sequentibus dixit, quid potuerunt facere? Sed quae sunt tandem ista majora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus etiam eorum umbra sanabit? Majus est enim ut sanet umbra quam fimbria, illud per se, hoc per ipsos, sed utrumque in se; vel majora sunt opera apostolorum in omnium gentium salute, quam Christi tantummodo in salute Judaeorum, et hoc in paucissimis. Tamen utrumque et ille fecit, et salutem aliquorum in Judaea per se, 110.0200D| et salutem gentium per apostolos: Nec solum per apostolos, sed et per alios quoque praedicatores. Unde subjunxit et ait: Qui credit in me opera quae ego facio et ipse facit, et majora horum faciet. Non quo major sit magistro discipulus, vel domino servus, et adoptatus unigenito, et homo Deo, sed quod per illos ipse dignaretur eadem majora facere. Unde majora potuissent mox ostendit dicens: Qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet. Continuo secutus adjunxit: Quia ego ad Patrem vado.

Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Qui dixit, faciet, post ait, faciam. Tanquam diceret: Non vobis hoc impossibile videatur; non 110.0201A| enim poterit esse major me qui credit in me: ideo majora non per se facit, sed per me qui in me credit. Nec est defectio potestatis, sed miseratio pietatis. Dives ergo ab eo recessit tristis, non recipiens verba salutis; apostolis igitur praedicantibus, multi divites pauperiem voluntate secuti sunt: ita quod ab illo audiens unus non fecit, fecerunt multi cum loqueretur per discipulos magister bonus. Ecce majora fecit praedicatus a credentibus quam locutus audientibus, sed hoc per praedicatores. Nunquid omnes qui credunt in eum praedicatores sunt? Tamen dicit qui credunt in eum opera facere majora. In hoc opere fidei faciemus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum opus est; Christus autem operatur in nobis, non utique sine nobis. Prius ego facio 110.0201B| praeveniens gratia, deinde et ipse facit subsequens gratiam, quia facio ut faciat. Quae opera, nisi ut ex impio justus fiat? Fortasse majus est opera salutis nostrae nos per ipsum facere, quam verba salutis praedicare, quod ipse fecit sine nobis, dum haec dixit: Quia ego ad Patrem vado. Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam. In his verbis magnam spem promisit orantibus. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed audiret petentes. Tamen non omnia petentes, sed quae ad salutem pertinent petentium. Ideo dixit: Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. Quid est in nomine meo? nisi in nomine Salvatoris. Si petieritis quae ad salutem pertinent vobis, in nomine meo petieritis. Quando enim delectant mala et non delectant 110.0201C| bona, rogare potius debemus Deum ut delectent bona quam ut concedantur mala. Qui ergo credit in eum, quodcunque petierit in nomine quod est illis datum qui credunt in eum, hoc facit, quo hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra salutem suam petit, non in nomine Salvatoris petit, quia Salvator ei non erit; si quis ejus salutem impedi fecerit, non est ejus Salvator. Quid melius aut quid magis nobis prodest quam nosmetipsos salvari? Ideo petendum est ut fiat voluntas ejus in nobis, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXI. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Joannis apostoli. 110.0201D|

Charissimi, haec scribo vobis ut non peccetis, etc.

Non sibi ipse contrarius est qui supra nos sine peccato nos vivere non perhibebat, nunc autem ideo scribere se nobis dicit, ut non peccemus. Sed ibi nos necessarie providendo salubriter nostrae fragilitatis admonuit, ne quis sibi quasi innocens placeat, et se de meritis extollendo plus pereat, hic consequenter hortatur ut si omni culpa carere nequimus, demus tamen operam quantam valemus, ne nos ipsi fragilitate nostrae conditionis negligenter agendo vivamus, sed contra omnia vitia strenue vigilanterque dimicemus, maxime majora et apertiora, quae, juvante Domino, facilius superare et cavere valeamus, ut 110.0202A| juxta quod Paulus ait, Tentatio nos non apprehendat nisi humana, hoc est, ea sola quam humana infirmitas ad integrum declinare non potest.

Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum. Vide Joannes in quantum servet humilitatem, quam docet. Certe vir justus erat, et magnus qui de pectore Domini mysteriorum secreta bibebat. Non tamen dixit advocatum me habetis apud Patrem, sed advocatum, inquit, habemus; non dixit, habetis. Maluit se ponere in numero peccatorum, ut haberet advocatum Christum, quam ponere se pro Christo advocatum et inveniri inter damnandos superbos. Nec tamen dicendum, quia episcopi vel praepositi non petant pro populo; orat enim Apostolus pro plebe, orat plebs pro Apostolo, 110.0202B| qui dicit, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi. Et pro Petro orabat Ecclesia cum esset in vinculis Petrus, et exaudita est; quomodo et Petrus pro Ecclesia: quia omnia pro invicem membra orant, caput pro omnibus interpellat de quo scriptum est, Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Unigenito enim Filio pro homine interpellare, est apud coaeternum Patrem seipsum demonstrare; eique pro humana natura rogasse, est eamdem naturam in divinitatis suae celsitudinem suscepisse. Interpellat igitur pro nobis Dominus non voce sed miseratione, quia quod damnare in electis noluit suscipiendo servavit. Et bene cum diceret advocatum nos apud Patrem habere Jesum Christum, addit justum. Justus namque advocatus 110.0202C| injustas causas non suscipit; qui tamen justos defendit in judicio, si nosmetipsos cognoscimus et accusamus injustos. Cur enim justus non sit, qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit?

Et ipse est propitiatio pro peccatis, qui per humilitatem interpellat pro nobis apud Patrem: Id est, per divinitatem propitiatur nobis cum Patre.

Non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Non pro illis solum propitiatio est Dominus, quibus tunc in carne viventibus scribebat Joannes, sed etiam pro omni Ecclesia, quae per totam mundi latitudinem diffusa est; a primo nimirum electio usque ad ultimum qui in fine mundi nasciturus est porrecta. Quibus verbis Donatistarum schisma reprobat, qui in Africae solum finibus Ecclesiam Christi 110.0202D| dicebant esse inclusam. Pro totius ergo mundi peccatis interpellat Dominus, quia per totum mundum est Ecclesia, quam suo sanguine comparavit. Neque huic verbo repugnat quod in sequentibus dixit: Et mundus totus in maligno, id est, antiquo hosti, suppositus est. Quod etiam per totum mundum sunt qui maligno, id est, antiquo hosti famulentur.

Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. Quae mandata dicat in sequentibus aperit, id est, charitatem.

Qui dicit eum se nosse, et mandata ejus non custodit, mendax est et in eo veritas non est. Christus veritas appellatur: Ego sum, inquit, via et veritas et vita. Frustra ergo nobis in eo applaudimus cujus 110.0203A| mandata non facimus, nec grande putemus unum Deum nosse, cum et daemones credant et contremiscant. Quid sit autem veraciter Deum nosse subsequenter ostendit dicens: Qui autem servat verbum ejus, vere in eo charitas Dei perfecta est. Ille itaque vere Deum novit, qui ejus mandata servando charitatem ejus se habere comprobat; hoc est enim Deum nosse, quod amare. Nam quisquis eum non amat, profecto ostendit quod quam sit amabilis non novit, quam sit suavis Dominus et dulcis gustare ac videre non didicit, qui ejus placere conspectibus continua intentione non satagit.

Et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulat, et ipse ambulare, id est, per dilectionem nimiam etiam pro 110.0203B| inimicis orare, dicens: Pater, ignosce illis; sed et prospera mundi cuncta forti animo contemnere, libenter irrisiones et opprobria tolerare, sicut et ipse dicit: Si quis vult venire post me, abneget seipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum quod audistis; iterum mandatum novum scribo vobis. Eadem charitas et mandatum vetus quia ab initio commendata, et mandatum novum quia tenebris ejectis desiderium novae lucis infundit; unde recte subditur: Quod est verum et in ipso, et in vobis, quoniam tenebrae transierunt et lumen verum jam lucet. Ecce unde novum quia tenebrae ad veterem hominem, lux vero ad novum hominem pertinet. 110.0203C| Denique dicit apostolus Paulus: Exuite veterem hominem et induite novum. Et iterum: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Felix ille est qui veteris hominis actus respuens novi hominis conversationem recte appetit, quoniam juxta illud quod scriptum est: Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. 110.0203D|

In illo tempore, facta est quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione, etc.

Zelantes discipuli Joannis magistrum, quia pluriores audiebant concurrere ad baptismum Christi, et praeferre Judaeos baptismo Joannis baptismum Christi, ita ut novissime ventum sit ad ipsum Joannem, ut solveret quaestionem quam habuerunt discipuli ejus cum Judaeis de discretione inter baptismum Christi et baptismum Joannis, et dixerunt ei:

Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum. Quasi indignantes quod pluriores venissent ad baptismum Christi dixerunt: Omnes veniunt ad eum et te dimittunt, dum 110.0204A| tuo baptismo baptizatus est ille, ad cujus baptismum omnes modo convenerunt.

Respondit et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi ei fuerit datum de coelo. Vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Ego non sum Christus. Si meo testimonio credatis, scitote me non esse Christum; sed illum et illius baptismum esse, in quo remissio est peccatorum, et Spiritus sanctus datur, non meum in quo tantummodo poenitentia dabatur, et fides in eum de quo querimoniam nunc habetis. Non potest homo aliquid accipere, nisi fuerit illi datum de coelo. Ministerium accepi quod mihi datum fuit de coelo; preco sum, ille judex; ego servus, ille dominus; ille sponsus, ego amicus sponsi; illum oportet crescere, me autem minui; veniebam illi 110.0204B| viam parare, non me exaltare; ego vox clamantis, ille Verbum Patris; qui post me venit, ante me factus est, id est, dignitate praelatus est mihi, cujus ego non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere, id nativitatis illius, qua ex virgine natus venit in mundum enarrare mysterium. Audistis testimonium meum; credite testimonio meo; concurrite ad illum in cujus baptismo est remissio peccatorum. Iste Joannes tantae auctoritatis habebatur, ut a populo Christus putaretur. Sed ille falsum respuit honorem, ut solidam potuisset habere veritatem. Noluit de se jactare quod non fuit, ne sine eo esset qui semper fuit.

Qui habet sponsam sponsus est. Ego non sum sponsus, sed quid sum? Amicus sponsi, gaudens in voce 110.0204C| illius. Quis est sponsus? Ille de quo dicitur: Rex omnis terrae Deus, et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. Ille sponsus verus. Sponsa vero sancta Ecclesia, ex omnibus congregata gentibus, de qua Apostolus ait: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi, non sibi gaudium facit de se; qui enim vult gaudere de se tristis erit; qui autem de Deo gaudere vult, semper gaudebit, quia Deus sempiternus est. Talem se dixit Joannes. Propter vocem sponsi gaudebit amicus sponsi, ait, non propter vocem suam. Et stat et audit eum. Si ergo cadit non audit eum. De illo quondam qui cecidit dictum est, et in veritate non stetit, de diabolo 110.0204D| dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia ejus quam accepit, et audit vocem ad quam gaudeat. Sic erat Joannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem.

Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Magnum hoc sacramentum est. Antequam veniret Dominus Jesus, gloriabantur homines de se; venit ille homo ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim 110.0205A| confessio hominis humilitas, hominis miseratio, Dei altitudo. Si ergo venit ille dimittere peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciet misericordiam suam.

Qui desursum venit super omnes est, id est, Christus. Qui autem est de terra, de terra loquitur, id est, Joannes. Quomodo ergo de terra loquitur? Omnis homo terrenus est, et dum terrena loquitur, de terra loquitur, qui vero illuminatus est ab eo qui est lumen verum, de divinis loquitur.

Qui de coelo venit super omnes est, Dominus Jesus Christus de quo superius dictum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui est in coelo; est autem super omnes.

Et quod vidit et audivit, hoc loquitur. Habet 110.0205B| enim et Patrem ipse Filius Dei; habet et Patrem et audivit a Patre.

Quod vidit et audivit illud testatur, et testimonium ejus nemo accipit. Si nemo, ad quid venit? Quorumdam ergo nemo est. Quidam populus praeparatur ad iram Dei, damnandus cum diabolo, quorum nemo accipit testimonium Christi. Nam si omnino nemo nullus homo, quid est quod sequitur

Qui accipit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Certe ergo nemo, si tu ipse dicis, qui accepit testimonium ejus, signavit quia Dominus verax est.

Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse est verax, ipse est Deus et Dominus noster Jesus Christus, de quo Apostolus ait: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum 110.0205C| ex muliere, factum sub lege. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret.

Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Audi Apostolum dicentem: Secundum mensuram donationis Christi hominibus ad mensuram dat. Unico Filio non dat ad mensuram; quomodo hominibus ad mensuram. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii prophetia, alii judicatio spirituum, alteri genera linguarum alii dona curationum.

Pater diligit Filium. Quare enim? Pater diligit Joannem, et tamen non omnia dedit in manu ejus; Pater diligit Paulum, et tamen non omnia dedit in 110.0205D| manu ejus. Pater diligit Filium, sed quomodo pater filium, non quomodo dominus servum; sed quomodo unicum, non quomodo adoptatum.

Itaque omnia dedit in manu ejus. Quid est omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Dominus enim, Pater et Filius, et Spiritus sanctus, unus et omnipotens est Deus, cujus est una voluntas, una potestas, qui in tribus exstat personis et una substantia vivens et regnans per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXIII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Ego 110.0206A| lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat.

Dixit quodam loco discipulis suis: Vos estis lumen mundi: non potest abscondi civitas super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Non tamen dixi vobis: Lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti, sed credendo illuminantur ab eo, a quo si quis recesserit, tenebrabitur. Lumen autem illud quod illuminatur a se, recedere non potest, quia incommutabile 110.0206B| omnino est. Cum autem dicit, Omnis qui credit in me in tenebris non manet, satis manifestat omnes se in tenebris invenisse; sed ne in eis tenebris remaneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in hunc mundum, quia per illam factus est mundus.

Et si quis audierit, inquit, verba mea et non custodierit, ego non judico eum. Audite quomodo dicit Filius, Ego non judico eum, cum dicat alio loco: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, nisi quod intelligendum est quod sequitur: Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae; post erit judicii, quia misericordiam, inquit, et judicium cantabo tibi, Domine. Sed de ipso 110.0206C| etiam futuro novissimo judicio videte quid dicat: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum; sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Ait ergo: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum; sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Non ait: Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego non judico eum in novissimo die. Venit ergo Filius Dei ad salvandum, non ad judicandum. Ideo dixit, non judico eum, id est modo, id est in praesenti, sed judico eum in novissimo die. Cum enim dixisset, Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum, exspectantibus quisnam ille esset, cautus adjunxit: Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum 110.0206D| annuntiavit, seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque judicabuntur qui non audierunt, et qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine lege peccaverunt, ait Apostolus, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

Quia ego, inquit, ex me non sum locutus. Idem se dicit non locutum ex seipso. Jam hoc saepe diximus quod Filius a se non est, sed a Patre; ideo adjunxit:

Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Non enim locorum spatio, non syllabarum expressione, non vocali sono Pater Filio loquitur, ut Filius mandatum Patris audiat, 110.0207A| sicut filius hominis ab homine audire solet quid pater mandet illi; sed unicus Filius est Verbum Patris et sapientia Patris, in illo sunt omnia mandata Patris, neque enim mandatum Patris aliquando Filius nescivit, ut eum necesse esset ex tempore habere quod accepit ut nascendo acciperet, dederitque illi gignendo Pater quod non haberet, sed eum genuit vitam habentem, sicut superius ait: Sicut Pater habet vitam, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso, sic dicit hic, Sicut mandatum dedit mihi Pater; et quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius, qui est vita; et sicut est vita aeterna, ita et mandatum: non quod Filius non habeat Pater dedit, sed sicut dixi, in sapientia Patris, quod est Verbum 110.0207B| Patris, omnia mandata sunt Patris. Sequitur enim:

Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum Patris, quid aliud dictum est quam, Ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adjungit et dicit: Quae ego loquor sicut mihi dixit Pater, sic loquor, non accipiamus, dixit mihi, quasi verbo locutus sit unico Verbo, aut egeret Dei verbis Deus Verbum. Dixit ergo Pater Filio, Sicut dedit Filio vitam, non quod nesciebat vel non habebat, sed ipse Filius erat. Quid est autem, Sicut dixit mihi sic loquor, nisi verbum loquor? Ita ille dixit ista ut verax, iste loquitur ut veritas; verax autem genuit veritatem. Quid ergo jam diceret veritati? Non enim imperfecta erat veritas cui verbum aliquod adderetur; dixit 110.0207C| ergo veritati quia veritatem genuit. Porro ipsa Veritas sic loquitur ut ei dictum est, sed intelligentibus quos docet ut nata est; ut autem crederent homines quod intelligere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt, et abierunt transvolantis soni peractis morulis temporum suorum. Sed res ipsae quarum signa sunt soni, tractae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras, quae visibilia signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur Veritas intelligentibus mentibus, intus loquitur, sine sono instruit, intelligibili voce profundit. Qui ergo potest in ea videre nativitatis ejus aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem. Sicut ei dixit Pater quid loqueretur, excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae. Sed crescendo 110.0207D| capiamus, ambulando crescamus, proficiendo ambulemus, ut pervenire possimus per seipsum ad seipsum, seipso ducente nos et promittente nobis. Ego sum via, et veritas, et vita: via quaerentibus, veritas invenientibus, vita permanentibus. Ipse enim vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXIV. DOMINICA III POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae B. Jacobi apostoli.

Charissimi, omne datumoptimum et omne donum perfectum, desursum est descendens a Patre luminum, etc.

Postquam docuit vitia quibus tentamur non a Deo nobis, sed a nobis ipsis inesse, ostendit e contra 110.0208A| quod quidquid boni agimus, hoc a Deo donante percepimus. Inde etenim Patrem luminum appellat, quia auctorem novit spiritalium charismatum, cui consonat illud Apostoli: Quid enim habes quod non accepisti?

Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Quia in Dei natura mutabilitas non est, neque lumen ejus sicut lumen hujus mundi aliqua vicissitudinis umbra intercidit. Liquet utique, quia sola nobis dona lucis, et non etiam tenebras mittit errorum.

Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis. Et Dominus in Evangelio: Non vos me elegistis, inquit, sed ego elegi vos. Et in Osee propheta: Diligam vos spontanee. Quia ergo dixerat: Omne datum optimum 110.0208B| et omne donum perfectum a Deo descendere, consequenter astruit addendo quia non nostris meritis sed suae beneficio voluntatis per aquam regenerationis de filiis tenebrarum nos in filios lucis mutaverit.

Ut simus initium aliquod creaturae ejus. Ne in eo quod ait genuit, hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quemdam creaturae nobis hac adoptione concessum ostendit. Hos etenim versiculos quidam ita transtulit: volens genuit nos verbo veritatis ut simus primitiae creaturarum ejus, id est, ut caeteris quas cernimus creaturis simus meliores. Primitias namque frugum et animantium consecrari lex praecipit, primitias auri et argenti ad opus tabernaculi jussit conferri, id est, optima quaeque in metallis; et de antiquo Dei populo dixit propheta Jeremias: 110.0208C| Sanctus Israel Domino, primitia frugum ejus.

Scitis, fratres mei dilecti. Notissimum, inquit, vobis est, quod a vobis ipsis habuistis ad vitia labi, a Domino autem vos illustrari, non vestra promissione, sed superna gratia vos praeveniente contigit.

Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram. Hinc auditorem moralibus instruit praeceptis, et recte primo admonet aurem quemque citius accommodare docenti, sero autem os ad docendum aperire: quia stultum est quemlibet quae ipse non didicerat aliis velle praedicare. Qui ergo sapientiam diligit, primo ut supra admonuit, hanc a Deo postulet, dehinc magistrum humilis veritatis auditor inquirat, et inter agendum suam cautissime linguam non solum ab otiosis sermonibus 110.0208D| coerceat, verum et ipse quam et nuper didicit veritatem praedicandam contineat. Hinc Salomon de distantia temporum scribens ait: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Hinc Pythagorici, naturalis scientiae magisterio praediti, auditores suos per quinquennium jubent silere et sic demum praedicare permittunt. Et tardus ad iram. Quia maturitas sapientiae non nisi tranquilla mente percipitur; scriptum est enim, quia Ira in sinu stulti requiescit. Non ita velocitatem irae vetat ut hujus tarditatem approbet, sed hoc potius admonet, ut et ejus hora perturbationis ac litium ne nobis ira subripiat caveamus; aut si forte surripuerit, intra oris septa ejus cohibeamus impetum, et exacta hora discriminis liberius 110.0209A| eam ad integrum a nostro corde per tempus expurgemus; vel certe tardos ad iram nos esse praecipit, ut non quaslibet ob causas securitatem nostri vultus in austeritatem vertamus, sed certa existente ratione, verbi gratia, si aliter corrigi proximos, maxime qui nobis commissi sunt, non posse cernamus, severitatem erga eos verbi vel etiam judicii districtioris exhibeamus, manente tamen, quantum natura humana patitur, statu nostrae mentis sereno. Credo Phinees Samuel, Elias et Petrus tardi fuerunt ad iram, et tamen peccantes vel verbo vel gladio peremerunt. Sed et Moyses, cum esset vir mitissimus, exivit a Pharaone, quem incorrigibilem vidit, iratus, minis comminatus ei poenam, quam et opere patravit.

Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Facilis est 110.0209B| sensus: quod quia qui iracundiae vitiose incautus subjugat, etsi hominibus justus apparet, in divino tamen examine nondum perfecte justus est. Verum aptius potest intelligi quod a Domino dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas. Qualiscunque judex homo amissa mentis tranquillitate delinquentem judicat, etiamsi juste judicat, justitiam tamen divini examinis, in quam perturbatio cadere nescit, imitari non potest.

Propter quod abjicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite verbum insitum. Primo et corpus et mentem a vitiis jubet expurgari, ut digni existere possint qui verbum salutis percipiant. Qui enim non declinat prius a malo, non potest facere bonum. Omnem quippe immunditiam et carnis 110.0209C| et animae nuncupat; malitia autem proprie interioris hominis pravitatem respicit. Suscipite, inquit, insitum verbum, id est, verbum Dei, quod vestris cordibus praedicando imponimus, vos discendo suscipite; vel certe ita sentiendum: Verbum quod vobis in die resurrectionis insitum est, quando voluntarie genuit nos Deus, jam nunc perfectius suscipite, etiam operibus implendo quod jam in mysterio tenetis.

Quod potest salvare animas vestras. Etiamsi in corpore tentationes patiamini, vel a perfidis morte consumamini, tamen vita futura praestabitur vobis cum sanctis angelis in luce perpetua.

HOMILIA XXXV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. 110.0209D|

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat: Quo vadis?

Significat sic se iturum ad eum qui misit illum, ut nullus interrogaret quod palam fieri visu corporis cernerent. Nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis, et cum euntem in coelum viderunt, non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt.

Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent, spiritalem quippe nondum habentes interius consolationem quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant amittere metuebant.

110.0210A| Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Expedit ut forma servi vestris subtrahatur aspectibus quatenus amor divinitatis aptius vestris infigatur mentibus. Expedit ut notam vobis formam coelo inferam, quatenus per hoc majore desiderio illuc suspiretis.

Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Non quia non poterat ipse in terra positus dare Spiritum discipulis, haec loquitur, cum aperte legatur quia post resurrectionem apparens eis insufflavit et dixit eis, Accipite Spiritum sanctum, sed quia, ipso in terra posito et corporaliter conversante cum eis, non valebant ad eum erigere mentem, ad sitienda munera gratiae coelestis. Ascendente autem illo ad coelos et 110.0210B| illi pariter omne desiderium suum in illo transferebant. Ideo capaces Spiritus sancti jam facti erant, non ultra de morte ejus contristati, sed de promissionis ejus spe laetati. Patet autem, nec laboriosa expositione indiget, cur eumdem Spiritum paraclitum, id est consolatorem, cognominaverit, quia nimirum corda discipulorum quae recessus ipsius moesta reddidisset, hujus consolaretur et recrearet adventus. Non quod antea Spiritus sanctus non esset in cordibus discipulorum vel etiam in antiquorum sanctorum, sed manifesta plenitudine ante sic non fuit datus, quomodo post ascensionem die decima in centum viginti nomina transmissus legitur. Sed in nullo opere cujuslibet personae Patris, vel Filii, et Spiritus sancti, totius sanctae Trinitatis operatio 110.0210C| defuit; sed oportebat ita insinuari Trinitatem ut quamvis nulla esset diversitas substantiae, sigillatim tamen commendaretur distinctio personarum.

Et cum venerit ille, arguet mundum. Quid est quod dixit, Cum venerit ille, arguet mundum? Nunquid non Christus, dum esset in mundo, non arguit mundum de his omnibus quae sequuntur. Sed Christus solam Judaeorum gentem arguit, Spiritus vero sanctus in discipulis ejus toto orbe diffusus, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. In quo arguit? In eo quia per Spiritum sanctum charitas diffusa est in cordibus eorum, quae foras mittit timorem ut non metuerent mundum, id est, amatores mundi arguere.

110.0210D| De peccato, et de justitia, et de judicio. Quam sententiam ipse Christus exposuit dicens:

De peccato, quoniam non credunt in me. Peccatum incredulitatis quasi speciale posuit, quia sicut fides origo virtutum, ita solidamentum est vitiorum in incredulitate persistere, Domino terribiliter attestante qui ait: Qui autem non credit jam judicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Judicatus dixit, id est, damnatus.

De justitia vero, quia ad Patrem vado, etiam non videbitis me. Justitia discipulorum Christi erat quod Dominum, quem verum hominem cernebant, verum quoque Dei Filium esse crediderunt; et quem sibi corporaliter ablatum noverant, certo semper amore colebant. Justitia caeterorum fidelium, id est, eorum 110.0211A| qui Dominum in carne non viderunt, haec est, quod eum quem corporali intuitu nunquam viderunt, Deum et hominem verum corde credunt ac diligunt. De qua profecto justitia fidei arguuntur infideles, cur ipsi videlicet. cum similiter verbum vitae audirent, noluerint credere in justitiam. Neque enim nequitia malorum ex sua solum pravitate, sed etiam ex comparatione justorum, quam statim damnandi sint denuntiat. Arguit ergo mundum Spiritus sanctus de peccato. quia non crediderit in Christum. Arguit et de justitia credentium, quia exemplum eorum sequi noluerit, qui hunc ad Patrem ascendisse, neque ultra corporaliter in terris conversaturum esse sciebant, nec tamen ab ejus dilectione poterant ulla ratione separari. Hoc est enim quod ait, quia 110.0211B| ad Patrem vado, et jam non videbitis me. Non videbitis me, postquam ascendero, qualem nunc videre soletis carne mortali et comprehensibili circumdatum. Sed in majestate ad judicium venientem, et, peracto judicio, in majori gloria cum sanctis apparentem. Sequitur:

De judicio autem, quia princeps mundi hujus judicatus est. Principem mundi diabolum dicit, qui primatum habet in cordibus infidelium, quos hic mundi nomine voluit intelligi, qui ordine perverso mundum potius quam mundi creatorem diligunt; qui judicatus est a Domino, qui ait: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo. Judicatus est ab eo cum et ipse daemonia ejiceret, et discipulis daret potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici. Arguitur 110.0211C| itaque mundus de judicio, quo diabolus est judicatus, quando homines ne Dei voluntati resistere praesumant, exemplo damnati propter superbiam terrentur archangeli. Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccato omnia peccata detinentur. Transeant in numerum fidelium ne arguantur de justitia eorum quos justificatos non imitantur. Caveant futurum judicium ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur. Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum.

Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Certum est autem 110.0211D| quod, veniente desuper Spiritu, apostoli majorem multo scientiam veritatis quam carnales eatenus potuere consecuti sunt, et majore desiderio certandi pro veritate succensi sunt. Non tamen putandum est in hac vita quempiam omnem veritatem posse comprehendere. Unde et ipse beatus Paulus apostolus, qui ad tertium coelum raptus est, et ibi audivit arcana verba quae non licet homini loqui, ait: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Intelligendum est ergo quod ait de Spiritu, Docebit vos omnem veritatem, quasi diceret: Diffundet in cordibus vestris charitatem, quae vos omnem veritatem faciat amare: cujus magisterio 110.0212A| intus edocti, proficiatis de virtute in virtutem, dignique efficiamini pervenire ad vitam, in qua vobis aeterna claritas summae veritatis et verae sublimitatis, id est, contemplatio vestri conditoris appareat.

Non enim a semetipso loquetur, sed quaecunque audiet loquetur. Non enim Spiritus loquetur a semetipso, fortasse quia non est a semetipso, sed a Patre. Nam Filius natus est a Patre, et Spiritus sanctus procedit a Patre. Non enim loquitur a semetipso, id est, sine Patris et Filii communione. Non enim divisus est Spiritus sanctus a Patre et Filio, sed unum opus est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed quaecunque audiet loquetur. Audiet videlicet per unitatem substantiae et proprietatem scientiae. Non enim loquitur a semetipso, quia non est a semetipso: 110.0212B| Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus est, et Spiritus sanctus a Patre procedens. Ab ipso enim audiet Spiritus sanctus a quo procedit, quia non est a seipso, sed ab illo a quo procedit. A quo illi est intelligentia, ab illo utique et scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia. Quod vero adjunxit:

Et quae ventura sunt annuntiabit vobis. Constat enim nonnullos sanctorum in Spiritu sancto futura praedixisse. Sed tamen altius sunt haec verba Domini consideranda, quae omnibus sanctis communia esse possunt. Igitur Spiritus adveniens quae ventura sunt annuntiabit, cum gaudia nobis patriae coelestis ad memoriam reducit, cum festa illa supernae civitatis per donum nobis suae aspirationis innotuit. 110.0212C| Ventura nobis annuntiat, cum nos a delectatione praesentium abstrahens, promissum in coelis regnum nostris cordibus desiderandum inflammat.

Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Spiritus clarificabit Christum, quia per eum ea charitas in cordibus discipulorum accensa est, ut abjecto timore carnali effectum resurrectionis ejus constanter praedicarent, qui paulo ante tempore passionis pavidi fugerant. Unde scriptum est: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Spiritus clarificavit Christum, cum impleti gratia spiritali doctores sancti tot et tanta miracula in nomine Christi fecerunt, quibus orbem totum ad fidem Christi converterent, 110.0212D| tot ac tanta pro Christi nomine passionum certamina pertulerunt. Clarificat, dum charitatem in cordibus nostris diffundit, aeternae patriae amorem inspirat.

Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis, id est, de meo Patre. De Patre accipit Spiritus sanctus, quia de Patre procedit, de quo et Filius natus est. Qui vero de nullo natus est, et de nullo procedit, Pater est solus.

Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. De his dixit quae ad ipsam Patris divinitatem pertinent, in quibus ille est aequalis Patri, in qua Spiritus sanctus aequalis est Patri et Filio, qui una substantia, una natura, una majestas, una gloria, una aeternitas est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, 110.0213A| et est unus Deus omnipotens, invisibilis et incomprehensibilis omni creaturae, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. In nomine justitiae et in Spiritus sancti dono et missione, istarum duarum fit concordia lectionum. Beatus qui intelligit veritatem et sequitur justitiam, quia si in hoc permanserit, simul cum Christo in aeternum gaudebit.

HOMILIA XXXVI. IN INVENTIONE SANCTAE CRUCIS. Lectio Epistolae B. Pauli ad Galatas.

Fratres, confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis, etc.

Hac spe dicit se confidere, de his quia non sponte erraverunt.

Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicunque 110.0213B| est ille. Quomodo qui errantem converti facit remunerandus est, dicente Jacobo apostolo in Epistola sua: Qui converti fecerit peccatorem, salvabit animam ejus et operiet multitudinem peccatorum; ita et qui recta incedentem in iter devium cogit flectere, damnationem consequitur, quicunque fuerit. Hoc propter hos subjicit, ne quis sibi meritum defenderet eo quod filii essent Abrahae secundum carnem, denique exclamantes dicunt ad Jesum: Nos filii Abrahae sumus.

Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Apertum est quod dicit; ideo enim quasi inimicus a Judaeis odiebatur et non desinebant a persecutione ejus, quia circumcisionem jam cessare docebat. Denique Judaeis compellentibus 110.0213C| et saepenumero falsas accusationes contra eum deferentibus, obliquum judicem videns, coactus appellavit Caesarem.

Ergo evacuatum est scandalum crucis. Scandalum erat Judaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. Si autem admitteret circumcisionem, non esset scandalum, et pacifici essent nobis Judaei. Nam dicebant de Salvatore: Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit. Ergo evacuatum est scandalum crucis.

Utinam et abscindantur qui vos conturbant, id est, utinam abscindantur qui vos subvertunt. Tale est hoc quale et illud ad Corinthios prima: Qui non, inquit, amat Dominum Jesum, anathema sit. Ex ipso grege morbido sunt et hi, quos sociat sententiae eorum 110.0213D| ut abscindantur a misericordia Dei, qui Galatas Dei gratia exuerunt, et non solum spiritaliter, sed et carnaliter hos maledicit, ut quia circumcidi Galatas cogebant ipsi abscinderentur, ut multiplicaretur his dolor corporis.

Quicunque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi tantum, ut crucis Christi persecutionem non patiantur. In carne placere, hominibus placere significat; ut enim Judaeis propitiis aut non infensis viverent, quos pseudoapostolos dicit, sic Christum praedicabant, ut et legem servandam docerent. Quod apostolus nunquam metuit, sed constanter quod verum est non tacuit, et sibi ex his providens quos docebat. Denique ego, inquit, non solum ligari, sed 110.0214A| et mori paratus sum in Hierosolyma pro nomine Domini nostri Jesu Christi. Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur. Tale hoc est, quale et illud dictum ad apostolum Petrum: Si tu cum Judaeus sis gentiliter vivis, quomodo compellis gentes judaizare? Ita et hic cum ipsi legem non custodirent conversantes injuste, circumcisionem sectabantur, ut perinde vincere et amatores legis viderentur, cum constet hunc legem defendere et custodire, qui justitias ejus exsequitur, et mandatum quod ad vitam pertinens datum est, non praetermittit. Clades ergo Galatarum excusatio erat eorum haec, ut vel sic intelligant quia ludebantur, velut stulti et hebetes, de quorum doloribus glorificantur.

110.0214B| Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Quomodo pseudoapostoli tribulationes pro nomine Christi, quasi nihil profuturas per hypocrisin redimebant erubescentes in his, ita et Apostolus gloriabatur de his, sciens magnam pro istis sibi fore mercedem, quemadmodum et caeteris apostolis Christi, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Tunc, inquit, caesi exierunt apostoli de concilio, gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati. Cujus ergo omnis spes in Christo est, hic gloriatur in cruce ejus, huic et mundus crucifixus est, certum habens amorem crucis Christi vitam esse, mundi vero amorem parare mortem. Beatus ille est qui mortificat desideria carnis suae, et patienter 110.0214C| suffert tribulationes praesentis vitae, quia si in hoc studio bono usque in finem perseveraverit, aeternae vitae cum Christo et sanctis ejus particeps factus, sine dubio in aeternum gaudebit. Ipso praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli ad Thessalonicenses.

Fratres, omnes vos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis, neque tenebrarum.

Quomodo dixit, Sicut fur in nocte, sic veniet, hoc in loco dicit, quoniam non estis in tenebris, cognovistis enim veritatem. Itaque et si repente dies instat, sed non erga vos ordinem sibi vindicat furis, 110.0214D| qui juvandi estis ex ejus adventu, sed illis qui noxam exspectant poenalem. Et ut recognitionem sufficere sibi non existiment, adjicit

Igitur non dormiamus sicut et caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte inebriantur. Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, et induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis. Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Convenit igitur nos tali remuneratos scientia vigilare, et sobrios esse erga illorum diligentiam quae nobis conveniunt, ad custodiendum 110.0215A| nocturnum tempus, nec nobis necessarium est ad sectandam ebrietatem. Latere enim poterit facile is qui talis est. Illos vero qui per cognitionem tanquam in die jam consistunt, sobrios esse convenit et vigilantes erga studia virtutum, quasi qui et in diei tempore conversantur, in quo neque latere quemquam possibile est, si tamen aliquid ex illis quae non conveniunt perfecerit. Quae sunt illa opera per quae nobis, ut in die conversantibus, deputemus fidem et charitatem, ex quibus spes nobis acquiritur salutis, per quod et Dominus Deus per Christum, qui pro nobis suscipere voluit mortem, salutem nobis prodidit, non poenam, ut licet secundum praesentem hanc vitam habeamus; hoc enim dicit, vigilemus etiamsi egressi fuerimus a vita hac; hoc dicit dormiamus. Vult 110.0215B| enim dicere ut illi qui tunc vivunt in Christi adventu, et qui jam sunt mortui, omnes aeternam vitam et incorruptam acquiramus, dum illi qui praecesserunt dudum in mortem, ita resurgunt et illi, qui tunc vivunt, in incorruptibilitatem mutantur, sicut idem Apostolus in alio loco dicit, quoniam omnes immutabimur. Igitur nihil est quod prohibeat salute nos frui futura, si tamen illa quae ex nobis sunt minime nobis obstiterint. Et hinc dicens adjicit:

Propter quod consolamini in invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis in Christo Domino nostro, cui est honor et gloria simul cum Patre et Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. 110.0215C|

In illo tempore respiciens Jesus in discipulos suos dixit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, etc.

Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Attendite quod sequitur:

Ut sint, inquit, unum sicut et nos. Non ait ut nobiscum sint unum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut unum sumus nos, sed ait: Ut sint unum sicut et nos; ipsi utique in natura sua sint unum sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio non diceret nisi secundum hoc diceret, quod Filius aequalis est Patri, sicut in alio loco dicit: Ego et Pater unum sumus; non secundum id quod homo est, nam secundum hoc dixit: Pater major me est. 110.0215D| Sed quomodo una eademque persona est Deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat, intelligimus Deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. Sequitur:

Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Me, inquit, veniente ad te, serva eos in nomine tuo in quo eos, quando cum eis eram, et ipse servabam. In nomine Patris servabat discipulos suos filius hominis in humana praesentia constitutus, sed etiam Pater in nomine Filii servabat quos in nomine Filii petentes exaudiebat; his quippe idem Filius dixit: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Simul enim nos custodiunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui est unus 110.0216A| verus et beatus Deus. Intelligamus cum ita loquitur, sicut hic locutus est, personas eum distinguere, non separare naturam, licet ablata ab eis corporali praesentia filii; sed nunquam spiritalis custodia deerat, de qua dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Quos dedisti mihi custodivi; et nemo ex his periit nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Filius perditionis dictus est traditor Christi, de quo in psalmo centesimo nono maxime prophetatur.

Nunc autem, inquit, ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ecce in mundo loqui se dicit, qui paulo ante dixerat: Jam non sum in mundo. Ergo et quia non natura ibat, hic adhuc erat; et quia fuerat hinc 110.0216B| abiturus, hic quodammodo jam non erat. Quid sit autem hoc gaudium de quo ait, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, jam superius expressum est, ubi ait, ut sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum in eis dicit implendum propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et juste et pie vivendum est in hoc saeculo. Loquens adhuc Dominus ad Patrem et orans pro discipulis suis,

Ego, inquit, dedi eis sermonem tuum. In prioribus expositum est.

Et mundus odio habuit. Significat passiones quas in mundo habituri erant a persecutoribus, quos hic mundi nomine demonstrat. Deinde causam subjiciens 110.0216C| cur eos oderit mundus:

Quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Sed aliter illi, aliter ego; illi regeneratione, ego generatione; illi eguerunt secunda nativitate, quia in peccatis nati sunt: ego quia sine peccato natus sum, non egui regeneratione. Donatum est ergo eis, ut de mundo non essent: ego vero nunquam fui de mundo, quia nunquam in peccato. Ipse autem de mundo nunquam fuit, quia etiam secundum formam servi de Spiritu sancto natus est, de quo illi renati. Si ergo illi ideo non de mundo quia renati sunt de Spiritu sancto, propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto.

Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Adhuc enim necessarium fuit, 110.0216D| quamvis jam non essent de mundo, esse tamen in mundo, ut impleatur quod dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terra verba eorum.

Sanctifica eos in veritate. Sic enim servantur ex malo quod superius oravit, ut fieret de malo perfidiae in quo cecidit Judas proditor. Sanctificantur itaque in veritate haeredes testamenti novi, cujus veritatis umbrae fuerunt sanctificationes veteris testamenti. Et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit: Ego sum via, et veritas, et vita, et veritas liberabit vos.

Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Quos misit, nisi apostolos suos? Nam et 110.0217A| ipsum nomen apostolorum, quod Graecum est, nihil nisi missos significat in Latino. Misit ergo Dominus Filium suum absque peccato conceptum et natum; misit Filius discipulos suos quos ipse sanctificavit, vel per baptismi sacramentum, vel per sanguinis sui redemptionem, ut praedicarent mundo sanctificationem et ablutionem, et remissionem peccatorum suorum. Unde et subjecit:

Et pro eis ego sanctifico meipsum, id est, in eo quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris. Sanctificatio fidelium est obedientia Filii, qui obediens fuit Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum. Quod vero ait:

Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Hoc est, in 110.0217B| me ipso, sicut et ego sanctificatus sum in verbo Dei. Igitur subjecit et ait:

Non pro his rogo tantum, id est, pro discipulis qui cum illo tunc erant.

Sed pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi omnes suos intelligi voluit: non solum hos qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot postea crediderunt in eum per verbum apostolorum, sine dubio crediderunt, et donec veniat credituri sunt; ipsis enim dixerat: Et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis.

Ut omnes unum sint. Unum in charitate, unum in fide, unum in pace, quia in unum regnum futuri sunt. Licet in eo regno mansiones diversae sint propter merita sanctorum diversa, tum quicunque in eo 110.0217C| regno erit beatus erit, et sufficit sibi quod habet, in eo gaudet quod possidet.

Sicut tu, Pater, in me et ego in te. Hoc est quod paulo ante dixit: Ego in Patre, et Pater in me. Nam totus Pater in Filio est, et totus Filius in Patre; et qui Filium habet, habet et Patrem; et qui Patrem habet, habet et Filium. Unde subjecit:

Ut et ipsi in nobis unum sint. Id est, una charitate nos diligant, et una fide nos credant, et una spe in nos confidant: ut sit unitas corporis in capite, et sit unus Deus omnia in omnibus.

Ego in eis, sicut caput in membris, et tu in me, sicut pater in filio ut sint consummati in unum, id est perfecti, quod perficiat qui nos voluit unum esse in se et per se.

110.0217D| Ut cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et me dilexisti. Dilexisti eos ut essent quod non erant; dilexisti me ut essem quod semper fui.

Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Nunc per fidem, tunc ergo per speciem, cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria. Tunc patet quod erimus, quia tunc apparebit is qui ante erat quam nos essemus.

Ut videant, inquit, claritatem meam quam dedisti mihi. Pater juste, mundus te non cognovit. Quia justus es, ideo te non cognovit. Mundus vero quidam natus est per justitiam, te non cognovit; ille vero qui salvandus erat per misericordiam, te cognovit. Mundus 110.0218A| vero quem per Christum conciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Denique sequitur:

Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae est Deus natura; homo autem de Spiritu sancto et virgine ineffabili gratia in unitatem personae Filii Dei assumptus est. Per illum cognoverunt hi et omnes per eos credituri.

Quia tu me misisti, ideo cognoverunt, igitur per gratiam cognoverunt.

Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum feci per fidem: notum faciam per speciem; notum feci in saeculo peregrinantibus: notum faciam in coelo regnantibus.

Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Quomodo autem dilectio qua dilexit Pater Filium 110.0218B| est et inter nos, nisi quia membra ejus sumus et in illo diligimur, cum ille diligitur totus, id est, caput et corpus. Ideo subjunxit, et ego in ipsis, tanquam diceret: Quoniam ego sum in ipsis, qui si in recta fide et bonis operibus usque in finem perseveraverint, paratus sum regni coelestis gloriam dare ubi vivant et gaudeant per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXXIX. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Adhuc modicum vobiscum sum, etc.

Tanquam diceret: Continuo quidem resurrectione glorificabor, non tamen continuo ascensurus in coelum, sed adhuc modicum vobiscum, significans quadraginta 110.0218C| dies, quibus erat cum discipulis temporibus opportunis apparens illis. Potest tamen intelligi quod parvum tempus illius tantummodo noctis usque ad passionis horam cum discipulis se esse significaverit. Est et alia divina praesentia, sensibus ignota mortalibus, de qua item dicit: Ecce vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc certe non est adhuc modicum vobiscum sum; sed est modicum vobiscum sum, vel ante passionis horam vel post resurrectionem. Alio loco dixit discipulis suis: Haec sunt verba quae locutus sum vobis cum adhuc essem vobiscum, nisi cum adhuc essem in carne mortali in qua estis et vos. Tunc enim cum haec diceret in eadem carne suscitata erat, sed cum illis in eadem mortalitate jam non erat.

110.0218D| Quaeretis me: sicut dixi Judaeis: Quo ego vado vos non potestis venire; et dico vobis modo. Hoc est, modo non potestis. Judaeis autem cum haec diceret, non addidit modo. Isti itaque non poterant venire tunc quo ille ibat, sed poterant postea; ideo desiderans eos quomodo idonei esse possent pergere quo ille antecedebat:

Mandatum novum, inquit, do vovis, ut diligatis invicem. Hi sunt gressus quibus sequendus est Christus; hoc mandatum charitatis. Innovat quippe audientem vel potius obedientem non omnis, sed ista dilectio, quam Dominus ut a carnali dilectione distingueret, ait: Sicut dilexi vos. Dilectio ista non innovat ut simus homines novi, sed haeredes testamenti 110.0219A| novi. Haec dilectio populum novum collegit Christo; haec antiquos Patres innovabat ut essent in Christum credentes qui venturus erat redimere eos. Audiant enim atque custodiant, Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem, omnes qui volunt fratres esse unici Filii Dei, qui seipsum in hac dilectione tradidit pro nobis. Nam et in hoc mandato illud mandatum est quod prius ponitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis; nam et qui diligit Deum non eum potest cohibere praecipientem ut diligat proximum, et qui ante atque spiritaliter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Dominum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta quam distinguendo 110.0219B| addidit Dominus, sicut dilexi vos, cum Dominus Jesus sanctam dilectionem, qua se invicem diligerent, discipulis commendaret.

Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Sic utique hoc dixit magistro discipulus et Domino servus tanquam sequi paratus, propterea quippe Dominus qui ejus animum vidit quare hoc interrogaverit, sic ei respondit:

Quo ego vado non potestis me modo sequi. Tanquam diceret: Propter quod interrogas non potes modo. Non ait: Non potes; sed non potes modo: dilationem intulit, non spem tulit; et eamdem spem quam non tulit, sed potius dedit, sequenti voce firmavit addendo atque dicendo:

Sequeris autem postea. Respondit Petrus: Quare te 110.0219C| non possum sequi modo? Animam meam pro te ponam. Quid in animo ejus esse cupiditatis videbat? Quid virium non videbat? Voluntatem suam jactabat infirmus, sed impendebat valetudinem medicus. Iste promittebat, ille praenoscebat. Qui nesciebat, audiebat; et qui praesciebat, docebat.

Respondit Jesus: Animam tuam pro me pones. Quod promittis, modo non potes; prius est anima mea pro te ponenda, ut possis postea animam tuam pro me ponere; sicque resurrectionis meae gloria complebitur et passionis tuae merces in coelesti regno tibi praeparabitur ut cum sanctis angelis vivas et gaudeas per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XL. DOMINICA IV POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae beati Jacobi apostoli. 110.0219D|

Charissimi, estote factores verbi, et non auditores tantum, etc.

Sic et Paulus de legis cultoribus ait: Non auditores tantum legis justificabuntur apud Deum, sed factores legis justi sunt. Et in Apocalypsi Joannis, cum dixisset: Beatus qui legit et qui audit verba prophetiae libri hujus, protinus adjunxit: Et servat ea quae in illo scripta sunt.

Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Vultum nativitatis dicit vultum infantiae, quae nondum ad perfectum pervenit virum. 110.0220A| Mos mulierum est aspicere se in speculis, ut quidquid in se sordidum perspexerint, aut non bene compositum, in melius emendato, suis satagant placere maritis. Quod facere moraliter animabus convenit nostris. Debemus etenim nos in Evangelii, seu omnium divinarum Scripturarum conspicere speculo, et depositis sordibus, ornatisque moribus animarum nostrarum, Christo vero placere merito [ Forte leg. marito].

Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis, et permanserit in ea. Legem perfectam libertatis gratiam Evangelii dicit; nihil enim ad perfectum lex adduxit. Et alibi: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum. Et iterum: Ubi enim spiritus Domini, 110.0220B| ibi libertas. Et ipse Dominus: Si vos, inquit, Filius liberaverit, vere liberi eritis.

Non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit. Non auditu verbi supervacuo, sed operis exsecutione beatitudo praeparatur, sicut et Dominus loquens ad discipulos: Si autem scitis, beati eritis, inquit, si feceritis ea.

Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. Monuerat supra verbum Dei non solum audire, sed et facere, nunc addit, quia et si mandata quis Domini quae didicit factis exercere videtur, si non etiam linguam a detractionibus, mendaciis, blasphemiis, stultiloquiis, ab ipso etiam multiloquio, caeterisque quibus peccare solet refrenaverit, 110.0220C| frustra se de operum justitia jactat, sicut et Paulus gentilis poetae sententiam approbans ait: Corrumpunt bonos mores colloquia mala.

Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est. Pulchre addidit, apud Deum et Patrem, quia sunt qui hominibus religiosi videntur, cum coram Deo habeantur profani. Unde et Salomon ait: Est via quae videtur homini justa; novissima autem ejus deducunt ad mortem.

Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Quia dixerat factorem operis beatum in facto suo futurum, nunc quae facta Deo maxime placeant dicit, misericordia scilicet et innocentia. Namque in eo quod pupillos et viduas in tribulatione eorum visitare jussit, cuncta 110.0220D| quae erga proximum misericorditer agere debemus insinuat. Quod quantum valeat, ipso judicii tempore pandetur, ubi dicturus est judex: Quandiu fecistis uni de fratribus meis minimis, mihi fecistis. Porro in eo quod immaculatos nos ab hoc saeculo custodiri praecepit universa in quibus nos ipsos castos servare decet ostendit; in quibus sunt ea quae supra observare monuerat, ut tardi simus ad loquendum, et tardi ad iram; et in patientia et in tribulatione praesentis vitae fortes simus ad sustinendum cuncta adversa, sicque recta fide ac bonis operibus studeamus ad aeternam vitam pervenire, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen

HOMILIA XLI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. 110.0221A|

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

Quod duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est, cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rerum quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis; quia qui petit quod ad supernam salutem et gaudium aeternum non pertinet, nihil petere videtur ad comparationem 110.0221B| illius petitionis quam petere debuit. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Ac si patenter dicat: Non fluxa saeculi gaudia, quae et moerore semper mixta et dolore finienda sunt; sed illud singulare gaudium a Patre petite, cujus plenitudo nullo cujuslibet inquietudinis attactu minuatur. Aeternitas nullo unquam termino dissolvetur, si ei per se praestiteritis talia petendo, procul dubio quae petitis, accipietis, si mores menti concordant petentis. Parum enim utilitatis affert bene orando superna quaerere, qui non destitit perverse vivendo infimis implicari.

Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam in proverbiis non loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. Jam parvuli fuerant, necdum intelligere potuerunt quomodo Pater esset in 110.0221C| Filio, et Filius in Patre, et caetera quae ad profunda mysteriorum divinitatis pertinebant; necdum scire potuerunt, ideo in proverbiis quasi aenigmate loqui illis videbatur Dominus, sed promittit ille horam in qua palam loqueretur. Illam nimirum horam significans qua eis, peracta sua passione ac resurrectione, Spiritus sancti erat gratiam daturus. Tunc etenim spiritaliter intus instructi, spiritali delectatione succensi, quo perfectius omnia quae agnitione divinitatis mortalibus erant capienda, acceperunt, eo ardentius sola quae ad ejus visionem promerendam juvarent petere ac desiderare curaverunt.

In illo die in nomine meo petetis. Id est, quae ad salutem tantummodo animarum vestrarum, et quae ad gaudia aeterna pertinere videntur petere incipietis. 110.0221D| Et maxime, ut intelligatis quid sit quod dixit: Ego et Pater unum sumus, et quoniam Pater sit in me et ego in Patre. Tunc in nomine ejus petunt, qui petunt, quia in sono ejus nominis non aliud quam rem ipsam esse, quae hoc nomine vocatur, intelligunt. Hi possunt utcunque cogitare Dominum nostrum. Jesum Christum, in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum Deus est, nos audire cum Patre. Quod eum significasse arbitror, ubi ait.

Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. Potest enim non inconvenienter accipi quod ait, Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis, quia non de praesenti rogo, sed de futuro. Posuit, 110.0222A| rogabo, quod sanctis ad internam pacem receptis non possit jam aliquis rogare de illis, quia nimirum tanta beatitudine donandi sunt, quae amplior esse non possit.

Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. Non ita intelligendum est quod dixit, quia vos me amastis, quasi priores illi amarent Christum; sed ita potius quia Pater illos gratuito amore praevenerit, atque ad amandum credendumque Filium amando sustulerit. Et quia ipsam agnitam Filii dilectionem ac fidem pio et sollicito corde servaverint, majorum eos donis paternae dilectionis esse remuneratos, una cum Filio et Spiritu sancto amare, quos amore dignos judicat. Quod adjunxit, quia vos me amastis, eadem ratione sentiendum 110.0222B| est. Quapropter quicunque Filium recte habet, hunc cum Patre et Spiritu sancto amat; et quia quorum inseparabilis est natura divinitatis, horum una eademque sunt dona virtutis, hoc est, quod amatis et creditis quia a Deo exivi.

Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. Exivit a Patre et venit in mundum, quia visibilis mundo apparuit in humanitate qui erat invisibilis apud Patrem in divinitate. Exivit a Patre quia non in ea forma qua aequalis est Patri, sed in assumpta creatura, minor apparuit. Et venit in mundum, quia non in ea forma servi quam accepit, etiam mundi hujus amatoribus se vivendum [ Forte, videndum] praebuit. Iterum reliquit mundum et rediit ad Patrem, quia ab aspectu amatorum mundi 110.0222C| quod viderant abstulit, et se amatoribus suis aequalem Patri esse credendum docuit. Reliquit mundum et rediit ad Patrem, quia humanitatem, quam induit per ascensionem, ad invisibilia paternae majestatis adduxit. Haec quidem verba Domini mystica, et, sicut ipse testatur, in proverbiis sunt dicta; sed discipuli quibus dicebantur adeo adhuc carnales erant, ut eorum profunditatem minime caperent, et non solum arcana dictorum, sed nec ipsam ignorantiam suam intelligerent, putantes simpliciter et dilucide prolata, quae non intelligentibus proverbia erant. Ecce continuo responderunt:

Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Palam igitur loqui aestimabant, cujus mysteria dictorum necdum comprehendere valebant. Quod 110.0222D| autem adjungunt:

Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget, in hoc credimus quia a Deo existi, aperte ostendunt quia loquens ad eos Dominus de his maxime disputabat quae illos delectabat audire; et quae illi interrogare volebant, haec ipse praeveniens, eis ultro proferebat; unde merito illum scire omnia quasi Deum, et quasi Dei Filium a Deo venisse credunt et confitentur. Apertum namque divinitatis indicium est cogitationum nosse secreta. Istarum duarum in Dei et Patris nomine fit concordia lectionum, quia Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una est substantia, una gloria, una majestas regnans per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLII. IN LITANIA MAJORE. Lectio Epistolae beati Jacobi apostoli. 110.0223A|

Charissimi, confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.

In hac sententia illa debet esse discretio, ut quotidiana leviaque peccata alterutrum coaequalibus [ Ms., coaequales] confiteamur, eorumque quotidiana credamus oratione salvari. Porro gravioris leprae immunditiam juxta legem sacerdoti pandamus; atque ad ejus arbitrium, qualiter et quanto tempore jusserit, purificari curemus.

Multum enim valet deprecatio justi assidua. Elias homo erat similis nobis passibilis; et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, 110.0223B| et menses sex. Decenter astruit exemplo quantum deprecatio justi valeat assidua, cum Elias una tantum oratione orando tam longo tempore coelos continuerit, terris imbres averterit, fructus mortalibus negaverit; et rursus ubi voluit, ubi tempus esse perspexit, ubi longo inediae tabe cor regis superbi et gentis idololatrae ad poenitentiam vidit inflexum, una solummodo oratione oraverit et fructus atque aquas quas negaverat terris, restituerit. Sic enim sequitur:

Et rursum oravit, et coelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. Si semel ergo et prius et postmodum oravit, et hoc unus Elias ac tanta impetravit, quantum autem valeat frequens plurimorum oratio justorum ostendit; sed ne trepidaret nostra fragilitas reputans se tanto prophetae, qui curru 110.0223C| igneo rapi meruit ad coelos, similia facere non posse, consulte beatus Jacobus de ejus oratione locuturus ita inchoavit: Elias homo erat similis nobis passibilis. Homo namque erat, tametsi nulli hominum virtute secundus, similis nobis origine carnis, passibilis ut nos et mentis fragilitate et carnis. Nam quod carne fragilis esset apud Sarepthanam viduam victum quaerendo monstravit. Quod mente quoque passibilis fuerit, ostendit, cum post redditas terris aquas exstinctosque prophetas et sacerdotes idolorum, unius mulierculae minis exterritus, per deserta diffugit. Quanti autem sit meriti apud Dominum pro infirmantibus orare, eosque sua peccata confitentes ad amissam revocare sospitatem subdendo manifestat.

Si quis autem erraverit ex vobis a veritate, et convertit 110.0223D| quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte. Quia enim in superioribus hujus Epistolae partibus linguam nostram a maligna vel otiosa locutione restringit, opportune in fine quid maxime loqui debeamus, ostendit. Jubemur itaque orare et psallere Domino quoties aliquibus pulsamur adversis. Item, confiteri alterutrum peccata nostra et orare pro invicem ut salvemur; pro sanitate proximorum non solum temporali, sed potius aeterna quantam possumus sollicitudinem impendere curemus. Si enim mercedis est a morte eripere carnem quandoque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare, in coelesti patria sine fine victuram? Notandum 110.0224A| sane quod quidam codices habent: Salvabit animam suam a morte; et ex ambiguo Graeco ita etiam recte interpretari potest: et revera qui errantem corrigit, sibimetipsi per hoc vitae coelestis gaudia ampliora conquirit. Salvabit, inquit, animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum. Qui peccatorem ab errore convertit et ejus peccata per hanc conversionem ab aspectu interni judicis superpositione vitae melioris abscondit, sua quoque in quibuscunque offendit errata ab intuitu ejus qui omnia videt proximum curando contegit. Juxta illud Psalmistae: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Nec obliviscitur beatus Jacobus quod superius ait: Nolite plures magistri fieri, fratres mei; ibi namque imperfectos in propria 110.0224B| actione a magisterii officio, quod per jactantiam quaerebant, submovet; hic vero instructos ex omni parte, quid erga salutem proximorum per amorem fraternitatis agere debeant, edocet. Quod enim hoc doctor facere perhibetur, hoc alio loco charitas facere memoratur, dicente beato Petro apostolo quia charitas operit multitudinem peccatorum. Nec praetereundum quod haec errantis conversio non solum loquendo, sed plerumque etiam bene agendo perficitur. Nam si quis etiam lingua tacente proximis exempla bonae actionis ostendit, eosque ad imitanda, quae neglexerant, eleemosynae, vel hospitalitatis, vel aliarum opera virtutum, convertit, officium profecto doctoris exsequitur, ac pro ejus, quem correxerat, salvatione fratris certam a pio judice mercedem consequetur.

HOMILIA XLIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. 110.0224C|

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum et ibit ad eum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod apponam ante illum, etc.

Rogatus a discipulis Salvator non modo formam orationis, sed et instantiam frequentiamque tradidit orandi. Amicus ergo ad quem media nocte venitur, ipse Deus intelligitur, cui in media tribulatione supplicare, et tres panes, id est, intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consolentur labores, efflagitare debemus. Amicus qui venit de via, ipse noster 110.0224D| est animus, quoties a nobis recedit, quoties ad appetenda terrena et temporalia foris vagatur. Redit vero coelestique alimonia refici desiderat, cum in se reversus superna coeperit ac spiritalia meditari. De quo pulchre qui petierat adjungit: Non se habere quod ponat ante illum; quoniam animae post saeculi tenebras Deum suspiranti, nihil praeter eum cogitare, nil loqui, nil libet intueri; solum, quod recognovit, summae Trinitatis gaudium contemplari, atque ad hoc plenius intuendum pervenire satagit.

Et ille deintus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium meum clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. Ostium amici divini est intelligentia sermonis, 110.0225A| quod sibi apostolus orat aperiri ad loquendum mysterium Christi, clausumque est tempore famis verbi, cum intelligentia non datur, et illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt. Pueri patrisfamilias jam sunt in secreta quiete cum Domino, et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Domino, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur.

Et ille si perseveraverit pulsans: dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget et dabit illi quotquot habet necessarios. Et ego dico vobis: Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Comparatio a minore: si enim amicus homo surgit de lecto, et dat non amicitia, sed taedio compulsus, 110.0225B| quanto magis dat Deus, qui sine taedio largissime donat quod petitur: sed hoc se peti vult, ut capaces donorum ejus fiant qui petunt, ne ita de via veniens amicus inedia dispereat, hoc est, ne animus nuper ab erroris sui vanitate resipiscens, desiderii spiritalis diutius inopia tabescat. Petamus epulas verbi, quibus alamur; quaeramus amicum qui det; pulsemus ostium, quo servemur absconse: magnam spem dedit et dat ille qui promittendo non decipit. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Ergo, juxta praemissam postulantis amici parabolam, perseverantiae opus est ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamur aperiatur. Nam si petenti 110.0225C| non datur, et quaerens non invenit, et pulsanti non aperitur, apparet quod non bene petierit, quaesierit, pulsaverit.

Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Panis intelligitur charitas, propter majorem appetitum, et tam necessaria, ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops est; cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit.

Aut si piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Piscis est fides invisibilium, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur. Quia etiam fides hujus mundi fluctibus circumdata non frangitur, recte pisci comparatur: cui contrarium posuit serpentem propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo perseminavit.

110.0225D| Aut si petierit ovum, nunquid porrigit illi scorpionem? In ovo indicatur spes, ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur: cui contrarium posuit scorpionem, cujus aculeus venenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro, cum spes futurorum in ea quae ante sunt extendat.

Si ergo, vos cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. Quomodo mali dant? sed malos appellavit dilectores adhuc hujus saeculi et peccatores: bona vero quae dant, secundum eorum sensum bona dicenda sunt qui haec pro nobis [bonis] habent, quanquam et in rerum natura ista bona sint, sed temporalia, et ad istam vitam infirmam pertinentia, 110.0226A| et quisquis ea malus dat, non de suo dat. Domini est terra et plenitudo ejus, qui fecit coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt. Quantum ergo sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus, nec nos posse decipi ut accipiamus aliud pro alio cum ab ipso petimus, quando nos etiam, cum simus mali, novimus id dare quod petimus. Non enim decipimus filios nostros: et qualiacunque bona damus, non de nostro sed de ipsius damus. Aliter apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani excesserant, omnibus modis, supernae bonitatis intuitu, mali esse dicuntur, quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi deitas sola. Omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per 110.0226B| suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur. Quod vero dicitur, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se, pro quo Matthaeus posuit, dabit bona petentibus se, ostendit Spiritum sanctum plenitudinem esse bonorum Dei, et ea quae divinitus administrantur, non alia absque ea subsistere, quia omnes utilitates quae ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte emanant. In petitione orationis et in acceptione muneris istarum duarum fit concordia lectionum, quae utraque in Deum recte credentibus, ac firmiter in ejus misericordiam sperantibus, perveniunt ad salutem perpetuam: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLIV. IN VIGILIA ASCENSIONIS DOMINI, Lectio Epistolae ad Ephesios. 110.0226C|

Fratres, unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus, etc.

Gratiam et misericordiam Domini nostri Jesu Christi, quam generi contulit humano, breviter hic Apostolus in electione replicavit praesenti, ut audistis; ait enim: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi; juxta mensuram namque credentium datur gratia spiritalis, tantum muneris misericordia sua largiens, quantum 110.0226D| potest ille cui donatur accipere: Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Nos qui nunc credimus in Christum de gentibus congregati, cum essemus creatura Dei, diabolo capti sumus et ejus satellitibus distributi: venit igitur Dominus noster Jesus Christus, divinam majestatem abscondens in homine ne a diabolo cognosceretur, et praedicavit nobis, qui a diabolo captivati fuimus, remissionem, et qui in mortis vinculis tenebantur, solutionem: sustinens pro hominibus mortem in humanitate, qui in divinitate mori non potest; et aeternam mortem sua morte devicit, et de terra resurgens in excelsa coelorum hominem, quem assumpsit, evexit; sanctorum animas 110.0227A| qui in inferno tenebantur captivitate eripuit et ad regna secum coelorum perduxit, et credentibus in se hominibus Spiritus sancti dona largitus est, ut Apostolus ipse alibi docet: Alii gratiam sanitatum, alii operationem virtutum, alii prophetiam, alii discretionem spirituum, alii genera linguarum, alii quoque interpretationem sermonum: dividens singulis prout vult.

Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Secundum formam scilicet servi ascendit, ad quam non localiter, sed dignanter descendit. Descendere autem ideo dicitur in infernum ad servandas animas justorum, ut homines etiam secum ad coelestia revocaret. Qui descendit cum anima in infernum, ipse cum 110.0227B| anima et corpore ascendit in coelum, ut impleret omnia quae scripta sunt de gloria triumphi sui.

Et ipse dedit quosdam apostolos, qui per orbem terrae missi sunt praedicare, quosdam autem prophetas, alios autem evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Quia corpus Domini esse Ecclesia intelligitur, quae de vivis lapidibus, id est, de hominibus construitur fidelibus, hoc ipsi habent operis ut secundum dispensationem et officia sibi credita Ecclesiam Christi, id est, corpus ejus, aedificent.

Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Unde omni studio laborandum 110.0227C| nobis est primo ut in fidei occurramus omnes unitatem; deinde in eadem unitate habere agnitionem Filii Dei, ita ut in interiore homine Christum fiducialiter imitando, perfecti viri vocabulum sortiamur. Praesenti enim festivitate, id est, ascensione Christi Domini ad coelos, quam hodie venerando praevenimus, Deo sumus, dilectissimi, mira reconciliatione sociati et coelestem misericordiam pleniter consecuti: in qua pax nobis miranda donata est per Christum, quam nullis unquam nostris meritis voluimus adipisci. Nos qui terra videbamur indigni, in hac solemnitate elevati sumus ad coelum. Qui nec terrestria merebamur, coelorum transivimus fines et ipsa sede regali decoramur in natura humana. Exsultemus itaque, dilectissimi, 110.0227D| gaudio spiritali, et digna apud Deum gratiarum actione laetantes, liberos cordis oculos ad illam altitudinem in qua Christus est, erigamus: sursum vocatos animos desideria terrena non deprimant, ad aeterna praelatos peritura non occupent, viam veritatis ingressos vanitates mundanae non retrahant. Nihil est autem validius, dilectissimi, contra diaboli dolos, quam benignitas misericordiae et largitas charitatis, per quam omne peccatum aut vincitur aut declinatur. Sed hujus virtutis sublimitas non prius apprehenditur quam illud quod ei est adversarium, subruatur. Quid ergo tam inimicum misericordiae et operibus charitatis quam avaritia, de cujus radice omnium malorum germen emergit? quae 110.0228A| nisi in suis fomitibus enecetur, necesse est ut in agro illius in quo hujus mali plantatio convaluit, spinae potius tribulique vitiorum quam ullum verae virtutis semen oriatur. Resistamus ergo, dilectissimi, huic tam pestifero malo et charitatem, sine qua nulla virtus potest nitere, sectemur, ut per hanc, qua ad nos Christus descendit, dilectionis viam, et jam nos ad ipsum possimus ascendere, cui est cum Deo Patre et Spiritu sancto honor in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem

In illo tempore, sublevatis Jesus in coelum oculis, 110.0228B| dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, etc.

Potuit silenter haec eadem verba orationis Patri Filius dicere, sed oratio Filii doctrina est discipuli, nec non et eorum qui illorum exempla sequi voluissent, vel eorum scripta legere. Dixit, venit hora, hora utique passionis appropinquat. Clarifica Filium tuum, id est, resurrectionis gloriam praecedat humanitatis passio, et subsequatur cito resurrectionis clarificatio. Sequitur:

Ut Filius tuus clarificet te. Clarificatio Patris aeterna est, quae nec augeri nec minui potest; sed haec clarificatio ad notitiam Dei Patris pertinet, ut resurrectionis gloria, in Filio peracta, innotesceret Deus Pater toto orbi, qui ante in Judaeis tantummodo notus erat. Clarifica Filium tuum ut Filius 110.0228C| tuus clarificet te. Quasi dixisset, Resuscita me, ut innotescas toto orbi per me. Sequitur:

Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Id est, omnis hominis, a parte totum, nam caro pro homine toto dicit. Haec ait ut ostenderet magis ac magis quomodo clarificaturus esset Patrem. Sicut ergo dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita clarificet te Filius. Id est, notum te faciat omni carni, quam dedisti ei. Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam.

Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant te solum verum Deum, et, quem misisti, Jesum Christum. Ordo verborum est iste: Et quem misisti Jesum Christum cognoscant solum verum Deum. Plena cognitio Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, plena est 110.0228D| et perfecta vita aeterna, summa beatitudo est; summa beatitudo non est nisi in vita aeterna; ideo dixit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te et quem misisti, Jesum Christum, solum et verum Deum.

Ego clarificavi te super terram: opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Quid est quod praeterito tempore posuit, clarificavi et consummavi, et statim subjunxit futuri temporis verbum, faciam, nisi quod omnia Deo sunt praesentia et in divina praedestinatione futura quasi transacta esse credenda sunt? Quod enim futurum fuit ut fieret, hoc ei quasi transactum fuit. Ego te clarificavi. Quasi dixisset, Ego te clarificabo praedicationis gloria, quam in discipulis meis toto mundo efficiam, dum opus consummabo 110.0229A| passionis meae et resurrectionis, quod dedisti mihi ut faciam.

Et nunc vero clarifica me tu, Pater. Dicendo enim, te clarificavi super terram, se a Patre apud eumdem Patrem postulans clarificandum, modum profecto utriusque clarificationis ostendit: ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando; Pater vero ipsum apud semetipsum ad suam dexteram collocando. Subjunxit, claritate quam habui apud te priusquam mundus fieret. Ordo verborum est, quam habui apud te priusquam mundus esset. In hoc valet quod ait, et nunc clarifica me, hoc est, sicut tunc, ita et nunc; sicut tunc praedestinatione, ita nunc perfectione: fac in mundo quod apud te fuerat ante mundum, fac in suo tempore 110.0229B| quod ante omnia tempora statuisti. Convenit nos intelligere in hoc loco praedestinationem claritatis humanae, quae in illo est, naturae ex mortali immortalem apud Patrem futurae, et hoc jam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset quod in mundo etiam suo tempore fieret. Sicut de nobis dixit Apostolus: Sicut elegit in ipso ante mundi constitutionem.

Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Quod ergo facturus erat per doctores sanctos in toto orbe post gloriam resurrectionis et ascensionis suae, et post Spiritus sancti dona quae in discipulos delata sunt, hoc quasi factum esse dixit. Tale est hoc quale et illud quod paulo ante dixit: Ego te clarificavi super terram. Pro 110.0229C| tempore futuro et illic et hic praeteritum ponens tempus, sicut qui sciret praedestinatum esse ut id fieret, et ideo fecisse se dicens quod erat sine ulla dubitatione facturus. Sequitur:

Tui erant et mihi eos dedisti; et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: quia verba quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Quanquam et haec omnia de omnibus futuris fidelibus dici potuerunt spe perfecta cum adhuc essent futura, tamen et haec specialiter de discipulis dici possunt, ad quos tunc praesentialiter loquebatur. Quia illud quod sequitur:

Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine 110.0229D| tuo. Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ex his periit nisi filius perditionis. Judam significans, qui tradidit eum, qui unus fuit de duodecim, magis huic sensui convenit, ut apostolis specialiter haec loqueretur. Deinde subjungit:

Nunc autem ad te venio. Cnm manifestum est eum de corporali sua dixisse praesentia, cum essem cum eis ego servabam eos, veluti jam cum eis ea praesentia non esset, eo modo enim significare voluit ascensionem mox futuram, de qua dicit: Nunc autem ad te venio. Iturus utique ad dexteram Patris, unde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi. Non illud nomen quo Deus es, sed illud nomen quo Pater 110.0230A| meus es, quod nomen manifestari non potest sine illius Filii manifestatione. Nam vero illud nomen quod Deus est, nulli naturae rationabili incognitum omnimodis esse putavit. Haec est enim vere vis divinitatis, ut creaturae rationali non omnino incognitus possit abscondi, exceptis paucis, in quibus natura rationalis nimium depravata est. Propemodum omnes gentes Deum esse fatentur, licet diversis erroribus verum Deum agnoscere impediantur. Quod vero in Psalmis legitur: Notus in Judaea tantum Deus, quia legitimo cultu tantummodo Deum verum cognoverunt et coluerunt. Et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt. Id est, cognoverunt quia abs te sunt: simul enim Pater dedit omnia cum 110.0230B| genuit eum qui haberet omnia, sicut in prioribus hujus Evangelii ipse Dominus ait: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso. Quia verba quae dedisti mihi dedi eis, et ipsi acceperunt. Id est, intellexerunt atque tenuerunt. Tunc enim verbum accipitur quando mente percipitur, et tenetur ne oblivione pereat. Et cognoverunt, inquit, vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. Et hic subaudiendum est vere; quod enim dixit, cognoverunt vere, exponere noluit adjungendo et crediderunt. Hoc itaque crediderunt vere quod cognoverunt vere; id enim est a te exivi, quod est, tu me misisti. Sed tamen adhuc non erant discipuli tales quales eos futuros esse dicit, 110.0230C| verbis praeteriti temporis usus quasi jam esset, pronuntians quales futuri essent, accepto scilicet Spiritu sancto, qui eos, sicut promissum est, doceret omnia et induceret eos in omnem veritatem. Dedit eis verba, sicut dixit, quae dedit ei Pater, sed quando illa non foris in auribus sed intus in cordibus spiritaliter acceperunt. Tunc vere acceperunt, quia tunc vere cognoverunt; vere autem cognoverunt, quia vere crediderunt. Sed haec verba quae dicit Filius sibi Patrem dedisse, si ad Divinitatis unitatem intelligitur pertinere, eo modo dedit verba Pater Filio, quo genuit Verbum coaeternum sibi; si vero ad humanitatem respicit, quis intelligit quo modo dedisset, vel quomodo accepisset Deus homo factus ex Virgine, quando etiam ipsam, quae de 110.0230D| Virgine facta est, generationem quis enarrabit? Sequitur:

Ego pro eis rogo, non pro mundo, sed pro his quos dedisti mihi. Haec enim dixit inter alia, dum oraret pro eis quos dedit ei Pater. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea forte gratia, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro eis quos Pater dedit rogare se dicit. Per hoc enim quod eos illi Pater jam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat. Deinde subjungit, quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos dedit, cum adhuc Filius sequatur ac dicat: Et mea omnia tua 110.0231A| sunt, et tua mea; ubi satis apparet quomodo unici Filii sunt omnia quae sunt Patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis. Hoc enim dictum est de sancta et rationabili creatura, quam elegit Deus et quae subdita est Patri et Filio, et aequaliter sunt Patris et Filii. Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri Filius esset aequalis. Nec fas est ut sancti de quibus haec locutus est cujusquam sint, nisi ejus a quo creati et sanctificati sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales esse demonstrant, quorum aequaliter sunt. Et clarificatus sum, inquit, in eis. Nunc suam clarificationem, tanquam facta sit, dicit, cum adhuc esset futura. Et clarificatus sum in eis. Id est, per eorum praedicationem clarificatus sum in 110.0231B| toto mundo. Et quia praedestinatum est ut fieret, certum voluit esse quod futurum erat: ideo praeteriti temporis verbo usus est. Et jam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt. Significat horam qua transiturus erat ex hoc mundo; et verbo praesentis temporis usus est pro futuro, quia quod cito erat futurum quasi factum esse dixit. Quod autem ait, et hi sunt in mundo, significat eos ad quos loquebatur, tardius transire ex hoc mundo, dum illo abeunte ex hoc mundo, necesse esset ut illi remanerent, per quos praedicaretur nomen ejus sanctum in mundo. Praevidensque quid eos movere posset qui non audirent haec quae legerent, adjecit: Nunc autem ad te venio. Ascensionis gloriam designat, per quam elevatus est homo super altitudinem coelorum et 110.0231C| omnium angelicarum potestatum dignitates, ita ut in dextera Dei Patris collocaretur, ubi manet cum ipso et regnat simul cum sancto Spiritu unus Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLVI. IN DIE ASCENSIONIS DOMINI. Lectio Actuum apostolorum.

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est, etc.

Lucas evangelista, fratres mei, qui unum ex quatuor Evangeliis scripsit, ipse librum Actuum apostolorum, unde nunc praesens lectio sonuit, edidit: ubi et primitus de ultimo convivio quod Dominus 110.0231D| post resurrectionem suam cum discipulis suis habuit, simul et de ascensione ejus ad coelum quam hodie celebramus, mentionem facit. Exordium enim ipsius libri ita est. Primum quidem sermonem feci, id est, Evangelium, de omnibus, o Theophile episcope, qui hunc me librum Actuum apostolorum scribere cogis, quae coepit Jesus, primo signa monstrando vel ea quae ad exempla vitae pertinebant, facere et postea docere: quia Jesus, bonum doctorem instituens, nulla nisi quae docuit fecit, usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est, dans praecepta ante assumptionem observare et adimplere quae vel in hoc libro vel in Evangeliis leguntur.

110.0232A| Quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. Per hanc quadraginta dierum cum discipulis conversationem significat omnia se, tam aperta quam occulta, quae promiserat impleturum; et de multis vel unum dicamus quod ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Et convescens, praecepit eis ab Hierosolymis ne dis cederent, sed exspectarent promissionem Patris. Quod cibos cum discipulis sumpsit, hoc ideo fecit ut eamdem, quam mortuus suscitaverat, carnem, palpando atque tractando veram monstraret. Sequitur:

Quam audistis, inquit, per os meum, quia Joannes 110.0232B| quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. Fuerunt autem jam apostoli aqua baptizati, sed nondum Spiritu sancto pleniter, qui eis promittitur post ascensionem illam futurus. Neque autem ipsi apostoli, neque successores eorum, hucusque in Ecclesia aliter quam Joannes Baptista, id est, in aqua, baptizare valebant; sed tamen, invocato nomine Christi, adest interior virtus Spiritus sancti, quae hominem in aqua mergendo baptizatorum simul animas et corpora purificet, quod in Joannis baptismate non fiebat.

Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel. Consequenter de regno Dei percunctantur, 110.0232C| utrum videlicet mox adveniente Spiritu sancto, in praesenti esset restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere. Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora et momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Ostendit quia non expedit nobis nosse mortalibus diem vocationis nostrae, ut semper incerti de adventu judicis, ita sollicite quotidie vivamus, quasi die alia ad judicium properare debeamus.

Sed accipietis, inquit, virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Ac si diceret, Non enim putare debetis veniente in vos Spiritu sancto, statim hujus mundi fieri consummationem, sed vobis tantum virtutem 110.0232D| de me testificandi praebere.

Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est. et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Ubique creatura creatori suo praestat obsequium: astra indicant nascentem, patientem obnubunt, recipiunt nubes ascendentem, redeuntem ad judicium comitabuntur.

Et ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui eis dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Id est, in ea forma carnis atque substantiae veniet judicaturus, in qua venit judicandus. Nos ergo dignis moribus ascensum in coelum nobis praeparemus, et peregrinari nos in hac mundi valle 110.0233A| cognoscamus, in qua etiam si quaedam commoda blandiuntur, non amplectenda sunt nequiter, sed despicienda sunt fortiter. Ideo, dilectissimi fratres, si ascendere vultis in coelum, hoc in spe nostra interim roboremus; in hoc votis omnibus aestuemus, hoc meditemur in terris, quod computamur in coelis. Tunc exuturi carnis mortalitate, nunc exuamus animum vetustate; facile enim corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum. Quapropter, dilectissimi, erigamur ad eum qui pulverem nostrae abjectionis corpus fecit gloriae suae, et ut ascensionis ejus mereamur esse consortes humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. Magni nominis malitiam [ Forte, militiam], magnae promissionis suscepimus disciplinam. Sectatores 110.0233B| Christi discedere a regia non licet via, nec dignum est temporalibus occupari ad aeterna tendentes. Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore nostro, ut ad ea quae fidelibus per omnia sunt praeparata pervenire mereamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLVII. IN EODEM FESTO Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.

In illo tempore novissime recumbentibus undecim discipulis, apparuit Jesus, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt.

110.0233C| Quomodo novissime? quasi jam ultra eum non viderent: novissimum quippe illud est quod Dominum apostoli in terra viderunt, quando ascendit in coelum, quod factum est quadragesima die post resurrectionem. Nunquidnam tunc exprobraturus erat quod non credidissent eis qui eum viderunt resurrexisse, quando etiam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant? Illud ergo accipimus post multas demonstrationes ejus, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est, ipso quadragesimo die. Et quomodo jam erat ab eis ascensurus in coelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quod his qui viderant eum resurrexisse non crediderant antequam ipsi eum viderent, 110.0233D| cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium, gentes quod non viderunt fuerint crediturae. Post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus.

Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Hoc ergo praedicaturi, quomodo qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit; nonne ipsi primitus fuerant objurgandi quod antequam Dominum vidissent, non crediderint eis quibus Dominus apparuisset? Quod vero dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Nunquid sanctum 110.0234A| Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum? ut ideo discipulis dicatur, praedicate omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine potest omnis caro gentium designari. Ante etenim dictum fuerat: in viam gentium ne abieritis, nunc autem dicitur, praedicate Evangelium omni creaturae; ut scilicet prius a Judaea apostolorum repulsa praedicatio, tunc nobis in adjutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego jam credidi, salvus ero; verum dicit, si fidem operibus tenet: vera etenim fides est quae in hoc quod verbis dicit moribus non contradicit. Hinc est enim 110.0234B| quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit, qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum et mandata ejus non custodit, mendax est. Cum autem dicatur, qui vero non crediderit, condemnabitur, quid hic dicemus de parvulis, qui per aetatem adhuc credere non valent, nam de majoribus nulla quaestio est? in Ecclesia ergo Salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea, quae illis in baptismo remittuntur, peccata traxerunt.

Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo ejicient daemonia, linguis loquentur novis; serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus imponent, et bene habebunt. Nunquid quoniam signa non facimus, 110.0234C| minime credimus? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt: ut enim fides credentium cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse videmus; at si semel radicem fixerint, irrigatio cessabit. Hinc est etenim quod Paulus dicit: Linguae in signa sunt non fidelibus, sed infidelibus. An habemus de his signis atque virtutibus, quae adhuc subtilius considerare debeamus? Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. Nam sacerdotes ejus cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt nisi daemonia ejiciunt? Et fideles quique qui 110.0234D| jam vitae veteris saecularia insonant [ Forte miserunt], conditoris sui laudem et potentiam, quantum praevalent, narrant. Quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? qui dum bonis suis exhortationihus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt; et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahunt, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant, qui in propria actione titubabant, quid aliud faciunt nisi super aegrotos manus imponunt ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto majora sunt, quanto 110.0235A| spiritalia: tanto majora sunt, quanto per haec non corpora sed animae suscitantur.

Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum et sedet a dextris Dei. Considerandum nobis est quid est quod Marcus ait, sedet a dextris Dei? Stephanus dicit: Video coelos apertos et Filium hominis stantem a dextris Dei. Quid est quod hunc Marcus sedentem, Stephanus vero stantem, se vidisse testatur? Sed scimus quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis vel adjuvantis. Quia igitur Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam judex in fine videbitur; Stephanus vero, in laboris certamine 110.0235B| positus, stantem vidit, quem adjutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit.

Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum? nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt. Restat sane quaestio non minima, quomodo scripserit idem evangelista dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis ejus et Petro quia praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nec tamen ibi visum a discipulis Dominum in ullo posthaec Evangelii sui loco retulerit, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum 110.0235C| est. Galilaea namque interpretatur vel transmigratio vel revelatio. Prius itaque, secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nisi quod Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet, et hoc intelligimus praecedet vos in Galilaeam. Quod autem mirarentur gaudentes, disruptis et evictis difficultatibus, aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur, ibi eum videbitis, id est, ibi membra ejus invenietis, ibi vivum corpus ejus in eis qui vos susceperint, agnoscetis. Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur 110.0235D| revelatio, non jam in forma servi intelligendum est, sed in illa qua aequalis est Patri, quam promisit apud Joannem dilectoribus suis cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam meipsum illi. Illa erit revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus ubi eum videbimus sicuti est. Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si ejus praecepta sic amplectamur, ut ad dexteram ejus segregari mereamur: tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. In ascensione Domini istarum duarum fit concordia lectionum, ubi demonstratur ejus resurrectionis atque ascensionis gloria de hoc saeculo, et venturum ejus judicium in fine praesentis 110.0236A| saeculi, quando unicuique reddet praemia secundum propria merita, ubi mansuri erunt sine fine per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLVIII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. Lectio Epistolae B. Petri apostoli.

Charissimi, estote prudentes et vigilate in orationibus, etc.

Et Dominus in Evangelio nos incerti finis intuitu semper orare ac vigilare praecepit. Ait namque loquens de die judicii: Vigilate, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante filium hominis. Bene autem in orationibus vigilare jubemur, ut cum stamus ad orationem, cogitatio omnis carnalis et saecularis abscedat, nec 110.0236B| quidquam tum animus praeter id solum cogitet quod precatur. Subrepit enim frequenter hostis, et subtiliter fallens, preces nostras a Deo avocat, ut aliud habeamus in corde et aliud proferamus in voce, cum intentione sincera Deum debeat non sonus vocis, sed animi sensus orare

Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes. Bene addit continuam, quia semper diligere valemus, semper autem vigilare in orationibus, fragilitate carnis obstante, nequimus, semper his, quas subjungit, virtutibus insistere minime valemus, id est, hospitalitati, doctrinae, administrationi gratiarum, vel communium vel spiritalium in proximos, caeterisque hujusmodi; quia haec nimirum et per officium corporis, et per 110.0236C| tempora opportuna fieri necesse est: ipsa autem charitas, cujus instinctu haec foris aguntur, quae interiori homini praesidet, semper ibidem haberi potest, quamvis in publicum non semper ostendi potest.

Quia charitas operit multitudinem peccatorum, etc. In eo maxime cum Deo dicitur veraciter, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et siquidem cuncta opera bona quae facimus, culpas quas fecimus diluere et cooperire certum est; sed haec ideo specialiter de charitate dicit, per quam proximis nostris ea quae nobis debent donamus, quia justissimum est apud Deum ut juxta mensuram pietatis qua mensi fuerimus, remetiatur nobis. Sicut e contra terribiliter duri cordis vir sapiens 110.0236D| arguit dicens: Homo homini servat iram et a Deo quaerit medelam. Nec dubitandum quod in eo quoque qui per charitatem, quidquid valet erga correctionem proximi, admonendo, increpando, castigando, operatur, charitas ipsa cooperit multitudinem peccatorum.

Si quis loquitur quasi sermones Dei. Timens videlicet ne praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in sanctis Scripturis evidenter praecipitur, vel dicat aliquid vel imperet, et inveniatur tanquam falsus testis, aut sacrilegus, vel introducens aliquid alienum ad doctrinam Domini; vel certe subrelinquens et praeteriens aliquid eorum quae Deo placita sunt, cum ipse manifestissime praedicatoribus veritatis de his 110.0237A| quos vita imbuerent praecipiat dicens: Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Et ea enim quae ipse mandavit non alia, et haec non ex parte sed omnia suis auditoribus ad servandum contradere jubet.

Si quis ministrat tanquam ex virtute, quam administrat Deus: Tanto humilius impendat quisque proximo bonum omne quod potest, quanto certissime novit quoniam a semetipso non potest habere quod impendat, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, juxta ipsius Jesu Christi praeceptum quo ait: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Honorificatur ergo Deus in actibus nostris, cum omne quod bene ac secundum voluntatem Dei facimus, non hoc nostris meritis, sed 110.0237B| ejus gratiae tribuimus; e contra autem mala quae gerimus nostrae solum malitiae, vel inertiae, vel ignorantiae deputamus: ideo necesse est ut vitam nostram in omnibus secundum voluntatem Dei ordinemus, et ea quae ab eo jussa sunt studiose faciamus; quae autem ab eo prohibita sunt nullo modo agantur, sed in recta fide et bonis operibus, usque in finem vitae perseverare contendamus: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XLIX. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

110.0237C| In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Cum venerit Spiritus paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, etc.

Ex multis sancti Evangelii locis invenimus quia discipuli ante adventum sancti Spiritus minus capaces erant ad intelligendum arcana divinae sublimitatis, minus fortes ad toleranda adversa humanae pravitatis, sed eis, adveniente Spiritu, cum augmento divinae agnitionis data est etiam constantia ad vincenda humanae persecutionis tentamenta: unde eos Spiritus sancti adventu promisit roborandos esse, vel ad fiduciam praedicationis, vel ad constantiam passionis, sicut in ipso principe apostolorum factum esse cognovimus, qui prius ad unius ancillae vocem 110.0237D| Christum timuit confiteri, quem postea palam, et omnibus caeteris constantius, Spiritu sancto roboratus multis Judaeorum millibus praedicavit; ita ut ad ejus praedicationem tria millia virorum legamus credidisse et baptizatos esse, et non post multum temporis etiam quinque millia credidisse. Quod vero ait, qui a Patre procedit, et statim subjunxit, quem ego mittam, significat quod aequaliter idem Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit et aequaliter a Patre et Filio mittitur: sed propter distinctionem personarum hic dicitur a Patre procedere et a Filio mitti, in eadem distinctione personarum unam esse operationem ac voluntatem suam cum Patris voluntate denuntiat. Venit etiam et sua sponte, quoniam 110.0238A| aequalis est Patri et Filio, ut cognoscatur unam esse voluntatem atque operationem sanctae Trinitatis.

Ille, inquit, testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis. Quia quod Spiritu intus docente perceperunt, haec, abjecto timore, praestiterunt foris loquendo et aliis ministrando. Ipse namque Spiritus corda eorum ad scientiam veritatis illustravit, et ad docenda quae noscent culmina veritatis erexit. Cum autem venerit, ait, Paracletus, ille testimonium perhibebit de me. Tanquam diceret, Odio me habuerunt et occiderunt videntes, sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes. Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos, qui ab initio mecum 110.0238B| estis, potestis praedicare quod nostis quod modo non facitis, quia illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis.

Haec locutus sum vobis ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. Curavit namque pius magister futura discipulis pravorum bella praedicere, quo minus haec eos venientia possent turbare; solent enim levius ferri adversa quae praesciuntur, quam quae subito ex desperato superveniunt. Sicut in saeculari litteratura legitur, saepe repentini casus et perturbationes fortissimos quosque in bello milites solent fatigare.

Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Arbitrabantur enim obsequium se Deo praestare Judaei, in eo quod ministros 110.0238C| Novi Testamenti odiis insequebantur et morte; sed, sicut illis testimonium perhibet Apostolus, aemulationem habent sed non secundum scientiam. Arbitrantur ergo legis aemulatores obsequium se praestare Deo, dum praeconibus gratiae neces inferunt, sed ejus legem quae per famulum data est defendunt, qui gratiam quam ipse Filius offert accipere renuunt. Sed incassum Patri placere aestimant, qui Dei Filium contemnere, imo etiam persequi ac blasphemare laborant. Duo dixit illis esse ventura a Judaeis, id est, ut extra synagogam eos facerent, et ut eos interficerent, quae etiam ad cumulum damnationis illius populi pertinebant, ut ad salutem gentium profutura fuissent. Sicut Paulus in Actibus apostolorum illis Judaeis dixit: Quia indignos vos verbo 110.0238D| Dei fecistis, ecce convertimur ad gentes. Sic enim praecepit nobis Dominus: Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salvus in ea usque ad extremum terrae. Sequitur:

Et haec facient quia non noverunt me neque Patrem meum. Quia enim Filius in Patre, et Pater est in Filio, et qui videt Filium videt et Patrem, patet profecto quod quicunque Filii credulitatem obstinata mente rejiciunt, nec Patrem nosse probantur.

Haec ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram. Magna consolatio est discipulorum ut reminiscerentur ante praedicta esse a magistro quae passuri essent, et eumdem se scirent habere adjutorem et remuneratorem, 110.0239A| pro cujus nomine talia passuros se esse praedictum est illis.

Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. Quae sunt quae ab initio illis non dixit? Etiam de Spiritu sancto quem missurus erat illis a Patre, et de consolatione et confirmatione ejusdem Spiritus, quo consolandi et roborandi fuissent, ut omnia mundi adversa, vel Judaeorum scandala et persecutiones, libero animo formidare non debuissent.

Haec ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Quoniam mea praesentia consolabatur vos. Istarum duarum in charitatis officio fit concordia lectionum, quam qui perfecte habet, et tam corde quam operibus pleniter usque in finem vitae servare contendit, 110.0239B| sine dubio aeterno regno et contemplatione vultus Dei, et sanctis angelis fruetur in perpetuum: praestante Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA L. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos.

Fratres, vidimus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem.

Hic ostendit quia gloria et honor crux est Christi, pro qua modicum minoratus est ab angelis, sicut ipse Dominus eam semper vocat dicens: Ut glorificetur filius hominis. Si ille ea quae pro servis passus est 110.0239C| gloriam vocat, multo amplius tu, homo, qui pro Domino pateris, tibi ad gloriam pertinere sempiternam dubitare non debes. Addidit, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem. Ipsum vero gratiam nominat qui pro omnium salute gustavit mortem; non enim debebatur nobis ut Filius pro nobis gustaret mortem, sed gratia hoc fecit, ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt, ille tamen quod suum erat implevit, propterea dixit, gustavit mortem, quia brevi tempore in illa fuit, ut ea devicta confestim resurgeret.

Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios adduxerat in gloriam, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Decebat enim 110.0239D| per passionem consummare. Id est, perficere omnium salutem, per quem omnia, id est, per ejus mortem, sive quae in coelis, sive quae in terris restaurata sunt, per quem etiam omnia creata sunt. Vides quantum est in medio nostrum, et ipse Filius et nos filii, ille proprius, nos adoptati: sed ille salvat et nos salvamur. Vides quomodo nos et conjungit et discernit: multos filios, inquit, inducens in gloriam, hic conjunxit, auctorem, inquit, salutis eorum, hic discrevit.

Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Ecce iterum quomodo conjungit honorans et consolans, et Christi fratres eos nominans, secundum quod ex uno eos esse dicit. Deinde muniens 110.0240A| sermonem suum et ostendens quomodo de eo qui secundum carnem est dixit, qui enim sanctificat, hoc est Christus; et qui sanctificantur, hoc est, nos, intueris quantum interest? Ille sanctificat, nos sanctificamur. Addidit, ex uno omnes. Unus est enim Deus a quo omnia; sed ille aliter, aliter et nos; ille quasi proprius Filius, nos vero quasi adoptivi. Attamen unum habemus Patrem Deum; ille quasi proprius Filius sanctificat, nos sicut adoptivi sanctificamur, propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens:

Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. In eo enim quod dixit, non erubescit fratres eos vocare, demonstrat nostrae naturae esse fraternitatem, sed misericordiae ejus et humilitatis multae, quia nos fratres 110.0240B| elegit sibi. Et hoc prophetico affirmat testimonio, ne quasi novum putaretur, et non multo ante praedictum. Ait enim, nuntiabo fratribus meis; post sacram passionem et resurrectionem dicit gloriam Divinitatis toto orbe vulgandam. Nuntiabo enim dicit, id est, narrare facio, sicut in Evangelio mulieribus dixit: Ite, nuntiate fratribus meis; fratres autem dicuntur et qui diligunt et qui diliguntur. Addidit:

In medio Ecclesiae laudabo te. In medio sanctorum laus Domini resonat per eum qui ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et revelasti ea parvulis. Laus Domini vera non solum ore sed etiam corde, amantis et perficientis praecepta Domini narratur. Et iterum: Ego 110.0240C| ero fidens in eum. De suscepto homine hoc dictum est, cujus confidentia tota in Deo Patre esse non dubium est; sicut in Evangelio ipse ait pro quibus supplicabatur dicens: Volo, Pater, ut ubi ego sum, et isti sint mecum. Quos etiam ut confidentiam haberent exhortabatur dicendo: Confidite, ego vici mundum. Et iterum:

Ecce ego et pueri quos mihi dedit Deus. Hoc testimonium de Isaia protulit Apostolus ad Christum, et ad apostolos referens, quos propter innocentiam pueros nominavit. De quibus ipse Dominus ait: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum.

Quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit iisdem. Hic astruit 110.0240D| fraternitatem veram et humanitatem in Christo non fictam: sicut pueri carne et sanguine constant, et ille participavit carni et sanguini, ut haberet unde gustaret mortem pro puerorum salute, cujus dispensationis affatim causam subjungens:

Ut per mortem, inquit, destrueret eum qui habebat mortis imperium. Hoc est diabolum. Hic admirabile quiddam demonstrat, quia per quod potestatem habuit diabolus, per hoc victus est: arma quae fuerant illi fortia adversum mundum, hoc est mors, per eam illum Christus percussit; hic magnitudinem virtutis ejus qui vicit insinuat, ostendendo quantum bonum operaretur mors.

Et liberaret, inquit, eos, qui timore mortis per totam 110.0241A| vitam obnoxii erant servituti. Quare tremitis, quare timetis eam quae jam condemnata est; jam terribilis non est, sed optabilis, quasi laborum finis et requici initium. Cur, ait, timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti? Servi siquidem mortis omnes fuerant quia mortem timebant, necdum erant soluti a timore mortis, cujus legibus tenebantur. Nunc itaque sancti derident eam, qui, agone transacto et morte devicta, ad regnum transituri sunt. Unde et ipse Paulus ait: Cupio dissolvi et esse cum Christo.

Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari. Honorat hic patriarcham eosque qui de ejus sunt genere, ad quos haec Epistola scripta est. 110.0241B| Commemorat ergo de beneficiis Dei, et de propinquitate carnali ad Christum, et de promissione quae dicta est ad Abraham: Tibi et semini tuo dabo terram hanc. Quia ex uno omnes. Id est, ab Abraham Christus secundum carnem et illi ad quos haec loquebatur. Quod vero superius ait: Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit iisdem. Exsequitur amplius hunc sensum, unde participaret carnem et sanguinem. Ideo ait, non enim quemquam angelorum apprehendit, id est, non cujuslibet angeli naturam suscepit, sed semen Abrahae apprehendit. Non enim angelis una dignitas donata est, ut in unam personam Dei Filius eorum naturae conjungeretur, sed honorem et hanc dignitatem humanae naturae Deus Dei Filius contribuit, ut 110.0241C| Deus et homo una esset persona. Quare dixit apprehendit? quia nos quasi recedentes ab eo et longe fugientes insecutus apprehendit, et in unam personam nostrae fragilitatis naturam sibi contemperavit. Unde debuit, inquit, per omnia fratribus similari. Quid est, secundum omnia? Natus est, inquit, educatus crevit, passus est omnia quae oportuit, in fine mortuus est: hoc est secundum omnia fratribus similari. Quoniam multa quippe dixit de majestate ipsius et superiore gloria, jam de dispensatione movet sermonem, ut contemplemur cum quanta sapientia illum ostendit multum studium habentem ut nobis similaretur, quod fuit curam de nobis plurimam gerentis. Dicens enim superius: Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participatus est 110.0241D| iisdem; et hic dixit secundum omnia fratribus similari, quasi dicens: Qui tam magnus est, qui est splendor gloriae, qui est character substantiae, qui saecula fecit, qui sedet in dextera Patris, iste voluit et studuit frater noster in omnibus fieri.

Ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Dominum, ut repropitiaret delicta populi. Nec itaque fuit alia causa illi per omnia fratribus assimilari, nisi ut fidelis pontifex esset in nobis, nostrisque propitiaret delictis.

In eo enim in quo passus est ipse tentatus, potens est eis qui tentantur, auxiliari. In eo, id est homine, in quo passus est, potens est vinctos liberare tentarosque adjuvare ne vincantur, quia tentationes nostras 110.0242A| non solum sicut Deus, sed etiam sicut homo in seipso per experimentum cognovit; licet Deus in sua natura sit impassibilis, tamen in nostra quam assumpsit, idem Dei Filius passibilis fuit nostrae naturae consimilis. In ea vero carne quam suscepit multa saeva passus est, novit quid est tentatio patientium: ipse tentatus est sed non superatus. Quid est ergo quod dicit, potest eos qui tentantur adjuvare? Tanquam si quis diceret: Cum multa alacritate protendam manum ad compatiendum.

Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum Christum Dominum nostrum. Adhuc etiam de incarnationis Christi loquitur mysterio, nam in Evangelio ipse testatur se missum non esse 110.0242B| nisi ad oves perditas, hoc est, domus Israel. Apostolus igitur Graece, Latine missus dicitur. Cognoscite quid est Jesus sacerdos et qualis, et non habetis opus consolatione alia neque solatio. Pontificem enim eum dixit confessionis nostrae, id est fidei nostrae, cui iste populus novus commissus est, sicut et Moysi prior populus in regimen datus est: sed huic majora et longe meliora commissa sunt. Vult enim beatus Paulus erigere animos Israelitarum ad excellentiam promissionum Dei, ut intente parent se accipere quod Deus benigne illis promisit afferre per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. 110.0242C|

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint; quodcunque volueritis petetis, et fiet vobis.

Manendo quippe in Christo quid velle possunt, nisi quod convenit Christo. Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod alienum non est a salute? Nec enim petere volunt, nisi quod expedit ad salutem. Manentes autem in eo cum verba ejus in nobis manent, quodcunque voluerimus, petamus et fiet nobis. Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod ad illud pertinet ut maneat in eo, nec quod suadent verba ejus quae in nobis manent, sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis quae non 110.0242D| est in eo, et in qua non manent verba ejus. Tunc enim dicenda sunt verba ejus in nobis manere, quando facimus quae praecepit et diligimus quae promisit. Magis magisque Salvator gratiam qua salvamur discipulis loquendo commendans:

In hoc, inquit, clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. Si enim hoc gloriae est Patris ut fructum plurimum afferamus et simus discipuli Christi, non hoc nostrae gloriae tribuamus, tanquam hoc ex nobis ipsis habeamus: ejus est enim haec gratia, et ideo in hoc non nostra sed ejus gloria. A quo ergo efficiamur ut simus discipuli Christi, nisi ab illo cujus misericordia praevenit nobis velle, subsequitur 110.0243A| posse, quae ad id pertincant ut perpetualiter maneamus.

Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, manete in dilectione mea. Ecce unde sunt nobis bona opera? nam unde nobis essent, nisi quia fides per dilectionem operatur; unde autem diligimus, nisi prius diligeremur? Et unde illa dilectio Dei in nobis esset, nisi prius nos sua praeveniret gratia, in qua nos dilexit cum essemus in peccatis, et conviviticavit nos in Christo? Quod autem ait, sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius, sed gratiam qua est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Mediatorem se ostendit cum dixit: Dilexit me Pater et ego vos, nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso, 110.0243B| quia in hoc clarificatur Pater ut fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et efficiamur ejus discipuli. Manete, inquit, in dilectione mea; quomodo manebitis audi quod sequitur:

Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea. In hoc enim apparebit quod in dilectione mea manebitis, si mea praecepta servabitis. Nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si ejus praecepta non servet, nam in tantum eum diligimus, in quantum ejus praecepta servamus; in quantum autem minus servamus, in tantum minus diligimus. Quid est quod dixit, manete in dilectione mea, nisi manete in gratia mea? Et quid est, si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, nisi ex hoc scietis quod in dilectione mea, qua vos diligo manebitis, 110.0243C| si mea praecepta servabitis? Sed quid est quod adjungit: Sicut et ego praecepta Patris mei servavi et maneo in ejus dilectione. Quae sunt praecepta Patris nisi quae ante dixit, sicut mandatum dedit mihi Pater sic faciam. Quod Apostolus exponens ait, Christus factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod Deus illum exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Adjungit: et maneo in ejus dilectione. De hac dilectione dixit, qua diligit eum Pater, sed nunquid et hic gratia intelligenda est, qua Pater diligit Filium, sicut gratia est qua nos diligit Filius, cum simus nos filii gratiae, non naturae unigenitus autem natura non gratia, manet ergo Filius dilectione qua eum dilexit Pater, et ideo servavit praecepta. Quid est, ille homo ex virgine 110.0243D| natus, nisi quod Deus susceptor est ejus, Deus enim erat unigenitus Dei Patris Filius, sed ut mediator daretur nobis per ineffabilem gratiam, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

Haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. In vobis sit verbum meum et impleatur. Quid est gaudium Christi in nobis, nisi salus nostra propter quam factus est homo? Et quid est gaudium vestrum quod dicit implendum, nisi ejus habere consortium, sicut in sequentibus dicit. Volo Pater ut ubi sum ego et isti sint mecum. Gaudium igitur ejus de salute nostra, quod illi semper fuit quod praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in nobis quando vocavit nos. Et hoc 110.0244A| gaudium merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus. Illius vero gaudium semper perfectum est, nec minui potest, nec haberet quo crescat, hoc vero gaudium nostrum inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium.

Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Nam in superioribus dixit dum de dilectione praecepit, mandatum novum do, modo dixit, praeceptum meum. Novum dixit ne in vetustate nostra perseveremus, hic dictum est meum, ne contemnendum putemus, repetitio vero hujus mandati commendatio est. Quia sine charitate nullum praeceptum Deo est acceptabile, de qua Apostolus ait: Plenitudo legis est charitas; ubi ergo charitas est, quid est quod possit deesse? ubi autem 110.0244B| non est quid est quod possit prodesse? Nemo diligit qui non credit, nemo desperat qui diligit, et haec tria spes, fides, charitas, in quibus Christiana religio consistit; sed majus his est charitas, quia non praeterit, sed permanet, cum hic incipit, illic perficietur ubi permanet. Hoc ergo praeceptum Domini teneamus ut nos invicem diligamus, et quidquid aliud praecipit facimus, quomodo quidquid est aliud habemus. Hujus dilectionis in seipso exemplum ostendit et ideo subjunxit, ut diligatis invicem sicut ego dilexi vos. Ut quid enim nos dilexit Christus, nisi ut possimus regnare cum Christo? Ad hoc nos diligere debemus, ut habeamus Deum et maneamus in Deo, et sic qui se diligunt Deum diligunt, et haec est dilectio qua fit Deus omnia in omnibus. 110.0244C| Sequitur:

Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Quid est quod Dominus noster Jesus Christus, toties charitatis praecepta iteravit, nisi quod omne praeceptum et omne opus bonum in sola charitate solidatur. Praecepta ergo Dominica et multa sunt per diversitatem operis, et unum in radice dilectionis. Hanc itaque charitatem veraciter habet, qui et amicum diligit in Deo, et inimicum diligit propter Deum. Ideo subjunxit sicut ego dilexi vos, id est, ad hoc amate ad quod amavi vos, unde et in cruce positus oravit pro inimicis suis, dicens: Pater, ignosce illis, majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. In hoc Christi dilectio 110.0244D| supereminet in nos, quia venit ut animam suam poneret pro amicis suis, ad hoc tamen ut ex inimicis faceret amicos, sed non omnium est martyrium, tamen omnium beneficium est fratribus misericordiam impendere. Qui vero substantiam suam fratri in necessitate posito non tribuit, quomodo animam suam in persecutione daturus est pro fratre suo? Virtus vero hujus charitatis est in pace sua distribuere pro Christi amore, ut possit in perturbatione seipsum tradere pro nomine ejus.

Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Magna est dignitas amicum esse Dei, sed videndum est quibus gradibus ad hanc celsitu dinem perveniatur, subjungit, si feceritis quae ego 110.0245A| praecipio vobis. Ac si aperte dicat, gaudetis de culmine, pensate quibus laboribus pervenitur ad culmen. Magna est misericordia largitoris nostri, servi non fuimus digni, et amici vocamur. Ideo subjungit:

Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus. Aliud est servitium timoris, aliud amoris, quae duo ipsa Veritas in hoc eodem Evangelio exprimit dicens: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet, filius servit Patri propter amorem, servus autem propter timorem. De quo servitio modo Dominus dixit: Jam non dico vos servos sed amicos, quia filii non servi, ideo et amici, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Nescit enim voluntatem Domini sui, qui 110.0245B| per timoris amaritudinem servit Domino, et non per charitatis dulcedinem quasi Patri serviat.

Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. Quae sunt omnia quae audivit a Patre suo, quae nota fieri voluit servis suis, ut eos perficeret amicos suos, nisi gaudia internae charitatis, nisi illa festa supernae patriae, quae nostris quotidie mentibus per aspirationem sui amoris imprimit. Sed haec cognitio quae nunc ex Patre proficit in illa plenitudine scientiae perficietur, de qua Apostolus ait, cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Hoc enim Dominus discipulis se fecisse dixit, quod se facturum esse sciebat.

Non vos me elegistis sed ego elegi vos, haec est 110.0245C| ineffabilis gratia quae praevenit nos, ut simus amici ex servis, ideo nobis non subrepat superbia, quasi per nos possimus facere, ut paulo ante ipsa Veritas ait: Sine me nihil potestis facere.

Et posui vos ut eatis et fructum afferatis. Posui, ad gratiam plantavi, ut eatis volendo, fructus afferatis, operando. Eatis enim volendo dixi, quia velle aliquid facere jam multum ire est. Qualem vero fructum afferre debeant, subjungit:

Et fructus vester maneat, ut quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Nomen filii Jesus est, Jesus autem Salvator vel etiam salutaris dicitur. Ille ergo in nomine Salvatoris petit qui illud petit, quod ad veram salutem pertinet, nam si id quod non expediat petitur, non in nomine Jesu, petimus, 110.0245D| quapropter opus est ut pro aeterna salute adipiscenda usque in finem certemus, sicque habebimus hic consolationem in praesenti tribulatione, et in futura vita requiem percipiemus aeternam, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Ego mitto promissum Patris mei in vos.

Promissum Patris Spiritus sancti gratiam dici et 110.0246A| in Evangelio Joannis plenius, et hic quoque breviter intimatur cum sequitur:

Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. De qua virtute, id est, Spiritu sancto, et Mariae dicit Angelus: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et ipse Dominus alibi: Nam et ego novi virtutem de me exisse. Sed et ipse Lucas apertius in Actibus apostolorum hujus promissae virtutis ex alto, et praeceptae in civitate sessionis meminit. Praecepit, inquiens, eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris quam audistis, inquit, per os meum. Quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Et paulo post, sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et 110.0246B| eritis mihi testes.

Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, primo die resurrectionis ejas, conjungit tacite novissimum diem quo ascendit in coelum. Pulchre autem ascensurus in coelum, discipulos quibus benedicat foras in Bethaniam educit. Primo quidem propter nomen civitatis, quae domus obedientiae dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam nimirum conversorum ascendit. Mortuus est enim sicut Apostolus ait propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. 110.0246C| Deinde etiam propter situm ejusdem villae sive civitatulae, quae in latere montis olivarum posita esse narratur, quia videlicet obedientis Ecclesiae domus Apostolico digna hospitio, non alibi quam in ipsius montis summi, id est, Christi latere fidei, spei, dilectionisque suae fundamenta locavit. De quo nimirum latere lancea patefacto sacramenta sibi sanguinis, et aquae quibus nascatur simul, et nutriatur gaudet emanasse, de cujus vertice uberrimo, id est, apice divinitatis unctionis spiritalis munera desiderat, lucisque ac pacis perpetuae promissa inhianter exspectat.

Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno; et erant semper in templo laudantes 110.0246D| et benedicentes Deum. Ascedente in coelum Domino discipuli adorantes in loco ubi steterunt novissime pedes ejus confestim Hierosolymam redeunt, quia ibi promissionem Patris quam audiere per os Domini sunt exspectare praecepti, gaudia magna referunt, quia Deum ac Dominum suum post triumphum resurrectionis, etiam coelos penetrasse laetantur. Manent semper in templo laudantes et benedicentes Deum, ut in loco orationis, et inter laudum devotiones promissum sancti Spiritus adventum promptis per omnia paratisque cordibus exspectent. Et nos autem discipulorum exemplo post celebrata Hierosolymis, hoc est, in visione pacis Dominicae passionis et resurrectionis solemnia Bethaniae mox arva Christo duce petamus, ut cum 110.0247A| mente quieta et ab omni discordiarum turbine, jam pacata carnis et sanguinis perceptione imbuamur, ipsi domus obedientiae curemus exsistere, per quam possimus Deo miserante gloriam consequi sempiternam.

HOMILIA LIII. IN SABBATO VIGILLE PENTECOSTES.

Require in sabbato sancto Paschae. I. De Genesi, Tentavit Deus Abraham. II. De Deuteronomio, Scripsit Moyses canticum. III. De Isaia, Apprehendent septem mulieres. IV. De Jeremia, Audi, Israel. De Psalmo XLI. Canticum. Sicut cervus.

Lectio libri Geneseos.

In diebus illis tentavit Deus Abraham, et dixit ad 110.0247B| eum: Abraham, Abraham. Ille respondit: Adsum. Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque offer ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

Age nunc videamus quid sub hujus sacramenti lateat mysterio. Iste enim Abraham quando filium suum unicum perduxit ad immolandum habebat personam Dei Patris. Sed quid est quod eum senex suscepit? Non enim senescit Deus, sed ipsa pronuntiatio de Christo jam quodam modo senuerat, quando natus est Christus. Inchoata est ab Adam ubi dictum est: Et erunt duo in carne una, et completa est sexta aetate saeculi quae senecta significatur Abrahae. Quia ipsum sacramentum Dei jam longaevum 110.0247C| erat, et senectus sacra in plebe Dei, hoc est, in multitudine Prophetarum hoc idem significat, quia in fine temporum ex ipsa plebe sanctarum animarum natus est Christus, sterilitas autem ejus intimat, quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesia in fine temporum mirabili Dei gratia, non naturali fecunditate procreavit. Jam deinde sequentis historiae sacramentum, quid imaginarie portendebat inspiciendum est. Quis ergo in Abraham ut praedictum est, per illam immolationem figurabatur nisi Pater excelsus? Quis in Isaac nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum et dilectum filium Deo victimam obtulit, ita Dominus Deus unigenitum filium suum pro nobis omnibus 110.0247D| tradidit. Et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit quibus erat imponendus, ita et Christus gestavit in humeris lignum crucis suae, in quo erat crucifigendus, duo autem servuli dimissi et non perducti ad locum sacrificii Judaeos significabant. Qui cum serviliter viverent et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem Christi, ideo quia non intelligebant passionem Christi non pervenerunt ad locum sacrificii. Cur autem duo servi? Nisi quia populus ipse in duas partes dividendus erat, quod factum est Salomone peccante, quando divisus est idem populus loco regni, non errore impietatis, quibus etiam saepe per Prophetas dicitur: Adversatrix Israel et praevaricatrix Juda. Asinus autem ille insensata 110.0248A| stultitia Judaeorum, ista insensata stultitia portabat omnia sacramenta, et quod ferebat nesciebat. Jam quod dictum est eis:

Exspectate hic cum asino: postquam autem adoraverimus, revertemur ad vos. Apostolum audi, caecitas, inquit, ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Ad tempus ergo caecitatis obtusio data est Judaeis his, qui dum aemuli legis sunt, non viderunt donum venisse promissum a Deo quod praedicabatur a Christo. Zelo enim excaecati sunt putantes legem factorum nunquam debere cessare. Triduum autem illud in quo venerunt ad locum immolationis, tres mundi aetates significat, unam ante legem, aliam sub lege, tertiam sub gratia. Ante legem ab Adam usque 110.0248B| ad Moysen, sub lege a Moyse usqúe ad Joannem, inde jam a Domino et quidquid restat, tertius dies est gratiae, in qua tertia aetate quasi post triduum sacramentum sacrificii Christi completum est, deinde Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Dominus in ligno suspensus cruci affigitur. Sed illud quod figuratum est in Isaac transgestum est ad arietem. Cur? quia Christus ovis, ipse enim filius, ipse agnus filius quia natus est, aries quia immolatus. Sed quid est quod in vepribus haerebat aries ille, crux cornua habet. Sic enim duo ligna compinguntur secum et speciem crucis reddunt, unde scriptum est de eo. Cornua in manibus ejus sunt, cornibus ergo haerens aries crucifixum Christum significat. Vepres autem spinae sunt, spinae iniquos et peccatores significant, 110.0248C| qui suspenderunt Dominum in cruce, inter spinas itaque peccatorum Judaicorum suspensus est Dominus, sicut per Hieremiam idem dicit, spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic. Alii hunc arietem cornibus in vepribus obligatum eumdem Christum senserunt, ante quam immolaretur spinis a Judaeis coronatum. Peracto igitur sacrificio dicitur Abrahae, in semine duo benedicentur omnes gentes. Quando enim hoc factum est, nisi quando dicit ille aries, foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea. Hoc enim quando peractum est illud in Psalmis sacrificium, tunc in ipso Psalmo dictum est, commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium, quoniam Domini 110.0248D| est regnum, et ipse dominabitur gentium. Immolato igitur Abraham pro Isaac filio suo ariete, vocavit nomen loci illius, Dominus videt, pro eo quod Dominus videri se fecit utique per incarnationem, quam pro redemptione generis humani suscepit, et per quam omnes electos suos ad vitam perducet sempiternam Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum, Amen.

Lectio libri Deuteronomii.

In diebus illis scripsit Moyses canticum, etc. Require in vigilia Paschae.

Lectio Isaiae prophetae. 110.0249A|

In diebus illis apprehendent septem mulieres, etc. Require in vigilia Paschae.

HOMILIA LIV. IN EODEM FESTO Lectio Jeremiae [Baruch] prophetae.

Audi, Israel, praecepta vitae: auribus percipe ut scias prudentiam, etc. Haec lectio tam Israelitas juxta historiam quam etiam populum Christianum secundum allegoriam docet atque exhortatur ut auditum cordis adhibeat ad discenda mandata Dei et Evangelicam doctrinam percipiendam impleatque opere quod intelligit corde.

Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es inveteratus? coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum 110.0249B| his qui in inferno sunt, causam vindictae quam prior populus perpessus est in captivitate terrae alienae sub interrogatione exquirit, sed mox exponit, unde eis tanta mala venerunt, scilicet quod dereliquerunt fontem sapientiae Deum verum, et Dominum nostrum Jesum Christum, quoniam si Dei mandatis obedirent, cum pace in terra sua habitarent similiter etiam ecclesiasticus populus, si Evangelica praecepta recte credendo et bene vivendo custodiret et peccata in quantum posset devitaret: in pace sempiterna habitaret, unde Scriptura dicit: pax multa diligentibus nomen tuum, Domine, et non est in illis scandalum, etc.

Disce ubi sit sapientia, ubi sit virtus ubi sit prudentia, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, 110.0249C| ubi sit lumen oculorum et pax. Provocat ergo admonitio prophetica auditores suos ad exquirendam sapientiam divinam, et virtutem atque prudentiam. Et quae est illa nisi redemptor noster, qui est sapientia Dei et virtus, et salvator omnium hominum, maxime fidelium. De quo Apostolus ait: Christum dico virtutem et Dei sapientiam, nec est aliud nomen datum hominibus sub coelo in quo oporteat salvari. Qui ergo credit in illum et mandata ejus recte custodit non confundetur in aeternum, quia ipse lux est vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et pax firma quae fecit utraque unum, et medium parietem dissolvens interfecit inimicitias in carne sua. Ipsius ergo locus est sacrum Evangelium, et sacra scripta ubi sunt thesauri sapientiae 110.0249D| et scientiae absconditi, mysteria videlicet divina a saeculis et generationibus, revelantur autem fidelibus et bene devotis hominibus per ipsum mediatorem Dei et hominum, qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sequitur:

Ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt in terra? Qui in avibus coeli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis possessionis eorum? Qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum. Et tamen exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii in locum illorum surrexerunt. Juvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram, viam autem disciplinae nescierunt, neque 110.0250A| intellexerunt semitas ejus, neque susceperunt eam filii eorum, a facie illorum longe facta est. Arguit propheta stultitiam gentium, quae in principibus suis videbantur dominari super bestias terrae et ludos exercere manibus coeli, et in hoc voluptatem suam explere se posse aestimabant, et per avaritiam argentum et aurum multum exquisierant, et possessiones ultra modum habere certabant, feceruntque sibi sculptilia atque simulacra ex auro atque argento juxta inventionem quam ipsi sibi excogitaverunt. Et licet in plurimis divitiis et opibus terrenis sibi applauderent, qui spem suam totam in illis posuerunt, tamen praesentem vitam in carne mortali finierunt. Illorumque animae pro errore et malefactis eorum inferno demersae sunt, et alii in locum ipsorum surrexerunt 110.0250B| juvenes, viderunt lumen et habitaverunt super terram. Juvenes hic possumus philosophos gentium intelligere, qui aliquam scintillam scientiae, in diversis artibus et disputationibus disertae linguae acceperunt, sed tamen hanc veraciter per omnia non invenerunt, quia ad terrenam sapientiam et istius mundi stultitiam quidquid in dogmatibus suis proferebant totum redigebant, viam autem disciplinae nescierunt, quia viam disciplinae quae Christus est, quomodo ipse est auctor totius boni nescierunt, neque intellexerunt semitam mandatorum ejus, nec ipsi, nec filii eorum, hoc est, imitatores perfidiae illorum, longe enim a facie eorum facta est, quia veram fidem Christi percipere renuerunt. Unde de illis Psalmista ait: Longe est a peccatoribus salus, quia justificationes 110.0250C| Dei non exquisierunt. Sequitur:

Non est audita in Chanaan, neque visa est in Theman. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiantes terrae [Merrhae] et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae: viam autem sapientiae nescierunt, neque meminerunt semitarum ejus. Per nomina locorum in quibus gentes olim habitabant exprimitur erroris eorum nequitia et doctrina stultitiae. Nam Chanaan interpretatur negotiator, Theman interpretatur Auster. Agar interpretatur advena vel conversa. Quicunque enim negotiis terrenis indiscrete abutitur et ardore cupiditatis inhianter incumbit, alienumque a disciplina Domini et sanctae Ecclesiae societate effecerit, fabulisque otiosis et vanis lusibus se occupaverit, 110.0250D| licet se prudentem aestimet, per omnia se stultum esse indicat, quia viam veritatis, et sapientiae normam non eligit et judicia Dei discere et servare per omnia spernit. Postquam propheta de reproborum damnatione sermonem explevit, convertit se ad praedicandam laudem domus Dei et virtutis divinae potentiam demonstrandam dicens:

O Israel! quam magna domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! Magus est et non habet consummationem; excelsus et immensus. Ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt: propterea perierunt. Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. 110.0251A| Domus ergo Dei non tam tabernaculum Mosaicum vel templum Salomoniacum significat, quam etiam sanctos homines, qui fuerunt sub Vetere et Novo Testamento, in quibus Deus ipse inhabitat et permanet in sempiternum. Haec ergo domus et hic ocus possessionis Dei magnus est et non habens consummationem excelsus et immensus. Quia sancta Ecclesia per totum mundum diffusa et dilatata est nec habet terminum, quia in coelo et in terra in sanctis angelis et bonis hominibus consistit. Quod autem dicit quod gigantes ibi essent nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum, significat superbos homines qui ante adventum Domini fastu principatus sui et mundana sapientia super caeteros homines in terra se exaltabant, et prudentiores 110.0251B| atque potentiores se esse jactitabant. Qui quoniam veritatem verae sapientiae ignoraverunt et disciplinam justitiae non observaverunt, ideo justo Dei judicio perierunt: unde autem vera sapientiae in mundum venerit sequens sermo ostendit.

Quis ascendit, inquit, in coelos? Nullus alius nisi Dominus Jesus Christus qui in coelis regnat cum Patre et Spiritu sancto. Ipse enim sicut a Patre est genitus, ita et ab ipso accepit sapientiam, qua in servis suis, hoc est in prophetis et apostolis qui merito nubes vocantur, eo quod occultum Dei donum in se gestabant, sanorum verborum pluviam juxta dispensationem divinam in mentes fundebat humanas. Hinc quoque per Psalmistam dicitur: Omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, in mari et 110.0251C| in abyssis: Ipse perfecit terram in sempiterno tempore. Quia per ipsum coelum et terra condita sunt ab initio. In principio enim hoc est in Filio, fecit Deus coelum et terram, id est coelestem et terrestrem creaturam.

Adimplevit terram pecudibus, quia et ex terrena materia diversa condita sunt animalia. Possunt etiam in pecudibus diversae personae hominum intelligi, quibus auctor omnium rerum secundum suum utitur arbitrium, atque ad ipsum universa respiciunt, ut fiat in eis quidquid ille decreverit, quia in ipsius potestate consistunt coelum et terra, mare et omnia quae in eis sunt, nec ulla creatura resistere poterit voluntati ejus.

Stellae autem, hoc est praedicatores sancti, dederunt 110.0251D| lumen sanae doctrinae in officiis suis, et cum gaudio magno laetitiae spiritalis implebant officium praedicationis, et hoc donum quod acceperunt non sibi sed divinae deputabant largitati.

Hic enim Deus est noster et non aestimabitur alius ad illum. Quoniam dii gentium sunt daemonia. Dominus autem coelos fecit.

Hic adinvenit omnem viam disciplinae. Hoc est, praecepta legis divinae.

Et dedit illam Jacob puero suo, et Israel electo suo. Hoc est, populo priori, patriarchis videlicet atque prophetis, nec non et omnibus qui fidem rectam habebant et ei devote serviebant. Post haec vero tempore incarnationis suae super terram visus 110.0252A| est, et cum hominibus conversatus est praedicans Evangelium et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.

HOMILIA LV. IN VIGILIA PENTECOSTES. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis, cum Apollo esset Corinthi, et Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? etc.

Plenissime quidem nobis, dilectissimi, causam atque rationem praesentis festivitatis divinorum eloquiorum textus ostendit, quo Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem die, qui ab ascensione ejus est decimus infusum Christi discipulis 110.0252B| sicut promissus sperabatur, agnovimus, sed ad monendos vos addendus est etiam sermo ex lectione praesenti quam audistis, factum est, inquit, cum Apollo esset Corinthi et Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos, dixit ad eos si Spiritum sanctum accepistis credentes, hoc est, si post baptisma manus impositionem quam Spiritus sanctus dare solet accepistis.

At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Ille vero ait: In quo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens: In eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Jesum. Non 110.0252C| hoc baptisma remissionem peccatorum dare potuit, sed poenitentiam tantum docere, nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum erat fidei quam gerebant, ita et hoc lavacrum populus poenitens quasi singulare signaculum suae devotionis accepit. Quod tamen ipsum etiam figuraliter Christi baptisma quo remissio daretur ostenderat.

His auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Si enim talibus sola communicatio corporis et sanguinis Christi, ut quidam dogmatizant sufficere potuisset, non opus esset a discipulis Christi baptizari quos Joannes aqua baptizaverat, sed tantum corporis et sanguinis Christi participatione confirmari. Baptismus enim a poena aeterna non a praesentis vitae supplicio liberat. Quod si a poena praesenti homines 110.0252D| liberarentur per baptismum, ipsum putarent baptismi praemium, non illud aeternum. Attamen soluto reatu peccati manet quaedam temporalis poena ut illa vita ferventius requiratur quae erit a poenis omnibus aliena. Nullus negat fidelium etiam post baptismum quo peccata delentur quotidie quandiu in isto saeculo sumus, ad Dominum nos debere converti, quod quamvis sine intermissione sit quotidie agendum, nunquam tamen fecisse sufficiet. Qui autem in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, renasci secundum Christum non potest. Neque enim dici regeneratio in eum poterit quem generatio non praecessit. Qui scelerate 110.0253A| vivunt in Ecclesia et communicare non desinunt, putantes se tali communicatione mundari, dicant nihil ad emundationem proficere sibi dicente Propheta, quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? et Apostolus: probet, inquit, se homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. Nos vero, dilectissimi, Deo auxiliante dedignemur servire peccato, quibus tanta beatitudo praeparatur in coelo. Dum ergo licet nobis et in nostra potestate est, falsa et transitoria respuamus ut ea quae vera bona sunt recipiamus a Domino, evacuemur vitiis, et virtutibus repleamur, largiente Domino nostro Jesu Christo qui vivit cum Patre et Spiritu sancto, et regnat unus Deus per omnia saecula saeculorum. 110.0253B| Amen.

HOMILIA LVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis, etc.

Quid est, quod dicit quod diligentibus Deum et servantibus mandata ejus Spiritus paracletus daretur? dum Deus diligi et mandata ejus servari non possint nisi per Spiritum sanctum. Quid est aliud nisi quod qui per Spiritum sanctum diligit Deum meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Paracletus quippe consolator interpretatur, et Spiritus sanctus recte paracletus vocatur: quia corda fidelium ne inter hujus saeculi adversa 110.0253C| deficiant coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. Habebant itaque discipuli Spiritum sanctum, sed occulta quadam inspiratione per quem Dominum diligebant, sed nondum habebant sicut Dominus promittebat: habebant si quidem occulte, quem postea quadam manifestatione habituri erant: id est, dum igneis linguis venit et sedit super eos, et linguis loquebantur magnificantes Deum. Rogabo, inquit, Patrem meum et alium paracletum dabit vobis, ostendens seipsum esse paracletum. Habebant autem et prius paracletum ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem: cum et miraculorum dulcedine, et opere praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari 110.0253D| solebant: Rogabo, dixit, propter humanitatem, qui dat cum Patre per divinitatem, ut maneat vobiscum in aeternum. In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hac vita semper invisibiliter intus illustrabit, et in futuro ad contemplandam perpetuo spem suae majestatis introducet.

Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum. Mundum autem appellat homines mundi hujus amori datos. Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, qui non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest et sciri sciendoque intelligi.

Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit. Erit ut maneat in aeternum. Dominum 110.0254A| namque salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt: sed quia Filius Dei esset, quia paraclitus a Deo missus in mundum, non nisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo valebant cognoscere; quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est, quod ait, vos autem cognoscetis eum, qui apud vos manebit et in vobis erit. Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique eis gratiam suae cognitionis exhibet.

Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. Videbatur infidelibus, quod moriens in cruce Dominus 110.0254B| discipulos relinqueret orphanos, sed non reliquit orphanos quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta et post dies decem assumptionis suae. Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit, ubi ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, virtute et operatione esse cognovit.

Adhuc modicum, et me jam mundus non videt, vos autem videtis me. Modicum erat, usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant; soli etenim justi qui morte illius erant contristati, gaudium resurrectionis ejus videre meruerunt.

Quia ego vivo et vos vivetis: Quid est, quia ego vivo 110.0254C| et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros nisi vita etiam carnis utique resurgentis qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secutura? et qui ipsius mox futura erat resurrectio; praesentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem, illorum autem quoniam in saeculi differtur finem, non ait vivitis, sed vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in fine saeculi secuturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri eleganter breviterque promisit.

In illa die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi, de quo ait: et vos vivetis? Noverant apostoli 110.0254D| tunc esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis, noverant se esse in Christo per susceptionem fidei et sacramentorum ejus, noverat veraciter vivere tunc esse Christum in Patre, in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum ejus. Novit et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius, in illa die, de qua dixit: et vos vivetis, in qua veraciter vivere incipiunt, hoc est, in die resurrectionis, quando eo perfectius cuncta quae scienda sunt, quo ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspiciunt. Ut ergo omnibus hujus promissionem beatitudinis promitteret non solum modo apostolis, mox subjunxit:

Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre 110.0255A| meo, et ego diligam cum et manifestabo ei meipsum. Ubi omni intentione considerandum est quia Christum vere diligere est, non ipsam dilectionem ambit qui ambit confiteri, sed mandata Christi, quae discendo habet debet operando servare. Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me, qui habet in memoria et servat in vita. Qui habet in sermonibus, et servat in moribus. Qui habet audiendo et servat faciendo. Aut qui habet faciendo, et servat perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret, qui autem diligit me, adjecit de futuro diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut 110.0255B| recte vivant ex fide quae per dilectionem operatur, tunc ad hoc diliget ut perveniant ad visionem veritatis quam per fidem gustaverant. Non autem frustra addidit, et manifestabo ei meipsum. Si vero secundum humanitatem cunctis in judicio manifestabit, solis vero justis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis est Patri et Spiritui sancto, ad beatitudinem aeternam manifestaturus erit, ut vivant semper et gaudeant secum in regno coelesti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LVII. DOMINICA IN PENTECOSTE. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis, dum complerentur dies Pentecostes, erant pariter omnes in eodem loco. Et factus est repente 110.0255C| de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes, etc.

Hodiernam, dilectissimi, festivitatem toto terrarum orbe venerabilem ille sancti Spiritus consecravit adventus, qui post resurrectionem Domini 50 die in apostolos populumque credentium sicut sperabatur influxit, ut in praesenti lectione, cum legeretur audistis. Cum complerentur dies, inquit, pentecostes erant omnes pariter in eodem loco, hoc est in coenaculo ubi collegerunt se post ascensum statim Domini, ubi exspectabant promissum Spiritus sancti. Quicunque enim Spiritu sancto adimpleri desiderant, carnis domicilium necesse est ut mentis contemplatione transcendant: Et factus est repente de 110.0255D| coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Per ignis quidem similitudinem Dominus discipulis apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit, et neque ignis neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit expressit hoc quod interius gessit.

Et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis. Spiritus enim sanctus in linguis igneis apparuit; quia omnes quos impleverit ardentes pariter et loquentes facit, quia sancta Ecclesia per mundi terminos dilatata omnium gentium erat voce locutura.

Seditque super singulos eorum: Certe, requies ejus indicatur in sanctis.

110.0256A| Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Varietas enim linguarum, dona variarum significat gratiarum. Verum non incongrue intelligitur Spiritus sanctus, ideo primum linguarum donum dedisse hominibus, quibus humana sapientia forinsecus et discutitur et docetur, ut ostenderet quam facile possit sapientes facere sapientia Dei quae in terra est. Erant autem in Hierusalem habitantes Judaei viri religiosi ex omni gente quae sub coelo est. Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Ipse enim eorum sermo hanc in se vim habebat, ut cum diversarum gentium auditores ibi essent praesentes unusquisque 110.0256B| secundum linguam suam ipsius unius sermonis qui ab apostolis fuerat pronuntiatus susceperat auditum et capiebat intellectum, his, dilectissimi, aliisque documentis, quibus innumerabiliter divinorum eloquiorum coruscat auctoritas ad venerationem pentecostes unanimiter incitemur, exsultantes in honore Spiritus sancti, per quem omnis catholica Ecclesia sanctificatur, omnis anima rationabilis imbuitur, qui inspirator fidei, doctor scientiae, fons dilectionis, signaculum castitatis, et totius est causa virtutis. Gaudeant fidelium mentes quod in toto mundo unus Deus Pater, et Filius et Spiritus sanctus omnium linguarum confessione laudatur. Illa significatio quae in specie ignis apparuit, et opere perseverat et munere; ipse enim Spiritus veritatis 110.0256C| facit donum gloriae suae luminis sui nitore fulgere, et in templo suo nec tenebrosum aliquid vult esse nec tepidum. De qua ope atque doctrina etiam jejuniorum atque elemosynarum nobis est collata purgatio. Nam hanc venerabilem diem sequitur saluberrimae observantiae consuetudo quam utilissimam sibi omnes sancti semper experti sunt, et ad quam sedulo celebrandam pastorali vos sollicitudine cohortamur, ut si quid macularum proximis diebus negligentia incauta contraxit, id et jejunii censura castiget, et devotio pietatis emendet per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem. 110.0256D|

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, etc.

Probatio dilectionis adhibitio est operis. Hinc in Epistola sua idem Joannes dicit: qui dicit, diligo Deum et mandata ejus non custodit, mendax est. Vere enim diligimus Deum si mandata ejus observamus et a nostris nos voluptatibus ad mandata illius coarctamus. Et Pater meus diligit eum. Quia opera quae Pater facit haec et similiter Filius facit, et qui diligit Filium diligit et Patrem, et qui diligitur 110.0257A| a Filio, diligitur a Patre, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui enim vere Deum diligit nec tentationis tempore recedit ab amore Dei, ad hunc veniunt Pater et Filius spiritali accessione et mansionem apud eum habent. Ille enim vere amat, cujus mentem delectatio prava ex consensu non superat. Nam tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Dilectio sanctos discernit a mundo, quae fecit unanimes habitare in domo, in qua domo facit Pater et Filius mansionem, qui donant et ipsam dilectionem quibus donant in fine etiam suam manifestationem. De qua manifestatione discipulus interrogavit et audivit, ad hanc manifestationem per dilectionem veniendum esse.

Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi 110.0257B| sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident, Filium autem, non ut beatificentur, sed ut judicentur ad modicum vident nec ipsum in forma Dei ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis, sed in forma hominis ubi esse mundo voluit patiendo contemptibilis, judicando terribilis.

Et sermonem quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me, Patris. Quid est quod prius plurali numero sermones dixit, nunc autem singulari sermonem? fortassis praedicationis ibi sermones monstravit, hic vero se ipsum qui est Verbum Patris, et ideo dixit non suum quia a seipso non est, sed a Patre, sicut nec sua est imago sed Patris, nec suus filius sed Patris. Recte igitur auctor tribuit quidquid facit aequalis a quo habet hoc ipsum, quod 110.0257C| illi est indifferenter aequalis.

Haec locutus sum vobis apud vos manens. Illa mansio de qua superius dixit spiritalis est quae solis sanctis datur: haec vero de qua nunc dicit corporalis est, de sua praesentia corporali tantummodo dixit, quam utrique et justi et impii videre potuerunt. Illa in aeternum beatificat liberatos, haec in tempore visitat liberandos. Haec, inquit, locutus sum vobis apud vos manens, utique praesentia corporali una cum illis visibiliter loquebatur.

Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Multa dixit audientibus infidelibus quae in eorum cordibus locum non invenerunt, quia Spiritus sanctus intus 110.0257D| eos non docebat: multa dicit quotidie per sanctos praedicatores quae audientes interius non recipiunt, quia Spiritus sanctus non suggerit eis interius quae audierunt exterius. De quo recte promittitur, ipse vos docebit omnia, qui nisi idem Spiritus cordi assistat audientis, otiosus est sermo doctoris. Nemo enim docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat doctoris lingua exterius in vacuum laborat. Aliter itaque praedicantem Christum audierunt Judaei, aliter apostoli: illi ad judicium, isti ad salutem. Quia hos Spiritus in animo docuit, quod foris audierunt in aure.

Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. In pace relinquo vos, in pace inveniam vos. Hic relinquo, 110.0258A| illic do, sequentibus relinquo, pervenientibus do. Pacem suam reliquit nobis, ut nos invicem diligamus; pacem suam dabit nobis, ubi nunquam invicem dissentire possumus. Quid est quod dicit, pacem meam do vobis, et non dicit pacem meam relinquo vobis? fortassis quia aliter nunc aliter tunc pax erit. Hic bella cum vitiis habemus, ideo non addidit meam, illic vero in aeterna pace aeterna erit tranquillitas et concordia, et talis pax qualem ille habuit cum seipso, qui nullum habuit in se peccatum.

Non quomodo mundus dat, ego do vobis. Id est non quomodo in mundo homines saepe sibi in sua malitia concordant: sed quomodo qui sibi in sanctitate concordant et in Christi se charitate conjungunt.

110.0258B| Non turbetur cor vestrum neque formidet. Audistis quia dixi vobis: Vado et venio ad vos. Hinc turbari et formidare poterat cor illorum quod ibat ab iis, quamvis venturus esset ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet pastore absente. Sed a quibus homo abscedebat, Deus non relinquebat: et idem ipse Christus et homo et Deus. Ergo ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat. Igitur Deus qui nullo continetur loco, discedit ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus non pedibus, et veniet ad illos qui convertuntur ad eum non facie sed fide, et accedunt ad eum non carne sed charitate.

Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego ad Patrem vado, quia Pater major me est. Per quod 110.0258C| igitur Filius non est aequalis Patri, per hoc erat iturus ad Patrem, in quo venturus est vivos judicaturus et mortuos. Per illud vero, quod est aequalis Patri, nunquam recessit a Patre, sed cum illo est ubique totus per divinitatem quam nullus continet locus. Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri, humanam qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas sed trinitas Deus. Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro; sic unus est Christus Deus et homo; ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro; Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis ergo est per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. 110.0258D| Quis est sub Pontio crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jesus, sed in anima sola. Quis resurrecturus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo in his singulis Christus; verum haec omnia non duo vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quomodo naturae humanae gratulandum est, eo, quod assumpta est a verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. Non profecto ad illum ibat qui cum illo erat, sed hoc erat ire ad eum, et recipere a nobis mortale, atque immortale 110.0259A| facere quod mortale suscepit ex nobis, et ad dextram constituere Patris, per quod fuit in terra pro nobis. Deinde ipse Dominus Jesus subjunxit:

Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. Illud utique dicit, quod factum fuerit, quod enim post mortem visuri erant viventem, et ad Patrem ascendentem, quo viso illud fuerant credituri, quod ipse Christus filius Dei jam potuit hoc facere cum dixisset, et praedicare antequam faceret. Poterant enim dubitare si Filius Dei esset, cum eum viderunt moriturum, sed cum viderunt eum resurrexisse, credebant in quo antea dubitabant, et confirmata est fides in cordibus eorum quam illis praedixerat, qui et ore promisit quod 110.0259B| facturus erat, et opere complevit quod ante praedixit. Deinde quod dicit:

Jam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps hujus mundi. Quis nisi diabolus.

Et in me non habet quidquam. Nullum scilicet omnino peccatum. Hic enim ostendit diabolum principem esse peccatorum hominum non creaturarum Dei, et quotiescunque mundi figura in mala significatione ponitur, nihil ostendit nisi mundi istius amatores et non Dei. Absit enim ut credamus principem esse coeli et terrae, et creaturarum omnium quae generaliter mundi appellantur. Totus itaque mundus servit suo creatori, non deceptori, redemptori non interemptori, et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur: praeter 110.0259C| homines partis illius qui propria voluntate non necessitate aliqua se subjiciunt diabolo. Unde et Apostolus ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines: sed adversus potestates et rectores tenebrarum harum, id est, peccatorum, qui in tenebris manent iniquitatis: quos rectores, angelos esse desertores designat; sed sunt qui per gratiam Dei non propriis meritis inde eruuntur, de quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: Ut filii lucis ambulate: sed gratias Deo qui eruit nos, sicut idem dicit apostolus, de potestate tenebrarum et abstulit in regnum filii charitatis suae: in quo princeps mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam, quia neque cum peccato Deus venerat, nec 110.0259D| ejus carnem de peccati propagine virgo pepererat et tanquam ei diceretur: cur ergo morieris si non habes peccatum cui debebatur mortis supplicium, continuo subjecit:

Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. In expletione ergo mandatorum Dei manifestata est dilectio Christi, quam habuit erga Patrem suum, quoniam sicut ipse eum incarnatum salvatorem mundi esse constituit, sic ipse benefaciendo et mandata ejus custodiendo, eripuit a morte oppressos a diabolo, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate sancti Spiritus Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LIX. FERIA II POST PENTECOSTEN Lectio Actuum apostolorum. 110.0260A|

In diebus illis aperiens Petrus os suum dixit: Viri fratres et patres, nobis praecepit Dominus praedicare populo, et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum, etc.

Sanctus Petrus apostolus volens ostendere Dominum nostrum Jesum Christum verum judicem esse vivorum et mortuorum, sibi hoc et caeteris apostolis commendatum esse dicit ab ipso Domino ut praedicarent populis verbo et testificarentur dictis, atque exemplis sanctorum prophetarum, hoc dudum pronuntiatum esse. Remissionem videlicet peccatorum accipere per nomen ejus, omnes qui credunt 110.0260B| in eum: quia non est in alio aliquo salus, nisi in eo quem Deus Pater omnipotens misit in mundum ut salvaretur per ipsum omnis qui crederet in eum, accepta remissione peccatorum per nomen ejus intinctione sacri baptismatis et sancti Spiritus confirmatione, et probatione bonorum operum quae in fide recta ostendi debent. Unde consequenter legitur, quod cum Petrus gentibus praedicasset verbum Dei, continuo cecidisset Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes Spiritus sancti gratia effusa est. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Ne baptisma gentibus tradere dubitet, Spiritus sancti testimonio confirmatur, ipsas lavacri aquas quas 110.0260C| sanctificare solet, novo ordine praecurrentis; quod semel in testimonium fidei gentium, nunquam vero in Judaeis evenisse reperitur.

Et jussit eos in nomine Jesu Christi baptizari. Cum Ecclesiae regula sit fideles in nomine sanctae Trinitatis baptizari, quaeritur quomodo Lucas per totum hujus libelli textum non aliter quam in no mine Jesu Christi baptismum dari testetur. Quod ita beatus Ambrosius solvit: quia per unitatem nominis impletum mysterium sit; quia sive Christum dicas, et Deum Patrem, a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est designasti. Scriptum est enim Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto: sive Patrem dicas: et Filium ejus et Spiritum 110.0260D| oris pariter indicasti. Si tamen id etiam corde comprehendas. Sive Spiritum dicas et Deum Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium quia Filii quoque est Spiritus nuncupasti. Unde et rationi copuletur auctoritas: in Spiritu quoque recte baptizari posse Scriptura indicat dicente Domino, Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto, et Apostolus ait: Omnes enim in ipso corpore in unum Spiritum baptizati sumus. Aliter praecipue congruit nos in nomine Domini nostri Jesu Christi baptizari, quia sicut Apostolus ait: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte: ut quomodo resurrexit Christus a mortuis ver gloriam 110.0261A| Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus, praestante ipso Redemptore nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LX. ITEM FERIA II. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore dixit Jesus discipulis: Sic dilexit Dominus mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam, etc.

Notandum quod eadem de Filio Dei unigenito replicat, quae de filio hominis in cruce exaltato promiserat 110.0261B| dicens: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quia profecto idem redemptor et conditor noster Filius Dei ante saecula existens, filius hominis factus est in fine saeculorum, ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendum vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae restauraret, ad recipiendam quam perdidimus vitam. Sequitur autem:

Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum, se interimit qui praecepta medici observare non vult: venit salvator ad mundum: Quare Salvator dictus est mundi: nisi ut salvet mundum, non ut 110.0261C| judicet mundum. Salvare non vis ab isto ipso: ex te judicaberis, et quid dicam judicaberis. Vide quid ait:

Qui credit in eum non judicabitur, qui autem non credit, quod dicturum sperabas, nisi, judicatus est [ jam, inquit, judicatus est ]. Nondum apparuit judicium, sed jam factum est judicium. Novit enim Dominus qui sunt ejus. Novit qui permaneant ad flammam, novit in arca sua triticum suum, novit et paleam, novit et segetem, novit et zizania. Judicatus est qui non credit. Quare judicatus? quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim mala opera eorum. Fratres mei quorum bona opera invenit 110.0261D| Dominus? nullorum. Omnia enim mala opera invenit. Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Hoc enim sequitur:

Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Quomodo ergo quidam bonum opus fecerunt ut venirent ad lucem, id est, ad Christum: et quomodo quidam dilexerunt tenebras, si omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille, in quo figurata est mors Domini, eos sanat, qui morsi fuerunt, et propter morsus serpentis erectus est serpens, id est, mors Domini propter mortales homines, quos invenit injustos. Quomodo intelligitur: hoc est judicium; 110.0262A| quoniam lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim mala opera eorum: quid est enim, hoc, quorum enim erant bona opera? nonne venisti, ut justifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem, ibi posuit vim: multi enim dilexerunt magis peccata sua, quia qui confitetur peccata sua et accusat peccata sua, jam cum Deo facit. Accusat Dominus peccata tua, si et tua accuses conjungeris Deo, quasi duo essent, homo et peccator. Quod audis homo Deus fecit. Quod audis peccator, ipse homo fecit: dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit, oportet ut oderis in te opus tuum et ames in te opus Dei, cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas 110.0262B| mala opera tua, initium bonorum operum, confessio est operum malorum. Facis veritatem, et venis ad lucem, Quid est facis veritatem, non te palpas, non tibi blandiris, non tibi adularis, non dicis justus sum, cum sis iniquus et incipis facere veritatem, venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua quia in Deo facta sunt, quia et hoc ipsum, quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret nisi Deus tibi luceret et ejus veritas tibi ostenderet, Sed qui etiam admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera ejus mala quae diligit. Qui autem facit veritatem accusat in se mala sua, non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat, qui quod vult ut Deus agnoscat ipse ignoscit, et venit ad lucem, cui 110.0262C| gratias agit, eo quod ille qui dum se occidisse ostenderet dicit Domino, averte faciem tuam a peccatis meis. Et qua fronte dicit, nisi iterum dicat, quoniam facinus meum ego agnosco et peccatum meum contra me est semper. Sit ante te quod non vis esse ante Deum, si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet tibi illud Deus ante oculos tuos, et tunc retorquet, quando jam poenitentiae fructus nullus erit: currite ne tenebrae vos comprehendant, quicunque enim in praesenti vita in servitio Dei bene laborat in futuro requiem et gloriam percipiet sempiternam. Praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXI. FERIA III, AD SANCTAM ANASTASIAM. Lectio Actuum apostolorum. 110.0262D|

In diebus illis, cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem, etc.

Post martyrium Stephani, ut liber Actuum apostolorum narrat, facta est persecutio magna in Ecclesia, quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter apostolos. Philippus vero, descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum. Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unanimiter, audientes et videntes signa quae faciebat. Multi enim 110.0263A| eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. Factum est ergo magnum gaudium in illa civitate. Cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum: nondum enim in quemquam illorum supervenerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum sanctum. Societas Petri et Joannis in praedicatione Evangelii significat castitatem rectae fidei, quam praedicatores sancti in verbo doctrinae et dono Spiritus sancti docent semper fieri debere. Quod pulchre arator versibus exponit dicens: Saepe 110.0263B| sibi socium Petrus facit esse Joannem, Ecclesiae quia virgo placet. Notandum autem quod Philippus, qui Samariae Evangelizabat, unus de septem fuerit. Si enim apostolus esset, ipse utique manum imponere potuisset, ut acciperent Spiritum sanctum. Hoc enim solis pontificibus debetur, nam presbyteris sive extra episcopum, seu praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis episcopis debetur, cum tradunt Spiritum paracletum baptizatis: unamquamque enim personae decet ut ritum ordinis sui et mensuram gradus servet, quia non est Deus dissensionis sed pacis, et Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, atque in malevolam animam 110.0263C| non introibit sapientia. Unde Salvator discipulis suis praecepit, dicens: qui vult inter vos major fieri, fiat sicut minor, quia omnis qui se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur. Studeat unusquisque ut humilitatem habeat in animo et bona opera ostendat in exemplo: sicque ipse non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus habebit laudem et gratiam inveniet in conspectu Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXII. ITEM FERIA III. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Amen, 110.0263D| amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro, etc.

Hoc proverbium dicit eis Jesus, illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis: propter Pharisaeorum qui se videre jactabant cum caeci essent venenatam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Jesus ista contexuit, quae in hac parabola leguntur, quam ipse illis non intelligentibus exponere dignatus est, in qua nos salubriter si advertamus admonuit non gloriari in sapientia humana, non in morum dignitate, si humilitas fidei Catholicae in Christum desit: multi enim sunt pagani, qui secundum quamdam vitae hujus consuetudinem 110.0264A| dicuntur boni homines, innocentes, et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt, deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum adversus quemquam testimonium perhibentes, et caetera quae in lege mandata veluti observant: et Christiani non sunt: et plerumque se jactant, quomodo isti Pharisaei, dicentes: Nunquid et nos caeci sumus: sed haec omnia inaniter faciunt: quia non intrant per ostium sed aliunde tumido fastu quasi per seipsos ascendere quaerunt. Quapropter Dominus similitudinem proposuit de grege suo et de ostio qua intratur ad ovile, quid enim prodest vana jactantium de bene vivendo inflatio? dum ad finem perpetualiter bene vivendi vita eorum 110.0264B| non perveniat? At hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper bene vivere. Nam si cui non datur semper bene vivere, quid prodest ei bene vivere ad tempus? Igitur nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam, quae est Christus, et per januam intret in ovile. Sunt enim quidam homines qui in suis gloriantur moribus, et alios post se trahere quaerunt, non de Christi praeceptis instruentes suos sectatores, sed suis exemplis vivere eos suadentes. De quibus alio loco ipsa Veritas ait: docentes doctrinas hominum, et mandata Dei contemnentes, qui per aliam portam ascendere 110.0264C| quaerunt rapere et occidere non ut pastor salvare atque conservare. De talibus hic dictum est, qui ascendit aliunde, ille fur est et latro. Non solum vero tales inveniuntur doctores inter eos, qui sine nomine Christi sunt; sicut multi philosophorum, qui suam sapientiam buccis crepantibus ventilabant et vitam beatam suis sectatoribus promiserunt. Verum etiam plurimi qui Christiano nomine censentur et illuminatos a Christo se esse jactitant? fingentes sibi nova quoque nomina de Christo, et fidei Catholicae contraria: sicut innumerabiles haeretici faciebant, aestimantes se falso nomine per januam, quae Christus est, intrare. Sabellius dicit: Qui Filius est, ipse est Pater, sed Filius non est Pater; non intrat per ostium qui Filium dicit Patrem. 110.0264D| Arius dicit: Aliud est Pater aliud est Filius. Recte diceret si diceret: alius? non aliud. Quando enim dicit aliud, ei contradicit a quo audit: Ego et Pater unum sumus: nec ipse ergo intrat per ostium. Praedicat enim Christum, qualem sibi fingit, non qualem veritas habet. Fotinus dicit: Christus homo est tantum, non Deus: nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Hinc enim nova haeresis, quae in nostris orta est, consentire videtur, affirmando et praedicando, Christus sicut quilibet sanctorum nuncupativus Deus est et non verus. Quid opus est multa percurrere et multa vana haeresium denumerare. Hoc tenete, in ovile Christi Ecclesiam catholicam esse credite. Quicunque vult 110.0265A| intrare in ovile, per ostium intret, id est, per Christum, et Christum verum Deum, et verum Filium Dei praedicet, et non solum Christum praedicet, sed et Christi gloriam quaerat, non suam: nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. Humilis est enim janua Christus Dominus Deus noster, qui intrat per hanc januam, oportet ut humiliet se, ut sano capite possit intrare. Hi sunt qui vocem veri pastoris audiunt, hi sunt quos proprias oves nominatim verus pastor vocat, de his dictum est, gaudete et exsultate, quoniam nomina vestra sunt scripta in coelis. Hinc enim eas nominatim vocat, et quis alius eas emittit? nisi qui eorum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint. Et quis eas praecessit, quo 110.0265B| eum sequantur? nisi qui resurgens a mortuis jam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Has vero educit, a fide ad speciem, et ante istas vadit, quia prior omnium ascendit in coelum, et quae sunt oves suae illum sequuntur, quia sciunt vocem doctrinae ejus. Alienos vero ductores non sequentur, sed fugient ab eis, quia non noverunt vocem, id est, doctrinam alienorum; sed loquente Domino Jesu non intellexerunt, qui audierunt, incrassatum enim habuerunt cor, et graviter audierunt. Nominat ostium, nominat ovile, nominat oves, commendat haec omnia, sed nondum exponit. Audiamus exponentem qui audivimus proponentem:

Iterum Jesus dicit eis: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Ecce ipsum ostium quod 110.0265C| clausum posuerat aperuit, ipse est ostium, agnovimus, intremus, ut nos intrasse gaudeamus.

Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quid est hoc, Domine? omnes quotquot venerunt, quid enim tu non venisti? sed intellige omnes quotquot venerunt, dixit utique omnes praeter me. Recolamus ergo ante adventum ipsius, venerunt prophetae, nunquid fures fuerunt et latrones? Absit; non praeter illum venerunt, venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat possidebat, cum illo ergo venerunt qui cum verbo Dei venerunt: Ego sum, inquit, via, veritas, vita. Ipse est veritas, cum illo venerunt, qui veraces fuerunt et veritatem praedicaverunt, quotquot autem praeter illum venerunt fures sunt et latrones; per se venerunt, quia per eum 110.0265D| missi non fuerunt, non sanae doctrinae inhaerentes, de quibus dictum, fures sunt et latrones, id est, ad furandum et occidendum venerunt. Sed non audierunt eos oves, quae verae sunt oves, non sub pelle ovina, lupinum cor abscondentes; igitur qui ante adventum Christi praedicaverunt, eodem Spiritu praedicaverunt quo apostoli et sancti doctores post adventum Christi veritatis viam mundo ostenderunt; quotquot autem illo tempore crediderunt vel Abraham, vel Isaac, vel Jacob, vel Moyse, vel aliis patriarchis, aliisque prophetis Christum pronuntiantibus, oves erant et Christum audierunt, non alienam vocem sed ipsius Christi audierunt. Nam judex clamat in praecone, dum praeco judicem annuntiat 110.0266A| venturum. Alii sunt ergo quos non audierunt oves in quibus non erat vox Christi; errantes, falsa dicentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes, sicut pseudoprophetae, sicut scribae et pharisaei temporibus ipsius Domini. Hi sunt qui venerunt per se, et non sunt a judice missi. His vero cum doctrinis suis procul expulsis videamus quo nos pastor bonus vocat. Dicit enim:

Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ex hoc evidenter ostendit non solum pastores, sed etiam oves intrare per ostium; sed quid est, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum valde bonum est, exire autem de Ecclesia, sicut ait ipse 110.0266B| Joannes Evangelista in Epistola sua, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Videtur enim dixisse, ut vitam aeternam habeant ingredientes. Non autem potest quisque per ostium, id est, per Christum egredi ad aeternam vitam, quae erit in sapiente, nisi per ipsum ostium, hoc est, per eumdem Christum Ecclesiam ejus quod est ovile ejus, intraverit ad vitam temporalem, quae est in fide. Ideo ait: ego veni ut vitam habeant: hoc est, fidem, quae per dilectionem operatur: per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant? quia justus ex fide vivit; et abundantius habeant, qui perseverando usque in finem salvus erit. Per illud ostium, id est, per fidem Christi egrediuntur quando veri fideles moriuntur, 110.0266C| et abundantius habebunt vitam veniendo, quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur, sed cum ipso pastore vivant in aeterna beatitudine et regnent per omnia saecula saeculorum.

HOMILIA LXIII. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis, stans Petrus cum undecim, levavit vocem suam et locutus est eis: Viri Judaei, et qui habitatis Hierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea, etc.

Postquam per Spiritus sancti gratiam, quae in die Pentecostes effusa est super centum viginti credentes qui fuerunt in coenaculo Sion positi, et loquebantur 110.0266D| variis linguis, mirati sunt isti qui affuerunt, stupentes admiraculum tam laudabile. Alii quidam in hoc laudabant Deum, alii vero ebrietati deputabant diversam locutionem, non rite intelligentes, quod factum fuerat; unde Petrus apostolus, sicut modo lectum est, levavit vocem suam et locutus est eis: manifestans laudabile Dei donum. Non solum ergo, inquiunt, qui natura sunt Judaei ex diverso orbe convenerunt? verum et qui in praeputio nati eorum adhaesere ritui. Alii autem irridentes dicebant, quia musto pleni sunt isti; irridentes licet mystice tamen vera testantur; quia non vino veteri quod in nuptiis Ecclesiae deficit, sed musto sunt gratiae spiritalis impleti, jam enim vinum novum in utres novos venerat, cum 110.0267A| apostoli non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, Dei magnalia resonarent.

Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrit sunt, cum sit hora diei tertia. Spiritus sanctus gloriam individuae Trinitatis mundo praedicaturus, tertia convenienter hora descendit, et quia supra dicitur. Erant in oratione perseverantes, recte spiritum sanctum orationis hora percipiunt, ut ostendatur legentibus, quia spiritus sancti gratia non facile percipitur, nisi gratia a carnalibus supernorum intentione levetur: tria enim tempora quibus Daniel in die flectere genua sua et adorare legitur, tertia, sexta, nona, hora ab Ecclesia intelligitur? Quia et Dominus tertia hora spiritum sanctum mittens, sexta ipse crucem ascendens, nona animam ponens, easdem nobis horas caeteris 110.0267B| excellentius est intimare et sanctificare dignatus. Effundam de spiritu meo super omnem carnem, verbum effusionis ostendit muneris largitatem, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu conditionis et personis Spiritus sancti esset gratia condonanda, quae sit enim omnis caro Propheta consequenter exponit: Et prophetabunt, inquiens, filii vestri et filiae vestrae, et caetera. Et dabo prodigia in coelo sursum et signa in terra deorsum: prodigia in coelo cum Domino nascente novum sidus apparuit? Illo crucem ascendente, sol obscuratus et ipsum coelum est tenebris obductum. Signa in terra, quia Domino spiritum emittente contremuit, monumenta aperuit, saxa fissit, et multa quae dormierunt, sanctorum corpora rediva protulit. 110.0267C| Sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sanguinem Dominici lateris. Ignem Spiritus sancti, vaporem compunctionis et fletuum. Quia sicut ab igne sumus, ita ab ardore Spiritus sancti ignis amoris nascitur. Nam et sanguinem de mortua carne vivaci rivo profluere, quia contra naturam est nostrorum corporum, signi loco factum credere restat: cujus videlicet, nisi nostrae salutis ac vitae quae de illius utique morte nascitur? Potest etiam in igne fidelium illuminatio, in vapore vero fumi Judaeorum, qui nolunt credere, caecitas intelligi: unde et legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, quia et humiles per claritatem suae ostensionis illuminat, et superborum oculos per caliginem erroris obscurat. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem. Hoc in Domini passione 110.0267D| partim factum, partim ante diem Domini magnum, id est, judicii futurum creditur. Tunc enim sol obtenebratus est. Sed luna in sanguinem versa palam hominibus apparere non potuit? quae tunc ut pote in Pascha XV existens interdum fuerat mortalium visibus objectu telluris occulta. Et erit, omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit: hoc est, quod alibi Petrus ait, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Beatus ille, qui in recta fide et bonis operibus studet in praesenti vita dies suos finire, quia pro omni labore suo merebitur Domino retribuente in futura vita cum sanctis angelis plenam mercedem et gloriam percipere sempiternam 110.0268A| ipso praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXIV ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Nemo potest venire ad me nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissima die, etc.

Dum dixit, nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum, continuo subjunxit, et ego suscitabo eum in novissima die: credat quod speravit. Videbit quod quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod non esuriit; satiabitur eo quod sitit. Ubi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo 110.0268B| eum in novissima die.

Scriptum est enim in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Quare hoc dixit? O Judaei, Pater vos non docuit quomodo me potestis cognoscere; omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient: et si ab hominibus audivit, tamen quod intelligunt intus datur, intus coruscat, intus revelatur. Homines foras verbum seminare possunt, sed in vanum laborant, nisi intus Deus docens aperiat sensus. Ille est Deo docibilis, quem Dominus intus veritatis instruit agnitione et amore.

Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. Quomodo trahit Pater? docendo delectat; non necessitate credidit sed voluntate: Filius dicebat, Pater docebat, homo qui videbatur loquebatur, sed ut Deus 110.0268C| in corde audientis interius docebat: ideo subjunxit:

Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem: nolite putare Patrem esse visibilem vobis: nemo vidit Patrem, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Ego sum a Patre, et ideo Patrem video; quid est autem vos trahi a Patre nisi discere a Patre: quid est discere a Patre? nisi audire Patrem, nisi audire Verbum Patris? id est, me. Ne forte ergo cum dico vobis omnis qui audit a Patre et didicit, dicatur apud vos, sed nunquam vidimus Patrem? quomodo autem discere potuimus a Patre? a meipso audite, non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem, ego novi Patrem, ab illo sumus, sed quomodo verbum ab illo cujus est verbum non quod sonat 110.0268D| et transit, sed quod manet cum dicente et trahit audientem.

Amen, amen dico vobis: qui credit in me habet vitam aeternam. Revelare se noluit quid esset, nam compendio dicere potuit, qui credit in me habet me: ipse enim Christus verus Deus, et vita aeterna: qui credit ergo in me it ad me, et qui it ad me, habet me. Quid est autem habere me? habere vitam aeternam. Mortem assumpsit vita aeterna, mori voluit: sed de tuo, o homo, non de suo; accepit a te ubi moreretur pro te. Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem. Nam qui credit, inquit, habet vitam aeternam, non quod patet sed quod latet: vita enim aeterna Verbum in principio erat apud Deum, et Deus 110.0269A| erat Verbum, et erat lux vita hominum-mori venit, sed tertia die resurrexit.

Ego sum, inquit, panis vitae, et unde superbiebant.

Patres, inquit, vestri manducaverunt manna et mortui sunt. Quare manducaverunt et mortui sunt: quia quod videbant crebebant, quod non videbant non intelligebant. Ideo patres vestri, quia similes estis illorum, manducaverunt, Moyses et Aaron et caeteri sancti qui fuerunt in populo, manna, et non sunt mortui: qui spiritaliter visibilem cibum intellexerunt, spiritaliter esurierunt. Alii vero manducaverunt et permanserunt in infidelitate, sicut Judaei audierunt loquentem Christum, sed non spiritaliter verba ejus intellexerunt. Ideo dixit eis: Patres vestri 110.0269B| manducaverunt manna in deserto et mortui sunt; qua morte: nisi infidelitatis. Nam communi morte mortui sunt et sancti qui fuerunt inter eos: ideo signavit Dominus his verbis mortem spiritalem, non carnalem: patres ergo istorum, id est mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum. Nam de nulla re magis Deum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando: ideo et Dominus volens ostendere talium filios hinc ad eos coepit, Quid murmuratis in invicem, murmuratores filii murmuratorum: patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt. Non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt.

Hic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem 110.0269C| significavit manna, hunc panem significat altare Dei. Sacramenta illa fuerunt in signis diversa, in re quae significatur paria sunt: Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes escam spiritalem manducaverunt: spiritalem utique non corporalem. Alteram quia illi manna, nos aliud. Spiritalem vero, quam nos: sed patres nostri non patres illorum, quibus nos similes sumus non quibus illi similes fuerunt. Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti, nunquid pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat 110.0269D| intus, non foris, qui manducat in corde, non qui praemittente:

Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: ideo vivus, quia de coelo descendit et manna, sed manna umbra erat, iste veritas est.

Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Hoc quando caperet caro, quod dixit, panem, carnem, vocatur caro quod non capit caro: et ideo magis non capit caro quia vocatur caro: hoc enim exhorruerunt, hoc assimulatum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt. Caro mea, inquit, est pro mundi vita. Noverunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligunt, fiunt corpus Christi si volunt vivere de spiritu Christi; de spiritu 110.0270A| Christi non vivit, nisi corpus Christi; quisquis vivere vult, credat in Christum: manducet spiritaliter spiritalem cibum, incorporetur corpore Christi et non sit putridum membrum quod resecari mereatur. Sit pulchrum, sit sanum, sit aptum capiti suo Christo videlicet Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXV. FERIA V. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis, Philippus, descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum, etc.

Post passionem Stephani protomartyris, ut liber Actuum apostolorum testatur, facta est persecutio 110.0270B| magna in Ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter apostolos: unde et Philippus unus de septem Diaconibus ut praesens lectio commemorat, descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum.

Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur. Unanimiter audientes verbum Dei, et videntes signa quae faciebat. Beneficiis gratiae coelestis provocati sunt ad perficiendam fidem Domini.

Multi enim qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant; multi autem paralytici et claudi curati sunt. Juxta illud sancti Evangelii narrat historia, quod convocatis Jesus duodecim discipulis dederit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, ut et languores curarent, et misit illos praedicare 110.0270C| regnum Dei et sanare infirmos. Illi autem egressi circuibant castella evangelizantes et curantes ubique. Quod etiam liber Actuum apostolorum manifeste narrat completum, cum virtute magna Apostoli testimonium reddebant resurrectionis Jesu Christi Domini nostri, et gratia magna erat in omnibus illis. Unde etiam legitur hic quod de miraculis, quae fecit Philippus in Samaria, magnum esset gaudium in illa civitate, quoniam hi qui vere crediderunt in Christum anima et corpore sanati sunt: illi vero qui per simulationem se finxerunt credere, et perfido corde magis diabolo quam Christo servire elegerant, nequitiae suae justam retributionem perceperunt. Unde hic consequenter legitur quod Simon qui ante fuerat 110.0270D| in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum, licet baptizatus a Philippo fuisset, tamen simulationis suae et hypocrisis vindictam non evasit. Devictus ergo beati Philippi verbis et virtute veraciter se credere quoadusque baptisma susciperet simulavit. Ut quomodo laudis erat avidissimus, ita ut Christum se credi vellet, sicut historiae narrant, artes ab eo quibus miracula faceret edisceret, quod jam successores ejus fecissedocentur, qui auctoris sui malignis artibus instituti, Ecclesiam fraude qualibet ingressi baptisma furari consueverunt. Cum autem per Petrum et Joannem qui missi fuerunt in Samariam imponere credentibus manus ut acciperent Spiritum sanctum, multi credentium donum Spiritus sancti se percepisse manifestis indiciis ostendebant. 110.0271A| Videns hoc miraculum Simon: quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus: obtulit eis pecuniam dicens: Date mihi hanc potestatem ut cuicunque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Non est tibi pars neque sors in sermone isto. Cor enim tuum non est rectum coram Deo; poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui, in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. At ille licet se poenitere velle finxisset, tamen qui in malitia coepta usque in finem perseveravit, iniquitatis suae condignam mercedem coelesti vindicta recepit. Ideo enim Spiritus sanctus in columbae 110.0271B| specie super baptizatum Salvatorem descendit ut eos qui se accipere velint, simplices esse doceret, nam qui fel amaritudinis in corde reservat quamlibet baptizatus videatur: non est iniquitatis suae vinculis absolutus, sed si ad punctum hora baptizandi purgatus: mox acriori est daemone septempliciter oppressus. Frustra ergo gratiam spiritus emere tentat, qui se mente corvina non curavit exuere. Quapropter valde necesse est unicuique Christiano ut juxta Pauli doctrinam, corde credat ad justitiam, ore autem confiteatur ad salutem. Ipsam fidem festinet bonis operibus adornare et in hoc usque in finem vitae perseverare, quatenus per gratiam Salvatoris mereatur gaudium coeleste simul cum sanctis angelis in aeterna beatitudine possidere, praestante Domino 110.0271C| nostro Jesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.

HOMILIA LXVI. ITEM FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, convocatis Jesus duodecim discipulis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, ut et languores curarent. Et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicunque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem 110.0271D| pedum vestrorum excutite in testimonium super illos, etc.

Concessa primum potestate signorum misit praedicare regnum Dei ut promissorum magnitudini attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque verbis daret virtus ostensa, et nova facerent, qui nova praedicarent: unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit intra sanctam Ecclesiam: multi sunt qui vitam virtutum tenent: et signa virtutum non habent: quia frustra miraculum foris ostenditur: si deest quod intus operetur. Nam juxta magistri gentium vocem linguae in signum sunt, non fidelibus sed infidelibus.

Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, 110.0272A| neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Solet quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ne virgam ferrent, cum dicat Marcus, et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, quod ita solvitur: ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda: sicut sub alia significatione intelligitur tentatio de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus noster: ut sciat si diligatis eum: illa seductionis est, haec probationis. Utrumque ergo accipiendum est a Domino apostolis dictum: ut et nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent: cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite 110.0272B| possidere aurum neque argentum, et caetera, continuo subjecit: dignus est operarius cibo suo: unde satis ostendit cur eos possidere haec, ac ferre noluerit, non quo necessaria non sint sustentationi hujus vitae, sed quia sic eos mittebat: ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent. Claret autem haec non ita praecepisse Dominum tanquam Evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus, quibus annuntiant Evangelium: alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus exquirebat, ne cuiquam gravis esset; sed potestatem dedisse in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquid imperatur nisi fiat, inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet cuique 110.0272C| non uti, et tanquam de suo jure cedere. Hoc ergo ordinans Dominus, qui eum ordinasse dicit Apostolus, his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur: ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria nec magna nec minima, ideo posuit, nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus, ac per hoc addendo: dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit, et illustravit unde haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit, nequid tollerent in via nisi virgam tantum, ut intelligatur quia potestate a Domino accepta, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, 110.0272D| ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus, aliam portandam putaret sollicitus: ne opus esset, cum ex illa potestate possit accipere. Quod vero secundum Marcum non portari vel haberi duas tunicas: sed expressius indui prohibet dicens, et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter in duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum; non quo in locis Scythiae et Galatiae frigidis regionibus una quis tunica debeat esse contentus, sed quod in tunica vestimentum intelligamus: non alio vestra aliud nobis futurorum timore servemus. Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete et inde ne exeatis, dat constantiae generale mandatum, 110.0273A| ut hospitalis necessitudinis jura custodiant, alienum a praedicatore regni coelestis astruens cursitare per domos et inviolabilis hospitii jura multare. Nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli eligenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat. Et quicunque non receperint, vos exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Pulvis excutitur de pedibus suis in testimonium laboris sui: quod ingressi sint in civitatem et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. Sive excitetur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium qui Evangelium spreverunt. Allegorice autem, qui verbo humiliter intendunt, si aliquibus ut homines terrenae levitatis 110.0273B| naevis obscurantur per ea mox quae recipiunt Evangelicae praedicationis vestigia purgantur. Qui vero perfidia vel negligentia vel etiam studio contemnunt: horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur; excutiendum pedum pulmo ne gestis inanibus et pulveri comparandis mentis castae vestigium polluatur.

Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique. Quod evangelizarent, vel quomodo curarent apostoli, Marcus exponit plenius, praedicabant, inquit, ut poenitentiam agerent: et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. Dicit et Jacobus: Infirmatur quis in nobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et si in peccatis sit, dimittentur ei. 110.0273C| Unde patet ab ipsis Apostolis nunc sanctae Ecclesiae morem esse contraditum, ut Pontificiali benedictione consecrato oleo perungantur aegroti, praedicabant autem ut poenitentiam agerent; et supra, misit illos, inquit, evangelizare Regnum Domini. Quia videlicet utrumque juxta Joannis Baptistae vel ipsius Salvatoris exemplum praedicabant: Poenitentiam agite, appropinquabit enim Regnum coelorum: regni enim coelorum januis propinquare est de his quemque, quibus ab eo discesserat poenitere, et per opera justitiae ad vitam festinare perpetuam praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXVII. FERIA VI. Lectio Actuum apostolorum. 110.0273D|

In diebus illis aperiens Petrus os suum, dixit: Viri Israelitae, audite verba haec: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut vos scitis: hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affigentes interemistis, etc.

Quasi doctus magister prius incredulos commissi reatus admonet, ut justo timore compunctis consilium salutis postmodum opportunius impendat, ut quia scientibus legem loquitur, ipsum Christum esse qui a prophetis esset promissus ostendit, nec tamen hunc auctoritate sua Dei filium nominat, sed virum probatum, 110.0274A| virum justum, virum a mortuis suscitatum: non cum caeteris, atque communi resurrectione, id est, in finem saeculi dilata, sed tertia die celebrata, ut singularis et gloriosae resurrectionis assertio testimonium aeternae divinitatis acquireret. Cum enim caeterorum corpora corruptioni probaret subesse post mortem, hunc utique, de quo dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem, comprobat humanae fragilitatis expertem, probat etiam humanae conditionis merita supergressum: et ideo Deo magis quam hominibus conferendum; qualibus vero apud gentiles apostoli praedicationis utantur exordiis, in Cornelii Centurionis historia, et in sermone apostoli Pauli, Athenis habito, doceberis: Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris est mihi ne 110.0274B| commovear, et caetera: Veniens, inquit, in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet. Hoc providens, ut in eum post temporalia peracta recurrerem, quomodo favet mihi ut stabiliter in eo permaneam; et hoc quod peccatum non feci, nec dolus inventus est in ore meo, non humanitati sed divinitati ascribam; propter hoc et in cogitationibus meis jucunditas, et in verbis exsultatio, propter resurrectionem scilicet quia per eam liberatus est mundus, insuper et caro mea non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet, quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis, neque sanctificatum corpus per quod et alii sanctificandi sunt corrumpi patieris; quia notas mihi fecisti vias, quibus itur ad aeternitatem, in quibus post 110.0274C| tristitiam passionis, adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Et ascendenti in coelis dabis delectationes in dextera tua usque in finem; quia neque derelictus in inferno, descendit quidem Christus secundum animam ad inferos, ut quibus oportuit, subveniret; sed non est derelictus in inferno, qui citissimo reditu corpus resurrecturum petivit. Tertia videlicet die resurrexit a mortuis et quadragesima postea die ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis, inde venturus judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

HOMILIA LXVIII. ITEM FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

110.0274D| In illo tempore, factum est in una dierum, et Jesus sedebat docens, et erant Pharisaei sedentes, etc.

Ubi Dominus sedens docuerit, quando Scribis et Pharisaeis consedentibus paralyticum curavit, Lucas breviandi gratia praeteriit, sed Matthaeus et Marcus qui narrant, quaestionem facere videntur, quoniam quidem Matthaeus in civitate sua, Marcus in Capharnaum, hoc eum fecisse testatur. Quae difficilius solvetur, si juxta Matthaeum etiam Nazareth intelligenda est dicta civitas Christi ad distinctionem videlicet regionis Transmarinae Gerascenorum, de qua transfretando, sicut Matthaeus scribit, venerat Gali laeam: vel certe ipsa Capharnaum, civitas Christi est dicta, quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam ipse fecerat.

110.0275A| Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus; et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. Curatio paralytici hujus, animae post diuturnam illecebrae carnalis inertiam ad Christum suspirantis salvationem indicat; quae primo omnium ministris qui eam sublevent, et Christo afferant, id est, bonis doctoribus, qui spem sanationis, opemque intercessionis suggerant in liget. Qui bene Marco narrante quatuor fuisse reperiuntur, sive quia quatuor Evangelii libris omnis praedicantium virtus, omnis sermo firmatur, seu quia quatuor sunt virtutes, quibus ad promerendam sospitatem fiducia mentis erigitur, de quibus in aeternae sapientiae laude dicitur: sobrietatem enim et sapientiam docet et justitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus; 110.0275B| quas nonnulli versis nominibus prudentiam, fortitudinem, temperantiam, et justitiam appellant.

Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum per tegulas. Desiderant paralyticum Christo offerre, sed turba interposita ab omni parte recluduntur, quia saepe anima post infirmi corporis desidiam ad Deum resipiscens, supernaeque gratiae remedio cupiens innovari, priscae consuetudinis obstaculo retardatur, saepe inter ipsas orationis secretae dulcedines, et quasi suave cum Domino colloquium, turba cogitationum interveniens aciem mentis ne Christus videatur intercludit. Et quid inter haec agendum, non utique in infimis exterius qua turbae tumultuantur remanendum, sed tectum domus, in qua Christus docet, ascendendum, 110.0275C| id est, sacrae Scripturae sublimitas est appetenda, lexque Domini cum Psalmista die noctuque meditanda: In quo enim corrigit junior viam suam, in custodiendo, inquit, sermones tuos.

Et submiserunt illum cum lecto in medium ante Jesum. Patefacto tecto aeger ante Jesum summittitur, quia reseratis Scripturarum mysteriis ad notitiam Christi pervenitur. Hoc est, ad ejus humilitatem fidei pietate descenditur; et bene domus Jesu regulis contecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit qui reseret doctor, divina spiritalis gratiae virtus invenietur; quod autem cum lecto deponitur, significat ab homine in ista carne adhuc constituto Christum debere cognosci.

Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur 110.0275D| tibi peccata tua. Hominem Dominus a paralisi curaturus, primo peccatorum vinculo dissolvit, ut ostenderet eum ob nexus culparum actuum dissolutione damnari, nec nisi his relaxatis membrorum posse recuperatione sanari, sic et illi paralytico qui juxta Probaticam piscinam diu motum atque frustra praestolabatur, sanato a Domino dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Et bene is cui peccata dimittebantur homo vocatur, qui hoc ipso quod homo erat non posset dicere, Non peccavi. Simul etiam ut ille qui homini dimittebat intelligeretur Deus. Intuendum sane, quanti propria cujusque fides apud Deum valeat, ubi tanti valuit aliena, ut totus homo repente, id est, exterius 110.0276A| interiusque jam salvatus exsurgeret, aliorumque merito aliis laxarentur errata.

Et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei, dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Verum dicunt scribae, quia nemo dimittere peccata nisi Deus esse potest, qui per eos quoque dimittit quibus dimittendi tribuit potestatem. Et ideo Christus vere Deus esse probatur, qui dimittere peccata quasi Deus potest. Verum Deo testimonium reddunt; sed personam Christi negando falluntur. Errant itaque Judaei, qui cum Christum et Deum esse, et peccata dimittere posse credant. Jesum tamen Christum esse non credunt. Sed multo dementius errant Ariani, qui cum Jesum et Christum esse et peccata posse dimittere 110.0276B| Evangelii verbis devicti negare non audeant, nihilominus tamen Deum negare non timent. At ipse perfidos salvare desiderans et occultorum cognitione, et virtute operum Deum se esse manifestat.

Respondens enim dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Eidem namque Domino Deo qui dicit: Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas, sapientissimus adorator ait: Tu enim solus nosti corda omnium filiorum hominum. Eadem ergo, inquit, majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum et hominibus delicta dimittere: ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur.

Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata, an dicere: Surge et ambula? Verum sint paralytico peccata dimissa solus noverat qui dimittebat, surge 110.0276C| autem et ambula, tam ille qui surgebat quam hi qui surgentem videbant approbare poterant. Fit igitur carnale signum ut probetur spiritale.

Ut autem sciatis quia filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata. Si et Deus est juxta memoratum Isaiae testimonium qui delet iniquitates nostras, et filius hominis potestatem habet in terra dimittendi peccata, ergo idem ipse et Deus et filius hominis est, ut et homo Christus per divinitatis suae potentiam dimittere peccata posset, et idem Deus Christus per humanitatis suae fragilitatem pro peccatoribus mori.

Ait paralytico: Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Spiritaliter de lecto surgere est animam se a carnalibus desideriis ubi aegra 110.0276D| quiescebat abstrahere. Lectum vero tollere est, ipsam quoque carnem per continentiae frena correptam spe coelestium praemiorum, deliciis privare terrenis, ipse est enim lectus qui per singulas noctes lavatur a David, id est, per uniuscujusque noxae maculis digno poenitentiae flumine castigatur. Sublato autem lecto domum ire ad paradisum redire est. Ipse est enim vera domus quae hominem prima suscepit, non jure amissa sed fraude, tandemque restituta per eum qui fraudulento hosti nihil debuit. Aliter, sanus qui languebat tectum reportat domum: cum anima peccatorum remissione accepta, ad internam sui custodiam cum ipso corpore refert, ne post veniam quid, unde iterum juste feriatur, admittat.

110.0277A| Et confestim surgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat et abiit in domum suam, magnificans Deum, et caetera. Mira divinae potentiae virtus, ubi, nulla temporis interveniente morula, jussa Salvatoris salus festina comitatur: merito qui adfuerant damnatis blasphemiae jaculis ad laudem tantae majestatis stupentia corda convertunt, qui cognoverunt veram Dei potentiam, glorificaverunt Deum Dominum, videlicet nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus potentialiter regnat et veraciter vivit per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXIX. SABBATO. Lectio Actuum apostolorum.

110.0277B| In diebus illis convenit universa civitas audire verbum Dei, etc.

In superioribus hujus capituli sententiis narratur, quomodo Paulus indiciis praedicaret Christum praenuntiatum esse a prophetis, ad salutem generis humani mittendum, et per passionem suam genus humanum ipsum redempturum affirmans illud testimoniis propheticis, sed quia Judaei haec audientes facile credere noluerunt, rogaverunt Paulum ut sequenti sabbato iterum de eadem re sermonem faceret ad populum.

Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judaeorum et colentium advenarum, Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. Audierunt enim ipsi praedicatores verbi 110.0277C| Dei quod Deus de stirpe David venturum esse Christum promisisset. Sic enim Isaias Novi Testamenti mysteria praegustans ait: Et constituam vobis testamentum sempiternum sancta David fidelia, quod in Hebraica veritate ita legitur, et feriam vobiscum pactum sempiternum. Misericordias David fideles, inde secuti sunt multi Judaeorum et colentium advenarum, quod etiam melius legitur colentium Deum sicut in Graeco vidimus, significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judaei, quos Graeci proselytos nuncupant, sed quoniam ipsi apostoli sentiebant Judaeos incredulos esse et rebelles, eo quod nolebant recipere verbum Dei.

Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam 110.0277D| repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lumen gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. Audientes autem gentes glorificabant verbum Domini; et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. Judaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam, et ejecerunt eos de finibus suis. At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu sancto. Pulvis juxta Evangelii praeceptum excutitur de pedibus in testimonium laboris 110.0278A| sui, quod in illorum ingressi sunt civitatem et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit: sive excutitur pulvis ut nihil ab eis accipiant ne ad victum quidem necessarium, qui Evangelium spreverint, discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu sancto, in Graeco habet discipuli autem, ut intelligamus Judaeis fidem persequentibus discipulos e contrario spiritali gaudio ditatos, et merito quia omnis qui recte credit in Deum et bonis operibus ipsam fidem usque ad finem vitae suae ornat, gaudium Spiritus sancti et veram beatitudinem in contemplatione Dei percipiet, e contrario vero qui increduli erant Deo et verbis ejus pravis operibus repugnant, poenam gehennae in futuro percipient: quia in extremo judicio ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam 110.0278B| aeternam.

HOMILIA LXX. ITEM SABBATO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore surgens Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, etc.

Si virum a Daemonio liberatum, moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dicimus, consequenter femina febribus tenta, sed ad imperium Domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta fraenatam; omnis enim amaritudo et ira et indignatio, et clamor et blasphemia spiritus immundi furor est. Fornicationem vero immunditiam, libidinem concupiscentiam 110.0278C| malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, febrem illecebrosae carnis intellige.

Et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam, imperavit febri, et dimisit illam. Modo Salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos, ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium, et ea quae ipsi minime in se intelligunt et intelligenda dare vel etiam non intellecta dimittere; juxta quod Psalmista postulat, delicta quis intelligit? Ab ocultis meis munda me, Domine.

Et continuo surgens, ministrabat illis. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lascessere et aegrotationis sentire molestiam, verum sanitas quae Domini confertur imperio, simul tota redit, sed et tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adjuverant 110.0278D| ministrare sufficiat. Ut, juxta leges tropologiae, membra quae servierant immunditiae ad iniquitatem ut fructificarent morti, serviant justitiae in vitam aeternam.

Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. Solis occu bitus passionem mortemque significat illius qui dixit: Quandiu in mundo sum, lux sum mundi, et Sole occidente plures daemoniaci quam ante sanantur aegroti. Quia qui temporaliter in carne vivens paucos Judaeorum docuit, calcato regno mortis omnibus per orbem gentibus fidei salutisque dona transmisit. Cujus ministris quasi vitae lucisque praeconibus Psalmista 110.0279A| mista canit, iter facite ei qui ascendit super occasum. Super occasum quippe Dominus ascendit, qui unde in passione occubuit, inde majorem suam gloriam resurgendo manifestavit.

Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Christus Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum Christum. Daemonia Filium Dei confitebantur, et attestante Evangelista sciebant ipsum esse Christum, quia quem dierum quadraginta jejunio fatigatum diabolus hominem cognoverat, nec tentando valebat an et Dei Filius esset experiri, jam nunc per signorum potentiam vel intellexit vel potius suspicatus est esse Filium Dei. Non igitur ideo Judaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive Dei Filium non esse putavit; sed 110.0279B| qui se morte illius non praevidit esse damnandum: vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit Apostolus: Quod nemo principum hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Quare autem daemonia Dominus se loqui prohibeat, Psalmista manifestat, qui ait, peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras justitias meas? et caetera. Ne eum quis dum praedicantem audit, sequatur errantem, improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat. Alias autem non sibi daemones, qui inviti confitebantur, jubentur silere de Christo, sed et illi qui ab eo sanati sponte confiteri volebant; imo ipsi Apostoli qui eum post resurrectionem toto erant orbe praedicaturi, ante 110.0279C| passionem ejus praecipiuntur omnino reticere de illo; ne divina scilicet majestate praedicata passionis dispensatio differretur, et dilata passione, salus mundi, quae per hanc futura erat, negaretur.

Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum, etc. Si occasu solis Domini mors exprimitur, quare non die redeunte resurrectio illius indicetur, cujus manifestata luce a credentium turbis inquiritur et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur; maxime cum haec prima sabbati quo resurrectio celebrata est, egressio, quaesitio, et inventio contigerit, in quibus omnibus manifestatur bonitas et misericordia Domini nostri Jesu Christi, in quo vivimus, movemur, et sumus, et per cujus clementiam ad 110.0279D| futuram vitam pervenire nos speramus praestante ipso creatore et redemptore nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXI. DOMINICA OCTAVA PENTECOSTES. Lectio libri Apocalypsis.

In diebus illis, vidi ostium apertum in coelo: et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri, etc.

Descriptis Ecclesiae operibus, quae esset et qualis futura esset recapitulat a Christi nativitate, eadem aliter dicturus, totum enim tempus Ecclesiae variis 110.0280A| in hoc libro figuris repetit. Ecce, inquit, ostium apertum in coelo; convenienter ostium coeleste ascensuris aspicit, cui celsa mysteria pandi promittuntur; vel quia ostium Christus est, qui illum crediderit natum et passum conscendit coelum, id est, Ecclesiae altitudinem, et videt futura spiritalis effectus, sicut dicit: Et statim fui in spiritu. Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec, statim fui in spiritu, simile est utique hoc priori voci quae dixerat: Quod vides scribe in libro. Et ecce sedes posita erat in coelo: et supra sedem sedens Ecclesiam in coelesti conversatione positam Dominus inhabitat. Gregorius Papa solum Dei in visione Micheae angelicas potestates interpretatur, quarum mentibus altius 110.0280B| praesidens, inferius cuncta disponit.

Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis et sardinii. Jaspidis color aquam, sardinii ignem significat, quibus duobus judicium novimus celebrari. Sicut enim, inquit, in diebus Noe, ita erit et adventus filii hominis.

Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. Iris quae fit sole nubes irradiante, et post diluvium primo propitiationis judicio factus est, intercessu sanctorum, quos Dominus illustrat, Ecclesiam muniri designat. Qui bene smaragdo lapidi nimiae viriditatis comparatur, quo enim haereditatem inmarcessibilem fide profectiori exspectant, eo potentius etiam caeteros orando protegunt.

Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et supra 110.0280C| thronos viginti quatuor, sedentes seniores. Ecclesiam quam propter societatem fidei in una sede viderat, eamdem per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam in XXIV sedilibus cernit, sedentem autem, propter judiciariam ejus in Christo dignitatem. Sedebant enim et judicabant universa membra, sed in uno et per unum caput. Nam quomodo poterunt sancti in judicio sedere stantes ad dexteram judicis. Possunt etiam viginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem operis quae senario numero commendatur, clara Evangelii praedicatione consummant. Nam quater seni XXIV faciunt.

Circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas. Id est, bonis operibus indutos 110.0280D| perenni mentis memoria gaudia superna quaerentes. Saepe enim capitis nomine, mens solet intelligi.

Et de throno processerunt fulgura, et voces, et tonitrua. Hoc est quod Marcus ait, illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.

Et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem Spiritus Dei. Unum Spiritum dicit septiformem, unus est enim Spiritus, septiformitas autem perfectio est et plenitudo. Commemorato vero Spiritu sancto convenienter unda baptismi sequitur, in qua idem Spiritus percipi creditur.

Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystalio. Propter fidem veri baptismatis refertur ad vitrum, in quo non aliud videtur exterius quam quod 110.0281A| gestat interius, crystallo quoque quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur baptismi gratia figuratur.

Et in medio sedis, et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro. Cunctas throni Dei, id est, Ecclesiae, partes lumen Evangelii de praeteritorum futurorumque scientia replet.

Et animal primum simile leoni, etc. Haec animalia multifarie interpretantur. Beatus autem Augustinus, juxta ordinem libri istius, Matthaeum in leone dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, quia vicit leo de tribu Juda. Catulus enim leonis Juda: et in quo ut rex a rege timetur, a Magis adoratur: ubi etiam rex cum servis rationem ponit: rex nuptias filio facit, et ad ultimum rex segregat 110.0281B| oves ab haedis. Lucam in vitulo, quia hostia magna fuit in lege: ejus enim non solum principia circa templum et sacrificia diversantur, sed et ita concluditur: Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Facies vero hominis Marcum significat, qui nihil de regali et sacerdotali Domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat. Aquila autem Joannes est, qui nativitatem Verbi velut ortum solis perspicaciter aspectat: animalia haec nunc Evangelistas, nunc totam significant Ecclesiam, cujus fortitudo in leone, victimatio in vitulo, humilitas in homine, sublimitas in aquila volante monstratur.

Singula eorum habebant alas senas, perfectione suae doctrinae Ecclesiam ad alta sublevant: senarius 110.0281C| enim numerus ideo perfectus dicitur, quia primitus suis partibus impletur. Unum quippe quod est sexta senarii pars, et duo, quod est tertia, et tria, quod est dimidium eumdem senarium faciunt. Aliter aliae senae quatuor animalium, quae sunt viginti et quatuor, totidem veteris instrumenti libros insinuant, quibus Evangelistarum et fulcitur auctoritas et veritas comprobatur.

Et in circuitu et intus plena sunt oculis. Sancta Ecclesia et coram Deo et coram hominibus se vigilanter attendit: cujus interiores oculos aspexerat Psalmista, cum dicit, Omnis gloria ejus filiae regum ab intus, exteriores vero, cum continuo subdit, in fimbriis aureis circumamicta varietate. Aliter, sive litteram attendas, sive allegoriam quaeras, lucem semper 110.0281D| in Evangelio reperis. Alia translatio sic habet, plena oculis ante retro, quia lux Evangelii et aenigmata legis irradiat, et novae gratiae mundo fulgur infundit.

Et requiem non habent die ac nocte, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens. Sancta animalia cuncto tempore saeculi unam dominationem deitatis, omnipotentiam et aeternitatem Sanctae Trinitatis affirmant, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude.

Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. Animalibus personantibus laudem, id est, Evangelistis praedicantibus Christi dispensationem, omnis Ecclesia quae in praepositis constat et populis, hoc 110.0282A| enim geminatus duodenarius numerus significat, statim cadens in faciem adorat viventem in saecula saeculorum.

Et mittebant coronas suas ante thronum. Deo videlicet assignantes quidquid virtutis, quidquid habebant dignitatis, quippe qui ex nihilo cuncta creaverat et dominator est omnium rerum, qui vivit et regnat in unitate, Trinitate perfecta Deus per omnia saecula saeculorum.

HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte, etc.

110.0282B| Princeps Judaeorum venit ad Jesum nocte. Cupiens secrete ejus allocutione plenius discere mysteria fidei, cujus aperta ostensione signorum aliquatenus jam rudimenta perceperat, qui quoniam prudenter ea, quae ab illo fieri videbat, intelligere curavit, subtiliter ea quae ab illo quaerebat, investigare promeruit.

Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. A Deo igitur ad magisterium coeleste mundo exhibendum eum venisse confessus est, Deum cum illo fuisse miraculis prodentibus intellexit, necdum tamen ipsum Deum esse cognovit. Sed quia quem magistrum noverat veritatis, studiose docendus adiit, merito et agnitionem divinitatis ejus perfecte 110.0282C| doctus subiit, merito utriusque nativitatis ejus, divinae scilicet et humanae, sed et passionis atque ascensionis illius arcana percepit, nec non etiam modum secundae generationis, ingressum regni coelestis, et alia perplura doctrinae Evangelicae sacramenta Deo revelante didicit.

Respondens Jesus dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Quae sententia tanto apertius cunctis fidelibus lucet, quanto constat, quia sine hujus luce fideles esse nequeunt. Quis etenim sine lavacro regenerationis remissionem peccatorum consequi et regnum valet intrare coelorum? Sed Nicodemus, qui nocte venit ad Dominum, necdum lucis mysteria capere 110.0282D| noverat. Nam et nox in qua venit ipsam ejus, qua premebatur, ignorantiam designat, necdum enim eorum numero sociatus erat, quibus ait Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sed inter eos potius remanebat, quibus dicit Isaias: Surge, illuminare, Hierusalem, quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est.

Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo homo potest nasci, cum sit senex: nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? Quia enim secundae nativitatis adhuc nescius perseverabat, de salute autem sua jam sollicitus exstiterat, necessario de una quam noverat nativitate, an posset iterari, vel quo ordine regeneratio posset impleri, quaerebat: ne hujus expers remanendo vitae coelestis particeps esse 110.0283A| nequiret. Notandum autem, quia quod de carnali dixit, hoc etiam de spiritali est regeneratione sentiendum. Nequaquam videlicet eam postquam semel expleta fuerit, posse repeti. Sive enim haereticus sive schismaticus facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio et invocatio tanti nominis videatur annullari. Et quia Nicodemus ad primam Domini responsionem sollicitus quomodo sit intelligenda diligenter inquirit, meretur jam planius instrui, et quia secunda nativitas non carnalis est, sed spiritalis audire.

Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest 110.0283B| introire in regnum Dei. Cujus nativitatis modum subsequenter exponens, prorsusque a carnali distinguens, ait:

Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Natura spiritalis invisibilis, carnalis est visibilis; atque ideo carnalis generatio visibiliter administratur, visibilibus incrementis, qui in carne nascitur per aetatum momenta proficit: spiritalis autem generatio tota invisibiliter agitur. Nam videtur quidem qui baptizatur, in fontem descendere, videtur aquis intingi, videtur de aquis ascendere; qui autem in illo lavacrum regenerationis egerit minime potest videri: sola autem fidelium pietas novit, quia peccatum in fontem descendit, sed purificatus ascendit; filius mortis descendit, 110.0283C| sed filius resurrectionis ascendit. Filius praevaricationis descendit, sed filius reconciliationis ascendit; filius irae descendit, sed filius misericordiae ascendit; filius diaboli descendit, sed filius Dei ascendit: sola haec Ecclesia mater quae generat novit. Caeterum oculis insipientium videtur talis exire de fonte qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur. Unde in fine videntes gloriam sanctorum dicent gementes in tormentis: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii, quomodo ergo computati sunt inter filios Dei? Ait apostolus Joannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quod ergo natum est, ex Spiritu sancto est, quia qui ex aqua et Spiritu regeneratur invisibiliter, in novum mutatur hominem 110.0283D| et de carnali efficitur spiritalis. Qui ideo recte non solum spiritalis, sed etiam Spiritus vocatur, quia, sicut substantia spiritus invisibilis est nostris aspectibus, ita is qui per gratiam Dei renovatur, invisibiliter fit spiritalis et Dei filius, cum visibiliter omnibus caro et Filius hominis appareat.

Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed non scis unde veniat et quo vadat. Sic est omnis qui natus est ex spiritu. Spiritus ubi vult spirat, quia ipse habet in potestate, cujus cor gratia suae visitationis illustret, et vocem ejus audis, cum, te praesente, loquitur is qui Spiritu repletus est. Sed non scis unde veniat, et quo vadat, qui etiam si, te praesente, 110.0284A| quempiam Spiritus ad horam impleverit non potes videre, quomodo intraverit et quomodo redierit qui natura est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex spiritu, et ipse enim invisibiliter agente spiritu incipit esse quod non erat, ita ut fideles nesciant unde veniat et quo vadat, id est, qui gratia regenerationis venit in adoptionem filiorum Dei, et vadit in perceptionem regni coelestis. Quaerente adhuc Nicodemo quomodo haec possent fieri,

Respondit Jesus et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Non quasi insultare volens ei, qui magister vocetur, cum sit ignarus sacramentorum coelestium, sed ad humilitatis illum viam provocans, sine qua janua coelestis non potest inveniri.

110.0284B| Amen, amen dico tibi quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia, credetis? Terrena illis dixit ut in superiore lectione invenimus, cum de passione ac de resurrectione sui corporis quod de terra assumpserat loqueretur dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Non tamen credebant verbo quod dixit, sed ne hoc quidem intelligere valebant quod non de alio quam de templo corporis sui diceret; qui ergo terrena audientes non capiebant, quanto minus ad coelestia, id est, divinae generationis capienda mysteria sufficiunt: addit autem adhuc Dominus, et de coelestibus sacramentis et de terrenis instruere eum quem 110.0284C| videt sapienter ac diligenter his quae audit intendere. Coelestis namque est ascensio ejus ad vitam sempiternam, terrena vero exaltatio ejus ad mortem temporalem. Dicit ergo de coelestibus:

Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Merito quaeritur quomodo dicatur Filius hominis vel descendisse de coelo, vel eo tempore quo haec in terra loquebatur jam fuisse in coelo. Non enim caro Christi descendit de coelo, neque ante tempus ascensionis erat in coelo, et qua ratione dicitur, nisi qui descendit de coelo filius hominis qui est in coelo, nisi quia una Christi persona est in duabus existens naturis. Atque ideo filius hominis recte dicitur et descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo: 110.0284D| quia quod in sua natura habere non potuit hoc in filio Dei a quo assumptus est habuit. Sed et hoc quaerendum quomodo dictum sit, et nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, cum omnes electi se veraciter confidant ascensuros in coelum, promittente sibi Domino: quid ubi sum ego illic et minister meus erit. Cujus tamen nodum quaestionis apertissima ratio solvit, quia videlicet mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus electorum omnium caput est, itemque omnes electi ejusdem capitis membra sunt, dicente Apostolo: Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam. Et rursum: Vos enim estis corpus Christi, et membra de membro. Nemo ascendit in coelum nisi Christus in corpore suo, quod est 110.0285A| Ecclesia, qui in seipso quidem primum cernentibus apostolis eminentioribus nimirum membris suis ascendit; et exinde in membris suis quotidie ascendens se colligit in coelum. Quisquis in coelum ascendere desiderat ei qui de coelo descendit et est in coelo, se vera fidei et dilectionis unitate conjungit; aperte intelligens quia nullo alio ordine, nisi per eum qui descendit de coelo, potest ascendere in coelum. Unde alias ipse dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me.

Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Mira magisterii coelestis arte Dominus magistrum legis Mosaicae ad spiritualem legis ejusdem sensum inducit, recordans historiae veteris, et hanc in figuram suae passionis 110.0285B| atque salvationis humanae factam edisserens. Narrat quippe liber Numerorum quia pertaesus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris, murmuravit contra Dominum et Moysen: ideoque Dominus miserit in illum ignitos serpentes, ad quorum plagas et morsus plurimorum cum clamarent ad Moysen et ille oraret, jussit eum Dominus facere serpentem aeneum et ponere pro signo. Qui percussus, inquit, aspexerit eum, vivet; et ita factum est. Plagae igitur serpentium ignitorum venena sunt et incentiva vitiorum, quae animum quem tangunt spiritali morte perimunt. Et bene murmurans contra Dominum populus serpentium morsibus sternebatur ut, ex ordine flagelli exterioris, agnosceret quantam intus perniciem murmurando pateretur, exaltatio 110.0285C| autem serpentis aenei, quem dum percussi perspicerent sanabantur, passio est nostri redemptoris in cruce, in cujus solum fide regnum mortis et peccati superatur. Recte etenim per serpentes peccata, quae animam simul et corpus ad interitum trahunt, exprimuntur, non solum quia igniti, quia virulenti, quia ad perimendum sunt statuti, verum etiam quia per serpentem primi parentes nostri ad peccandum persuasi, ac de immortalibus sunt peccando mortales effecti. Recte per serpentem aeneum Dominus ostenditur qui venit in similitudinem carnis peccati. Quia sicut aeneus serpens effigiem quidem ignitis serpentibus similem, sed nullum prorsus in suis membris habuit ardorem veneni nocentis, quin potius percussos, a serpentibus sua exaltatione 110.0285D| sanabat: sic nimirum sic Redemptor humani generis non carnem peccati, sed similitudinem induit carnis peccati, in qua mortem crucis patiendo, credentes in se ab omni peccato et ab ipsa etiam morte liberaret.

Ut omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Cujus quidem verbi patet sensus, quia qui credit in Jesum non solum perditionem evadit poenarum, sed et vitam percipit aeternam. Et hoc inter figuram distat et veritatem: quia per illam vita protelabatur temporalis, per hanc vita donatur sine fine mansura. Sed curandum solerter est ut quod intellectus bene sentit: operatio condigna perficiat: quatenus confessio recte nostrae fidei, pic et 110.0286A| sobrie conversando ad perfectionem promissae nobis vitae mereatur attingere, verum quia haec de filio hominis dicuntur, qui exaltari meruit et mortem potuit pati, ne putaret Nicodemus filium tantum eum hominis esse, a quo vita esset exspectanda perpetua, curavit ei Dominus etiam divinitatis suae patefacere sacramentum, unumque et eumdem filium hominis mundi ostendere Salvatorem, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus S. Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXIII. FERIA IV. Lectio Epistolae sancti apostoli Pauli ad Corinthios.

Fratres, si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam 110.0286B| resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides nostra, etc.

Haec a falsis apostolis erant tradita, qui Christum neque natum, neque in carne passum, neque resurrexisse asserebant. Quos et Joannes apostolus denotat, qui Christum in carne venisse negabant. Unde dicit, qui negat Christum in carne venisse, hic est Antichristus. Et qui negat Filium, nec Patrem habet, isti ambulabant et quorumdam fidem ne imprudentes a mundi sapientibus judicarentur subvertebant, quia prudentes saeculi stultum judicant, cum audiunt resurrectionem mortuorum. Quod si, inquit, verum est quia Christus non resurrexit, falsi sumus praedicatores, 110.0286C| et fides nostra inanis est. Hoc enim crediderunt Apostolo praedicante, quia mortui resurgent, et hac spe attracti sunt ad fidem, quod utique ad detrimentum illorum proficere asserit, si crediderint, quod futurum non est. Et pudoris est ut aliquis profiteatur, hoc credidisse quod falsum est. Et verecundiam ergo illis incutit, et labores illorum dicit infructuosos, si quod a falsis apostolis audierunt verum est, quod mortui non resurgent. Quod nemo utique de se patitur audire ut videntes hoc contra se esse revertentur ad primam fidem.

Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium dicimus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit. Qui asserit quod 110.0286D| Christum Deus a mortuis, suscitavit, falsus est testis si non est factum. Virtutem tamen Dei praedicat, non utique ut inimicus qui tam admirabile factum virtuti ejus ascribit. Quod si verum est, quia excitavit Christum a mortuis, quid hic dicturus est qui et testis contra Deum factus est, et opus ejus stultitiam asserit

Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit, adhuc estis in peccatis vestris: ergo qui dormierunt in Christo, perierunt. Terret illos ut quia nemo sibi male vult, doleat illos hoc coepisse credere quod contra ipsos est; quis enim peccata sibi remissa nolit audire? Et qui dormierunt, ait, in Christo, perierunt. Addit 110.0287A| ad terrorem quia charorum suorum excessus noluit aestimare perditionem. Qui enim sub hac spe de saeculo exierunt, sive occidi non timuerunt, quia resurgere exemplo Christi crediderunt, et non est verum, perierunt. Hoc illis dicit quod amore suorum defunctorum nolunt audire, ut illis imputetur quod prius per errorem volebant audire. Sunt etiam verae connectiones in ratiocinatione falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur, quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine ut, in his erusbescens ille cujus errorem consequitur, eumdem errorem relinquat, quia si in eodem manere voluerit, necesse est ut etiam illa quae damnat tenere cogatur.

Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, 110.0287B| miserabiliores sumus omnibus hominibus. Manifestum est, quia et in hac vita praesenti et in futura speramus in Christo, nec enim hic deserit servos suos Christus, sed reddit illis gratiam et in futuro erunt in gloria aeterna. Si autem futurae vitae spes non esset, omnibus hominibus, quod dixit, miserabiliores essemus. Ut quid enim jejunia, vigiliae, exitus, munda vita, justitia, misericordia, mors, si pro his nulla merces erit in futuro? increduli autem vel ac vita fruuntur.

Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Hoc dicens tangit pseudoprophetas, qui Christum natum negabant, ac per hoc non resurrexisse carnem. Qui enim natus 110.0287C| non est nec moritur. Sic autem probat Christum resurrexisse a mortuis, quia homo fuit: ut dubium non sit hominem a Deo a mortuis excitatum, ut quia peccato hominis mors inventa est, Christi justitia resurrectionem meruit mortuorum.

Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Hoc dicit quia sicut Adam peccans mortem invenit et omnes ejus origine tenuit, ut dissolverentur, ita Christus non peccans et per hoc vincens mortem, quia qui non peccat vincit mortem, quia mors exspectatio justorum. Omnibus ergo qui sunt ex ejus corpore acquisivit vitam, id est, resurrectionem, quamvis generalem tribuerit resurrectionem, ut sicut in Adam omnes sive justi sive injusti moriuntur, ita et in Christo tam omnes 110.0287D| credentes quam diffidentes resurgant, licet ad poenam increduli, tamen vivificari videntur, quia corpora sua recipient, jam non morituri, sed passuri poenam in eis sine fine, eo quod credere noluerunt. Sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita et in Christo vivificabuntur. Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo; sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum omnes immortales fiunt in gratia filii Dei.

Unusquisque autem in suo ordine: nunc ordines resurrectionis vult exponere: ne Deo putarent fabulosum esse, quia factum adhuc non est in caeteris. Ordines illis exponit et tempora quando factum sit 110.0288A| et quando futurum est ut resurgant mortui: primitiae Christus sicut et in Actibus apostolorum testatur scriptum esse in Moyse, si passibilis Christus, si prior surgens ex mortuis. etc. Prior ergo resurrexit ut forma fieret credentibus sibi.

Deinde [ii] qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. Hoc duplici modo intelligendum, quia et in adventu ejus secundo sancti resurgent juxta fidem Apocalypsis Joannis, sicut et in primo adventu cum resurrexit, multa corpora sancta resurrexerunt ad protestationem evictae mortis ac spoliatae; sub una ergo significatione duplicem adventum Domini comprehendit, hoc est, primum quando venit ut salvaret genus humanum, et secundum, quando venturus est judicare vivos ac mortuos et saeculum per 110.0288B| ignem.

HOMILIA LXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore accesserunt ad Jesum quidam Sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, etc.

Duae erant haereses in Judaeis, una Pharisaeorum, et altera Sadducaeorum, Pharisaei traditionum et observationum quas illi deuteroses vocant, justitiam proferebant, unde et divisi vocabantur a populo. Sadducaei autem qui interpretantur justi et ipsi vendicabant sibi quod non erant. Prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus confitentibusque angelos et spiritus sequentia, juxta Acta apostolorum, omnia denegabant.

110.0288C| Et interrogaverunt eum dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem et suscitet semen fratri suo. Vide distantiam litterae et spiritus. Juxta litteram nubere cogitur in vita, ut defuncti semen suscitet frater, Spiritus autem Magister est castitatis.

Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio; et tertius accepit illam, similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen et mortui sunt. Novissima omnium mortua est et mulier. Qui resurrectionem corporum non credebant, animas judicantes interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem 110.0288D| asserant mortuorum, potest autem fieri ut fere in gente eorum aliquando hoc acciderit.

In resurrectione ergo cujus eorum erit uxor: siquidem septem habuerunt eam uxorem. Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem. Verum mystice septem hi fratres sine filiis defuncti reprobis quibusque congruunt, qui per totam hujus saeculi vitam, quae septem diebus volvitur a bonis operibus steriles existunt: quibus viritim morte misera praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio quam illi sine vitali opere transegerant quasi uxor infecunda transibit.

Et ait illi Jesus. Filiis saeculi hujus nubunt et 110.0289A| traduntur ad nuptias. Cum Dominus dicat, nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, quod ipse quaedam vel hic de gloria resurrectionis, vel alibi de dispensationis, aut etiam divinitatis suae mysterio dixisse invenitur quae multi qui addiderant vel resistendo vel contemnendo non acceperunt, non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas misisse ante porcos. Non enim eis dedit qui capere non poterant, sed eis qui poterant et simul aderant, quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat, et cum eum tentatores interrogabant, respondebatque illis ita, ut quid contradicerent haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius quam illius cibo saturarentur, alii tamen qui poterant capere ex illorum occasione 110.0289B| multa utiliter audiebant.

Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores. Non ita intelligendum est, quasi digni tantum vel resurrecturi vel sine nuptiis futuri sint, indigni autem, id est, peccatores, vel minime resurrecturi, vel ad nuptias resurrecturi sint credendi: sed ita potius sentiendum quod omnes et resurrecturi, et absque nuptiis sint in saeculo illo mansuri, Dominus autem Salvator ut ad gloriam resurrectionis animos excitaret inquirendam, de electis solummodo voluit facere sermonem. Si autem in resurrectione neque nubunt neque ducunt uxores, resurgunt ergo corpora, quae possunt et nubere uxores: hoc est feminarum et virorum certis discreta 110.0289C| membra speciebus: sed nulla concumbendi voluptate vel necessitate mancipata. Nemo quippe dicit de lapide et arbore et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubant neque ducant uxores: sed de his qui cum possint nubere, tamen alia ratione non nubunt.

Neque enim ultra mori poterunt. Quia connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem. Ubi ergo mori non est neque connubia.

Aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. Aequales angelis et filii sunt Dei, qui gloria resurrectionis innovati, sine ullo mortis metu, sine ulla labe corruptionis, sine ullo terreni status actu perpetua Dei visione fruuntur, ad 110.0289D| quam necesse est angelicae dignitatis aequalitatem, quisquis tunc accedere desiderat, nunc minimis fratribus condescendat.

Quia vero resurgunt mortui et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. Ad comprobandam resurrectionis veritatem, multis aliis manifestioribus exemplis uti potuit, e quibus est illud, suscitabuntur mortui, et resurgent, qui in sepulcris sunt. Quaeritur itaque quid sibi voluerit Dominus hoc proferre testimonium, quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem; sed Sadducaei quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes. Stultum ergo erat 110.0290A| inde proferre testimonia quorum auctoritatem non sequebantur: porro ad aeternitatem animarum probandam de Moysi ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Et statim infert:

Deus autem non est mortuorum, sed viventium. Ut comprobaret animas permanere post mortem, quod illi inter caetera negabant, neque poterat enim fieri, ut eorum esset Deus, qui nequaquam subsisterent, consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt, omnes enim vivunt ei, omnes videlicet illi quorum Dominus est Deus vivunt ei, vita utique vera qua justi vivunt, etiam quando corpore moriuntur. De qua alibi Dominus ait, Qui credit in me etiamsi mortuus 110.0290B| fuerit, vivet. Crede ergo, etsi mortuus fueris vives; si autem non credis, et cum vivis mortuus es: vidua enim quae in deliciis vivit, mortua est. Respondentes autem quidam scribarum dixerunt ei: Magister, bene dixisti. Et amplius non audebant eum interrogare quidquam. Principes sacerdotum Sadducaei et scribae quaerentes occasionem calumniae et verbum aliquod invenire quod pateret insidiis: quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati, ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere. Unde scriptum est, per invidiam diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem eum, qui sunt ex parte ejus, per charitatem ergo et misericordiam conditoris nostri collata 110.0290C| est nobis salus aeterna et vita perpetua, cujus mandatis si rite obedierimus aeternam vitam in coelesti regno percipiemus praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXV FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis: Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere, etc.

110.0290D| Cum ergo propter Christum ducimur ad judices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre; caeterum ipse Christus qui in nobis habitat loquitur pro se, et Spiritus sanctus in respondendo gratiam ministrabit.

Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. At ille dixit ei: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem supra vos? Merito refutatur hic frater qui magistro supernae pacis unitatisque gaudia commendanti terrae divisionis vult ingerere molestiam, merito hominis vocabulo notatur. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, nonne homines estis. et secundum hominem ambulatis? Negatque se Dominus 110.0291A| hominum esse divisorem, ad quos et secum et cum angelis pacificandos venerat. Non enim est Deus dissensionis sed pacis, et multitudinis credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Solus autem fraternitatis divisor et auctor dissentivus est ille, de quo supra dicitur, qui non colligit mecum dispergit; et de membris illis: Omne regnum in se ipso divisum desolatur, et domus supra domum cadit.

Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita ejus est, ex his quae possidet. Sicut supra Dominus adversum blasphemos et hypocritas multa dixerat, sic et hinc occasione hujus stulti petitoris, adversus avaritiae 110.0291B| pestem qua plerique mortalium satisque superque laborant et turbas et discipulos praeceptis pariter et exemplis munire satagit. Et notandum quod non ait, cavete ab avaritia, sed adjunxit, ab omni, quia nonnulla simpliciter hominibus geri videntur, sed internus arbiter qua intentione fiant qui cernit, judicat. Quis enim cum fratre haereditatem dividens adultos agro proprio fructus in horrea recondi pro crimine deputaret? sed ipse est testis judex ut scriptum est.

Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona 110.0291C| mea. Non in eo reprehenditur iste dives, quod terram coluerit, natosque ex ea fructus in horrea collegerit, sed quod omnem vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum posuerit, fructusque quos uberiores solito terra protulerat, suos fructus, et sua bona computans, non pauperibus erogaret, juxta imperium Domini dicentis, quod superest date eleemosynam: sed factis receptaculis majoribus suae in futurum luxuriae reservare studuerit.

Anima, inquiens, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. Cui simile in Ecclesiastico legitur, est qui locupletatur parce agendo, et est pars mercedis illius in eo quod dicit, inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus, et nescit quod tempus praetereat et relinquat 110.0291D| omnia aliis.

Dixit autem illi Dominus: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: quae autem parasti cujus erunt? Qui multa tibi deliciarum tempora stultus in vita promittebas, proxima hac nocte morte praereptus aliis congregata relinques. Haec Deo ad hominem dicere, est pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Aliter, in nocte ablata est anima quae in obscuritate est cordis amissa, in nocte ablata est, quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati praevideret. Unde bene discipulis futura cogitantibus, Paulus apostolus dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat: omnes enim vos 110.0292A| filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum, dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit: quando stultorum animas futura non praemeditantes ejicit.

Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. Stultus est, et in nocte rapiendus, ergo qui vult esse in Deum dives, non sibi thesaurizet, sed pauperibus possessa distribuat. Sic enim sapiens et filius lucis esse merebitur. Unde bene Psalmista cum de avaro quolibet divite praemisisset, Sed et frustra conturbatur, thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea, mox ubi cordis sui thesaurum locasset, aperuit, dicens: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. Illa quippe substantia apud Deum est quae bono animo et corde humili pauperibus 110.0292B| et egentibus a fidelibus distribuitur, quia illis merces aeterna, in regno coelesti pro hoc recompensabitur a judice vivorum et mortuorum Jesu Christo Domino nostro, qui reddet unicuique secundum opera sua, bonis praemia vitae aeternae, malis poenam perpetuam. Ipsi honor gloria in saecula saelorum. Amen.

HOMILIA LXXVI. DOMINICA II POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Joannis apostoli.

Charissime, Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum, etc.

Intente oportet audire, fratres charissimi, diligenterque memoriae commendare, simul et operibus 110.0292C| adimplere, quod nobis Joannes apostolus in praesenti docet lectione dicens: Deus charitas est; charitas autem dilectio est pura et immaculata, pura ab omni labe peccati, pura a cogitatione perversa, pura ab otiosa et inutili loquela, pura ab omni opere malo, pura ab omni concupiscentia mala, et ab omni malitia pura, [charitatis] castus amor, dilectio sincera, dilectio vera, fidelis amor qui nutrit omne bonum, amor, qui fugit et odit omne malum, amor sine quo nihil est bonum, amor a quo procedit omne bonum. Hunc qui habet omne bonum habet, quia ipsum Deum habet, quia Deus charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis: quoniam filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc probatur charitas Dei Patris in nobis esse, 110.0292D| quia unicum filium suum misit mori pro nobis. In hoc probatur Christi Filii Dei charitas in nobis, quia mortuus est pro nobis, justus pro injustis, ut justificemur, et digni Deo per opera bona et voluntatem puram in Domino. Et ita pro mortuis moritur ut nos qui eramus mortui in peccatis, et in delictis necati, ab omni liberaret peccato, remissionemque nobis donaret omnium criminum atque a morte nos revocaret ad vitam. Salus pro infirmis, mortuus est Christus, ut nobis salutem donaret aeternam.

In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Nullis etenim 110.0293A| meritis hominum Deus Pater dilexit homines: sed sola tantum gratuita misericordia sua in tantum dilexit homines ut unicum filium suum mitteret mori pro peccatis hominum, ne homines amplius moriantur in peccatis, quicunque ejus obedierint praeceptis. Et quia per inobedientiam primi hominis Adam moriebantur omnes homines Deo in peccatis: ideo obediens esse dignatus est, Deus ipse filius Dei Domino Patri suo usque ad mortem, ut pro hominum moreretur vita et salute, ut omnibus sibi credentibus vitae viam aperiret, eosque secum ad aeternam et beatam immortalitatem perduceret unde per culpam ceciderant.

Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus invicem diligere. Cum ergo in tantum nos Deus nullis 110.0293B| nostris praecedentibus meritis dilexit, ut diximus: cur nos invicem odio habemus, nisi ut diabolo satisfaciamus et Dei voluntati repugnemus? Cur invidia proximi stimulamur, nisi ut ingratam dilectionem nobis faciamus? Cur iracundia et zelo mordemus proximos? nisi ut Dei mandata despiciamus et non Deo sed diabolo nos mancipemus. Et cum haec ita sint, fratres, omni intentione, omni cautela, omni festinatione, omnique sollicitudine fugere ista et his similia mala debemus, et omni studio per Dei misericordiam devitare: ut aeterna possimus supplicia evadere. Meminisse sollicite debemus, quia in tantum nos Deus dilexit, ut filium suum unicum mori mitteret pro nobis: et quia Dei filius etiam mortuus est pro nobis: et quia nihil Deo pro tanta 110.0293C| et pro tam inaestimabili pietate sua retribuere digne valemus, nisi ut nos invicem puro corde et casta ac sincera charitate diligamus in Deo non iniquo et noxio amore saeculari. Nihil nostris proximis faciamus quod nobismetipsis fieri nolumus: nihil boni quod nobismetipsis fieri optamus, proximis nostris invideamus; talibus enim verbis fratres mei cognoscere possumus: quia contra talem facere dilectionem, ut audistis contra Deum facere est, quia Deus est dilectio: Nemo dicat in hominem pecco: quando non diligo fratrem meum: jam si audes fac contra Deum: et noli diligere fratrem tuum. Nam qui non diligit manet in morte: Qui autem diligit inhabitat in eo Spiritus sanctus Deus. Quia Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo. 110.0293D| Omnis enim qui non diligit Deum alienus est ab eo, et hic est Antichristus, et quamvis intret in basilicam numerari inter filios Dei non potest. Habere enim baptismum et malus esse potest, accipere sacramentum corporis et sanguinis Domini, et malus esse potest. Nam de talibus scriptum est, qui manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit. Christianus enim vocari, et malus esse potest, habere autem charitatem et malus esse non potest. Hoc est ergo proprium hominibus a Deo donum, ipse est salutaris fons: ad hunc bibendum docet nos Apostolus, ad hunc bibendum nos hortatur Spiritus sanctus, quia si diligamus invicem Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est, ipso largiente 110.0294A| Domino nostro Jesu Christo cui sit laus, honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXVII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore. Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, etc.

Purpuram regii habitus esse colorem marinis e conchulis vinctam nemo fere qui dubitet: nam conchulae ferro circumcisae lachrymas purpurei coloris quibus lana tingatur emittunt, byssus vero genus est quoddam lini, nimium candidi et mollissimi: quod Graeci papaten vocant. Admonuerat ergo Dominus supra facere, amicos de mammona iniquitatis, qui 110.0294B| cum ab hac vita defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula. Quod audientes Pharisaei deridebant, verum ille quae proposuerat exemplis astruens, ostendit ideo divitem purpuratum irremediabiliter apud inferos tortum, quia pauperem Lazarum, a quo in vitae tabernacula recipi posset amicum sibi facere neglexerat: nonnulli autem putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse, quam novi: sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia sed rapina multatur, ibi res injuste sublata restitutione quadruplici punitur: hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse; nec dicitur, quia vi unumquempiam oppressit: sed quia in acceptis rebus, se extulit. Hinc ergo hinc summopere colligendum est: 110.0294C| qua poena multandus sit, qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur, qui propria non largitur. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum, quod si videlicet culpa non esset nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquetur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset: nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur: quam culpam possumus melius etiam e diverso colligere! quia si abjectio vilis indumenti virtus non esset, Evangelista de Joanne vigilanter non diceret, erat indutus pilis camelorum. Sed notandum nobis magnopere est in ore veritatis de superbo divite, et de humili paupere, quantus sit ordo narrationis: 110.0294D| Ecce enim dicitur, homo quidam erat dives, et protinus subjungit

Erat quidem mendicus nomine Lazarus. Certe plus solent in populo nomina divitum, quam pauperum sciri. Quid est quod Dominus de paupertate et divite verbum faciens, nomen pauperis dicit, nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit atque approbat et superbos ignorat. Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus in fine dicturus est, Nescio vos, unde scitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis. At contra Moysi dicitur, Novi te ex nomine: Ait ergo de divite, Homo quidam, ait de paupere, Egenus nomine Lazarus. Ac si aperte dicat, pauperem humilem scio, superbum divitem 110.0295A| nescio. Illum cognitum per approbationem habeo, hunc per judicium reprobationis ignoro.

Qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus. Plenus ulceribus mendicus Lazarus ante januas divitis jacet, qua de re una, Dominus duo judicia explevit: habuisset enim fortasse aliquam excusationem dives, si Lazarus pauper et ulcerosus ante ejus januam non jacuisset, si remotus fuisset, si ejus inopia non esset in oculis importuna; rursus si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis minorem tolerasset tentationem pauper in animo. Sed dum egenum et ulceratum ante januam divitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re et ex visione 110.0295B| pauperis non miserentis divitis cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis, tentatum quotidie pauperem probavit, cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiam si sanus fuisset, rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset; sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo labefecit, atque insuper videbat procedentem divitem obsequentibus cuneis fulciri et se in infirmitate et inopia a nullo visitari: Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes qui licenter vulnera lingebant, ex una ergo re omnipotens Deus duo judicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante januam divitis jacere permisit, ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, 110.0295C| et tentatus pauper cresceret ad remunerationem.

Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. Sinus Abraham requies est beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, quo post hanc vitam recipiuntur, sepultura inferni poenarum profunditas quae superbos immisericordes post hanc vitam devorat.

Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe et Lazarum in sinu ejus; et ipse clamans dixit: Pater Abraham miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior hac flamma. O quanta sublimitas judiciorum Dei! quam districte agitur bonorum actuum malorumque retributio! certe 110.0295C| superius dictum est: quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, et nemo illi dabat, nunc de supplicio divitis dicitur quia de extremo digito Lazari distillari aquam in ore suo concupiscit. Qui ergo mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda pervenit: sed notandum valde est, quid sit quod dives in igne positus linguam refrigerari petit. Mos quippe est sacri elogii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem, neque hunc de loquacitate narravit, sed cum elatione et tenacia de edacitate peccasse; sed quia abundare in conviviis 110.0296A| loquacitas solet, is qui hic male convivatus dicitur apud inferos gravius in lingua ardere perhibetur. Sed cum gravi valde pavore pensandum est quod sequitur:

Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ecce enim cum dicitur, Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste boni aliquid habuisse ex quo in hac vita bona reciperet, rursumque dum de Lazaro dicitur, quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarum habuisse malum aliquod, quod purgaretur, sed mala Lazari purgavit ignis inopiae et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae.

Et in his omnibus, inter nos et vos chaos magnum 110.0296B| firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quaerendum est quomodo dicatur, ut hi, qui volunt ad vos transire non possint, quia enim hi, qui in inferno sunt, ad beatorum sortem transire cupiunt, dubium non est, qui vero jam in beatitudinis sorte suscepti sunt quo pacto dicitur quia transire ad eos, qui in inferno cruciantur, volunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est, a suppliciorum suorum afflictione migrare, ita ad afflictos atque in tormentis positos transire justorum est, mente ire per misericordiam, eosque velle liberare, sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia justorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, 110.0296C| jam tamen auctoris sui justitiae conjuncti tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, ejus animus ad propinquos quos reliquerat, recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui dum hic peccata diligerent, nec se amabant. Unde nunc sequitur:

Et ait: Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Qua in re notandum, ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim 110.0296D| Lazarum, quem despexit, fratrum quoque suorum meminit, quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc de retributione non cognosceret. Et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur suis timeret; ut ergo peccatores amplius in supplicio puniantur et eorum vident gloriam, quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur, quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est, quod ante retributionem extremi judicii, injusti in requie quosdam justos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio, non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Justi vero in tormentis semper intuentur injustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer 110.0297A| evaserunt. Tantoque majores ereptori suo gratias referant quanto vident in aliis quod ipsi perpeti si essent neglecti potuerunt, quia qui creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.

Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Sed qui verba Dei despexerat hoc audire non posse suos sequaces aestimabat, unde respondit dives:

Non, Pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Cui mox veraci sententia dicitur:

Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Quia nimirum qui verba legis despiciunt, redemptoris praecepta qui ex 110.0297B| mortuis surrexit quanto minus implebunt, tanto haec difficilius, et nimirum constat, quia cujus implere dicta renuunt: ei procul dubio credere recusant. Inter haec notandum est, quod ei dicitur, memento, fili, ecce enim Abraham filium vocat quem tamen a tormento non liberat, quoniam hujus infidelis populi praecedentes patres fideles quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem dives positus quinque fratres habere se perhibet, quia superbus isdem Judaicus populus qui ex magna parte damnatus est, sequaces suos, quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit: quia eos ad 110.0297C| spiritalem intelligentiam non assurgere in inferno positus gemit. Petit ut ad eos Lazarus mittatur, cui quod Moysen et prophetas habeant dicitur. Sed ut quod non credunt nisi quis ex mortuis resurrexerit. Cui protinus respondetur: Si Moysen et prophetas non audiunt nec si quis ex mortuis resurrexerit credent ei. Certe de Moyse Veritas dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit. Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur, ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Judaicus populus quia Moysi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit. Cumque Moysi verba spiritualiter intelligere renuit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat non pervenit. Nam Moyses de Domino nostro Jesu Christo auditoribus 110.0297D| suis ita pronuntiavit dicens: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris tanquam me, ipsum audietis. Unde adhuc scriptum est, et quicunque non audierit prophetam, illum exterminabitur de populo suo, quia ipse est Dominator coeli et terrae, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

IN NATALI SANCTORUM NABORIS ET NAZARII.

Lectionem et Evangelium require in natali sanctorum plurimorum.

Lectio Epistolae B. Petri apostoli.

Benedictus Dominus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis.

110.0298A| Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, etc.

HOMILIA LXXVIII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Colossenses.

Fratres, mortificate membra vestra quae sunt super terram, etc.

Quia immortales post resurrectionem effecti peccare ultra non poterimus, mortales vero sequitur ut peccent. Sicuti ergo ex diversis membris peccatorum compositum mortalem hominem supponit propter quod et mortales talia agere possint, nam quod dixit, membra quae sunt super terram, ut dicat actus pravos quos solent mortales sequi. Mortificatis 110.0298B| ergo istis membris resurgimus in fide prius. Quomodo autem praecedit mors secundum spiritum resurrectionem, quae est secundum spiritum, sic praecessura est mors secundum carnem resurrectionem, quae futura est secundum carnem.

Fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus. Neque enim beatus Apostolus ad abscissionem manuum aut pedum aut genitalium immiti nos praeceptione compellit, sed corpus peccati et quae sit ejus destructio consequenter exponit. Ut jam, inquit, non serviamus peccato, a quo etiam se liberari cum ejulatu postulat dicens, infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Hoc itaque peccati corpus multis vitiorum membris probatur 110.0298C| exstructum, et ad ejus attinet portionem quidquid et facto et dicto vel cogitatione peccatur. Notandum quod idolorum culturam avaritiam vocavit, quasi quae a similitudine Dei eos possit divellere. Nec enim possibile est ut quis se a pravis negotiis abstineat, qui plus habendi cupiditate tenetur, ideo avaritiam idolorum servituti comparat. Neque hoc silendum arbitror, quod sicut fornicationis genera sunt tria, quod per commistionem sexus utrumque perficitur secundum quod absque femineo tactu pro quo Jeremiae patriarchae Judae filius a Domino percussus legitur, quod in Scripturis sanctis immunditia nuncupatur: super quo Apostolus, dico, inquit innuptis et viduis, bonum est illis si sic permanserunt sicut ego. Quod si se non continent nubant, 110.0298D| melius est enim nubere quam uri, tertium quod animo ac mente concipitur de quo Dominus in Evangelio, qui viderit, ait, mulierem ad concupiscendum eam jam maechatus est eam in corde suo. Ita philargyriae genera sunt tria: primum quod renuntiantes divitiis a facultatibus suis spoliari non sinit, secundum quod ea quae a nobis dispersa sunt, vel indigentibus distributa, resumere nobis majore cupiditate persuadet: tertium quod ea quae ne antea quidem possidebamus desiderari et acquiri compellit; et ut ostenderet quomodo non potest quis ista sine noxa facere, propter quae, inquit, venit ira Dei super filios diffidentiae, non solum peccare nos absurdum est, sed et resurgentes si deliquerimus 110.0299A| poenam necessariam expectatimus, in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis, dudum quidem agebantur a vobis quando cum praesenti vita totam spem vestram demetiebamini, nihil amplius exspectantes.

Nunc autem deponite et vos omnia, jam ultra secundum illa vivere vos non convenit qui maxime in immortalitate eritis, in qua consistere nunc forma existimamini. Sed discedendum est nobis ab his omnibus, et deponere debemus iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore nostro. Sciendum autem quod irae tria sunt genera, unum quod exardescit intrinsecus, aliud quod in verbum et opus effectumque prorumpit, quod odium nuncupatur, de quibus et Apostolus, nunc 110.0299B| autem deponite, inquit, et vos omnia, iram et indignationem; tertium quod non ut illa fervens ad horam digeritur, sed per dies et tempora reservatur quod anni centum dicitur, quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. Quapropter si illam summam divini praemii cupimus adipisci de quo dicitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, non solum haec e nostris actibus amputanda est, sed etiam de intimis animae radicitus exstirpanda.

Nolite mentiri invicem. Non dixit alterutrum, sed invicem, hoc enim vult dicere, quoniam non est justum ut cum simulatione vobis narretis, sed sincera mente. Et quoniam membra nominavit, actus seipsum sequentes adjicit.

Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus. 110.0299C| Ex integro, inquit, convenit vos mortalem deponentes hominem, deponere etiam et actus consequentes illum.

Et induite novum, eum qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Consentanea agere debetis huic novo, quem induti estis, renovati et facti secundum imaginem ejus, qui istius recreationis nobis auctor exstitit, ut dicamini Christiani: Itaque inconvertibiles manere vos in bono per omnia convenit, hoc enim vobis in futuro aderit pro possibilitate in praesenti vita. Deinde et ostendens hujus recreationis bonum, inquit:

Ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. At ubi, inquit, in illa transformatione constiterimus, ultra non erit discretus Judaeus et 110.0299D| gentilis, nam circumcisionis et praeputii discretio interempta est, eo quod immortales sumus effecti, ita ut neque barbarus, neque liberi, neque servi possint ulterius perspici, Christo in omnibus apparente, ad cujus similitudinem immortalitate potiemur, praestante ipso omnium bonorum largitore, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXIX. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere, etc.

110.0300A| Postquam hortatus est audientes, ut se praepararent ad omnia sustinenda pro veritate atque justitia, et non absconderent bonum, quod accepturi erant, sed ea benevolentia discerent ut caeteros docerent non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei bona sua opera referentes, incipit eos informare et docere quid doceant, tanquam si quaererent dicentes: Ecce volumus omnia sustinere pro tuo nomine et doctrinam tuam non abscondere. Sed quid est hoc ipsum quod vetas abscondi, et pro quo jubes omnia tolerari: nunquid aliud dicturus es contra ea quae in lege scripta sunt: non, inquit, nolite enim putare quoniam veni solvere legem aut prophetas. Non veni solvere sed adimplere. In hac enim sententia sensus duplex est, et secundum utrumque tractandus est. 110.0300B| Nam qui dicit, non veni solvere legem, sed adimplere, aut addendo dicit quod minus habet, aut faciendo quod habet. Ergo prius consideremus quod primo posui. Nam qui addidit quod minus habet non utique solvit quod invenit, sed magis perficiendo confirmavit. Sive ergo ea quae de se prophetata sunt complere venit inhumanatus, sive illa quae antea propter infirmitatem audientium rudia et imperfecta fuerant complere, iram tollens et vicem talionis excludens et occultam in mente concupiscentiam habere prohibens.

Amen, quippe, dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant. Promittuntur coeli novi et terra nova quae facturus est Dominus Deus, si enim nova creanda sunt, consequenter 110.0300C| haec erunt transitura. Quod autem sequitur, Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec haec omnia fiant, ex figura litterae ostenditur quod etiam quae minima putantur in lege sacramentis specialibus plena sunt, et omnia recapitulantur in Evangelio. Inter litteras ergo, Iota minor est caeteris, quae uno dicto fit, apex autem etiam ipsius est aliqua in summa particula, quibus verbis ostendit in lege ad effectum etiam minima quaeque produci. Apte autem Iota Graecum et non Ioth Hebraeum posuit, quia Iota in numero X significat, et decalogum legis enumerat, cujus quidem apex et perfectio est Evangelium.

Qui, ergo, solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno 110.0300D| coelorum. Itaque nec minima quidem mandatorum Dei, nisi cum piaculo Dei constituti esse solvenda, futuros minimos, id est novissimos ac poene nullos denuntians minima solventes. Nulla autem his minora possunt esse, quae minima sunt, minimum est autem omnium, Domini passio et crucis mors, quam si quis tanquam erubescendam non confitebitur, erit minimus, confitenti vero magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur. Aliter autem suggillat Pharisaeos hoc capitulo, qui contemptis mandatis Dei statuerunt proprias traditiones quod non eis prosit doctrina in populis, si vel parvum quod in lege praeceptum est destruant. Mandata ergo minima significantur per unam Iotam aut unum apicem, sicut supra ostensum 110.0301A| est; qui ergo solverit et docuerit sic, id est, secundum id quod solvit, non secundum id quod invenit et legit, minimus vocabitur in regno coelorum: ubi nisi magni esse non possunt. Potest et hoc moraliter accipi; solvit autem mandatum Dei is qui non implet, quanquam non in mandato solutionem faciat, sed in semetipso, firmum est enim Dei mandatum et potest solvi scriptura, lex ergo quodammodo ligatio est, qui autem ligationes Dei excidit, ipse mandata solvit, in semetipso et non in ipsis. Talis quidem ille minimus vocabitur in regno coelorum: quia despectissimus est in Ecclesia sanctorum. Nam et regnum coelorum hic praesentem Ecclesiam significat, sicut et alibi, ubi scriptum est: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare; et Regnum Dei intra vos 110.0301B| est. Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum; in faciendo enim legis mandata magni nomen meretur ille qui docet quia non doctores, nec auditores, sed factores legis justificabuntur apud Deum. Quibus merces etenim ab ipso bonorum omnium largitore in futuro retribuetur, Domino videlicet Jesu Christo qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXX. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi per quem veniunt, etc.

Dicit et Apostolus, Oportet autem et haereses esse, 110.0301C| ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis. Impossibile ergo in hoc mundo erroribus aerumnisque plenissimo scandala saepissime non venire, sed vae illi, qui quod impossibile est non venire suo vitio facit, ut per se veniat ubi quamvis generali sententia vel aliquis falsus frater, vel ipse Judas qui proditioni animum praeparabat intelligi queat, tamen juxta consequentiam sermonis hic locus ad superiora respicit, ubi Dominus de eleemosyna danda locutus a Pharisaeis irridetur. Qui enim recta loquentem vituperat, scandalum profecto, id est, offendiculum et ruinam auditoribus praebet infirmis, maxime si et ipse cum Pharisaeis legis videatur habere scientiam. Quem increpans Apostolus ait, et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est.

110.0301D| Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Secundum morem provinciae loquitur, quod majorum criminum ista apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur, et revera utilius est innoxium poena quamvis atrocissima, temporaria tamen, vitam finire corpoream quam fratri nocentem mortem animae mereri perpetuam. Attendite vobis, si peccaverit in te frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Tale quid et in Deuteronomio legimus, Ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Quo igitur ordine scandala declinare, et vae perpetuum 110.0302A| vitare possimus insinuat, si nos videlicet ipsos ne quem laedamus attendimus, si peccantem coelo justitiae corripimus, si ex corde poenitenti misericordiae pietatisque viscera pandimus.

Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi. Septenario numero non veniae dandae terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda vel semper poenitenti dimittendum praecipitur. Solet etenim saepe per septem cujuscunque rei aut temporis universitas indicari, unde et in psalmo canitur: Septies in die laudem dixi tibi.

Et dixerunt apostoli ad Dominum: Adauge nobis fidem. Dixerat super Dominus, qui fidelis in minimo et in majore fidelis est, et si in alieno fideles non 110.0302B| fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? Et ideo Apostoli qui in alieno ac minimo, hoc est, in terrenorum contemptu jam fuere fideles, in suo sibi ac majore fidem postulant augeri.

Dixit autem Dominus: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, et obediret vobis. Fidem perfectam grano sinapis comparat, quae sit videlicet et ad faciem humilis et in pectore fervens, vilis quidem passim contuentibus nullarumque virium apparens, sed pressuris attrita quid intus gerat ostendens. Sed et notandum quod granum sinapis ad purgationem capitis saluberrime prodest, nam si optime tritum et cribellatum tepide pingui mulso admisceas, et hoc jejunus contra solem calidum vel 110.0302C| in balneo gargarizes, omnem humorem noxium, etiam si crassior fuerit, de capite purgat et imminentium quoque imbecillitatum facit pericula vitari. Sic profecto fides tentationum pistillo probata, ab omni levium cogitationum superficie cribo discretionis castigata, et perfectae dilectionis melle dulcorata omnes de corde, quod est interioris nostri hominis caput, vitiorum sentinas, non solum ad praesens exhaurit, sed et in futurum ne recolligi valeant praecavet. Arbor autem morus eradicanda et in mare transplantanda vel simpliciter posita potest intelligi, quod videlicet consummatae fidei indicium sit verbo elementis imperare, ut quod de uno specialiter dictum est, hoc generaliter de omnibus sentiendum credatur.

110.0302D| Quis autem vestrum, habens servum arantem aut pascentem? Haec parabola docet ut fides quo virtutibus foris excellentior, eo in ipsa conscientia fiat intus humilior. Servus quippe arans aut pascens, quilibet Ecclesiae doctor intelligitur, de quo Dominus ait: Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei. Et alteri sese amare testanti, tertio respondit: Pasce oves meas.

Qui regresso de agro dicet illi: Statim transi, recumbe; et non dicet ei: para quod coenem. Serius de agro regreditur cum intermisso ad tempus opere praedicandi, ad conscientiam doctor recurrit, atque a publico locutionis ad curiam cordis rediens sua secum secretus, acta vel dicta retractat. Cui non 110.0303A| statim Dominus transi, recumbe dicit, id est, transi de hac vita mortali et in aeternae vitae beata sede refovere. Haec enim postea dicturus interim post pastum atque agriculturam domi sibi jubet parare quod coenet, hoc est post laborem apertae locutionis, humilitatem quoque propriae considerationis exhibere.

Et praecinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam. Praecingi est, mentem humiliatam ab omnibus fluctuantium cogitationum sinibus, quibus operum gressus impedire solet constringere, nam qui vestimenta praecingit, hoc agit utique ne incedens involvatur ad lapsum, ministrare vero Deo est minimum se per omnia et absque gratiae ejus auxilio nihil virium habentem profiteri. Minister 110.0303B| enim a minore statu, id est, subjectione, sicut et Magister a majori vocabulum sumpsit. Ministrat ergo conditori, qui ejus naturam considerans ejusque judicia pertimescens, de suis se virtutibus humiliat.

Et tu posthaec manducabis et bibes. Postquam, inquit, ipse tuae praedicationis opere delectatus, tuaeque compunctionis epulis fuero refectus, tunc demum tu transeas et recumbes, aeternisque meae sapientiae dapibus in aeternum reficieris.

Nunquid gratiam habet servo illi qui fecit quae sibi imperaverat? non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus. Si homo, inquit, ab homine servo non uniforme sed multiplex ministerium exigit, nec 110.0303C| tamen ei gratiam habet, quanto magis vos, qui sine me nihil potestis facere, non temporum longitudinem et laborum merita pensare debetis, sed amore et famulatu spontaneo novis semper studiis augere priora. Itaque dicite, servi inutiles sumus. Servi quidem qui pretio empti estis, inutiles vero quia Dominus bonorum vestrorum non indiget.

Quod debuimus facere, fecimus. Revera debuimus, quia qui non venit ministrari, sed ministrare, debitores sibi nos fecit ne nostris videlicet operibus confidentes, sed de ejus semper examine paventes, cum propheta dicamus: Quid retribuemus Domino pro omnibus quae retribuit nobis? Dabit enim ille in futuro judicio unicuique mercedem condignam, bonis videlicet vitam aeternam et malis poenam perpetuam. 110.0303D| Cui sit laus, honor et potestas in omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXI. DOMINICA III POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Joannis apostoli.

Charissimi, nolite mirari si odit vos mundus. Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres, etc.

De humanitate erga proximos et de cavendo odio, praesenti lectione admonemur ut audistis dilectissimi nobis; nolite mirari, inquit, si odit vos mundus: mundi enim nomine in Scripturis saepissime amatores mundi dicuntur; nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Per 110.0304A| magnam Domini nostri Jesu Christi clementiam translati sumus, per ejus passionem et mortem atque resurrectionem de morte et potestate diaboli ad liberam Domini nostri Dei servitutem, de tenebris aeterni supplicii ad beatitudinis aeternae gaudia sumus perducti; et hoc in nostra situm est potestate, utrum mortem eligamus, an vitam. Mortem eligimus si in odio proximi et in amore persistimus mundi. Vitam ergo eligimus si Deum toto corde, tota mente totaque virtute diligimus et proximos nostros sicut nosmetipsos.

Qui non diligit, manet in morte. Redeat unusquisque ad cor suum, si ibi inveniet charitatem, id est dilectionem Dei et proximi puram, securus sit, quia transivit de morte ad vitam. Ne ergo putetis, fratres, 110.0304B| leve esse odisse aut non diligere fratrem, audite quod sequitur:

Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Jam enim si continebit quis odium fraternum, nunquid homicidium in corde suo contemnit? quamvis enim manus non moveat ad occidendum hominem, per odium proximi jam ut homicida reus est ante Deum. Vivit ille et iste jam interfector judicatur: quia si non proximum, tamen seipsum et animam suam occidit in odio vel invidia proximi sui.

Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum: et ubi odium vel invidia manet, non habet locum ibi charitas, quae Deus est, nisi per longam benignitatem, humanitatem 110.0304C| proximi, per confessionem et poenitentiam emendet: nam ubi non est charitas, id est, ubi Spiritus sanctus in corde hominis locum non habet, diabolum habet habitatorem. Quapropter, dilectissimi, abjicite de cordibus vestris odium et invidiam, quae praeparant in vobis diaboli mansionem. Estote benigni erga proximos et diligite eos et Spiritui sancto per confessionem et poenitentiam puram, dignum in cordibus vestris habitaculum per opera misericordiae praeparate.

In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas nostras ponere. Exemplum enim Christi et apostolorum nos imitari oportet ut doctrina vel praedicatio nostra operibus comprobetur; nihil enim 110.0304D| turpius quam si bonum quod quisque praedicat, explere opere negligat: tunc enim praedicatio utiliter profertur quando efficaciter adimpletur. Proinde sacerdotes nullius hominis inimicitias formidare habent, sed oppressores pauperum, et potentes inique agentes palam debent arguere atque ad indulgentiam inopum et ad sui emendationem sollicite provo care. Quod si arguunt in charitate Dei et proximi fideles probantur existere. Sed si qui contra divites inique agentes non se ad corrigendum erexerint sacerdotes, mercenarios se non pastores esse demonstrant, et a Dei charitate extraneos, quia vident lupum venientem et fugiunt, dum malos redarguere metuunt. Et pro aliorum iniquitate damnantur, si 110.0305A| eos aut ignorantes non erudiunt, aut peccantes non arguunt.

Qui autem habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Si enim nondum es idoneus mori pro fratre, jam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri, jam percutiat viscera tua charitas: et non de jactantia facias, sed de intimo adipe misericordiae, ut consideres illum in egestate positum. Si enim superflua non curas dare fratri tuo, animam tuam quomodo poteris ponere pro fratre tuo? Jacet pecunia in sinu tuo, quam fures tibi auferre possunt, et si illam non auferunt fures, moriendo illam deseris, etiamsi te illa viventem non deserat. Quid inde facturus es? esurit frater 110.0305B| tuus, in necessitate positus est, non habet ipse, tu habes. Considera enim quod simul estis empti, unum est pretium vestrum amborum. Christi enim sanguine redempti estis. Quomodo enim te Christianum esse gloriaris, si opera Christi non feceris? nihil enim tibi prodest Christianum nomen si operibus te christianum esse non probaveris.

Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate: praestante Domino nostro Jesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto Deus vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus similitudinem hanc: 110.0305C| Homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos. Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent quia jam parata sunt omnia, etc.

Quis est iste homo, nisi ille de quo per prophetam dicitur, et homo est et quis cognoscit eum, qui fecit coenam magnam quia satietatem nobis internae dulcedinis praeparavit. Qui vocat multos, sed pauci veniunt. Quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subjecti sunt, aeterno ejus convivio male vivendo contradicunt. Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. Quid hora coenae nisi finis est mundi? in quo nimirum nos sumus? sicut jam dudum Paulus testabatur dicens: nos in quos fines saeculorum devenerunt. Si ergo jam hora coenae est, cum vocamur, tanto minus 110.0305D| debemus excusare nos a convivio Dei quanto propinquasse jam cernimus finem saeculi. Idcirco autem hoc convivium Dei non prandium, sed coena nominatur, quia post prandium coena restat, post coenam vero convivium nullum restat, et quia aeternum Dei convivium vobis in extremo praeparabitur: rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. Sed quis per hunc servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur nisi praedicatorum ordo signatur? Ad repellendum autem fastigium nostrum jam parata sunt omnia, quia ad abstergendum mentis nostrae torporem in coena Dei ille nobis singularis agnus occisus est, qui tulit peccata mundi.

110.0306A| Et coeperunt omnes simul excusare. Offert Deus quod rogari debuit. Non rogatus dare vult quod vix sperari poterat ut dignaretur largiri postulatus et tamen contemnitur. Paratus delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. Sed dicunt aliqui, excusare nolimus, ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur. Qui verum profecto dicunt si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritualibus occupantur. Unde hic quoque ipsa excusantium causa subjungitur, cum protinus subinfertur:

Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum. Quid per villam nisi terrena substantia designatur? exit 110.0306B| ergo videre illam qui sola exteriora cogitat propter substantiam.

Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te habe me excusatum. Quid in quinque jugis boum nisi quinque corporis sensus accipimus? qui recte quoque juga vocati sunt quia in utroque sexu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia comprehendere nesciunt interna, sed sola exteriora cognoscunt, et descrentes intima, ea quae extra sunt tangunt, recte per eas curiositas designatur. Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cujuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius dicit, semper ei sua intima abscondit. Sequitur rogo te habe me excusatum. Dum enim dicit rogo, et tamen venire contempsit, humilitas sonat 110.0306C| in voce, superbia in actione. Et ecce hoc dijudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae dijudicat agere desistit.

Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Quid per uxorem nisi voluptas carnis accipitur? nam quamvis bonum sit conjugium, atque ad propagandam sobolem providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis, et ideo per rem justam significari potest non incongrue res injusta. Ad coenam nos ergo aeterni convivii summus paterfamilias invitat, sed dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non 110.0306D| festinat.

Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos et claudos, introduc huc. Ecce qui terrenae substantiae plus justo incubat, venire ad Dominicam coenam recusat. Qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit. Qui carnalibus desideriis in haeret, spiritalis convivii epulas respuit. Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. Cur hoc? quia, juxta Pauli vocem, infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Pauperes autem et debiles dicuntur qui judicio suo apud semetipsos infirmi sunt. Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi 110.0307A| in paupertate superbiunt. Caeci vero sunt qui nullum ingenii lumen habent: claudi quoque qui rectos gressus in operatione non habent. Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque pauperes sunt, qui invitantur et veniunt, sed peccatores superbi respuuntur et peccatores humiles eliguntur. Sed deductis ad coenam pauperibus, quid puer subjungat audiamus:

Domine, factum est ut imperasti et adhuc locus est. Multi tales ad Dominicam coenam ex Judaea collecti sunt. Sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit, locum superni convivii non implevit, intravit autem jam frequentia Judaeorum, sed adhuc locus vacat 110.0307B| in regno ubi suscipi debeat numerositas gentium. Unde et eidem servo dicitur:

Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. Cum de vicis et plateis ad coenam Dominus invitat, illum videlicet populum designat, qui tenere legem sub urbana conversatione noverat; cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est, gentilem quaerit. Notandum vero quod in hac invitatione tertio non dicitur invita, sed compelle intrare. Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt, his, ut superius diximus, plerumque contingit ut eos in carnalibus desideriis suis mundi hujus adversitas feriat, saepe namque aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti 110.0307C| injuriis concidunt, aut percussi gravioribus damnis affliguntur, seque ipsos in suis desideriis reprehendentes ad Dominum corda convertunt. Qui ergo hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti nisi compelluntur ut intrent? sed valde est tremenda sententia, quae protinus subinfertur. Ait enim:

Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam. Ecce per se vocat, per angelos vocat, per patres vocat, per prophetas vocat, per apostolos vocat, per pastores vocat, plerumque per miracula vocat, plerumque per flagella vocat, aliquando per hujus mundi prospera vocat, aliquando per adversa, nemo contemnat 110.0307D| ne dum vocatus excusat, cum voluerit intrare non valeat.

HOMILIA LXXXIII. FERIA IV. Lectio libri Sapientiae.

In diebus illis dixit Salomon filiis Israel: Diligite ju titiam qui judicatis terram.

Admonet sapientia divina praepositos populi Dei quibus judicandi data est potestas, ut justitiam diligant et aequitatem in judicio conservent. Alias potest haec sententia ad omnes generaliter pertinere, qui ratione vigent et intelligibilem mentem habent; ut terram, hoc est carnem suam, judicantes justitiam diligant, scilicet ut non faciant carnis curam in concupiscentiis, 110.0308A| sed spiritus imperio illam subjicientes virtutibus, quibus anima nutritur, maxime operam impendant deinde corpori suo secundum necessitatem et non secundum voluptatem consulant, recolentes semper illam sententiam legis: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.

Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. In bonitate autem de Domino sentit qui sanctam Scripturam secundum pietatem legit atque intelligit. Et in simplicitate cordis eum quaerit qui humiliter ejus voluntati se subjicit ad custodiendum videlicet mandata ipsius. Nam qui pie Deum quaerit honorat sanctam Scripturam et non reprehendit quod nondum intelligit et propterea 110.0308B| non resistit. Quod est mitem esse de quo in Evangelio ait: Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram.

Quoniam invenitur ab his qui non tentant illum: apparet autem eis qui fidem habent in illum. Periculosum est enim humana praesumptione Deum tentare, cum scriptum sit, Non tentabis Dominum Deum tuum, sed salubre est fide recta illum honorare, quia justus ex fide vivit.

Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata virtus corripit insipientes. Manifestum est quod omnis cogitatio impia et prava voluntas nullo modo jungatur Deo; non concordet summo bono, quia non est societas lucis ad tenebras, nec conventio Christi ad 110.0308C| Belial. Ubi autem bona intentio et studium sacrarum virtutum inerunt cordi, insipientium semper vitia reprobant atque arguunt errores, unde necesse habent amatores verae sapientiae ut mundent sua corda et totam intentionem animi in affectum vertant conditoris sui.

Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Huic testimonio Jacobus apostolus paria sentiendo in Epistola sua scripsit dicens: Nunquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Quis sapiens et disciplinatus inter vos, ostendat bonam conversationem in mansuetudine sapientiae. Quasi zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari, 110.0308D| et mendaces esse adversus veritatem, non est ista sapientia de sursum descendens a Patre luminum, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum, nequaquam enim in malevolam mentem vera sapientia intrat, nec in facinoroso homine habitare poterit.

Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Unde Manichaeum, Arium et Eunomium caeterosque haereticos dogmata sua erroribus plenissima sine Spiritus sancti gratia condidisse, certissimum constat; quia spiritus Domini bonus semper deducit in viam rectam, malignus autem spiritus seducit et 110.0309A| secutores suos in laqueum perditionis aeternae secum trahit, de quo et subditur:

Corripietur superveniente iniquitate. Quia cum retributionis tempus advenerit, omnes impii et peccatores pro iniquitatibus suis poenam recipient perpetuam.

Benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus, et cordis ejus scrutator verus, et linquae illius auditor. Haec sententia destruit errorem eorum qui sicut bonas cogitationes a Deo nobis constat inspirari. Ita etiam malas ipso instigante putant in nostra mente generari. Cum nullo modo Deus qui summe bonus est et omnes homines vult salvari, atque ad agnitionem veritatis pervenire, necessitatem 110.0309B| mali verbi aut pravi actus alicui imponat, per quae perire possit. Sicut Jacobus apostolus ostendit dicens: Nemo ergo cum tentatur dicat quod a Deo tentatur; Deus enim intentator malorum est, ipse enim neminem tentat.

Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum. Spiritus ergo sanctus, qui in primordio creaturarum invisibili potentia ferebatur super aquas, majestate sua omnem implet et continet creaturam, sine dono virtutis suae replet orbem Ecclesiae in qua quotidie universis sui ostendit largitatem: inde est quod subjungitur:

Et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis. Quia, ut Paulus ait, Alii per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, 110.0309C| alteri fides in eodem spiritu. Alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec enim omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. Qui cum Patre et Filio vivit et regnat unus Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio Isaiae prophetae.

Haec dicit Dominus Deus: Audi, Jacob serve meus, et Israel, quem elegi, faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus, etc.

Nunc cum prophetica lectio legeretur, audistis, fratres charissimi, Israeliticum populum ad fidem incitantem 110.0309D| et bona spiritalia eis promittentem prophetam atque dicentem: Audi, Jacob serve meus, et Israel, quem elegi. Bene enim servum prius et postea nominavit electum, quia propter servitium sancti nominis Dei electionem quisque merebitur ante Deum ut justus efficiatur, ac deinde cum quis vitia et peccata supplantat et Domini sui voluntatem sequitur ut Jacob supplantator interpretatur tunc, postremo Israel, quod est vir videns Deum, recte dici potest, qui jam ad aeternam Dei visionem bonis festinat operibus, faciens et formans te ab utero auxiliator tuus, quia in principio nascentis Ecclesiae omnes credentes et praeceptis meis obedientes de persecutorum manibus conservavi, et a crudelitate saevientium eum. 110.0310A| Quia ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Quia misericors sum et multarum miserationum, delebo omnes iniquitates tuas in aspersione sanguinis mei; quem pro totius mundi fundam redemptione: delens chirographum maledictionis, quod Adam meruit in paradiso transgressione praecepti, quod contra humanum genus scriptum erat, et peccatorum tuorum ultra non recordabor. O plebs fidelis, quae tibi si in me recte ac sincere credideris in baptismate dimissurus sum. Deduc me in memoriam et judicemus simul, narra si quid habes ut justificeris. Vide simul et recogita ea quae passus es non immerito sustinere, quia peccata multa quae gessisti hoc tibi promerebantur, ut tanto tempore sub potestate diaboli 110.0310B| jaceres; cui tanto tempore deseruisti me derelinquens, et praecepta mea quasi nihil contemnens. Sed et nunc scito me misereri tui non ob meritum tuum, sed propter meam tantum clementiam.

Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi. Nunc quia conversus a malitia tua, idola vana muta quae non profuerunt tibi dereliquisti, et ad me per poenitentiam scelerum conversus, et supplicando et deserendo vitia et peccata, electus meus vocaberis, quia jam es mea secutus praecepta.

Effundam enim aquas super sitientem. Qui sitit fontem salutaris doctrinae, effundam super eum per ora sanctorum doctorum in Ecclesia, vel etiam fontem baptismatis effundam super fideles ut emundentur 110.0310C| ab omnibus sceleribus suis, et remissionem omnium percipiant peccatorum, et fluenta Evangelicae doctrinae effundam super corda arida, quae nunc usque ad baptismum nullum fructum boni operis protulerunt.

Et effundam de spiritu meo super semen tuum, et benedictionem meam super generationem tuam, dicit Dominus omnipotens. Ac si diceret, quia per manus impositionem sanctorum meorum sacerdotum post baptismi sacramentum, effundam super filios meos quos mihi sponsa Ecclesia parturivit, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et adimplebo eos spiritu timoris et amoris mei, et haereditabo eos in benedictione perpetua qui meis fideliter obedire praeceptis curaverint; agnoscat ergo catholicus Christianus 110.0310D| fructus operis sui, quia et nihil sunt bona quae fecerat, nisi de sancti Spiritus irrigatione processerint. Unde dicit Apostolus, nullas homini proficere virtutes sine charitate. Idemque dicit charitatem Dei diffusam esse in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Cavendum est ergo ne forte bona quae facimus elatione perdamus. Nam omni se merito despoliat qui de studiis industriae suae in se magis quam Domino gloriatur. Vana sunt enim et noxia unde nos gloriari vult mundus, cum suis amatoribus periturus, quae omnimodis repudiare debemus, ut bona conscientia de sanctitate morum, de acquisitione virtutum, de dono Dei et promissione futuri regni ineffabiliter gloriemur per Jesum Christum 110.0311A| Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore accedentes discipuli ad Jesum dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant et inveniant escas, etc.

Die declinata turbas Salvator reficit, quia vel fine saeculorum propugnante, vel cum sol justitiae pro nobis occubuit, spiritalis inediae fuimus tabe salvati.

Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illi se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat: simul insinuans, quia per eos quotidie jejunia nostra 110.0311B| sunt corda pascenda. Quid enim ait Petrus cum per epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo corda nostra male jejuna satientur? Quid Paulus? Quid Joannes per epistolas loquentes operantur, nisi ut mentes nostrae coelestia alimenta percipiant, et inediae suae fastidium quo moriebantur vincant? At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces. Nondum erant apostolis plus quam quinque panes Moysaicae legis et duo pisces utriusque testamenti, quae diutius abdito mysteriorum latentium quasi nudis abyssi tegebantur atque alebantur occulta.

Erant autem fere viri quinque millia. Quia quinque sunt exteriores hominis sensus, quinque millia viri Dominum secuti; designant eos qui in saeculari adhuc 110.0311C| habitu positi exterioribus quae possident bene uti noverunt: qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui. Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti: hoc est et Evangelica perfectione sublimes, et spiritali sunt gratia docti. Cujus significandae distantiae causa, mystice reor in introitu quidem tabernaculi quinque columnas deauratas, ante oraculum vero, id est, Sancta sanctorum quatuor fieri jussas, quia videlicet incipientes, per legem castigantur ne peccent; perfecti autem per gratiam, ut devotius Deo vivant admonentur.

Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. Et ita fecerunt. Diversi 110.0311D| convivantium discubitus diversos per orbem conventus Ecclesiarum quae unam catholicam faciunt designant. Qui bene non solum quinquageni, sed attestante Marco, etiam centeni discubuerunt: nam quia quinquagesimus poenitentiae psalmus est, centenarius autem numerus de laeva transit in dextra. Quinquageni ad convivium Domini discumbunt, quia adhuc in poenitentia commissorum positi verbi auditum percipiunt: centeni autem quia jam praesumpta veniae spe de solo vitae aeternae desiderio suspirant.

Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in coelum et benedixit illis: et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas. Et 110.0312A| manducaverunt omnes et saturati sunt. Turbis esurientibus Salvator non nova creat cibaria, sed acceptis his quae habuerunt discipuli, benedixit, quia veniens in carne non alia quam praedicta sunt praedicat; sed prophetiae dicta mysteriis gratiae gravida demonstrat. Respicit in coelum, ut illuc dirigendam mentis aciem, ibi lumen scientiae doceat esse quaerendum, frangit et ante turbas ponenda distribuit discipulis: quia clausa legis et prophetiae sacramenta eis quae per mundum praedicent patefacit, largitor omnium bonorum Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXVI. FERIA VI. Lectio Joelis prophetae.

Haec dicit Dominus Deus: Exsultate, filiae Sion, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, ut in principio. Et implebuntur horrea frumento, et redundabant torcularia vino et oleo. Et reddam vobis annos quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos. Et comedetis vescentes et saturabimini, et laudabilis nomen Domini Dei vestri, qui fecit vobiscum mirabilia: et non confundetur populus meus in sempiternum. Et scient quia in medio Israel ego sum: et ego Dominus Deus vester, et non est amplius, et non confundetur populus meus in aeternum.

110.0312C| Dedit, inquit, vobis Deus Pater doctorem justitiae, sive tribuit vobis alimenta justitiae, et descendere fecit ad vos pluvias temporaneas atque serotinas: pluvia tempestiva est quando primum doctrinam suscipimus; pluvia serotina, quando laboris nostri fructus recipimus, et ad perfectam sanctarum Scripturarum scientiam pervenimus. Potest pluvia temporanea et serotina Vetus et Novum accipi Testamentum. Et non solum, inquit, hoc dedit, sed fecit vos novis virtutum frugibus abundare, et saturari, atque inebriari frumento et vino et oleo, de quo saepe diximus: et annos quos perturbationibus in vobis regnantibus perdidistis quando opera vestra locusta, bruchus, rubigo erucaque consumpserat. Deus vos perire non passus est, tunc comedetis fruges justitiae, 110.0312D| et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia. Si autem post poenitentiam tantam ubertatem Deus rerum omnium pollicetur, quid respondebit novatus? negans poenitentiam, et reformari posse peccatores in pristinum statum; si digna fecerint opera poenitentiae; in tantum enim Deus recipit poenitentes, ut vocet eos populum suum, et nequaquam asserat confundendos et habitatorem se in eorum medio repromittat nec amplius eos alium habituros Deum, sed in eum toto animo confisuros, qui in illis maneat in aeternum regnans in coelo et in terra, non derelinquet omnes qui sperant in se, sed vitam eis tribuit in regno coelesti et requiem sempiternam Jesus Christus Dominus 110.0313A| noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXVII. ITEM FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore venit ad Jesum vir cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat, etc.

Priori lectioni quam de abjectione Synagogae fideque Ecclesiae atque iterum instaurationis Synagogae sumus interpretati consequenter archisynagogi filia moriens subjungitur, quam dum suscitare properat Dominus, praeoccupat hemorroissa mulier, praeripit sanitatem, fitque ut post veniens prior salute potiatur. Aethiopia enim praeveniet manus ejus Deo, et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel 110.0313B| salvus fiet.

Et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus. Si caput Christi Deus, pedes ejus consequenter incarnatio, qua terram nostrae mortalitatis tetigit, accipiendi sunt. Cecidit igitur archisynagogus ad pedes Jesu, qui legislator cum tota patrum progenie Christum in carne apparentem longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognovit.

Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Ipsa Synagoga quae sola legali institutione composita quasi unica Moysi nata erat, quasi duodecimo aetatis anno, hoc est, tempore pubertatis appropinquante moriebatur, quae nobiliter a prophetis educata, postquam ad intelligibiles annos pervenerat, postquam spiritales Deo fructus gignere 110.0313C| debebat, subito errorum languore consternata spiritalis vitae vias ingredi desperabiliter omisit, et si non a Christo succurreretur horrendam per omnia corruisset in mortem.

Et contigit dum iret, a turba comprimebatur. Ad puellam pergens sanandam Dominus a turba comprimitur, quia genti Judaeae salutaria monita praebens quibus aegram intus ejus conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum est consuetudine gravatus.

Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim. Mulier sanguine fluens Ecclesia est ex gentibus congregata, quae ingenito carnalium delectationum polluta fluxu, atque a coetu jam fuerat segregata fidelium, sed dum verbum Dei Judaeam 110.0313D| salvare decerneret, paratam jam promissamque aliis praeripuit spe certa salutem. Notandum est quod archisynagogi duodenis sit filia, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxerit; hoc est eodem quo haec nata sit tempore illa coeperit infirmari, una enim pene eademque saeculi hujus aetate et synagoga in patriarchis nasci, et gentilium natio per orbem coepit idololatriae sanie foedari, nam et geminae fluxus sanguinis, hoc est et super idololatriae superstitione, et super his quae carnis ac sanguinis oblectatione patrantur, potest intelligi.

Quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari. Medicos sive falsos theologos, sive philosophos legumque doctores saecularium, 110.0314A| qui multa de virtutibus vitiisque subtilissime disserentes utilia se vivendi credendique instituta mortalibus dare promittebant.

Accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus, et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. Accedit et Dominum tangit Ecclesia, quia. ei per fidei veritatem appropinquat. Accedit autem retro sive juxta id quod ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur.

Et ait Jesus: Quis est qui me tetigit? Non ut ipse nesciat doceatur, sed ut virtus fidei quam noverat, imo quam ipse dederat, in muliere declaretur interrogat.

Negantibus autem omnibus, dixit Petrus et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? Quem turbae comitantes 110.0314B| passim comprimunt, una credula mulier Dominum tangit, quia qui diversis inordinate glomerantium haeresibus affligitur, sola catholicae Ecclesiae fideliter corde quaesitatur.

Et dixit Jesus: Tetigit me aliquis, nam ego novi virtutem de me exisse, etc. Non ergo latet cum qui fimbriam tetigerit; id est, incarnationis mysteria donec ad majora capienda perveniat perfecte amando crediderit.

At ipse dixit illi: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace. Ideo filia, quia fides tua te salvam fecit; nec dixit fides tua te salvam factura est, sed salvam fecit. Ideo enim quia credidisti, jam salva facta es.

Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli 110.0314C| vexare illum. Salvata a profluvio sanguinis muliere, mox filia principis mortua nuntiatur, quia dum Ecclesia a vitiorum labe mundata et ob fidei meritum, filia est cognominata. Continuo Synagoga perfidiae simul invidiaeque letho soluta est; perfidiae quidem, quia in Christo credere noluit: invidiae vero, quia Ecclesiam credidisse doluit.

Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit. Pater puellae coetus doctorum legis accipitur, de quo Dominus ait, super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: qui si credere ipsi voluerint etiam subjecta ei Synagoga salva erit.

Et cum pervenisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, 110.0314D| et patrem, et matrem puellae. Supra publice viduae filius suscitatur, hic removentur plures arbitri. Puto ergo quod in eo quoque pietas ibi Domini declaretur; quia vidua mater unici non patiebatur moras, et ideo ne amplius afficeretur maturitas additur. Est jam forma sapientiae in viduae filio cito Ecclesiam credituram, in archisynagogi filia credituros quidem Judaeos, sed ex pluribus pauciores.

Flebant autem omnes et plangebant illam. Nunquid possunt, inquit, filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus: venient autem dies cum aufe retur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Igitur Synagoga quia sponsi laetitiam qua vivere posset amisit, 110.0315A| quasi inter plangentes mortua jacens, ne hoc quidem ipsum quare plangatur intelligit.

At ille dixit: Nolite flere, non est mortua, sed dormit. Hominibus mortua qui suscitare nequiverant Deo dormiebat, in cujus ditione et anima recepta vivebat, et caro suscitanda quiescebat.

Et deridebant eum, scientes quia mortua esset: quia verbum resuscitantis deridere quam credere malebant, merito foras excluduntur, indigni qui miraculum resurgentis viderent.

Ipse autem teneus manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. Tenens ergo manum puellae Jesus sanavit eam, quia nisi prius mundatae fuerint manus Judaeorum, quae sanguine plenae sunt, Synagoga eorum mortua non consurgit.

110.0315B| Et reversus est spiritus ejus, et resurrexit continuo. Marcus ita dicit, et confestim surrexit puella, et ambulavit spiritualiter insinuans, quia quisquis a morte animae Christo sibi manum confortante resipiscit, non modo a sordibus exsurgere vitiorum, sed et in bonis continuo perficere debet operibus.

Et jussit illi dari manducare. At testimonium quidem vitae resuscitatam manducare praecipit, ut non phantasma, sed veritas crederetur. Sed et si quis a spiritali morte surrexerit, coelesti necesse est mox pane satietur, et divini scilicet verbi et sacrosancti altaris particeps effectus.

Et stupuerunt, inquit, parentes ejus, quibus praecipit ne alicui dicerent quod factum erat. Juvenis extra portam, turba multa comitante atque intuente, 110.0315C| suscitatur. Lazarus de monumento vocatus in tantum populis innotuit ut ob eorum qui viderunt testimonium, plurimae Domino turbae cum palmis occurrerent, et multi propter illum abirent ex Judaeis et crederent in Jesum. Quartum vero mortuum Dominus nuntiante discipulo agnoscit, sed quia qui pro ejus ereptione Dominum precarentur vivi defuerant, dimitte, inquit, ut mortui sepeliant mortuos suos, id est, mali malos noxiis laudibus gravent, et quia non adest justus qui corripiat in misericordia, oleum peccatoris impinguet caput suum. Justum est et valde condignum ut conditori et Salvatori nostro Jesu Christo debitas laudes dicamus et gratias illi in omnibus referamus, et pro beneficiis suis atque donis gratulantes devoti in ejus servitio usque in finem 110.0315D| perseveremus, quia si hoc fiet, gaudii coelestis cum sanctis angelis ejus in perpetuum participes erimus praestante ipso qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA LXXXVIII. SABBATO IN DUODECIM LECTIONIBUS. Lectio Joelis prophetae.

Haec dicit Dominus Deus: Effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae; senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. Sed et super servos meos et ancillas meas effundam spiritum meum. Et dabo prodigia in coelo et in terra, sanguinem et ignem et vaporem fumi. Sol convertetur in tenebras, 110.0316A| et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et erit: omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, etc.

Hunc locum beatus apostolus Petrus impletum tempore Dominicae passionis exposuit, quando descendens die Pentecostes Spiritus sanctus datus est Apostolis, ita ut mirarentur qui aderant et dicerent: Nonne omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus: Parthi, et Medi, et Elamitae? etc. Neque vero omnis qui acceperit Spiritum sanctum statim habebit et gratiam spiritalem, sed per effusionem Spiritus sancti diversas gratias consequentur, alii prophetiam ut filii et filiae qui majoris sunt meriti, alii somnia ut senes jam provectioris aetatis, 110.0316B| alii visitationes ut juvenes qui vicerunt malignum; servi vero et ancillae qui adhuc Spiritum timoris habent et non dilectionis, quia perfectio foras mittit timorem, non habebunt prophetiam, non somnia, non visiones, sed Spiritus sancti effusione contenti, fidei tantum et salutis gratiam possidebunt. Tunc dabit prodigia Dominus in coelo et in terra: in coelo, quia sol est versus in tenebras, et luna in sanguinem; in terra, quia tam vehementi et insolito motu terra contremuit ut monumenta aperta et saxa disrupta sint, quod autem dicit sanguinem et ignem et vaporem sive pavorem fumi, sanguis ille est, de quo et in Psalmista legimus: Ut intingatur pes tuus in sanguine, et in Isaia: Quam rubicunda sunt vestimenta tua, et quem percusso latere Salvatoris 110.0316C| mistis aquis Romanus miles effudit, et ignis Spiritus sancti qui descendit de coelo, et in Actibus apostolorum legimus: Apparuerunt illis dispartitae linguae, tanquam ignis seditque supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Hic est ignis quem venit Dominus mittere super terram, et antequam pateretur in discipulis optabat ardere. Sol quoque est versus in tenebras, quando pendentem Dominum suum videre non ausus est. Et luna in sanguinem: quod juxta historiam factum esse credamus et ab evangelistis silentio praetermissum. Neque enim omnia quae fecit Jesus scripta referuntur: Quae si scribantur per singula, ne ipsum quidem arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. 110.0316D| Haec omnia priusquam dies Domini veniat magnus et horribilis futura describit, dies autem Domini magnus et horribilis, aut resurrectionis esse credendus est, aut certe multa post tempora dies judicii qui vere magnus est et horribilis. Sed quod sequitur, et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit, et hoc apostolus Paulus refert ad tempus Dominicae passionis, magis de resurrectionis die intelligendum est.

HOMILIA LXXXIX. IN EODEM FESTO. Lectio libri Levitici.

In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi 110.0317A| fueritis terram quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae ad sacerdotem. Qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabilis sit pro vobis, etc.

Terram a Domino datam evangelicam doctrinam et conversationem frequenter docuimus: ipsa enim terra dicitur propter fructus virtutum quae ex ea oriuntur, ab ipso autem data est; neque enim mediatore ad hanc usus est, sed proprio eam annuntiavit ore. Quando ergo ingressi sunt et messuerunt segetes ejus hi qui susceperunt salutare verbum. Illi enim sunt et messores intelligibilis segetis, ad quos Dominus dicebat: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut 110.0317B| mittat operarios in messem suam. Manipulum autem primitiarum intelligibilis Sacerdos Christus, corpus proprium offerebat. Quia enim capitulum sive summa messis, verbi videlicet Salvatoris et divinae praedicationis mortuorum erat resurrectio, verus manipulus et verae primitiae nostrae messis tunc intelligibilis Sacerdos Christus corpus proprium a mortuis suscitavit. De quo Paulus dicebat: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium. Sed quando hoc factum est? Altera die sabbati. Et sanctificabit illum sacerdos, esse autem primam diem Dominicae passionis ea quae ante hoc diximus ostenderunt, in qua Dominus suam hostiam non sine ratione dispensavit, ab altero die sabbati numerari praecepit quinquaginta dies, Dominicum diem procul 110.0317C| dubio volens intelligi; hic enim est altera dies sabbati: in hac enim resurrectio facta est, a qua hebdomadae numerantur septem usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, Dominica rursus die Pentecostes celebramus festivitatem in qua sancti Spiritus adventum meruimus.

Et sic offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitationibus vestris, panes primitiarum duos ex duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini. Novum sacrificium, dicens, legis sacrificia vetera exclusit. Evangelica autem pro illis introduxit. Deinde addens de habitationibus vestris Ecclesiam significavit, et panes quidem primitiarum duos, id est, legem et Evangelium. Sunt ergo ex duabus decimis similae fermentatae, ex doctrina 110.0317D| quae perfectam Dei divinitatem et perfectam humanitatem tradit, nec aliter coqui nisi per talem doctrinam possint. Sed primitiae sunt Domino: primum enim Dominus cum legem perfecit et Evangelium post hoc docuit: Audite quia dictum est antiquis, non occides, ego autem dico vobis, omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. Conjunxit enim hic legem Evangelio propter quod ejus primitiae dicuntur.

Et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et in generationibus vestris. Quid ergo in ea est quod in his excellit: ecce enim et alios dies sanctos appellat, 110.0318A| sed et de hoc primum, inquit, et appellabitis hunc diem celeberrimum, et post hoc atque sanctissimum, ut in eo cognosceres quid cum aliis commune, et quid in se proprium habet. In ipso enim gentium vocatio non praedicari solum, sed et operari coepit, quando Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitabant Mesopotamiam, Judaeam et Pamphyliam, omnesque reliquae gentes quas Lucas dinumeravit, audire Apostolos linguis suis magnalia Dei loquentes praedicantesque coeperunt. Nullum ergo opus servile in illo die faciamus, id est, quod ad servitutem pertinet, sed legitimum sempiternum in cunctis habitaculis et generationibus nostris servemus, nihil servile operandum in tempore quo ad nos venit Spiritus, quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas, cui cum 110.0318B| Patre, et Filio laus, honor et gloria permanet in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XC. IN EODEM FESTO. Lectio libri Deuteronomii.

In diebus illis dixit Moyses: Audi, Israel, quae ego praecipio tibi hodie; cum intraveris in terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa: tolles de cunctis frugibus tuis primitias et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen ejus, etc.

Per haec verba quibus instruebantur Israelitae quomodo in terra possessionis suae primitias Domino offerrent in cartallo per gratiarum actionem, 110.0318C| eo quod erepti sunt de Aegypto, instituimur et nos ut intrantes per spiritualem Jordanem, hoc est, per baptismum et fidem sanctae Trinitatis in terram Ecclesiae ponamus in cartallo conversationis nostrae primitias bonorum operum, et deferamus Deo in altare fidei catholicae, quatenus ea ibi suscipiat sacerdos noster, ille utique qui secundum ordinem Melchisedech a Deo factus est nobis pontifex, ibique confiteamur Domino: dicamusque ei, quod Syrus spiritalis qui interpretatur sublimis vel humectans persequeretur patrem nostrum protoplaston videlicet parentem, ita ut deciperet eum per superbiam et gulam, et transgressorem faciens privaret possessione paradisi. Unde incola factus est in Aegypto istius mundi, ubi peregrinatus in paucissimo numero, 110.0318D| quia multis idololatriam sequentibus pauci permanserunt fideles. Sed postquam per legis conditionem plures excreverunt, qui scientiam et credulitatem unius Dei percepere, afflixerunt eos Aegyptii spiritales, maligni scilicet spiritus, qui imponentes onera gravissima peccatorum oppresserunt genus humanum. Sed Deus omnipotens conditor et creator noster respexit humilitatem nostram et laborem atque angustiam, et misit unigenitum Filium suum qui manus Dei et brachium dicitur, ut eriperet nos de potestate tenebrarum et transferret in locum pacis, quatenus filii lucis efficeremur: tradiditque nobis terram lacte et melle manantem: Ecclesiam videlicet praesentem ubi et lac est innocentis 110.0319A| et facilis doctrinae unde nutriantur sensu parvuli, et mel suavis atque multiplicis scientiae unde satientur intellectu perfecti. Qui ergo hujuscemodi dona Deo offert convivium spiritale in domo Dei cum Levitis veris et advenis potest facere, quia et cum ministris Dei et fratribus suis atque cum omnibus qui se intelligunt in hoc mundo advenas esse et peregrinos, dapibus virtutum et scientiae spiritalis feliciter reficietur atque implebitur, sicque post completum tempus mortalis vitae, Deo largiente, perveniet ad regnum coeleste, ubi cum sanctis ejus laetabitur in aeternum: ipso praestante Domino nostro Jesu Christo qui vivit et regnat cum Deo Patre in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XCI. IN EODEM FESTO. Lectio libri Levitici.

In diebus illis dixit Dominus ad Moysen: Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluviam temporibus suis. Et terra gignet fructum suum, et pomis arbores replebuntur. Et apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comeditis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. Dabo pacem in finibus vestris; dormietis et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros. Persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis; persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum e vobis decem millia: cadent inimici vestri in 110.0319C| conspectu vestro gladio. Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum vobiscum. Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis. Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis, et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti, etc.

Quomodo a Judaeis inveniemus omnimodo haec secundum litteram impleta, cum multi Dei prophetae custodientes ejus mandata et in praeceptis ejus ambulantes, in multa fuerunt afflictione constituti nec panem suum cum satietate, sed cum egestate comederunt, 110.0319D| quemadmodum Ezechiel cui ab ipso hoc Deo praeceptum est: sed et Paulus eos qui in lege et Prophetis justificati sunt exponens dicebat: circuierunt in melotis et in pellibus caprinis, humiliati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. Illud autem magis intendere in his quae dicta sunt oportet, quia custodientibus Dei mandata, triginta benedictiones in praesenti lex posuit. Sic enim eas numero invenies unamquamque benedictionem ab alia per conjunctionem in septuaginta editione discernens, quia tot annorum existens Dominus, de quo ait Paulus, ut occurramus omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi, venit ad baptismum quatenus donationis perfectionem per aetatem quam agens baptizatus 110.0320A| est renuntiaret et ostenderet, et sic perfectus secundum tempus factus praedicare Evangelium coepit in quo omnis est vitae et donationis plenitudo, et conversationis retributionisque quae hic significavit. Ait enim, et dabo vobis pluviam temporibus suis, dicit autem verbum Dei ut pote descendens de coelo gratiae, de quo Moyses sic dixit, attende, coelum, et loquar, et audiat terra verba ex ore meo: exspectetur sicut pluvia eloquium meum. Et terra gignit fructum suum: id est corpus nostrum: hujus enim boni fructus sunt, castitas, sobrietas, abstinentia. Et pomis arbores replebuntur, sive, ut Septuaginta transtulerunt, Ligna campi dabunt fructum suum. Ligna autem campi sunt animae motus, ut pote qui sunt motibus intelligibilis nostrae terrae, videlicet carnis sublimiores. 110.0320B| Horum enim fructus est veritas, justitia, mansuetudo, compassio et his similia. Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem. Quia enim tritura terrae colligit fructus, vindemia arborum recte fructus corporis ait fructus animae comprehendere sive occupare quia hoc maximae quidem benedictionis, uno eodemque tempore stabile et fecundum corpus atque animam in virtutibus possidere. Et absque pavore habitabitis in terra vestra, dabo pacem in finibus vestris. Si enim corpus stabile fuerit et anima fructificet, securi in terra nostra habitabimus, quia caro non concupiscit contra spiritum. Unde nec bellum per terram transibit, neque habebit tempus in resurrectione concupiscentiarum, de quibus ait Jacobus, unde bella et lites in 110.0320C| vobis, nonne hinc, ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris, quibus destructis pax in terra nostra lege Dei refrenata profligitur. Et dormietis, inquit, in retributionis autem specie etiam hoc Scriptura sacra posuit, dormitio enim, ut pote requies, mors sanctorum dicitur: Et non erit, qui ex terra eat. Qui enim sic vixit quemadmodum in superioribus dictum est, non habebit qui eum terreat tempore mortis, quae nobis dormitio est propter spem mortuorum resurrectionis. Non habebit autem qui exterreat. Nihil sibi conscius de quo terreatur. Auferam malas bestias, videlicet daemones. Bestiae enim sunt ex simili malitia primum sicut latentes: deinde ut venenum importabile et mortiferum habentes. Persequimini inimicos vestros. Non possunt 110.0320D| enim ante faciem eorum, qui secundum legem vivunt, stare. Et corruent coram vobis. Qua morte? quae est utique per jejunium et orationem, hoc enim modo nostri intelligibiles inimici daemones interimuntur, ut nequaquam ultra contra nos possint reviviscere: Persequentur quinque de vobis centum alienos: sive, ut Septuaginta transtulerunt, expellent quinquaginta centum millia. Quinquaginta dicimus spiritalem hominem, quia die Pentecostes Spiritus de coelo descendit. Ergo spiritalis ille qualem Paulus dicebat, Spiritalis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur: id est, qui scientiam perfectam habet ad subtilem eorum quae agenda sunt discretionem, hic quamvis validum daemonem, verbi gratia 110.0321A| qui est ex eis supra centum, et qui Legio appellatur propter multitudinem obedientium ei malorum spirituum et cooperantium valet superare atque vincere. Et centum e vobis decem millia. Qui enim non solum scientiam habet subtilem, sed et vitam perfectam atque consummatam: hic duplex quodammodo spiritalis est, et propterea centenario numero horrendius est, sicut duplicem fructum ferens in spiritu atque perfectum. Ait enim: Et cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. Illum dicens quem Paulus sic scribens exposuit: Cum enim prius dixisset inimicorum millia, id est, non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus, 110.0321B| subinfert, propterea accipite armaturam Dei, quam sigillatim dinumerans ait: et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Respiciam vos. Quid est enim melius quam respici a Deo: cujus respectus salus est, adversario autem mors est. Et crescere faciam et multiplicabimini. Auget nos quidem cum parva bona quae agimus maxima facit apparere. Comedetis vetustissima veterum, sive, ut Septuaginta transtulerunt, id est, quae vobis per legem et prophetas promissa sunt. Et vetera veterum: quae per patriarchas in eorum benedictionibus promisit. Et vetera novis supervenientibus projicietis. Quae sunt nona: Evangelica scilicet; nam cum maxima sint ea quae per patriarchas, legem et prophetas pollicita sunt, tamen per Evangelium promissa majora sunt; propter 110.0321C| quod horum comparatione illa a nobis superflua judicantur. Ecce enim capitulum quod totam benedictionem confirmat infert: id est, quae per Evangelium acta sunt et impleta per gratiam, ponam tabernaculum meum in medio vestri; vel sicut, Septuaginta: constituam testamentum meum vobiscum, quod est hoc in quo nova praemisit, cujus sic propheta Jeremias memoriam facit, et constituam vobis testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus vestris. His enim conjuncta sunt, et quae sequuntur maxime. Et non abominabitur anima mea vos. Animam suam Deus voluntatem suam dicit: Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus. Aperte autem etiam haec a Propheta praedicta sicut Septuaginta editio continet scripta 110.0321D| sunt, hic Deus vester non reputabitur alius ad eum, posthaec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est, quod non egisset si nos aversaretur. Non ergo nos abominatus est, sed et inambulare in nobis per carnem voluit, et fieri noster Deus cum esset et prius: sed ignotus quia nos errori conjuncti eramus: postea autem per gratiam ejus a peccatis abluti et donis virtutum abundanter repleti perveniemus sempiternam ad lucem.

HOMILIA XCII. IN EODEM FESTO. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres, justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum, etc.

Cum pertractaret apostolus Paulus quod nemo ex operibus veteris legis salvus fieri potuisset, adjunxit quod in praesenti lectione audistis. Justificati igitur ex fide, ad exemplum Abrahae cujus filii esse omnes dicuntur fideles, quia Abraham pater omnium credentium interpretatur. Qua ratione ostenditur quod nulla generis nobilitate quis justificabitur ante Deum, nisi qui recte crediderit in Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sanctam et individuam Trinitatem unum Deum esse unius substantiae 110.0322B| et unius majestatis in omnibus et per omnia coaequalis: qua ratione conclusa pacem nos habere hortatur, dicens: Pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: quia nullis nostris meritis, sed omnes Dei magna gratia et misercordia simul salvati, ideo subjecti esse debemus Deo et pacem Dei non tantum sancti invicem custodire, et concordi inter nos vivere charitate, quia omnes in Christo fratres sumus omnesque uno pretio Christi sanguinis redempti sumus. Sequitur:

Per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam in qua stamus. Quia per passionem Christi et mortem, atque resurrectionem et ascensionem in humana carne ad coelos nos accessum habemus ad Deum et reconciliati sumus Deo fideliter in eadem 110.0322C| qua redempti sumus gratia: si in digna conversatione et recta fide cupimus permanere. Quoniam nos omnes qui eramus longe a Deo per peccatum, per Christi gratiam facti sumus prope: et qui ante jacuimus in morte, nunc ad Christum erecti sumus et stamus in vita, si in praeceptis ejus permaneamus.

Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Quia speramus per adoptionem gratiae Dei quia sumus Deo in filios computati; aeternam gloriam simul cum eo et omnibus sanctis ejus nos possessuros.

 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem. Dei namque fideles et devoti famuli, non solum in spe aeternae beatitudinis gloriantur, sed etiam in saluberrimis tribulationibus 110.0322D| magnitudinem praemii considerant, sicut Jacobus ait: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes et tribulationes varias pro Christi nomine incideritis, quia adversitatis sustinentia, quae fit propter Deum magnum exspectat gaudium in futuro, unde gaudere debemus aliquid pati pro nomine Dei: ut acquiramus de tribulatione finienda praemium infinitum. In consideratione enim praemiorum nullum possumus condignum aestimare laborem. Habemus enim quod honeste gloriemur ac sine periculo. Magna enim gloria est de imis ad summa crescere, de nihilo ad maxima pervenire; quod et de limo ad coelum et de servitute vocamur ad regnum: si tamen 110.0323A| omni saeculari gloria et jucunditate contempta, in illo solo quod nobis futurum promittitur gloriemur.

Probatio vero spem operatur, spes autem non confundit. Nam spes futurorum bonorum omnem confusionem expellit: unde probatur hunc non habere spem, qui in praeceptis confunditur Christi. Sequitur:

Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Magnitudo enim promissorum beneficiorum excitat in homine charitatis magnitudinem, quae perfecte confidit, nec timere nec desperare novit.

Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quomodo nos Deus diligit ex hinc cognoscimus quia non solum nobis per filii sui mortem peccata dimisit, sed et Spiritum sanctum nobis dedit qui nobis omnia futura 110.0323B| bona demonstrat, et in fide recta, in spe firma et charitate perfecta corroborat: si nos bonis operibus dignos ejus habitatione praeparemus. Si enim ex toto corde diligimus, nihil erit in nobis, unde peccati desideriis serviamus. Et quid est diligere Deum nisi illi occupare animum concipere fruendae visionis ejus affectum, peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum quem ipse censuit diligendum, in ipso amore servare legitimum modum per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto nunc et semper in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XCIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

110.0323C| In illo tempore, egrediente Jesu ab Jericho, secuta est eum turba multa: et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt quia Jesus transiret, et clamarunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David, etc.

Multi latrones erant in Jericho qui egredientes et descendentes de Hierosolymis in Jericho interficere et vulnerare consueverant: idcirco Dominus venit Jericho cum discipulis, ut liberaret vulneratos et multam turbam secum traheret. Denique postquam ab Jericho voluit egredi, secuta est cum turba multa. Si mansisset Hierosolymis et nunquam ad humilia descendisset, turba usque hodie sederet in tenebris et 110.0323D| umbra mortis. Sed et duo caeci erant juxta viam; caecos appellat, qui necdum dicere poterant in lumine tuo videbimus lumen. Secus viam quia videbantur quidem habere legis notitiam: sed viam quae Christus est ignorabant: quos plerique Pharisaeos intelligunt et Sadducaeos, alii vero utrumque populum et Veteris Testamenti et Novi: quod alter scriptam legem, alter naturalem sequens sine Christo caecus erat. Hi quia per se videre non poterant, audierunt praeconia Salvatoris et confessi sunt filium David. Sin autem uterque caecus refertur ad populum Judaeorum: hoc quod sequitur, increpabat eos turba, super ethnicos intelligendum, quos Apostolus monet, ne glorientur et superbiant contra radicem 110.0324A| suam, sed cum ipsi ab errore priorum inserti fuerunt ex oleastro in bonam olivam, nequaquam debeant invidere priorum saluti. Miserere nostri, fili David. Increpantur a turbis et nihilominus non tacent, sed crebrius id ipsum ingeminant, ut desiderium verae lucis ostendant.

Stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis faciam vobis? Dicunt: Domine, ut aperiantur oculi nostri. Caeci erant, quo pergerent ignorabant. Sequi non poterant Salvatorem, multae foveae in Jericho, multae rupes et praerupta in profundum vergentia: idcirco Dominus stat, ut venire possint, et vocari jubet ne turbae prohibeant, et interrogat quasi ignorans quid velint ut ex responsione caecorum manifesta debilitas pereat, et virtus ex remedio cognoscatur.

110.0324B| Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. Tangit oculos: et praestat artifex quod natura non dederat: aut certe quod debilitas tulerat donat misericordia. Statimque viderunt et secuti sunt eum, qui ante in Jericho contracti sedebant et clamare tantum noverant; postea sequuntur Jesum non tam pedibus quam virtutibus, quia ipse est via, veritas et vita, Dominus videlicet noster Jesus Christus qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XCIV. HEBDOMADA IV POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.

110.0324C| Charissimi, humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis, etc.

Modo, fratres charissimi, audivimus beatum Petrum apostolum ad humilitatem nos cohortantem atque dicentem, humiliamini sub potenti manu Dei. Manus Dei potestas ejus datur intelligi, quia in Deo compaginatio membrorum non invenitur, qui ubique et in omnibus totus plenus est atque perfectus, sed more hominum de Deo loquitur Scriptura ut apertius majestatem atque potentiam sui creatoris homines intelligant: et intelligentes quae sit voluntas Dei opere adimplere contendant, unde gaudia sibi sempiterna conquirant. Sequitur, ut vos exaltet in tempore 110.0324D| visitationis. Quia quisquis hic in praesenti saeculo ejus se subdiderit voluntati et praeceptis ejus assensum commodaverit, et ea, quantum divina gratia posse dederit, operibus adimplere sategerit carnis superbiam conterendo, in die ultimae retributionis exaltabitur a Domino atque ad aeternae beatitudinis praemia perducetur: Omnem sollicitudinem vestram, projicientes in eum: quoniam ipsi cura est de vobis: ut Psalmista nos admonet, dicens, jacta cogitatum tuum in Deum et ipse te enutriet. Et alibi, quaerentes autem Dominum non deficient omni bono. Et ipse Dominus in Evangelio: Nolite solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus: scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo primum 110.0325A| regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.

Sobrii estote et vigilate. Semper in sobrietate et modestia habetote vestram vitam carentes semper astutia diaboli, et vigilate jugiter in custodia mandatorum Dei et in custodia animarum vestrarum. Sequitur:

Quia adversarius vester diabolus tanquam leo ragiens circuit quaerens quem devoret. Diabolus enim nunquam dormiens, nunquam ab insidiis hominum requiescens semper die et nocte circuit tentando et insidias ponendo hominibus qualiter quemquam illorum quod Dei voluntati subjecti sunt sua valeat suggestione decipere. Quaerens quem devoret, non corpore, sed anima quemque ad nociva et inutilia 110.0325B| valeat pertrahere carnalia desideria.

Cui resistite fortes in fide. Exemplo Christi et sanctorum ejus contemnentes dulcedinem carnalis concupiscentiae et recordantes jugiter, quid sit illis amaritudinis praeparatum qui desideriis terrenis inserviunt, nec converti a malitia sua per poenitentiam volunt: Nos ergo fideliter Domino adhaerere satagamus, ejusque praecepta jugiter meditemur, carnis nostrae desideria conteramus et resistamus fortiter diabolo hosti nequissimo, in fide recta, in spe firma: a Domini Dei omnipotentis misericordia in charitate perfecta ad servitium ejus in operibus; misericordiae et pietatis, ut ejus largiente gratia mereamur et de hoste triumphum et aeternae beatitudinis praemium. Sequitur:

110.0325C| Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo, per incarnationem unigeniti filii sui quem pro mundi misit mori salute.

Modicum passus. Qui in hoc mundo quamvis modici temporis, multas sustinuit pro nobis injurias, ad ultimum etiam crucifixus est et occisus est, pro redemptione nostra: et mori dignatus est pro nobis, modicumque temporis retentus a morte, statimque die resurrexit tertia, ipse perficiet bonum in nobis quod coeperat: nosque in sua semper voluntate et in divina religione confirmet et corroboret, et in perseverantia bonorum operum ipsi gloria et imperium, laus et gratiarum actio in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XCV. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore erant appropinquantes ad Jesum publicani et peccatores ut audirent illum. Et murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes, quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.

Quia non solum justus peccare per inertiam, sed et peccator resipiscere per solertiam potest, postquam sal infatuatum foras mitti debere narratum est, mox poenitentium cohors intus admissa describitur, qui ad audiendum Dei verbum appropinquantes, non solum ad colloquendum, sed etiam ad convescendum 110.0326A| recepti sunt, quod videntes Pharisaei dedignati sunt, quia vera justitia compassionem habet, falsa justitia dedignationem, quamvis et justi soleant recte peccatoribus indignari. Sed est aliud quod agitur typo superbiae, aliud quod zelo disciplinae, sed qui aegri erant ita, ut aegros se esse nescirent: quatenus quod erant agnoscerent coelestis eos medicus blandis fomentis curat, benignum paradigma objicit, et in eorum corde vulneris tumorem premit. Ait namque:

Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam? Ecce mira dispensatione pietatis similitudinem Veritas dedit, quam et in se ipse homo 110.0326B| recognosceret, et tamen haec specialiter ad ipsum auctorem hominum pertineret. Quia enim centenarius est numerus perfectus, ipse centum oves habuit, cum Angelorum substantiam et hominum creavit: sed una ovis tunc periit: quando peccando homo pascua vitae dereliquit. Dimisit autem nonaginta novem oves in deserto, quia illos summos Angelorum choros reliquit in coelo. Cur autem coelum desertum vocatur, nisi quod desertum dicitur derelictum, tunc autem coelum homo deseruit, cum peccavit. In deserto autem nonaginta novem oves remanserant, quando in terra Dominus unam quaerebat: quia rationalis creaturae numerus angelorum videlicet et hominum, qui ad videndum Deum conditi fuerant pereunte homine erat imminutus, et ut 110.0326C| perfectius summa ovium integraretur in coelo: homo perditus quaerebatur in terra.

Et cum invenerit illam imponit in humeros suos gaudens. Ovem in humeris suis imposuit quia humanam naturam suscipiens peccata nostra ipse portavit.

Et veniens domum, convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem quae perierat. Inventa ove ad domum rediit quia pastor noster reparato homine ad regnum rediit, ibi amicos et vicinos invenit, illos videlicet angelorum choros, qui amici ejus sunt, quia voluntatem ejus continue in sua stabilitate custodiunt: vicini quoque ejus sunt quia claritate visionis illius sua assiduitate perfruuntur, et notandum quod non dicat, congratulamini 110.0326D| ovi inventae, sed mihi quia videlicet ejus est gaudium vita nostra, et cum nos ad coelum reducimur, solemnitatem laetitiae illius implemus.

Dico vobis quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem justis qui non indigent poenitentia. Plus de conversis peccatoribus, quam de stantibus justis gaudium erit in coelo, quia plerumque hi qui nullis se oppressos peccatorum molibus sciunt, stant quidem in via justitiae, nulla illicita perpetrant, sed tamen ad coelestem patriam anxie non anhelant, tantoque sibi in rebus licitis usum praebent, quanto se perpetrasse illicita nulla meminerunt. Et plerumque pigri remanent ad exercenda bona praecipua, quia 110.0327A| valde securi sunt, quod nulla commiserint mala graviora.

Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? Qui signatur per pastorem ipse et per mulierem. Ipse enim Deus ipse et Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in drachma mulier drachmam, perdidit, quando homo qui conditus ad imaginem Dei fuerat peccando a similitudine sui conditoris recessit. Sed accendit mulier lucernam quia sapientia Dei apparuit in humanitate. Lucerna quippe lumen in testa est, lumen vero in testa est divinitas in carne, accensa autem lucerna everrit domum quia mox ut ejus divinitas per carnem claruit, omnis se nostra 110.0327B| conscientia concussit, domus namque everritur cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur. Eversa vero domo invenitur drachma, quia dum perturbatur conscientia hominis reparatur in nomine similitudo conditoris.

Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Quae amicae vel vicinae nisi illae potestates sunt coelestes, jam superius dictae, quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant, sed intuendum cur ista mulier decem drachmas habuisse perhibetur, angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternitatem voluit, eam procul dubio 110.0327C| ad suam similitudinem creavit. Decem vero drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum, sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus creatus est qui a conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans ex lumine testae reparavit. Ita dico vobis: Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Poenitentiam agere est et perpetrata mala plangere et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut ignorat aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata luxuriae quis defleat et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelet? aut quid si irae culpas jam lugeat, et tamen 110.0327D| adhuc invidiae facibus tabescat? Sed minus est valde quod dicimus, ut qui peccata deplorat ploranda minime committat. Nam cogitandum summopere est, ut qui se illicita meminit commisisse a quibusdam etiam licitis studeat abstinere quatenus per hoc conditori suo satisfaciat: ut qui commisit prohibita sibimetipsi abscindere debeat etiam commissa [Forte leg. concessa], sicque in recta fide et bonis operibus religiose vivens, ad gloriam Deo opitulante perveniet sempiternam.

HOMILIA XCVI. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Petri apostoli ad Colossenses.

Fratres, omne quodcunque facitis in verbo aut in 110.0328A| opere, omnia in nomine Domini Jesu, gratias agentes Deo et Patri per ipsum, etc.

Quodcunque, inquit, aut dicitis aut agitis, intuentes in Christo, debitam gratiarum actionem Deo et patri referre properate pro illis, quae per Christum vobis sunt praestita. Etenim psalmis et hymnis et canticis spiritualibus gratiarum actionem vocavit hoc dicens quoniam in cordibus vestris gratias agite Deo, quodcunque, aut dicitis, aut agitis, sic et dicite et agite sicut justum est dicere illos qui talia assequi digni sunt habiti. Haec enim est vera gratiarum actio, deinde et in hac parte imitans illa quae ad Ephesios scripserat, vertitur ad specialem consolationem dicens:

Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. 110.0328B| Uxores jubet subditas esse maritis.

Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Viros admonet diligere suas uxores, nec moleste erga illas versari.

Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est Domino. Suadet filiis ut obediant parentibus.

Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant. Patribus suadet ut non superflue tristent filios suos.

Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. Quodcunque facitis, ex animo operamini, sicut Domino, et non hominibus: scientes quod a Domino accipietis retributionem 110.0328C| haereditatis. Domino Christo servite. Jubet et servos obedire suis dominis inspicientes in illam mercedis remunerationem, quae a Deo illis retribuetur pro fideli servitio, et ita facite sicut et justum est facere eos qui a Deo sibi mercedem tribui exspectant, non sicut hominibus servientes, sed sicut illi a quo et mercedis vicem sibi tribui exspectant. Quicunque enim praecepta apostolica rite servaverit, et Deo per fidem et bona opera placere studuerit, sine dubio remunerationis coelestis particeps erit, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XCVII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro et in carcerem mittaris. Amen, dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem, etc.

Ex praecedentibus et consequentibus manifestus est sensus, quod nos Dominus atque Salvator, dum in istius saeculi via currimus, ad pacem et ad concordiam cohortetur, juxta Apostolum dicentem: Si fieri potest, quantum ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Nam et in praecedenti capitulo dixerat: Si offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus 110.0329A| fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te. Et hoc infinito statim infert, esto benevolus aut benignus adversario tuo, et reliqua. Et in consequentibus jubet, Diligite inimicos vestros et benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persecutoribus vestris. Judicem intelligo Christum, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Ministrum intelligo angelum: Et angeli, inquit, ministrabant ei; et cum angelis suis venturum credimus ad judicandos vivos ac mortuos. Carcerem intelligo poenas videlicet tenebrarum, quas alio loco exteriores vocat. Credo propterea quod intrinsecus sint in ipso manentes, vel si etiam quid secretius cogitari potest gaudium divinorum praemiorum, de quo dicatur servo bene merito, Intra in gaudium Domini 110.0329B| tui. Quemadmodum etiam et in hac ordinatione reipublicae vel a secretario vel a praetorio judicis extra mittitur qui in carcerem truditur. Quadrans genus nummi est, qui habet duo minuta, unde in alio Evangelio mulier illa paupercula et vidua dicitur misisse in corbonam quadrantem, in alio duo minuta, non quod dissonent Evangelia, sed quod unus quadrans duos minutos nummos habeat. Hoc est ergo quod dicit: Non egredieris de carcere donec etiam minuta peccata tua persolvas. De solvendo autem novissimo quadrante potest non absurde intelligi aut pro eo positum quod nihil relinquatur impunitum, sicut loquentes etiam dicimus usque ad faecem, cum volumus exprimere aliquid ita exhaustum ut nihil relinqueretur, vel ut significarentur 110.0329C| nomine quadrantis novissimi terrena peccata. Quarta enim pars distinctorum membrorum hujus mundi et ea novissima terra invenitur, ut incipiens a coelo secundam aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram.

Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Justitia ergo minor est regni Dei non moechari corporum conjunctione, justitia ergo major est regni Dei non moechari in corde. Multo facilius custodit ne moechetur in corpore quisquis non moechatur in corde; illud ergo confirmavit qui hoc praecepit, non veni solvere legem, sed adimplere. Sane considerandum est quod non dixit 110.0329D| Omnis qui concupierit mulierem, sed Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, id est, hoc fine et hoc animo attenderit ut eam concupiscat quod jam non est titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur illicitus appetitus, sed si facultas data fuerit satietur. In his autem duobus, talem differentiam veteres voluerunt quod alterum propassionem, alterum vero passionem nominaverint; inter passionem autem et propassionem hoc interest quod passio reputatur in vitio, propassio licet culpam habeat, tamen non tenetur in crimine; ergo qui viderit mulierem et anima ejus fuerit titillata, hic propassione percussus est; si vero consenserit, et de cogitatione affectum fecerit, sicut scriptum est 110.0330A| in David: transierunt in affectum cordis, de propassione transivit ad passionem. Et huic non voluntas peccati deest, sed occasio. Quicunque igitur viderit mulierem ad concupiscendum, id est, si sic aspexerit ut concupiscat et facere disponat, iste recte moechatus eam dicitur in corde suo.

Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volutantem nuncupavit oculum. Per dexteram autem et caeteras corporis partes, voluntatis atque affectuum initia demonstrantur: ut quod mente concepimus, ne opere compleamus: cavendum 110.0330B| igitur est, ne quod in nobis optimum est cito labatur in vitium. Si enim dexter oculus et dextera manus scandalizant, quanto magis ea quae in his sinistra sunt? si anima labitur, quanto plus corpus, quod est ad peccatum proclivius?

Et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. Ergo et dextra manus accipitur dilectus adjutor et minister in divinis operibus. Nam quemadmodum in oculo contemplatio, sic in manu actio recte intelligitur, ut sinistra manus intelligatur in operibus quae huic vitae sunt necessaria, dextra vero in illis actibus in quibus electi Dei in praesenti laborant vita, ut gloria illis per hoc in futuro retribuatur 110.0330C| sempiterna, per conditorem et redemptorem nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XCVIII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.

In illo tempore, cum introisset Jesus Hierosolymam in templum, etc.

Quod ingressus civitatem Dominus primo templum adiit formam nobis religionis, quam sequamur praemonstrat, ut cum forte villam aut oppidum, aut altum quemlibet locum, in quo sit domus orationis Deo consecrata intramus, primo ad hanc divertamus, et postquam nos Domino per orationum studia commendaverimus, 110.0330D| sic deinde ad agenda ea propter quae venimus temporalia negotia recedamus.

Et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum duodecim. Non hoc semel fecit, sed per omnes quinque dies ex quo Hierosolymam ascenderat usque ad tempus passionis, hoc ipsum semper agere solebat, ut per diem in templo doceret, noctibus vero exiens moraretur in monte Oliveti, sicut in Luca legimus. Docendo enim incredulis officium correctionis sedulus impendebat, commanendo autem apud fideles gratiam is eis benignitatis propitius exhibebat. Bene autem dicitur, quia circumspectis omnibus exivit in Bethaniam. Inspicit quippe internus arbiter omnium corda, et cum in 110.0331A| contradicentibus ac resistentibus veritati, non invenit ubi caput reclinet, secedit ad fideles, et in eis qui obediunt verbo, mansionem sibi una cum Patre facere gaudet, Bethania namque domus obedientiae dicitur.

Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit. Esuriit vel veritatem humanae carnis ostendens, vel esuriens salutem credentium et aestuans ad incredulitatem Israelis.

Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit, si quid forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. Et respondens Jesus dixit ei: Jam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet. Quomodo Dominus multa in parabolis dicere, ita etiam 110.0331B| nonnulla in parabolis facere solebat. Quid enim causae erat ut esuriens fructus in ficulnea quaereret, quorum tempus nondum esse, quilibet homo noverat, arboremque quia fructum per id temporis non haberet, aeternae sterilitatis maledictione damnaret, nisi quia plebem quam verbo docebat, hoc etiam facto terrebat, ne quis habendo folia et fructum non habendo, hoc est verba justitiae absque operibus praetendendo excidi, et in ignem mereretur projici. Unaquaeque enim arbor non de floribus, non de foliis, sed fructu suo cognoscitur, id est, unusquisque homo non de aestimatione famae vel sermonum pompa: sed de suarum testimonio probatur actionum.

Et veniunt Hierosolymam, et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo, et 110.0331C| mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Quod maledicendo ficum infructuosam per figuram fecerit Dominus, hoc idem mox apertius ostendit ejiciendo improbos e templo. Neque enim aliquid peccavit arbor, quae esuriente Domino poma non habuit, quorum necdum tempus advenerat, sed peccavere sacerdotes qui in domo Domini saecularia negotia gerebant, et fructum pietatis quem debuerant quemque in eis Dominus esuriebat, ferre supersederant. Arefecit Dominus arborem maledicto, ut homines haec videntes sive audientes multo magis intelligerent sese divino condemnandos esse judicio, si absque operum fructu de plausu tantum sibi religiosi sermonis velut de sonitu, et tegumento blandirentur viridantium foliorum.

110.0331D| Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. De vasis dicit illis quae mercandi gratia inferebantur, caeterum absit ut vasa Deo dicata Dominus ejiceret de templo, vel introferri prohiberet in templum, ubi futuri sui examinis insigne praetendit exemplum. Sed potius immunda et profana eliminat vasa de templo, ac ne amplius inferantur prohibet, quando non solum de Ecclesia omnes repellit ac deturbat reprobos, verum etiam ne ultra ad turbandam Ecclesiam intrent, aeterno eos verbere compescit.

Et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus? Omnibus, inquit, Gentibus, non uni genti Judaeae, 110.0332A| nec in uno Hierosolymae urbis loco, sed in toto orbe terrarum, et nequaquam taurorum et hircorum, et arietum, sed orationis.

Vos autem fecistis eam speluncam latronum. Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesiones exquirerent dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare.

Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Non rami tantum aut stipes infructuosae fici, sed ipsa etiam radix arefaciendo, sententiam divinae in se reprobationis ostendit, et Joannes ait, quia securis ad radicem arborum posita 110.0332B| est. Arefacta est itaque ficus a radicibus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, et ex parte corrigenda externorum incursibus, et mox miserante Domino post actam poenitentiam priscae restituenda libertati, ut saepe factum sacra historia refert, sed aeterna potius damnatione ferienda, arefacta est radicitus, ut intimaretur nefanda plebs non solum humana gloria forinsecus, verum etiam divino intus favore funditus esse destituenda.

Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Deo. Amen dico vobis quia quicunque dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare; et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcunque dixerit fiat, fiet ei. Solent gentiles qui contra Ecclesiam maledicta scripsere, improperare nostris quod non habuerint plenam 110.0332C| fidem Dei, quia nunquam montes transferre potuerint. Quibus respondendum, non omnia scripta esse quae in Ecclesia sunt gesta, sicut etiam de factis ipsius Christi, Dei et Domini nostri Scriptura nostra testatur, unde et hoc quoque fieri potuisse, ut mons ablatus de terra mitteretur in mare, si necessitas fieri id poposcisset, quomodo legimus factum precibus B. Patris Gregorii, Neo-Caesariae Ponti antistitis viri meritis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet, quantum incolae civitatis opus habebant. Verum quia montis nomine nonnunquam diabolus significatur, videlicet propter superbiam qua se contra Deum erigit, et esse vult similis Altissimo, mons ad praeceptum eorum qui fortes fide sunt tollitur de terra, et in mare projicitur, cum 110.0332D| praedicantibus verbum doctoribus sanctis, immundus spiritus ab eorum corde repellitur, qui ad vitam sunt praeordinati, et in turbulentis amarisque infidelium mentibus, vesaniam suae tyrannidis exercere permittitur, non quod ibi et ante sedem regnumque non habuerit, sed quod tanto acrius in eos quoslibet desaevit, quanto amplius se dolet a laesione piorum fuisse depulsum, quem tamen victoria Salvatoris notri Domini Jesu Christi, liberans electos suos de manibus, ipsum hostem humani generis pro nequitia sua claustris inferni damnabit in perpetuum.

HOMILIA XCIX. DOMINICA V POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Romanos.

Fratres, existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis, etc.

Quod ad comparationem aeternae gloriae, quam sanctis suis Deus ante saecula praeparavit, nihil condignum quis in hoc saeculo possit passionis sustinere; in praesenti lectione apostolus Paulus breviter intimavit dicens: Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. In quo enim mortale quid immortali potest comparari, aut invisibili visibile, aut aeternis temporalia? Si qua tamen in praesenti vita 110.0333B| velut quaedam possint semina gloriae colligi, futura ista semina ex tribulationibus et passionibus, quaeque patiuntur propter Dominum colliguntur. Sicut alibi idem dicit Apostolus, quod enim in praesenti momentaneum est, et leve, immensum est enim pondus gloriae futurae, quam exspectamus qui non respicimus ad ea quae videntur, sed ea quae non videntur et aeterna sunt, proinde enim omnis tribulatio qualiscumque sit, quae acciderit, quamvis saeva, quamvis longa videatur, quasi momentaneum ac leve esse putari oportet. Quicumque enim ad futuram aspicit gloriam, quae nobis est revelata, atque quaesita, ubi transformabitur corpus nostrum mortale, conformis gloriae corporis Filii Dei . . . . Quanto majores enim tribulationes in hoc mundo pro 110.0333C| Christo patimur, tanto amplius nobis magnitudinem gloriae credamus cumulari.

Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Exspectatio creaturae exspectatio hominis rationabilis est, qui exspectat diem judicii, quo revelabitur quanta sit gloria praeparata his qui in hoc saeculo fideliter pro Deo tribulationes sustinent, et laborant in Domini voluntate.

Vanitati enim creatura subjecta est. Id est, omnis homo vanitati hujus mundi invitus est subjectus, quandiu temporalibus deditus est rebus, vel quandiu istis transitoriis utitur, quae transeunt tanquam umbra.

Non volens. Non enim sicut sponte peccavit homo, sic etiam sponte damnatus est: sed voluntate ejus 110.0333D| qui disponit universa, cujus etiam homo contempsit praecepta. Subjectus est autem homo vanitati, quandiu in hac mortali vixerit carne. Sequitur.

Quoniam et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Creatura autem recte dicitur homo, quandiu creaturae non creatori deservit. Cum autem fidem perceperit, et Dominum Deum suum agnoverit, et ejus obedire coeperit voluntati, non jam creatura, sed Dei filius nuncupatur. Ista autem creatura, id est, homo, cum divina inspirante gratia crediderit, liberabitur a servitute corruptionis, ut non interitui serviat, cui serviunt omnes peccatores, quandiu in peccatis permanent. Liberabitur autem ab ista corruptione et 110.0334A| nequitia, per fidem in libertatem gloriae filiorum Dei, ita ut jam non carni, nec terrenis serviat desideriis, non diabolo sed Christo, cujus gloriae particeps et cohaeres ipsius gratia efficiatur.

Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit. Quod dicit omnis creatura, nunc angelorum et hominum naturam dicit, quia ut in Evangelio Dominus ait: sicut angeli gaudent super poenitentes, ita dolent et ingemiscunt super converti nolentes, et quotidie nostra spectantes certamina, dolent valde cum convincimur a diabolo; cum vero vincimus multo plus gaudent. Quapropter si eum sanctis Angelis in coelo gaudere cupimus, eorum nunc gaudium in bona nostra conversatione, dignis moribus in castitate vitae magno studio perficere debemus, ut cum deficiamus 110.0334B| ab hac vita carnali, recipiant nos in aeterna tabernacula simul gaudere cum illis.

Non solum autem illa sed nosmetipsi. Id est, apostoli et apostolici viri in Ecclesia sanctorum successores apostolorum.

Primitias Spiritus, id est, pignus et dona sancti Spiritus habentes, intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. Gemimus enim adoptivos filios Dei fratres nostros, quos docere et instituere missi sumus, donec videamus eos in omni bono proficere, ut filii Dei et haeredes Christi effici mereantur. Donec ergo nos, inquam, qui instituimur ab eis negligimus et moramur, et emendationis nostrae tempus longius protelamus, nec non invisibilibus delectamur, ad dolores apostolos 110.0334C| commovemus, ac luctum similiter et sanctis praedicatoribus disciplinam docentibus dolorem ingerimus, qui cum nostras prospiciunt iniquitates, magno se affligunt luctu pro excessibus nostris, et divinam pro nobis implorant pietatem, humiliter de praeteritis veniam postulantes, et de futuris custodiam. Haec ergo et his similia diligenter ac fideliter cogitantes non aquiescamus eis, qui per liberum arbitrium in superbiam elati praecipitare semetipsos, magis quam elevare conantur, sed humiliter consideremus illud quod Apostolus dicit, Deus qui operatur in vobis et velle et perficere, gratias agamus Domino ac Salvatori nostro, qui nos nullis praecedentibus meritis vulneratos curavit, et inimicos reconciliavit, et de captivitate redemit, de tenebris ad lucem reduxit, de 110.0334D| morte ad vitam revocavit, et humiliter confitentes fragilitatem nostram illius misericordiam deprecemur. Ut quia nos secundum Psalmistam misericordia sua praevenit, dignetur in nobis non solum custodire, sed etiam augere munera et beneficia sua, quae ipse dignatus est dare, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA C. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.

110.0335A| Misericors est Deus super ingratos, et majore vel multiplici scilicet sua misericordia, qua etiam jumenta salvat, temporalia bona largiendo vel coelestia bona singulari gratia, qua electos solum glorificat inspirando. Sed sive hoc sive illud sive utrumque intelligas, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur, si filii Dei esse volumus, gloriamque filiorum Dei obtinere.

Nolite judicare; et non judicabimini, nolite condemnare, et non condemnabimini. Hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta quae dubium est, quo animo fiant in meliorem partem interpretemur.

Dimittite, et dimittetur, date et dabitur vobis. Dimittere nos injurias, dare beneficia jubet, ut et nobis peccata dimittantur, et vita detur aeterna. Qua sententia 110.0335B| brevi sed eximia cuncta, quae latissime de conversando cum inimicis mandaverat, comprehendendo concludit.

Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem [dabunt] in sinum vestrum. Huic simile est quod alibi dicit, ut et ipsi recipiant vos in aeterna tabernacula. Non enim pauperes ipsi, sed Christus mercedem his qui eleemosynam fecere redditurus est. Quam tamen in sinum dare dicuntur, quia promerendo illius occasionem dedere, cum vel egentibus miserti vel improbe saevientes fortiorum sunt, et tolerati patientia, et beneficentia sustentati, et ad ipsam aliquoties fidem indulgentiae gratia probati.

Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur 110.0335C| vobis. Et Apostolus ad eleemosynam Corinthios hortans, inter alia dicit, qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet. Potest autem de omnibus, quae mente, manu, lingua, gerimus accipi, quia tu reddes singulis, inquit, secundum opera eorum.

Dicebat autem illis et similitudinem. Nunquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? Sensus hujuscemodi sententiae pendet ex superioribus, ubi de danda eleemosyna et injuria dimittenda praecipitur. Si te, inquit, ira contra violentum, et contra potentem philargyria caecaverit, nunquid tua mente vitiata vitium ejus curare poteris? Aut ille solus qui injuriam fecit, et non tu etiam qui ferre nesciebas reus deputaberis? At si mitem te, tranquillumque 110.0335D| pectoris ejus improbitas invenerit, et ille ad poenitentiam movebitur, et tu patientiae praemio donaberis, quia caecum vidente oculo, hoc est, corde sereno ducere curabas ad lumen.

Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Si magister, qui utique quasi Deus potuit non suas ultum ire injurias, sed ipsos maluit insecutores patiendo reddere mitiores, eamdem necesse est discipuli, qui puri homines sunt, regulam perfectionis sequantur.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? Oculus hic pro sensu mentis ponitur, et hoc ad superiora respicit, ubi caecum a caeco duci, id est, peccantem 110.0336A| a peccatore castigari non posse praemonuit. Multi enim superbia vel odio, philargyria vel avaritia, vel alio quolibet crimine praeventi levia haec aut nulla judicantes acerrime corripiunt, quos subita viderint ira turbatos, oculum mentis a solito puritatis statu quasi festuca irruente mutasse, atque immemores Dominici praecepti, quo ait, Nolite condemnare et non condemnabimini, magis amant vituperare et damnare, quam emendare atque corrigere.

Et quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo, ipse trabem in oculo tuo non videns? Haec cum fratre agis verbi gratia quod ira ille peccavit, tu odio reprehendis. Quantum autem inter festucam et trabem, tantum inter iram 110.0336B| distat atque odium. Odium est enim ira inveterata, quae quasi vetustate ipsa tantum acceperit, ut merito appelletur trabes. Fieri autem potest ut si irasceris homini velis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum velle corrigere, et ideo impossibile dicitur, ut festucam fratris oculo demat, qui suo trabem gestat in oculo.

Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. Id est, primum expelle abs te odium, et deinceps poteris jam eum quem diligis emendare. Et est vere multum cavendum, et molestum hypocritarum, id est, simulatorum genus, qui cum omnium vitiorum accusationes odio et livore suscipiant, etiam consultores videri se volunt, et ideo pie cauteque vigilandum 110.0336C| est, ut cum aliquem reprehendere vel objurgare necessitas coegerit, primo cogitemus utrum tale sit vitium, quod nunquam habuimus, vel quo caruimus, et si nunquam habuimus, cogitemus et nos homines esse, et habere potuisse. Si vero habuimus et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem aut objurgationem, non odium sed misericordia praecedat, sicque doctrina salubris ex dilectione Dei et proximi confirmata, tam doctori quam etiam auditori ad aeternam proficiet salutem, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CI. IN VIGILIA SANCTI JOANNIS BAPTISTAE. Lectio Jeremiae prophetae.

Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.

Non quod ante conceptionem ut haeresis suspicatur fuerit, Jeremias, sed quod praescierit eum futurum Dominus, cui necdum facta jam facta sunt, secundum illud quod Apostolus loquitur qui vocat ea quae non erant, quasi ea essent. Quidam hunc locum super Salvatore intelligunt, qui proprie propheta est gentium, et per apostolos vocavit omnes nationes. Iste enim vere priusquam in utero formaretur virginali, et antequam exiret de vulva matris, sanctificatus 110.0337A| in utero est, et notus Patri, quippe qui semper in Patre, et in quo semper Pater.

Et dixi: Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, Quia puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te, ibis; et universa quae mandavero tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus. Quando autem venit in corpus humanum, dicit in exordio: Nescio loqui, quia juvenis ego sum. Juvenis propter dispensationem, senex juxta hoc, quod primogenitus omnis creaturae. Juvenis quia in consummatione jam saeculi, et in extremo hujus vitae tempore advenit. Dicit itaque, nescio loqui, scio enim quaedam majora loqui, scio eloquium tuum, scio verbum tuum Sion, tibi scio loqui, hominibus nescio 110.0337B| loqui, juvenis sum.

Et misit Dominus manum suam et tetigit os meum; et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo; et constitui te super gentes, et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes, dicit Dominus omnipotens. Considerandum quod quatuor tristibus duo laeta succedant. Neque enim poterant aedificari bona, nisi destructa essent mala, nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima. Omnis enim plantatio quam non plantavit coelestis Pater eradicabitur, et aedificatio quae super petram non habet fundamentum, sed in arena exstructa est, sermone Dei suffoditur atque destruitur, illam quam consumet Jesus spiritu oris sui, et destruet adventu praesentiae suae, omnem scilicet sacrilegam 110.0337C| perversamque doctrinam disperdet in perpetuum. Porro ea quae elevantur contra scientiam Dei, et in sua confidunt sapientia, quae apud Deum stultitia est dissipabit atque deponet, ut aedificentur pro his humilia, et in locum superiorum quae destructa sunt et evulsa, exstruantur atque plantentur, quae ecclesiasticae conveniunt veritati, et impleatur illud quod dicit Apostolus, Dei aedificatio, Dei agricultura estis.

HOMILIA CII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias.

Sacrosancta praecursoris Domini nobilitas non solum 110.0337D| a parentibus, sed et a progenitoribus gloriosa descendit, quatenus adventus illius fidem non subita inspiratione conceptam, verum habita magis propagatione susceptam liberius praedicaret.

De vice Abia. Viginti quatuor de sacerdotibus ordines in ministerio domus Domini sorte a Salomone sunt divisi, in quibus Abia familiae, de qua Zacharias ortus est, sors contigit octava. Non frustra primus Novi Testamenti praeco in octavae sortis vice nascitur, quia sicut septenario saepe numero propter sabbatum vetus Testamentum, sic Novum aliquoties octonario propter sacramentum resurrectionis exprimitur. Unde quia non aliter quam per observantiam utriusque Testamenti regni coelestis aula 110.0338A| penetratur, recte et in templo Salomonis mysticus quindecim graduum ascensus fuisse narratur.

Et uxor ejus de filiabus Aaron; plena igitur laudatio, quae genus, mores, officium, factum, judicium comprehendit. Genus in majoribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in justificatione judicium.

Erant autem justi ambo ante Deum. Beatus qui in conspectu Dei justus est atque laudabilis, evenit quippe ut laudent homines eum, qui non est laudabilis, et ei detrahant, qui minime detractione dignus est. Solus Deus et in laude et in vituperatione justus est judex.

Incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini, sine querela, etc. Plerumque justitia durior 110.0338B| hominum iram provocat, quae vero temperata est, ipsa suae dulcedinis gratia etiam invidiae quaerimoniam vitat. Quando enim facimus mandatum Dei, et in concupiscentia nostra vanae gloriae sordes spargimus, ut hominibus placeamus, non illud absque querela facimus.

Factum est autem cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae, etc. Qui enim sorte eligitur humano judicio non comprehenditur. Ille igitur quaerebatur, quem iste figurabat verus in aeternum sacerdos cui dicitur, tu es sacerdos in aeternum, qui non hostiarum cruore, sed proprio Patrem Deum generi reconciliaret humano. Sed tunc sanguis fundebatur in specie, sacerdos ordinabatur, nunc quia veritas venit, relinquamus speciem et veritatem sequamur. 110.0338C| Tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas. Quem alium significabat Zacharias sacerdos, nisi eum sacerdotem, cui sacrificium non esset commune cum caeteris, qui non manufactis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata vacuaret?

Sorte exiit ut incensum poneret, etc. Incensum autem in sancta sanctorum a pontifice deferri, expectante foras templum omni populo decima die septimi mensis est jussum, et hanc diem expiationis sive propitiationis vocari, quae apud nos ob varium lunae discursum, qua menses computant Hebraei, modo in mense Septembri, modo incidit in Octobri, qui scilicet mensis quo pascha geritur, et ordine conditionis et edicto legis anni principium tenet, dicente 110.0338D| Domino: Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni.

Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi, etc. Non immerito angelus videtur in templo, quia veri sacerdotis jam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent. Bene angelus, et in templo et juxta altare, et a dextris apparet, quia videlicet et veri sacerdotis adventum in mysterium sacrifici universalis et coelestis doni gaudium praedicat. Nam sicut per sinistram praesentia, sic per dexteram saepe bona praenuntiantur aeterna.

Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth 110.0339A| pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Deprecationem dicens exauditam partum continuo promittit uxoris, non quod ille qui pro populo oblaturus intraverat, relictis verbis vocis pro accipiendis filiis orare potuerit, sed quod dicit: Exaudita est deprecatio tua, populi redemptionem significat. Quod vero adjungit, et uxor tua pariet tibi filium, ejusdem redemptionis ordinem pandit, quod videlicet natus Zachariae filius redemptori illius populi praeconando sit iter facturus.

Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. Notandum quod nato praecursore multi gaudent, nato autem Domino annuntiat angelus, gaudium magnum quod erit omni populo, quia videlicet hic salutem multis praedicare, ille omnibus 110.0339B| qui volunt advenit donare.

Et erit magnus coram Domino. Non corporis hic, sed animae magnitudinem declaravit, est coram Domino magnitudo animae, magnitudo virtutis, est etiam parvitas animae et pueritia virtutis.

Vinum et siceram non bibet. Sicera interpretatur ebrietas, quo vocabulo Hebraei omne quod inebriare potest poculum, sive de pomis, sive de frugibus, seu de qualibet alia materia confectum significant. Proprium vero in lege Nazarenorum erat, vino et sicera tempore consecrationis abstinere, unde Joannes, Samson et Jeremias, caeterique tales ut semper Nazareni, id est, sancti manere possent, semper his abstinere satagunt.

Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris 110.0339C| suae. Non est dubium verum hoc angeli esse promissum, siquidem sanctus Joannes, antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus Spiritus accepti gratiam designavit.

Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Cum Joannes, qui Christo testimonium perhibens, in ejus fide populos baptizabat, dicitur filios Israel ad Dominum Deum ipsorum convertisse, patet profecto Christum esse Dominum Deum ipsorum.

Et ipse praecedet ante illum in Spiritu et virtute Etiae. Bene in spiritu et virtute Eliae praecedere dicitur, quia sicut ille praeco venturus judicis, ita hic praeco factus est redemptoris.

Ut concertat corda patrum in filios, et incredulos 110.0339D| ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Corda patrum in filios convertere est spiritalem sanctorum antiquorum scientiam populis praedicando infundere. Prudentia vera justorum est, non de legis operibus justitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere. Sic ergo plebs Domino perfecte praeparatur. Cum in recta fide et sancta conversatione ad Domini servitium pleniter convertitur.

HOMILIA CIII. IN NATIVITATE SANCTI JOANNIS BAPTISTAE. Lectio Isaiae prophetae.

Haec dicit Dominus: Audite, insulae, et attendite, populi de longe.

Post vocationem reliquiarum populi Israel, et 110.0340A| abjectionem increduli populi permanentis, de quibus dixerat, non est pax impiis dicit Dominus, transit ad ecclesias de gentibus congregatas, et eis sub insularum nomine loquitur, quae persecutorum quasi maris fluctibus patent, et ex omni parte saeviente naufragio conduntur potius, quam moventur. Ac ne quis putet violentam esse expositionem nostram, et non ad gentes pertinere quod dicitur, sed ad synagogas populi Judaeorum, sequitur, et attendite populi, sive gentes de longe, hoc est ab extremis finibus terrae, vel ut LXX transtulerunt: Post multum tempus stabit, hoc est, non hoc tempore quo dicuntur, sed post multa fient tempora.

Dominus, inquit, ab utero vocavit me; de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Quod nunc 110.0340B| interim audientibus videtur obscurum, postea autem cunctis gentibus notum fiet, quando Gabriel Joseph de partu dixerit virginali, et vocabis nomen ejus Jesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Et posuit os meum quasi gladium acutum, posuit quoque os ejus quasi gladium acutum, ut spiritu oris sui interficiat impium. De quo gladio ipse in Evangelio loquitur, non veni pacem mittere in terram sed gladium, malos a bonis separans. Veni enim dividere hominem contra Patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam.

Et in umbra manus suae protexit me. In umbra manus Dei se esse protectum asserit, ut carnis vilitas divinitatis potentia tegeretur, angelo ad virginem 110.0340C| nuntiante, Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.

Posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. Quando dicitur sagittam electam, ostendit habere Deum sagittas plurimas, sed non electas, quae sagittae prophetae sunt et apostoli qui in toto orbe decurrunt. De quibus in alio loco canitur: Sagittae acutae potentissimae, populi sub te cadent, et iterum, Sagittae potentes acutae cum carbonibus desolatoriis. Christus autem de multis sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa et filius unigenitus est, quam in pharetra sua abscondit, id est, in humano corpore, ut habitaret in eo plenitudo divinitatis corporaliter, raraque esset credentium fides, et cui 110.0340D| supra dicitur: Tu es Deus absconditus et nesciebamus. Quam sagittam et sponsa vulnus accipiens loquitur in Cantico canticorum: Vulnerata charitate ego sum.

Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor. Servus, quia cum in forma Dei esset formam servi est dignatus assumere. Ostendit eum appellari servum, qui sit formatus ex utero, qui et in Psalmo dicit, de ventre matris meae Deus meus es tu. Et Israel, quia natus de semine Judaeorum. Quodque de nullo alio servorum intelligi potest, jungitur, quia in te gloriabor. Dicit enim et ipse in Evangelio, Pater, glorificavi nomen tuum, qui in Psalmo loquitur, exurge, gloria mea; exurge, psalterium et cithara, id est, omnium virtutum chorus, dedi te in 110.0341A| lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Id est, ut illumines universum mundum et salutem meam, per quam omnes salvi fiant, usque ad extremum terrae facias pervenire. Haec enim per apostolorum praedicationem facta cognoscimus, de quibus Psalmista praedicens ait: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Reges videbunt et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum Deum tuum, et sanctum Israel, qui elegit te. Haec fient quando venerit Christus in gloria Patris cum angelis suis, et sederit in throno gloriae suae judicare vivos et mortuos; tunc omnes adorabunt eum, propter Dominum Deum Patrem suum, quia fidelis est qui elegit eum. Sive ita intelligendum, reges quorum cor in manu Dei est, et Ecclesiae principes 110.0341B| sunt, adorabunt eum, quia fidelis est Dominus sanctus Israel. De Christo etenim et quae sequuntur intelligi possunt, dicit enim in tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Hoc testimonio Apostolus usus dicens, tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui, ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Tempus placitum et opportunum, et dies salutis passio Salvatoris est et resurrectio. Cui et idem Pater in subsequentibus ait: Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et possideres haereditates dissipatas, ut diceres his qui vincti sunt, exite, et his qui in tenebris, relevamini. In foedus populi, subauditur Judaeorum, his, videlicet, qui ex illis credere voluerunt, et suscitabit terram, quae in idololatriae jacebat erroribus. Et possidebit 110.0341C| haereditates desertas, quae habitatorem non habebat Dominum, et dicit his qui peccatorum vinculis stringebantur, exite, quia funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Et his qui sedebant in tenebris et lucem videre non poterant, ait: relevamini; hi enim omnes postquam conversi fuerint et clarum Christi lumen aspexerint, pascentur in viis et semitis sanctarum Scripturarum, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocabit, super aquam refectionis educabit me, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CIV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

110.0341D| In illo tempore, Elisabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium.

Verbum impletionis sancta Scriptura in bonorum tantum ortu vel obitu, vel actu ponere consuevit, quorum vitam plenitudine perfectionis habere significat. Denique Elisabeth impletum est tempus pariendi, impleti dies Mariae ut pareret, implevit Salomon aedificare domum Domini, defunctus est Abraham, vel alius aliquis patrum senex et plenus dierum, et postquam venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum; at contra dies impiorum inanes et vacui. Viri enim sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.

Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur 110.0342A| ei. Habet sanctorum editio laetitiam plurimorum quia commune est bonum, justitia enim communis est virtus, et ideo in ortu justi futurae vitae insigne praemittit, et gratia secuturae virtutis exultatione vicinorum praefigurante signatur.

Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Et respondens mater ejus dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. Mire sanctus Evangelista praemittendum putavit, quod plurimi infantem patris nomine Zachariae appellandum putarent, ut advertas matri nomen alicujus displicuisse degeneris, sed in sancto infusum Spiritu, quod ab angelo ante Zachariae fuerat praenuntiatum, et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori, sed per prophetiam 110.0342B| Elisabeth didicit, quod didicerat a marito.

Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant patri ejus quomodo vellet vocari eum. Et postulans pugillarem, scripsit dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. Joannes est, inquit, nomen ejus, hoc est, non ei nos nomen imponimus, quia jam a Deo nomen accepit, habet vocabulum suum quod agnovimus, non quod elegimus. Nec mireris, si nomen mulier quod non audivit asseruit, quando ei Spiritus sanctus qui angelo mandaverat revelavit, neque poterat Domini ignorare praenuntium quae prophetaverat Christum, et bene additur, quia nemo in cognatione ejus vocatur hoc nomine, ut intelligas nomen non generis esse, sed vatis.

110.0342C| Apertum est illico os ejus et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum, et factus est timor super omnes vicinos eorum. Quia vox clamantis in deserto nata est, merito est lingua parentis soluta. Neque enim patrem a laudibus silere decebat, qui Verbi praecone sibi nato gaudebat, quippe cui labia, quae incredulitas vinxerat, fides jam solvit. Verum haec etiam allegorice si quis perscrutari desideret, Joannis celebrata nativitas, gratiae Novi Testamenti est inchoata sublimitas. Cui vicini et cognati patris nomen, quam Joannis imponere malebant, quia Judaei qui legis ei observatione quasi affinitate juncti erant, magis justitiam, quae ex lege est sectari, quam fidei gratiam suscipere cupiebant. Sed Joannes, hoc est, gratiae Dei vocabulum, mater verbis, pater litteris 110.0342D| intimare satagunt, quia et lex ipsa psalmique ac prophetae apertis sententiarum vocibus gratiam Christi praedicant, et sacerdotium illud vetus figuratis caeremoniarum et sacrificiorum umbris, eidem testimonium perhibet. Pulchreque Zacharias octava die prolis editae loquitur, quia per Domini resurrectionem quae octava die post septimam sabbati facta est, occulta sacerdotii regalis arcana patuerunt, linguaque pontificum Judaeorum quam diffidentiae vincula strinxerant, intelligentiae rationabilis est voce soluta.

Et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec, et posuerunt in corde suo, dicentes: Quid putas puer iste erit? Etenim manus Domini erat 110.0343A| cum illo. Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus. Ecce enim unum Zachariae silentium, non ipsi tantum cui datur ad poenam incredulitatis et signum credendi proficit, sed et cum aufertur, omnes vicinos ejus miraculo ac timore stupefacit, omnia circumquaque montana fama nati prophetae perfundit, omnes qui audire poterant, ad perquirendum diligentius pueri qui natus est modum statumque sollicitat, ut his videlicet atque hujusmodi futurus Christi propheta commendetur auspiciis, itemque, ut ita dixerim, praecursorem veritatis praecurrentia signa praebeant.

Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae Israel. 110.0343B| Ecce loquela quae sola est ablata diffidenti, cum spiritu prophetiae est restituta credenti. Visitavit autem Dominus plebem suam quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi venditam sub peccato unici Filii sui sanguine redemit, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CV. DOMINICA VI POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Petri apostoli.

Charissimi, omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, non reddentes malum pro malo, et maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, etc.

110.0343C| Quia superius diversas personas conditionis et sexus congrua sibi discretione docebat, jam nunc omnes communiter admonet in fidei Dominicae causa unum cor et unam habere animam.

Quia in hoc vocati estis ut benedictionem haereditate possideatis. Dicente videlicet judice, venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Potest benedictio haereditatis et illa intelligi, qua Ecclesiam in futura vita perpetua benedixit, unde etiam nunc spe futurorum gratulabunda canit, exaltabo te, Deus rex meus, et benedicam nomen tuum in aeternum, et in saeculum saeculi. Quod ergo quisque in futuro invenire desiderat, hoc in praesenti meditari et agere satagat, et conditorem videlicet, et proximum sincera voce benedicere et seipsum etiam pariter 110.0343D| divina ac fraterna benedictione dignum reddere, quia

Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. Quia beatus Petrus malum nos pro malo reddere vetuerat, imo maledicentibus benedicere jusserat, recte prophetico testimonio astruit, superna inspectione, et bonos semper videri, et malos, quatenus meminerimus, et nostram patientiam qua toleramus malos, et nostram benevolentiam qua persequentibus bona optamus aeterno praemio remunerandam, et persecutores nostros si poeniteri noluerint digno plectendos esse supplicio. Si vero poenituerint, nos quoque pro ipsorum salute, quam deprecabamur 110.0344A| a Domino coronam justae congratulationis accepturos.

Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis. De his dicit quae nobis ab adversariis per verba contumeliosa, per damna rerum temporalium, per tormenta corporis accidunt. Haec enim et hujusmodi omnia cum fidelibus irrogantur, duntaxat qui boni aemulatores sunt, et hoc secundum scientiam nequaquam eis nocere possunt, sed palmam magis patientiae aequanimiter tolerantibus afferunt, et e contra illis qui irrogant poenam accumulando aeternam plurimum noceat. Si quis autem hujusmodi adversis victus deficit, non huic ille qui malum intulit, sed ipsi sibi qui hoc patienter ferre recusavit nocuit.

110.0344B| Sed et si quid patimini propter justitiam, beati eritis. Non solum, inquit, nihil vobis nocet, qui bonum facientibus mala irrogat, sed etiam cum vos propter bona quae exsecratur hostis insequitur, causam vobis majoris beatitudinis praestat, cum patientiae vestrae vires exercet, juxta illud Evangelicum: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. Quid est Dominum sanctificare in cordibus nostris, nisi sanctitatem ejus, quam sit incomprehensibilis gloriae, intimo cordis affectu intueri, quantam in se sperantibus vincendi fortitudinem dare valet, cujus inaestimabilis sanctitas fulget. Qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, cum turbae irruerent ad Jesum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.

Stagnum Genesareth idem dicunt esse quod mare Galilaeae et mare Tiberiadis. Sed mare Galilaeae ab adjacente provincia dictum, mare Tiberiadis a proxima civitate, quae olim Cennerech vocata, sed ab Herode tetrarcha, instaurata in honorem Tiberii Caesaris, Tiberias est appellata. Porro Genezar a laci ipsius natura, qui a crispantibus aquis de ipso sibi excitare auram perhibetur, Graeco vocabulo quasi generans sibi auram dicitur.

110.0344D| Et vidit duas naves stantes secus stagnum. Duae naves secus stagnum positae circumcisionem et praeputium figurant, quas bene Jesus vidisse perhibetur, quia in utroque populo novit Dominus qui sunt ejus, eorumque cor a fluctibus saeculi hujus ad futurae vitae tranquillitatem, quasi ad soliditatem littoris videndo, hoc est, misericorditer visitando provehit.

Piscatores autem descenderant et lavabant retia. Piscatores sunt Ecclesiae doctores qui rete fidei comprehensos, et de profundo ad lumen elatos, quasi pisces littori, sic terrae viventium advehunt, quasi quaedam retia piscantium sunt complexae praedicantium dictiones, quae eos quos coeperint in fide non amittant. Unde et retia quasi retinentia sunt vocata, 110.0345A| sed haec retia modo laxantur in capturam, modo lota plicantur, quia non omne tempus est habile doctrinae, sed nunc exercenda lingua doctori, nunc suimet cura gerenda.

Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. Navis Simonis est Ecclesia primitiva, de qua Paulus ait: Qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes, bene una dicta, quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una. De qua docebat turbas, quia de auctoritate Ecclesiae usque hodie gentes docet.

Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. Quod primo 110.0345B| rogavit Simonem navim a terra reducere pusillum, significat vel temperate utendum verbo ad turbas, ut nec terrena eis praecipiantur, nec sic a terrenis in profunda sacramentorum recedatur, ut ea penitus non intelligant, vel prius in proximis regionibus gentibus praedicandum, ut qui dicit item Petro, duc in altum et laxate retia vestra in capturam, ad remotiores gentes quibus postea praedicatum est, pertineat.

Et respondens Simon dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus, in verbo autem tuo laxabo rete. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. Nisi Dominus cor illustraverit auditorum, doctor in nocte laborat. Nisi in verbo supernae gratiae laxata fuerint instrumenta 110.0345C| disputationum, frustra vocis suae praedicator jaculum mittet, quia fides populorum non sapientia verbi compositi, sed divinae vocationis munere praevenit.

Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum. Prae multitudine piscium rete rumpebatur, quia nunc a confessione fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam, haeresibus scindant. Rumpitur autem rete, sed non labitur piscis, quia suos Dominus etiam inter persequentium scandala servat.

Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adjuvarent eos. Alia navis, ut praediximus, est Ecclesia de gentibus, quae et ipsa non sufficiente una navicula piscibus impletur electis, quia novit Dominus 110.0345D| qui sunt ejus, et apud ipsum certus est suorum numerus electorum. Dumque tot in Judaea credituros non invenit, quot ad fidem vitamque praedestinatos novit aeternam, quasi aliae navis receptacula piscibus quaerens suis, corda quoque gentium fidei gratia replet, et bene rupto reti socia navis advocatur, quoniam ante Judas proditor, ante Simon magus pisces nequissimi capti sunt, ante Ananias et Saphira rete fidei subdole tentabant ingredi, ante ut Joannes testatur, multi discipulorum ejus abierunt retro, etiam non cum illo ambulabant, ac deinde Barnabas et Paulus ad gentium sunt apostolatum segregati.

Et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. Harum impletio navium usque in finem 110.0346A| saeculi crescet. Sed quod impletae merguntur, hoc est, in submersionem premuntur, non enim submersa, sed sunt periclitata, Apostolus exponit dicens: In novissimis diebus erunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes, etc. Nam mergi navis, est homines in saeculum ex quo elati per fidem fuerant morum pravitate relabi, quale et ipse Petrus adhuc in infirmitate positus hoc loco demonstrat. Unde sequitur.

Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Quia carnales quique in Ecclesia regimen spiritualium in quibus maxime Christi persona eminet, a se quodammodo repellunt. Non enim hac voce linguae, dicunt bonis ministris Dei ut eos a se repellant, 110.0346B| sed voce morum et actuum suorum suadent a se recedi. Ne per bonos regantur et eo vehementius quo deferant eis honores, et tamen factis suis a se recedere admonent, ut honorificentiam eorum significaverit Petrus cadens ad pedes Domini. Mores autem in eo, quod ait: Exi a me, Domine, quia peccator homo sum, quod tamen quia non fecit Dominus, non enim recessit ab eis, sed eos subductis navibus ad littus perduxit, significat in bonis et spiritalibus viris, non esse oportere hanc voluntatem ut peccatis turbarum commoti, quo quasi securius tranquilliusque vivant, munus ecclesiasticum deserant.

Et ait ad Simonem Jesus, Noli timere. Confortat Dominus timorem carnalium animosque fragilium consolando erigit, ne quis vel de suae conscientia 110.0346C| culpae tremens vel de aliorum innocentia stupens, sanctitatis iter formidet aggredi, quod autem sequitur.

Ex hoc jam homines eris capiens, ad ipsum Petrum specialiter pertinet. Exponit ei Dominus quid haec captura piscium significet, quod videlicet ipse, sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines, totusque facti hujus ordo quid in Ecclesia, cujus ipse typum tenet, quotidie geratur ostendat. Quod vero subjungitur,

Et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt eum, potest significare finem temporis quod ab hujus mundi salo qui Christo inhaeserint penitus recessuri sint. Sciendum est autem hanc eamdem non esse lectionem, qua Matthaeus et Marcus binos 110.0346D| de naviculis piscatores primo Petrum et Andream, deinde filios Zebedaei a Domino narrant esse vocatos. Non enim eos Lucas nunc a Domino vocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum quod homines esset capturus insinuat. Nam et post resurrectionem Domini legimus eos esse piscatos. Unde datur intelligi eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Matthaeus et Marcus narrant, quando eos binos vocavit. Tunc etsi non subductis ad terram navibus, tanquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tanquam vocantem ac jubentem ut sequerentur, postea vero fide recta imbuti et doctrina Salvatoris sui pleniter instructi, firmiter et stabiliter apud suum permanserunt Dominum et magistrum, cujus 110.0347A| gratia ad vitam perducti sunt aeternam, et ibi sum ipso regnabunt in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CVII. IN VIGILIA SANCTI PETRI APOSTOLI. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonum. etc.

In lectione Actuum apostolorum quae nunc ob memoriam beatorum apostolorum lecta est, quorum nos hodie natalitia venerando praevenimus, audistis charissimi nobis, Petrus, inquit, et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Apostoli hora nona templum ingressi, primo claudum, deinde debilem sanabant, deinde ad vesperam usque laborantes, multa hominum millia verbo fidei imbuebant. 110.0347B| Hoc et in ipso suo actu figuraliter se agere demonstrabant, quia Dominus noster appropinquante mundi fine in hunc mundum ad salvandos omnes sibi credentes venerat, et apostolos suos quasi ad ipsam vesperam mundi per totum orbem ad multitudinem hominum docendam direxit.

Et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Hunc cum vidisset Petrus cum Joanne dixit: respice. At ille respexit in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis, ait autem Petrus:

Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, do tibi: in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. 110.0347C| Qui confestim surrexit. In claudo isto si consideremus mystica sacramenta cognoscimus praeostensa, Per Speciosam portam templi ubi iste claudus sanabatur, evangelicam possumus intelligere praedicationem, per quam templum Dei, id est Christi Ecclesia spiritali pulchritudine decoratur. In qua qui mente debiles per infidelitatem et ignorantiam nominis Christi simul et anima claudi sunt, remedium salutis accipiunt per evangelicam Christi praedicationem. Denique Speciosa illa porta templi, quam diximus evangelicam praedicationem intelligi, claudum suscipit, id est incredulos, et integrum reddit, dum ad perpetuam sanitatem animae illos commovendo, exhortando et docendo perducit: sicut claudus iste cum esset ad Speciosam portam templi respiciens in 110.0347D| Petrum et Joannem accepit sanitatem, ita et nos claudi antequam veniremus ad agnitionem Christi, vere claudi eramus, quia in via justitiae claudicabamus. Claudicabamus autem non corporis gressu, sed internae mentis excessu. Qui enim alienus est a via justitiae, a via veritatis, id est a fide et agnitione Christi Filii Dei vivi, hic quamvis rectos pedes corporis habeat, totus claudus est, quia mente et anima claudicat, iter enim fidei ac veritatis in obeditione praeceptorum Christi, non gestibus tantum corporis inceditur, sed gestibus mentis internae. Unde non dubium est, quia dudum claudicabamus a via justitiae, cum veram viam salutis ac vitae Christum Dominum nostrum nesciebamus. Sed postquam 110.0348A| venimus ad Speciosam portam templi, ut praediximus, verbum vitae audiendo, intelligendo simul et operando, et ad apostolos, id est ad eorum exempla, per illorum sanctorum successorum praedicationem fide respeximus, tunc stabiliti et confirmati sunt gressus mentis nostrae, ut jam non claudicaremus amplius in via iniquitatis, sed rectis bonorum operum gressibus per iter justitiae ambulemus.

Et apprehensa Petrus manu dextra claudi, allevavit eum. Bene quem verbo erexit etiam dextra confortat, quia sermo docentis, in corde audientis minus valet, si non etiam propriae actionis commendetur exemplis.

Et exiliens stetit, et ambulabat, et intravit cum illis in templum. Ordo perfectionis est egregius, primo 110.0348B| illum resurgere qui jacuerat, deinde iter arripere bonae operationis, et sic aeterni regni januam simul cum sanctis apostolis intrare. Ideo, fratres charissimi, quotiescunque beatissimorum apostolorum memoriam celebramus, praetermissis omnibus saeculi actibus sine aliqua dilatione profectu bonorum operum currere debemus, et reddere illis in Dei laudibus honorificentiam debitam; qui nobis aeternam salutem per effusionem sui sanguinis pepererunt, qui tantam hostiam in semetipsis pro nostra propitiatione Domino obtulerunt. Praesertim cum ipse Dominus dixit ad illos: Qui vos honorat, me honorat, et qui vos spernit, me spernit. Quisquis ergo debita veneratione honorat apostolos et martyres Christi, Christum honorat, quem diligit, et cum ipsis sanctis 110.0348C| apostolis atque martyribus, simulque cum omnibus sanctis aeternae beatitudinis praemia consequetur, largiente Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria per immortalia saecula. Amen.

HOMILIA CVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore, dixit Jesus Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te.

Virtutem nobis perfectam dilectionis praesens Domini nostri interrogatio ostendit, perfecta enim dilectio est, qua Dominum ex toto corde, tota anima, tota virtute, proximum autem tanquam nos ipsos diligere jubemur, et neutra harum dilectio sine altera 110.0348D| valet esse perfecta, quia nec Deus vere sine proximo, nec sine Deo vere potest proximus amari.

Dicit ei: Pasce agnos meos. Ac si aperte diceret, haec sola et vera est probatio integri in Domino amoris, si erga fratres studueris cum sollicitudine exercere labores. Nam quicunque fratri opus pietatis, quod valet, impendere negligit, minus juste se conditorem diligere ostendit, cujus mandata in sustentanda proximi necessitate contemnit.

Dicit ei iterum: Simon Joannis, amas me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Simon namque obediens, Joannes dicitur Dei gratia, et propterea recte primus apostolorum cum de amore suo requiritur Simon Joannis, id est obediens Dei gratia vocatur, 110.0349A| ut liquido cunctis ostendatur, hoc quod majore prae caeteris obedientia Domini jussis obsequitur, quod ardentiori illum charitate amplectitur, non humani meriti, sed muneris esse divini. Cauta ac temperata et simplici voce ait: Domine, tu scis quia amo te. Quod est aperte dicere, scio quidem quia ipse te, ut tu melius nosti, integro corde diligo, qualiter vero te alii diligant mihi quidem ignotum, sed tibi sunt omnia nota.

Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio, Amas me? et dicit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Provida autem pietate Dominus tertio Petrum an se diligat interrogat, ut ipsa trina confessione vincula quae illum ter negando ligarunt, absolvat. Et quoties territus ejus 110.0349B| passione se illum nosse negaverat, toties ejus resurrectione recreatus, quod illum toto amet corde, testatur. Sed hoc pastori est fixo corde tenendum, ut eos quibus praeest, non quasi suos proprios, sed ut Domini sui gregem tractare meminerit, juxta illud quod Petro dicitur: si diligis me, pasce oves meas. Meas, inquit, non tuas; meas tibi oves commendatas scito, et has quasi meas regere, si me perfecte amas, recole, ut meam videlicet in eis gloriam, meum dominium, mea non tua propria quaeras. Dilectio ampliorem quam amor retinet qualitatem, et ideo dicente Domino: Simon Joannis, diligis me, non ausus est Petrus fateri dilectionis se habere mensuram, sed humiliter se profitetur amare. Superior enim amori dilectio reperitur. Denique tertia appellatione Dominus 110.0349C| interrogans Petrum, quia non sicut prioribus vicibus duabus dixerat, diligis, sed amas me, contristatus est Petrus, cur et in tertia interrogatione non dixerit diligis me, sed amas me, velut non jam de sublimi ordine dilectionis, sed de inferiore amoris gratia percunctatus.

Amen, amen dico tibi: cum esses junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Ac si patenter dicat quanta me charitate diligis; hinc aliquando probabis cum pro parvulorum meorum vita usque ad mortem certando perveneris. Et ut illi in corpore possint et mente salvari ipse tormenta corporis omnia quae adversarium infligere libet, forti mentis constantia tolerabis, in extensione 110.0349D| enim manuum positionem membrorum ejus qui cruci erat aptandus insinuat. In cinctione alterius, impositionem vinculorum quibus a persecutore erat arcendus exprimit. In ductu quo nollet, ipsam mortis ac passionis acerbitatem indicat, quam corporalis ejus infirmitas horrebat: cujus animi infirmitas spiritalis etiam adversa pro Domino laetabatur cuncta sufferre: non enim voluntatem suam, sed voluntatem quaerebat ejus qui misit eum Christi.

Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Clarificavit quippe Petrus morte sua Deum, quando hoc judicio, quantum Deus esset colendus amandusque monstravit, dum ipse data optione mallet crucis subire tormentum quam a coelestis 110.0350A| verbi praedicatione cessare. Quem ut nos imitemur faciat ille qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CIX. IN NATALI SANCTI PETRI. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis, misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de Ecclesia, etc.

Hunc Herodem Claudii anno . . . . sui vero regni 70, ab Angelo percussum narrat historia.

Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. De hoc Jacobo Clemens Alexandrinus historiam quamdam dignam memoria refert: Et is, inquit, qui obtulerat judici ad martyrium Jacobum scilicet motus etiam 110.0350B| ipse confessus est se esse Christianum. Ducti autem sunt ambo pariter ad supplicium, et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dari sibi remissionem. At ille parumper deliberans, pax tibi, inquit, et osculatus est eum, et ita ambo simul capite plexi sunt.

Videns autem quia placeret Judaeis, apposuit apprehendere Petrum. Quem cum apprehendisset misit in carcerem, etc. Quemadmodum sanctus Petrus missus sit in carcerem ligatus duabus catenis, et traditus quatuor quaternionibus militum, et quemadmodum inde liberatus sit per angelum Domini, audivit per ordinem dilectio vestra. Missus ergo in carcerem est sanctus Petrus causa nominis Christi, sed poenam carceris horrere non poterat, qui ipse in carcere templum Dei erat. Ligatus erat duabus catenis, sed 110.0350C| catenas criminum in ipso carcere a credentibus detrahebat. Custodiebatur a quatuor quaternionibus militum, id est a sedecim, sicut enim centurio centum, ita quaternio IV sub se milites habet: sed sub ipsa custodia quatuor Evangelia ad fidem venientibus insinuabat. Nec humanam custodiam poterat timere, qui divina custodia servabatur. Cum ergo diligenter Petrus custodiretur in carcere a quatuor quaternionibus militum, ligatus duabus catenis, venit angelus Domini ad eum, ut audivit dilectio vestra, et aperuit ei januas carceris, et ait ei:

Surge et tolle vestimentum tuum, et operi te, et calcea te calceamento, et veni, sequere me; at ille surgens sequebatur eum. Et cum venisset ad portam ferream cum angelo, statim ab se eadem porta aperta 110.0350D| est eis. Nec mirum sane, si sancto Petro porta ferrea sponte aperta est: qui portas jam infernorum in potestate acceperat, dicente Domino ad eum: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non praevalebunt ei. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelo. Ille ergo sancto Petro portam ferream aperuit qui portas inferni patefecit. Ille de morte Petrum eripuit, qui mortem ipsam devicit. Sed quod tunc circa sanctum Petrum secundum litteram gestum est, circa nos quoque mystice geri cognoscimus si fidem Petri sequamur. Sumus enim et nos in hoc mundo velut in carcere constituti. Si ergo a Deo visitari 110.0351A| meremur, mittitur ad nos angelus Dei, et dicit ad unumquemque nostrum: Praecinge te et calcea te calceamentis tuis et operi te vestimento tuo et sequere me. Praecingimus enim nos, si lumbos corporis nostri pudicitiae cingulo circumdamus, dicente Apostolo: Sint lumbi vestri in castitate. Calceamus et pedes nostros, si gressus vitae nostrae praeceptis evangelicis ac fidei muniamus, ut securi spinas peccatorum et iniquitatis tribulos conculcemus. Operimus et nos vestimento nostro, si vestem illam nuptialem, id est gratiam baptismi integram conservamus in nobis. Si haec itaque fideliter impleamus, statim cadent catenae de manibus nostris, id est catenae peccatorum, quibus constricti et colligati secundum animam tenebamur. Sed nec aliter de carcere, id est de 110.0351B| mundi hujus errore evadere possumus, nisi a Domino per angelum visitemur. Aperietur nobis porta ferrea, id est porta mortis, et poena quam Filius Dei passionis suae virtute comminuit. Et tunc venimus ad domum Mariae ad Ecclesiam Christi, ubi Maria mater Domini habitat, et illic occurrit nobis puella nomine Hrode. Convenienter autem hujusmodi nomen Hrode salutis nostrae mysterium est. Hrode enim secundum litteram Graecam rosa nuncupatur. Venientibus ergo nobis ad domum Mariae Hrode occurrit, id est congregatio sanctorum quae sanguine martyrum glorioso velut rosa pretiosa refulget in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti gratia baptismi traditur, per quam emundamur ab omni sorde peccati, ut mundi efficiamur. Quia ergo tantam circa nos Dei misericordiam 110.0351C| recognoscimus, ut indigni ad tantam ejus gratiam vocaremur pie ac juste in conspectu ejus vivere et conversari debemus, ut in adventu ejus gloriae non cum immundis et impiis poenas, sed cum sanctis et electis ejus promissa regni coelestis et remunerationem vitae perpetuae consequamur, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in vera unitate Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CX. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore venit Jesus in partes Caesareae Philippi.

Philippus iste est frater Herodis, de quo supra 110.0351D| diximus, tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionum, qui in honorem Tiberii Caesaris Caesaream, quae nunc Paneas dicitur, appellavit, et est in provincia Phoenicis.

Et interrogabat discipulos suos dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? Non dixit, quem me dicunt esse homines, sed filium hominis, ne jactanter de se quaerere videretur. Et nota quod ubicunque scriptum est in Veteri Testamento filius hominis, in Hebraeo positum sit filius Adam? illudque quod in psalmo legimus: Filii hominum, usquequo gravi corde? In Hebraeo dicitur, filii Adam. Pulchre autem interrogat, quem dicunt esse homines filium hominis, quia qui de filio hominis loquuntur, homines sunt, 110.0352A| qui vero divinitatem ejus intelligunt, non homines, sed dii appellantur.

At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. Miror quosdam interpretes causas errorum inquirere singulorum et disputationem longissimam texere, quare Dominum nostrum Jesum Christum, alii Joannem putaverunt, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex prophetis, cum sic errare potuerint in Elia et Jeremia, quomodo Herodes erravit in Joanne dicens: quem ego decollavi Joannem ipse surrexit a mortuis, et virtutes operantur in illo.

Vos autem quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Prudens lector, attende quod ex consequentibus textuque sermonis 110.0352B| apostoli nequaquam homines, sed dii appellentur. Cum enim dixisset, Quem dicunt homines esse filium hominis? subjecit, Vos autem quem me esse dicitis? illis quia homines sunt humana opinantibus, vos qui dii estis, quem me existimatis? Petrus ex persona omnium apostolorum profitetur, tu es Christus Filius Dei vivi. Deum vivum appellat, ad comparationem deorum eorum qui putantur dii, sed mortui sunt, Saturnum, Jovem, Cererem, Liberum et caetera idolorum portenta significans.

Respondens Jesus, dixit ei: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis. Quod caro et sanguis revelare non potuit, id est, doctrina humana, Spiritus sancti gratia revelatum est. Ergo ex confessione sortitur 110.0352C| vocabulum, quod revelationem ex Spiritu sancto habeat, cujus et filius appellandus sit, siquidem Barjona in lingua nostra sonat filius columbae. Alii simpliciter accipiunt quod Simon, id est, Petrus filius sit Joannis juxta alterius loci interrogationem: Simon Joannis, diligis me? Qui respondit: Domine, tu scis; et volunt scriptorum vitio depravatum ut pro Barjoanna, hoc est, filius Joannis, Barjona scriptum sit una detracta syllaba. Joanna autem interpretatur Domini gratia. Utrumque autem nomen mystice intelligi potest, quod et columba Spiritum sanctum, et gratia Dei donum significet spiritale. Illud quoque quod ait, quia caro et sanguis non revelavit tibi, apostolicae narrationi comparatur in qua ait, continuo non acquievi carni et sanguini, 110.0352D| carnem ibi et sanguinem Judaeos et Pharisaeos volens intelligi, ut hoc quoque sub alio sensu demonstretur quod ei non per doctrinam Pharisaeorum, sed per Dei gratiam Christus Dei Filius revelatus sit.

Et ego dico tibi. Quid est quod ait, Et ego dico tibi, quia tu dixisti, tu es Christus Filius Dei vivi, et ego tibi non sermone casso et nullum habente opus, sed dico tibi, quia meum dixisse, fecisse est.

Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen mundi appellentur, et caetera quae ex Domino sortiti sunt vocabula sunt, ita et Simon 110.0353A| qui credebat petram Christum, Petri largitus est nomen. Hoc secundum metaphoram petrae recte dicitur ei, aedificabo Ecclesiam meam super te, sive super hanc petram, id est, super illum quem modo confessus es dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi: sive super hanc petram, super confessionem Petri.

Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ego portas inferi vitia reor, atque peccata, vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum. Nemo itaque putet de morte dici, quod apostoli conditioni mortis subjecti non fuerint, quorum martyria videt coruscare.

Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et 110.0353B| quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes aliquid sibi de Pharisaeorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, et solvere se noxios arbitrentur, cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed eorum vita quaeratur. Legimus in Levitico de leprosis, ubi jubentur ut ostendant se sacerdotibus, et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi fiant, non quod sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quod habeant notitiam leprosi et non leprosi, et possint discernere qui mundus, quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus et presbyter, non eos qui insontes sunt vel noxii, sed pro officio suo, 110.0353C| cum peccatorum audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus. Omni igitur electorum Ecclesiae juxta modum culparum poenitentis ligandi ac solvendi datur auctoritas, sed ideo beatus Petrus, qui Christum vera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum judiciariae potestatis accipit, ut omnes per orbem credentes intelligant, quia quicunque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec januam possint regni coelestis ingredi, unde nos necesse est tota intentione, fratres charissimi, et fidei quam docuit sacramenta discere, et congruentia fidei opera demonstrare. Necesse est omni vigilantia multiplices subtilesque portarum 110.0353D| inferi cavere insidias, quatenus juxta Psalmistae vocem de his adjuvante Domino eripi, atque ad annuntiandas ejus laudes, portas filiae Sion, hoc est, gaudia mereamur supernae civitatis intrare. Nec sufficere nobis ad salutem arbitremur si turbis negligentium, vel quorumlibet indoctorum fide vel actibus adaequemur, quibus in litteris sacris unica est credendi pariter et vivendi regula praescripta, sed quotiescunque nobis errantium ingeruntur exempla, nos confestim avertentes oculos mentis nostrae, ne videant vanitatem, magis quid veritas ipsa decernat sedulo corde scrutemur sequentes exemplum beati Petri, qui spretis errantium sectis, verae fidei arcanum quod cognoverat 110.0354A| indubia oris confessione protulit, inseparabili cordis cura servavit. Sicque fiet ut nobis supra petram fidei aurum, argentum, lapides pretiosos, hoc est, perfecta virtutum opera construentibus nihil tribulationum ignis detrimenti afferat, nihil tentationum turbines praevaleant, quia potius adversitatibus probati, accipiemus coronam vitae, quam ille nobis ante saecula promisit, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXI. IN NATALI SANCTI PAULI. Lectio Actuum apostolorum.

In diebus illis: Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, etc. Praesens lectio 110.0354B| Actuum apostolorum pronuntiat, fratres charissimi, quomodo apostolus Paulus, cujus singularem hodie festivitatem colimus, ex persecutore Christianorum, praedicator et doctor factus est Christianorum. Christus enim occidit in eo saevitiam et reviviscere fecit in eo mansuetudinem veram: impleta est enim in eo prophetia beati patriarchae Jacob qui cum Benjamin filium suum benediceret ait: Benjamin lupus rapax mane comedit praedam, et vespere dividet spolia. Qui enim nunc Paulus post conversionem dictus est, antea cum in impietate exsisteret Saulus vocabatur, quia cum commutavit opera mutavit et nomen. Erat enim de tribu Benjamin, eratque lupus mane, id est, primo persecutor Christianorum, vespere, id est postea, per 110.0354C| Christi gratiam mutatus, divisit spolia, id est, gentibus mirifice evangelica sacramenta divisit. Audiamus eum mane comedentem praedam; Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, petit et accepit epistolas a principibus sacerdotum in Damascum ubi jam magna pars fidelium erat, ut quoscunque inveniret hujus vitae viros ac mulieres, in Christum credentes, vinctos adduceret in Jerusalem ad martyrium.

Et dum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco, et subito circumfulsit eum lux de coelo, et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi. Saule, Saule, quid me persequeris? Quia quod uni ex fidelibus meis persequendo feceris, me hoc scito passurum. Quid frustra insanis contra nomen 110.0354D| meum, quia jam olim omnium Judaeorum manibus occidisti martyrem meum Stephanum? Olim quidem debui perdere te, sed Stephanus meus oravit pro te.

Et ille: Quis es, Domine? Et Dominus ad illum: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris infidelis, sed surge et ingredere civitatem, ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Et surgens nihil videbat, et ita erat tribus diebus non videns, et non manducavit neque bibit. Ad hoc carnale istud lumen aliquod temporis perdidit, ut spiritale veracius per hanc poenam percipere posset. Et hoc ideo triduo perdidit, quia Dominum non crediderat tertia die rerurrexisse. Ananias quidam discipulus Christi erat 110.0355A| Damasco. Cui dixit Dominus: Surge, vade in vicum qui dicitur Rectus, et quaere Saulum, et accede ad eum, et signa cum charactere meo, multa enim patietur pro nomine meo. Et ille: Domine, audivi de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis; ait illi Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi, ut portet nomen meum in gentibus coram regibus et principibus terrae. Ideo enim prostrata est in eo superbia, ut erigatur humilitas, et devotio obsequii. Prostrata sunt in eo jam vitia, ut sanctitas erigatur. Venit ergo Ananias, baptizavit Saulum impium, et fecit nobis Paulum praedicatorem pium; baptizavit lupum et fecit agnum, postque coepimus habere eum praedicatorem, quem habuimus antea persecutorem; ecce quomodo vespere divisit spolia. Coepit 110.0355B| enim ubique statim praedicare Christum contra quem antea fortiter expugnavit; nunc patiebatur Paulus quod fecerat Saulus; Saulus lapidavit Stephanum, Paulus lapidatus est propter Christum; Saulus Christianos virgis cecidit, Paulus pro Christo quinquies quadragenas una minus ideo accepit, ut iterum caederetur pro Christo. Nam omnia quae antea fidelibus irrogarat supplicia, multo majora ipse passus est pro Christo tormenta. Si consideremus, dilectissimi nobis: via nostra Christus est. Christum attendite, pati venit, sed glorificari; contemni, sed etiam exaltari; mori, sed etiam resurgere. Ista cogitantes, fratres charissimi, non desperemus, quia etsi peccatores sumus, magnum medicum habemus. Ipsum medicum audite, Non veni 110.0355C| vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Utilitas autem rei gestae hujus haec est: Apostolus ipse commemorat in epistolis suis, dicit enim, ad hoc sibi datam veniam omnium peccatorum suorum, ut nemo de se desperet, qui fuerit in magnis peccatis involutus, et in magnis sceleribus irretitus, quasi veniam non sit accepturus, si conversus fuerit ad eum, qui pendens in cruce, pro persecutoribus suis oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Factus ille ex persecutore est praedicator et doctor Gentium, qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Vides meritum, poena debetur. Ergo poena non redditur, sed misericordiam pro poena consequitur. Gratia enim salvi efficimur de peccatis nostris, largiente 110.0355D| ipso Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore, respondens Simon Petrus, dixit ad Jesum: Ecce nos reliquimus omnia et seculi sumus te, quid ergo erit nobis, etc.

Tunc respondens Petrus dixit: Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Grandis fiducia! Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat, et tamen loquitur confidenter, reliquimus omnia. Et quia non sufficit tantum relinquere, jungit quod perfectum est, et 110.0356A| secuti sumus te, fecimus quod jussisti, quid igitur nobis dabis praemii?

Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. Non dixit, qui reliquistis omnia, hoc enim et Socrates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt; sed qui secuti estis me, quod proprie apostolorum est atque credentium; in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis judicantium condemnantes duodecim tribus Israel, quia vobis credentibus illi credere noluerunt. Hic discimus cum 110.0356B| discipulis suis judicaturum Jesum; unde et alibi Judaeis dixit: Si ego in Belzebub ejicio demonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices erunt vestri. Nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo judicaturos putare deberemus: duodenario quippe numero universa quaedam significata est judicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque universitas; quae duae partes, id est, tria et quatuor, altera per alteram partem multiplicatae duodecim faciunt. Nam et quatuor ter et tria quater duodecim sunt, et signa alia hujus duodenarii numeri quae ad hoc valeat ratio reperit. Alioquin quoniam in locum Judae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, 110.0356C| apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laboravit, ubi ad judicandum sedeat non habebit, qui profecto cum aliis sanctis ad numerum judicum se pertinere demonstrat, cum dicit: Nescitis quia angelos judicabimus? De ipsis quoque judicandis in hoc numero duodenario similis causa est. Non enim quia dictum est, judicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertia decima est ab eis judicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes caeteras judicabunt. Quod autem ait, in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intelligi, sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem.

110.0356D| Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi. Locus iste cum illa sententia congruit in qua Salvator loquitur, non veni pacem mittere, sed gladium, veni quippe separare hominem a patre suo et matrem a filia, et nurum a socru, et inimici hominis domestici ejus. Qui ergo propter fidem Christi et praedicationem Evangelii omnes affectus contempserint, atque divitias et saeculi voluptates, isti centuplum recipient et vitam aeternam possidebunt. Ex occasione hujus sententiae quidam introducunt mille 110.0357A| annos post resurrectionem dicentes, nobis tunc centuplum omnium rerum quas dimisimus et vitam aeternam esse reddendam, non intelligentes quod si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro Domino dimiserit centum recipiat in futuro. Sensus igitur iste est: qui carnalia pro Salvatore dimiserit, spiritalia recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur. Unde dicit et Apostolus, qui unam tantum domum et unius provinciae parvos agros dimiserat, quasi nihil habentes et omnia possidentes. Qui enim Deum propitium habet, et illi rite servierit, nullius rei quae ad salutem pertinet penuriam sustinebit, sed per ipsum in hoc saeculo solatium congruum 110.0357B| habet, et in futura vita gaudium possidebit aeternum per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXIII. HEBDOMADA VII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae Pauli ad Romanos.

Fratres, quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, etc.

Audistis, fratres charissimi, in lectione praesenti dicentem Apostolum, an ignoratis quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut sicut Christus 110.0357C| tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos in aqua demersi, et mundo, atque diabolo mortui, et Christo consepulti, cum post tertiam mersionem elevamur de fonte, quasi Christus resurgimus, novi et immaculati, omnium peccatorum sorde deposita.

Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Tribus enim modis baptismum accipitur in Scripturis, aquae, Spiritus sancti, qui quasi ignis omnia exurit peccata, et sanguinis in martyrio, propter nomen Christi effusi: de quo Salvator ait: Baptismo habeo baptizari in sanguine meo, ostendens nos propterea ita baptizari ut per mysterium consepeliamur Christo criminibus morientes, et 110.0357D| renuntiantes pristinae vitae, ut quomodo Pater glorificatus est in Filii resurrectione, ita et per nostrae conversationis novitatem post baptismum Christus ab omnibus glorificetur, ut nec signa quidem veteris malitiae agnoscantur in nobis. Nec enim aliquid velle aut cupere debemus quod volunt aut cupiunt illi quicunque adhuc veteris vitae erroribus implicantur.

Si enim complantati facti sumus similitudini mortis, simul et resurrectionis erimus. Si enim mundo morimur et concupiscentiis ejus, et consepulti nunc fieri cupimus Christo in morte peccati, in morte corporis nostri ressurrectionis ejus merebimur esse participes. Et si in hac vita fuerimus 110.0358A| novi et immutati in conversatione sancta permanentes, novi et immutati erimus cum Christo in aeterna gloria.

Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est. Omnes fideles Christi, dicit Apostolus, cum Christo esse simul crucifixos, qui ante abrenuntiationem peccati, vel diaboli servitutem, veterem hominem Adam imitando, peccabant, per abrenuntiationem vitiorum atque per baptismum . . . quia membrum corporis Christi effecti sunt per sancti lavacri mysterium. Christus quidem innoxium suum corpus appendit ut nos noxium suspendamus a vitiis, ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato. Hoc est, ut omnia in nobis vitia, quae post baptismum commisimus, 110.0358B| per puram confessionem et poenitentiam veram, simulque per eleemosynarum largitatem destruantur penitus, quia unum vitium membrum est peccati. Sicut Christus non ex parte, sed integer est crucifixus, ita ut praediximus per confessionem, necesse est ut destruatur in nobis totum peccati corpus, ut fiat caro nostra justitiae mancipium, quod solebat esse delicti. Omnis enim qui facit peccatum servus est peccati.

Qui enim mortuus est peccato per confessionem et detestationem peccati, justificatus est a peccato. Mortuus est enim omnino qui non peccat, et qui crucifixus est per poenitentiam peccatis, dolore ac compunctione peccati, vix poterit etiam peccare.

Si autem mortui sumus cum Christo, credimus 110.0358C| quia simul vivimus etiam cum illo. Si commortui non sumus Christo, nec convivemus cum Christo, quia ejus membra non sumus.

Scientes quod Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Ita et nos si hic voluntate mortui fuerimus peccatis, secundam non timemus mortem, nec tenebimur a gehenna.

Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, id est, non possumus iterum aqua baptizari, quia Christus non potest iterum crucifigi pro nobis. Sicut alibi dicitur: Impossibile est enim eos qui semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, iterum baptizari, quia ibi non poenitentiam denegat, sed iterationem 110.0358D| baptismi.

Quod autem vivit, vivit Deo, in gloria deitatis.

Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, si fueritis puriter confessi, vivere autem Deo in Christo Jesu Domino nostro, in operibus bonis et conversatione sancta, Dei vos misericordia protegente, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXIV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Amen, dico vobis quia nisi abundaverit justitia vestra plus 110.0359A| quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum, etc.

Id est, nisi non solum illa minima legis praecepta impleveritis, quae inchoant hominem, sed ista quae a me adduntur, qui non veni solvere legem, sed adimplere, non intrabitis in regnum coelorum. Justitia Pharisaeorum est, ut non occidant; justitia eorum qui intraturi sunt in regnum Dei est, ut non irascantur sine causa: minimum est ergo et non occidere, et qui illud solverit minimus vocabitur in regno coelorum. Qui autem illud impleverit ut non occidat, non continuo magnus erit et idoneus regno coelorum; sed tamen ascendit aliquem gradum; perficitur autem si nec irascitur sine causa: quod si perfecerit multo remotior erit ab homicidio; quapropter qui 110.0359B| docet ut non irascamur, non solvit legem ne occidamus, sed implet potius ut foris dum non occidimus, et in corde dum non irascimur innocentiam custodiamus.

Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit reus erit judicio. In lege enim indicabatur, ut qui occidebat et ipse occideretur:

Ego autem dico vobis. Id est, novus homo vobis novis nova loquor: Quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit judicio. Videndum est quantum intersit inter justitiam Pharisaeorum et Christianorum quae introducit in regnum coelorum: ibi enim occisio reum facit judicio, hic autem ira nihilominus reum facit judicio.

Qui autem dixerit fratri suo, Raca, reus erit consilio. 110.0359C| Hoc verbum proprie Hebraeorum est: raca enim dicitur κήναι, id est, inanis et vacuus quem nos possumus vulgata injuria absque cerebro nuncupare. Si de otioso sermone reddituri sumus rationem, quanto magis de contumelia? Sed et signanter additur, qui dixerit fratri suo, Raca, frater enim nullus est, nisi qui eumdem nobiscum habet patrem. Cum ergo similiter credat in Deum et Christum Dei noverit sapientiam, qua ratione stultitiae elogio denotari potest? Quid interest inter reum judicio et reum consilio, et reum gehennae ignis? Nam hoc postremum gravissimum sonat et admonet gradus quosdam factos a levioribus ad graviora donec ad gehennam ignis veniretur. Et ideo si levius est reum esse judicio quam esse consilio, item levius est esse reum 110.0359D| consilio, quam reum esse gehennae ignis. Oportet levius esse intelligatur irasci sine causa fratri quam dicere, Raca, et rursus levius esse dicere Raca, quam dicere, Fatue. Non enim reatus ipse haberet gradus, nisi gradatim etiam peccata commemorentur. Raca enim obscurum est, quia nec Graecum est nec latinum, nonnulli autem de Graeco trahere voluerunt ejus interpretationem putantes pannosum dici: Graece enim pannus rachus dicitur. Probabilius autem dicitur vocem esse significantem non ad aliquid aliud nisi indignanis animi motum exprimendum, ut sunt apud grammaticos interjectiones, cum dicitur a dolente, heu! vel ab irascente hem! quae voces quarumque linguarum sunt propriae nec in 110.0360A| aliam linguam facile transferuntur: quae causa utique coegit tam Graecum interpretem quam Latinum vocem ipsam ponere, cum quomodo eam interpretaretur non inveniret. Gradus itaque sunt in istis peccatis, ut primo quisque irascatur et eum motum retineat corde, mente conceptum: jam si extorserit vocem indignantis ipsa commotio non significantem aliquid, sed illum animi motum, ipsa eruptione testantem qua feriatur ille cui irascitur: plus est utique quam si surgens ira silentio premeretur. Si vero non solum vox indignantis audiatur, sed etiam verbum quod jam certam ejus vituperationem in quem profertur designet et notet, quis dubitet amplius hoc esse quam si solus indignationis sonus ederetur? Itaque in primo unum est, id est, ira sola, in secundo 110.0360B| duo, ira et vox quae iram significat, in tertio tria, id est, ira et vox quae iram significet, et in voce ipsa certae vituperationis expressio. Vide nunc etiam tres reatus, judicii, consilii, et gehennae ignis. Nam in judicio adhuc defensioni datur locus, in consilio autem quanquam et judicium esse soleat, tamen quia interesse aliquid hoc loco fateri cogit ipsa distinctio, videtur ad consilium pertinere sententiae probatio quando non jam cum ipso reo agitur, utrum damnandus sit, sed inter se qui judicant conferunt, quo supplicio damnari oporteat quem constat esse damnandum: gehenna vero ignis nec damnationem habet dubiam sicut judicium, nec damnati poenam sicut consilium. In gehenna quippe certa est et damnatio et poena damnati, gehenna nomen compositum est 110.0360C| ex ge et henna; ge enim vallis interpretatur, gehenna autem vallis gravida; fuit enim vallis filiorum Ennon juxta Jerusalem, in qua multa jacuere cadavera mortuorum: unde et inferni gehenna congruit nomini.

Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Non dixit, Si tu habes adversus fratrem tuum: sed, Si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior reconciliationis tibi imponatur necessitas. Quandiu ergo illum placare non possumus, nescio an consequenter munera nostra offeramus Deo. Docet utique eum qui in fratrem impacificus est pacis hostiam 110.0360D| juste Domino offerre non posse. Si in mentem venerit quod aliquid habeat adversum nos frater, id est, si nos eum in aliquo laesimus, tunc enim ipse habet adversum nos frater. Nam nos habemus adversus illum si ille nos, ubi non opus est pergere ad reconciliationem. Non enim veniam postulabis ab eo qui fecit tibi injuriam, sed tantum dimittis sicut tibi dimitti a Domino cupis quod ipse commiseris. Pergendum est ergo ad reconciliationem, cum in mentem venerit quod nos forte fratrem in aliquo laesimus; pergendum autem non pedibus corporis, sed motibus animi, ut te humili affectu prosternas fratri, ad quem chara cogitatione cucurreris in conspectu ejus cui munus oblaturus es. Spiritaliter templum nostrum 110.0361A| interior homo est, altare fides, munus prophetia, doctrina, oratio, hymnus, psalmus, et si quid tale spiritalium donorum aliquid occurrerit. Ita etiam si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire, atque in gratiam revocare veniam postulando, si hoc prius coram Domino feceris, pergens ad eum non pigro motu corporis, sed et celerrimo dilectionis affectu. Atque inde veniens, id est, intentionem revocans ad id quod agere coeperas offeres munus tuum; omne enim munus quod recta fide et perfecta dilectione a quoquam homine Deo offertur ab ipso gratanter accipitur, et ei mercedem condignam in coelesti regno ipse tribuet: qui vivit et regnat in unitate et trinitate perfecta Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXV. IN OCTAVA APOSTOLORUM. Lectio libri Ecclesiastici. 110.0361B|

Hi sunt viri misericordiae, quorum justitiae oblivionem non acceperunt: cum semine eorum permanent bona, haereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: et filii eorum propter eos usque in aeternum manent; generatio eorum et gloria eorum non derelinquetur, corpora eorum in pace sepulta sunt, et nomina eorum vivent in saecula. Sapientiam eorum narrabunt omnes populi, et laudem eorum pronuntiat omnis Ecclesia sanctorum.

Haec verba viri sapientis non solum sanctis apostolis atque prophetis conveniunt, sed etiam omnibus sanctis atque fidelibus, qui fidem catholicam tenentes 110.0361C| non cessant quotidie pio labore bona opera exercere. Et non tam sibimetipsis bene conversando consulunt, ad promerendam aeternam requiem; verum etiam omnibus auditoribus suis student voluntatem Dei intimare, quatenus per rectam fidem et bonam operationem studeant ad salutem perpetuam pervenire. Illi, inquit, viri sunt misericordiae, qui recta fide et bonis operibus misericordiam Domini promeruerunt. Nam misericordia ejus a progenie in progenies est timentibus eum. Horum actiones bonae non defuere in retributione, sed cum semine eorum, hoc est, unius Dei cultoribus qui nepotes et haeredes fiebant fidei et religiosae conversationis eorum, testamentum legis Dei firmum stetit, et propago sobolis eorum propter illorum merita longo tempore 110.0361D| mansit: nec gloria sanctorum patrum ulla oblivione delebitur, sed corpora ipsorum in pace quiescentia exspectant resurrectionis diem, ut accipiant gloriam incorruptionis. Nomen autem eorum celebre apud posteros suos perseverat, qui sapientiam ipsorum ubique praedicant, et laudabilem vitam eorum quotidie in Ecclesia sanctorum magnis laudibus exaltant. Haec quidem juxta historiam ad patriarchas et prophetas pertinere videntur quorum semen, hoc est Israelitae propter eorum merita et promissiones, quae ad ipsos factae sunt, saepe de angustiis liberatum est, et veniam peccatorum non sua justitia, sed parentum suorum fide et actione bona promeruit. Unde est illud, quod Moyses pro eodem populo Israelitico 110.0362A| peccante orans Abraham et Isaac et Jacob quibus promissiones datae sunt ducit in memoriam, ut eorum meritis Dominus placatus peccantibus filiis donaret indulgentiam. Sic et David meritum filios ejus in multis adjuvat, ob cujus memoriam etiam Dominus filiis ejus multo tempore regnum servavit, sed sacratiore sensu viri misericordiae sunt Apostoli Domini nostri Jesu Christi, et praedicatores Novi Testamenti: qui verbo Evangelii et sacro baptismate filios Deo dignos quotidie pariunt, qui imitatores parentum suorum facti in fide et conversatione eorum exempla sequuntur. Horum scilicet corpora post finem vitae praesentis dormiunt in spe resurrectionis, exspectantes futuram gloriam, quando semen bonorum operum illorum coelesti mercede a superno judice 110.0362B| removeretur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore, jussit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, etc.

Discipulis praecipit transfretare et compellit ut ascendant in naviculam. Quo sermone ostenditur invitos eos a Domino recessisse dum amore praeceptoris ab eo nolunt separari. Quare coegerit discipulos ascendere navem, et ipse mox dimisso populo in montem oraturus abierit Joannes manifeste declarat, 110.0362C| qui completa refectione illa coelesti continuo subjecit: Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus, ubi necessarium nobis vivendi monstrat exemplum, ut in bonis quae agimus humani favoris retributionem vitemus, neque nos operatio virtutum spiritalium, ad concupiscentiam reflectat temporalium voluptatum. Nonnullis etenim contigit, ut dum per meritum vitae sublimioris mirandi minoribus ac laudabiles existerent et jure honorandi putarentur, acceptis pecuniis sive praediis inchoata justitiae rudimenta perderent. Et cum carnalibus sese illecebris atque avaritia incauti corrumperent, ipsis etiam a quibus honorabantur pro bonis, denuo pro malis actibus, non solum in fastidium, 110.0362D| verum etiam devenirent in odium. Minusque multo periculosum est in his quae recte agimus adversantium improbitate fatigari, quam honorantium favore demulceri. Hic etenim securiorem saepe corrumpit animum: illa circumspectum semper reddit et cautum. Unde Dominus viam nobis vitae quam sequamur nuntians, cum hi qui virtutes ejus admirabantur regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Cum vero illi qui virtutibus ejus invidebant eum morti tradere disponerent, occurrit promptus, et vinciendum se crucifigendumque furentibus obtulit. Evidenti nos informans exemplo ut parati simus ad adversa saeculi toleranda, cauti ad blandimenta, cum forte arriserint declinanda, et ne nos 110.0363A| prospera mundi, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Quo autem discipuli Dominum praecederent Marcus ostendit, qui narrat quod Dominus coegerit discipulos suos ascendere navim, et praecedere se trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum. Bethsaida est ergo in Galilaea civitas Andreae et Petri et Philippi Apostolorum prope stagnum Genezareth ut in Locorum libris invenimus: ubi merito monet quomodo dicat Marcus peracto discipulos miraculo panum venisse trans fretum ad Bethsaidam: cum videatur dicere Lucas quod in locis Bethsaidae factum fuerit miraculum illud memorabile et refectio coelestis. Ait enim: Assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaida; quod cum cognovissent 110.0363B| turbae, secutae sunt illum, et excepit illos, et caetera quae sequuntur usque ad completam illam refectionis sacrae historiam: nisi forte intelligamus in eo quod Lucas ait, in locum desertum qui est Bethsaida, non ipsius vicinia civitatis, sed loca deserti ad eam pertinentis esse designata; Marcus enim dicit aperte, quod praecederent eum ad Bethsaidam, ubi ipsius civitatis fines constat esse notatos. Lucas vero, qui dicit: in locum desertum qui est Bethsaida. Potest, nisi fallor, recte intelligi non Bethsaidam, sed locum desertum ipsius: id est, ad ejus confinia pertinentem. Narrat autem Evangelista Joannes manducasse panem turbas juxta Tyberiadem et ascendentes navim discipulos venisse trans mare in Capharnaum, quae ambae sunt civitates in Galilaea juxta 110.0363C| stagnum Genezareth quod etiam Tyberiadis a civitate Tyberiade vocatur.

Et dimissa turba, ascendit in montem orare solus. Si fuissent cum eo discipuli Petrus et Jacobus et Joannes qui viderant gloriam transformati, forsitan ascendissent in montem cum eo. Sed turba ad sublimia sequi non poterat, nisi docuisset eam juxta mare in littore et aleret in deserto. Quod autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia hominum satiavit exceptis mulieribus et parvulis: sed ad eum qui audita morte Joannis recessit in solitudinem. Non quod personam Domini separemus, sed quod opera ejus inter Deum hominemque divisa sint. Ubi est notandum quod non omnis qui orat ascendit in montem: est enim oratio 110.0363D| quae peccatum facit; sed bene orat qui Deum orando quaerit. Hic a terrenis ad superiora progrediens, verticem curae sublimioris ascendit. Qui vero de divitiis aut de honore saeculi, aut certe de inimici morte sollicitus obsecrat, ipse in infirmis jacens, viles ad Deum preces mittit. Orat autem Dominus, non ut pro se obsecret, sed ut pro me impetret. Nam etsi omnia posuerit Pater in potestatem filii, filius tamen ut formam hominis impleret, obsecrandum patrem putat esse pro nobis, quia advocatus noster. Advocatum enim, inquit Joannes, habemus apud Patrem, Jesum Christum. Si advocatus est debet pro meis intervenire peccatis, non ergo quasi infirmus, sed quasi pius obsecrat. Vis scire quoniam omnia quae 110.0364A| velit possit, et advocatus et judex est. In altero pietatis officium, in altero insigne est potestatis.

Vespere autem facto, solus erat ibi. Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus. Erat enim ventus contrarius. Recte quasi inviti et retractantes Apostoli a Domino recesserant, ne illo absente naufragium sustinerent. Denique Domino in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbatur mare, et periclitantur Apostoli, et tandiu imminens naufragium perseverat, quandiu Jesus non venit. Labor quidem discipulorum in remigando et contrarius eis ventus labores Ecclesiae sanctae varios designat, quae inter undas saeculi adversantes et immundorum flatus spirituum ad quietem patriae coelestis, quasi ad fidam littoris stationem, 110.0364B| pervenire conatur. Ubi bene dicitur quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra, quia nonnunquam Ecclesia tantis gentilium pressuris, non solum afflicta, sed et foedata est, ut si fieri posset, redemptor ipsius eam prorsus deseruisse ad tempus videretur. Unde est illa vox ejus inter undas procellasque tentationum verrentium, deprehensa, atque auxilium protectionis illius gemebundo clamore quaerentis, Ut quid, Domine, recessisti longe? despicis in opportunitatibus, in tribulatione; quae pariter vocem inimici persequentis exponit in sequentibus ipsius psalmi, subjiciens: Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Verum ille non obliviscitur orationem pauperum, neque avertit faciem suam a sperantibus in se, quin 110.0364C| potius et certantes cum hostibus ut vincant adjuvat, et victores in aeternum coronat. Unde hoc in loco apte quoque, per Marcum dicitur, qui vidit eos laborantes in remigando. Videt quippe Dominus laborantes suos in mari, quamvis ipse positus in terra, quia etsi ad horam differret, videretur auxilium tribulatis impendere, nihilominus tamen ne in tribulationibus deficiant suae respectu pietatis corroborat, et aliquando etiam manifesto adjutorio victis adversitatibus, quasi calcatis sedatisque fluctuum voluminibus liberat, sicut hic quoque subsequenter insinuatur cum dicitur:

Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Stationes et vigiliae militares inter horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit eos 110.0364D| tota nocte periclitatos, et extremo noctis tempore eis auxilium praebitum. Laborant ergo toto noctis opacae tempore, sed diluculo appropinquante, et lucifero solis dieique exortum promittente venit Dominus, et superambulans tumida freti terga comprimit, quia cum pressuris obsita fragilitas humana pusillitatem virium suarum considerat, nil erga se aliud quam tenebras angustiarum, et aestus cernit hostium confligentium. Cum vero mentem ad superni lumen praesidii, et perpetuae dona retributionis erexerit, quasi inter umbras noctis repente exortum luciferi conspicit, qui diem proximum nuntiet. Lucifer namque cum plurimum tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare perhibetur, aderitque 110.0365A| Dominus, qui sopitis tentationum periculis plenam libertatis fiduciam suae protectioni attribuat. Sequitur:

Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt, dicentes: quia phantasma est. Si juxta Marcionem et Manichaeum Dominus noster non est natus ex virgine, sed visus in phantasmate, quomodo nunc apostoli timent ne phantasma videant? Adhuc haeretici putant phantasma fuisse Dominum, nec veram assumpsisse carnem de virgine. Denique Theodorus Pharinitanus quondam episcopus ita scripsit, corporale pondus non habuisse secundum carnem Dominum, sed absque pondere et corpore super mare deambulasse. At contra fides catholica, et pondus secundum carnem habere eum praedicat, et onus corporeum, et 110.0365B| cum pondere atque onere corporali incedere super aquas non infusis pedibus. Nam Dionysius egregius inter ecclesiasticos scriptores, in opusculis de divinis nominibus, hoc modo loquitur: « Ignoramus enim qualiter de virgineis sanguinibus, alia lege praeter naturalem formabatur, et qualiter non infusis pedibus, corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humida et instabili substantia. » Intuendum est igitur quomodo Marcus dicat, quod circa quartam vigiliam noctis veniret ad eos Dominus ambulans super mare et vellet praeterire eos. Quomodo autem volebat Dominus eos praeterire tanquam alienos, ad quos de periculo naufragii liberandos advenerat? nisi ut ad horam turbati 110.0365C| et paventes, sed continuo liberati, amplius ereptionis suae miraculum stuperent, ac majores ereptori suae gratias referrent, quia et in tempestatibus passionum quae pro constantia fidei a perfidis ingeruntur talis nonnunquam provisio divinitus ostenditur. Saepe enim ita fideles in tribulatione positos superna pietas deseruisse visa est, ut quasi laborantes in mari discipulos praeterire Jesus voluisse putaretur. Unde est illud Ecclesiae martyrii certamine desudantis. Quare mei oblitus es, quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus, dum confringuntur omnia ossa mea? etc. Sed dicant inimici terrentes: Ubi est Deus eorum? quasi naufragium fessis nuntiantes Apostolis, dicit ipse Deus eorum: Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina 110.0365D| non operient te. Cum ambulaveris in igne, non combureris et flamma non ardebit in te. Quod autem sequitur, et prae timore clamaverunt, confusus clamor et incerta vox magni timoris indicium est. Sed verum est Psalmistae testimonium, quia prope est Dominus timentibus se, et non derelinquit omnes qui sperant in eum. Unde et subditur:

Statimque Jesus locutus est eis dicens: Habete fiduciam, ego sum, nolite timere. Quod primum versabatur in causa, hoc curat, et timentibus praecipit dicens, habete fiduciam. Nolite timere, et quod sequitur, ego sum, nec subjungit quis sit: vel ex voce nota poterant eum intelligere, quia per obscuras noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse scire poterant 110.0366A| quem locutum ad Moysen noverant, haec dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos.

Respondens autem Petrus, dixit ei: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. At ipse ait: Veni. In omnibus locis ardentissimae fidei invenitur Petrus. Interrogatis discipulis, quem homines dicerent Jesum, Dei filium confitetur. Volente ad passionem pergere, licet erret in re, tamen non errat in affectu; nolens eum mori quem filium Dei fuerat paulo ante confessus. In montem cum Salvatore inter primos ascendit, et in passione solus sequitur. Peccatum negationis quod ex repentino timore descenderat, amarissimis statim abluit lacrymis. Post passionem cum esset in lacu Genezareth et piscarentur, et Dominus staret in littore aliis paulatim navigantibus, 110.0366B| ille non patitur moras, sed accinctus, statim praecipitatur in fluctus. Eodem igitur fidei ardore quo semper caetera nunc quoque caeteris tacentibus credidit, se posse facere voluntatem magistri, quod ille non poterat per naturam, jube me, inquit, venire ad te supra aquas. Tu praecipe et illico solidabunt, unde ac leve fiet corpus quod per se grave est.

Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. Qui putant Domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas molle et aerium incesserit? respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem utique verum hominem non negabunt.

Videns vero validum ventum, timuit, et cum coepisset 110.0366C| mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac. Ardebat animi fides, sed humana fragilitas in profundum trahebat; paululum ergo relinquitur tentationi ut augeatur fides, et intelligat se non facilitate postulationis, sed potentia Domini conservatum.

Et continuo extendens manum apprehendit eum. Nisi ergo Dominus extendisset manum, qui alibi negantem respexit Petrum, ipse Petrus protinus mergeretur in profundum, nec etiam evaderet infernum. Respexit Dominus et ad poenitentiam convertit, manum extendit et indulgentiam tribuit, et sic salutem perfectam discipulus invenit. Quia juxta Pauli vocem non est volentis neque currentis, sed miserantis Dei. Nec enim nostro salvabimur merito, sed illius dono.

Et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? Si apostolo 110.0366D| Petro de cujus fide et ardore mentis supra diximus, quod confidenter rogaverit Salvatorem dicens, Domine, si tu es, jube me venire ad te supra aquas, quia paululum timuit, dicitur ei, modicae fidei, quare dubitasti? quid nobis dicendum est, qui hujus modicae fidei nec minimam quidem habemus portiunculam. Mystice autem quod Petrus a Domino jussus venire, fluctus maris calcat quo veniat ad Jesum, significat Ecclesiam cujus ipse pastor est, tendentem ad coelestem patriam, fluctus hujus saeculi vestigio rectae fidei et gressibus bonorum operum, superando calcare, et quod Petrus tempestate territus in fluctibus mergi coepit, infirmiores quosque in Ecclesia quos procella persecutionum seu turbo tentationum 110.0367A| terret, et a tenore fidei sive a statu bonorum actuum paululum reflectit, exprimit. Quos tamen ne funditus in perfidiam et in voraginem peccatorum mergantur, porrecta divinae propitationis dextra extrahit. Et sicut Petrum erutum de abyssi pelago, ita illos ereptos de persecutorum scandalo in firmo quietis supernae solo juxta se collocabit. Quia impossibile est ut eorum aliquis pereat, quos censura justi judicis praedestinatos habet ad vitam aeternam. Unde ipsa Veritas ait, Omne quod dat mihi Pater ad me veniet, et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Novit enim Dominus pios de tentatione eripere, et non est impotens inter turbines tempestatum hujus saeculi suos ab omni nequitia pravorum illaesos custodire. Sed videamus quod sequitur:

110.0367B| Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. Prima ergo trepidantium et periclitantium subventio est, incussum cordibus expellere timorem, secunda tempestatum ferias suae praesentiae virtute compescere. Nec mirandum si ascendente in naviculam Domino ventus cessavit. In quocumque enim corde Deus per gratiam sui adest amoris, mox universa vitiorum et adversantis mundi, sive spirituum malignorum bella compressa quiescunt.

Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum dicentes: Vere Filius Dei es. Ad unum signum tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque vectores vere Dei filium confitentur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam. Non ergo ipsum non 110.0367C| juxta haereticorum dementiam creaturam, inter omnia creatam, sed creatorem ante omnia simul cum Patre et Spiritu sancto existentem atque manentem credamus et confiteamur, et in ipsa confessione dignis bonorum operum laudibus veneremur eum et praedicemus in conspectu filiorum hominum ipsum esse filium Dei unigenitum, narrantes virtutes ejus et mirabilia ejus, quae fecit qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos.

Fratres, habemus gratiam, per quam serviamus placentes 110.0367D| Deo cum metu et reverentia; etenim Deus noster ignis consumens est.

Quomodo alibi dixit, quae videntur temporalia sunt, quae vero non videntur aeterna, et inde sumpsit exhortationis et consolationis argumentum, pro malis quae in praesenti tempore toleramus, sic etiam hic facit, ac dicit, firmi debemus existere ut habeamus gratiam, hoc est gratias agamus Deo, non solum debemus aequanimiter ferre praesentia mala, sed etiam gratias illi pro futuris bonis offerre. Per quam, inquit, serviamus bene placentes Deo. Hoc est, sic quippe placentes, Deo servimus cum ei per omnia gratiae deferuntur. Omnia, inquit, facite, sine murmuratione et sine haesitatione, quod quippe quis operatus 110.0368A| fuerit murmurans recidetur, et perit merces ejus. Sicut etiam Israelitae quale judicium perceperunt propter murmurationem, propterea inquit, non murmuretis. Non enim placet Deo quando cum murmuratione servitur, et non ei pro omnibus gratiae deferuntur, et pro tentationibus, et pro spiritalibus. Nihil ergo supinum loquamur, nihil impudens, sed submittamus nos ut venerabiliter ac reverenter esse possimus, hoc est, cum reverentia et metu Domini.

Charitas fraternitatis maneat, et hospitalitatem nolite obliscivi: per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. Intuere quomodo eos praecipit praecepta praesentia custodire: non enim eis alia superimponit, non dixit: Efficiamini amatores fratrum, sed permaneat charitas fraternitatis. Et iterum non 110.0368B| dixit hospitales efficiamini, tanquam si non essent, sed hospitalitatem nolite oblivisci: ex tribulationibus enim poterat fortasse contingere. Per hanc enim, inquit, quidam placuerunt, angelos hospitio recipientes. Attendis quantus honor, quantum lucrum, sive secundum aliam editionem quidam latuerunt, hoc est, nescientes, in hospitio receperunt, propterea et multa merces ejus, qui nesciens eos angelos esse in hospitio recepit. Nam si sciret, nihil mirum esset. Quidam dicunt quod in hoc loco etiam Loth significatur.

Mementote vinctorum, tanquam simul vincti; et laborantium, tanquam et ipsi in corpore morantes. Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus. Fornicatores et adulteros judicabit Deus. Contemplare 110.0368C| quantus illi de pudicitia sermo profunditur. Pacem, inquit, cum omnibus sectamini et sanctificationem, ne quis fornicator vel pollutus. Et iterum, fornicarios autem et adulteros judicat Deus. Sed videamus nunc qualiter honorabiles esse nuptias in omnibus dicat et thronum immaculatum, quoniam videlicet in sanctitate pudicitiae facit conversari fidelem. Hic etiam Judaeos pulsat, qui pollutum putabant conjugalem concubitum, et dicebant ex lecto conjugis surgentem mundum non posse constare. Non igitur pollutum est, quod ex natura conceditur, o ingratissimi et insensatissimi Judaei, sed quod ex prava voluntate descendit. Nam si honorabiles quaedam sunt nuptiae, mundae etiam sunt. Cur itaque ex his pollutionem fieri existimatis, et primo ponens 110.0368D| honorabile connubium in omnibus et thorum immaculatum, ostendit quia juste intulit quae sequuntur. Si enim connubium est concessum, juste fornicator suppliciis afficitur, juste punientur adulteri. Hic adversus haereticos dimicat, et vide quam bene non dixit, iterum nullus sit avarus, sed simul dicens. Tunc intulit veluti commune consilium, non velut ad ipsos solos sermones dirigens.

Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Sint, inquit, mores sine avaritia, non dixit nolite possidere, sed sint mores sine avaritia, ostendit philosophiam cujusque voluntatis. Etenim supra dixerat, et rapinam substantiarum vestrarum cum gaudio suscepistis, unde ostendit eos non esse avaritiae deditos. Juste 110.0369A| ergo eos admonet, sufficientiam, inquit, habentes praesentium, quod plurimi post exinanitionem substantiarum suarum, postea cupiunt sub obtentu eleemosynae iterum congregare divitias, propterea inquit, sint mores sine avaritia, hoc est, ut illud exspectemus quod usui opus fuerit, et pro necessariis tantum curam geramus. Quod ergo dicit aliquis, sive ipsorum necessariorum nobis contingat habere suffragia, non est hoc, crede mihi, non est.

Ipse quippe dixit: Non te deseram, neque derelinquam; ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Iterum, in tentationibus consolatio: ipse quippe dixit et protinus nulla ratione mentitus, quoniam te non derelinquam, proinde cum confidentia nos dicere possumus, 110.0369B| Dominus mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo. Promissum habes, non debes haesitare. Ipse promisit non ambigas, quod autem dicit, non te derelinquam: non de pecuniis tantum dicit, sed etiam de aliis cunctis. Dominus, inquit, mihi adjutor est, non timebo quid faciat mihi homo, et recte, hoc igitur etiam nos in universis tentationibus exclamemus, et Deum habentes propitium humana omnia irrideamus. Sicut enim Deo indignante nihil nobis proderit, ac si cuncti amici consistant, sic etiam Deo nos diligente nulla nobis erit necessitas, nulla laesio, ac si nos cuncti hostiliter insequantur. Non timebo, inquit, quid faciat mihi homo.

Mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, 110.0369C| imitamini fidem. In hoc loco etiam de adjutorio in fratres eum existimo dicere: hoc est enim quod dicit, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum contemplantes exitum conversationis imitamini fidem. Quid est contemplantes? saepius animo versantes, et apud nosmetipsos examinantes, considerantes, subtiliter discutientes, inquit, exitum conversationis, hoc est, perseverantiam usque in finem, quoniam finem habuit bonum eorum conversatio, Optimam intuentes, inquit, eorum vitam imitamini fidem. Ex vita munda, fidem firmatam dicit; quomodo? quoniam credunt de futuris. Non enim ostenderent vitam mundam si haesitarent de futuris.

 Jesus Christus heri et hodie, ipse in saecula saeculorum. Heri omne praeteritum significat tempus, hodie 110.0369D| praesens ex saecula saeculorum, futurum sine termino. Tanquam si diceret, Audistis pontificem, sed non pontificem qui desinat esse, semper idem ipse est. Veluti si essent quidam qui dicerent, quod non est, sed alter venturus est. Ad hoc respondit, quod qui fuit heri ipse hodie et in saeculum, nam hodieque Judaei dicunt alium esse venturum expertes semetipsos, ab eo redientes qui verus est pontifex declinaverunt in errorem, ut Antichristum putent esse venturum; quem errorem quicunque secutus fuerit, si non se correxerit, nec poenitentiam condignam inde egerit, inferni cruciatum nullo modo evadere poterit.

HOMILIA CXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. 110.0370A|

In illo tempore, cum egressus esset Jesus in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat dicens: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam?

Audierat, credo, iste quaesitor vitae aeternae a Domino, tantum eos qui parvulorum velint esse similes, dignos esse introitu regni coelestis, atque ideo curam gerens tractatus certioris possit sibi non per parabolas, sed aperte quibus operum meritis vitam aeternam consequi possit exponi.

Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. Quia magistrum vocaverat 110.0370B| bonum et non Deum vel Dei filium confessus erat, discit quamvis sanctum hominem, comparatione Dei non esse bonum. De quo dicitur: Confitemini Domino quoniam bonus. Unus autem Deus bonus non pater solus intelligendus est, sed et filius qui dicit: Ego sum Pastor bonus, sed et Spiritus sanctus, quia Pater de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. Id est, ipsa una et individua Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, solus et unus Deus bonus est. Non igitur Dominus se bonum negat, se esse Deum significat. Non se magistrum bonum non esse, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse testatur.

Praecepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudem feceris, 110.0370C| Honora patrem tuum et matrem. Haec est puerilis innocentiae castitas, quae nobis imitanda proponitur si regnum Dei volumus intrare. Notandum sane quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona terrae, verum etiam suis cultoribus vitam conferebat aeternam.

Et ille respondens ait: Magister, haec omnia observavi a juventute mea. Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit illi: Unum tibi deest. Non est putandus homo iste vel voto tentantis, ut quidam putavere, Dominum interrogasse, et de sua esse vita mentitus, cum se legis mandata custodisse dicebat, sed simpliciter ut vixerit esse confessus, quia si mendacio aut simulationis noxa reus teneretur, nequaquam intuitus arcana cordis 110.0370D| ejus diligere diceretur Jesus. Diligit enim Dominus eos qui mandata legis, quamvis minora, custodiunt, sed nihilominus quod in lege minus fuerat, his qui perfecti esse desiderant ostendit: quia non venit solvere legem aut prophetas, sed adimplere. Ad quam profecto adimpletionem pertinet, quod hic consequenter adjungit.

Vade, quaecunque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Quicunque perfectus esse voluerit debet vendere quae habet, et non ex parte vendere, sicut Ananias fecit et Saphira, sed totum vendere, et, cum vendiderit, dare omne pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. Nec hoc ad perfectionem 110.0371A| sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est, relictis malis, faciat bona. Facilius enim sacculus contemnitur quam voluntas. Multi divitias relinquentes Dominum non sequuntur. Sequitur autem Dominum qui imitator ejus est, et per vestigia illius graditur. Qui enim dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare, sicque perveniet ad regnum coeleste.

HOMILIA CXIX. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.

In illo tempore venit Jesus in regionem Gerasenorum. Et exeunti ei de navi statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo. Qui domicilium habebat in monumentis, etc.

110.0371B| Homo iste qui spiritu vexabatur immundo, et Domino vesanus sed mox curandus occurrit, figuram habebit populi gentilis, qui usque ad tempora Dominicae incarnationis daemoniacis delusus doctrinis, idola pro Deo colebat. Qui domicilium habebat in monumentis, quia in mortuis operibus, hoc est, in peccatis delectabatur. Quid enim sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra? in quibus non Dei habitat sermo, sed anima peccatis mortua recluditur.

Et neque catenis jam quisquam eum poterat ligare, quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. Catenis et compedibus, graves et durae leges significantur gentium, quibus et in eorum republica 110.0371C| peccata cohibentur. Ruptisque catenis, ut Lucas scribit, agebatur a daemonio in deserto, quia etiam transgressis legibus, ad ea scelera cupiditate ducebatur, quae jam vulgarem consuetudinem excederent.

Et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat, clamans et concidens se lapidibus. Semper nocte ac die furiebat daemoniosus: quia gentilitas sive adversis rerum casibus laboraret, seu pax et prosperitas aliqua mundi blandientis arrideret, nequaquam a servitio malignorum spirituum collum mentis excutere noverat, sed per operum foeditatem quasi in monumentis jacebat. Per fastum superbiae in montium jugis errabat, per verba durissimae infidelitatis, 110.0371D| quasi arreptis furibunda cautibus seipsam concidebat. Sed attestante Joanne Baptista, Dominus de lapidibus suscitavit filios Abrahae, cum dura infidelium corda ad gratiam pietatis convertit.

Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum, et clamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? Quanta Arii vesania, Jesum creaturam et non Deum credere, quem Filium Dei altissimi daemones credunt et contremiscunt? quae impietas Judaeorum eum dicere in principe daemoniorum ejecisse daemonia, quem ipsa daemonia fatentur nihil secum habere commune, qui hoc ipsum quod tunc per daemoniaci clamavere furorem, postmodum in delubris idolorum dicere et confiteri non cessarunt, Jesum videlicet esse Christum Filium Dei 110.0372A| altissimi, nec se aliquid cum illo pacis aut societatis habere.

Adjuro te per Deum, ne me torqueas. Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine. Hostis humanae salutis non exiguum sibi ducit esse tormentum ab hominis laesione cessare, quantoque hunc diutius possidere solebat, tanto difficilius dimittere consentit. Unde studendum summopere est, ut siquando ut homines a diabolo superemur, mox ejus laqueos evitare satagamus, ne si aliquanto tardius ipsi resistatur, laboriosius quandoque pellatur.

Et interrogabat eum quod tibi nomen est? Et dicit ei, Legio nomen mihi est, quia multi sumus. Non velut inscius nomen inquirit, sed ut confessa publice peste quam furens tolerabat, virtus curantis gratior emicaret. 110.0372B| Sed et nostri temporis sacerdotes, qui per exorcismi gratiam daemones ejicere norunt solent dicere, patientes non aliter valere curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod ab immundis spiritibus, visu, auditu, gustu, tactu et alio quolibet corporis aut animi sensu vigilantes, dormientesve pertulerunt confitendo patenter exponant. Quod vero dicebat spiritus: Legio mihi nomen est, quia multi sumus, significat populum gentium non uni cuilibet, sed innumeris ac diversis idololatriae cultibus esse mancipatum, cui contra scriptum est, quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Unde bene in Babylonis constructione linguarum unitas, per spiritum superbiae inscissa in Hierosolyma est, per gratiam sancti Spiritus linguarum varietas adunata. Et illa 110.0372C| confusio, haec visio pacis interpretatur, quia videlicet electos in pluribus linguis et gentibus, una fides ac pietas toto orbe pacificandos confirmant, reprobos autem plures sectae quam linguae dissociando confundunt.

Et precabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. In Evangelio Lucae ita scriptum est, et rogabant eum ne imperaret illis, ut in abyssum irent. Sciebant ergo daemones aliquando futurum ut per adventum Domini mitterentur in abyssum, non ipsi futura praedivinantes, sed Prophetarum de se dicta recolentes, ideoque gloriam Dominici adventus quam mirabantur, ad suam pertimescebant tendere damnationem.

110.0372D| Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens. Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus. Et concessit eis statim Jesus. Ideo permisit eis quod petebant, ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praeberetur, pastores enim ista cernentes statim nuntiant civitati. Erubescat Manichaeus si quippe de eadem substantia, et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt animae, quomodo ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur? In quorum tamen interitu figuraliter homines immundi, vocis et orationis expertes indicantur, qui in monte superbiae pascentes lutulentis oblectantur in actibus, talibus enim per cultus idolorum possunt daemonia dominari. Nam nisi quis porci more vixerit, non in 110.0373A| eum diabolus accipiet potestatem ad approbandum tantum, non autem ad perdendum accipiet.

Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. Significat autem hoc, quod jam clarificata Ecclesia et liberato populo gentium a dominatione daemoniorum, in abditis agunt sacrilegos ritus suos, qui Christo credere noluerunt caeca et profunda curiositate submersi. Et notandum quod spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet. Rem necessariam docere nos volens, ut scilicet noverimus eos multo minus posse sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscunque potuerunt. Hanc 110.0373B| autem potestatem Deus bonus occulta justitia nobis dare potest, injusta non potest.

Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Quod pastores porcorum fugientes ista nuntiant, significat quosdam etiam primitates impiorum quanquam Christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus pergentes stupendo et mirando praedicare.

Et egressi sunt videre quid esset factum: et veniunt ad Jesum, et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt, etc. In Evangelio Lucae scriptum sedentem ad pedes ejus. Significat autem multitudinem vetusta suavitate delectatam honorare quidem, sed nolle pati Christianam legem, dum dicunt quod eam 110.0373C| implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum. Sedere namque ad pedes Domini est eum a quo daemonia exierant, eos qui a peccatis correcti fuerint, fixa mentis intentione vestigia sui Salvatoris, quae sequantur intueri, vestitum sumere est, virtutum studia quae vesani perdiderant jam sana mente recipere. Cui figurae apte congruit illa Domini parabola, in qua rediens ad patrem filius luxuriosus et prodigus, mox stola prima cum annulo induitur, manifeste insinuans, quia quisquis vero corde de admissis poenituerit? potest donante Christi gratia prima justitiae opera de quibus ceciderant cum annulo inviolatae fidei recuperare.

Et rogare eum coeperunt ut discederet a finibus eorum. 110.0373D| Conscii fragilitatis suae Gerazeni, praesentia Domini se judicabant indignos, non capientes verbum Dei nec infirma adhuc mente pondus sapientiae sustinere valentes. Quod et Petro ipsi viso piscium miraculo contigisse legitur, et vidua Sarepthana B. Heliae cujus sensit hospitio benedici, nihilominus se putavit praesentia gravari. Quid mihi et tibi, inquit, vir Dei, ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et occideres filium meum?

Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo: et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. Haec ex illa Apostoli sententia 110.0374A| recte possunt intelligi cum ait, cupio dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum, manere autem in carne necessarium propter vos, ut sic quisque intelligat post remissionem redeundum sibi in conscientiam bonam, et serviendum Evangelio propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum praepropere jam vult esse cum Christo, negligat ministerium praedicationis fraternae redemptioni accommodatum. Quid vero Matthaeus duos dicit a daemonum legione curatos, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intelligas unum eorum fuisse personae alicujus clarioris et famosioris quem regio illa maxime dolebat, et pro cujus salute plurimum satagebat: hoc volentes significare duo Evangelistae, solum commemorandum 110.0374B| judicarunt, de quo facti hujus fama latius praeclariusque flagraverat. Sed et allegoriae summa concordat quia sicut unus a daemonio possessus, sic et duo populi gentilis typum non inconvenienter exprimunt. Nam cum tres filios Noe generaverit, unius solum familia in possessionem ascita est Dei, ex duobus reliquis diversarum nationum quae idolis manciparentur procreati sunt populi, de illis tamen quicumque ad fidem Christi pervenerint, et baptismate ipsius a peccatis abluti sunt regni Dei consortes esse meruerunt, quia juxta Salvatoris sententiam, Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur. Per eundem.

HOMILIA CXX. HEBDOMADA VIII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Romanos. 110.0374C|

Fratres, humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem, etc.

Magna sollicitudo et cura salutis vestrae ac devotio aeterni profectus vestri coram Deo nos admonet ex Apostolica lectione aliquantulum tractare vobiscum quam audistis. Humanum, inquit, dico propter infirmitatem carnis vestrae, quia nondum potestis pleniter audire divinum. Sive ita humana ratione dignum loquor quod omnes mecum sentire possunt, et ne ullus abnuere. Sicut enim, inquit, exhibuistis membra 110.0374D| vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Inglorium quidem est, ut ita quis virtutibus sicut vitiis serviat; multo enim amplius et multo intentius est honoranda justitia, et ideo dicit humane se loqui. Si ergo humane, inquit, et communiter ago, eadem postulo, similia requiro. Dudum ergo patrum nostrorum pedes currebant ad daemonum templa; nostri nunc currant ad Ecclesiam Dei. Pedes qui prius libenter currebant ad effundendum proximi sanguinem, nunc multo libentius ad liberandum proximum currant. Manus quae prius veloces erant aliena diripere, nunc sint multo velociores ad propria largienda. Oculi qui prius intendebant 110.0375A| ad pulchritudinem mulierum, vel alienum aliquid ad concupiscendum, nunc multo intentius circumspiciant pauperes, debiles, egenos ad miserandum. Aures quae delectabantur auditu vano, nunc convertantur ad audiendum verbum Dei, ad explananda divina praecepta, et ad capiendam sapientiae disciplinam; linqua quae conviciis et maledictionibus aut turpiloquiis erat assueta, nunc convertatur ad benedicendum Deum, in omni tempore sermonem sanum proferat, et honestum, et qui aedificet audientes, mendacium deserat, et veritatem loquatur cum proximo suo. Sed quid opus est haec singula prosequi, cum pateat omnibus uniuscujusque membri ministerium, et ita quod antea quis exhibuit vitiis, nunc ad virtutes et ad opera justitiae 110.0375B| aptare contendat. Et actum quem exhibuit ad adulterium, ad castitatem nunc et sanctificationem omnino convertat. Et ita omnia membra quae ante iniquitati servire dependebant, haec conversio in melius proposita ad serviendum justitiae sanctificationique dependat. Sequitur:

Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Hoc est, ab omni justitia alieni, quia non est acceptum Deo simul justitiae peccatoque servire. Unde sequitur:

Quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? In quorum recordatione maxima est verecundia his qui diligunt justitiam et veritatem. Quia omnis qui cognoscit aut diligit bonitatem in malis actibus suis erubescit.

110.0375C| Nam finis illorum mors est. Id est, retributio illorum, poena perpetua.

Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum aeternum in sanctificatione, finem vero vitam aeternam. Notandum vero est esse libertatem culpabilem alienum esse ab operibus justitiae et laudabilem servitutem esse justitiae in sanctificatione. Quisquis autem servus erit justitiae, liber est a peccato, et servus est simul sapientiae et pietatis, pudicitiae et castitatis, et omnium una virtutum, quorum finis, id est retributio, vita aeterna est. Unde fratres nosmetipsos incessanter discutere debemus per singula quae gessimus aut gerimus, et in unoquoque actu considerare cui serviamus, an peccato ad iniquitatem et ad interitum nobismetipsis, 110.0375D| nisi eam citius deseramus, an justitiae in sanctificationem ad promerenda nobis aeternae vitae gaudia. Nisi enim prius per poenitentiam peccato moriamur, non possumus per justitiam vivere Deo.

Stipendia enim peccati mors. Peccatum enim nisi per confessionem et poenitentiam atque eleemosynarum largitatem destruatur, accipit remunerationem poenam aeternam.

Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro. Bene enim additum est, vita aeterna in Christo Jesu, quia illi, qui resurgunt in confusionem et opprobrium sempiternum, habent quidem vi tam aeternam, sed in confusione et poena aeterna; justi vero qui resurgunt, ad gaudia sempiterna habent 110.0376A| vitam aeternam in Christo Jesu Domino nostro, simul cum illo aeterna gaudia possidentes, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.

In illo tempore, cum multa turba esset cum Jesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis suis, ait illis: Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent, et si dimisero eos jejunos, deficient in via, etc.

In hac lectione consideranda est in uno eodemque redemptore nostro distincta operatio divinitatis et humanitatis. Quis enim non videat hoc quod super turbam miseretur Dominus, ne vel inedia vel viae 110.0376B| longioris deficiat labore, affectum esse et compassionem humanae fragilitatis? Quod vero de septem panibus et pisciculis paucis quatuor millia hominum saturavit, divinae opus esse virtutis manifestum est. Mystice autem hoc miraculo designatur, quod viam saeculi praesentis aliter incolumes transire nequimus, nisi nos gratia redemptoris nostri alimento sui verbi reficiat. Hoc vero typice inter hanc refectionem, et illam quinque panum ac duorum piscium distat, quod ibi litteris veteris instrumenti spiritalis gratia plena esse signata est, hic autem novi veritas ac gratia testamenti fidelibus ministranda monstrata est. Sane utraque refectio in monte celebrata est, ut aliorum Evangelistarum narratio declarat, quia utriusque scriptura testamenti, recte intellecta, altitudine 110.0376C| nobis coelestium et praeceptorum mandat, et praemiorum utraque altitudinem Christi, qui est mons, domus Domini in vertice montium, consona voce praedicat. Qui enim aedificatam super se civitatem sive domum Domini, id est, Ecclesiam in alto bonorum extollit operum, et cunctis manifestam gentibus exhibet; ipse hanc ab infimis delectationibus abstractam pane coeli reficit, atque ad appetitum supernae suavitatis, dato pignore cibi spiritalis accendit. Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Turba autem triduo Dominum propter sanationem infirmorum suorum sustinet, cum electi quique fide sanctae Trinitatis lucidi, Domino pro suis suorumque peccatis animae videlicet languoribus perseveranti instantia 110.0376D| supplicant, item turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata, quae perpetravit per poenitentiam declinans ad Dominum, se in opere, in locutione atque in cogitatione convertit. Et si dimisero eos jejunos in domum suam deficient in via. Dimittere jejunos in domum suam Dominus non vult ne deficiant in via. Quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sancto pabulo dimittantur. Ne ergo lassentur hujus peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione.

Quidam enim ex eis de longe venerunt. Est autem qui nil fraudis et nihil carnalis corruptionis expertus, ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de 110.0377A| longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius, nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, sola autem conjugia expertus, ad ministerium spiritale conversus est, neque iste venit e longinquo, quia usus conjunctione concessa per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt, atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur, hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. Quanto etenim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Dentur igitur alimenta eis etiam, qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi 110.0377B| sunt, ut in Deum vires raperent quas in flagitiis amiserunt. Item Judaei quicumque in Christo crediderunt, de prope ad illum venerunt, quia legis et Prophetarum erant litteris edocti de illo, credentes vero ex gentibus de longe utique venerunt ad Christum, quia nullis paginarum sacrarum monumentis de ejus erant fide praemoniti.

Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine? Et interrogavit eos: quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. Bene septem panes in ministerio novi testamenti ponuntur, in quo septiformis gratia Spiritus sancti plenius fidelibus cunctis, et credenda revelatur et credentibus datur. Neque hordeacei fuisse produntur, sicut illi quinque de quibus quinque sunt hominum 110.0377C| millia saturata, ne iterum sicut in lege vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur, hordei etenim medulla tenacissima palea tegitur.

Et praecepit turbae discumbere super terram. Supra in refectione quinque panum turba supra fenum viride discumbebat, nunc ubi septem panibus reficienda est, supra terram discumbere praecipitur, quia per scripturam legis carnis desideria calcare et comprimere jubemur. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. In novo autem testamento ipsam quoque terram ac facultates temporales derelinquere praecipimur, vel certe, quia mons in quo turba Dominicis panibus reficiebatur, altitudinem, ut supra diximus, redemptoris nostri significat, 110.0377D| ibi super fenum, hic super terram reficitur. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Jerusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur; hic autem remota omni cupiditate carnali convivas novi testamenti, spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat.

Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis, ut apponerent, et apposuerunt turbae. Dominus accipiens panes dabat discipulis suis, ut ipsi acceptos turbae apponerent, quia spiritalis dona scientiae tribuens Apostolis per eorum ministerium voluit Ecclesiae suae per orbem vitae cibaria distribui. Quod autem fregit panes, quos 110.0378A| discipulis daret, apertionem designat sacramentorum, quibus ad perpetuam salutem nutriendus erat mundus. Cum enim ait Dominus ipse: Et nemo novit filium nisi Pater, neque patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius revelare, quod nisi panem vitae nobis per se aperiendum demonstravit, ad cujus interiora cernenda per nos ipsos penetrare nequimus, cui contra Propheta mirabilem quorumdam famem deplorans aiebat, parvuli petierunt panem, nec erat qui frangeret eis. Quod est aliis verbis dicere, indocti quaesierunt pabulum verbi Dei, quo ad virtutem bonae operationis convalescerent refici, nec erat magistris deficientibus qui eis Scripturae arcana patefaceret, eosque ad viam veritatis instrueret. Acceptis autem ad frangendum panibus Dominus gratias 110.0378B| agit, ut et ipse quantum de salute generis humani congaudeat ostendat, et nos ad agendas semper Deo gratias informet, cum vel terreno pane carnem, vel animam coelesti superna gratia largiente reficimus.

Et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et jussit apponi. Si in panibus septem scriptura novi testamenti designatur, in cujus lectione per gratiam sancti Spiritus internas mentium epulas invenimus, quid in piscibus, quos benedicens pariter Dominus turbae jussit apponi, nisi sanctos accipimus illius temporis quo eadem est condita scriptura, vel quorum ipsa scriptura fidem, vitam et passiones continet, qui de turbulentis hujus saeculi fluctibus erepti, ac divina benedictione consecrati refectionem 110.0378C| nobis internam, ne in hujus mundi transeuntis excursu deficeremus, exemplo suae vel vitae praebuere vel mortis.

Et manducaverunt, et saturati sunt. Manducant de panibus Domini ac piscibus, et saturantur qui audientes verba Dei et exempla intuentes, ad profectum vitae correctionis per haec excitari atque assurgere festinant, quibus apte congruit illud Psalmistae, edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum, etc.

Et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas. Quod turbis saturatis superat, Apostoli sustollunt, et septem sportas implent, quia vero sunt altiora perfectionis praecepta vel potius exhortamenta, et consilia, quae generalis fidelium 110.0378D| multitudo nequit servando et implendo attingere, quorum exsecutio illos proprie respicit, qui majori sancti Spiritus gratia pieni generalem populi Dei, conversatione mentis atque operis sublimitate transcendunt. Qualibus dicitur: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. Unde bene sportae quibus Dominicorum sunt condita fragmenta ciborum propter septiformem Spiritus gratiam, septem fuisse memorantur. Nam quia sportae junco et palmarum foliis solent contexi, merito in sanctorum significatione ponuntur. Juncus quippe super aquas nasci consuevit, palma vero victricem ornat manum. Et junceis vasis recte comparantur electi, cum radicem cordis, ne forte ab amore aeternitatis arescat, 110.0379A| in ipso vitae fonte collocant. Assimilantur et eis, quae de palmarum sunt foliis contexta, cum in defectu jam aeternae retributionis memoriam puro in corde retinent. Et bene turba, quamvis reliquias Dominici prandii non caperet, manducasse tamen et saturata esse narratur, quia sunt nonnulli, qui etsi omnia sua relinquere nequeunt, tamen esurientes et sitientes justitiam, saturantur, cum audiendo mandata legis Dei ad vitam perveniunt aeternam. Bene quatuor millia, ut ipso etiam numero docerent Evangelicis se pastos esse cibariis, per Dominum nostrum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos. 110.0379B|

Fratres, nihil nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, etc.

Nihil nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Ex quo intelligitur quotidiana gratia Christi omnes sanctos ab hac lege peccati et mortis, in quam jugiter vel nolentes coguntur, incurrere, cum remissionem debitorum suorum a Domino precantur absolvi. Videtur ergo, non ex persona peccatorum, sed ex illorum qui vere sancti atque perfecti sunt, hanc beatum Apostolum prompsisse sententiam, Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum hoc ago, et video aliam 110.0379C| legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Lex enim, ait, Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Magnam in hoc dedit securitatem, quia quod impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit peccatum in carne. Haec dicit ut baptizatos securos reddat qui liberati a peccato sunt, quoniam quod impossibile erat, inquit, legis, cui impossibile? nobis scilicet impossibile erat mandatum legis implere, quia subjecti eramus peccato ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Per hanc etenim hostiam carnis, quae oblata est pro peccato, damnavit 110.0379D| peccatum, hoc est fugavit peccatum, et abstulit, ut justificatio legis impleretur in nobis, qui legem secundum spiritum custodimus, et non secundum carnem. In qua parte secundum ea quae supra exposuimus impossibilis erat lex, et infirma. Id enim egit mors Domini, ne mors timeretur, et ex eo jam appeterentur temporalia bona, nec metuerentur temporalia mala, in quibus carnalis erat illa prudentia in qua impleri legis praecepta non poterant; haec autem prudentia in homine Dominico exstincta et ablata justitia legis impletur cum secundum carnem non ambulatur, sed secundum Spiritum. Unde verissime dictum est, Non veni solvere legem, sed adimulere. Plenitudo ergo legis charitas, et charitas 110.0380A| eorum est qui secundum spiritum ambulant. Haec enim ad gratiam pertinent Spiritus sancti, quando enim non erat charitas justitiae sed timor, lex non implebatur. Ideo igitur damnatum dicit peccatum, ut impleretur in nobis justificatio legis datae a Moyse. Sublati enim de conditione legis, facti sumus amici ejusdem, justificati enim amici sunt legis. Quomodo autem impletur in nobis justificatio, nisi cum datur remissio omnium peccatorum? ut sublatis peccatis justificatus appareat mente serviens legi Dei, hoc est non secundum carnem ambulans, sed secundum spiritum, ut devotio animi, qui est spiritus, non consentiat desiderio peccati, quia per carnem seminatur concupiscentia animae, quod est peccatum.

Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt; 110.0380B| qui vero secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Hic jam aptius quasi inter nos et Judaeos in medio statuens legem Moysi, dicit: Qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt, hoc est, Judaei quos dicit secundum carnem Israel, qui ea quae carnis sunt, sapiunt in eo quod secundum carnem legem intelligunt: Qui vero secundam spiritum, de his dicens, quos Judaeos dicit spiritu non littera, quae sunt spiritus sentiunt.

Nam prudentia carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax in Christo Jesu Domino nostro. Nunquid non unum atque idem est, quod dicit, prudentia carnis mors est: cui mors est? animae, sine dubio; qui enim legem secundum carnem, id est, secundum litteram intellexerit, non venit ad Christum 110.0380C| qui est vita, et ideo prudentia carnis mors est, prudentia vero spiritus vita et pax, vitam namque et pacem quae est Christus habet qui spiritaliter intelligit legem, et bonis operibus implet quod recte in mandatis Dei sibi praeceptum intelligit; hic cum Christo ipso praestante in vita regnabit aeterna, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore accesserunt ad Jesum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum ut signum de coelo ostenderet eis, etc.

Signum de coelo quaerunt et quia multa hominum 110.0380D| millia secundo paucis de panibus satiavit, nunc in exemplum Moysi manna coelitus misso et per omnia passim disperso populum omnem multo tempore reficiat. Quod in Evangelio Joannis post edulium panum turbas ab eo quaesisse legimus dicentes: Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi, quod operaris, patres nostri manducaverunt in deserto, sicut scriptum est, panem de coelo dedit iis manducare.

At ille respondens ait eis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum; et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste coelum. Faciem ergo coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis? Secundum historiam autem sensus iste 110.0381A| manifestus est, quod ex elementorum ordine atque consonantia possint et sereni et pluvii dies praenosci, scribae autem et Pharisaei qui videbantur esse legis doctores ex Prophetarum vaticinatione, non poterant intelligere Salvatoris adventum: spiritaliter autem quod dixit Dominus, facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum, significat quod per sanguinem passionis Christi in primo adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane: Hodie tempestas, rubet enim cum tristitia coelum: significat quod in secundo adventu igne praecedente venturus est. Faciem ergo coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis. Signa temporum dixit de adventu suo, vel passione cui simile est roseum coelum vespere, et item de tribulatione ante adventum suum 110.0381B| futurum, cui simile est mane roseum cum tristitia coelum.

Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae. Non ergo datur signum generationi illi, id est tentantium Dominum et insultantium verbis ejus, tale utique signum, quale tentantes quaerebant, hoc est, de coelo, quibus tamen multa coelestia signa dabat in terra. Caeterum generationi quaerentium Dominum, requirentium faciem Dei Jacob, signum de coelo ostendebat, quando cernentibus Apostolis ascendit in coelum, quando misso de Spiritu primitivam implevit Ecclesiam: quando ad impositionem manus Apostolorum in Samaria, Caesarea, Epheso, aliisque urbibus ac locis plurimis, gratiam de coelo Spiritui sancto credentibus 110.0381C| ministravit. Quid autem signum Jonae sibi velit, jam supra dictum est, Sequitur:

Et, relictis illis, abiit. Relictis scribis et Pharisaeis quibus dixerat, Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei nisi signum Jonae, recte abiit trans fretum et gentium secutus est populus.

Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. Quaerat aliquis, et dicat, quomodo panes non habebant qui statim impletis septem sportis ascenderunt in naviculam et venerunt in fines Magedan, ibique audiunt navigantes, quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, sed Scriptura testatur quod obliti sint eos se cum tollere. Quod autem navigaturi trans fretum 110.0381D| obliti sunt viaticum sumere secum, indicium est quam modicam carnis curam haberent in reliquiis, quibus ipsa reficiendi corporis necessitas quae naturaliter cunctis mortalibus inest intentione Dominici comitatus mente excesserat. Unus vero panis quem secum habebant in navi mystice ipsum panem vitae Dominum videlicet Salvatorem designat: cujus amore quia semper intus reficiebantur in corde minus de terreno pane quo corpus pasci solet curabant:

Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. In Marco ita scriptum est: Videte et cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis. Fermentum Pharisaeorum est decreta 110.0382A| legis divinae traditionibus nominum postponere, vel certe legem verbis praedicare, factis impugnare, fermentum est Sadducaeorum Dominum tentare, nec doctrinae ejus aut operibus credere: sed insultando alia quibus credere debeant petere. Fermentum Herodis est adulterium, homicidium, temeritas jurandi, simulatio religionis, et quod omnium est caput et origo scelerum odium ac persecutio in Christum, et praecursorem ejus, praeconemque primum regni coelestis. A quo utrorumque fermento, etiam Apostolus nos prohibens ait: Itaque epulemur non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.

At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus. Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis 110.0382B| inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis neque recordamini quinque panum [in] quinque millia hominum, et quot cophimos sumpsistis? Neque septem panum [in] quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? Quare non intelligitis quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Per occasionem praecepti quo Salvator jusserat dicens: Cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis: docet eos quid significent quinque panes et septem sive pisciculi, aut quinque millia hominum et quatuor millia quae pasta sunt in eremo, quo licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen aliud spiritali intelligentia demonstretur. Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum et fermentum Herodis non corporalem panem, 110.0382C| sed traditiones perversas et haeretica significat dogmata, quare et cibi, quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent? Istiusmodi fermentum, quod omni ratione vitandum est, habuit, Marcion et Valentinus, et omnes haeretici; fermentum hanc vim habet ut si farinae mistum fuerit, quod parvum videbatur, crescat in majus, et ad saporem suum universam conspersionem trahat. Ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam in tuum pectus jecerit, in brevi ingens flamma succrescet, et totam hominis possessionem ad se trahet. Hoc est de quo et Apostolus loquitur, Modicum fermentum totam massam corrumpit.

Tunc intellexerunt quod non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. 110.0382D| Quod eis utile erat persuasit, quod nocivum vitare jussit; doctrina enim superstitiosa et haeretica gravat magis quam adjuvat, mergit et non erigit. A bono ergo magistro discipuli instructi intellexerunt in fermento seductionem Pharisaeorum et Sadducaeorum, imo omnium haereticorum qui contraria sapiunt veritati expressam vitandam esse, quam et omnino ipsi vitaverunt et nobis fugiendam esse censuerunt, quatenus omnem errorem spernentes et viam veritatis per omnia sequentes, poenam aeternam evadere et vitam aeternam promereri festinemus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. 110.0383A|

In illo tempore abiit Jesus sabbato per sata: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas et manducare, etc.

Ut in alio quoque Evangelista legimus propter nimiam importunitatem ne vescendi quidem habebant locum, et ideo quasi homines esuriebant; quod autem spicas segetum manibus confricabant et inediam consolabantur, vitae austerioris indicium, non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium.

Pharisaei autem videntes dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. 110.0383B| Nota quod primi apostoli Salvatoris, litteram legis Sabbatis destruunt adversum Ebionitas, qui cum caeteros recipiant Apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.

At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant, quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis manducavit, quos non licebat ei edere, nec his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad confutandam calumniam Pharisaeorum veteris recordatur historiae, quando David fugiens Saulem in Nobaia, et ab Achimelech sacerdote susceptus, postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et Levitis, et hoc tantum interrogavit, si mundi fuerint a mulieribus. 110.0383C| Et illo respondente ab heri et nudiustertius, non dubitavit panes dare, melius arbitratus, Propheta dicente: Misericordiam volo et non sacrificium, de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium; hostia enim placabilis Deo, hominum salus est. Opponit ergo Dominus et dicit, si et David sanctus est et Achimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in Apostolis, quam probatis in caeteris? Quanquam et in hoc multa distantia sit: isti spicas in sabbato manu confricant; illi panes comederunt Leviticos, et ad Sabbati solemnitatem accedebant neomeniarum dies, quibus in convivio requisitus fugit ex aula regia. Observa 110.0383D| quod panes propositionis nec David nec pueri ejus acceperint antequam se a mulieribus mundos esse responderunt.

Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Calumniamini, inquit, discipulos meos, cur per segetes transeuntes spicas triverint, et hoc fecerunt famis necessitate cogente: cum ipsi Sabbatum violetis in templo immolantes victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes, et juxta alterius Evangelii fidem, circumcidentes parvulos in Sabbato, et dum aliam legem servare cupitis Sabbatum destruatis. Nunquam autem leges Domini sibi contrariae sunt, et prudenter 110.0384A| ubi transgressionis discipuli sui argui poterant, David et Achimelech dicit exempla sectatos. Veram autem et absque necessitatis obtentu Sabbati praevaricationem in ipsos refert, qui calumniam fecerant.

Dico autem vobis quia templo major est hic. Hic non pronomen, sed adverbium loci legendum, quod major templo sit locus qui Dominum templi teneat.

Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo et non sacrificinm, nunquam condemnassetis innocentes. Quid est, misericordiam volo et non sacrificium supra diximus. Quod autem sequitur, nunquam condemnassetis innocentes, de Apostolis intelligendum est. Et est sensus, misericordiam comprobastis Achimelech, 110.0384B| eo quod fame periclitante David refocillare et pueros ejus, quare simili modo meis discipulis fame laborantibus non compassi estis, qui vos pane verbi coelestis quotidie pascunt, quatenus ejus satietate repleti ad vitam possitis pervenire perpetuam, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXV. HEBDOMADA IX POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Romanos

Fratres, debitores isumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis, etc.

110.0384C| Apertissime nos beatus Apostolus, fratres charissimi, praesenti lectione quam audistis, carnis desideriis non debere servire docet, dicens: Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Neque propterea nos fecit Deus ad imaginem suam, ut carnis servituti essemus obnoxii, sed potius ut creatori suo anima deserviens ipso servitio ac ministerio carnis uteretur. Sed fortasse dicat aliquis quomodo carni non sumus debitores? cum et victum ei et indumentum providere naturae necessitate cogamur? Sed ut ostenderet Apostolus non carni aliquid conferre propriae necessitatis culpabile esse, sed ipsam vitam carnis concupiscentiis mancipare, ideo addidit, si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Secundum carnem vivere est 110.0384D| carnalibus desideriis indulgere. In hoc ergo negat Apostolus nos debitores esse, sicut et alibi dicit: Et carnis curam non feceritis in concupiscentiis ejus. Non utique denegat, et ibi carnis curam habendam in necessariis vitae usibus, sed ejus concupiscentiis consentire. Sequitur: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis. Qui ergo secundum spiritalia vivit desideria, et mortificat actus carnis suae, ipse vivit propter inhabitantem in se Spiritum vitae. Isto enim modo quis actus carnis mortificare potest? Nam fructus spiritus est charitas, odium actus est carnis. Odium ergo per charitatem mortificatur et exstinguitur. Gaudium in Deo similiter fructus est spiritus. Tristitia hujus saeculi quae mortem 110.0385A| operatur, carnis est actus, haec ergo exstinguitur si perfectum in nobis est gaudium in Deo. Pax fructus est spiritus, dissensio et discordia carnis sunt. Sed certum est discordiam mortificari posse per pacem. Castitas et continentia fructus spiritus sunt, adulterium et fornicatio carnis sunt. Verum est enim mortificari posse libidinem per continentiam, et emundari mala acta, adulteria et fornicationes, sic et poenitentia [ F., patientia] impatientiam exstinguit, et bonitas malitiam perimit, et mansuetudo ferociam, et castitas impudicitiam necat, talique ordine qui per spiritum actus carnis mortificaverit, vivet. Sequitur:

Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Nam qui in peccatis sunt spiritu Diaboli aguntur, 110.0385B| qui autem Spiritu sancto gubernari merentur, et qui secundum doctrinam Spiritus sancti vivunt, ipsi Spiritu Dei aguntur.

Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, non spiritum illum in quo timore tantum Domino servire debeatis, sed eam legem qua per dilectionem potius Deo serviatis: sed per spiritum servitutis in timore, qui est initium sapientiae et scientiae Dei, cum primo Dominum coeperit timere et diabolo repugnare in quo spiritu timoris Domini quisque Domino servire debet initio bonae conversationis, quasi puer sub paedagogis, ut discat timere Dominum, et mandata ejus custodire, quo usque ad perfectionem bonorum operum aetas perveniat et mereatur adoptionis spiritum percipere, et esse jam 110.0385C| Filius Dei per assueta bona opera, sicut in sequentibus dicit idem Apostolus:

Sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum Dei. Ut non jam timore poenae Deo serviamus, sed pura perfectaque dilectione quae praedictum ab homine expellit timorem; cum ergo peccatis mortui erimus per poenitentiam et confessionem, et desierimus esse quod fuimus servi peccati, illi serviendo per assueta opera pietatis et justitiae, ac per Spiritus sancti gratiam et vocari et esse jam Filii Dei mereamur.

In quo clamamus: Abba Pater. Quia jam per sanctificationem sancti Spiritus, quem bonis et sanctis moribus meremur in nobis manere, fiduciam habemus, Deum nobis Patrem nominare, cum nos filios ejus esse cognoscimus in adimpletione voluntatis 110.0385D| ejus. Ideo voluntate simplici operemur omnia bona quae possumus, ut filios nos Dei esse comprobemus, in dilectione et non jam in timore servientes. Quia qui vocat patrem, filium se esse profitetur. Debet ergo patrum moribus placabilis filius inveniri, ne pro nomine quoque in vanum usurpato majori poenae subjiciatur.

Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Ipse quippe Spiritus servitutis per quem in timore tantum Domino servivimus, testimonium reddit spiritui adoptionis, in quo perfecte per charitatem Deo servierimus, quod sumus filii Dei. Quia non nisi filii Dei arrham sui spiritus percipere merentur.

110.0386A| Si autem filii et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Mercedem namque servus exspectat, haereditatem filius sperat. Ideoque satagamus ut non jam servi per timorem Domino simus servientes, sed per amorem Patris omnia bona facientes, ut mereamur haereditatem incorruptionis et immortalitatis, aeternae simul gloriae possidere, et illud etiam adipisci quod ipse nobis Salvator adoptavit a Patre, dicens: Pater, volo ut ubi sum ego, illic sint et ministri mei. Hoc modo cohaeredes suos Christus non solum in partem haereditatis, sed etiam in consortium beatitudinis aeternae perducit, cui sit honor, laus et gratiarum actio, una cum Patre et Spiritu sancto, per infinita saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXVI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. 110.0386B|

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimento ovium, intus autem sunt lupi rapaces, etc.

Et de omnibus quidem intelligi potest, qui aliud habitu ac sermone promittunt, aliud opere demonstrant. Sed specialiter de haereticis intelligendum, qui videntur continentia, castitate, jejunio quasi quadam pietatis se veste circumdare, intrinsecus vero habentes animum venenatum simpliciorum fratrum corda decipiunt. Ex fructibus ergo animae quibus innocentes ad ruinam trahunt, lupis rapacibus comparantur.

Non potest arbor bona fructus malos facere, neque 110.0386C| arbor mala fructus bonos facere. Quaeramus ab haereticis, qui duas inter se contrarias dicunt esse naturas, si juxta intelligentiam eorum arbor bona malos fructus facere nunquam potest, quomodo Moyses arbor bona peccaverit ad aquam contradictionis: et David, Uria interfecto, cum Bethsabee concubuerit? Petrus quoque in passione Deum negaverit, dicens, nescio hominem? aut qua consequentia Jethro socer Moysi arbor mala, qui utique in Deum Israel non credebat, dederit consilium Moysi bonum? et Achior Holopherni aliquid utile sit locutus? et comicus dixerit, quod bene dictum Apostolus comprobavit, corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae? et cum non invenerint, quid respondeant, nos inseremus et Judam arborem quondam bonam fecisse fructus 110.0386D| malos, postquam prodiderit Salvatorem, et Paulum arborem malam eo tempore quo persequebatur Ecclesiam Christi, fecisse postea fructus bonos quando in vas electionis de persecutore translatus est. Tandiu ergo arbor bona fructus non faciet malos, quandiu in bonitatis studio perseverat, et mala arbor manet in fructibus peccatorum quandiu ad poenitentiam non convertitur. Nemo enim permanens in eo quod fuit, incipit id esse quod nondum coeperit.

Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Quia unusquisque perversus per validam judicii sententiam de terra viventium eradicatus in gehennae ignem mittitur qui hic boni operis fructum fecisse non invenitur.

110.0387A| Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Qui sunt ergo fructus, quibus inventis cognoscamus arborem malam: dicit Apostolus: Manifesta opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Et qui sunt per quos cognoscimus arborem bonam, idem ipse Apostolus consequenter dicit: Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, etc.

Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris 110.0387B| mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum. Regnum coelorum sola verborum officia non obtinent, neque qui dixerint, Domine, Domine, cohaeredes illius erunt. Quid enim meriti est Domino dicere, Domine? nunquid Dominus non erit, nisi dictus fuerit a nobis? et quae officii sanctitas est nominis nuncupatio, cum coelestis regni iter potius obedientia voluntatis non Dei nuncupatio repertura sit? Ergo, sicut supra dixerat, eos qui haberent vestem bonae vitae non recipiendos propter dogmatum nequitiam, ita nunc e contrario asserit, ne his quidem accommodandam fidem, qui cum polleant integritate fidei turpiter vivant, et doctrinae integritatem malis operibus destruant. Utrumque enim Dei servis necessarium est, ut et opus sermone, et sermo operibus 110.0387C| comprobetur, huic sententiae potest illud videri contrarium: Nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto. Sed moris est Scripturarum dicta pro factis accipere, ut statim in consequentibus approbatur, refutari eos qui jactant sive operibus scientiam Domini, et audiant a Salvatore: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos. Et Apostolus hunc sensum loquitur: Confitentur se Dominum scire, factis autem negant. Quoniam secundum Salvatoris sententiam, qui mandata Dei recte credens operibus bonis consummaverit et docuerit sic homines, hic magnus vocabitur in regno coelorum; qui autem docuerit et non fecerit, minimus vocabitur in regno coelorum.

HOMILIA CXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos. 110.0387D|

Fratres, si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis, justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum, etc.

Hoc dicit, quia si pro peccatoribus filium suum Deus occidi permisit, quid faciat pro justificatis, nisi servet eos ab ira, id est, tutos illos praestet ab illasione diaboli? ut securi sint in die judicii cum coeperit perfidos ultio devastare, quoniam enim bonitas Dei nullum perire vult, mortem dignissimam dedit, ut intelligentibus Dei gratiam circa se adderet dignitatem et gloriam. Ingrati hi sunt qui, Deo vocante, dissentiunt, Dei gratiam abnuentes ut in proposito erroris et malignitatis permaneant. Non puto 110.0388A| sane quod otiosa sit apud Paulum varietas ipsa verborum, quod aliquando infirmos, aliquando impios, aliquando peccatores nominat, pro quibus Christum mortuum dicit, et quamvis imperitum se fateatur in sermone, non tamen arbitror quod in his ille imperitia, sed potius profundam scientiam variaverit. Per haec namque tria omne peccati colligitur genus: aut enim ignorans Deum quis et nolens servare mandatum, vincitur fragilitate carnis, et illecebris praesentis vitae decipitur, et infirmus appellatur; aut sciens volensque contemnit mandatum et odit disciplinam Dei, ac projicit sermones ejus post se, et peccator nominatur; atque ita Paulus qui se imperitum, ut diximus, in sermone profitetur, in tribus his diversitatibus universa pro quibus Christus praedicatur 110.0388B| mortuus esse complexus est. Quod si interdum etiam hi qui sub lege sunt, et Deum colere videntur, impii in Scripturis divinis nominantur, idcirco fit quia relinquentes Deum patrum suorum, deos gentiunt colunt: quod vero Paulus se cum peccatoribus numerat, qui aliis dicit: Nos natura Judaei et non ex gentibus peccatores, humilitatis ejus est virtus; imitatur enim illum qui, cum peccatum non fecisset, peccatum pro nobis factus est, et cum Deus esset inter homines conversatus est. Commendat ergo suam charitatem Deus in nobis: hic commendat et confirmat, et amabilem facit pro beneficiis praestitis. Quod enim Christus, cum adhuc peccatores essemus pro nobis mortuus est, spem nobis dat quod multo magis nos a peccato purgatos et justificatos, ab ira 110.0388C| quae imminet peccatoribus salvavit per ipsum, et qui alienos et inimicos ita dilexit, ut pro nobis ad mortem unicum suum daret, multo magis suos effectos et reconciliatos sibi aeterna salute donabit. Multo ergo, inquit, magis justificati nunc in sanguine ipsius salvati erimus ab ira per ipsum. In superioribus quidem dixerat: Justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum; et nunc dicit: Multo magis nunc justificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum. Ex quo ostendit quod neque fides nostra, sine Christi sanguine, neque sanguis Christi nos sine fide nostra justificat; ex utroque tamen multo magis sanguis Christi nos quam fides nostra justificat, et ideo mihi videtur cum in superioribus simpliciter dixerit, justificati ex fide, hic addidisse, multo magis ergo 110.0388D| nunc justificati in sanguine ejus, ut doceret quia ab ira ventura, etiamsi fides nostra nos salvet, etiamsi opera justitiae, super haec tamen omnia multo magis sanguis Christi salvos nos faciat ab ira ventura. Si enim cum essemus reconciliati, sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius. Manifestum est quia si ut reconciliaret nos sibi Deus, filium suum morti tradidit: quanto magis reconciliatos salvos faciet in vita ipsius. Si enim mors Salvatoris profuit nobis, quanto magis vita ipsius cum resurgit a mortuis, quia sicut mors ejus a diabolo nos eruit, ita et vita ejus de die judicii nos liberabit: ergo Christus pro impiis mortuus est, et Christus Deus est; quomodo non regnabit inventus 110.0389A| in vita Dei justus, quando ne periret, morte Dei quaesitus impius. In vita enim Dei salvi erimus, quia in vita nostra perieramus. Sed cum audimus et vitam Dei, et mortem Dei discernamus quid unde sit, vitam quippe attulit nobis, mortem vero accepit a nobis, nec tamen pro suo merito, sed pro nostro, fuimus, inquit, et nos natura filii irae sicut et caeteri. In hac ira cum essent homines per originale peccatum tanto gravius et perniciosius, quanto majora vel plura insuper addiderunt: Necessarius erat mediator, hoc est reconciliator, qui hanc iram sacrificii singularis, cujus erant umbrae omnia sacrificia legis et prophetarum, oblatione placaret. Cum autem Deus irasci dicitur, non ejus significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis, sed ex humanis 110.0389B| motibus translato vocabulo, vindicta ejus, quae non nisi justa est, irae nomen accepit. Quod ergo per mediatorem reconciliamur Deo et accipimus Spiritum, ut ex inimicis efficiamur filii Dei, quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, haec est gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Si enim, inquit, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus, multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Et reliqua. Evidenter ostenditur non esse aliquam substantiam quae, secundum definitionem Marcionis et Valentini, naturaliter sit inimica Deo. Alioquin si quod inimicum est, naturae esset et non voluntatis, qui inimici sunt Deo reconciliationem utique non haberent, ubi autem ex inimico quis amicus efficitur, certum est quod dum ea 110.0389C| opera agit, quae non amat Deus, inimicus est Dei, et ejus quisque tam gravis et tam odibilis efficitur inimicus, quam multiplicaverit opera inimicitiis digna. Sunt ergo mensurae et gradus quidam in his peccatorum qualitate et quantitate distincti, qui inimici sunt Deo, unde et ille qui supra omnes peccavit a Paulo ultimus inimicus destruendus esse memoratur. Versa autem vice et ordine, etiam eos qui reconciliati sunt per mortem Filii ejus, in amicis haberi certum est, et esse aliquem ita amicum, sicut Moyses amicus Dei appellatus est; esse quoque alios, quibus dicit Salvator: Jam non dico vos servos, sed amicos. Credo autem esse adhuc magis familiares aliquos in coelestibus amicos apud Deum, vel illos qui semper vident faciem Dei, vel eos qui semper 110.0389D| astant in conspectu Altissimi, ut supra diximus esse quemdam novissimum inimicum, ita ut et ibi pro virtutum meritis habeantur aliqui summi, aliqui posteriores amici; cum haec autem ita sint nescio, si is qui adhuc permanet in his operibus quae odit Deus, et pro quibus inimicitiae sunt inter Deum et homines reconciliatus esse Deo per sanguinem Christi merito dicatur. Quomodo enim reconcilatus est, qui est inimicus? Paulus ergo merito et de se, et sibi similibus dicit: Qui cum inimici essemus, reconciliati sumus per sanguinem Filii ejus. Grandis pudor est, ubi talis reconciliatio facta est, ubi inimicitias inter Deum et homines, non sermo peccatoris, sed sanguis intercessoris absolvit, iterum non converti ad inimicitias, 110.0390A| et agere ea quae odit ille, quem nobis non nisi effusio sanguinis sacri reconciliaverat.

Non solum autem hoc, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Non tantum pro accepta salute et securitate Deo gratias agendas docet, sed et gloriandum per Jesum Christum in Deo qui dignatus est ex impiis et inimicis dici nos suos amicos, ut omnia beneficia per Christum consecutos nos gaudeamus, et ut quia per ipsum cognovimus Dominum gloriantes in eo reddamus ei honorificentiam parem Deo Patri ipso sibi idoneo teste praedicante, ut honorificent, inquit, Filium, sicut honorificant Patrem: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. 110.0390B|

In illo tempore dixit Joannes ad Jesum: Vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum, etc.

Joannes praecipua devotione Dominum amans, ideoque redamari dignus, excludendum beneficio putavit eum qui non utatur officio. Sed Dominus docet neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod nondum habet esse provocandum. Nam sequitur:

Jesus autem ait: Nolite prohibere eum, nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me. Qui enim non est adversum vos, pro 110.0390C| vobis est. Hac doctus sententia dicit Apostolus: Sed sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Sed licet ille gaudeat, etiam de his qui Christum annuntiant non sincere, et tales aliquando in nomine Christi signa facientes, ab aliorum salute sentiantur non esse prohibendi, non tamen ipsis per talia signa secura sua conscientia redditur quin potius in illa die, cum dixerunt, Domine, Domine, in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus, responsum accipient, quia nunquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem. Itaque in haereticis et malis catholicis non sacramenta communia in quibus nobiscum sunt et adversum nos non sunt, sed divisionem paci veritatique 110.0390D| contrariam qua adversum nos sunt et Dominum non sequuntur, nobiccum detestari et prohibere debemus.

Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis: amen, dico vobis, non perdet mercedem suam. Legimus in propheta David ad excusandas excusationes in peccatis, quia multi peccatorum suorum quasi justas praetendunt occasiones, ut quod voluntate delinquunt, videantur necessitate peccare: Dominus autem scrutator cordis et renum, et qui futuras cogitationes in singulis contuetur, dixerat: Quisquis unum parvulum receperit in nomine meo, me recipit. Poterat aliquis causari et dicere, Paupertate prohibeor, tenuitas me retinet, ut 110.0391A| hospitalis esse non possim, et hanc excusationem levissimo praecepto diluit, ut calicem aquae et hoc frigidae juxta Matthaeum toto animo porrigamus: frigidae, inquit, aquae, non calidae, ne et in calida paupertatis et penuriae lignorum occasio quaereretur. Tale quid et Apostolus ad Galatas praecipit, Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Et discipulos ad magistrorum refrigeria cohortatur: et quia poterat qualibet tendere [ Forte, praetendere] paupertatem et praeceptum eludere, priusquam illud proponat imminentem solvit quaestionem, dicens: Nolite errare, Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet.

Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur 110.0391B| mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Quanquam haec generalis possit esse sententia adversum omnes qui aliquem scandalizant, tamen juxta consequentiam sermonis, etiam contra Apostolos dictum intelligi potest, qui inter se disputantes, quis esset illorum major, videbantur invicem de dignitate contendere, et si in hoc vitio permansissent, poterant eos, quos ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum Apostolos vident inter se de honore pugnare. Quod autem dixit: Bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, secundum ritum provinciae loquitur, quod majorum criminum ista apud veteres Judaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo dimergerentur. Et revera melius est innoxium, poena, quamvis atrocissima, 110.0391C| temporali tamen, vitam finire corpoream, quam laedendo fratrem mortem animae mereri perpetuam. Recte autem, qui scandalizari potest pusillus appellatur. Qui enim magnus est quodcunque viderit, quodcumque passus fuerit non declinat a fide; qui autem pusillus est animo et parvus occasiones quaerit quomodo scandalizetur. Propterea denique oportet nos maxime his consulere qui parvi sunt in fide, ne occasione nostri offendantur et recedant a fide, ac decidant a salute. Notandum sane, quod in nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. In quantum enim sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum ponitur, utilius permittitur scandalum nasci, 110.0391D| quam veritas relinquatur. Item per molam asinariam saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur: qui autem ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit vel exemplo, melius profecto erat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris invitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.

Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam, bonum quippe est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam inexstinguibitem. Quia supra docuerat ne scandalizemus eos, qui 110.0392A| credunt in eum, nunc consequenter admonet, quantum cavere debeamus eos qui scandalizare nos, id est, verbo vel exemplo suo ad ruinam peccati propellere certant. Manum quippe nostram appellat, necessarium amicum. Cujus opere atque auxilio quotidiano opus habemus. Sed talis si nos laedere in causa animae voluerit, excludendus est a nostra societate, ne si cum perdito in hac vita partem habere volumus, simul in futuro cum ipso pereamus; quod autem subjungitur:

Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur, in verme putredinem gehennae, sicut in igne ardorem designat, sive vermem dicit: seram scelerum poenitudinem, quae nunquam in tormentis conscientiam afflictorum mordere cessabit. Ut ignis sit 110.0392B| poena extrinsecus serviens, et vermis dolor interius accusans.

Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis. In pede sicut et in manu, charos inemendabiles docet alienandos a nobis, ne per immunditiam eorum, quos castigare nequimus, et ipsi polluti percamus. Sed manus propter opus necessarium nobis: pes, sunt dicti tales propter ministerium discursisque nostris usibus accommodos.

Quod si oculus tuus scandalizat te, erue eum; bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. In oculo quoque propter scandalum eruendo, iidem nostri carnaliter 110.0392C| amici, spiritaliter vero adversarii designantur. Sed cum nos eorum consultis ac provisione opus habemus, illi vero consilio nos pravo decipere atque in iter erroris deflectere quaerunt; scandalum quippe sermo Graecus, quod nos offendiculum et ruinam et impactionem pedis dicere possumus, quod quantum possumus, devitare debemus quatenus poenam gehennae evadentes ad vitam possimus pervenire sempiternam, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXIX. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

110.0392D| In illo tempore dixit Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vos quippe non intratis, nec introeuntes sinitis intrare, etc.

Habent Scribae et Pharisaei legis Prophetarumque notitiam, sciunt esse Christum filium Dei, non ignorant natum esse de virgine, sed dum adventum ejus corporeum a Prophetis praedicatum, doctrinae simulatione abscondunt, et praedam de subjecta sibi plebe appetunt, nec ipsi introeunt in regna coelorum, nec eos qui poterant intrare permittunt. Hoc est quod in Osee propheta Dominus arguit dicens: Absconderunt sacerdotes viam, interfecerunt sicimam. Et 110.0393A| rursus sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus, vel certe omnis magister qui verbo aedificat, et scandalizat malis operibus discipulos suos, claudit ante eos regnum coelorum.

Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Non eo studio servamus quaesita quo quaerimus. Scribae et Pharisaei totum lustrantes orbem propter negotiationes et diversa lucra, tam a discipulis captanda, quam per imagines sanctitatis, id studii habebant de gentibus facere proselytum, id est, advenam, et incircumcisum miscere populo Dei. Sed qui ante dum esset ethnicus, simpliciter errabat et erat semel filius gehennae, videns magistrorum 110.0393B| vitia et intelligens destruere eos operibus, quod verbis docebant, revertitur ad vomitum suum, et gentilis factus, quasi praevaricator, majore poena dignus erit, filius autem vocatur gehannae, quomodo filius perditionis, et filius hujus saeculi. Vocatur filius gehennae, ad illam praeparatus, non ex illa generatus; unusquisque enim cujus opera agit, ejus filius appellatur.

Vae vobis, duces coeci, quia dicitis: Quicunque juraverit per templum, nihil est; qui autem juraverit in auro templi, debet. Stulti et caeci, quid enim majus est? aurum an templum quod sanctificat aurum? et quicunque juraverit in altari nihil est, quicunque autem juraverit in dono quod est super illud, debet.

Coeci: quid enim majus est, donum an altare quod 110.0393C| sanctificat donum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae sunt super illud. Et qui juraverit in templo, jurat in illo et in eo qui habitat in ipso. Et qui jurat in coelo, jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum. Supra, ut visum nobis est, exposuimus quid significaret traditio Pharisaeorum dicentium, donum quodcunque est ex me tibi proderit, nunc duplex et ad unam avaritiae occasionem trahens Pharisaeorum traditio condemnatur, ut arguantur cuncta pro lucro facere et non pro timore Dei. Sicut enim in philacteriis et fimbriis dilatatis opinione sanctitatis captabant gloriam, et per occasionem gloriae quaerebant lucra, sic alia traditionis inventa stropha impietatis arguit praeceptores. Si 110.0393D| quis in contentione seu in aliquo jurgio vel in causa ambigua jurasset in templo, et postea convictus esset mendacii, non tenebatur criminis reus. Si autem jurasset in auro et pecunia quae in templo sacerdotibus offerebantur, statim in quo juraverat cogebatur exsolvere. Rursum si quis jurasset in altari, perjurii reum nemo tenebat; si autem perjurasset in dono vel in oblationibus, hoc est, in hostia, in victimis, in simila, et caeteris, quae offeruntur Deo super altare, haec studiosissime repetebant. Arguit ergo eos Dominus et stultitiae et fraudulentiae, quod multo majus sit templum, quam aurum quod sanctificatur a templo, et altare, quam hostiae quae sanctificantur ab altari, totum autem faciebant non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem. Spiritaliter autem quod 110.0394A| Dominus dixit, quid enim majus est aurum an templum quod sanctificat aurum; et iterum: quid enim majus est donum an altare quod sanctificat donum: ita intelligendum est, templum et altare ipsum Christum, aurum et donum laudes et sacrificia precum, quae in eo per eum offerimus: non enim ille per haec sed ista per illum sanctificantur.

Vae autem vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium et misericordiam, et fidem: haec oportuit facere et illa non omittere. Multa in lege praecepta sunt, quae typos proferunt futurorum: alia vero quae aperta sunt, et illuminant oculos juxta Psalmistam dicentem, mandatum Domini lucidum illuminans oculos, quae statim 110.0394B| opera desiderant, verbi gratia: non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, et caetera, Pharisaei autem quia praeceperat Dominus, interim ut intellectus mysticos dimittamus, propter alimoniam sacerdotum et Levitarum, quorum pars erat Dominus, omnium rerum offerri in templo decimas, hoc unum habebant studii, ut quae jussa fuerant comportarentur, caetera quae erant majora utrum quis faceret an non parvi pendebant. Et ex hoc itaque capitulo arguit eos avaritiae, quod studiose etiam vilium olerum decimas exigant, et judicium in disceptatione negotiorum, misericordiamque in pauperes pupillos et viduas, et fidem in Deum, quae magna sunt, praetermittant: Haec, inquit, oportuit facere, id est, judicium, misericordiam, et fidem, ut et nos 110.0394C| veraciter de nostra miseria judicantes, et Dei charitatem quam donavit ipse diligentes, pie recteque vivamus. Justum ejus judicium confitentes quo miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus: Judicium quidem ex uno in condemnationem; et magnae charitati ejus gratias agentes, de qua ipse idem dicit, gratiae praedicator, commendat autem suam charitatem Deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est. Oportuit et illa non omittere, id est, eleemosynas fructuum terrenorum, quia per rectam fidem et sacrarum virtutum operationem simul cum elemosynarum largitate debet quisque studere ut ad vitam perveniat aeternam, largiente ipso mediatore Dei et hominum, Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu 110.0394D| sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXX. HEBDOMADA X POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios.

Fratres, non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt, etc.

Ecce quam peritus medicus apostolus Paulus coelestis medici Christi veri veraxque discipulus, qui ad removendam diuturnam infirmitatem nostram, et ad instaurandam in nobis corporis et animae sanitatem nobis a Domino destinatus, ostendit salubria quae tenenda sunt, ubique in praedicatione sua demonstravit quae noxia, quae cavenda sunt, unde in 110.0395A| praesenti lectione quam audistis, sub figura infidelis Israelitici populi nos admonet dicens: Fratres, non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Nam illi propter malam cupiditatem in deserto prostrati sunt, ita ut nullus ex illa innumerabili plebe qui de Aegypto exierant nisi duo terram repromissionis intrarent, quod nobis in eorum figura cavendum est; Aegyptus enim hunc mundum significat, unde nos sumus per abrenuntiationem diaboli et omnium operum ejus egressi, et omnibus concupiscentiis carnis abnegantes, Deo nos servituros promisimus, ut terram repromissionis, quod est regnum coeleste, sive terram viventium, mereamur in haereditatem percipere; si autem in deserto, hoc est in vasta mundi solitudine post sponsionem quam Domino 110.0395B| fecimus iterum ad concupiscentiam mundi labimur, timendum est nobis, ne claudatur subita mortis interruptione, porta regni coelestis, quae nobis aperta est, quo usque in justo permanemus opere, et voluntate fugienda est, fratres charissimi, rerum temporalium insana cupiditas, quae mortiferis hominem laqueis irretitum in hoc saeculo ut exerceat distentat, et cruciat, in futuro autem inextinguibilibus mancipat flammis.

Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est, sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Scimus enim quia idolum nihil est nisi vana superstitio et offensio Dei, et qui idola colit diabolum colit, et Deum fortiter offendit, unde similis illi dicitur, qui confidit in 110.0395C| eo, nisi quod idolum pertransiit uno momento, poena autem quae idolum colentibus praeparatur nunquam praeteribit, sed aeterna est.

Neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. Fornicatio autem, similiter ad idolorum pertinet culturam, cum creatura pro creatore colitur, et anima in diis vanis fornicatur, verum sponsum suum Christum contemnens; similiter et qui corpus suum quod in templum sibi optaverat Deus, per donum Spiritus, quod in baptismo mersis tradidit, per immunditiam fornicationis templum efficit diaboli, disperdet illum Deus nisi cito per poenitentiam et confessionem atque per bonum continentiae convertat se ad Dominum Deum suum, emundans ei templum 110.0395D| suum jejuniis, vigiliis, orationibus, caeterisque pietatis operibus, eleemosynarumque largitate, dignum iterum Domino in corde suo habitaculum praeparet, sanctum, et bonorum operum floribus adornatum.

Neque tentemus Christum sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. Tentat enim Dominum suum qui ultra suam ipsius custodiam incerto se periculo tradit. Similiter qui scienter [facit] quae Dominus prohibuit ne faceret, eaque facientibus mortem minatur, non istam communem sed aeternam, nisi scito reversi et emendati per poenitentiam fuerint.

Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. Unde cavendum 110.0396A| valde est, cum vel in infirmitates corporis vel in alias hujusmundi angustias pro peccatis nostris inciderimus, ne contra Dominum murmuremus, quia vel propter mala merita nostra ad correptionem nostram haec patimur, vel ad probationem, ut justiores etiam coram Domino simus effecti si tanta ac talia patienter in nomine Domini cum gratiarum actione portemus.

Haec omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram. Omnia quae incredulis Judaeis contigerunt, secundum merita sua receperunt, sed tamen ideo scripta sunt, ne nos existimemus impune nos posse peccare.

Itaque qui se existimat stare in perfectione bonorum operum, videat ne per inanem gloriam cadat. Tentatio 110.0396B| vos non apprehendat, nisi quantum humana potest sustinere et superare fragilitas; fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari super id quod potestis. Qui se semper pollicitus est sui nominis causa tribulatis affuturum. Ut in Psalmo: multae tribulationes justorum, et de his omnibus liberavit eos Dominus.

Sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. Ipse tentationes a nobis diaboli insuperabiles aufert, sicut in oratione quam ipse composuit nos docuit orare dicens, et ne nos inducas in tentationem, ne amplius nos patiatur tentare diabolum quam nostra possit fragilitas sustinere, sed liberet nos ab omni malo, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat 110.0396C| Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXXI. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, jam enim non poteris villicare, etc.

In villico hoc quem Dominus ciebat de villicatione, et laudavit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere: non enim aut Domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut 110.0396D| de ipsa fraude eleemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi volumus in tabernacula aeterna, tanquam debitores Dei et Domini nostri fas est intelligi, cum justi et sancti significentur hoc loco, qui eos introducunt in tabernacula aeterna, qui eis in necessitatibus suis terrena bona communicaverunt, de quibus etiam dicit, quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam, sed etiam e contrario dicuntur istae similitudines, ut intelligamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui secundum ejus praeceptum ulla opera faciunt. Villici sane vocabulo dicimus eos, qui pecunias habent, non jam dominos suae, sed alienae potius rei dispensatores esse disputandos, 110.0397A| qui si juxta hujus servi exemplum sedulo finiendae villicationis ac rationis reddendae tempus praeviderint, facile terrenorum delectatione simul et dilectione nudati, plus sibi de amicis conquirendis in futuro quam divitiis in praesenti colligendis prospicere curabunt.

Ait autem villicus intra se, Quid faciam quia Dominus meus aufert a me villicationem, fodere non valeo: ablata quippe villicatione fodere non valemus, quia finita hac vita, in qua tantum licet operari, nequaquam ultra bonae conversationis fructum ligone devotae compunctionis licet inquirere.

Mendicare erubesco, et caetera. Mendicare confusionis est, illo scilicet pessimo genere mendicandi, quo virgines illae fatuae mendicasse referuntur, quae 110.0397B| ingruente tempore nuptiarum, oleo virtutum deficiente, sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae exstinguuntur. Et de quo Salomon ait, Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate et non dabitur ei.

Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? at ille dixit: Centum cados olei; dixitque illi: Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde alii dixit: Tu vero, quantum debes? qui ait: Centum coros tritici; ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta: Cadus Graece amphora est, continens urnas tres. Corus vero modiis triginta completur. Quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum coris tritici 110.0397C| octoginta, ad nihil aliud valere arbitror nisi ut ea quae similiter inter sacerdotes atque Levitas Judaeos quisque operatur in Christi Ecclesia, abundet justitia ejus super scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti divinas [ Forte, divitias] dent, sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zachaeus, aut certe duplicet decimas, aut duas decimas dando superet impendia Judaeorum. Nisi forte quis simpliciter accipiendum putet, quod omnis qui indigentiam cujuslibet pauperis sanctorum, vel ex dimidia vel certe ex quinta parte, quantum viginti vel quinquaginta ad centum sunt, alleviaverit, certa suae misericordiae sit mercede donandus.

Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus saeculi prudentiores 110.0397D| filiis lucis in generatione sua sunt. Audiant sapientes hujus saeculi, ut stultam sapientiam deserere, et sapientem Dei stultitiam queant discere, quanti eorum sapientiam divina aequitas aestimaverit: quos non vere prudentes sed in generatione sua prudentes esse commemorat. Juxta hoc, quod alibi dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes, nec non amatores aeternae vitae; filios lucis appellando non aliud eos qui sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt quam filios esse tenebrarum: filii autem lucis et filii hujus saeculi vocantur, quomodo filii regni et filii perditionis. Cujus enim agit quisque opera, ejus cognominatur et filius.

110.0398A| Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Mammona iniquitatis ob hoc appellat istam pecuniam, quam possidemus ad tempus, quia mammona divitiae interpretantur, nec sunt istae divitiae, nisi iniquis qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae, a justis vero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia; sed non sunt illis divitiae, nisi coelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spiritaliter supplentes, exclusa egestate miseriae, beatitudinis copia ditabuntur. Si autem hi, qui praebent eleemosynam de iniquo mammona faciunt sibi amicos, a quibus in aeterna tabernacula recipiantur, quanto magis hi qui spiritales largiuntur epulas, qui dant cibaria conservis in tempore 110.0398B| suo, certissima debent spe summae retributionis erigi per largitorem omnium bonorum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXXII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Romanos.

Fratres, nescitis quia cum exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam.

Ne aliquid profitentes, aliud faciamus, et cum servi Dei dicimur, gestis servi diaboli inveniamur, praemonet et denuntiat ejus nos servos esse cujus voluntatem explemus operibus: et non parum obesse 110.0398C| Deum confiteri Dominum, et actibus diabolo famulari. Nam hoc olim Deus denotat et accusat, dicens, Plebs haec labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; et Dominus ait in Evangelio: Nemo potest duobus dominis servire; et in lege dictum est, Deus non irridetur. Hoc est ergo quod in hoc loco Apostolus docet, quia unusquisque in manu sua habet et in arbitrii potestate, ut aut peccati servus sit, aut justitiae, ad quamcunque enim partem declinaverit obediens, et cuicunque parere voluerit, haec sibi eum vindicat servum, in quo, ut dixi, absque ulla cunctatione in nobis esse ostendit arbitrii libertatem, in nobis namque est exhibere obedientiam nostram, vel justitiam vel peccatum. Nemo autem potest duobus simul dominis servire, peccato et justitiae, aut enim 110.0398D| unum odio habebit, peccatum scilicet, et alium amabit, id est, justitiam. Aut unum patietur, peccatum duntaxat, et alium contemnet, id est, justitiam. Simile ergo est, et quod dixit Apostolus, servi estis ejus, cui obedistis, sive peccati, sive justitiae. Sed et omnis qui peccatum facit, servus est peccati, ad hoc respicit quamvis non adjecerit, et omnis qui fecerit justitiam, servus est justitiae. Quod fortassis putet aliis idcirco subrelictum, ut quasi ex consequentibus debeat intelligi, mihi tamen videtur consulto non additum, neque enim conveniebat dici, quia omnis qui facit justitiam servus est justitiae, ut omnis qui facit peccatum servus est peccati: nam et ipse diabolus sine dubio peccati servus est, quippe 110.0399A| qui discessit a servitute justitiae et in conspectu Domini omnipotentis rebellavit, propter quod et apostata appellatus est. Constat ergo ex his sermonibus Pauli, quibus dicit, quia cui vos exhibetis servos ad obediendum servi estis, cui obedistis, sive peccati sive justitiae, quia sponte nostra ipsi exhibemus nullo cogente vel peccato servire vel justitiae per obedientiam nostram, et ideo horum semper meminisse debemus, ne inanes querelas in peccati excusatione proferamus, dicentes quia diabolus fecit ut peccator essem, aut naturae necessitas, aut fatalis conditio, aut cursus astrorum; sed audi apertam Pauli sententiam, qua dicit, cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati sive justitiae.

110.0399B| Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis. Credentes autem in Christum servi facti sumus justitiae, ejus enim servi dicimur cui obedimus, et quia justum est obedire Christo, et ipse enim justitia est, et quae praecepit justa sunt, idcirco dicit servos nos factos justitiae, ex corde non ex lege, ut professio nostra animi judicio promatur, per naturam enim inducti sumus ad fidem non per legem, in qua forma doctrinae, Dei imperio facti sumus, qui finxit naturam, in natura enim habemus ut cognoscamus a quo et per quem et in quo sumus creati. Forma ergo doctrinae est in quam tradidit nos creator naturaliter, hoc est, quod supra dixit, ipsi sibi lex sunt, dum vident naturae suae esse quod 110.0399C| credunt, ut quod Judaeis lex et prophetae praedicarunt de Christo, hoc gentiles ex corde confidant. Hinc refert gratias Domino, quia cum essemus servi peccati obedivimus ex corde credentes in Christum ut serviremus Deo, non per legem Moysi sed per legem naturae. Quod enim dicit gratias Deo, quia fuistis servi peccati, ostendit omnes homines primo servire peccato, sic enim scriptum est, quia non justus super terram qui faciat bonum et non peccaverit. Primo enim necesse est in omni homine illud compleri quod scriptum est, Sed ubi venit mandatum, peccatum revixit; hoc vero quod sequitur ad paucos dicitur, ad eos qui jam emendantur, quod dicitur: Gratias autem Deo, quia fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis. 110.0399D| Servi ergo fuimus omnes peccati, sed ubi tradita est nobis forma doctrinae et huic non utcunque, neque solis verbis, sed ex corde, ex animo, ex tota devotione eligimus obedire, liberamur a servitute peccati et efficimur servi justitiae. Quod autem dixit, formam doctrinae, in qua traditi estis, requirendum puto, quomodo unusquisque tradatur. Invenimus namque, quia eos qui non probantur Deum habere in notitiam, tradat Deus secundum desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, et alios qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei tradat in passiones ignominiae, de quibus in locis suis prout potuimus diximus, et hic ergo qui semetipsos exhibent servos 110.0400A| justitiae per obedientiam, Deus tradat ut instituantur et imbuantur, secundum formam justitiae, movet me etiam hoc, quod non dixit obedistis ex corde doctrinae, in quam traditi estis, sed formam doctrinae posuit: nec puto quod unum esse senserit Apostolus doctrinam et formam doctrinae. Sed mihi videtur quod formam doctrinae minus esse scierit, quam ipsam doctrinam, et nunc quidem in praesenti vita dum in corpore sumus, et aggravat terrenum hoc habitaculum sensum multa cogitantem, formam doctrinae habemus, non ipsam doctrinam, sicut idem Apostolus in aliis dicit: Nunc autem videmus per speculum in aenigmate, ipsa autem doctrina sit, de qua dicit, tunc autem videbimus facie ad faciem. Unde et in praesenti vita puto, quod formam atque umbram 110.0400B| virtutum tenere possimus: ipsas vero virtutes tunc cum venerint illa quae perfecta sunt, et ideo justus nunc magis ut mihi videtur in umbra virtutum quam in ipsis virtutibus vivit.

Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. Expositio est in his eorum quae superius diximus. Si enim ultra non servietis peccato, certum est quod liberati ab eo servi facti estis justitiae, sed requiritur, quis est qui liberat a peccato: sine dubio veritatis agnitio. Sic enim dicebat Jesus ad Judaeos qui crediderunt ei, Si credideritis verbo meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Veritas est ergo quae liberat a peccato, et veritatis agnitio; certum est autem quia omnis qui liberatus fuerit a peccato justitiae serviat. Quod autem dicimus justitiae serviat, quoniam 110.0400C| justitia una est ex virtutum choro, simile est, ut si diceremus: quia si quis liberatus est a peccato serviet veritati et serviet sapientiae et serviet pudicitiae et serviet pietati. Quae omnia cum caeteris speciebus virtutum, oportet servum Dei, ut in eis bene operando usque in finem perseverans ad vitam perveniat sempiternam, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXXIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Qui fidelis est in minimo, et in majore fidelis est; et qui in 110.0400D| modico iniquus est, et in majore iniquus est.

Sunt qui viscera pietatis et opera misericordiae, quae proximis debentur ignorantes, merito se castitatis, vigiliarum, longae orationis, plenae fidei, jejuniorum, caeterarumque virtutum, quae Dei dilectio gignere solet, veraciter fideles existimant, sed ipso judice attestante, qui fidelis est in minimo, id est, in pecunia cum paupere participanda, in majore fidelis est, illo videlicet actu, quo specialiter adhaerere Creatori, et unus cum eo spiritus effici desiderat. At qui temporalia quae possidet recte dispensare dissimulat, aeternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere, et 110.0401A| sicut idem dicit, qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?

Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod vestrum est, quis credit vobis. De iniquo mammona, quod divitias malorum significet, supra explanatum est, quarum mentionem Salvator faciens alibi dicit, quia fallacia divitiarum suffocat verbum. Veras autem divitias vel ipsa aeternae vitae gaudia de quibus scriptum est, quae divitiae haereditatis ejus in sanctis, vel virtutum spiritalium quibus ad vitam pervenitur copiam significat, de quibus dicit Isaias: divitiae salutis sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus ejus.

Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, 110.0401B| quis dabit vobis? Alienae sunt a nobis hujus saeculi facultates, id est, extra naturam sitae: nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possimus. Nostra autem possessio regnum coelorum, nostra vita est, nostrae opes sunt spiritalium operum fructus, de quibus Salomon ait, redemptio animae viri propriae divitiae ejus. Arguit ergo Pharisaeos fraudis et avaritiae, qui quoniam in facultatibus suis fideles non fuerunt, communia conditoris bona privatim habere malentes, nec Christum accipere meruerunt quem publicanus ille cujus paulo ante memini Zachaeus ut acquirere posset dimidiam partem bonorum suorum obtulit.

Nemo servus potest duobus dominis servire. Quia non valet simul transitoria et aeterna diligere: 110.0401C| si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia in usu non in affectu possidemus.

Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Haec verba diligenter consideranda sunt, nam qui sint duo domini consequenter exponit dicens:

Non potestis Deo servire et mammonae. Audiat hoc avarus, audiat qui censetur vocabulo Christiano, non posse simul mammonae, hoc est, divitiis, Christoque se servire. Et tamen non dixit, qui habet divitias, sed qui servit divitiis; qui enim divitiarum servus est, divitias custodit, ut servus; qui autem servitutis excussit jugum, distribuit eas, ut dominus: sed qui servit mammonae, illi utique servit, qui rebus istis terrenis merito suae perversitatis praepositus 110.0401D| princeps hujus saeculi a Domino dicitur. Ergo aut unum odiet, et alterum diliget, ut fieri debet, odiet scilicet diabolum, diliget Deum; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Adhaerebit scilicet diabolo, cum quasi ejus praemia temporalia sectatur, contemnet autem Deum, non dixit odiet, sed sicut solent minas postponere cupiditatibus suis, qui de bonitate ejus ad impunitatem sibi blandiuntur, quibus per Salomonem dicitur: Fili, ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas: Miseratio Dei magna est.

Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum. Monebat quidem Scribas et Pharisaeos non superbe sapere, non de sua justitia 110.0402A| praesumere, sed et peccatores publicanosque recipere poenitentes, et sua quae forte inciderent eleemosynis peccata redimere. Sed illi praeceptorem misericordiae, humilitatis et parcimoniae, duas maxime deridebant ob causas, quia scilicet vel minus utilia, neque unquam facienda quasi noxius imperaret, vel certe utilia a se jam facta superfluus ingereret.

Et ait illis: Vos estis, qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum. Justificant se coram hominibus, qui peccatores quidem quasi infirmos desperatosque contemnunt, se autem ipsos quasi perfectos in omnibus cunctaeque fragilitatis expertes eleemosynarum remedio opus habere 110.0402B| non credunt. Sed haec noxii tumoris altitudo, quam sit juste damnanda, videt ille, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, Jesus Christus Dominus noster qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXXIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, rogavit Jesum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium, etc.

Causam Pharisaei cogitationis Evangelista Marcus aperuit dicens: Pharisaei enim et omnes Judaei nisi 110.0402C| crebro manus lavent non manducant, tenentes traditionem seniorum, et a foro venientes nisi baptizentur non comedunt.

Et ait Jesus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quid deforis est calicis et catini mundatis, quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. Et Marcus quidem refert eos baptismata calicum et urceorum lectorumque et aeramentorum observare solitos, sed magis sub nomine vasorum, ipsi mendacii et simulationis arguuntur, quod aliud ostendant hominibus foris, aliud domi agant, formam pietatis habentes extrinsecus, sed intus vitiorum sorde deformes, vult enim Dominus explicare latius, quae supra breviter de mundando cordis oculo protulerat.

Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id 110.0402D| quod deintus est fecit? Qui, inquit, utraque mundari desiderat. Hoc contra Manichaeos, qui animam tantum a Deo, carnem vero putant a diabolo creatam, hoc contra illos, qui corporalia peccata, fornicationem videlicet, immunditiam, libidinem, furtum, rapinam, et caetera talia quasi gravissima detestantur, spiritalia vero, quae non minus damnat Apostolus, hoc est, amaritudinem, iram, indignationem, clamorem, blasphemiam, superbiam et avaritiam, quae est idolorum servitus, ut levia contemnunt.

Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quod necessario victui et vestimento superest date pauperibus, juxta quod et Joannes praecipit: qui habet duas tunicas det non 110.0403A| habenti, neque enim ita facienda jubetur eleemosyna ut te ipsum consumas inopia: sed ut tui cura corporis expleta, inopem quantum vales sustentes, vel ita intelligendum, quod superest, quod tam multo scelere praeoccupatis, solum remedium restat dare eleemosynam, qui sermo ad omnia, quae utili miseratione fiunt, valet, non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, et caetera hujusmodi; verum etiam, qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat, et qui emendat verbere, in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum ejus, quo ab illo laesus aut offensus est, dimittit ex corde, vel orat, ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit, atque orat, verum etiam in eo, quod corripit, et 110.0403B| aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus, adjuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata, sed ea nihil est majus, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccavit. An vero, quod ait, date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis, ita intellecturi sumus, ut Pharisaeis non habentibus fidem Christi etiamsi non in eum crediderint, nec renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto munda sunt omnia, tantum si eleemosynas dederint, sicut quidam eas dandas putant cum sint immundi omnes, quos non mundat fides Christi, de qua scriptum est: mundans fide corda eorum, et tamen verum est, quod audierant, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt 110.0403C| vobis. Qui enim vult ordinate eleemosynam dare, a se ipso debet incipere et eam sibi primum dare, est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est, miserere animae tuae placens Deo, propter hoc renascimur ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Haec est prima eleemosyna, quam nobis dedimus, quoniam nos ipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus. Propter dilectionis ordinem dictum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavarent, intus autem rapina et iniquinate pleni essent, admonens quamdam eleemosynam, quam sibi homo debet primitus dare, et interiora mundare; verumtamen, inquit, quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt 110.0403D| vobis. Deinde ut ostenderet quod admonuisset, et quod ipsi facere non curarent, ne illum putarent eorum eleemosynas ignorare: Sed vae vobis, inquit, Pharisaeis. Tanquam diceret, Ego quidem commonui vos eleemosynam dandam per quam vobis munda sint omnia.

Sed vae vobis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus. Has enim novi eleemosynas vestras ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini.

Et praeteritis judicium et charitatem Dei: qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiore mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis. Hoc est enim omnia, et interiora scilicet, et exteriora, sicut alibi legitur, Mundate quae intus 110.0404A| sunt, et quae foris sunt munda erunt. Sed ne istas eleemosynas, quae fiunt de fructibus terrae respuisse videretur,

Haec autem, inquit, oportet facere, et judicium, et charitatem Dei, ut et nos veraciter de nostra miseria judicantes, et Dei charitatem, quam donavit ipse, diligentes, pie recteque vivamus, justum judicium ejus confitentes, quoniam miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus: Judicium quidem ex uno in condemnationem, et magnae charitati ejus gratias agentes, de qua idem ipse dicit gratiae praedicator: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est.

Haec autem oportuit facere, et illa non omittere, id 110.0404B| est, eleemosynas fructuum terrenorum. Non ergo se fallant qui per eleemosynas, quaslibet largissimas fructuum suorum vel cujusque pecuniae impunitatem se emere existimant, in facinorum immanitate, ac flagitiorum nequitia permanendo.

Vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. Vae nobis miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt, qui breve et incertum vitae nostrae curriculum quo peccata humiliter plangere debueramus, pro prioratu invicem superbe certando peccatis amplius onerare non metuimus.

Vae vobis, quia estis ut monumenta quae non patent, et homines ambulantes supra, nesciunt. Et haec superstitionem Pharisaeorum sententia redarguit, quia 110.0404C| foris speciem rectae doctrinae praetendant: intus vero quid foeditatis gerant occultent, instar monumentorum quae cum superficiem terrae communis ostendant, intus vermescentium sunt cadaverum plena, de quibus Psalmista cum diceret, sepulcrum patens est guttur eorum, mox, quid dixisset aperuit, adjungens, Linguis suis dolose agebant.

Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis. Quam misera conscientia, quae audito Dei verbo sibi contumeliam putat fieri, et commemorata poena perfidorum se semper intelligit esse damnandam! Unde mihi meisque similibus unicum suffugium semper est Domino cum Propheta supplicare, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas, 110.0404D| tunc non confundar dum respicio in omnia mandata tua.

At ille ait: Et vobis legisperitis vae, qui oneratis homines oneribus quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis eorum sarcinam. Non possunt onera legis portari eo modo quo isti legisperiti ea imponebant hominibus, unde recte audivit, quod sarcinas ejus uno digito non tangerent, hoc est, ne in minimis quidem eam perficerent, quam se contra mortem [ Forte morem] patrum sine fide et gratia Jesu Christi et servare et servandam tradere praesumebant. Atque ideo jugum Christi suave et sarcinam ejus levem, ubi requies est animarum, procul abjicere et exterminare tentabant, cum scriptum sit 110.0405A| Justus ex fide vivit, et apostolus Petrus his, qui credentes ex gentibus circumcidi docebant, protestetur, et dicat, et nunc quid tentatis Deum, imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare, sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXXV. DOMINICA XI POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Corinthios.

Fratres, scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit 110.0405B| anathema Jesu, etc.

De divinis charismatibus et de distributione donorum Spiritus sancti, quae omnipotens Deus per Spiritum suum sanctum fidelibus suis dispensat Paulus apostolus breviter disputans ait, ut in praesenti lectione audistis: Scitis enim quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes: hoc est, antequam verae fidei rationem cognovissetis, et ante agnitionem filii Dei idola muta et vana colebatis. Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Optat Apostolus ut jam irrationabiles immobilesque non sitis, cum religione enim et mores notare debetis, et noscere fidei rationem.

Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu 110.0405C| sancto. Quomodo enim operarios iniquitatis Dominus non agnoscit, quamvis virtutes operentur, ita et Christus eos non cognoscit qui eum Dominum Jesum, tantum voce, non rectis operibus confitentur. Ut ipse ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum.

Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Hic vult ostendere gratias Spiritus sancti multas esse, ac divisas: non ipsam divinam substantiam esse divisam, unde ipsae gratiae largiuntur. Dicendo enim semper 110.0405D| idem omnia se dicere de Spiritu sancto declarat: unde subditur, haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus. Manifesta est enim praedicatio unius Deitatis uniusque substantiae Patris et Filii et Spiritus sancti, qui sua potestate Dominus Deus singulis quibusque prout vult gratiarum dona largitur.

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Ut appareat illum Spiritum sanctum accepisse, ut increduli credant, et credentes firmentur.

Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae. Sapientiae sermo est, sapienter et aperte ac rationaliter loqui et posse disserere vel docere quod noverit. 110.0406A| Sane qui ex dono habet sapientiam, sine suo conatu loquitur et labore, et nemo potest illi resistere. Sequitur:

Alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum. Ut sciat legis mysteria explanare, et de praeteritis etiam cognoscere.

Alteri fides in eodem Spiritu. Quia alii veracior atque perspicacior intellectus datur ad fidem.

Alii gratia sanitatum in uno Spiritu. Per ipsum datur Spiritum sanctum ut curare possit aegrotos.

Alii prophetia. Et futura praedicant.

Alii discretio spirituum. Ut quali quis spiritu veniat, vel loquatur intelligat.

Alii genera linguarum. Ut multis ac diversis linguis valeat loqui.

110.0406B| Alii interpretatio sermonum. Ut quod alii diversis loquuntur linguis, is per donum sancti Spiritus possit interpretari alius ad notitiam.

Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Bene de eodem Spiritu scriptum est: ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Bonus igitur magister est, idem paracletus Spiritus, qui omnia nos docet, quae Christus docere promisit. Hoc quoque non solum die Pentecostes, hoc est, in adventu Spiritus sancti celebrare debemus, sed ita necesse est agamus, ut quotidie eum ad nos castis operibus et castis pectoribus invitemus. Ita enim puri atque purgatis sensibus et cogitationibus esse debemus: ita nos oportet ori et cordi adhibere custodiam, 110.0406C| ut nos dignos semper ejus visitatione et illuminatione faciamus, ut videamur liberi esse ab omni immunditia cogitationum, quia, ut dixi, perversae cogitationes separant a Deo. Studeamus liberi esse ab omni obtrectatione, omnique malitia, quia in malevolam animam non ingreditur sapientia, nec habitat in corpore subdito peccatis. Per iram ac superbiam animae negligentium Spiritus sancti custodia et protectione nudantur. Non ergo per hujusmodi passiones contristemus Spiritum sanctum, sed potius eum ad sedem cordis nostri per gratiam humilitatis et pacis ac mansuetudinis evocemus, ac laetificemus eum operibus nostris, ut emundati penitus ac purificati habitaculum Dei efficiamur, et Spiritus sanctus, qui descendisse die octava legitur, in nobis 110.0406D| semper esse dignetur. Praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est cum aeterno Patre et eodem Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXXVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, cum appropinquaret Jesus Jerosolymam, videns civitatem, flevit super illam, dicens. Quia si cognovisses et tu, etc.

Quod flente Domino illa Jerosolymorum subversio describatur, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est, nullus qui historiam eversionis ejusdem legit, ignorat. Sed quaerendum prius 110.0407A| est, quid sit quod dicitur, videns civitatem flevit super illam dicens quia si cognovisses et tu. Flevit etenim pius Redemptor ruinam perfidae civitatis, quam ipsa sibi civitas non cognoscebat esse venturam, cui a flente Domino recte dicitur, quia si cognovisses et tu, subaudit, flevisses, sed modo quia nescis quid immineat exsultas. Unde et subditur:

Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se voluptatibus daret, ventura mala non prospiciens, in die sua, quae ad pacem ei esse poterant habebat. Cur vero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur, cum subditur:

Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim cordis ejus oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. 110.0407B| Cujus mox etiam poena, quae de Romanis, sicut praedixi, principibus imminebat adjuncta est, cum dicitur:

Quia venient in te dies; et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique: et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Hoc quoque quod additur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Etiam ipsa jam ejusdem civitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est ubi extra portam Dominus crucifixus fuerat: prior illa Jerusalem funditus est eversa. Cui ex qua culpa eversionis suae poena fuerit illata, subjungitur:

Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Creator quippe omnium per incarnationis mysterium 110.0407C| hanc visitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est, unde etiam per Prophetam in increpatione cordis humani aves coeli ad testimonium deducuntur, cum dicitur: Milvus in coelo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem meus non cognovit judicium Dei.

Et ingressus in templum, coepit ejicere ementes et vendentes in illo, dicens illis: Scriptum est, quia domus mea domus orationis est. Qui enarravit mala ventura, protinus in templum ingressus est, ut de illo vendentes et ementes ejiceret, profecto innotans, quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit, eversionem quippe describens, sed vendentes et ementes in templo feriens, in ipso effectu 110.0407D| sui operis ostendit, unde radix prodiit perditionis:

Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesionem exquirerent dubium non erat. Domus ergo orationis, spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere noverant, ut aut non dantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Quia vero Redemptor noster praedicationis verba nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae vigorem ejiciendo perversos tenuit, donum mox gratiae ostendit. Nam subditur:

Et erat docens quotidie in templo. Haec juxta historiam 110.0408A| breviter tractando transcurrimus: nunc eadem morali intellectu discutienda repetamus: Videns civitatem flevit super illam, dicens quia si cognovisses et tu. Hoc semel egit, cum perituram civitatem esse nuntiavit, hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona vita ad mores reprobos pervenisse considerat. Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, qui juxta Salomonis verba laetantur cum male fecerunt, et exsultant in rebus pessimis, qui, si damnationem suam, quae eis imminet, agnovissent, semetipsos cum lacrymis delictorum plangerent. Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi sunt, suam hic diem habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore, cui ea quae adsunt ad 110.0408B| pacem sunt, quia dum rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur, dum in carnis voluptate resolvitur, dum nulla venturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae grave damnationis suae scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est ubi justi laetabuntur. Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, perversa anima rebus praesentibus dedita in terrenis voluptatibus resoluta abscondit sibi mala sequentia, quia praevidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbent. dumque in praesentis vitae oblectatione se deserit, quid aliud, quam clausis oculis, ad ignem vadit: Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Qui unquam sunt humanae animae majores inimici, quam maligni spiritus, qui hanc a corpore 110.0408C| exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fovent: quam vallo circumdant, quia ante mentis ejus oculos reductis iniquitatibus quas perpetravit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant. Et circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Maligni spiritus undique animam coangustant, quando ei non solum operis, verum etiam locutionis, atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatavit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Et ad terram consternent te, et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro, quae in vitam suam credidit redire ad pulverem urgetur. Tunc in morte filii illius 110.0408D| cadunt, cum cogitationes illicitae, quae modo ex illa prodeunt, in extrema vitae ultione dissipantur, sicut scriptum est, in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem valent: nam sequitur, et non relinquent in te lapidem super lapidem. Perversa etenim mens, cum perversae cogitationi adhuc perversionem adjicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit, sed in destructa civitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima deducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur. Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae, perversam quamcunque animam omnipotens 110.0409A| Deus modis multis visitare consuevit; nam assidue hanc visitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando vero miraculo, et ut vera quae nesciebat, audiat et tamen adhuc superbiens atque contemnens aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis devicta malum quod fecit erubescat, sed quia visitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo vitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis suae societate colligatur. Et ingressus in templum coepit ejicere vendentes in illo et ementes. Sicut templum Domini in civitate est, ita et in plebe fideli vita religiosorum, et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, sed dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis tribuunt. 110.0409B| Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam jure competit, ad praemium largiuntur, justitiam enim vendere est, hanc pro praemii acceptione servare. Ementes vero in templo sunt, qui dum hoc persolvere proximo, quod justum est non volunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt dato patronis praemio emunt peccatum. Quibus bene dicitur: Domus mea domus orationis est, vos autem fecistis illam speluncam latronum. Quia dum nonnunquam perversi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi vivificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium, quae si quando in laesionem proximi perversas 110.0409C| cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos, qui in nullo rei sunt, laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium, non jam domus orationis, sed spelunca latronis est, quando relicta innocentia et simplicitate sanctitatis illud conatur agere, unde valeat proximis nocere; sed quia contra perversa haec omnia verbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque ad hoc agitur quod factum fuisse prohibetur, cum dicitur. Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cavenda mala subtiliter erudit, quotidie Veritas docet, Jesus Christus videlicet, Dominus noster qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. 110.0409D| Amen.

HOMILIA CXXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres, non omnis caro eudem caro, sed alia hominum, alia pecorum, alia volucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria, sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium, alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum, etc.

In his omnibus iste sensus est. Si genera carnis cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; etsi corpora enim 110.0410A| sint omnia visibilia, differunt tamen inter se pro diversitatibus locorum, unde alia est coelestium gloria, alia terrestrium, et si in locis sublimibus, cum sint cuncta coelestia, differunt etiam ipsa claritate luminum, non mirum est, quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum, cum ex eadem massa omnis caro sit. Unde et quomodo in his tanta diversitas est, ut una impensa faceret genera diversa, dicant nunc sophistae mundi et scrutatores siderum, si valent comprehendere, quae extra se sunt cum quid intra se sit nesciant. Denique omnes mundani philosophi, quia mentem suam legi Dei humiliare, ut fidem ejus susciperent noluerunt, diversa semper et contraria asserentes, inanissimis disputationibus invicem se confuderunt, 110.0410B| quia in nullo horum testificatur veritatis signum. Agnitum est, quod ante positum verbum commendat doctrinam sicut et Deus discrevit disciplinam nostram quae non verbis probatur, sed virtute, cui non possunt verba resistere. Quemadmodum enim ex una impensa diversa animantium caro est, ita et unius carnis hominis diversae erunt dignitates in resurrectione, ut talis unusquisque appareat, qualis fuerit meriti, quippe cum hic etiam diversitatem corporum videamus: Et corpora, inquit, coelestia, et terrestria: sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. Coelestia corpora sunt resurgentium, terrestria autem antequam moriantur, aut surgant, ut quia Christus coelestis est, ex eo corpora coelestia dicantur. Ex Adam vero quia terrestris 110.0410C| est terrestria corpora. Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum, stella enim ab stella differt in claritate. Unius naturae comparatione utitur ad indiscretae substantiae reddendam rationem, quia sicut sol et luna et stellae cum sint unius quidem naturae, diversae tamen claritatis sunt, ita et homines cum sint unius generis, merito tamen dissimiles erunt in gloria, ut claritatem solis illorum dignitas exsequetur, qui centesimum numerum habent, qui ut perfecti essent primi gradus aemuli fuerunt. De quibus dictum est: tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui. Lunari autem claritati hi comparandi sunt, qui sexagesimum numerum bonis operibus mercati sunt, ut secundi gradus meritum haberent. Stellis autem 110.0410D| clarioribus eorum merita comparanda sunt, qui tricesimum numerum, tertii gradus dignitatem, justis laboribus quaesierunt. Sequentibus vero stellis, quae inter claras et obscuriores mediae sunt, peccatores homines coaptandi sunt, qui de tribus nullius gradus honorem adipisci noluerunt, caeteris [Tetricis] autem stellis et omnium novissimis perfidorum resurrectio similis est, quia errorem secuti, stellis in errorem ducentibus comparandi sunt, sicut dicit in Epistola sua Judas apostolus, infidelitas enim non potest claram resurrectionem habere, quia sicut carbo cinere suo coopertus obcaecatur, ita et hi perfidia sua erroris tenebris circumdati luce carebunt. Ita et resurrectio mortuorum: exempla dat ut non sit dubium 110.0411A| resurrectionem futuram mortuorum, ut accepta ratione nemo ambigat.

Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminare est sepelire ut corrumpatur, resurgere autem, in incorruptela, jam exsuscitatum non posse corrumpi, sed habere claritatem immortalitatis. Seminatur in ignominia, surget in gloria. In ignominia seminatur dum in tetrico ponitur, fit fetidum et scatet vermibus. Resurgere autem est in gloria, quia exsuscitatum et lumen erit, et nullam squaloris injuriam patietur.

Seminatur in infirmitate, surget in virtute. In infirmitate seminatur, quia immobile est et irregibile; surgit autem in virtute, quia jam totum vivum erit ac vegetum.

110.0411B| Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale, licet enim pronuntiemus nonnullas esse spiritales naturas, ut sunt angeli, archangeli, caeteraeque virtutes, ipsa quoque anima nostra, vel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt, habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet multo tenuius, quam nostra sunt corpora, secundum Apostoli sententiam, ita dicentis, Et corpora coelestia et corpora terrestria; et iterum, seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Quibus manifeste colligitur nihil esse incorporeum nisi Deum solum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spiritales atque intellectuales esse substantias, eo quod solus et totus et ubique et in omnibus sit, ita ut cogitationes hominum et 110.0411C| internos motus, aditaque mentis universa inspiciat atque perlustret. De ipso siquidem solo pronuntiavit beatus Apostolus dicens: Unius enim est sermo Dei, et efficax et acutior super omnem gladium ancipitem et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque, et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. Et beatus David, Qui fingit, inquit, sigillatim corda eorum. Et iterum: Ipse enim novit occulta cordis. Animale corpus est, dum cibis sustentatur ut juvat, spiritale autem cum horum nihil indigebit conversum in vitam. Omnia supradicta hoc sensu clauduntur, non enim corpus animale semper hic habere potest 110.0411D| Spiritum sanctum. Tunc vero, id est, resurrectione semper manebit in sanctis. Surget corpus spiritale, quod possit ire obviam Christo.

Sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. Notandum est, quod cum duos Adam dicit ejusdem naturae utrosque demonstrat. Quod contra Manichaeos et Apollonaristas facit, qui negant Dei verbo perfectum hominem esse susceptum. Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale est. Deinde quod spiritale.

Primus homo de terra terrenus, secundus homo de 110.0412A| coelo coelestis dicitur. Quia non humanae fragilitatis ritu, sed divinae majestatis nutu, et conceptus est, et enixus. Nam usque adeo naturam nostram habuit, ut secundus Adam dicatur, et homo, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXXXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. In illo tempore, respondens Jesus discipulis suis dixit: Cum videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquabit desolatio ejus, etc.

Hactenus ea quae per quadraginta annos necdum fine veniente futura erant, hinc ipse finis desolationis, quae 110.0412B| a Romano exercitu facta est, Domini verbis exponitur.

Tunc qui in Judaea sunt fugiant in montes. Ecclesiastica narrat historia, cunctos qui in Judaea erant Christianos imminente Hierosolymorum excidio commonitos a Domino loco decessisse, et trans Jordanem in civitate quadam Pella nomine donec desolatio Judaeae compleretur habitasse.

Et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent eam. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. Videtur quidem ad congruam pertinere admonitionem ut qui extra sunt, non in eam intrent. Qui autem in medio sunt quomodo discedent ab exercitu jam civitate circumdata? nisi forte quod praemisit, tunc, id est, tunc qui in Judaea sunt fugiant, non ad ipsum 110.0412C| tempus obsidionis, sed ad proximum ante obsidionem tempus, cum se primo miles Romanus per Galilaeae vel Samariae fines coepisset diffundere pertinere dicamus, ut tunc fugere quisque, cum fugere adhuc tempus esset, acceleraret. Dies autem ultionis hi sunt, Dominici videlicet sanguinis ultionem petentes.

Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae praesente captivitate praegnantibus et nutrientibus sive mammantibus, ut quidam interpretantur, quarum vel uteri et manus filiorum sarcinae praegravatae fugae necessitatem non minimum impediunt; lege Regum historiam, ubi uxor Jonathae malum captivitatis propera fuga vitando, lapso suo filio, perpetuo illum claudum recepit.

Erit enim presuras magna super terram, et ira populo 110.0412D| huic. Haec pressura et ira populo illi usque hodie per omnes gentes disperso individua comes adhaeret, non tamen in aeternum adhaesura credenda est: nam postquam ordinem ejusdem pressurae vel irae Dominus ostendit dicens,

Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, protinus juxta Prophetiam, quae canit, in ira misericordiae memor eris, subjunxit, atque ait:

Donec impleantur tempora nationum. Tempora quippe nationum illa sunt, quae commemorat Apostolus dicens, quia coecitas ex parte facta est in 110.0413A| Israel donec plenitudo gentium introiret et sic omnis Israel salvus fieret, qui cum promissa salute fuerit potitus, patrium quoque rediturus ad solum, et metropolis quondam suae possessionem atque inhabitationem speratur, quia non in perpetuum sed donec tempora nationum impleantur, ira premendus esse narratur. Quid autem, impletis nationum temporibus, et sic omni Israel salvato sequatur, Dominus ex ordine manifestat. Nam et de hoc secundum Matthaeum discipuli interrogantes, non solum templi evertendi tempus, sed et signum adventus ejus, et consummationis saeculi, quaerebant.

Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris 110.0413B| et fluctuum. Quia ergo sicut Dominus in sequentibus intimat apparente universali judicio coelum et terra transibunt, et sicut in Joannis Apocalypsi legimus, mare jam non erit, merito eodem incumbente judicio sonitus maris et fluctuum confunditur, terrarum orbis prementibus se invicem colonis inficitur, maxima coeli luminaria percussis horrore novo radiis turbatam faciem velant, et quomodo impulsae ad casum arbores fragores motusque sui praemittere solent indicia, sic termino appropiante quasi paventia nutant ac trement elementa. Ergo quod ait Matthaeus, Sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, ipsam judicii praesentiam significat, quando apparente verae gloria lucis omnia mundi lumina tenebris umbrisque comparantur. 110.0413C| Quod vero dicit Lucas, erunt signa in sole et luna et stellis, praecursores vicini ejusdem judicii quasi nuntios indicat. E quibus est illud prophetae, sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. Item quod Lucas ait, et in terris pressura gentium, ipsum esse reor quod Antichristi tempora describens Matthaeus dicit: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo nec fiet. Quod autem Lucas subjungit, Prae confusione sonitus maris et fluctuum, praeco est illius, quod inter caetera mutabilia saeculi Joannes mare abiturum conspexit.

Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. Credo ipsum judicis 110.0413D| adventum hac sententia designari quando juxta alterius loci parabolam omnes, hoc est prudentes et fatuae virgines insolito clamore suscitatae lampades ornant, idem sua secum opera numerant, pro quibus maximo cum timore jam jamque instantem aeterni discriminis exspectant eventum. Nam eatenus absque ullo timore judicis universus pene orbis acturus est, Apostolo attestante, qui ait: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Tunc itaque superveniente universo orbi timore et exspectatione districti examinis, multi qui in hoc mundo florere videbantur, cum se sine fructu conspexerint, arescent. Tunc fides quae sine operibus viruerat, probante se justi judicis igne 110.0414A| marcescet, quia fides sine operibus mortua est in semetipsa. Reddet enim tunc judex vivorum et mortuorum Dominus noster Jesus Christus unicuique secundum opera sua.

HOMILIA CXXXIX. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos dies illa: tanquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae, etc.

O stulta praesumptio cordis humani, cum lamentabilem finem cupiditatis, ebrietatis et crapulae nec ipso judice contestante praevideat, sed edictum regis 110.0414B| aeterni more servi nequam postquam didicerit spernat! Et certe si quis nobis peritus ac sapiens medicus ita praeciperet: Attendite, inquiens, vobis, ne quis verbi gratia de illius et illius herbae succo avidius sumat, quod si fecerit repentinus ei superveniet interitus, quanto quisque studio praemonentis medici mandata servaret, ne videlicet vetitum gustando periret. At nunc animarum simul et corporum salvator ac Dominus jubet ebrietatis herbam et crapulae vitandam, nec non curarum saecularium, velut mortiferos succos esse cavendos, et quanti tamen nostrum his non solum sauciari, sed et etiam consumi non timent! Nulla credo alia causa nisi quia fidem quam medicis praebent, dictis Domini praebere contemnunt. Si enim credidissent, 110.0414C| credendo utique timerent, timendo autem impendens periculum caverent; sed illi e contra torpendo, quam juste dictum sit probant, Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?

Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante filium hominis. Qui ante filium hominis stare, eique juxta Apocalypsim Joannis die noctuque in templo ejus servire desiderat, nec ab ejus aspectibus in ignem aeternum maledictus abjici: non solum ab illecebris saecularibus castigari sed et orare et vigilare, et hoc non certis quibusdam diebus sed omni tempore facere debet, Juxta quod Psalmista ait: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Sic namque merebitur 110.0414D| habitare in domo Domini et in saeculum saeculi laudare eum. Praestante ipso Redemptore et Salvatore generis humani Domino videlicet nostro Jesu Christo qui cum Patre et Spiritu sancto in unitate perfecta regnat in sempiterna saecula. Amen.

HOMILIA CXL. HEBDOMADA XII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae B. Pauli ad Corinthios.

Fratres, notum vobis facio Evangelium, etc.

Hic praetermisso ordine praedicandi, ad doctrinam se contulit resurrectionis, eo quod nonnulli Corinthiorum de resurrectione dubitabant.

110.0415A| Quod et accepistis. Id est, quod acceptum habuistis. Et haec dicit, ne illi hoc non credidisse viderentur.

 In quo et statis. Id est, in bonis operibus perseverantes, in cujus doctrina ad coelestia estis erecti.
 Per quod et salvamini. Id est, per cujus doctrinam salutem speratis, et animarum et a diversis infirmitatibus corporum, quia sine fide resurrectionis perit omnimodo spes salutis.

Qua ratione praedicaverim vobis. Ac si diceret, Tota ratio praedicationis nostrae haec est, ut resurrectionem credatis. Hoc est enim praemium omnium qui Christum crediderunt, alioquin superfluus est omnis labor jejuniorum, et omnium tribulationum, quas in hac vita pro Christo patimini.

110.0415B| Si retinetis, nisi frustra credidistis. Id est nisi obliti estis, vel certe, si fidei vestrae vel laboris praemium resurgendo non speratis, vane creditis.

Tradidi enim vobis inprimis, Id est, ex quo vobis in primordio praedicavi tradidi mysterium resurrectionis, quod vel nostrae constat, vel primum . . . .

Quod et accepi. Accipere se dixit sive a lege, sive a senioribus, sive ab ipso Domino per revelationem.

Quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas. Ut majore posset beatus Apostolus auctoritate firmare quod praedicabat, hunc esse Christum salvatorem mundi dicit, quem Moyses et Prophetae annuntiaverunt, ideo et secundum Scripturas praedictum esse commemorat, ut illud, 110.0415C| Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet; et illud, Traditus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus, et multa alia in divinis de passione ejus invenies Scripturis.

Et quia sepultus est. Ut illud Isaiae, et dabit impios pro sepultura ejus, et divites pro morte sua. Item ipse, Sepultura ejus sublata est de medio.

Et quia surrexit tertia die secundum Scripturas. Habes in Osee, vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus.

Et quia visus est Cephae, id est, Petro. Cephas enim Syrum nomen est. Apparuit Petro sicut in Evangelio scriptum est, quia apparuit Simoni.

Et post hoc undecim. Quando ad eos januis clausis 110.0415D| intravit. Hoc intelligendum, quia in Evangelio non omnes scriptae sunt visiones, sed tantum quae ad audientium sufficerent fidem.

Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul; ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Ut enim major fides haberetur, multitudinem testium interposuit. Ex quibus multi vivere dicuntur, qui possint interrogati dicere quae viderunt. Multi vero jam dormire dicuntur in morte.

Deinde visus est Jacobo. Jacobo Alphaei seorsum apparuit, ferunt enim quod ipse Jacobus Alphaei testatus sit, in coena Domini dicens, non se comesturum panem usquedum videret Christum a mortuis resurgentem.

110.0416A| Deinde Apostolis omnibus. Multi hic Apostolos, illos omnes septuaginta quos Dominus misit ad praedicandum intelligi volunt.

Novissime autem omnium tanquam abortivo visus est et mihi. Visus est illi in via quando lux circumfulsit eum sive in templo. Haec ideo dicit, ne putarent eum audita potius quam visa narrare. Tanquam abortivo dicit, quia est synagogae mortuus, et natus ecclesiae, tanquam abortivo, de cujus vita fuerat desperatum nisi per gratiam Domini violenter fuisset attractus. Attractus autem praedicationibus non catenis et prae stupore novitatis invitus, qui erat in legis eruditione perfectus, sive ideo abortivus, quia merito synagoga eum male conceptum imperfectumque peperit.

110.0416B| Ego enim sum minimus apostolorum. Haec de se propter humilitatem dicit; caeterum erat minimus tempore non labore: nam alibi ait, plus omnibus laboravi.

Qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Quare non sit dignus ipse exponens ait, Quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Docet nos exemplo suo etiam si ad praesens proficiamus, deflere praeterita, melius est enim dimissa recordari peccata, quam oblivisci commissa. Scriptum est enim, Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de praeteritis deprecare.

Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Quia gratia qua redempti sumus laborem conatuum non meritum quaesivit. Quotidiana 110.0416C| autem gratia post baptismum quotidianum servitium laboris exspectat, in quo quisque bene operans usque in finem perseveraverit in perpetuum salvus erit.

HOMILIA CXLI ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisaeus et alter publicanus, etc.

Publicanus humiliter orans ad illa praefatae viduae, hoc est Ecclesiae membra pertinet, de quibus supra dicitur, Deus autem faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se. Pharisaeus autem merita jactans, ad ea, de quibus terribilis in conclusione 110.0416D| sententia subditur, verumtamen filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?

Pharisaeus stans, haec apud se orabat dicens: Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri: velut etiam hic publicanus. Quatuor sunt species quibus omnis tumor arrogantium demonstratur, vel cum bonum a semetipsis habere se existimant; aut si sibi datum desuper credunt pro suis se hoc accepisse meritis putant, aut certe jactant se habere quod non habent, aut despectis caeteris singulariter videri appetunt habere, quod habent, quia Pharisaeus iste jactantiae peste laborasse deprehenditur, qui idcirco de templo absque justificatione descendit, 110.0417A| quia bonorum operum merita sibi quasi singulariter tribuens, oranti publicano se praetulit.

Jejuno bis in sabbato: decimas do omnium quae possideo. Ezechiel propheta de ostensis sibi coeli animalibus scribit, et totum corpus plenum erat oculis in circuitu ipsorum quatuor. Corpora quippe animalium idcirco plena oculis describuntur, quia sanctorum actio ab omni parte circumspecta est, bona desiderabiliter praevidens, mala solerter cavens, sed nos saepe dum aliis rebus intendimus, fit, ut alia negligamus, ibi procul dubio oculum non habemus. Nam ecce Pharisaeus ad exhibendam abstinentiam, ad implendam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habuerat, sed ad humilitatis custodiam non habebat, et quid prodest, quod contra hostium 110.0417B| insidias pene tota civitas caute custoditur, si unum foramen apertum relinquitur, unde ab hostibus intretur?

Et publicanus, a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo. Quantam veniae fiduciam digne poenitentibus praebet quod publicanus qui reatum suae nequitiae perfecte cognovit, flevit, confessus est, etsi injustus ad templum venit, justificatus a templo rediit! Typice autem Pharisaeus Judaeorum est populus qui ex justificationibus legis extollit merita sua; publicanus vero gentilis est, qui longe a Deo positus confitetur peccata sua: quorum unus 110.0417C| superbiendo recessit humiliatus, alter lamentando appropinquare meruit exaltatus.

Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Et de utroque populo praefato, et de omni superbo vel humili recte potest intelligi, sicut et illud quod alibi legimus, Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur; quapropter et de verbis elati Pharisaei, quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam humilitatis qua sublimemur assumere, ut sicut ille consideratis et pejorum vitiis, et suis virtutibus, est elatus ad ruinam, ita nos non nostra solum pigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis, humiliemur ad gloriam, quatenus unusquisque nostrum haec apud se supplex 110.0417D| ac submissus obsecret, Deus omnipotens miserere supplici tuo, quia non sum, sicut innumeri servi tui contemptu saeculi sublimes, justitiae merito gloriosi, castitatis laude angelici, velut etiam multi illorum qui post flagitia publica poenitendo tibi meruerunt esse devoti; qui etiam si quid boni tua gratia largiente fecero quo fine hoc faciam, quave a te districtione pensetur ignoro, quia, ut Scriptura dicit, judicia Dei sunt abyssus multae, hic enim novit omnia, et non est quidquam absconditum coram oculis ejus, ipse enim solus vivit, et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXLII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres, nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt, etc.

Corpora nostra membra Christi sunt, sed in novo homine, qui secundum Deum creatus est, quia ipse est caput Ecclesiae.

Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Quia meretrici adhaerentia membra desinunt esse membra Christi.

An nescitis quia qui adhaeret meretrici, unum corpus sit? Hoc dicit, quia qui contaminationi se admiscet, unum fit cum eo, cui se admiscet; fornicatio enim ambos unum facit ut quomodo in natura sic et 110.0418B| in macula unum sint.

Erunt (inquit), duo in carne una. Manifestum est, ut quia mulier de viro est, ambo in carne unum sint.

Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Quoniam in bene agentibus spiritus Dei est communis cum Deo et hominibus. Cum sic dicitur unum ut non addatur, quid unum, et plura unum dicuntur, eadem natura atque essentia non dissidens, neque dissentiens significatur; cum vero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamvis diversis natura, sicut anima et corpus non sunt utique unum, quid enim tam diversum? nisi addatur aut subintelligatur quid unum, id est, unus homo, aut unum animal; inde Apostolus qui adhaeret 110.0418C| meretrici, inquit, unum corpus est, non dixit unum sunt aut unum est, sed addidit corpus, tanquam ex duobus diversis masculino et feminino unum corpus adjectione compositum. Et qui adhaeret Domino, inquit, unus spiritus est, non dixit, qui adhaeret Domino unum est, aut unum sunt, sed addidit spiritus: Diversus enim natura spiritus hominis et spiritus Dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diversis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit Dei spiritus perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum Deo. Quamobrem sive ita dicatur Deus de Deo, ut et singulis hoc nomen conveniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unus Deus sit. Ita enim sibi cohaerent; quod etiam in distantibus diversisque substantiis fieri Apostolus testis est. Nam et solus Domini 110.0418D| spiritus, spiritus est, et solus hominis spiritus utique spiritus est, tamen si haereat Domino, unus spiritus est. Quanto magis ibi, ubi est omnino inseparabilis atque aeterna connexio? Sic ordinata est mens naturarum ordine, non locorum, ut supra illam non sit, nisi Deus, denique cum illi penitus adhaeserit unus erit spiritus, cui rei attestatur Apostolus dicens, Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est, accedente quidem ista ad participationem naturae, veritatis et beatitudinis illius, non tamen crescente illo in natura veritatis beatitudine sua; in illa itaque natura cui feliciter inhaeserit immutabile videbit omne, quod viderit, tunc sicut ei divina Scriptura promittit, satiabitur in bonis desiderium ejus, in immutabilibus, 110.0419A| hoc est, ipsa trinitate Deo suo, cujus imago est, et ne uspiam deinceps violetur, erit in abscondito vultus ejus, tanta ubertate ejus impleta, ut eam nunquam peccare delectet.

Fugite fornicationem. Recte fugiendam monet fornicationem, per quam filii Dei fiunt filii diaboli.

Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Ostendit fornicationem gravissimum esse peccatum, quia ex hoc omne deperit corpus, in caeteris autem peccatis portio perit, non totum. Totum enim corpus vir est et mulier, quia portio viri est mulier, quicunque enim aliud peccatum admiserit extra se peccat: fornicarius vero in carnem suam peccat. Age si laqueo vitam finiat, aut ferro se trucidet, non 110.0419B| in corpus suum videtur peccare? non in corpus suum peccat, sed in animam cui vim facit, fornicari autem corporale delictum est, quod et corpus contingit et animam, non enim sine desiderio carnis, quia habet et caro proprium motum, anima concupiscit, ut peccet in carnem, quamvis sine anima nihil possit per id quod in carnem quae ex se est peccat. Ad originem enim retulit, in corpus suum dicitur peccare, ut desinat a fornicatione, quasi sibi parcens. Novatiano tamen hic is qui fornicatur non in corpus suum videtur peccare sed in Christi. Aliter enim pronuntiat hoc, ut etiam illum qui fornicatur in Spiritum sanctum dicat peccare, propter causam qua scissus est ab Ecclesia. Hoc nulla ratione astrui potest, corpus enim Christi 110.0419C| non est unus aut duo Christiani, sed omnes, singuli autem membra sunt. Quomodo ergo qui fornicatur in Christi corpus peccat, cum non omnes contaminet? Quod si ita esset, ut Novatiano videtur, caetera omnia peccata extra Deum essent, et sola fornicatio peccatum esset in Deum. Etiam qui vadit ad idola non peccat in Deum, nec qui negat in persecutione, quia omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus Christi est, sicut illi videtur. Si autem et hoc aliter voluerit pronuntiare, ut neget aliquod extra corpus esse peccatum, cogetur dicere quia omnis quicunque quodcumque peccatum fecerit, in Deum peccat, et in Spiritum sanctum, ut et fur et perjurus, et mendax in Spiritum sanctum, peccare dicatur, quomodo est illud quod ait Dominus, quia 110.0419D| omnia peccata et blasphemiae remittentur hominibus, qui autem peccaverit in Spiritum sanctum non remittetur ei neque hic neque in futuro. Apparet utique exceptis peccatis caeteris aliud esse peccatum, quod peccatum dicitur in Spiritum sanctum. Quibusdam iterum videtur quia qui fornicatur ideo in corpus suum dicitur peccare, quia Ecclesiae membrum est, et se contaminans in Ecclesiam peccat, cujus membrum est. Quia ergo Ecclesiae membrum est, dicendum est illi cum fornicatur, quia non sibi sed in Ecclesiam peccat. Porro autem dicit Apostolus quia qui fornicatur per id quod in portionem suam deliquit, in corpus suum peccat. An nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, 110.0420A| inquit, duo in carne una. Nunquid posset hoc dici de aliis atque aliis quibusque facineribus hominum? liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus et unum aliquid eorum operari, et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi, in fornicationis autem ipso opere ac tempore non licet animo ad aliud aliquid cogitandum liberum esse, sic enim totus homo absorbetur ab ipso, et in ipso corpore, ut jam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit, quod caro sit, et spiritus vadens, et non rediens. Sic ergo possumus intelligere quia omne peccatum quodcunque fecerit homo extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus proprium peccat, ut videatur Apostolus in tantum exaggerare voluisse fornicationis malum, ut in comparatione 110.0420B| hujus caetera extra corpus habenda esse dixerit, quaecunque peccata, et solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccare dixerit, quia majore libidinis ardore quo superior nullus est, voluptas ipsius corporis tenet servum efficitque captivum. Ait an nescitis corpora vestra templum Dei? dixit, hic templum Spiritus sancti quem habetis a Deo; superius templum Dei dixit, hic templum Spiritus sancti quia in substantia, hoc est spiritus, quod Deus. Hoc idcirco dixit ut corpora nostra incontaminata servemus, ut possit illic Spiritus sanctus habitare.

Et non estis vestri, empti enim estis pretio magno. Manifestum est, qui emptus est, non est sui arbitrii, sed ejus a quo emptus est, ut non suam, sed illius 110.0420C| faciat voluntatem. Et quia chare empti sumus propensius Deo nostro servire debemus, ne offensus a qua nos redemit morti nos reddat, quam enim charissimo pretio nos emit ut sanguinem suum daret pro nobis!

Clarificate et portate Deum in corpore vestro. Hoc est clarificate et portate Deum in corpore, ut secundum legem ejus ambulemus, per legem enim suam ipse videtur in nobis; portate, inquit, Deum, hoc est, imaginem Dei in rebus bene gestis ostendite. Duo sunt peccata et duo genera peccatorum, aut enim in Deum homo peccat, aut in hominem. Peccatur autem in Deum etiam corrumpendo templum ejus in te, etenim Dominus redemit te sanguine Filii sui quanquam et antequam redimereris, cujus eras, nisi 110.0420D| ejus qui condidit omnia? Peculiariter tamen quodammodo habere voluit redemptum sanguine filii sui. Non estis, inquit, vestri, empti enim estis pretio magno, glorificate et portate Dominum in corpore vestro, Ergo ille a quo redemptus es efficit te domum suam. Nunquid tu vis domum tuam everti? si nec Deus suam, hoc est, te ipsum? Si tibi non parcis propter te ipsum, parce tibi vel propter Deum, qui te fecit templum suum, templum enim Dei sanctum est quod estis vos, et qui templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Ideo necesse est ut studeat unusquisque mundare cor suum ab omni concupiscentia mala, et vitam suam ab omni sorde peccatorum et opere nefario, quatenus mereatur in 110.0421A| se habitatorem habere Deum; qui in unitate et Trinitate perfecta omnipotens Deus regnat per omnia saeculorum. Amen.

HOMILIA CXLIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore dixit Jesus Pharisaeis: Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit, etc.

Non putet quisquam de haereticis dictum et schismaticis, quanquam et ita ex superfluo possit intelligi, sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur, quod non possint opera Salvatoris Belsebub operibus comparari; ille cupit animas hominum tenere captivas, Dominus liberare; ille praedicat 110.0421B| idola, hic unius Dei notitiam; ille trahit ad vitia, hic ad virtutes revocat. Quomodo ergo possunt habere concordiam inter se quorum opera divisa sunt?

Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittentur hominibus. Omnia peccata et blasphemiae non passim dimittuntur omnibus hominibus, sed his qui dignam pro erratibus suis in hac vita poenitentiam egerint. Neque ullum habet locum pravae assertionis, vel Novatianus, ut poenitentibus eis qui in martyrio lapsi sunt, veniam neget esse tribuendam, vel Origenes, ut asserat post judicium universale transactis licet saeculorum voluminibus innumeris, cunctos peccatores ac blasphemos veniam peccatorum esse consecuturos, atque ad regnum coeleste 110.0421C| perducendos, cujus errorem sequentia quoque Domini verba redarguunt, cum subsequitur:

Spiritus autem blasphemiae non remittetur. Qui ergo manifeste intelligens opera Dei, cum Dei virtutem negare non possit, stimulatus invidia calumniatur Christum, Deique verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Belsebub: isti non dimittetur, neque in praesenti saeculo neque in futuro. Non quod negemus et ei si poenitentiam agere voluerit posse dimitti, ab eo qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; sed quod ipsi judici et largitori veniae credentes qui et se poenitentiam semper accepturum et hanc blasphemiam nusquam dicit esse remittendam, credamus hunc blasphemum exigentibus meritis sicut nunquam ad remissionem, ita nec ad ipsos dignae 110.0421D| poenitentiae fructus esse perventurum. Juxta hoc quod Joannes Evangelista, de quibusdam blasphemiae suae merito excaecatis veracissime scripsit: Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit eorum cor ut non videant oculis, et intelligant corde et convertantur et sanem illos. Sola ergo blasphemia in Spiritum sanctum, qua quisque in similitudinem diaboli et angelorum ejus contra conscientiam suam majestatem Deitatis oppugnare non trepidat, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti, sicut Evangelista Marcus manifeste declarat, qui posito hoc Domini testimonio subjunxit, atque ait: Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet: nam 110.0422A| neque hi, qui Spiritum sanctum non esse, neque qui hunc Deum quidem esse, sed Patre Filioque minorem credunt et confitentur, quia non invidentia diabolica, sed humana ignorantia ducti faciunt, hoc irremissibilis blasphemiae crimine tenentur. Quapropter principes Judaeorum et quique similis invidiae peste corrupti majestatem blasphemant, sine fine peribunt.

Et quicunque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei. Ac si aliis verbis diceret, quicunque convitia dixerit contra me, scandalizatus quippe carne mea, et me hominem tantum arbitrans quod filius sim fabri, et fratres habeam Jacobum, et Joseph, et Judam, et homo vorator, et vini potator sim, talis opinio atque blasphemia quanquam culpa non careat erroris, tamen habet veniam 110.0422B| propter corporis vilitatem. Nam in eo quod sequitur:

Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro, ex his verbis Deum datur intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro laxare; quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinari debeat sciunt, aut non gravibus culpis errore ignorantiae, quae cuncta etiam post mortem gravant si adhuc in vita hac positis minime fuerint relaxata. Hoc autem sciendum est, quia illic saltem 110.0422C| de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat promereatur.

Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam et fructum ejus malum; ex fructu siquidem arbor agnoscitur. Constringit eos syllogismo, quem Graeci vocant Apciton [Aphucton], nos autem inevitabilem possumus appellare, qui interrogatos hinc inde concludit, et utroque cornu premit. Si inquit, diabolus est malus bona opera facere non potest, si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui ea facit: neque enim fieri potest, ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur malum.

Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui 110.0422D| cum sitis mali? Progenies viperarum eos dicit, quia diaboli filios eos appellat: in tantum enim quis filius ejus est, in quantum eum peccando imitatur. Quod enim dicit quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ostendit illos arborem malam, et tales adferre fructus blasphemia redundantes, qualia habebant semina diaboli.

Ex abundantia enim cordis os loquitur. Humanum quidem judicium saepe fallit, quia cor proximi nescit, nisi ex ore et opere pensare: Dominus autem ipsum opus et sermones nostros, quos cordis os loquitur judicat, qui ex qua intentione promantur verba non ignorat.

Bonus homo de bono thesauro profert bona; et malus 110.0423A| homo de malo thesauro profert mala. Thesaurus cordis, intentio est cogitationis, ex qua proventum operis aeternus arbiter judicat, unde fit plerumque ut minora bona, nonnulli majore coelestis gratiae mercede operentur; videlicet propter intentionem cordis, qua majora voluerant patrare bona si possent; alii majora virtutum opera ostentantes, ob incuriam cordis tepidi, minora a Domino praemia sortiantur. Sed in hoc loco vel ipsos Judaeos Dominus blasphemantes ostendit, de quali thesauro, hoc est, de abscondito cordis blasphemiam proferant, vel cum superiori quaestione haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona opera facere: sic non possit Christus mala, diabolus bona opera facere.

110.0423B| Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Hoc quoque haeret cum superioribus et est sensus: Si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non absque periculo ejus qui loquitur profertur, et in die judicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis vos qui opera Spiritus sancti calumniamini et dicitis me in Belsebub principe daemoniorum ejicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae? Otiosum verbum est quod sine utilitate et loquentis dicitur et audientis, hoc est si omissa ratione de rebus frivolis loquamur et fabulas narremus antiquas. Caeterum qui scurrilitatem replicat, cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert turpitudinis: hic non 110.0423C| otiosi sermonis, sed criminosi tenebitur reus.

Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Ex praecedentibus adhuc pendet sententia ubi ait: Ex abundantia enim cordis os loquitur. Ex malis verbis dubium non est quod damnetur homo a Deo, qui ea protulerit. Justificari autem ex bonis verbis nullo modo poterit, nisi de intimo cordis ea recta intentione proferat. Bona autem etiamsi sint, et non recto studio fuerint prolata, justificare non poterunt loquentem: sicut nec Caiphas in prophetando justus inventus est, qui dixit: Expedit ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Illa ergo verba justificant loquentem, qui bonum quod ore profert, medullitus corde retinet et 110.0423D| intentione sana profert, in verborum enim pondere probatio consistit vitae humanae, quia, ut Salomon ait, mors et vita in manibus linguae: et qui custodit os suum custodit ab angustiis animam suam. Qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala.

HOMILIA CXLIV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. In illo tempore, interrogatus Jesus a Pharisaeis quando venit regnum Dei, respondit et dixit: Non venit regnum Dei cum observatione, etc.

Interrogabant de tempore regni Dei, quia, sicut infra Lucas aperuit, existimabant quod veniente Jerosolymam Domino, confestim regnum Dei manifestaretur, 110.0424A| ita ut et ipsi Apostoli hac opinione ducti, post resurrectionem ejus interrogantes dicerent, Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel; et alibi Cleophas, Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel.

Non venit autem regnum Dei cum observatione; neque dicent: Ecce hic. Quia quando veniat neque ab angelis, neque ab hominibus potest observari, sicut tempus Dominicae incarnationis, certissimis et prophetarum vaticiniis praefixum, et angelorum est manifestatum praeconiis, adeo ut conceptus, natus et baptizatus, praedicans, etiam moriens et resurgens, atque ad coelos rediens comitantibus indesinenter vel angelorum, vel hominum, vel certe miraculorum sit declaratus indiciis.

110.0424B| Ecce enim regnum Dei intra vos est. Regnum Dei se ipsum dicit, intra illos utique positum, hoc est in cordibus eorum ubi credidere regnantem, unde scriptum est: Prope est verbum in ore tuo, hoc est verbum fidei quod praedicamus.

Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desiderabitis videre unum diem filii hominis, et non videbitis. Hoc est regnum Dei quod venturum speramus, diem videlicet Christi videre, et bene unum diem, quia in illa beatitudinis gloria, de qua Propheta suspirans aiebat quia melior est dies una in atriis tuis super millia: tenebrarum interruptio nulla est, nulla saltem memoria miseriae vel doloris quae prima abierunt, lucem perpetuae pacis obnubilat. Hujus ergo Dei bonum est desiderare praesentiam, 110.0424C| nec tamen magnitudine desiderii nobis omnia fingere, quasi instet dies Domini. Unde et apte Dominus ventura praenuntiando subjunxit,

Et dicent vobis: Ecce hic, ecce illic; nolite ire, neque sectemini. Quamvis haec sententia non solum ad tempus sed etiam ad personam possit intelligi. Ad tempus quidem quia exstitere nonnulli, qui curricula computantes aetatum, certum se consummationis saeculi annum, diem et horam dicerent invenisse: contra auctoritatem Domini dicentis: Non est vestrum nosse tempora et momenta, ad personam vero quia multi contra Ecclesiam venere, multi venturi sunt haeretici, qui se Christos asseverent, quorum primus Simon Magus, extremus autem ille major caeteris est antichristus. Si qui ergo dixerint, 110.0424D| Ecce hic, ecce illic, id est, in hac vel illa persona, vel hora venire vel venturum esse regnum Dei, non sequendi, quia altiora se quaerere et infanda dicere non timent.

Nam sicut fulgor coruscans de sub coelo, in ea quae sub coelo sunt, fulget, ita erit filius hominis in die sua. Hoc est, quod Psalmus ait: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit, quia videlicet secundus Salvatoris adventus non in humilitate ut prius; sed in gloria sit, et majestate futurus, et pulchre ait coruscans de sub coelo: hoc est in aeris medio geretur, testante Apostolo, qui ait, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera.

Primum autem oportet illum multa pati et reprobari 110.0425A| a generatione hac. Loquens multa Dominus de adventus sui gloria, terrorem quoque passionis paucis inserere curavit, ut cum morientem cernerent, quem glorificandum audierant, dolorem passionis spe promissae glorificationis mitigarent, simulque se ipsi pararent, si gloriam regni diligerent, mortis non horrere periculum. Generationem autem non tantum Judaeorum, verum omnium reproborum appellat a quibus etiam nunc filius hominis in corpore suo, hoc est, in ecclesia multa patitur et reprobatur.

Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in die filii hominis. Subitum adventus sui diem plurimis affirmat exemplis: nam quem fulguri cito omnia transvolanti comparaverat, eumdem diebus Noe vel Loth, quando repentinus mortalibus supervenit interitus, 110.0425B| aequiparat.

Edebant et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias. Non hic juxta vesanum Marcionis et Manichaei, et Tatiani principis encratitarum dogma conjugia vel alimenta damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita subsidia. Sed juxta quod Apostolus ait, omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, immoderatus potius licitorum usus arguitur; neque enim quia haec agebant, sed quia his se totos dedendo Dei judicia contemnebant, aqua vel igne perierunt.

Usque in diem qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. Noe arcam aedificat cum Dominus ecclesiam de viris fidelibus quasi lignis levigatis adunando construit, quam perfecte consummatam 110.0425C| ingreditur, cum hanc in die judicii praesentia suae visionis aeternus habitator illustrat. Sed cum arca aedificatur, iniqui luxuriantur, cum vero intratur, intereunt, quia qui sanctis hic certantibus insultant, eis illic coronatis, aeterna damnatione plectentur.

Similiter sicut factum est in diebus Loth: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant. Praetermisso Dominus illo maximo et infando Sodomorum scelere, sola ea quae levia vel nulla putari poterant delicta commemorat, ut intelligas illicita quali poena feriantur, si licita et ea sine quibus haec vita non ducitur immoderatius acta igne et sulphure puniuntur.

Qua die autem exiit Loth a Sodomis, pluit ignis et 110.0425D| sulphur de coelo et omnes perdidit. Hactenus Loth in Sodomis, id est, electorum populus inter reprobos ut advena moratur, et ipse aspectu et auditu justus, et juxta interpretationem nominis Loth, eorum flagitia quantum valet declinans. Exeunte autem Loth Sodoma peribit, quia in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis. Ubi notandum quod ignis et sulphur, quae de coelo pluisse commemorat, non ipsam perennis supplicii flammam, sed subitaneum diei illius significat adventum; neque enim ignis ille perpetuus superveniens impios puniet, sed ipsi potius a conspectu judicis ejecti, in ignem mittentur aeternum. Quamvis et eidem igni sulphur non 110.0426A| dubitemus inesse testante Joanne qui utrumque ignem et subitae scilicet correptionis et sempiternae concremationis describens ait, et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos, et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

Secundum haec erit qua die filius hominis revelabitur. Pulchre revelabitur, qui interim non apparens omnia videlicet tunc apparens judicabit.

 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa. Hactenus de eo, quod regnum Dei, id est Christus, non cum observatione, sed insperatus adveniat; nunc a qualibus idem adventus exspectari debeat ostenditur. In tecto ergo est qui 110.0426B| excedens carnalia tanquam in aura libera spiritaliter vivit, vasa ejus in domo concupiscentiae sunt carnales, quas in imis amaverat, sed superna petens in hoc mundo reliquerat, quas imminente judicio necesse est nullatenus repetat, illam enim horam non eam qua judex venit, sed qua venturus est dicit.

Et qui in agro, non redeat retro. Qui operatur in Ecclesia, et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat ad saeculum cui renuntiavit.

Memores estote uxoris Loth. Uxor Loth significat eos qui in tribulatione retro respiciunt, et se ab spe divinae promissionis avertunt. Et ideo in statuam salis facta est, ut admonendo homines ne hoc faciant tanquam condiat cor eorum, ne sint fatui.

Quicunque quaesierit animam suam salvam facere, 110.0426C| perdet illam. Duobus modis haec sententia recte potest intelligi, sed ad unum omnino finem uterque intellectus refertur, ut videlicet adversa pro Christo pati, imo ipsam mortem non timeamus obire, qui enim, minante mortem persecutore, si non negaverit Christum, magis eligit ad tempus salvare animam suam negando, aeternae hanc procul dubio perditioni praeparat, item qui salutem animae suae quaerit aeternam temporaliter eam inter persecutorum manus perdere, hoc est, in mortem dare non dubitat. Utri autem sensui congruat apte quod sequitur.

Et quicunque perdiderit illam, vivificabit eam. Id est qui hic perdiderit, illic vivificabit, qui propter Christum morti tradiderit, tota die aestimans eam ut ovem occisionis exsurgente tunc et adjuvante Christo 110.0426D| liberam eam inveniet propter nomen Christi. Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno.

Dixerat supra Dominus eum qui in agro sit redire non debere: quod ne de his tantum, qui aperte de agro redituri, hoc est, palam Dominum negaturi sunt dictum putares, pergit ostendere nonnullos qui cum faciem in anteriora tenere videantur, animo tamen ac mente retro respiciant. In illa ergo nocte dixit ne illa tribulatione tam tenebrosa ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi, duo erunt in lecto, illi videlicet, qui otium et quietem eligunt: neque negotiis saecularibus, neque negotiis ecclesiasticis occupati, quae illorum quies lecti nomine significata est.

110.0427A| Unus assumetur et alter relinquetur. Non quasi de duobus hominibus dictum est, sed de duobus generibus affectionum. Qui enim propter Deum continentiae studuerit, ut sine sollicitudine vivens cogitet quae Dei sunt, assumetur a Deo; qui vero vel humanae laudis amore et alia qualibet vitiorum correptione, statum monasticae vitae, quo imbutus est, laeserit, hic ubi relinquendus sit Hieremiae lamentationes insinuant, qui otiosae cujuslibet et peccatricis animae sub Judaeae specie lapsum describens ait, viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus.

 Duae erunt molentes in unum. Molentes appellat eos, qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus agentes ea quae sunt hujus seculi. Quos et feminarum nomine significavit, quia consiliis ut dixi peritorum regi 110.0427B| eis expedit; et molentes dixit, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum, quas tamen in unum molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae: unaquaeque enim hujus mundi actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se velut farinas projicit, quia inquieto corde semper minutissimas cogitationes gignit.

Una assumetur, et altera relinquetur. Assumetur ea pars quae connubia propter amorem tantum generis exercuerit, terrenamque substantiam ob acquirenda coelestia dispensaverit; relinquetur autem quae conjugiis ob illecebras carnis servierit, terrena vero si qua ecclesiae vel pauperibus obtulerit, ideo fecerit ut quasi redemptio Domini his amplius abundet.

 110.0427C| Duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur. Sicut supra in lecto, et molentes in unum posuit, sic et hic in agro uno reor intelligendum, significat autem eos qui operantur in ecclesiae ministerio, tanquam in agro Dei, cui suus agricola dicebat: Dei agricultura estis; assumetur autem ille, qui non adulterans verbum Dei, sed sicut ex Deo coram Deo locutus fuerit in Christo: qui vero Christum annuntiaverit non caste, sed occasione, relinquetur ab eo.

Respondentes dicunt illi: Ubi, Domine? Qui dixit eis: Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae. Duo Salvator interrogatus, ubi scilicet boni assumendi, et ubi sint mali relinquendi, unum dixit, aliud subintelligendum reliquit: sanctos enim secum futuros asseverando reprobos nimirum a sua 110.0427D| visione secernendos, et ideo non alibi quam cum diabolo damnandos insinuat. Ubicumque ergo fuerit Dominus corpore, illuc congregabuntur electi, qui ejus passionem humilitatemque imitando tanquam de ejus carne saturantur, quorum per resurrectionem renovabitur ut aquilae juventus ut vivant et regnent cum salvatore suo in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXLV. IN VIGILIA SANCTI LAURENTII. Lectio libri Ecclesiastici.

Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, et liberasti corpus 110.0428A| meum a perditione, a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium, etc.

Dominus enim et rex Deus et salvator ecclesiae est Jesus Christus qui et caput et sponsus ejus est, unde Apostolus monendo mulieres viris suis subditas esse ad Ephesios scripsit dicens: Mulieres viris suis subjectae sint sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator est corporis. Et item: Viri, inquit, uxores vestras diligite sicut et Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Hic ergo adjutor et protector factus est sponsae suae cum tradidit 110.0428B| semetipsum pro illa ut liberaret illam a perditione, in quam per praevaricationem primi hominis lapsa est, et a laqueo linguae iniquae, a blasphemia nimirum idololatriae, ne immolaret neque serviret creaturae potius quam creatori, et a labiis operantium mendacium, hoc est doctrinis falsis philosophorum atque haereticorum.

Et in conspectu astantium factus es mihi adjutor. Et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus praeparatis ad escam. Hoc testimonio exprimit persecutores Ecclesiae qui propter odium nominis Christi persequuntur fideles et tradunt eos suppliciis diversis morti afficiendos, quatenus eos avertant a confessione catholicae fidei et a cultura veri et unius Dei. Quos bene comparat saevis 110.0428C| bestiis quae rugitu forti et feroci hiatu escam appetunt. Sed de his Dominus electos suos liberat, cum animas eorum a persecutionum aestibus illaesas servat, propter quarum eversionem saevi persecutores corpora maxime laniant. Unde sequitur:

De manibus quaerentium animam meam, et de portis tribulationum quae circumciderunt me. Portas ergo tribulationum, quas melius sentire possumus quam ora principum et tyrannorum, unde minae prodeunt, et fraudulentae suasiones indictionesque suppliciorum, ut sive per ficta blandimenta, seu per atrocia tormenta servos Dei fidem Christi abnegare faciant? Sed immittit angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos.

Et a pressura flammae quae circumdedit me: et in 110.0428D| medio ignis non sum aestuatus. Hoc plerumque historialiter in passionibus martyrum contigisse legimus, ut sicut tres pueri in camino ignis ab ardore flammae illaesi servati sunt, ita et isti ab incendio ignis incontaminati servarentur. Sed quia hoc omnibus martyribus Dei non est concessum, cum plurimi eorum in igne corporaliter concremati essent; verumtamen animae eorum libere coeli secreta petierunt, melius hic ignem et flammam validum persecutionis aestum intelligimus, qui licet sanctos Dei temporaliter affligere posset, usque ad animae tamen internecionem pertingere non potuit. Ideo subjungit:

De altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta. 110.0429A| Subauditur liberavit me: non enim praevalebat vis nefanda inimicorum usque ad interitum pervenire animarum, quem hic ventrem inferi appellat, nec lingua coinquinata blasphemiis, nec verba mendacia a rege iniquo, et lingua injusta prolata potuerunt aliquo modo violare sanctorum praecordia, sed licet corpora poenis variis afficerent et morti temporali addicerent, animae tamen in confessione nominis Christi usque ad finem vitae perstiterunt. Unde et felicius post mortem in aeterna vita cum sanctis angelis Dei sine fine gaudebunt. De quo et subditur:

Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. Vitam suam in inferno appropinquare dicit, quia carnis vita quotidie deficiendo ad mortem appropinquat, 110.0429B| infernus enim hic pro morte positus est quia mors carnis praevaricationis primae est vindicta, sicut infernus peccatricium animarum perpetua poena. Sed mortem carnis nemo evadit. Quis est enim homo qui vivit et non videbit mortem? Unde alibi scriptum est: Nemo est ergo qui semper vivat, et hujus rei habeat fiduciam, inferni vero cruciatum sancti homines per gratiam Christi evadere possunt, quia de carnis vinculo absoluti ad coeleste gaudium mox migrabunt.

Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret. Respiciens aerem ad adjutorium hominum, et non erat. Memoratus sum misericordiae tuae, Domine, et operationis tuae, quae a saeculo est: quoniam erues sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus angustiae. 110.0429C| Dominus Deus noster, videns ecclesiam membra sua undique ab hostibus circumdari, et humanum solatium defieri: inde quaerit adjutorium unde novit omnium bonorum venire profectum, non suis ergo meritis, nec humanis actibus, sed misericordiae Dei tribuit, quod si ab inimicis ereptam et liberatam esse agnoscit: et non solum liberatam, imo etiam honore virtutum sublimatam, atque miraculorum fulgore glorificatam. Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXLVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Si quis 110.0429D| vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, etc.

 Postquam discipulis mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur eos ad sequendum suae passionis exemplum, et omnibus propter se tribulationem perpessis, salutem in futuro promittit animarum; non tamen omnibus, verum perfectioribus quanta ipse passurus, quodve a mortuis esset resurrecturus aperuit, si quis vult, inquit, post me sequi, abneget semetipsum; tunc autem nos ipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Et tollat crucem suam et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur 110.0430A| corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus, pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerit, qui dicebat: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, nunc in compassione proximi audiamus crucem mentis, ait: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? Perfectus quippe praedicator ut exemplum daret abstinentiae crucem portabat in corpore, et qui in se trahebat damna infirmitatis alienae crucem portabat in corde.

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Magna et mira sententia quemadmodum 110.0430B| sit hominis in animam suam amor, ut pereat; odium ne pereat, si male amaveris, tunc odisti; si bene oderis, tunc amasti felices qui oderunt custodiendo ne pereant amando.

Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est, nam pacis tempore quia licet vivere, libet etiam ambire, plerumque autem et avaritiam vincimus, sed adhuc obstat, quod vias rectitudinis minori tenemus custodia perfectionis. Nam saepe labentia cuncta despicimus; sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce, et tanto Dei faciem ad justitiae 110.0430C| defensionem negligimus, quanto humanas facies contra justitiam veremur.

Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Pro Israel datur commutatio Aegyptus et Aethiopia, et pro anima humana illa sola retributio quam Psalmista canit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo.

Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Quia qui in hominis natura minor est Patre, ipse in unitate unius ejusdemque est gloriae cum Patre.

Et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. Petrus praedicatione mortis Dominicae scandalizatus, sententia Domini fuerat increpatus, provocatis discipulis 110.0430D| suis ut abnegent se et tollant crucem suam, et morientium animo magistrum sequerentur, grandis terror audientium, et qui posset principe Apostolorum perterrito etiam aliis Apostolis metum injicere. Idcirco tristibus laeta succedunt, et dicit: Filius hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis. Times mortem, audi gloriam triumphantis; vereris crucem, ausculta angelorum ministeria. Et tunc, inquit, reddet unicuique secundum opera ejus, non est distinctio Judaei et Graeci, viri et mulieris, pauperum et divitum, ubi non personae, sed opera considerantur.

Amen, dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis 110.0431A| venientem in regno suo. Regnum Dei in quo filius Dei idem qui et filius hominis regnat, hoc loco praesens Ecclesia vocatur; et quia nonnulli ex discipulis usque adeo victuri in corpore erant, ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam per auctoris sui potentiam erectam consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de his stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo, hoc est, ostendentem potestatem suam. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet quid necessarium fuit, ut ad hanc subito promissionem veniret? Quod si subtiliter attendimus, quanta dispensatione pietatis agatur, agnoscimus; discipulis enim rudibus, etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit ut possent 110.0431B| robustius in futura solidari: quod etiam ubicunque fuerit, gratia Dei factum erit qui vult omnes homines salvos esse et ad agnitionem veritatis pervenire, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CXLVII. IN NATALI SANCTI LAURENTII. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres, qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam, etc.

Beati Laurentii, fratres charissimi, hodie festa celebramus, qui fidelis est inventus Domini sui dispensator in omnibus, nam ecclesiae opes a magistro commendatos sicut fideliter dispensavit, ita a 110.0431C| Domino Deo suo feliciter meruit coronari; unde et de fideli dispensatore praesens Lectio retulit quam audistis: Qui parce, inquit, seminat, parce et metet, quia quanta hic quisque pro Domino de terrenis istis et transitoriis dederit, tanta in futuro recipiet praemia, si ea bono ac simplici dederit animo; multi enim multa donantes perdunt mercedem, quia recipiunt ab hominibus quam exquirunt laudem. Unde sequitur, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet, ac si diceret: Qui bonum quod potest ea tantum intentione agit, ut futura et aeterna a Domino recipiat praemia, econtrario fructus boni seminis messurus est in coelesti patria.

Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex 110.0431D| tristitia, aut ex necessitate. Id est, voluntarius, non coactus. Sequitur

 Hilarem enim datorem diligit Deus, ideoque secundum illam faciamus Salomonis sententiam, in omni dato hilarem vultum ostende, quia Deus scrutatur cordis arcana, hilarem vult hic esse in labore suo doctorem, unde Paulus alibi ait: Si enim volens hoc ago mercedem habeo, si autem invitus, dispensatio mihi credita est, quam si digne non facio, ultionem recipio.

Potens est enim Deus omnem gratiam abundare facere in nobis. Facit suam Deus semper in omnibus misericordiae largitatem, quicunque sincero corde ejus quaesierint bonitatem. Proinde nostrum est tantum voluntatem nostram puriter Deo commendare, 110.0432A| et omnia quaecunque bona ejus gratia largiente valeamus, ejus misericordiae non nostris unquam meritis deputemus. Ipse in nobis omnem suam gratiam dignabitur implere:

Ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundemus in omne opus bonum. Sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Quia qui hic fideliter Domini sui commissa dispensat desiderabilem illam evangelici servi meretur audire sententiam: Euge, bone serve, in modico fidelis, intra in gaudium Domini tui. Quid est enim gloriosius homini quam dare terrena et transitoria, et emere coelestia regna? offerre Domino acceptissimum munus sinceram voluntatem, et devotae mentis industriam et indefessam vocem laudationis, et Christum 110.0432B| comitari? cum venire coeperit judicare cohaeres Christi fiere? angelis adaequari? Honoremus igitur, fratres charissimi, beatum Laurentium, qui dum fide sua persecutoris flammas vicit, ostendit nobis per ignem fidei gehennae incendia superari. Gaudeamus quoque gaudio spiritali, et de felicissimi viri fine gloriemur in Domino, cujus oratione et patrocinio adjuvari nos sine cessatione confidimus, si ejus solemnia dignis moribus et sanctis operibus celebremus; corroboremus nos invicem spiritu charitatis ad superandas omnes tentationes et insidias, mirum constantes simus, et in omni bono unanimes contra omnium vitiorum stimulos fidei clypeo muniamur, per eum qui vicit diabolum et nobis illum vincere valetudinem dedit, Jesus Christus Dominus noster 110.0432C| cui laus et gloria per omnes aeternitates. Amen.

HOMILIA CXLVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Joannem.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.

Se dicebat ipsum esse mortificandum et multiplicandum: mortificandum in infidelitate Judaeorum, multiplicandum fide omnium populorum; jam vero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia, subjungit:

110.0432D| Qui amat animam suam, perdet eam; quod duobus modis intelligi potest: qui amat perdet, id est si amas, perde, si cupis vitam tenere in Christo, noli timere mori pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam: noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita; hoc autem quod posterius dixi magis habere videtur evangelicus sensus. Sequitur enim:

Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo quod supra dictum est, qui amat, subintelligitur, in hoc mundo, ipse utique perdet; qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam aeternam ipse custodit eam. Magna et mira sententia quemadmodum hominis sit in animam suam amor ut pereat odium ne pereat: si male amaveris, 110.0433A| tunc odisti; si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Hic animae nomine vita praesens designatur vel etiam hujus vitae delectatio, quae perdita est, ut feliciter invenias voluntatem tuam in regno Dei quam fortiter vicisti in hoc saeculo; nam sancti martyres odio habuerunt hanc praesentem vitam, pro Christi nomine dum magis voluerunt hanc praesentem vitam perdere quam Christum negare, implentes quod sequitur:

Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est me sequatur, nisi me imitetur? Christus enim passus est pro nobis, ut ait Apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum ut sequamur vestigia ejus. Ecce quid dictum est, si quis mihi ministrat me sequatur? quo fructu? qua mercede? quo praemio?

110.0433B| Et ubi sum, inquit, ego, illic et ministri mei erunt. Merces est amoris et operis pretium quo ministratur Christo esse cum illo cui ministratur, ubi enim bene erit sine illo, aut quomodo male esse cum illo poterit? Audi evidentius:

Et si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus, qui est in coelis. Quo honore nisi ut sit cum filio ejus? Quod enim superius ait, ubi ego sum illic et minister meus erit, hoc intelligitur exposuisse cum dicit honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ibi ubi est unicus non aequalis factus divinitati, sed conscius aeternitati. Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta promittitur considerandum est, si quis mihi ministrat me sequatur, hoc 110.0433C| intelligi voluit, ac si diceret, si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Jesu Christo qui non sua quaerunt sed quae Jesu Christi; hoc enim est, me sequatur, vias ambulet meas, non suas, sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Igitur qui tali modo sequitur Dominum Christum, scilicet ut mandata ejus custodiens in fide recta usque in finem perseveret, ipse cum eo in coelesti regno gaudebit in perpetuum.

HOMILIA CXLIX. IN ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE. Lectio libri Ecclesiastici.

In omnibus his requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor. Tunc praecepit et dixit mihi creator 110.0433D| omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, etc.

Dei filius verbum et sapientia Dei patris locutus per Salomonem in persona sapientiae quod est ipse, annuntians humano generi quod in eis requiescere et in illis manere desideraret, quia homo ad imaginem Dei factus, si in Deo manere voluerit, mundo corde et sincera voluntate Deus in eo manet, et ipse in Deo. Unde in praesenti lectione, quam audistis loquitur sapientia Dei ad homines filius Dei: In omnibus his requiem quaesivi, ut est illud quod Apostolus ait: Deus enim vult omnem hominem salvum fieri et in agnitionem veritatis venire, ut relicto errore terrenae concupiscentiae et desideriis expugnatis carnalibus 110.0434A| mundo corde et casto corpore dignum sapientiae Dei habitaculum in se praeparet unusquisque. Nam subditur: Et in haereditate ejus morabor. Haereditas Dei sunt omnes diligentes Deum, et ejus voluntatis fideles cooperatores in suam ipsorum salutem. Tunc praecepit et dixit mihi creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. Dei sapientia, id est, Dei filius manens in aeternitate cum Patre aequali per omnia Patri in majestate, hominem quem ad suam imaginem fecit aeternae immortalitatis possessorem esse constituit; sed seducto a diabolo, et per peccatum mortali facto, sua misericordia proposuit humana se indui mortalitate, ut humanitatem iterum ad aeternam reduceret immortalitatem.

Et dixit mihi. Multis modis antea per patriarchas 110.0434B| et prophetas suum huic mundo nuntiavit adventum.

In Jacob inhabita. In eis enim se habitare promisit, qui vitia et peccata supplantant, et conculcant ea bonae operationis studio divina gratia largiente: sequitur.

Et in Israel haereditare. Id est, in his qui in castitate et bonorum operum sanctitate Dei visione dignos se exhibent, ut est illud: Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Et in electis meis mitte radices. Hi sunt enim electi Dei, qui omnia oblectamenta hujus mundi tota deserunt voluntate, qui huic mundo inhaerent sola tantum necessitate, de quibus dicit Apostolus: Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur, id est, 110.0434C| necessitate tantum, et non delectationis consensu.

Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Hierusalem potestas mea. In talibus enim Dei sapientia filius Dei manere dignatur, qui bonorum operum exemplis speculum vitae aliis praebent in semetipsis, et in sancta Ecclesia sanctis moribus sibimetipsis et aliis operantur salutem, et ad aeternae pacis visionem festinant.

Radicavi in populo honorificato, et in partes Dei mei haereditas illius. Elegit enim Deus prae omnibus gentibus Israeliticum populum peculiarem, quia Israel vir videns Deum dicitur, eos vult spiritualiter intelligi, qui castitate vitae in sancta conversatione ad aeterna semper gaudia contemplanda festinant. Quod eorum tantum donum est, qui divina gratia largiente 110.0434D| pro solo appetitu aeternae gloriae continentiae vel etiam virginitatis propositum servant.

Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion. Cedrus atque cypressus qui summi odoris sunt arbores, et altiores caeteris in Libano arboribus, qui ecclesiam significant excelsioris in ecclesia virtutis viros possumus intelligere, id est, virgines qui centesimum merentur metere fructum. Quod manifeste signatum est in beatissima Dei genitrice Maria, cujus hodie annuum diem beatissimae assumptionis celebramus in coelum, quia quod Deus Dei filius se in hunc mundum ad redemptionem humani generis venisse promisit, non per nuptam quamvis sanctam, ut legimus multis in scripturis, non 110.0435A| per viduam castam, sed per solum hoc virgineum corpus implevit. Quia quasi sol oriens nitidus ab omni pollutionis sorde processit ex utero virginis matris felix certe et omni laude dignissima, quae de coelo suscepit prolem et mundo genuit salvatorem: cum igitur tanta sint merita virginitatis, non tamen repudiandus est thorus castitatis: quia bonum virginitatis non nisi a conjugali thoro procedit, castitas igitur in virgine alta est et summa si in corde simul persistit et corpore, sed castitas conjugalis sanctior est quae in corde simul persistit et corpore constat, quam illa quae in corde tantum est casta et corde diversis est modis adulterata, sive in jactantia aut in superbia aut etiam in appetitu libidinis. Unde, dilectissimi, nobis omni studio servemus, non solum corpus, 110.0435B| sed etiam cor nostrum ab omni quod odit Dominus, et in omni quod ei placet confirmare cor nostrum ejus misericordiam postulemus; et inter haec omnia toto cordis affectu nos auxilium beatae Virginis imploremus, quia dum nos eam supplici obsequio frequentamus in terris, ipsa nos sedula prece Christo Domino nostro commendare dignatur in coelis; quod ipse praestare dignetur qui in trinitate perfecta regnat et dominatur per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CL. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, intravit Jesus in quoddam castellum; et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum 110.0435C| in domum suam: et huic erat soror nomine Maria, etc.

Haec lectio superiori pulcherrima ratione connectitur, quia videlicet illa dilectionem Dei et proximi verbis et parabolis, haec autem ipsis rebus et veritate designat. Duae quippe istae Domino dilectae sorores duas vitas spiritales quibus in praesenti sancta exercetur Ecclesia, demonstrant. Martha quidem actualem, qua proximo in charitate sociamur; Maria vero contemplativam, qua in Dei amore suspiramus. Activa enim vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere ad humanitatis viam, superbientem proximum revocare, infirmitatis curam gerere, quae singulis quibusque expediant dispensare, et commissis nobis qualiter 110.0435D| subsistere valeant providere. Contemplativa vero vita est charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inhaerere ut nihil agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem creatoris sui animus inardescat, ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere.

Quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius; Martha autem satagebat circa frequens ministerium. Haec utrique vitae congruere nemo qui dubitet, et contemplativae quidem uniformis perfectio 110.0436A| est, exutam mentem a cunctis habere terrenis eamque quantum humana imbecillitas sinit unire cum Christo, activae vero quam frequens sit ministerium, gentium magister edocet, qui creberrimis epistolarum dictis suos pro Christo terra marique labores ac sua pericula commemorat. In quibus etiam visiones et revelationes Domini commendans, non minus se in speculativa virtute quod est imitabile, consummatum fuisse significat. Unde dicit, sive enim mente excidimus Deo, sive sobrii sumus vobis.

Quae stetit et ait: Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adjuvet. De illorum persona loquitur, qui adhuc divinae contemplationis ignari solum quod didicere fraternae dilectionis opus Deo placitum ducunt, 110.0436B| ideoque cunctos qui Christo devoti esse velint huic mancipandos autumant.

Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima; porro unum est necessarium. Et beatus David solum hoc necessarium homini esse definiens, Deo jugiter inhaerere desiderat dicens: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini et visitem templum sanctum ejus. Una ergo et sola est theoria, id est, contemplatio Dei cui merito omnia justificationum merita, universa virtutum studia postponuntur.

Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab 110.0436C| ea. Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur, neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae judicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima subinfertur cum dicitur quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita cum corpore deficit: quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat ubi nemo esurit? quis potum tribuat sitienti ubi nemo sitit? Quis mortuum sepeliat ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa: contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur, quia amor ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum, quem amat, viderit, in amore amplius ignescit. Contemplativa ergo vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur in aeterna gloria per 110.0436D| Jesum Christum Dominum nostrum qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CLI. HEBDOMADA XIII POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Corinthios.

Fratres, fiduciam talem habemus per Christum ad Deum: non quod sufficientes [simus] cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est, etc.

Dubitandum non est, dilectissimi, omnem observationem Christianam conditionis esse divinae et quidquid in ecclesiae consuetudine est receptum de traditione apostolica et de sancti Spiritus prodire doctrina. 110.0437A| Unde dicit in praesenti lectione apostolus, fiduciam talem habemus per Christum ad Deum, quia novimus vos non posse per vosmetipsos credidisse, sed divina tantum agente gratia: non quod sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, Ac si diceret: Nihil nostra possumus facere prudentia et virtute, ut ipse Dominus ait: Sine me nil potestis; neque per nos rusticanos homines unquam fieri potuit, ut tanta esset fidelium multitudo festinantium ad salutem, sine gratia Dei. Unde subditur:

Sed sufficientia nostra ex Deo est. Qui omnia quaecunque voluerit operatur in servis suis.

Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti. Ut adimpleretur prophetia quae dicit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud; et ipse Dominus: Non enim vos 110.0437B| estis, inquit, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis; et iterum, Ego enim dabo vobis os et sapientiam. Unde enim nisi a Spiritu sancto Apostoli tam idonei fuerunt ut tanta per eos divina mysteria credentibus revelarentur? Sequitur:

Non littera. Non enim omnia haec in litteris veteris legis repererunt, sed Spiritus sancti docente gratia didicerunt.

Littera enim occidit. Quia in lege litterae nulla remissio, sed semper ultio exercetur, ut hoc est: Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur.

Spiritus autem vivificat. Id est, lex gratiae spiritalis omnem hominem vult salvum fieri et in agnitionem veritatis venire, aeternamque vitam omnibus fideliter quaerentibus praestat.

110.0437C| Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria. Quae mortificat peccatores et damnat, et tantum observantibus eam praesentia bona promittit, et de futuris nec mentionem facit, et tamen in magna gloria erat observanda, quia umbram futurorum bonorum monstravit. Ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur per Christi passionem atque resurrectionem, quae omnium superexcellit gratiam.

Quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? Si enim quod evacuari potest in gloria est, quanto magis quod ad aeternam gloriam ducit glorificandum est operibus sanctis et justis, ut aeterna etiam gloria per haec mereatur? Nam sicut orto sole 110.0437D| lumen obtunditur lunae, cum tamen suo tempore magnum habeat lumen, ita comparatione gloriae evangelicae obumbratur omnis gloria veteris legis. Nam si ministerium damnationis gloria est, quanto magis ministerium justitiae, dimittendo peccata hominibus et de filiis diaboli filios Dei faciendo? Quo contra sunt qui dicuntur in hac vita beati, quibus omnia hujus mundi prospera cedunt, quae beatitudo simul cum ipsa mundi evanescit prosperitate; hi autem vere beati dicuntur qui spe futurae beatitudinis beati sunt, qui hic multa propter Deum sustinent adversa, et quanto majores et multipliciores hujus saeculi tolerant injurias, tanto semper sunt in animo laetiores, quia tanto major eis gloria cumulatur, qui non hic, sed in 110.0438A| illa vita beati futuri sunt, quia ibi omnium beatorum beatitudo perfecta erit. Quapropter si ad illam beatam vitam pervenire volumus, sollicite vivere debemus semperque terminum vitae hujus sollicite considerare. Unusquisque nostrum in contemplatione illius vitae, hujus saeculi prospera caveat. Scriptum est enim: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis. Ideo mori oportet hominem in carne mundo, ne moriatur in anima Christo. Nam tunc quisque vivere creditur, si saeculi desideriis moriens in solo Deo vivere delectetur. Largiente ipso et auxiliante Domino nostro Jesu Christo qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CLII. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. 110.0438B|

In illo tempore, exiens Jesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae, inter medios fines Decapoleos, etc.

Decapolis est, ut ipso nomine probat, regio decem urbium trans Jordanem ad orientem circa Ippum et Pellam et Gadaram contra Galilaeam. Quod ergo dicitur, quia Dominus venit ad mare Galileae inter medios fines Decapoleos, ipsos fines Decapoleos eum intrasse significat, neque enim mare transnavigasse dicitur, sed potius ad mare usque venisse atque ad ipsum pervenisse locum qui medios fines Decapoleos longe trans mare positos respiciebat.

Et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur 110.0438C| ut imponat illi manum. Surdus et mutus est qui nec aures audiendi Dei verbum, nec os aperit proloquendi. Quales necesse est ut hi qui loqui jam et audire divina eloquia longo usu didicerunt, Domino sanandos offerant, quatenus eos quos humana fragilitas nequit, ipse gratiae suae dextera salvet.

Et apprehendens eum de turba seorsum. Apprehendens namque infirmum de turba seorsum educit, cum mentem peccatis languidam visitatione suae pietatis illustrans, a consuetis humanae conversationis moribus evocat, atque ad sequenda praeceptorum suorum itinera provocat.

Misit digitos suos in auriculas ejus. Mittere digitos in auriculas est per dona Spiritus sancti aures cordis ad intelligenda ac suscipienda verba salutis aperire. 110.0438D| Nam digitum Dei appellari Spiritum sanctum testatur ipse Dominus cum dicit Judaeis: Si ego in digito Dei ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? quod exponens alius Evangelista dicit: Si ego in spiritu Dei ejicio daemonia? Et magi in Aegypto superati dixerunt: Digitus Dei hic est; et lex in tabulis digito Dei scripta est lapideis. Digiti ergo Dei in auriculas ejus missi qui sanandus erat, dona sunt sancti Spiritus, quibus corda, quae a via veritatis aberraverunt ad sciendam salutis viam, ad audiendam discendamque revelat. Et quia cognita veritatis luce, sequi confessio debet, apte subjungitur:

Et exspuens linguam ejus tetigit. Exspuens quippe Dominus, linguam tetigit aegroti cum ad confessionem 110.0439A| fidei ora catechizatorum instituit, cum ora diu bruta ad verba sapientiae proferenda tactu suae pietatis informat, sputu namque Domini saporem designat sapientiae.

Et suspiciens in coelum. Suspexit namque in coelum, ut inde mutis loquelam, inde auditum surdis, inde cunctis infirmantibus medelam doceret esse quaerendam.

Ingemuit. Ingemuit autem non quia ipsi opus esset cum gemitu aliquid petere a Patre, qui cuncta petentibus donat cum Patre, sed ut nobis gemendi daret exemplum; cum vel pro nostris vel pro nostrorum erratibus proximorum, supernae praesidia pietatis invocamus.

Et ait illi: Ephpheta, quod est adaperire. Quod autem 110.0439B| ait ephpheta, id est, adaperire, ad aures proprie pertinet. Aures etenim ad audiendum aperiendae: lingua vero ut loqui posset a retinaculis erat suae tarditatis solvenda.

 Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte. Ille etenim solus recte loquitur, sive Deum confitendo, sive aliis praedicando, cujus auditum, ut coelestibus possit auscultare, et obsecundare mandatis divina gratia reserat, cujus linguam Dominus tactu sapientiae quae ipse est ad loquendum instituit. Talis autem merito potest dicere cum Psalmista, Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam; et cum Isaia, Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam suscitare eum qui lapsus est verbo; erigit mane, mane 110.0439C| erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum.

Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, et eo amplius admirabantur dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. Si sciebat eos, sicut ille, qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates, tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat, ut quid hoc praecipiebat nisi quia pigris volebat ostendere quanto studiosius quantoque ferventius eum praedicare debeant, quibus jubet ut praedicent quando illi qui prohibebantur, tacere non poterant; studendum quippe est omni homini qui vult ad vitam ingredi ut bene docens et bene operans praesentem vitam consummare contendat, quia sic absque ullo dubio ad gaudia 110.0439D| aeterna Deo miserante perveniet.

HOMILIA CLIII. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Corinthios.

Fratres, non praedicamus nosmetipsos, sed Dominum nostrum Jesum Christum, etc.

Hoc est, non nostram gloriam annuntiamus ne quis nos dicat propter nos ipsos evangelizare ut nobis proficiat forte ad tempus: Sed Jesum Christum Dominum nostrum annuntiamus, subjicientes nos virtuti majestatique ejus. Quando ergo nullum concutimus, nullum gravamus, et Christum Dominum nostrum fatemur, quid est ut elati judicemur? quasi pro nostra 110.0440A| propria utilitate praedicare ut gloriosi appareamus.

Nos autem servos vestros per Jesum. In tantum se servum Christi esse probat ut jubente ipso ministrum se horum in praedicatione testetur, et pro utilitate horum subjectum in ministerio Evangelii. Servos ergo dicens ministros significat, sed humiliter loquens sic dixit, ut vere ostenderet non ad suam gloriam praedicari a se Evangelium, sed ad claritatem Domini Christi, cui obedit, cui servit, sicut ipse Dominus ait: Ego sum in medio vestrum, ut non ministrer, sed ut ministrem. Non merito horum quibus ministrat, sed propter imperium Domini.

Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu. Hoc dicit 110.0440B| quia misericordia Dei factum est; ut nos, inquit, qui fuimus incredibiles in ignorantia, hoc est, in tenebris per nos daret Deus lumen caeteris gentibus. Quantum se adhuc humiliat, ut Dei solius et Christi gloriam proferat; illuminantur enim ut cognitionem habeant gloriae Dei per Christum, ideo gloriae Dei ait cognitionem, id est, non Dei solius, sed et Christi, qui est gloria ejus ut significaret non Deum solum cognosci, sed et opera ejus et misericordiam et providentiam, qua et condidit, et salvavit genus humanum visus in Christo per gloriam virtutis suae.

Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, uti sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. Thesaurum sacramentum significavit Deus in Christo, quod credentibus manifestatur, incredulis vero quodam 110.0440C| velamine tectum est, quia sicut thesaurus in occulto ponitur, ita et sacramentum Dei intra hominem, id est, in corde humano absconditur. Hunc ergo thesaurum in animo et corpore dicit esse a Deo datum, ut eminentia virtutis ejus appareat per homines, praedicatores dumtaxat ut reconcilietur omnis lingua creatori suo.

In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; nunc ostendit propter quod idonei erant praedicatores quia semper illis in necessitate adfuit Deus, ideo pressuram ait passi, sed non coangustati, hoc est, non permisit Deus tantum nos opprimi, ut cederemus inopiam passi, sed non destituti, id est, in inopia positi adfuit pastor Deus.

Persecutionem patimur, sed non derelinquimur. Verum 110.0440D| est, quia consulebat eis Deus, ne satis sibi facerent de his inimici.

Dejecti, sed non perimus. Id est, verberibus prostrati obstante Deo non mortificati, sive enim clausi sive vinculati, adjutorio Dei manus hostium evadebant. Denique Paulus et Silas cum essent clausi jam caesi, et pedes eorum essent in nervo conclusi, alacres hymnum canebant Deo fortiores his facti qui non erant caesi.

Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu in corporibus nostris manifestetur. Dubium non est quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, 110.0441A| ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt, quae ostendunt meritum ad futuram vitam quam promisit Christus, unde alio loco dicit: Cum infirmor tunc potens sum; et iterum: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. Quod nobis praestare dignetur, ipse Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CLIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. 110.0441|

In illo tempore transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes et dicentes: Miserere nostri, fili David. Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, etc.

110.0441B| Transeunte per domum principis Domino Jesu et pergente ad domum suam sicut supra legimus: Ascendens naviculam transfretavit et venit in civitatem suam: clamabant duo caeci dicentes: Miserere nostri, fili David. Et tamen non sanati sunt in itinere, non transitorie, ut putabant, sed postquam venit in domum suam, accedunt ad eum et introeunt. Quod autem dicunt caeci, fili David, audiat Marcion et Manichaeus et caeteri haeretici, qui vetus laniabant instrumentum, et discant salvatorem appellari filium David; si enim non est natus in carne, quomodo filius David vocatur?

Et dicit eis Jesus: Creditis quia possum hoc facere vobis? Fidem eorum ipse noscens interrogat, ut fidem confessio promat, et confessionem virtus consequatur 110.0441C| salusque virtutem comitetur, quia ut Apostolus ait: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Dicunt ei: Utique, Domine. Tunc tetigit oculos eorum dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. Per utique foris affirmant quod intus corde credulo gestant, et Deo firma professio factum meruit divinae pietatis. Secundum fidem, inquit, vestram fiat vobis: Hoc est quia fides jam mentem illuminat, oculorum lucem ipsa vobis restituat.

Et aperti sunt oculi eorum. Quia secundum Prophetae sententiam, omnis qui crediderit in illum non confundetur. Quia ipsa ipse est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

110.0441D| Et comminatus est eis Jesus dicens: Videte ne quis sciat. Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. Et Dominus propter humilitatem fugiens jactantiae gloriam hoc praecepit: et illi propter memoriam gratiae non possunt tacere beneficium. Nota ergo aliquod inter se justum esse contrarium.

Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. Et ejecto daemone, locutus est mutus. Homo iste gentilem populum significat qui mutus erat, quia confessionem verae fidei in ore non habebat, nec non et surdus, quia audire legem Dei non consentiebat. Quod enim Graece dicitur κωφος magis tritum est sermone communi, ut surdus potius quam mutus intelligatur, sed moris est scripturarum, κωφον indifferenter vel mutum vel surdum 110.0442A| dicere. Hic ergo homo daemonium habebat, quia idololatriae per omnia deditus erat. Cum ergo per praedicatores sancti Evangelii ad salvatorem perducebatur, ablato errore gentilitatis, confessionem nominis Dei clarius resonare incipiebat.

Et miratae sunt turbae dicentes: Nunquam sic apparuit in Israel. Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones. Turba opera Dei confitetur et dicit nunquam sic apparuisse in Israel: in turba nationum confessio est. Pharisaei autem quia negare virtutem Dei non poterant, opera calumniantur et dicunt: In principe daemoniorum hic ejicit daemonia, per suam calumniam usque hodie Judaeorum infidelitatem demonstrantes.

Et circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens 110.0442B| in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Cernis quod aequaliter et villis et urbibus et castellis, id est et magnis et parvis Evangelium praedicaverit ut non consideraret nobilium potentiam, sed salutem credentium: Circuibat civitates, hoc habens operis, quod mandaverat pater, et hanc esuriem ut doctrina sua salvos faceret infideles. Docebat in synagogis et in villis Evangelium regni, et post praedicationem atque doctrinam curabat omnem languorem et omnem infirmitatem; nil quippe ei impossibile est, qui cuncta creavit et omnium dominatur Jesus Christus Dominus noster qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CLV. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. 110.0442C|

In illo tempore coepit Jesus exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam, etc.

Exprobratio civitatum Corozaim et Bethsaida et Capharnaum capituli hujus titulo panditur quod ideo exprobraverit eis quae post factas virtutes et signa quam plurima non egerint poenitentiam.

Vae tibi, Corozaim, vae tibi, Bethsaida. Quaeramus ubi scriptum sit quod in Corozaim et Bethsaida Dominus signa fecerit. Supra legimus: Et circuibat Jesus civitates et omnes vicos curans omnem infirmitatem, etc. Inter caeteras ergo urbes et vicos aestimandum est 110.0442D| quoque in Corozaim et Bethsaida Dominum signa fecisse.

Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Notandum quod Tyrus metropolis est Phoenicis in tribu Nephtalim. Haec quondam insula fuit posita alto mari, sed nunc contigua terrae. Sidon quoque urbs est Phoenicis insignis olim terminus Chananaeorum ad aquilonem respiciens et postea regionis Judaeae. Cecidit autem in sortem tribui Aser, sed non eam possedit, quia hostes nequaquam valuit expellere. Interpretatur autem Tyrus angustia et Sidon venatio, et significans gentes quas venator diabolus in angustia peccati comprehendit, sed salvator Jesus per Evangelium absolvit.

110.0443A| Et tu, Capharnaum, nunquid usque in coelum exaltaberis? usque in infernum descendes. In altero exemplari reperimus: Et tu Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es usque ad inferna descendes; et est duplex intelligentia: vel ideo, ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti, et ideo quia exaltata usque ad coelum meo hospitio, et meis signis atque virtutibus tantum habens privilegium majoribus plecteris suppliciis, quia his quoque credere noluisti. In Capharnaum autem, quae interpretatur villa pulcherrima, condemnatur incredula Jerusalem, cui dicitur per Ezechielem: Justificata Sodoma soror tua ex te. Unde et consequenter subditur:

Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae 110.0443B| sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. Minoris ergo injustitiae Sodoma, et quasi justa esse dicitur in comparatione majoris injustitiae. Jerusalem cum illa exemplis Loth non fuerit correcta et ista filii Dei verbis et miraculis semper exstiterit ingrata, imo prophetas nec non et ipsum Salvatorem occidit, et apostolos ejus persecuta est.

Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. Remissior enim eorum erit poena, quorum minor est culpa, et in eos fortior procedet vindicta quorum major est noxia. Justus enim est Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, qui reddet unicuique secundum opera ejus.

HOMILIA CLVI. IN NATALI SANCTI BARTHOLOMAEI APOSTOLI. Lectio Epistolae ad Ephesios. 110.0443C|

Fratres, jam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, etc.

Ad id quod supra dixerat peregrinis testamentorum repromissionis, nunc respondet: ergo tam non estis hospites, id est peregrini. Et ad illud quod promiserat alienatis a conversatione Israel, modo respondet, estis cives sanctorum et domestici Dei, quia qui aliquando longe fuistis, non habentes repromissiones de Christo, vel salute vestra, nunc prope estis, et non solum prope, sed etiam cives sanctorum.

Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum. Hoc est, supra novum et vetus testamentum 110.0443D| collocati; quod enim apostoli praedicaverunt, prophetae futurum dixerunt. Quamvis dicat ad Corinthios: Deus primum posuit in ecclesia apostolos, secundo prophetas, sed alii prophetae sunt: illo enim loco de ordinatione ecclesiae disputat; hic vero de fundamento ecclesiae; prophetae enim disposuerunt, nam apostoli fundamenta jecerunt. Unde dicit Dominus ad Petrum, super petram aedificabo Ecclesiam meam, hoc est, in catholicae fidei confessione statuo fideles ad vitam. Nam et David disposuit domum Dei, et significavit locum ubi fuerat, Salomon vero fundavit eam.

Ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum 110.0444A| in Domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto, in quo et vos Ephesii aedificamini in templum ex vivis lapidibus Deo summo. Quod si universa aedificatio, sive ex Judaeis sive ex gentibus constructa et compaginata per angularem lapidem qui duos parietes conjungit, crescit in unum templum unius Dei, nonne nobis omni labore studendum est, ut fiamus illi lapides, de quibus scriptum est, lapides sancti volvuntur super terram, cum fuerimus vivi lapides ex omni parte dolati, leves, politi, nullam scabridinem habentes aedificemur in templum, faciamus in nobismetipsis habitaculum Deo, ut dignetur in Spiritu sancto habitare in nobis; duos enim populos in se suscepit Salvator, et fecit unum in Domino, sicut et lapis angularis duos parietes 110.0444B| continet in unitate domus firmatos; fideles enim superficies sunt templi Dei in spiritu conversantes ut possint haeredes fieri coelestis habitationis. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore facta est et contentio inter discipulos quis eorum videretur esse major, etc.

Require in Passione Domini, quae legitur in quarta feria.

HOMILIA CLVII. IN PASSIONE SANCTI JOANNIS BAPTISTAE. Lectio libri Sapientiae.

Expectatio justorum, laetitia, spes autem impiorum 110.0444C| peribit, etc.

Require in Natale plurimorum martyrum.

Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.

In illo tempore, misit Herodes et tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem, uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui, etc.

Vetus narrat historia Philippum Herodis majoris filium sub quo Dominus fugit in Aegyptum, fratrem hujus Herodis, sub quo passus est Christus, duxisse uxorem Herodiadem filiam Regis Aretae, postea vero socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam et in dolorem mariti prioris inimici ejus nuptiis copulasse. Quis sit 110.0444D| autem hic Philippus evangelista Lucas plenius docet dicens, Anno decimo quinto imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis. Ergo Joannes Baptista qui venit in spiritu et virtute Heliae eadem auctoritate, qua ille Achab corripuerat et Hiezabel, arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat fratre vivente, germanum illius uxorem ducere, malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei.

Et cum dies opportunus accessisset, Herodes natalis suae coenam fecit principibus, et tribunis, et primis 110.0445A| Galilaeae. Soli mortalium Herodes et Pharao leguntur diem natalis sui gaudiis festivis celebrasse, sed uterque rex infausto auspicio festivitatem suam sanguine foedavit; verum Herodes tanto majore impietate quanto sanctum et innocentem Doctorem veritatis et praeconem vitae ac regni coelestis occidit, et hoc pro voto ac petitione saltatricis, neque enim caput occisi ante convivas inferre puduit; nam Pharao nil talis vesaniae commisisse legitur, sed tantum peccantem sibi eunuchum vita privari jubens, quo longius a verae cultu religionis aberat, eo levius in violatione suae festivitatis deliquit. Attamen ex utriusque exemplo probatur, utilius esse nobis diem mortis futurae timendo et caste agendo saepius in memoriam revocare, quam diem nativitatis luxuriando celebrare. 110.0445B| Homo enim ad laborem nascitur in mundo, et electi ad requiem per mortem transeunt e mundo.

Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi, et juravit illi, etc. Non excusatur Herodes quod invitus et nolens propter juramentum homicidium fecerit, quia ad hoc forte juravit, ut futurae occisioni machinas praeparet. Alioquin si ob jusjurandum fecisse se dicit, si patris, si matris postulasset interitum facturus fuerat an non? quod in se repudiaturus fuit, contemnere debuit et in Propheta.

Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistae. Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo 110.0445C| fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam, ut in ipso statim convivio caput Joannis postulet, dignum opus saltationis, dignum sanguinis praemium.

Et contristatus est rex: propter jusjurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare, sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco, etc. Consuetudinis Scripturarum est, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Sicut Joseph ab ipsa quoque Maria appellatur pater Jesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant; dissimulator enim mentis suae, et artifex homicida, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente, scelusque excusat juramento, ut sub occasione 110.0445D| pietatis impius fieret. Quod autem subjicit: Et propter simul recumbentes, vult omnes sceleris ejus esse consortes, ut in luxurioso impuroque convivio cruentae epulae deferrentur.

Et attulit caput ejus in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. Quo audito discipuli ejus venerunt et tulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monumento. Hoc juxta litteram factum sit, nos autem usque hodie cernimus in capite Joannis prophetae, Judaeos Christum qui caput Prophetarum est perdidisse; aliter: Decollatio Joannis minorationem famae illius qua Christus a populo credebatur insinuat, sicut exaltatio in cruce Domini salvatoris profectum designabat fidei, qua ipse qui prius a 110.0446A| turbis Propheta esse putabatur Dominus Prophetarum et Christus Dei filius a cunctis fidelibus est agnitus. Minutus ergo capite Joannes, exaltatus est in cruce Dominus, quia sicut idem Joannes ait, illum oportebat crescere, Joannem autem minui; illum autem qui Propheta aestimabatur, Christum cognosci, et eum qui Christus pro virtutum sublimitate putabatur, Christi esse prophetam, et praecursorem decebat intelligi, quod ipsum quoque distinctione temporis quo uterque illorum natus est, satis aperte signatum est: qui Joannes quidem quem oportebat minui, cum diurnum lumen decrescere incipit natus est, Dominus autem qui vera lux mundi est, eo anni tempore, quo dies crescere incipit, luciflua nobis suae dona nativitatis exhibuit; qui vivit et regnat cum 110.0446B| Deo Patre in unitate spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CLVIII. HEBDOMADA XIV POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae ad Galatas.

Fratres, Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus, etc.

De lege per Moysen data populo Israel, et de promissionibus Abrahae sanctissimi patriarchae, tractans Apostolus, ut in praesenti lectione audivit dilectio vestra, Abrahae dictae sunt, inquit, promissiones redemptionis et salvationis humani generis et semini ejus, ut dicitur ei: In semine tuo benedicentur 110.0446C| omnes tribus terrae, ut maledictionis pars prima deleretur, et benedictio daretur pro maledictione omnibus qui Dei credere et obedire voluerint praeceptis. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus, quia per nullius hominis merita nec promissio, nec ipsa data est benedictio, et facta redemptio in sola gratuita Christi Filii Dei misericordia.

Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, qua post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Hic docet Apostolus non posse per Legem, quae postea data est, repromissiones quae ante factae sunt ad Abraham destrui, et posteriora prioribus praejudicare, cum repromissiones praedictae Abraham ante 110.0446D| quadringentos et triginta annos Legis datae fuerint, quod benedicerentur in semine ejus, hoc est in Christo, universae nationes, et ab omni maledictionis vinculo liberarentur.

Nam si ex lege haereditas. Ac si dicatur: Si per legis observationem nobis redderetur aeternae patriae haereditas, quae per Adam perdita est, jam non ex promissione. Non enim ad evacuandam promissionem vel destruendam data est Lex, ut in consequentibus dicitur:

Quid ergo Lex? Propter transgressiones omnino posita est. Propter offensiones enim multas, quas fecit Dei populus, lex transgressiones prohibendi data est, donec veniret semen, id est Christus, cui 110.0447A| repromiserat mundi liberationem. Lex ordinata per angelos mansit peccata prohibens, ut qui per arbitrii libertatem noluerunt innocentes exspectare promissum, legalibus vinculis praepediti et in servitutem mandatorum redacti, custodirentur usque in adventum futurae in Christo fidei, quae impletionem promissio afferret. Quod autem ait, ordinata per angelos, hoc vult intelligi quod in omni Veteri Testamento, ubi angelus primo visus refertur, postea quasi Deus loquens inducitur, Mediator in illo, id est, Deus ipse judex et rector loquebatur. Qui dixit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, mediator Dei et hominum. Inter dantem et accipientem Legem medius dicitur. Sic Lex ipsa quae post promissionem data inter repromissionem 110.0447B| et completionem ejus media subrepsit, in custodiam repromissionis ejusdem, non in subversionem est data:

Mediator autem unius non est partis, sed inter Deum et hominem est medius: id est, qui suum humano generi in hunc mundum promisit adventum ut cum pacificaret Deo homines et reconciliaret.

Deus autem unus est. Hoc ideo addit, ne quis putaret Christum ab unitate divinae naturae posse dividi, quia mediatoris suscepisset officium. Mediator enim Dei et hominum homo Christus Jesus, nequaquam alter in humanitate, alter in deitate est, sed in utraque idem unus est: nec purus homo conceptus, nec purus homo natus est, sed Deus Verbum 110.0447C| Dei assumpsit carnem pro salute humana, in qua qui impassibilis erat Deus, homo passibilis appareret: in qua immortalis Deus non posse mori, et homo mortalis mori posse ostenderetur, qui peccatum non admisit, sed poenam pro nobis suscepit, ut per indebitam mortem ablueret culpam nostram. Agamus ergo gratias, dilectissimi, Deo Patri per Filium ejus in Spiritu sancto, quia propter multam charitatem qua dilexit nos, misertus est nostri; et cum essemus mortui in peccatis, convivificavit nos in Christo, ut essemus in ipso nova creatura novumque figmentum. Deponamus ergo veterem hominem cum actibus suis, et adepti participationem generationis Christi, carnis renuntiemus operibus. Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam et divinae 110.0447D| consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione recedere. Memento capitis tui, et cujus sis corporis membrum reminiscere, qui erutus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et regnum, per baptismatis sacramentum Spiritus sancti factus es templum. Noli tantum habitatorem pravis actibus effugare, et diaboli iterum subire servitium, quia pretium redemptionis tuae sanguis est Christi. Ipse in veritate judicabit, qui misericordia te redemit, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto in unitate Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CLIX. ITEM UT SUPRA. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. 110.0448A|

In illo tempore dixit Jesus discipulis suis: Beati oculi qui vident quae vos videtis, etc.

Non oculi scribarum et Pharisaeorum, qui corpus Domini tantum videre, sed illi beati sunt oculi qui ejus possunt cognoscere sacramenta. De quibus dicitur: Et revelasti ea parvulis. Beati oculi parvulorum, quibus et se et Patrem Filius revelare dignatur.

Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. 110.0448B| Isaias quoque, Michaeas et multi alii prophetae viderunt gloriam Domini, qui et propterea videntes sunt appellati. Sed hi omnes, a longe aspicientes et salutantes, per speculum et in aenigmate viderunt; apostoli autem impraesentiarum habentes Dominum convescentesque ei, et quaeque voluissent interrogando discentes, nequaquam per angelos aut varias visionum species opus habebant doceri. Quos vero Lucas multos prophetas et reges dicit, Matthaeus apertius prophetas et justos appellat: ipsi sunt enim reges magni qui tentationum suarum motibus non consentiendo succubuere, sed regendo promoverunt:

Et ecce quidam legisperitus surrexit, tentans eum dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? 110.0448C| Legisperitus, qui de vita aeterna Dominum tentans interrogat, occasionem, ut reor, tentandi de ipsis Domini sermonibus sumpsit, ubi ait: Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Sed ipsa sua tentatione declarat quam vera sit illa Domini confessio, qua Patri loquitur: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.

At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est, quomodo legis? Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua, et proximum tuum sicut teipsum. Dum legisperito respondet, perfectum nobis Salvator iter vitae coelestis ostendit, cui primo de dilectione Dei, proximi, 110.0448D| Legis scripta proponenti dicit: Recte respondisti; hoc fac et vives. Deinde post inductam parabolam respondenti illum fuisse proximum vulnerato qui fecit misericordiam in illum, adjecit: Vade et tu fac similiter; id est, tali misericordiae studio proximum tuum necesse habentem diligere et sustentare memento, apertissime declarans solam esse dilectionem et ipsam non verbotenus ostentatam sed operis exsecutione probatam, quae perpetuam ducat ad vitam.

Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est proximus meus? Quanta inanis gloriae dementia, legisperitus, ob vulgi favorem captandum, quo sapienter respondisse jactaretur, primum 110.0449A| se Legis fatetur ignorare mandatum: vere, juxta Salvatoris sententiam sapiens et prudens in lege, sed quia non humiliari cum parvulis Christi, sed seipsum justificare desiderat, beatos oculos columbarum, innocentiae lacte lotarum, quibus Christi arcana videre posset, accipere recusat. Cui profecto Dominus ita responsum temperavit suum, ut et omnem qui misericordiam faceret, cuilibet proximum doceret; et tamen haec eadem parabola specialiter ipsum Dei Filium, qui nobis per humanitatem proximus fieri dignatus est, designaret. Neque enim ita proximum, quem sicut nos diligere jubemur, super Christo interpretari debemus, ut moralia mutuae fraternitatis instituta sub allegoriae regulis extenuare et auferre conemur.

110.0449B| Suspiciens autem Jesus dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Jericho. Homo iste Adam intelligitur in genere humano: Hierusalem civitas pacis illa coelestis, a cujus beatitudine lapsus in hanc mortalem miseramque vitam devenit; quam bene Jericho, quae luna interpretatur, significat, variis videlicet defectuum laboribus erroribusque semper incertam.

Et incidit in latrones. Latrones diabolum et angelos ejus intellige, in quos qui descendebat incidit: nam nisi prius intus intumesceret, foris tentatus tam facile non recederet. Vera est enim satis sententia quae dicit: Ante ruinam exaltabitur cor.

Qui etiam dispoliaverunt eum. Gloria videlicet immortalitatis et innocentiae veste privarunt. Haec 110.0449C| est enim prima stola qua, juxta aliam parabolam, luxuriosus filius per poenitentiam annulis ornatur, et qua protoplasti amissa cognoverunt esse se nudos, tunicasque pelliceas naturae mortalis induti sunt.

Et plagis impositis abierunt semivivo relicto. Plagae peccata sunt, quibus naturae humanae integritatem violando, seminarium quoddam, ut ita dicam, augendae mortis fessis indidere visceribus. Abierunt autem, non ab insidiis aliquatenus cessando, sed earumdem insidiarum fraudes occultando. Semivivum reliquerunt, quia beatitudinem vitae immortalis exuere, sed non sensum rationis abolere valuerunt. Ex qua enim parte sapere et cognoscere Deum potest, vivus est homo; ex qua vero peccatis contabescit 110.0449D| et miseria deficit, mortuus idem lethiferoque est vulnere foedatus.

Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via, et viso illo praeteriit. Similiter et Levita cum esset secus locum, et videret eum pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est. Samaritanus, qui interpretatur custos, Dominum significat (cui rectissime Propheta, ne hos latrones possit incurrere, supplicat: Custodi me, inquiens, a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem); qui propter nos homines et propter nostram salutem descendens de coelo vitae praesentis iter arripuit, et venit secus eum qui vulneribus tabescebat inflictis, 110.0450A| id est, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, compassionis nostrae susceptione, finitimus et misericordiae factus est collatione vicinus.

Et appropians alligavit vulnera ejus, infunaens oleum et vinum. Peccata quae in hominibus invenit, redarguendo cohibuit, spem veniae poenitentibus, terrorem poenae peccantibus incutiens: alligat enim vulnera dum praecipit: Poenitentiam agite; infundit oleum, dum addit: Appropinquabit enim regnum coelorum; infundit vinum dum dicit: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur.

Et imponens illum in jumentum suum duxit in stabulum, et curam ejus egit. Jumentum ejus est 110.0450B| caro, in qua ad nos venire dignatus est, in quo saucium imposuit, quia peccata nostra portavit in corpore suo super lignum; et juxta aliam parabolam, inventam quae erraverat ovem humeris suis impositam reportavit ad gregem. Itaque imponi jumento est in ipsam incarnationem Christi credere ejusque mysteriis initiari, simul et ab hostis incursione tutari. Stabulum autem est Ecclesia praesens, ubi reficiuntur viatores de peregrinatione hac, in aeternam patriam redeuntes, et pene jumento impositum duxit in stabulum, quia nemo nisi baptizatus, nisi corpori Christi adunatus, Ecclesiam intrabit:

Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: Curam illius habe. Altera dies est post Domini resurrectionem, nam et ante quidem per 110.0450C| Evangelii sui gratiam illuminaverat hos qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, sed potior resurrectione celebrata perpetuae lucis splendor effulsit. Duo denarii sunt duo Testamenta, in quibus aeterni regis nomen et imago continetur. Finis enim legis est Christus, qui altera die prolati dantur stabulario, quia tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Altera die stabularius denarios, quorum pretio vulneratum curaret, accepit, quia Spiritus sanctus adveniens docuit apostolos omnem veritatem, quo gentibus erudiendis instare atque Evangelium praedicare sufficerent.

Et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi. Supererogat stabularius quod in duobus denariis non accepit, cum dicit Apostolus: De virginibus 110.0450D| autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Itemque et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere; sed non usi sumus hac potestate, ne quem vestrum gravare mus. Cui rediens quod promiserat debitor reddet, quia veniens in judicio Dominus dicit: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in regnum domini tui.

Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Juxta litteram manifesta est Domini sententia, nullum nobis amplius quam qui miseretur esse proximum, sicut Hierosolymitae civi, non sacerdos, non Levita ex eadem gente, imo in 110.0451A| eadem urbe nati et nutriti, sed externae gentis accola, quia magis misertus est, factus est proximus. Sacratiore autem intellectu, quoniam nemo magis est proximus quam qui vulnera nostra curavit, diligamus cum quasi Dominum Deum nostrum, diligamus quasi proximum: nihil enim tam proximum quam caput membris. Diligamus etiam eum qui imitator est Christi; hoc est enim quod sequitur:

Et ait illi Jesus: Vade et tu fac similiter. Id est, ut vere te proximum sicut te ipsum diligere manifestes, quidquid vales in ejus vel corporali vel spiritali necessitate sublevanda devotus operare, sicque ad regni coelestis praemia poteris pervenire.

HOMILIA CLX. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos. 110.0451B|

Fratres, habentes fiduciam in introitu sanctorum, in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei.

Hic ostendit distantiam pontificis et hostiarum, et tabernaculi, et Testamenti, et repromissionis, et multam differentiam: siquidem illa quidem temporalia, haec autem aeterna; illa quidem infirma, haec autem perfecta; illa quidem formae, haec autem veritas. Non enim juxta legem mandati, inquit, carnalis, sed juxta virtutem vitae insolubilis, et tu es sacerdos in perpetuum. Ecce perpetuitas sacerdotis et Testamento illo dixit quod vetustum est; quod autem veterascit 110.0451C| et senescit proximum est interitui. Hoc autem Testamentum Novum et remissionem peccatorum habet, illud autem nihil hujusmodi; illud quidem manu factum, hoc autem non manu factum; illud quidem sanguinem hircorum habebat, hoc autem Domini; illud quidem stantem sacerdotem, hoc autem sedentem. Quoniam igitur cuncta illa minora sunt, haec autem majora, propterea, inquit, habentes, fratres, fiduciam. Unde? Sicut enim confusionem faciunt peccata, sic fiduciam omnium remissio peccatorum, et quod cohaeredes effecti sumus, et quod tanta dilectione fruimur. In introitu, inquit, sanctorum. Introitum hic coelum dicit et accessum ad spiritalia. Quam dedicavit, hoc est, quam construxit, quam praeparavit et quam initiavit. Dedicatio quippe 110.0451D| dicitur initium utendi. Quam praeparavit, inquit, et per quam ipse perrexit viam novam, hinc satisfactionem spei declarat novam dicens, conatur enim ostendere cuncta majora nos habere. Siquidem nunc apertae sunt portae coeli, quod neque ad Abraham contigit. Viam novam dixit vitae, sed viam illam vocavit, hoc est praecepta; ipse autem dedicavit novam, dedicavit autem illam hac ratione quoniam ipse in ea perrexit. Velamentum autem vocavit: cum enim elevatus est in excelsum, tunc apparuerunt coelestia.

Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda. In quo accedamus, scilicet fide, spiritali 110.0452A| cultura, veraci corde, sine simulatione, in satisfactione fidei, quia nihil est visibile horum, neque sacerdos jam, neque sacrificium, neque altare. Propterea, inquit, in plenitudine fidei sic oportet credere, quomodo certi sumus de visibili etenim et adhuc amplius. Hinc enim aliquando carnis sensus erant in his quae videntur, illic autem nequaquam, quia spiritu spiritalia percipimus, et non licet haesitare de iis; ideo ait: Aspersi corde a conscientia mala, ostendens quia non fides sola, sed etiam vita cum virtute quaeritur, quia fides sine operibus otiosa est. Illi autem corpora mundabant, nos conscientiam. Et abluti aqua munda. Lavacrum baptismatis in hoc loco dicit: baptismum enim corporis mundatio non est, sed animae, si fides adest baptizato, 110.0452B| sive parentum, sive suimet ipsius, si ad rationabilem aetatem perveniret.

Teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem: fidelis est enim qui repromisit. Nihil enim scruteris, nil rationis exspectes: fide opus habent haec omnia, quia sine fide impossibile est placere Deo. Sicut Deus fidelis est in promissis suis, ita fideles vult nos esse in promissis nostris, quae vovimus, diabolo contradicere et Christo dicere.

Et consideremus invicem in provocatione charitatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam. Quid est intelligamus invicem? si quis fuerit virtute praeditus, hunc imitemur, et intendamus in eum, ut diligamus et diligamur; ex dilectione quippe bona opera fiunt. 110.0452C| Magnum quippe bonum est congregatio: ipsa namque charitatem operatur ferventiorem et ex ea cuncta bona opera generantur. Nihil namque bonum, quod non per charitatem fit; istam igitur confirmemus invicem, quia plenitudo Legis charitas est. Non enim laboris opus habemus aut sudoris; si dilexerimus invicem, spontanea nobis vita prosternitur ducens ad virtutem et ad coelestia. Sicut enim in itinere contingit, si quis initium comprehendit rectam viam, ducitur ubi oportet, sic etiam in charitate tantum arripe principium, et statim manum tibi praebens, ipsa te ducit et dirigit. Sicut, inquit, est consuetudinis quibusdam. In hoc loco non solum admonuit, sed etiam culpavit et terruit unitatem charitatis scindentes.

110.0452D| Sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. Quem diem designat, nisi diem judicii, in quo singulorum merita examinantur? Vel etiam extremum diem vitae nostrae; dicit enim alio loco: Dominus prope est, nihil solliciti estis, id est, de terrenis; et item:

Nunc propius est nobis salus nostra quam cum credidimus, tempus quippe abbreviatum est; voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis jam non relinquitur hostia pro peccatis. Sponte namque peccantibus nobis, postquam accepimus veritatis agnitionem, ultra non relinquitur hostia pro peccatis, sicut in veteri Lege donatum fuit hostias offerre saepius pro peccato. Neque enim Christus ipse 110.0453A| iterum immolandus est pro peccatis nostris, hoc enim semel factum est, et secundo non est opus; sed magis opus est post acceptam gratiam permanere in fide et charitate bonorum operum. Arbores quae institutae sunt et caeteram habuerunt diligentiam agricolarum, adhibitam manibus atque laboribus, si nullam referant laboris vicissitudinem, radicitus evulsae, igni tradentur: tale quiddam et in causa contingit baptismatis; cum enim Christus nos instituerit et irrogatione spiritali potiti fuerimus, si deinde nullum fructum afferamus, ignis nos exspectabit gehennae et flamma inexstinguibilis. Paulus igitur hortatur ad charitatem et fructificationem bonorum operum, ex utilibus invitans. Quae sunt autem haec utilia, quoniam introitum habemus ad sancta, 110.0453B| dedicavit nobis viam novam; postquam ex utilibus mutavit ad opera bona, vult etiam nunc ex metuendis et tristibus idipsum item facere; postquam enim dixit: Non derelinquamus congregationem nostram, quemadmodum quibusdam usus est; sed exhortantes tanto amplius quanto videtis appropinquantem diem, intulit dicens: Sponte namque peccantibus nobis postquam accepimus agnitionem veritatis, [opus est, inquit, bonis operibus; opus est enim et valde opus: sponte namque peccantibus nobis postquam accepimus veritatis agnitionem] ultra non relinquitur hostia pro peccatis. Mundatus es, liber es a criminibus, factus es filius Dei; si ad primum vomitum reversus fueris, aliud te exspectat judicium, nisi per poenitentiam renovatus fueris. Ideo subsequenter 110.0453C| ait.

Terribilis autem quaedam exspectatio judicii ignis aemulatio quae consumptura est adversarios. In hoc non poenitentiam exclusit, neque propitiationem quae fit per poenitentiam; neque repellit per desperationem delinquentem: non enim ita est inimicus salutis nostrae ut secundi baptismatis lavacrum, hoc est poenitentiae, excludat. Non enim dixit, Non est ultra poenitentia; neque dixit, Ultra non est remissio; sed Hostia, inquit, ultra non est, hoc est crux secunda ultra non est: una namque perfecit in perpetuum eos qui sanctificantur, non sicut Judaei; cautos nos volens efficere, ne ultra vel Christi crucem vel hostias Judaicas exspectemus pro peccatis, et quicunque poenitentiae medicamentum neglexerit, 110.0453D| ignis aemulatio devorabit eum. Quapropter unusquisque ad poenitentiae, dum tempus habet, medicamentum confugiat, ne igni tradatur aeterno, quia juxta sacrae Scripturae sententiam, Qui bona egerunt, ibunt ad vitam aeternam: qui vero mala egerunt, in supplicium aeternum.

HOMILIA CLXI. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

In illo tempore exeuntes Pharisaei consilium faciebant adversum Jesum, quomodo eum perderent, etc.

Exeuntes eos dicit, non adeuntes, vel appropinquantes, quia eorum mens prava semper a Domino aversa fuit, nec pertinebant ad eorum sortem quibus 110.0454A| Scriptura dicit: Accedite ad eum, et illuminamini, et caetera. Exeuntes videlicet cum magistro suo diabolo, de quo scriptum est: Exivit Satan a facie Domini. Consilium fecerunt quomodo vitam perderent. Non quomodo vitam ipsi invenirent. Quod autem Domino iniqui moliuntur insidias, livor in causa est: quid enim fecerat ut Pharisaeos ad interfectionem sui provocaret? Nempe quod homo extenderat manum. Quis enim Pharisaeorum in die Sabbati non extenderat manum, portans cibos, calicem porrigens, et caetera quae victui necessaria sunt? Si ergo manum extendere et alimenta sublevare vel potum in sabbato non est criminis, cur hoc mali arguant quod ipsi coguntur facere, praesertim cum iste caementarius nihil tale portaverit, sed ad praeceptum 110.0454B| Domini salvam extenderet manum, neque enim ille qui dixit: Et facta sunt omnia, Sabbato laborare poterat convinci.

Jesus autem sciens, secessit inde. Sciens insidias eorum, quod vellent perdere Salvatorem suum, recessit inde, ut Pharisaeis contra se impietatis occasionem auferret. Secessit quasi homo, fugiens persequentium insidias, quia neque adhuc venerat hora passionis ejus, neque extra Jerusalem fuit locus passionis. Secessit fugiens sese odio persequentes, sed ibi accessit ubi plures invenit sese per amorem sequentes. Nam subditur:

Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. Ecce Pharisaei, magistri videlicet plebis, unanimi Dominum consilio perdere quaerunt; at turba indocta 110.0454C| et vulgus undecunque collectum unanimi illum dilectione sequuntur. Illi videntes opera virtutum ejus, et verba doctrinae audientes, nihil amplius discere quam ut eum persequerentur, volebant; isti, opinione tantum ducti virtutum ejus, congesto agmine permaximo veniunt ad audiendum eum, opemque salutis flagitandam.

Et praecepit eis ne manifestum eum facerent. Praecepit enim hoc, non propter timorem mortis, ne forte proditus jam occideretur, cui erat in potestate anima sua, sed parcendo Judaeis, ne ipsi invidia trucidarentur innocentem persequendo. De quibus alibi legitur, vere stultos interficit iracundia, et parvulos occidit invidia. Nos autem, tropologice, instruit, ut cum aliquid magni fecerimus, laudem forinsecus 110.0454D| non quaeramus.

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus in quo bene complacuit animae meae. Quod enim propheta de illo futurum praedixit, necesse erat in ipso impleri, ut innocentia et mansuetudo ejus verum comprobaret prophetarum oraculum. Puer ergo Domini est Jesus, quia formam servi accepit et habitu inventus est ut homo; sed tamen electus, quia ipse, sicut Scriptura dicit, electus est ex millibus, verus scilicet David, vir secundum cor Domini inventus, qui fecit omnes voluntates ejus. Electus est enim in opus quod nemo alius fecit, ut redimeret genus humanum et pacificaret mundum cum 110.0455A| Deo. Quando enim ipse eligitur, homo est; quando eligit, Deus est: in duabus quidem naturis una persona est Christus. In ipso autem bene complacuit sibi anima Dei, quia ipse solus est Agnus sine peccati macula, de quo et paterna vox dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.

Ponam spiritum meum super eum et judicium gentibus nuntiabit. Ex persona Patris hoc per prophetam dicitur; spiritus quippe ponitur non super Dei Verbum, et super Unigenitum qui de sinu Patris processit, sed super eum de quo dictum est: Ecce vuer meus; et item: Requiescet, inquit, super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Judicium 110.0455B| ergo Dei Dominus Jesus gentibus nuntiavit, quia futurum judicium suum, quod illae minime crediderunt, per Evangelium suum et per praedicatores Novi Testamenti patefecit, docuitque eas modo agere judicia justa et devitare judicia injusta. Sequitur:

Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Non contendit ergo Christus neque clamavit, neque audita est in plateis vox ejus, quia cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste, corpus suum dedit percutientibus, et genas suas vellentibus, sicut ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum. Allegorice autem, non audivit quisquam in plateis vocem Christi, quia 110.0455C| lata est via quae ducit ad perditionem, et multi qui ingrediuntur per eam; qui multi non audiunt vocem Salvatoris, quia non sunt in arcta via, sed in spatiosa.

Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet. Arundinem quassatam Judaeos dicit, propter quod unus populus erat, et ab invicem discrepabant. Linum fumigans non exstinguet. Populum videlicet de gentibus congregatum, qui, exstincto legis naturalis ardore, fumi amarissimi et qui noxius oculis est tenebrosaeque caliginis involvebatur erroribus, quem non solum non exstinxit et redegit in cinerem, sed e contrario de parva scintilla et pene moriente maxima suscitavit incendia, ita ut totus orbis arderet igne Domini Salvatoris, 110.0455D| quem venit mittere super terram. Sive aliter, qui peccatori non porrigit manum, nec portat onus fratris sui, iste quassatum calamum confringit; et qui modicam scintillam contemnit in parvulis, hic linum exstinguit fumigans: quod Christus utrumque non fecit; ad hoc enim venerat ut salvum faceret quod perierat, et ovem erroneam ad gregem in suis sacris humeris reportaret; unde sequitur:

 Donec ejiciat ad victoriam judicium. Iste autem qui arundinem quassatam non contrivit et linum fulminans non exstinxit, judicium quoque perduxit ad victoriam, cujus judicia vera sunt justificata in semetipsis, tandiu lumen praedicationis ejus in mundo resplendet, nullusque conteretur nec superabitur 110.0456A| insidiis, donec ponat in terra judicium, et impletur illud quod scriptum est: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.

Et in nomine ejus gentes sperabunt. Merito ergo in nomine ejus gentes sperabunt, quia ipse est semen de quo promissum est Abrahae quod in semine ejus benedicerentur omnes gentes terrae: de quo et praedictus Isaias ait. Radix Jesse qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt, ipsumque deprecabuntur.

In nomine quippe ejus omnes gentes sperabunt, quia, ut Petrus ait, non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, per quod possint salvari: sed in nomine Jesu, juxta Pauli vocem, omne genu flectetur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis 110.0456B| lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA CLXII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

In illo tempore, dum iret Jesus per civitates et castella, docens et iter faciens Jerusalem, ait illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: Contendite intrare per angustam portam, etc.

Per angustam portam aula salutis intratur, quia necesse est ut per labores et jejunia fallentis saeculi illecebra vincatur; et bene dixit: Contendite 110.0456C| intrare, quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur.

Quia multi, dico vobis, quaerunt intrare et non poterunt. Quaerunt intrare salutis amore provocati, et non poterunt, itineris asperitate deterriti: quaerunt hoc ambitione praemiorum, a quo mox laborum timore refugiunt; non quia jugum Domini asperum aut onus est grave, sed quia nolunt discere ab eo, quoniam mitis est et humilis corde ut inveniant requiem animabus suis; eoque fit angusta porta qua intratur ad vitam.

Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, tunc incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis. Paterfamilias, Dominus 110.0456D| videlicet Christus, qui ubique totus est ex divinitate, intus quidem est eis quos in coelesti patria praesens sua visione laetificat, sed quasi foris est adhuc eis quos in hac peregrinatione certantes occultus consolator adjuvat, juxta quod ipse promisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Intrabit autem et claudet ostium, quando totum corpus suum, quod est Ecclesia, resurrectionis gloria glorificatum ad suae contemplationis gaudium perducens, reprobis locum poenitentiae tollet, quem nunc pie pulsantibus aperit: nam foris stantes ostium pulsare, est a beatorum sorte secretos misericordiam, quam neglexerant, a Deo frustra flagitari.

110.0457A| Et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis. Quomodo nescit unde sint, cum psalmus dicat: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt; et alibi scriptum sit: Ipse novit decipientem et eum qui decipitur; nisi quia scire Dei aliquando cognoscere dicitur, aliquando approbare? Quoniam novit Deus viam justorum, qui autem ignorat, ignorabitur, et scit ergo reprobos, quos cognoscendo, judicat, neque enim judicasset quos minime cognosceret; tamen quodammodo nescit eos unde sint, apud quos fidei et dilectionis suae characterem non approbat.

Tunc incipietis dicere, Manducavimus et bibimus coram te et in plateis nostris docuisti. Vel simpliciter intelligendum quod fidei mysteria spernentes 110.0457B| Judaei, eo se Domino notos arbitrentur, si solum victimas ad templum deferant, et coram Domino epulentur, prophetarum lectioni auscultent, nescientes illud Apostoli: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto; et alibi: Quorum Deus venter est, et gloria in confusionem ipsorum, id est, in circumcisione carnali. Vel mystice sentiendum manducare eos et bibere coram Domino, qui verbi pabulum digna aviditate suscipiunt; unde ipsi qui haec dicunt, velut exponendo subjungunt, et in plateis nostris docuisti: Scriptura enim sacra aliquando cibus nobis est, aliquando potus. In locis obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur. Potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur 110.0457C| sicut invenitur. Et occulta ergo mandata sacri eloquii et aperta se intellexisse testantur, qui reprobanti se judici quia manducaverint coram illo et biberint conqueruntur. Sed timendum est valde quod additur:

Et dicet vobis, Nescio vos unde sitis: discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Non, inquit, legalium festivitatum epulatio juvat, quem fidei pietas non commendat; non Scripturarum scientia Deo notum facit, quem operum iniquitas obtutibus ejus ostendit indignum.

Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletus de ardore, stridor dentium solet excitari de frigore: ubi duplex ostenditur gehenna, id est, nimii frigoris et intolerabilis esse fervoris; cui beati Job sententia 110.0457D| consentit dicentis: Ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium. Vel certe stridor dentium prodit indignantis affectum, eo quod sero unumquemque poeniteat, sero ingemiscat, sero irascatur sibi, quod tam pervicaci improbitate deliquerit.

Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi. Principalis quidem hujus sententiae sensus ex superioribus patet; quia populi gentium diu sine fide viventes essent ad fidem vocandi, et Judaei, caput fidei et justitiae per tot saecula tenentes, futuri essent in caudam. Potest autem et ita intelligi: quia nonnulli, ad saeculum despecti, magnam in futuro sint gloriam habituri; et alii apud homines gloriosi, a districto sint judice damnandi. 110.0458A| Potest et ita, quia multi sero ad Dei servitiam venientes magnis vitae meritis excellant; alii vero, a prima aetate spiritali studio ferventes, ad extremum otio torpente latescant. Tamen hoc sciendum est quod Salvator noster, qui est judex vivorum et mortuorum, unicuique in die judicii propriam mercedem restituet, et ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.

HOMILIA CLXIII. Initium sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham, etc.

Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Ordo praeposterus, sed necessario commutatus: si enim prius posuisset Abraham et postea 110.0458B| David, rursus ei repetendus esset Abraham, ut generationis series texeretur. Ideo autem, praetermissis aliis, horum filium dixit: quia ad hos tantum facta est repromissio de Christo. Ad Abraham enim dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes; ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Vel ideo prior positus est David, quia propior fuit Christo.

Abraham genuit Isaac. Recte a capite fidei et ipso initio promissionis Christi genealogia usque ad ipsum Christum dirigitur: hamus utique in fide regis [ Forte, in retis capite], et in fine genealogiae positus, quo aduncatus est Leviathan maxillaque ejus perforata, poenitentiae ejus janua aperta est. Genuit, non fuit, neque generavit. Divinitatem Christi ostendit 110.0458C| dicens Divinitas: Ego hodie genui te; item: Ante Luciferum genui te. Matthaeus, genuit, quia filios naturae, dicit; Lucas, fuit, quia filios legis.

Jacob autem genuit Judam et fratres ejus. Ismael primogenitus Abrahae, et Esau primogenitus Isaac quasi alieni a populo Dei praetermissi sunt, fratres Judae commemorantur: qui patriarchae duodecim tribuum, quia erant de populo Dei, non sunt etiam de genealogia Christi alieni.

Judas genuit Phares et Zaram. Isti non sunt primogeniti Judae; sed qui simul nati sunt, recte simul commemorantur: et istorum uterque nulla culpa ratus est ut excluderetur de genealogia.

De Thamar. Praetermissis legitimis conjugibus, quatuor extraneae mulieres sumuntur in genealogia 110.0458D| Christi: Thamar enim, sub habitu meretricis in bivio sedens; Raab meretrix, Salmoim principi tribus Judae de Jericho se jungens; Ruth, mortuo viro suo de Moabitida regione veniens, jungens se Booz; Bersabee, de regis David adulterio concipiens. Hoc factum est ut secundum litteram Domini clementiam admiraremur maximam, quia propter hominis peccatum delendum, non solum de hominibus, sed etiam de peccatoribus et meretricibus nasci dignatus est. Secundum vero sensum [spiritualem], in istis tribus mulieribus Ecclesia ventura ad Dominum de gentilitatis errore significatur: quae prius aliena et sterilis, postea vero conjuncta est Domino matrona, quae plures adoptivos filios Deo parit quam Synagoga, quae 110.0459A| prius, dum proprium habuit virum, generavit. David regem dixit, non quasi solus rex de Judaea, sed quia primus regum usque ad transmigrationem Babylonis, velut alii distinguunt a David milite.

Ex ea quae fuit Uriae. Sola Bersabee non nominatur, pro scelere conjugii sine poenitentia. Nam aliae tres non solum non debent culpari, sed et laudem meruerunt. Urias vero nominatur, qui justus occisus est. David vero, etiamsi adulter et homicida, hic nominatur, in exemplum verae poenitentiae ejus, et de suo adulterio talis filius nascitur, ex cujus semine Christus generatur. Ab Abraham usque ad David patriarchae et duces; a David usque ad transmigrationem reges et a transmigratione deducuntur.

Joram genuit Oziam. In historia Regum legimus 110.0459B| Ochoziam, Joab, Amasiam, tres reges, quos hic evangelista praetermisit. Ideoque proposuit evangelista tres tesserascedecades diverso statui temporum ponere; et qui volebat numerum quadraginta duo ponere consecratum, rectius erat ut tres mali reges praetermitterentur, quam nullus ex bonis. Et quia Joram miscuerat se generi pessimo Jezabelis, accipiens filiam Achab Athaliam in conjugio, ex qua generavit Ochoziam: ideo usque in tertiam generationem memoria ejus de sanctae nativitatis ordine tollitur, dicente Domino in lege: Ego sum Deus zelotis, visitans peccata patrum in filios usque in tertiam generationem eorum, qui oderunt me. In illos utique peccata patrum visitantur, qui peccatis odio Domini pertinaces fuerunt; et in illis misericordia efficitur, 110.0459C| qui in dilectione Domini permanent. Bonus enim homo, a quovis pertransit, dignus est misericordia; malus vero poena. Joram utique accepit Athaliam: quae, defuncto Ochozia, filium ejus et nepotes suos, filios Ochoziae, occidit; et ipsa regnavit septem annis in Judaea. Quibus mortuis, occultatus est Joab, quem Josabet filia regis Joram, soror Ochoziae, internecioni quae exercebatur ab Athalia subtraxit in templum. Qui, occisa avia sua, a Joiada sacerdote nutritore suo in regem ordinatur. Qui mortuo Joiada nutritore suo, filium ejus Zachariam sacerdotem occidit inter templum et altare. Amasias vero Dominum renuit, et idola adoravit. Isti ergo tres, id est: Ochozias, Joab, et Amasias, Joram haeredes impietatis, merito per omnes a genealogia Christi excluduntur.

110.0459D| Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus. Communis impietatis et coaequalis infamiae, et omnium transmigrationis Jechoniae simul et fratrum ejus fecit mentionem. Pro Josia enim in bello contra Necheco regem Aegypti occiso, Joachas filius ejus tres menses in Jerusalem regnavit, et transtulit eum rex Aegypti in Aegyptum, et constituit pro eo fratrem ejus Eliachim, qui et Joachim. Qui duodecim annis regnavit: quem malum coram Domino Nabuchodonosor vinctum catenis duxit in Babylonem; et regnavit Joachim, qui et Jechonias, filius ejus, pro eo tres menses. Quem quoque malum coram Domino, mittens Nabuchodonosor duxit in Babylonem, et 110.0460A| constituit Sedechiam, patruum ejus, regem pro eo super Judeaeam. Quem malum coram Domino Nabuchodonosor incendens templum, et auferens vasa Domini, duxit in Babylonem. Si voluerimus Jechoniam in fine prius tessarescedecadis ponere, non quatuordecim, sed tredecim sequuntur. Restat ergo ut Jechoniam priorem sciamus ipsum esse Joachim patrem Jechoniae filium, qui in Danielis scribitur initio; secundum Jechoniam ipsum esse Joachimum, nepotem Josiae, qui ipse in Ezechielis initio dicitur, Quorum prior per κ et μ, sequens per χ et μ scribitur. Quod ita apud Graecos et Latinos confusum est scriptorum vitio, et longitudine temporum, ut ab errantibus idem in duorum prophetarum commemoratus putetur principiis. Deinde si dixeris Jechoniam 110.0460B| ab Josia genitum, sit nepos non filius. Christianis Joachim Jechoniam fuisse vocatum, licet alio loco Evangelii locum legamus, nullus de filiis dicet, sed si invenerit, recitetur usque evangelista: ideo patrem nuncupat Jechoniam, quia praeparatio Domini, quia ita hunc sicut et alium merito praeparavit Dominus ad transmigrationem. Unde in transmigratione filios Josiae dicit genitos, cum antea nati sint; quia ad hoc nati sunt praescientia Dei, ut transmigrarentur pro suis peccatis. Secundum vero Augustinum Jechonias bis numeratur, in fine prioris, et in capite deflexionis ad gentes extraneas Babyloniae. Sed cur pater ejus praetermittitur, nisi quia significat Christum a circumcisione ad praeputium, sicut ab Jerusalem ad Babylonem, quodammodo migraturum: 110.0460C| et hinc utrisque in se credentibus sicut lapidem angularem futurum.

Jacob autem genuit Joseph. Ideo per Joseph, cum non sit pater, genealogia Christi deducitur, primo, quia ut mulierum ordo genealogiae texetur non est consuetudinis Scripturae; secundo, ut per Joseph origo Mariae monstraretur, quia de eadem tribu fuerunt, contestante Lege ut nemo accipiat uxorem nisi de tribu sua. Lucas vero dicit: Cui fuit alter secundum naturam pater, alter secundum legem. Scimus enim hoc praeceptum per Moysen, Domino jubente, ut si frater vel propinquus sine liberis mortuus fuerit, accipiat alius uxorem ejus ad suscitandum semen fratris sui vel propinqui. Jacob autem et Heli fratres uterini fuerunt, id est, unius matris Estha nomine, 110.0460D| quae post Melch, Mathan affinitatis jure juncta est. Cumque Heli major natu uxorem duxisset, sine filiis defunctus est: in cujus nomine suscitatus est Joseph ex Jacob carnaliter generatus. Hac expositione duorum patrum Pamphylus et Eusebius, Hieronymus, Ambrosius et Eucherius usi sunt. Augustinus vero dicit duos patres habuisse Joseph, unum a quo genitus est, alterum a quo adoptatus fuit. Antiqua etenim consuetudo adoptandi filios in populo Dei erat, ut Jacob nepotes suos, filios Joseph, sibi filios adoptavit Ephraim et Manassen, et illud auxit numerum tribuum Israel: et Moysen filia Pharaonis. Et in Christo hoc factum est, ut dicit Maria: Fili, quid fecisti nobis 110.0461A| sic: ego et pater tuus quaerebamus te; itaque Joseph non genuit Jesum, sed adoptavit. Lucas quadraginta tres a Christo usque ad David, Matthaeus a David usque ad Christum viginti octo posuit: quia vel post transmigrationem unus bis numeratur; vel Lucas, avum maternum qui dicit, solvit istam quaestionem, causa adoptandi.

Virum Mariae, id est, sponsum, quia sponsae vocantur uxores, sicut sponsi viri et mariti dicuntur. Matthaeus genealogiam initio libri sui posuit, quo ad Judaeos scripsit, ut intelligant illum jam venisse per hos patres quos [quem] prophetae venturum esse praedixerant ex eisdem. At vero Lucas non ante sed post baptismum posuit genealogiam Domini, ut nullus postquam audivit vocem Domini dicentis: Hic 110.0461B| est Filius meus dilectus, credidisset quod filius Joseph fuisset. Ab Abraham usque ad Christum, secundum Matthaeum, quadraginta duo sunt in genealogia, hoc est a capite fidei usque ad terram viventium, relicto errore gentilitatis, in figura quadraginta duarum mansionum filiorum Israel de Aegypto in terram repromissionis: quibus tres mansiones praetermissae sunt, ubi Aaron mortuus est, et ubi populus contra Dominum et Moysen de fastidio mannae murmuraverunt, et ubi a serpentibus vulnerati, in figuram trium regum qui de genealogia tolluntur. Secundum vero Lucam septuaginta septem in genealogia sunt, inter Adam et Christum, propter remissionem peccatorum, ut Dominus ad Petrum: Non dico tibi septies, sed septuagies septies. Item interpretatio nominum. Primum 110.0461C| nomen, id est, pater Abram interpretatur pater excelsus; Abraham pater multarum interpretatur, subaudis gentium, significat Christum, quia ipse filios multarum gentium habet, ut dicitur: Si custodierint filii tui legem meam. Isaac risus interpretatur, quia risit Sara et Abraham prae gaudio, significat Christum, ut: Ecce annuntio vobis gaudium magnum. Jacob interpretatur, supplantator, quia ter supplantavit fratrem suum, primo ex utero matris, secundo per lentem, tertio per benedictionem: significat Christum, quia ter supplantavit diabolum: primo, Non in solo pane vivit homo; secundo: Non tentabis Dominum Deum tuum; tertio: Dominum Deum tuum adorabis; et alibi: Nemo potest diripere vasa fortis, nisi prius alligaverit fortem. Judas confessio 110.0461D| interpretatur. Sic mater ejus ait: Nunc confitebor Dominum, quia dedit mihi quartum filium; significat Christum, ut Confitebor tibi, Pater coeli et terrae. Phares interpretatur divisio vel divisit, ut dixit obstetrix: Quare divisisti maceriam; significat Christum, ut: Statues oves a dextris, haedos autem a sinistris; et dividet eum partemque ejus ponet cum hypocritis. Sara oriens vel coccineus interpretatur: oriens, quia prius oriri debuit; coccineus, quia filius coccineus alligatus est digito ejus; significat Christum, ut, Visitavit nos oriens ex alto; et: Quare rubrum est indumentum tuum? Thamar interpretatur palma, et amara fames, vel impetus: palma propter victoriam, quia suscitavit semen mariti sui; amara, 110.0462A| propter viduitatem; fames, propter desiderium liberorum; impetus, quia impetum fecerunt in eam ut comburerent: Ecclesiam significat. Esron sagittam vidit vel atrium eorum interpretatur: sagittam, quia eo tempore natus est quando Chananaei inimicitias exercebant contra Israel pro nece Sichem et Emor; atrium, eo quod ipsius tempore habitabat Israel in tabernaculis et tentoriis: significat Christum, ut: Sagittae tuae acutae; et: Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. Aram electus sive excelsus interpretatur: significat Christum, ut: Hic est filius meus dilectus; et: Et excelsus super omnes gentes Dominus. Aminadab populus meus spontaneus interpretatur, eo quod tempore nativitatis suae habitabat populus Israel sponte in terra Aegypti: significat 110.0462B| Christum, ut: Nemo tollet a me animam meam. Naason augurians vel augur fortis interpretatur, eo quod ipsius tempore coepit Israel in Aegypto augurari et idola adorare: significat Christum, quia auguriabatur de praeterito, ut: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; de praesenti: Utquid cogitatis mala in cordibus vestris? de futuro: Et erunt homines sicuti angeli Dei. Salomon interpretatur sensibilis sive sensus, ac ideo factus est dux tribui Judae: significat Christum, ut: Quis me tetigit? sentio virtutem de me exisse. Raab interpretatur latitudo, quia prius dilatavit peccatum carnis suae ut meretrix, et postea dilatatum est genus ejus inter filios Israel: significat Ecclesiam per totum mundum dilatatam. Booz interpretatur in quo robustus sive in ipso fortitudo, 110.0462C| qui fortitudinem visus est facere quando accepit Ruth ut suscitaret semen propinqui sui, quod alius vir facere noluit: significat Christum, ut: Si exaltatus fuero a terra, viam traham mecum. Obed interpretatur serviens, eo quod bene servivit Deo: significat Christum, ut: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Ruth interpretatur festinans, eo quod de terra aliena festinavit ad populum Dei: significat Ecclesiam, quae festinavit ad Christum. Jesse interpretatur in sole sacrificium vel incensum, de quo genuit filium, qui pluries sacrificium vel incensum Deo offerre constituit: significat Christum, ut: In sole posuit tabernaculum suum; et: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat. David interpretatur fortis manu sive desiderabilis, quia 110.0462D| vicit Goliam, et diligebat eum omnis Israel: significat Christum, ut: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio; et: Ecce veniet desiderabilis cunctis gentibus. Bethsabee interpretatur filia juramenti vel puteus satietatis: significat Legem, quae juncta est alii viro, id est Christo, post mortem viri sui, id est post mortem Moysi. Urias lux mea Deus interpretatur: significat Moysen, sicut supra diximus. Salomon interpretatur pacificus, eo quod dedit illi Deus pacem in regno: significat Christum: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Roboam interpretatur latitudo vel impetus populi per antiphrasim, eo quod angustum regnum, id est parvum habuit, vel eo quod undecim tribus se diviserunt a regno ejus: significat Christum, 110.0463A| ut: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Abia interpretatur pater Dominus, quia pater fuit populi, et bene fecit prius coram Domino; significat Christum: Nolite invocare patrem super terram, unus est Pater vester qui in coelis est. Asa interpretatur dolens, tollens sive attollens: doluit enim peccata populi, abstulit autem idola de regno suo, et exaltavit civitates plures: significat Christum, ut: Vidit Dominus Jerusalem, flevit super eam; et: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; et: Attollite portas, principes, vestras. Josaphat ipse judicans, vel Domini judicium, vel Dominus judicavit, quia populum suum bene judicavit, vel inter prophetas Domini et Achab judicio discrevit; et quia Dominus judicavit inter ipsum et Achab cum persequerentur eos Syri: 110.0463B| significat Christum, ut: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Joram excelsus sive sublimavit interpretatur: significat Christum, ut: Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo filius hominis qui est in coelo. At vero Ochozias, Joas et Amasias non numerantur in genealogia Christi ob causas superius dictas. Ozias interpretatur robustus Domini, qui contra quamlibet gentem pugnabat, vincebat; significat Christum, ut: Lazare, veni foras. Joathan interpretatur consummatus sive perfectus, quia consummavit mandata Domini: significat Christum, ut: Cum consummasset Jesus omnia verba haec. Achar interpretatur apprehendens: apprehendit enim idola et coluit: significat Christum, qui apprehendit manum puellae, 110.0463C| et suscitavit eam. Ezechias interpretatur fortis Dominus vel Dominus confortavit, quia confortavit eum Dominus ab iniquitate, et annos vitae illi adjecit: significat Christum, ut: Confidite, quia vici mundum. Manasses oblitus interpretatur, quia oblitus est prius mandata Dei, et postea obliviscens idola et fecit mandata Dei: significat Christum, ut: Dimittantur tibi peccata tua, id est, obliviscantur. Amon fidelis sive honestus, quia fidelis fuit pater ejus, et ipse honestus fuit in pulchritudine formae: significat Christum, ut: Petite et dabitur vobis; et: Speciosus forma prae filiis hominum. Josias interpretatur, ubi est incensum Domini? quia non solum fecit voluntatem Domini in omnibus, sed etiam tale Pascha fecit Domino quale ante non factum est: significat Christum, 110.0463D| ut: Prolixius orabat; et: Dirigatur oratio mea sicut incensum. Item Eliachim, qui et Joachim, qui scribitur in principio libri Danielis, hic fuit filius Joas, qui non scribitur in genealogia: interpretatur autem resurrectio Domini, quia ille transmigravit de Judaea in Babylonem in captivitate; ita Christus de circumcisione ad praeputium, ut: Cum resurrexero, praecedam vos in Galilaeam; et: Ascendens in altum captivitatem nostram sua duxit virtute captivam, id est, de terra ad coelum. Joarim autem interpretatur praeparatio Domini. Ipse scribitur in principio libri Ezechielis, ipse qui et Jechonias, hic nepos Josiae et non filius: interpretatur autem praeparatio Domini, ut: Venite, benedicti Patris mei, 110.0464A| percipite regnum quod vobis paratum est; et: Si ascendero et praeparavero vobis locum. Babylon confusio interpretatur, ut: Confundantur qui adorant sculptilia. Galathiel interpretatur petitio mea Deus; eo quod tempore ejus petivit populus captivitatis ut reverteretur in terram: significat Christum, ut: Pater, sanctifica eos quos dedisti mihi. Zorobabel interpretatur iste magister de Babylone: significat Christum, aliquando de confusione, ut: Venite ad me, omnes, et caetera; aliquando de erubescenti, ut: Hic cum publicanis et peccatoribus manducat. Abiud interpretatur Deus meus iste: significat Christum: Ego et Pater unum sumus. Eliachim interpretatur Dei resurrectio: significat Christum, ut: Qui credit in me non moritur in aeternum, sed ego resuscitabo 110.0464B| eum. Azor interpretatur adjutus: significat Christum, ut: Non sum ego solus, sed Pater mecum est. Sadoch interpretatur justificatus vel justus: significat Christum, ut: Veritatem loquor, quia verax est qui mecum est. Achim interpretatur frater meus, ut: Dicite fratribus meis ut eant in Galilaeam. Eliud interpretatur Deus meus es tu: significat Christum, ut: Deus meus et Dominus meus. Eleazar interpretatur Deus meus adjutor: significat Christum, ut: Qui me misit mecum est. Mathan interpretatur donans: significat Christum, ut: Omne debitum dimisi tibi. Jacob interpretatur supplantator. Joseph interpretatur auctus: significat Christum, ut: Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili. Maria interpretatur stella maris, sive illuminatrix, vel domina; 110.0464C| quia stella dulcis est nautis, mare amarum est, sic Maria in mare, id est, in mundo fuit inter peccatores: et quia mos est ut stella viros ad portum adducat; sic Maria in mundo ubi natus est Christus, qui omnes ad vitam ducit dum sequantur illum, illuminatrix et domina dicitur, quae verum lumen et Dominum nobis peperit. Cur mulieres in genealogia etiam peccatrices? Quia ipsae ad vitam veniunt aeternam ut viri. Et ideo peccatores recipiuntur, quia ipse dixit: Non veni vocare justos, sed peccatores.

Cur Abraham et David in capite genealogiae ponuntur secundum Matthaeum? quia illis promissus est Christus venturus. Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes; ad David dictum 110.0464D| est: De fructu ventris tui, etc. Cur Matthaeus incipit genealogiam ab Abraham, Lucas vero a Christo ad Abraham? Ideo Matthaeus ab Abraham quia Abraham auctor et caput fidei, ut est: Credidit Abraham; ideo vero Lucas a Christo incipit, quia Christus verus genitor humani generis. Cur secundum Matthaeum genealogia praecedit baptismum, secundum vero Lucam baptismus genealogiam praecedit: ideo Matthaeus [secundum Matthaeum] praecedit genealogiam, ut de genere Christi dixisset antequam dixisset de munere gratiae ejus; Lucas vero [prius] voluit praedicare de gratia divina, quam de genere humano: vel ideo post baptismum dixit Lucas, ut ostenderet vocem Patris vel angelos 110.0465A| testantes de Filio, et quia nemo ascendit ad Patrem nisi post baptismum. Cur Matthaeus quadraginta duos posuit ab Abraham usque ad Christum, Lucas vero quinquaginta septem? Ideo quia Matthaeus majores Dominici generis, Lucas vero ordine id per adoptionem generationis texuit. Cur Matthaeus per Salomonem, Lucas per Nathan, genealogiam texuit? Ideo ut per regalem et sacerdotalem familiam Christi ostenderent generationem: quia ille fuit secundum carnem rex ex regibus, et sacerdos ex sacerdotibus; ut: Deus judicium tuum regi da; item: Tu es sacerdos in aeternum. Cur Matthaeus dividit generationes inter quatuordecim? Ideo ut ostenderet patriarchas ab Abraham usque ad David, et reges a David usque ad transmigrationem Babylonis, 110.0465B| et regnum postea a Judaeis discessisse usque ad Christum. Ideo Lucas quinquaginta septem ab Abraham usque ad Christum, ut ostenderet numeri quinquagesimi mysterium in Veteri et Novo Testamento, qui ad poenitentiam pertinet: et septimi numeri qui pertinet ad hominem septenum, id est, corde et anima, et mente, et terra, et aqua, et igne, et aere. Lucas a Christo ad Adam ducit, ostendens quod per Christum genus Adae solvitur a peccato; sive quod ex Christo exeunt qui redeunt ad Patrem. Item quid significat per quatuor genera venire ad Christum, nisi fidem, spem et charitatem? quid per quatuordecim nisi decem verba legis et quatuor virtutes animae? Prima, prudentia, servire Deo, non idolis; secunda, temperantia, 110.0465C| non concupiscere; tertia, justitia, non adulterari; quarta, fortitudo, dimittere, non occidere. Item septies sexies aut sex septies quadraginta duo fiunt. Idem secundum Matthaeum significat Ecclesiam, cum septem donis Spiritus sancti scilicet laborantem. Item si in crescenti numero uno, duobus, tribus, quatuor, jungis hos simul, decem fiunt, qui significat Legem veterem in gratia Evangelii esse adimplendam. Per unum enim legem naturae; per duo, legem Moysi; per tria, legem prophetarum; per quatuor, gratiam Evangelii. Sicut enim ab his procedunt decem, sicut dixit tota Lex in his quatuor Evangelii adimpletur vel in quatuor virtutibus animae. Item per duo qui remanent post quadraginta, si Jechoniam bis numeraveris; sin autem, 110.0465D| duo Testamenta significat: superexstat primus, qui Christum significat, qui est super omnes. Item per quatuordecim ter fidem sanctae Trinitatis significat, qui est funiculus triplex qui difficile rumpitur. Item secundum Lucam septuaginta in septem. In hoc numero sunt undecim septies; per decem legem significat, et per unum qui super decem remanet, transgressorem legis significat: per septem hominem qui septenus est significat. Et ille qui in hoc numero legem transgreditur, recte erat ut per eumdem numerum redimeretur. Cur Ruth Moabita in genealogia Domini ponitur, cum legatur: Moabitae non intrabunt in Ecclesiam Dei usque in saeculum? Ideo quia sancta et immaculata moribus super 110.0466A| legem facta est. Si enim lex impiis et peccatoribus posita, utique Ruth quae definitionem legis excessit, intravit in Ecclesiam. Et cur Matthaeus genuit semper, Lucas vero fuit dicit? Quia Matthaeus de generatione propria dixit, Lucas de adoptione plurimum dixit. Item Matthaeus qui filius, nunc idem postea pater; Lucas vero, qui pater est, nunc filius est postea? Cur Lucas quatuor nomina tantum de patriarchis in genealogia posuit, Judas, Joseph, Simeon, Levi? Propter figuram: in Juda enim illo superiore, Dominicae passionis mysterium significatur; in Joseph castitatis exemplum; in Simeone, vindicta laesi pudoris; in Levi, officium sacerdotis. Cur Christus non de alia tribu nasci voluit, nisi de Juda tantum? Quia quartus fuit filius Jacob. 110.0466B| Ideo quia Ruben maculavit stratum patris, grande scelus ibi commisit. Simeon, et Levi interfecerunt homines pacificos Sichen et Emor, de quibus pater ait: Odiosum me fecistis Chananaeis. Et ideo non fuerunt digni ut essent patres Christi. Fuit autem de tribu Juda, qui quartus est filius, quia in quarta lege, id est gratia Evangelii, venit nos redimere. Cur Christus per mulierem, et non per aliam creaturam, venire dignatus est? Quia mundus per mulierem periit, recte erat ut per mulierem recuperaretur; ut Sedulius: Sola fuit mulier patuit qua janua letho, Et qua vita redit sola fuit mulier. Item per quatuor fuit perditio mundi: per mulierem, per virum, per lignum, per serpentem; per 110.0466C| quatuor restauratur: per Mariam, per Christum, per crucem, per Joseph. Quia serpens qui fuit in Israel Christum significat. Ipse de aere factus est, cum quatuor rotundis, et elevatur in caput virgae ut viderent illum, et fugerent animalia deserti prae timore rotarum: et sic unusquisque sanatur si inspexerit pendentem in capite virgae, id est in cruce. Timor rotarum, timor praedicationum quatuor Evangeliorum; et sic fugient animalia, id est, daemones vel cogitationes, de cordibus nostris. Item botrus qui portabatur in desertum a duobus viris in veste: botrus Christus est, duo viri Judaei et gentes. Qui ante ibat, et dorsum ad botrum vertebat, Judaeos significat, qui videbantur anteire in Lege et prophetis, habentes mandata Dei, et quibus promissus erat 110.0466D| Christus: ergo viderunt illum in veste pendentem, hoc est in cruce, dorsum non faciem verterunt. Qui vero post ibat, gentes sunt, quae conversae sunt ad Christum pendentem in cruce. Christi autem generatio sic erat, ut dictum est in genealogia. Jacob genuit Joseph virum Mariae de qua natus est Christus. Vel sic erat ut numeraretur genealogia per Joseph, de quo natus non erat Christus, et non per Mariam, de qua natus est Christus, quia non erat mos per feminas genealogias numerari.

 DE SEPTEM SIGNIS NATIVITATIS DOMINI.
 Multa signa Dominus ante nativitatem suam praefiguratione sui adventus in mundum, praemisit: multa etiam in ipsa nativitate ostendit: de quibus 110.0467A| primum signum erat quod princeps unus per omnem orbem regnabat, quod nunquam antea fuerat; unum totius creaturae Dominum Christum praenuntians venturum.

Secundum autem signum: erat pax admirabilis super omnem terram, qualis nec ante, nec postea unquam fuerat; veram mundi pacem designans, quae est Christus ille, qui fecit pacem inter Deum et homines.

Tertium signum fuit, quod, Caesare concedente, captivis absolutis, in quacunque fuissent captivitate, possessio propria reddebatur: et censum singuli reddere Caesari profitebantur, qui trium denariorum habentes pensionem, drachmae nomine censebantur: hoc praesignans quod genus humanum a captivitate 110.0467B| et dominio diaboli esset per Christum liberandum et ad patriam paradisi, si fidem sanctae Trinitatis profiteatur, reducendum.

Quartum signum erat, quod una die mille et triginta fuere servi qui ad proprios redire dominos 110.0468A| noluerunt post captivitatem laxatam: hoc praenuntians quod qui a vitiis ad Christum redire noluerit, aeternaliter peribit.

Quintum signum fuit stella nova in Oriente orta, cujus ducatu Magi ad Christum pervenerunt: cujus mira supra omnes stellas claritas Dei gratiam significat: per quam non solum ex Judaeis, sed et multo plures ex gentibus ad vitam, qui Christus est, perducuntur.

Sextum signum est circulus magnus aureo splendens fulgore circa solem tota illa die nativitatis Christi, significans eum cujus ambitu excellentissimae etiam naturae continentur.

Septimum signum erat quod ipsa die tota rivulus olei in urbe Roma trans Tiberim large effluebat: 110.0468B| significans gratuitam misericordiam Dei, qua genus humanum Christus venit quaerere et salvare quod perierat. Haec etiam septem signa, septem dona Spiritus sancti significant.

(no apparatus)