Migne Patrologia Latina Tomus 131
HOMILIA I. IN ILLUD MATTHAEI: Sicut enim fulgur exit ab oriente, et apparet in occidente, ita erit et adventus Filii hominis.
131.0865B|
Nomine quoque orientis et occidentis totum orbem terrarum voluit significare, per quem sancta Ecclesia futura erat, incipiente Evangelio ab Hierosolymis. Congruenter enim his verbis monuit Dominus discipulos suos, imo omnes fideles ut quicunque in eum credere voluerit, jam in Ecclesia in orbe terrarum constituta, et clara facta non credat haereticis, neque schismaticis; unumquodque enim schisma, et unaquaeque haeresis suum locum habuit in orbe terrarum, et suas partes obtinuit, vel certe ipsi haeretici secretis et occultis suis conventiculis imperitos 131.0865C| quosque quos poterant decipiebant. Ad hoc enim pertinet quod Dominus ait: « Si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus, ecce illic, nolite credere, » quod significat partes terrarum et provinciarum. Quod autem subjungit, « Ecce in deserto est, nolite credere » , significat occulta et secreta conventicula haereticorum. Quod ergo Dominus dicit adventum suum perventurum ab oriente usque in occidentem, adversus illos haereticos valet qui per particulas orbis terrarum commorabantur, et tantum apud se Christum esse dicebant. Quod autem ait « sicut fulgur » adversus illos valet qui occulte congregant tanquam in penetralibus, et paucos tanquam in deserto. Et hoc sciendum quia demonstratur his verbis quoniam secundus Domini adventus non erit in 131.0865D| humilitate sicut primus, sed demonstrandus est in claritate sicut fulgur, ac si patenter diceret: stultum quippe est in aliqua parte terrarum, aut aliquo loco secreto et occulto quaerere qui lumen est totius 131.0866B| orbis. Et ne nos ignari essemus illius loci quo ipse erat venturus ideo subjunxit, « ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. » Et est sensus: ubi ergo corpus assumptae humanitatis potentia divinitatis sublevavero in coelum illuc congregabuntur aquilae, id est animae electorum. Et pulchre animae electorum aquilis assimilantur, quoniam sicut aquilae semper alta penetrant, sic et animae electorum ima et terrena despiciunt et coelestia appetunt; unde Dominus dicit de Job: « Nunquid ad imperium tuum sublevabitur aquila? » Spirituales namque viri humilitatem et passionem Domini imitando pulchre aquilae vocantur, quia quasi de ejus corpore satiantur; quod corpus etiam cadaver dicitur, quia per mortem cecidit, cadaver enim dicitur 131.0866C| a cadendo. Nonnulli vero hanc sententiam ita intellexerunt historialiter: « ubicunque fuerit corpus, id est ubicunque fuerit corpus meum crucifixum, et ubi hostiae offeruntur, illuc congregabuntur aquilae, id est Romanorum milites. Quid est enim quod Dominus dicit, « statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; » quid enim magni est quod Dominus haec signa secundum suum adventum dixit praecedere, cum multoties haec signa etiam ante primum suum adventum facta fuisse legantur in libris gentilium et philosophorum dictis? Aut cur dicit solem et lunam esse obscurandam, et stellas casuras de coelo, ut stellae adeo fixae maneant ut cadere nullo modo possint? Quomodo enim sol obscurabitur, et luna non 131.0866D| dabit lumen suum, cum Isaia loquens de futura resurrectione dicat: « Erit lux lunae ut lux solis, et lux solis septempliciter ut lux septem dierum? » Congruentius ergo hoc dictum intelligi potest de 131.0867A| Ecclesia; ipsa quippe est sol, ipsa est et luna, in ea etiam sunt stellae; et quod luna sit et sol manifestat Salomon qui dicit: « Speciosa ut luna, electa ut sol. » Impiis namque persecutoribus ultra modum saevientibus, et felicitate mundi sibi arridente dicentibus, Pax, pax, et securitas, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, quia sancta Ecclesia non apparebit, et stellae cadent de coelo, quia illi qui gratia fidei et caeterarum virtutum veluti stellae fulgere videbuntur, corruent a fide, quoniam facile ab Antichristo decipientur. « Et virtutes coelorum commovebuntur, » id est firmissimi in Ecclesia perturbabuntur, quod manifestat Joannes in Apocalypsi cum loquitur de dracone magno dicens: « Et trahebat tertiam partem stellarum in cauda sua. » 131.0867B| Hinc est etiam quod Dominus de Beemoth loquitur ad Job dicens: « Sternet sibi aurum quasi lutum. » Quod autem dicit, « statim autem post tribulationem dierum illorum » non intelligendum est quod peracta tribulatione haec fieri debeant, sed inchoata et adhuc imminente; praecedet enim tribulatio, ut plurimorum sequatur defectio. Et quia per omnes dies erit illa tribulatio, idcirco Dominus ait: « Tunc apparebit signum filii hominis in coelo. » Signum filii hominis potest intelligi signum crucis, ut secundum Zachariam et Joannem « videant » Judaei « in quem pupugerunt; » sive potest intelligi vexillum fidei et victoriae triumphantis, « et tunc plangent omnes tribus terrae. » Illi videlicet plangent, qui non habuerunt municipatum in coelo, sed eorum 131.0867C| nomina scripta erunt in terra. Sequitur: « Et videbitis filium hominis venientem in nubibus coelis. » Haec sententia duobus modis intelligi potest: sancta Ecclesia enim est nubes lucida et candida, fructificans et crescens ex eo quod coepit praedicare: « Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum; » Dominus enim in membris suis quasi in nubibus veniet, sive in corpore suo quod est Ecclesia tanquam in nube lucida et candida, sicut et quotidie spiritualiter venire non cessat. Sed si nubes lucida et candida sancta Ecclesia est intelligenda, quid est autem quod dicit: « cum virtute multa et majestate? » Pulchre quidem dicit cum virtute multa et majestate, quoniam illa ultima tribulatio quanto major et gravior erit, tanto major virtus et 131.0867D| majestas apparebit in sanctis, quibus dabit virtutem ne tanta persecutione superentur. Aliter potest intelligi ita: Dominus enim manifestus veniet ad judicium in nubibus, in ipso corpore, id est quod ex Virgine sumpsit, et in quo mortuus est, in quo et resurrexit, et ad coelos ascendit, et illud ad dexteram Patris collocavit. Sic enim manifestus ad judicium in nubibus veniet, quemadmodum in nubibus ascendit. Et quod in nubes ascenderit, manifestatur in Actibus apostolorum, ubi legitur quia « videntibus » apostolis « sublevatus est, et nubes suscepit eum, et ferebatur in coelum. » Et quod in nubibus venturus sit testes sunt angeli qui mirantibus apostolis dixerunt: « Quid admiramini aspicientes in coelum? Sic veniet quemadmodum vidistis 131.0868A| eum euntem in coelum. » Veniet enim Dominus cum virtute multa et majestate, id est in terrore et claritate; apparebit quippe terribilis et blandus, terribilis ut terreat impios, blandus ut demulceat pios; et mittet angelos suos « cum tuba. » Haec tuba non revera corporea intelligenda est, sed archangelorum vox; et pulchre addidit « cum voce magna, » quoniam haec vox adeo magna erit, ut ad clamorem illius omnes mortui de terrae pulvere resurgant Hujus tubae mentionem facit Apostolus cum dicit: « in momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. » Addit: « et congregabunt electos a quatuor ventis coeli. » A quatuor ventis coeli dicit, id est a quatuor climatibus mundi, hoc est oriente, occidente, 131.0868B| aquilone et austro; et ne forte aliquis putaret quod solummodo a quatuor partibus mundi, et non a mediterraneis regionibus et locis congregandi essent electi, ideo profecto addidit « a summis coelorum usque ad terminos eorum, » id est a cunctis finibus terrae, ubi longe distantibus circulis coeli, terrae insidere videnturusque ad terminos eorum, per directum et mediterraneum usque ad extremos terminos terrae. Nullus ergo electus remanebit tunc qui venienti Domino ad judicium non occurrat in aere, sive vivus in corpore repertus, sive de terrae pulvere suscitatus ad vitam. Venient etiam reprobi ad judicium sive vivi in corpore reperti, sive de terrae pulvere resuscitati, sed magna distantia; sancti enim et electi intrabunt in gaudium Domini sui; inimici 131.0868C| autem Domini peracta resurrectione peribunt et dispergentur a facie ipsius. « Ab arbore autem fici discite parabolam. » Quia Dominus multiplicibus verbis et destructionem Jerusalem, et persecutiones Antichristi, nec non et signa sui adventus praedixit, idcirco more Palaestinorum venit ad parabolam dicens: « Ab arbore autem fici discite parabolam; » ac si diceret: Ut vim verborum meorum arctius intelligatis, naturam fici animadvertite. Sub exemplo namque arboris docuit adventum consummationis, et est sensus: Sicut enim cum teneri sunt in arbore ficus cauliculi, et gemma erumpit in flores, et cortex folia parturit, veris introitum et aestatis adventum intelligitis; sic et cum haec omnia videritis non putetis statim adesse diem judicii, sed haec quasi quosdam 131.0868D| praecursores venire, ut ostendat quia « prope est et in januis. » Et notandum quia non ait tantum, cum videritis haec, sed addidit « omnia, » quoniam non quaedam, sed omnia quae scripta sunt debent praecedere diem consummationis. Lucas evangelista dicit: « His fieri incipientibus respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra, » et non debet videri contrarium, quoniam hoc ipsum est quod Matthaeus dicit: « prope est in januis, » id est prope ut egrediatur et veniat manifestus ad regnandum cum electis suis. Spiritualiter haec arbor Synagogam significat; haec enim est illa ficulnea ad quam Dominus veniens non invento fructu maledixit ei, et continuo ad verbum ipsius aruit: haec namque 131.0869A| arbor, id est Synagoga, quia venienti Domino nullum fructum justitiae offerri voluit, atque idcirco perpetua sterilitate damnata est; sed haec quae prius infidelitate aruit, si contigerit ut rediviva viriditate floribus et fructibus decoretur, id est repulsa diuturna caecitate infidelitatis, lucem fidei suscipiat, et fructibus bonorum operum exornetur, arbor quae diu sterilis fuerat incipiet reddere fructum quem prius negaverat, juxta illud B. Job: « Lignum spem habet, si praecisum fuerit rursum virescit, et rami ejus pullulant, et si senuerit in terra radix ejus, et truncus illius in pulvere mortuus fuerit, rursum ad odorem aquae germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est. » Hoc lignum, id est Synagoga, quod infidelitate aruit et praecisum est, rursum ad odorem 131.0869B| aquae germinabit, id est ad verbum sanctae praedicationis faciet comam quasi cum primum plantatum est, quia praedicantibus Elia et Enoch, ad pristinam dignitatem quam habuit in patriarchis et prophetis revertetur. Nos ergo cum viderimus haec omnia fieri, id est Synagogam ad fidem et ad pristinam dignitatem converti quam olim habuit, debemus intelligere quia prope est dies consummationis. « Amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia fiant. » Veritas autem veritatis usa est sermone ut omnis dubietas a cordibus legentium vel audientium repelleretur. Generationem autem appellat multitudinem totius humani generis, vel certe illius Judaici populi, et revera non prius transibit haec ipsa generatio quam omnia quae scripta sunt 131.0869C| opere compleantur. « Coelum et terra transibunt: » Coelum enim quod transire dicitur non aethereum, neque sidereum, sed aereum intelligere debemus, a quo aves coeli et nubila vocantur. Quod manifestat Petrus apostolus cum dicit: Qui coeli erant prius et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo, per quae tunc ille mundus aqua inundatus periit. Coeli enim qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni reservati in diem judicii, et perditionis hominum impiorum. Aperte enim beatus apostolus Petrus ostendit his verbis, quia non alii coeli igne perituri sunt, quam illi qui prius perierunt. Id est inania ista et nebulosa spatia ventosa aeris, in quibus aves et nubila discurrunt, illuc enim perveniet ignis quo perveniet aqua, id est tantum ignis valebit, 131.0869D| quantum aqua super omnes montes excrevit, quindecim scilicet cubitis; tantum quippe coelum et terra ardebunt, quantum nostra malitia coinquinari potuerunt. Quaerendum nunc est quare Dominus dicit « Coelum et terra transibunt, » cum Ecclesiastes dicat: « Generatio vadit, et generatio praeterit, terra autem in aeternum stat. » Si terra in aeternum stat, ergo et coelum; et si coelum et terra in aeternum stant, quomodo transibunt? Sed sciendum est quia transibunt per meliorationem et renovationem, juxta illud Joannis: « Erit coelum novum et terra nova; » sed non transibunt per abolitionem, transibunt quippe per imaginationem, et speciem quam nunc habent, quod manifestat Apostolus cum dicit: « praeterit enim figura 131.0870A| hujus mundi; » et Psalmista: « Mutabis ea et ut mabuntur, » sed non transibunt per essentiam quam nunc retinent. Rursus quaerendum est quare Dominus dicat, « Coelum et terra transibunt; verba autem mea non praeteribunt, » cum in rerum natura nihil durabilius sit coelo et terra, et nihil velocius quam sermo transeat. Verba enim quousque imperfecta sunt, verba non sunt; cum vero perfecte formata fuerint, omnino jam non sunt, quia nec perfici nisi transiendo possunt; sed sciendum est quia Domini verba non sonos, non voces, neque litteras appellat, sed ipsas res et sententias quae verbis explicantur. Et est sensus: Verba autem mea, ipsae res scilicet et sententiae non prius transibunt quam opere compleantur, quas explicat meus sermo qui transit. Sequitur: « De die 131.0870B| autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi Pater solus. » Marcus evangelista non solum dicit angelos nescire, sed etiam et Filium, sic enim ait: « De die autem illa et hora nemo scit neque angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater solus. » Sed quaerendum est quare ille dicat Filium nescire ista, et solum Patrem scire, cum ipse dicat: « Omnia tradita sunt a Patre meo, » et item: « Omnia quae habet Pater mea sunt, » et illud: « Ego et Pater unum sumus. » Si enim ipse et Pater unum sunt, quomodo nescit Filius quod scit Pater? Sed ut locus iste sobrie intelligatur videndum est quod sit scire, vel quid nescire. Scire Dei est approbare, unde ait Moysi: « Novi te ex nomine, » id est approbavi. Aliter scire Dei est alios scientes facere, unde 131.0870C| Moyses dixit filiis Israel: « Tentat vos Dominus Deus vester ut sciat si diligitis eum, » quod non ita accipiendum est quasi sit aliquid quod Deus nesciat; sed « sciat » dicit, id est scire vos faciat quantum in ejus dilectione profeceritis, quod aliter cognosci non poterat nisi tentationibus probaretur. Si ergo scire Dei est approbare, nescire illius reprobare est, unde in fine saeculi dicturus est impiis: « Nescio vos, » id est in doctrina et disciplina mea non vos invenio, non vos approbo. Rursus si scire Dei est alios scientes facere, nescire illius est alios utiliter nescientes facere. Et ideo beatus Marcus dicit Filium nescire, quia ipse utiliter facit alios nescire diem judicii, quod non prodest illis scire; si enim homo diem judicii, vel diem mortis cognosceret, 131.0870D| aliud tempus deputaret voluptatibus, et aliud poenitentiae; voluit quippe Dominus diem judicii omnibus esse occultum, quatenus semper sit suspectus; voluit esse ignotum, ut omnes sint parati et pervigiles. Beatus vero Matthaeus ideo dicit solum Patrem scire, quia nomine Patris vult intelligi et Filium, « quoniam ipse in Patre, et Pater in Filio est; » et Pater dici non potest nisi habeat Filium, neque Filius nisi habeat Patrem. Quia ergo una substantia Patris et Filii, idcirco quod scit Pater scit profecto et Filius, et quod nescit Pater, nescit et Filius. « Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. » Subito adventus sui diem Dominus diversis testimoniis confirmavit. Superius 131.0871A| comparavit illum fulguri coruscanti, et cito transvolanti; nunc autem aequiparat illum diebus Noe vel Loth, sicut alter evangelista dicit quomodo omnibus mortalibus repentinus supervenit interitus. Et quia poterant haec verba Domini multipliciter intelligi et varie discuti, idcirco Dominus per semetipsum exposuit dicens: Sicut erant homines ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum trahentes. Quod autem dicitur comedentes et bibentes, non juxta impiissimum dogma Marcionis, et Manichaei, atque Tatiani alimenta condemnantur, neque bonum conjugii, quorum alterum concessit Deus ad propagandam sobolem, alterum vero ad sustentationem hujus vitae; sed quia Apostolus dicit: « Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt, » quibus verbis 131.0871B| immoderatus usus et appetitus eorum quae licita sunt reprehenditur et condemnatur. Non enim ideo perierunt quia haec agebant, sed quia his se totos subdiderunt, et propter haec Dei judicium contempserunt et ab eo recesserunt, idcirco quia vel igne perierunt. Sequitur: « usque ad eum diem quo intravit in arcam Noe. » Noe interpretatur requies, atque ea significat Christum; arca vero significat sanctam Ecclesiam. Noe arcam fabricat, quia Christus diversis fidelibus, tanquam de levigatis lignis sanctam construit Ecclesiam. Perfecte quoque arcam consummatam Noe intrabit, quia Christus in die judicii completo electorum numero sanctam Ecclesiam praesentia suae visionis illustrabit. Quousque arca fabricatur impii luxuriantur, et bonis temporalibus 131.0871C| laetantur, juxta illud Salomonis: « Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis; » sed perfecte consummata arca impii peribunt. Significat autem quia qui hic laborantibus et decertantibus sanctis insultant, eis illic coronatis, ipsi poena aeternae damnationis plectentur. Tunc duo erunt in agro; tunc videlicet cum dies consummationis advenerit. Sed qui sunt isti duo in agro, duae molentes in mola, et duo in lecto, quorum unus assumetur, et alter relinquetur? His scilicet verbis tres ordines sanctae Ecclesiae demonstrantur, praedicatorum videlicet, et continentium atque conjugatorum, ager namque sanctam significat Ecclesiam. Ergo per duos in agro pulchre designatur ordo praedicatorum, quibus commissus est ager sanctae 131.0871D| Ecclesiae; per duos in lecto ordo continentium, qui otium et quietem eligunt, et neque hujus saeculi curis, neque terrenis negotiis implicantur, et inde pulchre eorum requies nomine lecti designatur, quia dum a curis istius saeculi segregantur, quasi in lecto requiescunt. Per duas molentes in mola designatur ordo conjugatorum, qui dum per diversas curas nunc ad hanc, nunc ad illam flectuntur, quasi molam in circuitu trahunt; et quia iste ordo infirmior est in Ecclesia, idcirco pulchre conjugati sub femineo genere exprimuntur. Quod autem dicit unus assumetur, et alter relinquetur, non ita accipiendum est quasi de duobus hominibus hoc dictum sit, sed his verbis duo genera affectionum demonstrantur, 131.0872A| in his namque ordinibus sunt boni, sunt et mali, sunt justi et injusti. Sunt enim plurimi qui pro divino amore et coelestis patriae remuneratione in agro sanctae Ecclesiae laborant: hi nimirum assumentur ad gaudia aeternae beatitudinis; et sunt e contrario qui pro terrenis lucris et saecularibus negotiis laborant, hi enim relinquentur ad poenam aeternae damnationis. Similiter sunt in ordine continentium qui pudicitiam cordis et corporis pro divino amore servare student, quique bene designantur per virgines prudentes, illi quippe assumentur ad regnum perpetuae beatitudinis; et e contrario sunt alii qui integritatem cordis et corporis pro humano favore servant, qui etiam pulchre per fatuas virgines designantur, isti namque relinquentur 131.0872B| ad aeternae damnationis poenam. Sunt et nonnulli in ordine conjugatorum qui praecepta Dei custodiunt, atque ea adimplere satagunt, quatenus Deo placere possint. Hi nimirum assumentur ad regnum aeternae beatitudinis; et item sunt nonnulli qui non solum praecepta Dei contemnunt, sed etiam diversis sordibus vitiorum coinquinantur, isti siquidem relinquentur ad supplicium perpetuae damnationis. Hi etiam tres ordines pulchre designantur per tres viros quorum meminit Dominus apud Ezechielem prophetam dicens: « Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerint tres viri justi in medio eorum, id est Noe, Daniel et Job, non liberabunt filios suos neque filias, sed ipsi soli liberabunt animas suas. » Noe enim arcam rexit in undis, unde pulchre significat ordinem 131.0872C| praedicatorum, qui inter fluctus hujus vitae praesentis sanctam Ecclesiam regunt. Daniel vero caelibem vitam elegit, id est terrenas nuptias contempsit, et semper in aula regis continens fuit; et ideo bene per illum ordo continentium designatur. Job autem habuit uxorem, filios et filias; ideo aperte per illum designatur ordo conjugatorum; quod illic dicit non liberabunt filios, neque filias, hoc est quod hic ait: unus assumetur, et unus relinquetur.
HOMILIA II. IN ILLUD MATTHAEI: Joannes cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illis, etc. Hujus interrogationis beati Joannis et responsionis Domini etiam Lucas evangelista mentionem 131.0872D| facit, sed non in eodem loco quo beatus Matthaeus, et ideo incertum est quis eorum servaverit ordinem rei gestae, vel quis recolendo descripserit. Sed quaerendum est quare Joannes Baptista propheta, et plusquam propheta, positus juxta fluenta Jordanis, testimonium perhibuit Domino dicens: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. » Et item: « Post me venit vir, qui ante me factus est: » et pariter: « qui habet sponsam sponsus est. » Et ut suam humilitatem et ejus excellentiam demonstraret, alibi dicit: « Qui de terra est, de terra loquitur, qui autem de coelo venit super omnes est. » Postea vero positus in carcere misit discipulos suos ad Jesum et interrogavit: « Tu es qui venturus es an alium 131.0873A| expectamus? » Nunquid ignorabat beatus Joannes illum esse Dei Filium, cui prius testimonium perhibuerat? Profecto non; sed primo sciendum quia fuerunt nonnulli qui, simpliciter intelligentes hunc locum, dixerunt quod causa ignorantiae interrogaverit. Sed omnino non quasi ignorans interrogavit quem prius confessus fuerat; non enim ignorabat eum Dei esse Filium, qui vocem Patris de coelo intonantis audierat: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, » et quem in utero matris positus cognovit, sed ignorantiae discipulorum suorum consulere voluit; timebat enim ne discipuli sui sociarent se Scribis et Pharisaeis, et fierent eorum sequaces. Idcirco misit eos ad Jesum, ut dum sibi videretur quaerere ipsi discerent; et dum viderent eum signa 131.0873B| et miracula facientem, crederent eum esse Dei Filium, et in illum crederent, et intelligerent illum solum esse sequendum et imitandum, quem ipse Joannes magistrum omnium confitebatur. Dicit beatus Gregorius papa quia beatus Joannes aliud sciebat, et aliud nesciebat; sciebat enim eum esse Dei Filium, et Agnum qui venerat tollere mundi peccata; verumtamen nesciebat utrum ipse esset moriturus, et ad inferni claustra descensurus, ut inde abstraheret suos electos qui indebite detinebantur; an alium pro se mitteret, qui genus humanum redimeret. Et ideo misit discipulos suos ad Jesum ut per omnia officium suae praecursionis impleret; ac si diceret et aliis verbis: Sicut enim pro hominibus nasci dignatus es, an ad inferni claustra descendere digneris insinua, 131.0873C| ut qui praecursor tuae nativitatis exstiti, mortis etiam praecursor fiam, et te in inferno nuntiem venturum, quem etiam in mundum venisse nuntiavi. Unde Dominus requisitus, numeratis suae virtutis miraculis, hoc est « caeci vident, claudi ambulant, » mox de humilitate suae mortis respondit dicens: « et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me; » his enim verbis humilitatem et abjectionem suae mortis demonstravit, quasi diceret aliis verbis: Mira quidem facio, sed abjecta perpeti non dedignor; et ideo valde cavendum est hominibus ut in me mortem non despiciant, qui signa venerantur. Visis enim tot signis tantisque miraculis, non debuerant homines scandalizari, sed potius admirari; sed infideles grave scandalum in illum pertulerunt, dum post 131.0873D| miracula eum morientem viderunt. Et quod passio crucis scandalum illis fuerit Apostolus manifestat cum ait: « Nos praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. » Judaeis quippe scandalum erat, et gentibus valde stultum videbatur quomodo Auctor vitae mori potuisset; inde enim homo majus scandalum adversus Dominum sumpsit unde et magis debitor fieri debuit: Dei quippe Filius tanto dignius honorandus erat ab hominibus, quanto indigna suscepit pro hominibus. Dicit beatus Hieronymus quia discipuli Joannis scandalizati fuerant, quoniam turbae relinquentes eum sequebantur Dominum; unde venientes ad Joannem dixerunt: « Rabbi, ecce is cui tu perhibuisti 131.0874A| testimonium trans Jordanem baptizat, et plures ad eum veniunt; » ac si dicerent: Hoc malum tu fecisti, et haec causa tibi imputanda est, quoniam nisi tu ei testimonium perhibuisses, nullo modo turbae te derelinquerent, et illum sequerentur. Ad haec Joannes respondit: « Nemo potest accipere quidquam, nisi ei datum fuerit desuper; » et item: « illum oportet crescere, me autem minui; » et alibi dicit: « Qui de terra est de terra loquitur, qui autem de coelo venit super omnes est; » quasi diceret: ego, quia de terra sum, ideo quasi terrenus et fragilis homo loquor; ille vero, qui de coelo venit, super omnes est, quia Deus est, et idcirco sicut Deus loquitur. Et quia illi invidebant Domino, timuerat beatus Joannes eos peste superbiae et invidentiae perire. 131.0874B| Idcirco misit eos ad Jesum, ut, dum viderent eum signa atque miracula facientem, crederent eum esse Dei Filium, et ejus discipulatui inhaererent. Dominus ergo intelligens intentionem beati Joannis sicut Deus, non ad interrogationem discipulorum ejus, sed ad intentionem ipsius respondit, dicens: « Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis; » ac si diceret: Feci quod voluit, egi quod rogavit. Signa videtis, credite si vultis. Duo enim dixit: Audistis et vidistis; quorum unum refertur ad doctrinam, alterum vero ad opus. Viderunt enim signa atque miracula, audierunt doctrinam evangelicae gratiae. Pauperes appellat discipulos suos, quia pauperes erant spiritu, id est humiles corde, sive pauperes dicit rebus, ut per hoc demonstraret quia nulla distantia 131.0874C| est in praedicatione Evangelii inter divites et pauperes. Cum vero Dominus dicit: « Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, » hac sententia ipsos internuntios, id est discipulos Joannis percussit, quasi patenter diceret: Vos scandalizati estis adversum me, sed beati esse non poteritis nisi scandalum deposueritis, et in me credideritis. Spiritualiter Joannes vinctus significat legem vinctam, et quasi carceralibus tenebris obstrusam per peccata plebis et malam interpretationem Scribarum et Pharisaeorum. Per Dominum vero potest intelligi gratia Evangelii, sicuti per Joannem lex, quia sicut Joannes perhibuit testimonium Domino, ita et lex perhibuit testimonium gratiae Evangelii. Misit ergo Joannes quosdam discipulos suos ad Jesum, quia lex misit 131.0874D| Scribas et Pharisaeos dubitantes de adventu Domini Salvatoris, et Dominus quasi eisdem respondit dicens: « Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis; » ac si diceret: Adest tempus ut adimpleatur illud quod longe ante praedixit Isaias propheta: « Ecce Dominus noster veniet, et salvabit nos. » Et paulo post: « Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et clara erit lingua mutorum. » Sequitur: « Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? » Haec Domini verba quibus Joannem laudibus praetulit aperte demonstrant quia non dubitabant eum esse Dei Filium, cui prius testimonium perhibuit, 131.0875A| sed propter supradictas causas misit discipulos suos, et interrogavit dicens: « Tu es qui venturus es? » Sed quaerendum est quare Dominus non in praesentia discipulorum ipsius, sed illis abeuntibus Joannem laudibus praetulit: idcirco ne tamen videretur laudem humanam quaerere, id est ut vellet laudari ab Joanne. Et quare illis abeuntibus coram turbis voluit eum Dominus laudibus praeferre? Audierant enim turbae Joannem perhibentem testimonium Domino, et dicentem: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, » et viderant quia missis discipulis suis interrogavit eum dicens: « Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? » Poterant ergo turbae existimare Joannem esse instabilem et similem calamo, qui omni vento circumfertur, ut nunc 131.0875B| Domino testimonium perhiberet, nunc vero de eo dubitaret; et ne forte turbae hoc putarent, idcirco coram turbis cum multis laudibus praetulit dicens: « Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? » Quod enim Dominus dixit: « Quid existis in desertum videre? » percunctatio est; quod vero sequitur, « arundinem vento agitatam? » interrogatio est; veteres enim hoc distare dixerunt inter percunctationem et interrogationem: dixerunt enim quod ad percunctationem multa responderi possunt, ad interrogationem vero tantum unum, id est: non. Aut etiam, cum enim Dominus dicit: « Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? » non affirmando, sed potius denegando hoc dicit, ac si diceret: Nunquid, quando existis in desertum ad 131.0875C| Joannem, ideo existis ut videritis hominem similem arundini quae omni vento circumfertur, ut nunc de illo dubitet cui prius testimonium perhibuerat? certe non est Joannes talis ut nunc dubitet eum esse Dei Filium, cui prius testimonium perhibuerat; non sibi sed discipulis suis interrogavit. Et sciendum quia arundo in divinis Scripturis varias et diversas habet significationes. Significat verbum, ut illud: « Lingua mea calamus scribae; » significat sanctorum praedicatorum doctrinam, ut illud: « In cubilibus in quibus prius dracones habitabant, oritur viror calami et junci, » quia in eis quos populus antiqui hostis malitia possidebat, et doctorum scientia, et auditorum obedientia coercebatur. Orietur in ea viror calami et junci, id est in sancta Ecclesia orientur scriptores et auditores. 131.0875D| Per juncum vero debent auditores intelligi. Per aquae humorem juncus et calamus nasci solent; nam ex una eademque aqua utraque prodeunt, et calamus quidem ad scribendum assumitur, cum junco vero scribi non potest. Quid in junco igitur et calamo accipere debemus? nisi quia una est doctrina veritatis quae multos auditores irrigat. Sed irrigati alii ad hoc usque in verbo Dei proficiunt, ut etiam scriptores fiant, videlicet tanquam calami. Alii vero verbum Dei audiunt, bonae spei et rectorum operum viriditatem tenent, sed tamen ad scribendum proficere nullatenus possunt. Significat etiam mentes hypocritarum ab omni fructu bonorum operum vacuas, ut illud: « Sub umbra dormit in secreto 131.0876A| calami in locis humentibus. » Significat praeterea nitorem beatitudinis electorum, ut illud: « et tanquam scintillae in arundineto discurrent. » Significat tandem carnalem animum sicut in hoc loco, arundo enim vacua res est, nullam habens medullam intrinsecus, nullumque fructum extrinsecus, quae etiam secundum levitatem naturae suae non solum a flatu ventorum, sed etiam ab aliqua levi aura flectitur. Pulchre ergo per arundinem carnalis animus designatur, quia si ab ore proximi aura favoris vel laudis flaverit, mox hilarescit et extollitur, totumque se ad gratiam inclinat; si vero contigerit ut inde aura detractionis erumpat unde prius aura favoris manavit, ad vim furoris et iracundiae provocatur. Joannes quidem arundo vento agitata 131.0876B| non erat, quia nec gratia alicujus eum blandum, nec ira asperum faciebat, quoniam hunc neque prospera erigere, nec adversa noverant inclinare. Arundo vento agitata non erat, quia a status sui rectitudine nulla eum rerum varietas inflectebat. Discamus itaque et nos arundinem vento agitatam non esse, id est, inter auras linguarum animos nostros solidemus, et inter mundanas varietates status mentis nostrae semper sit inflexus, ut neque prospera nos elevent, nec adversa conturbent, juxta illud Apostoli: « Estote pugnantes tum in prosperis, tum in adversis. » Sequitur: « Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? » Joannes non mollibus vestimentis, sed pilis camelorum vestitus fuisse perhibetur; id quod alibi manifestat idem evangelista dicens: 131.0876C| « Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. » Sed quantum ad superficiem historiae attinet, in abjectione vilium vestimentorum virtus esse monstratur, et si in appetitu pretiosarum vestium peccatum non esset, nequaquam Dominus Joannem de asperitate vestium laudasset; et si hoc culpa non esset, nequaquam Petrus apostolus per epistolam feminas ab appetitu pretiosarum vestium compesceret dicens: « Non in veste pretiosa: » ubi animadvertendum quanta culpa sit viros hoc appetere, a quo ipse pastor Ecclesiae feminas procuravit prohibere. Et est sensus: « Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt, » id est non coelesti, sed terreno regno militant qui dura et aspera pro Deo perpeti fugiunt, et qui hujus saeculi 131.0876D| mollitiem et delectationem quaerunt. Illi ergo mollibus vestiuntur, qui secundum pompas et delectationes hujus saeculi vivunt, et ambitiosis vestibus induuntur; hi nimirum et aulas regum appetunt, et in eorum domibus habitare congaudent. Et sciendum quia falsa doctrina semper humanam laudem requirit, ut per eamdem terrena lucra accumulare possit, et copiis terrenarum rerum affluere. Sicut enim illi qui serico et purpura et bysso nitide compti aulas regum appetunt, et in eorum domibus habitare congaudent, sic e contrario admonentur sancti viri ut, necessariis vestimentis contenti, aulas regum semper declinare studeant. Potest etiam iste locus altius intelligi hoc modo, quasi per molles 131.0877A| vestes designentur carnales delectationes, et concupiscentiae. Illi ergo mollibus induuntur qui per carnales concupiscentias et delectationes suis peccatis, quasi quibusdam vestimentis, induuntur, unde Psalmista dicit: « Induit se maledictione sicut vestimento. » Aliter, illi mollibus vestiuntur qui malis hominibus adulantur, et vitam malorum hominum quasi quibusdam blandimentis fovent, et peccata eorum diversis suasionibus cooperiunt. Joannes enim mollibus vestitus non erat, quia vitam peccantium non blandimentis fovebat, sed rigore asperae invectionis increpabat dicens: « Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? » Hinc Salomon dicit: « Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum fixi. » Et bene quidem 131.0877B| verba sapientium stimulis et clavis assimilantur, quia culpas peccantium nesciunt palpare, sed pungere; nesciunt fovere, sed increpare. « Sed quid existis videre? Prophetam. » Quod enim Dominus dicit: « Sed quid existis videre? » non hoc negando sicut superius, sed potius affirmando ait; unde et mox subjungit: « etiam dico vobis et plusquam prophetam. » Sed quaerendum est quare Dominus dicat Joannem plusquam prophetam, cum ipse alibi requisitus negaverit se esse prophetam. Nunquid aliud Veritas clamat, et aliud praeco Veritatis denuntiat? Sed non debet videri contrarium, quia unde Dominus eum dicit esse plusquam prophetam, inde se Joannes negavit esse prophetam. Nam prophetae officium ventura est praedicere, non etiam praesentia 131.0877C| demonstrare. Joannes enim propheta fuit quousque futura praedixit; sed plusquam propheta fuit, quia quem caeteri prophetae futurum praedixerunt, iste digito praemonstravit dicens: « Ecce Agnus Dei. » Et quia dixerat eum Dominus non esse arundinem vento agitatam, neque mollibus vestitum, et nomen prophetae huic impar esse ostendit; et ut demonstraret quis recte dici possit, subjunxit dicens: « Hic est de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum. » Hoc testimonium de Malachia propheta sumptum est, sed illic loquitur sub persona Filii, hic vero sub persona Patris, et non debet videri contrarium, quia quorum una est natura, una potestas, una divinitas, una est et locutio. « Ecce mitto angelum meum, » id est Joannem « ante faciem 131.0877D| tuam, » hoc est ante mysterium tuae incarnationis; « qui praeparabit viam tuam ante te, » hoc est poenitentiam praedicando et baptizando. Ille enim Domino viam parat qui rectam fidem et bona opera praedicat; angelus namque nomen est officii, non naturae; quod enim Graece angelus, Latine nuntius dicitur; et Joannes idcirco angelus dictus est non naturae societate, sed officii dignitate. Recte ergo qui supernum Judicem venerat nuntiare angelus dictus est, ut dignitatem servaret in nomine quam explebat in operatione. Altum quippe nomen est angeli, sed vita Joannis non inferior fuit; recte ergo potuit dici angelus terrenus, et homo coelestis. Et sciendum quia non solum Joannes angelus dictus 131.0878A| est, sed etiam omnes qui sacerdotii nomine censentur angeli vocantur; unde dicit Propheta: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. » Et non solum sacerdotes, sed etiam omnes fideles; quicunque enim fidelis proximos suos a pravitate retrahit, et eos ad bene operandum cohortatur, et eis aeternum supplicium et coeleste regnum nuntiat, recte angelus dici potest, juxta illud quod in Apocalypsi legitur: « Qui audit dicat: Veni, » id est qui aliquam spiritalem gratiam per occultam inspirationem accipit, et proximo suo nuntiare studeat, quatenus ipse veniat, et cum eo accipiat. Hinc est etiam quod in templo Domini non solum phialae sed etiam cyathi facti sunt. Sequitur: « Amen dico vobis, 131.0878B| non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. » Quia dixerat Dominus superius Joannem esse plusquam prophetam, idcirco et nunc ad astruendam ejus magnitudinem usus est sermone veritatis dicens: « Amen, » quod interpretatur vere. Si enim Joannes de Christo dubitasset, et eum verum Dei Filium ignorasset, nequaquam Dominus tot laudibus eum coram turbis praetulisset. Sed quaerendum est quare Dominus dicat: « Inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista; » si enim inter natos non surrexit major illo, ergo nec ipse Christus; ille enim ex muliere natus est, testante Apostolo, qui ait: « factum ex muliere, factum sub lege; » non enim debet videri contrarium quia mulier in hoc loco pro sexus corruptione ponitur. 131.0878C| Illis ergo Dominus Joannem praetulit qui ex mulieribus, hoc est ex corruptione maris et feminae, nati sunt, sed non illi certe qui ex Spiritu sancto ex Virgine natus est.
HOMILIA III. IN ILLUD MATTHAEI: Venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum, etc. Quod dicit sanctus evangelista « in diebus illis, » si tantum superioribus verbis conjungatur, quibus dicitur: « admonitus Joseph secessit in partes Galilaeae, » valde contrarium videtur Lucae qui dicit puerum duodecimo anno remansisse in templo, et parentes ejus per omnes annos ascendisse Hierosolymam 131.0878D| in die solemni Paschae, et post hoc narrat Joannem praedicare coepisse. Ergo si ita est, ut Matthaeus dicit, id est, quod Joannes statim praedicare coepisset postquam Joseph reversus est de Aegypto cum puero, et veniens habitavit Nazareth, quomodo verum est quod Lucas ait, qui narrat puerum duodecimo anno remansisse in templo, et parentes ejus per omnes annos ascendisse Hierosolymam in die solemni Paschae, et puerum crevisse, maxime cum Joannes in perfecta aetate coeperit praedicare? Et ut nulla sit contrarietas, quod dicit « in diebus illis, » non est specialiter referendum ad illud tempus: « Postquam Joseph reversus est de Aegypto cum puero, et veniens habitavit Nazareth, » 131.0879A| sed generaliter referendum est ad omne tempus infantiae et pueritiae Domini, ut sit sensus: « in diebus illis, » id est postquam haec vel illa gesta sunt, quae caeteri evangelistae de infantia et pueritia Domini usque ad trigesimum annum narrant, « tunc venit Joannes; » et sciendum quod omnes evangelistae faciunt mentionem hujus praedicationis Joannis. Ecce beatus Matthaeus, postquam narrat Joseph reversum de Aegypto cum puero venisse et habitasse Nazareth, mox jungit dicens: « Venit Joannes Baptista praedicans, » etc. Marcus, sequipeda illius, in principio Evangelii sui fecit mentionem hujus praedicationis dicens: « Initium Evangelii, » et caetera usque ubi ait: « Vox clamantis in deserto, » et quia nihil praemisit, idcirco non dixit « in diebus illis, » 131.0879B| aut aliquod tale. Lucas vero, postquam narravit puerum duodecimo anno remansisse in templo, et parentes ejus per omnes annos ascendisse Hierosolymam, mox subjungit dicens: « Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto. » Joannes ultimus et facundior caeteris evangelistis, postquam narrat Verbum in principio fuisse apud Patrem, et Patrem omnia per ipsum condidisse, et Verbum caro factum fuisse, et habitasse in nobis, statim subjungit dicens: « Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Joannes. » Ecce sancti evangelistae vario modo, et diversis in locis faciunt mentionem istius praedicationis, et quare hoc? quia illorum erat praeparare cor, Domini autem dirigere stylum 131.0879C| et intentionem, nam sic unusquisque eorum descripsit, sicut Spiritus sanctus dictavit. Et sciendum quod S. Matthaeus non solum tempus, locum, et personam, sed etiam officium et studium beati Joannis demonstrat his verbis. Personam revera demonstrat cum dicit: « Venit Joannes; » officium, cum subjungit: « Baptista, » studium cum ait: « praedicans » locum cum dicit: « in deserto Judaeae, » generale tempus cum ait: « in diebus illis. » Et pulchre Joannes a poenitentia praedicare coepit, nam idcirco a poenitentia praedicare coepit, quia per poenitentiam errata corriguntur, nec solum naturalia et originalia, sed etiam amissa. Verumtamen sciendum est quia non ipse primus nec solus poenitentiam praedicavit, sed habuit testimonium a veteribus; 131.0879D| multa namque exempla poenitentiae reperiuntur in Veteri Testamento; dicit enim Dominus per prophetam: « Nolo mortem peccatoris, » et item: « Convertimini ad me et agite poenitentiam. » Et Job dicit: « si peccavi inscius, et celavi iniquitatem meam. » Et quia per poenitentiam proximiores Deo efficimur, et regno coelorum appropinquare possumus, ideo pulchre subjungit dicens: « Appropinquavit regnum coelorum. » Regnum coelorum quatuor modis dicitur. Dicitur enim Christus, ut illud: « Regnum Dei intra vos est: » dicitur sacra Scriptura, ut illud: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus: » dicitur sancta Ecclesia, juxta illud: « Simile est regnum coelorum 131.0880A| homini regi, » et item: « Simile est regnum coelorum decem virginibus. » Dicitur et supernum solium, ut illud: « Multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac, et Jacob in regno coelorum. » Et hoc totum hic intelligi potest ut sit sensus: « appropinquavit regnum coelorum, » id est ut Christus regnet in vobis; sive, « appropinquavit regnum coelorum, » id est, ut qui carnaliter Scripturam intelligebatis, intelligatis spiritualiter; sive, « appropinquavit regnum coelorum, » id est ut, qui eratis Synagoga, sitis Ecclesia; « sive, appropinquavit regnum coelorum, » id est ut cum Christo in superno solio regnetis. « Hic est qui dictus est per Isaiam prophetam. » Dubium est namque cujus sint haec verba, Baptistae scilicet, an evangelistae. Videntur 131.0880B| quidem evangelistae esse; sed si sobrie dicta sanctorum evangelistarum consideremus, non incongrue Baptistae esse creduntur. Matthaeus enim de se ipso dicit: « Dum praeteriret Jesus vidit hominem sedentem ad teloneum, Matthaeum nomine, » nec dixit vidit me; et Joannes: « discipulus ille quem diligebat Jesus, » et item: « Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, » nec dixit Ego sum. Et in Veteri Testamento legitur: « Erat Moyses mitissimus, super omnes qui morabantur in terra. » Et Job: « Vir erat in terra Hus, nomine Job, » nec dixit Ego eram. Sic et haec verba non incongrue possunt esse Joannis Baptistae, ut ipse de se dixerit: « Hic est qui dictus est per Isaiam: » Et quod mirum si ipse de se hoc dixit, 131.0880C| cum alibi interrogatus quis esset respondit: « Ego vox clamantis in deserto. » Et quare Joannes vox dictus est a propheta? Quia Verbum Dei praeibat; nam ex ipsa nostra locutione cognoscere possumus quia verbum audiri non potest, nisi prius praecedat vox. Sic et Joannes praecessit Verbum illud, scilicet de quo scriptum est: « In principio erat Verbum. » Nam idcirco directus est ut per mysterium praedicationis ejus Verbum Patris ab hominibus agnosceretur. Ubi autem clamaverit manifestat cum subjungit « in deserto. » Quantum ad historiam pertinet, in deserto clamabat, quia remotus erat a turbis Judaeorum; spiritualiter vero in deserto clamasse dicitur, quia derelictae ac destitutae Judaeae solatium suae redemptionis annuntiabat si credere vellet. Et 131.0880D| quod clamaverat manifestat cum subinfertur: « Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. » Ille autem venienti Domino ad corda auditorum viam parat, qui rectam fidem et bona opera praedicat, ut haec vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret; et ille rectas semitas facit, qui per sermonem bonae praedicationis mundas cogitationes in animo format Et sciendum quia non solum Isaias praevidit hunc praecursorem Domini venturum, sed etiam Psalmista cum sub persona Dei Patris dicebat: « Paravi lucernam Christo meo, » id est Joannem Filio meo. Et bene Joannes lucerna dicitur, quia sicut Lucifer ante solem, lucerna ante dominum miles ante regem, praeco ante judicem; sic et Joannes 131.0881A| praecessit Christum; miles enim directus a rege hoc modo viam ei praeparat: valles implet, tumentia planat, et omnia offendicula aufert, ut gressus incedentis non offendat, sic et Joannes paravit viam Domini. Qualiter vero via Domini praeparanda sit alter evangelista, imo et ipse propheta manifestat cum ait: « Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. » Per valles designantur humiles, per montes et colles superbi. In adventu Domini valles impletae sunt, montes et colles humiliati, quia, sicut ipse dicit, « Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; » hinc alias scriptum est: « Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. » Potest etiam hoc intelligi dictum de Judaico et gentili populo; gentiles enim erant valles, 131.0881B| id est humiles, quia idolorum cultores erant, et diversis criminibus irretiti; Judaei vero montes et colles, id est, superbi erant propter legis acceptionem, et Dei cognitionem. Sed in adventu Domini valles impletae sunt, et montes et colles humilitati, quia gentilis populus se humiliando per fidem donum gratiae suscepit, quod Judaicus populus superbiendo a se repulit. Potest et hoc intelligi de unoquoque viro humili et superbo; moraliter enim quicunque immunditia, et fornicatione, et voracitate, et ebrietate detinetur « vallis » est; ille vero qui in superbia, et jactantia, et vana gloria consistit, « mons et collis » est. Sed homines adjuti gratia Dei cum transeunt de immunditia ad munditiam, de fornicatione ad continentiam, de voracitate ad abstinentiam, 131.0881C| de ebrietate ad sobrietatem, valles implentur. Item si adjuti divina gratia transierint de superbia et jactantia ad humilitatem, et de vana gloria ad despectum propriae carnis, tunc profecto montes et colles humiliantur. Hoc modo unusquisque nostrum viam Domino debet praeparare; ille enim viam Domino parat, qui de vitiis ad virtutem transit, quoniam viae Domini sunt fides et justitia, semitae vero illius caeterae virtutes. Has vias sibi notas fieri optabat Psalmista cum dicebat: « Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me. » Et quae sint ipsae viae consequenter manifeste curavit indicare dicens: « Universae viae Domini misericordia et veritas sunt; » et caeterae virtutes, id est, fides et justitia et similia semitae ipsius sunt. Et istas vias 131.0881D| hortatur nos Jeremias propheta inquirere cum dicit: « State super vias, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea. » Sequitur. « Et erunt prava in directa. » Prava sunt corda malorum hominum, per injustitiam detorta; sed tunc prava in directa commutantur cum corda malorum hominum ad justitiae regulam diriguntur. Asperae sunt mentes hominum furore et indignatione perturbatae, quae verbum praedicantis audire contemnunt, sed tunc « aspera in vias planas » commutantur, cum eae mentes hominum ira commotae, ad gratiam mansuetudinis redeunt, quaeque prius verbum praedicationis audire noluerunt, conversae ad beatitudinem, et ad lenitatem, delectabiliter audiunt 131.0882A| pacatae. « Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. » Hucusque videntur verba Joannis ab eo loco ubi ait: « Poenitentiam agite; » ab hinc vero verba sunt sancti evangelistae. Et quia beatus Matthaeus superius dixerat Joannem venisse, et poenitentiam in deserto Judaeae praedicare coepisse, ut ostenderet non immerito, sed digne ad officium praedicationis accessisse, idcirco de asperitate vestium, et vilitate ciborum coepit eum laudare dicens: « Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. » Vestimentum ipsius erat Deus et justitia, cibus ejus lex Christi et contemplatio divina; et quia ipse mundo mortuus erat, et mundus illi crucifixus, idcirco non poterat pretiosas vestes desiderare, et lautiores cibos appetere. 131.0882B| Sub ista tamen asperitate vestium et vilitate ciborum non condemnavit beatus Joannes temporalia bona, nec terrena bona docuit esse mala, quia omnia a bono Deo creata sunt, sed sub habitu vestimentorum et vilitate ciborum ostendit se peccata totius humani generis deflere. Nam multi sanctorum Patrum in praeterito tempore peccata mundi defleverunt. Moyses enim propter grave peccatum populi nimia tristitia affligebatur, et in tantum dilexit populum ut optaret se deleri de Libro vitae, si non dimitteretur peccatum populi. Josue vero minister et successor illius a mane usque ad vesperum prostratus jacuit coram Domino propter peccatum populi. Samuel omnibus diebus vitae suae luxit Saulem et populum quia recesserant a Domino. Elias vero 131.0882C| multa jejunii inedia affligebatur propter iniquitatem et peccata populi. Jeremias moerens et lugens non potuit quin diceret: « Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut defleam peccata populi mei die ac nocte? » Et Daniel dicit: « Trium hebdomadarum spatio sedens in domo mea panem desiderabilem non comedi, et aquam desiderabilem non bibi, lugens peccata populi mei. » Sicut isti, sic et multi sanctorum defleverunt peccata generis humani. Ita et Joannes. Si enim habitum exterioris hominis consideremus, quanti meriti interior homo sit agnoscere possumus. Ille enim, qui tali habitu utebatur extrinsecus, magni meriti erat intrinsecus, et in his verbis demonstratur vitam Joannis coelestem fuisse, et gloriosam ejus humilitatem et pudicitiae 131.0882D| honestatem. His etiam verbis sancti evangelistae Dominus alibi annuit cum dicit turbis de Joanne: « Quid existis in desertum videre? hominem mollibus vestitum? » subauditur Non; quod enim Dominus Joannem vestitum mollibus dicit non fuisse, hoc est quod beatus Matthaeus hic cum pilis camelorum indutum esse ostendit. Per hoc vero, quod tam Dominus quam evangelista Joannem de asperitate vestium laudavit, ostendit quia Joannes non fuit fautor malorum, sed increpator, et vitam peccantium non blandimentis fovebat, sed asperae invectionis verbis increpabat dicens: « Genimina viperarum, quis vobis demonstravit fugere a ventura ira? » Moraliter quicunque vult vestigia Joannis sequi, non debet peccatores blandimentis 131.0883A| fovere, sed aspere increpare, juxta illud Salomonis: « Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi. » Pulchre verba sapientium stimulis et clavis assimilantur, quia culpas peccantium nesciunt palpare, sed pungere, nesciunt fovere, sed increpare. Per zonam pelliceam designatur mortificatio ipsius Joannis; per mel silvestre, dulcis ejus praedicatio; nam tantae dulcedinis ea fuit ut ipse Christus ab hominibus putaretur. Et ipsa ejus existimatio bene locustae assimilatur; locusta enim elevata a terra cito cadit, et sic illa existimatio populi, qua Joannes Christus existimabatur, cito corruit, quia ille qui putabatur propheta, mox agnitus est Christus, et ille qui Christus, mox agnitus est propheta. Per Joannem, qui Domini gratia interpretatur, 131.0883B| significatur Christus; et congrue quidem Dei gratia dicitur qui mundo gratiam Dei attulit. Per vestimentum illius designatur Ecclesia gentium, quae bene vestimentum Dei dicitur, juxta illud quod Dominus per Jeremiam prophetam ait: « Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut vestimento vestieris. » Vestimentum namque Joannis de pilis camelorum fuit contextum, et sancta Ecclesia de gentilitate est congregata. Camelus enim immundum est animal, secundum legis praeceptum, et significat gentilitatem. Et bene per camelum, quod immundum est animal, immunda gentilitas designatur, et quod ita sit manifestat Isaias dicens: « Inundatio camelorum operiet te. » Per zonam pelliceam mortificatio ipsius sanctae Ecclesiae intelligitur, unde 131.0883C| Apostolus dicit: « Mortificate membra vestra quae sunt super terram; » et item: « Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis vestris. » Et Dominus in Evangelio: « Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. » Pascha etiam celebraturi « lumbos praecinctos habere » jubentur; hac enim zona agnitus est Elias, et hac zona, id est, hoc signo mortificationis agnoscuntur omnes fideles juxta illud Pauli: « Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. » Per locustas designantur hi qui de gentili populo antequam ad fidem transissent instabiles erant mente, et nec ad ista, nec ad illa se flectentes, rebelles et contradictores erant legis. Hi enim tales, tam praedicatione Joannis quam apostolica devicti, conversi 131.0883D| sunt in cibum Dei; unde Dominus dicit: « Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. » Cibus ergo Domini est voluntas Patris, et redemptio, et salus generis humani. Et quod per locustas gentilitas designetur ostendit Salomon cum dicit: « Locustae enim cum non habeant regem, nec ducem, nec praeceptorem, unaquaeque graditur per turmas suas. » Sic et gentilitas cum non haberet regem Christum, nec ducem, nec praeceptorem, id est aliquem latorem legis, aut aliquem doctorem vel prophetam, egressa est per turmas, id est de infidelitate ad gratiam Christi sub unitate fidei cucurrit. Per mel silvestre designantur ii qui in gentili populo, antequam ad fidem venissent, dulcis 131.0884A| conversationis, et sanctae vitae, et bonae opinionis fuerunt, de quibus unus fuit ille Cornelius centurio, de quo legitur in Actibus apostolorum, quia « erat vir justus et timens Deum, faciens quotidie eleemosynas plebi, et deprecans Deum die ac nocte, » unde promeruit ut angelus mitteretur ad eum qui diceret: « Corneli, exauditae sunt orationes tuae, et eleemosynae tuae ascenderunt in conspectum Dei. » De iis etiam fuit ille potens eunuchus Candacis reginae qui tanti studii fuit, ut non solum per annos omnes ascendere Hierusalem, sed etiam sedens in curru legeret Isaiam prophetam, quapropter promeruit ut dirigeretur ad eum Philippus diaconus, quatenus baptizaret eum: et isti tales cum essent mel silvestre in silva generis humani, 131.0884B| conversi ad fidem facti sunt mel domesticum in sinu sanctae Ecclesiae. « Tunc exibat ad eum Hierosolyma, et omnis Judaea. » Quod dicit « Tunc » ad superiora refertur ubi ait: « Venit Joannes Baptista praedicans in deserto. » Quaerendum tamen est quare Joannes baptizabat, cum suo baptismate peccata relaxare non poterat; in solo enim baptismo Domini peccata nobis relaxantur. Verum idcirco baptizabat quatenus per omnia officium suae praecursionis impleret, ut qui factus est praecursor Domini nascendo, et praedicando, simul etiam fieret baptizando. Sive ideo baptizabat, quia baptismum illius figuram gerebat catechumenorum. Nam sicut modo catechizantur pueri ut digni fiant accedere ad sacramentum baptismatis, ita et ille baptizabat, 131.0884C| ut illi quos aqua intingebat, postea devotius vivendo, digni fierent ad baptismum accedere Christi. Item quaerendum est quare in Jordane baptizabat. Duabus vero de causis id fecisse putandum est: ut ibi scilicet aperiret januam regni coelestis, ubi datus est aditus filiis Israel intrandi in terram repromissionis, sive quia Jordanes a duobus fontibus nascitur, id est « Aior » et « Dan » qui oriuntur ad radicem montis Libani. Et ideo baptizabat in Jordane ut ostenderet quia necesse est omnibus renatis per aquam baptismi, ut studeant implere praecepta duorum Testamentorum confitentes peccata sua. Hinc descendit etiam consuetudo ecclesiastica ut illi qui baptizandi sunt prius abrenuntient diabolo, et operibus ejus, saeculo, et pompis 131.0884D| ipsius. « Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum. » Pharisaei interpretantur divisi, Sadducaei vero justi, vel justificati; Pharisaei enim erant presbyteri, id est seniores Judaeorum, Sadducaei autem eorum haeretici; negabant enim Spiritum sanctum et angelos, et animam vivere post mortem, et ideo negabant esse resurrectionem, et quod isti negabant Pharisaei confitebantur. Fortassis viderat beatus Joannes istos Pharisaeos et Sadducaeos non simplici intentione venire ad baptismum suum, atque idcirco acriter eos redarguit dicens: « Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? » ac si diceret: Si ad meum vultis venire baptismum, simplici intentione venite, 131.0885A| et si meum vultis audire consilium facite fructus dignos poenitentiae. Illi enim qui quondam ob meritum fidei filii Abrahae dicti sunt, modo propter infidelitatem filii serpentis dicuntur, id est diaboli: et bene diabolus serpens dicitur, quia per serpentem protoplastos decepit; et quod diabolus serpens dicatur manifestat Scriptura dicens: « Suscitabo super eos Leviathan serpentem tortuosum. » Et sciendum quia consuetudo est sanctarum Scripturarum ab imitatione operum nomina imponere, ut illud: « Audite, principes Sodomorum, et auribus percipe legem Dei nostri, populus Gomorrhae; » et alibi: « Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. » Nunquid idcirco Judaei adeo appellati sunt, quod a Sodomitis, aut ex Gomorrhaeis nati 131.0885B| sunt? Non, sed ab imitatione operum; acta enim illorum imitantur. Et bene isti Pharisaei et Sadducaei progenies viperarum dicuntur ab imitatione eorum; fertur enim quod uterque parens viperarum in conceptu simul et in partu exstinguatur. Sic et ipsi Pharisaei et Sadducaei « progenies viperarum » vocantur, quia maxime illorum consilio crucifigendus erat Christus, Pater eorum, et per malam interpretationem mater illorum Synagoga est exstincta; nam mali filii, malorum parentum acta imitantes, bene « progenies viperarum » dicuntur, quia quasi de venenatis parentibus venenati filii nascuntur. Sequitur: « Quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? » Quis subauditur nisi Deus? si vero quis demonstravit sub futuro tempore intelligatur: quis 131.0885C| doctor, quisve praedicator dabit vobis consilium ut possitis evadere iram aeternae ultionis? Venturam illam appellat aeternam damnationem, unde dicit Paulus apostolus: « Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis, nunc reconciliati, salvi erimus ab ira per ipsum. » Et item: « Tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. » Nos vero qui peccavimus, et in usu malae consuetudinis involuti sumus, quomodo ab ira extremae ultionis evadere possimus, dicat sanctus Joannes nobis quid facere debeamus. Ait enim: « Facite dignos fructus poenitentiae. » In quibus verbis notandum quod beatus Joannes non tantum fructus poenitentiae, 131.0885D| sed dignos fructus admonet esse faciendos; quia aliud est facere fructus poenitentiae, et aliud dignos poenitentiae fructus, nam non par studium debet esse illi qui multa, et illi qui pauca, et illi qui aliqua illicita commisit. Illi qui nulla commisit, jure conceditur ut licitis utatur; illi vero qui aliquid commisit necesse est ut tanto a se abscindat licita, quanto meminit se perpetrasse illicita. Hac sententia uniuscujusque nostrum conscientia constringitur; nam unusquisque nostrum tanto majora lucra sibi debet acquirere per poenitentiam, quanto sibi majora damna intulit per culpam. Ille enim qui post actam poenitentiam eadem vel similia committit 131.0886A| pro quibus poenitentiam gessit, aut dissimulat se agere poenitentiam, aut ignorat.
HOMILIA IV. IN ILLUD MATTHAEI: Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Nativitatem Domini nostri Jesu Christi secundum carnem, qua Dei Filius homo fieri dignatus est, Matthaeus evangelista brevi quidem sermone, sed plena veritate descripsit. Coepit namque ab Abraham generationem patrum describere, et perduxit eas usque ad Christum, et, ut ostenderet quantum distaret Nativitas Domini nostri Jesu Christi a caeterorum hominum nativitate. subjunxit: « Cum esset desponsata mater Jesu Maria Joseph. » Ostendit 131.0886B| enim illos secundum solitam copulam maris et feminae generantes et generatos; Justum vero nec generantem nec generatum, sed de Spiritu sancto ex Virgine conceptum et natum. Et quia Dei Filius nasciturus erat in carne, decebat ut non ex alia nasceretur, quam ex illa quae virgo erat: et quia Virgo paritura erat, decebat ut non alium pareret quam qui Dei Filius esset. Sed sciendum quod beatus Matthaeus non tempus, non locum, non ordinem conceptionis narrat, quae omnia manifestissime beatus Lucas demonstrat cum dicit: « In mense sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen virginis Maria. » Et quia Virgo paritura erat 131.0886C| Dei Filium, decebat ut prius ab angelo salutaretur, deinde divina virtute illustraretur, ac sic demum Dei Filium in se susciperet. Quaerendum nunc est quare Dominus noster Jesus Christus non de simplici virgine, sed ex desponsata nasci voluerit, et sciendum quod plurimae rationabiles causae a sanctis Patribus traduntur; verumtamen praecipuae hae sunt: Prima est ut per Joseph origo demonstraretur beatae Mariae, cum ambo de una eademque tribu fuerint; secunda, ne quasi adultera lapidaretur ab Judaeis, si virum non haberet et filium procreasset; tertia, ut fugiens in Aegyptum haberet maritale solatium, quo sustentaretur, hoc est haberet virum qui Dominum in Aegyptum ferret et referret, et necessaria femineae fragilitati subministraret, et fidelis custos et 131.0886D| tutor integerrimae virginitatis, et testis certissimus, et nutritius esset Domini fidissimus; quarta, quam addidit martyr Ignatius, ut partus ejus celaretur diabolo, id est ut non haberet diabolus suspectum partum, dum videret eum ex conjuge natum. Si enim de simplici virgine nasceretur, facile diabolus eum Dei Filium agnosceret, et nunquam crucifigeretur; unde est illud Apostoli: « Si enim agnovissent, nunquam majestatis Dominum crucifixissent. » Sequitur: « antequam convenirent. » Hoc verbum conveniendi, non ipsum concubitum, sed tempus significat nuptiarum, id est quando ea quae fuerat sponsa incipit esse uxor; et est sensus: antequam convenirent, id 131.0887A| est antequam rite solemnia nuptiarum celebrarent; nam quod postea acceperit eam, evangelista in subsequentibus manifestat cum dicit, quia monente angelo accepit eam Joseph, et quia non concumbebant, idcirco subjungit: « et non cognoscebat eam. » Tamen « inventa est habens in utero, » et certe a nullo alio nisi ab Joseph, quia maritali sententia pene omnia futurae conjugis noverat, et idcirco tumentem ejus uterum curioso deprehendebat intuitu. « Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. » Bene justus, quoniam justitiae custos erat, videbat namque sponsam concepisse suam, quam noverat a nullo viro fuisse attactam; videbat gravidam, quam vere noverat castam, et quia legerat in propheta 131.0887B| « de radice Jesse exiet virga, et flos de radice ejus ascendet, » et noverat beatam Mariam originem duxisse de stirpe David, qui fuit filius Jesse, legeratque etiam: « Ecce Virgo in utero concipiet, et pariet filium, » idcirco non discredebat, vel diffidebat hanc prophetiam esse implendam in ea; et cum esset justus, et omnia juste vellet agere, dignum existimavit ut haec nulli proderet, et tamen eam non acciperet uxorem, sed, mutato proposito nuptiarum, dimitteret eam, ut maneret sponsa sicuti fuerat. Et hoc est quod dicit evangelista, « et nollet eam traducere, » id est palam facere, sed occulte voluit dimittere, id est tempus nuptiarum mutare; quod si fecisset, perpauci essent qui non magis autumarent eam meretricem quam virginem, et idcirco repente 131.0887C| consilium Joseph divino mutatum est consilio, nam « haec eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei. » Justo Joseph, juste omnia cogitanti, et disponenti bene justus directus est nuntius, qui ad conservandam Virginis famam monuit ut eam acciperet uxorem. Hinc beatissimus Ambrosius ait: Maluit Dominus quosdam de suo ortu, quam de matris pudore dubitare; maluit aliquos modum suae conceptionis ignorare, quam castitatem suae Genitricis infamare; hoc est magis elegit ut filius fabri diceretur, quam ut ejus mater adultera vocaretur. Per hoc vero quod angelus in somnis apparuit Joseph, requies designatur mentis, et quia requiescebat a curis saecularibus, idcirco angelica visitatione pariter et locutione meruit perfrui. « Joseph, fili 131.0887D| David, noli timere. » Blandientis affectu angelus alloquitur Joseph, cum eum proprio nomine, et filium David, vocet; erat enim filius David non tantum genere, sed fide et imitatione. « Noli timere accipere Mariam conjugem tuam. » Monuit ut acciperet ad nomen conjugii, non ad operis officium; « quod enim natum est in ea de Spiritu sancto est; » et ut dignitas partus ostendatur ait: « Pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesum, » hoc est totius mundi Salvatorem, et universorum salutis Auctorem. Salvat ipse quidem non infideles, non incredulos, sed populum suum, hoc est, in se credentem; salvat non tam a visibilibus hostibus, quam potius ab invisibilibus, hoc est a peccatis; salvat non armis pugnando, sed 131.0888A| peccata relaxando. Quod autem tali nomine nuncupari debuisset, longe ante praedixerat per Isaiam cum ait: « Justus et salvans Dominus non est praeter me. » Et quod tali nomine vocari debuisset, etiam antequam nasceretur ipse praedixit per prophetam: « De ventre matris meae vocavit me Dominus nomine meo. » Sequitur: « Hoc totum autem factum est ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam. » Quaerendum est in hoc loco quare dixerit sanctus evangelista totum factum esse, cum superius solam narraverit conceptionem. Sciendum tamen quod idcirco sanctus evangelista totum factum esse dixit, ut per hoc demonstraret, quod ante in praescientia Dei totum factum fuit quam fieret apud homines, sive quia praeteritarum rerum erat narrator, et ideo 131.0888B| totum factum erat: mos namque fuit hujus sancti evangelistae pene omnia quae dixit exemplis Veteris Testamenti confirmare, maxime propter illos Judaeos qui ita crediderunt in Dominum Jesum Christum, ut timerent recedere a carnali observatione legis, ut tanto facilius retraheret eos ab ipso timore, quanto jam viderent et agnoscerent ea esse completa in gratiam Evangelii, quae praedicta vel gesta fuerant in Veteri Testamento: « Ecce Virgo in utero habebit. » Quod Virgo esset conceptura, et Dei Filium paritura multis demonstratur exemplis; Salomon enim dicit: « Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. » Sapientia Christus est, de quo Apostolus dicit: « Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. » Haec sapientia itaque aedificavit sibi domum, vel 131.0888C| matrem de qua sumpsit carnem, vel corpus in Virgine, in quo apparuit visibiliter inter homines. Et Psalmista dicit: « Mater Sion dicet: Homo, » etc. Mater Sion ipsa est beata virgo Maria, et Christus « homo factus est in ea, » quia Filius Dei carnem sumpsit ex ea; « et ipse fundavit eam Altissimus, » quia ipse Altissimus, qui homo factus est, fecit sibi matrem, de qua nasceretur secundum humanitatem. Hinc et Isaias: « De radice, inquit, Jesse exiet virga, et flos de radice ejus ascendet. » De radice Jesse exivit virga, quia de stirpe David qui filius Jesse fuit, ut diximus, originem duxit beata Maria, quae florem munditiae, id est Dominum Jesum Christum, absque macula peccati concepit et genuit. Haec est virga illa Aaron quae fronduit, et frondes in amygdalum 131.0888D| produxit; nam sicut illa absque humore ullo terrae flores et frondes in amygdalum produxit, ita et beata virgo Maria absque ullo humano semine concepit, et peperit Christum. Et bene Dominus noster Jesus Christus similatur amygdalo: nam sicut amygdalum constat ex osse, cortice, et medulla, ita Dominus noster Jesus Christus constat ex divinitate et humanitate, carne scilicet et anima, et qui absque humano semine natus est de Virgine, ideo per Prophetam loquitur dicens: « Ego autem sum vermis et non homo. » Nam sicut vermis ex ligno absque ullo semine nascitur, ita et Christus de Virgine. Inde est etiam quod secundum septuaginta Interpretes scarabeus de ligno clamat. 131.0889A| Quaerendum est etiam quare dicat sanctus evangelista « habebit » cum propheta dicat « concipiet; » et sciendum quod quia propheta futura praedicabat, idcirco posuit « concipiet, » nam illud concipitur quod non habetur. Evangelista vero quia de praeterito narrabat historiam, ideo mutavit « concipiet, » et posuit « habebit; » quoniam illud quod habetur jam non concipitur, sed tenetur. Quod autem dicit: « Vocabitur nomen ejus Emmanuel, » putandum est hoc nomen sic interpretatum fuisse ab aliquo translatore, non a propheta vel evangelista, ne hoc haberetur obscurum vel confusum apud Latinos. Hoc namque nomine duae substantiae Domini nostri Jesu Christi, divinitatis scilicet et humanitatis in una persona designantur, quia qui ante omnia 131.0889B| saecula ineffabiliter genitus est a Deo Patre, idem ipse in fine temporum factus est Emmanuel, id est « Nobiscum Deus » ex Virgine matre. Quod autem dicitur « Nobiscum Deus, » potest intelligi hoc modo: Nobiscum factus est, hoc est passibilis, mortalis, esuriens, sitiens, lassescens, et per omnia nostri similis absque peccati affectione: sive « Emmanuel » hoc est nobiscum Deus factus est, quia substantiam nostrae fragilitatis, quam assumpsit, substantiae suae divinitatis in unitate personae univit et conjunxit, quando « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; » ut mirum in modum inciperet esse quod nos sumus, nec tamen desineret esse quod erat. « Exsurgens autem a somno Joseph fecit quod praecepit ei angelus Domini. » Eo ipso aditu redit vita, 131.0889C| quo ingressa est mors, id est per virginem feminam, et per obedientem virum. De virgine terra creatus est Adam, de virgine femina natus est Christus. Per inobedientiam Adae omnes perditi sumus, per bonum obedientiae Joseph omnes ad pristinum statum revocamur; nam his verbis magna nobis virtus obedientiae commendatur, quibus dicitur: fecit sicut praecepit ei angelus Domini; accepit videlicet Mariam celebratis nuptiis, atque accepit, ut ea conjux vocaretur, non ut tamen concumberent, quia sequitur: « et non cognoscebat eam. » Fuerunt quoque nonnulli qui dixerant quod Joseph non celebratis nuptiis beatam Mariam accepit, sed bene ait Beda: Ille qui hoc didicit ostendat ubi licitum fuit unquam apud Judaeos quod sponsi et sponsae simul convenirent absque 131.0889D| celebratione nuptiarum, et si ostenderit, nos sano ejus sensui cedimus; tantum videat ne aliquod tale proferat, quod matrem Domini infamet; et cum hoc ostendere non potuerit, nostrae credat assertioni. Et « non cognoscebat eam. » Hoc verbum cognosco aliquando in sacris Scripturis pro cognitione ponitur, ut illud: « Cognovit Joseph fratres suos, ipse tamen non est agnitus ab eis: » et item: « Remansit puer Jesus in Hierusalem, et non cognoverunt parentes ejus. » Pro concubitu etiam ponitur, ut illud: « Cognovit Adam adhuc etiam uxorem suam, et genuit ex ea filios et filias. » Sic et in hoc loco pro concubitu ponitur et « non cognoscebat eam, » id est non concumbebat cum ea « donec peperit filium 131.0890A| suum primogenitum. » Fuerunt praeterea nonnulli haeretici qui dixerunt quod Joseph et beata Maria post natum Dominum simul convenissent, et filios eos procreassent, quos sancti evangelistae fratres Domini appellant, et ad suum errorem confirmandum sumpserunt hoc testimonium dicentes, quod nequaquam sanctus evangelista dixisset « donec, » nisi post Dominum natum simul convenissent. Sed procul repellat Deus hunc errorem a cordibus fidelium; sciendum namque est quod sanctus evangelista illo tempore, scilicet ante partum, negare studuit quod Joseph non cognovit eam, ne aliqua suspicio posset oriri; post partum vero nullum dubium esse credidit quod non convenerint, ideoque negare non curaverit. Si enim illa legalis Maria, postquam divino 131.0890B| meruit perfrui eloquio, carnali non legitur copulae permista; Noe etiam et Moyses postquam divinis perfrui eloquiis meruerunt non concubuisse leguntur, quis sanae fidei audeat dicere hanc evangelicam Mariam, et hunc evangelicum virum Joseph scilicet post natum Dominum convenisse, praesertim cum illis in castitate permanentibus singulari gratia natus est Dei Filius? Verumtamen sciendum quia solet « donec » pro infinito accipi, ut est illud: « donec senescaris ego sum. » Nunquid, postquam ille senuerit, desiit esse Deus? Non; sed sic est intelligendum: Ego semper ero etiam postquam vos senueritis. Et item: « Vivo ego, dicit Dominus; non delebitur hoc peccatum vestrum donec moriamini. » Nunquid postquam mortui erunt deletum est peccatum 131.0890C| eorum? Non; si enim ante non est deletum, post mortem minime. Et Psalmista inquit: « Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. » Nunquid postquam facti sunt inimici illius scabellum pedum ejus, desiit Filius sedere a dextris Patris? Non; sed talis est sensus: Inimici quidem tui pedibus tuis subjicientur, et tu a dextris meis semper sedebis. Et in Evangelio legitur: « Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. » Et est sensus: quia nunquam reddes, nunquam exies. Sic et in hoc loco pro infinito accipitur: « et non cognoscebat eam donec peperit filium suum, » id est nunquam cognoscebat. Sciendum est praeterea quia fuerunt nonnulli haeretici qui 131.0890D| dixerunt Dei Filium non veram carnem ex Virgine sumpsisse, sed imaginarium corpus habuisse, ideoque addidit « suum, » hoc est proprium, non adoptivum, non aliunde, neque ex nihilo, sed ex sua substantia, et sancto Spiritu conceptum et natum. Sequitur « primogenitum. » Non etiam defuere haeretici qui ad confirmandam sententiam sui erroris hoc verbum asumpserunt dicentes, quod nequaquam sanctus evangelista dixisset « primogenitum, » nisi is habuisset fratres; falso tamen, nam primogenitus dicitur non ille solummodo quem fratres sequuntur, sed qui primus nascitur, sive non. Legis namque praeceptum fuit ut « omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocaretur, et omnia primogenita 131.0891A| Deo in templo offerrentur, et septem diebus essent sub uberibus matrum, octava die vero offerrentur Domino. » Et nunquid illa solummodo primogenita offerebantur quae fratres sequebantur? Non, sed omnia quae primo nascebantur. Et item legitur quia « percussit Deus primogenitum in terra Aegypti: » et nunquid illa solummodo primogenita percussit, quae fratres fuerant secuti? Non, sed omnia quae primo nata sunt tam de hominibus quam de animalibus. Ergo omnis unigenitus recte potest dici primogenitus; verumtamen non omnis primogenitus dicitur unigenitus. Dominus igitur Jesus Christus cum sit unigenitus bene dicitur primogenitus, quia primus de Virgine est natus, et natus quidem non devirginavit matrem, quae virgo semper 131.0891B| permansit; de ea namque scriptum est: Porta haec clausa erit, et vir non transibit per eam: solus Dominus egredietur per eam, et erit semper clausa. Et quid mirum si unigenitus Dei Filius primogenitus dicitur eo quod primus natus sit de Virgine? cum etiam primogenitus mortuorum dicatur, unde est illud: « Ipse est testis fidelis primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae. » Bene quidem primogenitus mortuorum dicitur, quia ipse primus a mortuis resurrexit, et nobis aditum resurgendi de morte ad vitam dedit. Dicitur etiam « primogenitus in multis fratribus, » ut illud Apostoli: « Quos autem praescivit et praedestinavit conformes fieri imagini Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. » In quibus multis? In illis videlicet de quibus 131.0891C| Joannes apostolus ait: « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. » Et sciendum quia non solum dicitur primogenitus in illis qui post eum fuerunt, sed etiam in illis qui ante ejus nativitatem exstiterunt, qui bene utique possent dicere cum Joanne: « Post nos venit vir qui ante nos factus est, » atque etsi post nos natus est, tamen potentia suae divinitatis nos praecessit. Primogenitus etiam dici potest secundum ipsam naturam divinitatis, ut illud: « Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. » Sapientia loquitur, et sapientia Christus est, de quo Apostolus: « Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. » Hunc Christum Dei virtutem et Dei sapientiam Virgo mater in fine temporum concepit et peperit, quem Deus Pater 131.0891D| ante omnia saecula ineffabiliter genuit. Praeterea dicitur primogenitus eo quod ipse primus aperuit vulvam sanctae Matris Ecclesiae ad procreandos Deo filios per aquam baptismatis. « Et vocavit nomen ejus Jesum. » Liquet hoc nomen fuisse notissimum sanctis Patribus et Dei prophetis, et maxime illi qui dicebat: « Defecit in salutare tuum anima mea; » id est in considerando salutare tuum anima mea defecit; et item: « exsultavit cor meum in salutari tuo; » nec non illi qui dicebat: « Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. » Et permaximum est illud: « Deus, in nomine tuo salvum me fac, » id est gloriam tui nominis quo Salvator 131.0892A| diceris in me salvando glorifica, ut tuum nomen sit super me.
HOMILIA V. IN ILLUD MATTHAEI: Dicebat Jesus turbis Judaeorum: Ecce mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, etc. Quod autem superius dicit: « Implete mensuram patrum vestrorum, » ad personam Christi pertinere videtur, quoniam ipse ab illis occidendus erat, sive potest referri ad apostolos, de quibus nunc dicit: « Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, sapientes et scribas, » ut scilicet impleatis mensuram patrum vestrorum, et illos occidendo ostendamini vos esse filios homicidarum, et convincamini falso ornare sepulcra prophetarum. Prophetae enim non solum 131.0892B| illi dicti sunt qui incarnationem Domini venturam praedixerunt, sed etiam illi qui coelestis regni gaudia annuntiant, et Scripturas interpretantur; de quibus dicit Apostolus: « Prophetae duo aut tres dicant, caeteri autem dijudicent. » Quidam enim prophetas Veteris Testamenti autumant esse praeferendos apostolis in ordine catalogi; sed sciendum est quia prophetas, sapientes et scribas Dominus apostolos suos appellavit; prophetae enim dicti sunt quia prophetico spiritu erant repleti; sapientes erant, quia eruditi fuerant coelesti doctrina, id est Evangelii gratia: unde et prophetas ait, ut eruditos corde in sapientia; scribae vero erant quia de thesauris suis nova et vetera proferebant. « Et ex illis occidetis, » sicut Paulum et Jacobum, « et crucifigetis, » quemadmodum 131.0892C| Petrum et Andream, « et flagellabitis in synagogis vestris, » quemadmodum omnes apostoli leguntur flagellati, de quibus in Actibus apostolorum dicitur: quoniam gaudentes ibant flagellati a conspectu concilii. « Et persequemini de civitate in civitatem: » et est sensus: Persequemini, inquam, et expulsi eritis a finibus Judaeae ut congruo tempore digna fiat transmigratio ad gentes ad seminandum Evangelium Christi. « Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est super terram; a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae. » Quis autem fuerit iste Abel non solum hac Domini sententia, sed etiam testimonio libri Genesis comprobatur, ubi ejus munera Deo accepta fuisse narrantur. Sic enim scriptum est: « Respexit Dominus 131.0892D| ad Abel et ad munera ipsius; » prius enim dicitur Deum respexisse ad Abel, deinde ad munera ejus, ideoque justus deprehenditur. Sed solerter investigandum est quis fuerit iste Zacharias, nam multos legimus Zacharias. Appellatus namque est Zacharias ille penultimus duodecim prophetarum. Zacharias etiam dictus est pater Joannis, et similiter Zacharias vocatus est ille Joiadae sacerdotis; sed ille penultimus duodecim prophetarum nusquam legitur occisus, atque etsi nonnulli dicant quod Zacharias pater Joannis occisus sit inter templum et altare, eo quod Christi adventum futurum praedixit, hoc tamen in divinis litteris non invenitur, et ne libera 131.0893A| facultas errandi daretur per diversos, ideo signanter addidit Dominus: « quem occidistis inter templum et altare. » Congruentis ergo Zacharias intelligi potest ille filius Joiadae sacerdotis, quem Joas, rex Judae, interfecit inter templum et altare. Sed quaerendum est quomodo Dominus hic eum filium Barachiae nominet, cum, sicut in libro Regum legitur, filius fuerit Joiadae sacerdotis: sic enim legitur: « Non est recordatus Joas Joiadae patris ejus quae sibi fecisset bona. » Solvitur haec quaestio ita: aut is certe duo nomina secundum consuetudinem suae gentis habuit, aut solvitur interpretatione nominum. Barachias enim interpretatur benedictus Domini, Joiadas vero Dei justitia; nihil ergo interest sive dicatur filius fuisse Barachiae, id est benedicti 131.0893B| Domini, sive Joiadae, id est justi Domini, quoniam unum est. Dominus ergo ob magnitudinem ejus, et ad laudem ipsius vocavit illum filium Barachiae, id est benedicti Domini. Rursus quaerendum est quomodo dicat Dominus omnem sanguinem justorum quaerendum esse ab Abel justo usque ad sanguinem Zachariae filium Barachiae super generationem Judaeorum cum ipsi neutrum eorum occiderint, scilicet nec Abel, nec Zachariam. Nunquid merita omnium generationum ac subsequentium una generatio persolvet? non enim aequum est ut alter pro alterius peccatis puniatur. Sciendum est ergo quia moris est sacrarum Scripturarum duas generationes narrare, unam bonam et alteram malam, unam justorum, et alteram impiorum; Christus enim est caput omnium 131.0893C| electorum, et omnes electi membra sunt illius, ac per hoc omnium electorum ab Abel usque ad finem saeculi, quasi una erit generatio. Diabolus vero caput est omnium iniquorum, et omnes iniqui membra sunt ipsius; omnium ergo impiorum a Cain usque ad finem saeculi, una erit generatio; de bona namque generatione scriptum est: « Generatio rectorum benedicetur, » et iterum: « Haec est generatio quaerentium Dominum; » de mala autem dicit: « Generatio mala et perversa, haec Domino retribuisti, » et item: « Generatio cujus oculi sublimes, et cujus palpebrae in altum erectae. » Hae enim sunt illae duae civitates, una Christi, altera diaboli, id est una Hierusalem visio pacis, et Babylon civitas confusionis. Pulchre ergo omnis sanguis 131.0893D| justorum qui effusus est ab Abel justo usque ad sanguinem Zachariae requiretur super generationem iniquorum. Iterum quaerendum est quomodo dicat omnem sanguinem justorum requirendum esse ab Abel tantum, usque ad Zachariam filium Barachiae. Cur autem ab Abel, non est mirum, sed valde mirum est quomodo usque ad sanguinem Zachariae, cum plurimorum sanctorum sanguis postea effusus sit innocentium, et ipsius Christi, et apostolorum nec non et innumerabilium martyrum, et effundetur usque ad finem saeculi. Solvitur autem sic: Abel pastor ovium fuit, et in campo occisus, Zacharias fuit sacerdos, et in atrio templi Domini interfectus. Ideo ergo Dominus hos duos memoravit, quoniam 131.0894A| omnes sancti martyres per istos designantur laicalis et sacerdotalis ordinis. Zacharias autem interpretatur memoria Domini, unde et pulchre per ipsum omnes electi designantur, etiam et ille qui in fine mundi nasciturus est, quique memor Domini erit. Sequitur: « Amen dico vobis, venient haec super generationem istam, » id est ultio et vindicta justorum, quorum sanguis effusus est super terram, et requiretur non solum super Judaeos, sed etiam super omnes iniquos, ut aequales sint ad perferen a justi judicii supplicia, qui pares fuerunt impietatis culpa. « Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. » Hierusalem quoque Dominus non saxa, non aedificia sed habitatores civitatis illius appellat; plangit quippe super eam patris affectu, unde, sicut alter evangelista refert, Jesus « videns 131.0894B| civitatem flevit super illam dicens: quia si cognovisses et tu; » praevidens namque Dominus plagam et ruinam illi perfidae civitati futuram, nec temporalem solum, quae a Romanis ventura erat, sed etiam illam quam in aeterna damnatione erat habitura, ideo patrio affectu deplorans condolendo alloquitur et dicit: « Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, » ac subjungit: « quotiens volui congregare filios tuos; » in quo ostendit omnes retro prophetas a se directos fuisse, et destruuntur idcirco haeretici qui dixerunt Dominum sumpsisse initium sui ex Virgine, et alium fuisse Deum Veteris, alium Novi Testamenti, quoniam ille idem erat qui prophetas ante Virginem direxit. Addit: « Quemadmodum 131.0894C| gallina congregat pullos suos sub alas, » et bene hanc similitudinem assumit, hoc enim animal magnum affectum habet circa filios; ceterae enim aves, etsi filios habeant, non facile possunt agnosci esse matres, nisi forte in nidis residere videantur. Gallinam vero, etsi pulli non sequantur et filios non videas, facile potes agnoscere matrem, ita enim fit alis demissis, plumis hispida, voce rauca, omnibusque membris dissoluta et abjecta, ut infirmitate filiorum cum sit affecta, et ipsa infirmetur; alis etiam praeterea filios protegit, et pugnam init adversus milvum. Sapientia ergo Dei Patris, quae est mater omnium nostrum, Dominus scilicet Jesus Christus propter infirmitatem assumptae carnis gallinae se assimilavit, unde Apostolus 131.0894D| dicit: « Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; » infirmari quippe voluit ut nos sua virtute protegeret, nec diabolus raperet quos ipse defendit; nam quod gallina naturae affectu pugnam init adversus milvum, hoc Dominus propria sua potestate agit adversus diabolum. Et ut ostenderet Dominus quem affectum haberet erga salutem humani generis, et specialiter illius Judaici populi, ad quem loquebatur, gallinae se assimilavit. Sed quaerendum est quid sit quod Dominus dicit: « Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina, et noluisti; » sic enim videntur verba sonare, ac si voluntas Dei superata sit a voluntate iniquorum hominum, et infirmissimis nolendo impedientibus, Omnipotentissimus 131.0895A| non potuerit facere quod voluerit. Ubi est ergo illa omnipotentia de qua scriptum est: « Omnia quaecunque voluit fecit? » Non enim ait quaedam fecit quae voluit, sed omnia. Intelligendum est enim quia quotiens volui congregare filios tuos et noluisti, ego quos volui te nolente de filiis congregavi. Sequitur: « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; » et notandum quia non ait mea, sed vestra, et ideo deserta, ac si diceret: Non estis digni mea protectione, hinc est quod voces angelorum insonuerunt dicentes: Transeamus ab his sedibus. Hoc etiam antea longe praedictum fuerat a Jeremia propheta dicente: « Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam. » Hierusalem quoque Dominus, quam secundum alterum Evangelium nidum appellat, hic 131.0895B| domum nominat, quae suo merito, divino auxilio denudata, suae ditioni est derelicta, quia non solum protegi despexit alis illius potentissimae avis, quam gallinam nominat; sed etiam ipsa avis, id est Christus, a duabus vulpibus est tradita, hoc est Herode, et Pilato, et ideo Romani quasi vacuam domum, et nidum invidentes omnia diripuerunt, id est et locum, et gentem, et regnum. « Dico enim vobis, non me videbitis amodo. » Ad Hierusalem quoque, et ad populum Judaicum loqui pergebat Dominus, ac si diceret: nisi poenitentiam egeritis, et me confessi fueritis illum esse de quo prophetae cecinerunt Omnipotentis Dei Filium, non me videbitis, id est cognitionem meam non habebitis; id quod nonnulli intelligunt de secundo Domini adventu, quando venturus 131.0895C| est in claritate, ut sit sensus: non me videbitis amodo, scilicet non me videbitis venturum in claritate, sed terribilem, habent enim etiam nunc Judaei tempus poenitentiae concessum. Confiteantur ergo Christum esse Dei Filium, et dicant: « Benedictus qui venit in nomine Domini, » et faciem ipsius videbunt, id est cognitionem ejus habere poterunt, qui vivit et regnat, etc.
HOMILIA VI. IN ILLUD MATTHAEI: Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel.
Primo omnium quaerendum est quare dicat Matthaeus Herodem defunctum, cum Lucas dicat Joannem sub Herode coepisse praedicare. Solvitur haec 131.0895D| quaestio tamen in duobus hominibus unum nomen habentibus; duo enim fuerunt Herodes, id est pater et filius; nam quando Joseph in Aegypto fuit, Herodes pater regnabat; quando vero reversus est, Archelaus, filius ejus, potiebatur regno; et quando Joannes coepit praedicare, Herodes filius praeerat Galilaeae, unde Matthaeus istum regem nominat, Lucas illum tetrarcham. Item quaerendum est quare dicat Matthaeus Joseph timore Archelai secessisse in Galilaeam, cum Lucas dicat Herodem praeesse Galilaeae, et quare magis debuit timere Archelaum quam Herodem, cum fratres essent, et unius patris filii. Solvitur haec quaestio in mutatione temporum, nam alio tempore regnavit Archelaus in Judaea, et alio tempore 131.0896A| praefuit Herodes Galilaeae. Nam quando Herodes de Aegypto reversus est, Archelaus regnabat super Judaeam, et Herodes nondum praeerat Galilaeae, et idcirco parentes Domini secure potuerunt habitare in Galilaea. Item quaeri potest quare dicat Matthaeus Joseph timore Archelai secessisse in Galilaeam, et habitasse in Nazareth, cum Lucas videatur dicere quod gratia propriae civitatis descendisset in Galilaeam, et habitasset Nazareth, sed solvitur sic: quando Joseph admonitus est in Aegypto ab angelo ut reverteretur in terram Israel, intellexit ille terram Israel dici terram Judaeam, sed postquam reversus est audivit quod Archelaus regnaret ibi, et tunc intellexit terram Israel non solum Judaeam, sed etiam et Galilaeam, quia Israelitae eam incolebant. 131.0896B| Nunquid errore angeli hoc factum est? Non, sed Joseph; quia quando angelus admonuit eum ut reverteretur in terram Israel, non dixit proprie ad quem locum declinare debuisset, sive quia credidit Joseph quod puer tantae auctoritatis non debuisset alicubi nutriri nisi in egregia urbe in qua rex, principes sacerdotum, et legis doctores erant, et idcirco Hierusalem ascendere voluit; sed postquam audivit quod Archelaus regnaret ibi, coepit angustiari, et ideo secundo admonuit angelus eum ut reverteretur in Galilaeam. Item quaerendum est quare dicat Lucas parentes Domini per omnes annos ascendisse Hierosolymam, cum Matthaeus dicat Joseph timore Archelai secessisse in Galilaeam. Quomodo ergo per omnes annos ascenderunt, si timore Archelai non 131.0896C| ausi sunt ibi habitare? Solvitur tamen sic: quod fortassis scilicet Archelaus parvo tempore regnavit, et ideo parentes Domini per omnes annos secure potuerunt ascendere Hierusalem; nam, sicut narrat Josephus historiographus, vix decem annis potitus regno accusatus est ab Judaeis apud Caesarem propter nimiam insolentiam et ferocitatem animi, et relegatus est exsilio apud Viennam civitatem. Sed forte dicet aliquis quod Archelaus multo tempore regnavit. Ad haec respondendum est ita: Solent homines visitare loca ad tempus, in quibus non audent semper habitare. Parentes enim nostri Salvatoris sic timebant Archelaum ut non essent contemptores legis et ideo per omnes annos Hierusalem ascendere potuerunt, ubi non semper ausi erant habitare, sive 131.0896D| inter plurimam turbam populorum ascendere potuerunt, ut non agnoscerentur. Item quaeri potest quare dicat Lucas evangelista Dominum quadragesimo die in templo praesentatum, et munera pro eo oblata: et Matthaeus dicat Herodem turbatum venientibus magis, et nuntiantibus regem Judaeorum esse natum. Si Herodes propter relatum magorum turbatus est, quomodo parentes Jesu ausi sunt ascendere ad templum? Si quis aliquantulam experientiam humanarum rerum habet, non ignorat quod corda regum diversis curis et sollicitudinibus praeoccupata sunt, maxime illorum qui sunt constituti sub imperio alterius. Quis enim scire potest quanta iste audierit aut ex parte Caesaris, aut ex parte hostium, 131.0897A| aut aliqua majore causa praeoccupatus, et ideo magos oblivioni tradidit ad tempus, et ideo parentes Domini securi ascendere potuerunt ad templum; sive credidit Herodes quod magi non invenissent puerum, et ideo verecundati fuissent reverti ad se, et idcirco non curavit quaerere puerum. Sed postquam pervenit fama ad aures illius quia puer delatus fuisset ad templum, et munera pro eo oblata, et Simeon et Anna multa de eo prophetassent, tunc cognovit se delusum a magis, et iratus est valde. In eo quod Dominus fugit, nobis exemplum reliquit fugiendi, reprehensibile enim videretur apud sanctos suos, si ipsi fugerent, et ille prius non fugisset; nam quod prius exemplo ostendit, postea verbis docuit cum ait: « Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. » Per hoc quod parvuli 131.0897B| occisi sunt, et puer Jesus qui quaerebatur vivus evasit, significabatur quia corpora sanctorum martyrum poterunt occidi, sed fides quae in illis erat nullo modo posset exstingui, qui veraciter poterant dicere cum Paulo: « Sive vivimus Domino vivimus, sive morimur Domino morimur, sive enim vivimus, sive morimur, Domini sumus. » Per hoc quod Joseph propter persecutionem Herodis fugit in Aegyptum, et exstincto illo reversus est in terram Israel significabatur quod multi sanctorum expellendi erant ex suis sedibus, et nonnulli etiam exsilio relegandi, et exstinctis persecutoribus, et, denuo reddita pace Ecclesiae, reversuri erant ad proprias sedes. Nam quod puer Jesus quaerendus esset ab Herode, et non inveniendus antea jam praedictum fuit; praedixit 131.0897C| enim hoc Salomon in persona Ecclesiae cum ait: « Quis dabit tibi fratuelem meum sugentem ubera matris suae? » Quibus verbis ostendit impossibilitatem inveniendi Christum; et Psalmista ait: « Ex utero, de ventre matris meae tu es meus protector; » et Dominus per Salomonem: « Quaerent me et non invenient; » et subauditur mali; et Moyses hoc ipsum mysticis verbis praedixit cum ait: « Non coques haedum in lacte matris suae, » quibus verbis ostendit Christum non in infantia, neque in pueritia, sed in perfecta aetate crucifigendum. Per haedum peccatores intelliguntur, et ideo Dominus haedus dicitur, quia similitudinem carnis peccati sumpsit, sive quia obtulit se hostiam Deo in ara crucis pro nobis. « Defuncti sunt qui quaerebant 131.0897D| animam pueri. » Quaerendum est quare dicat pluraliter defuncti sunt, cum superius solum Herodem narraverit quaesisse animam pueri. Solvitur haec quaestio tamen duobus modis: aut certe locutus fuit sanctus evangelista per speciem tropi, quando multi ponuntur pro uno, aut certe datur intelligi quia non solum Herodes, sed multi Judaeorum consentientes fuerunt in nece Salvatoris. Sed cum multi fuerunt, quaerendum est quomodo in tam brevi spatio exstincti sunt. Quomodo vero exstincti sint narrat historia ecclesiastica; dicit enim quia Herodes propter necem parvulorum diversis cruciatibus vexabatur; assidue enim cruciabatur febre, et creberrimo dolore 131.0898A| coli, tumore pedum, et inter caetera, verenda illius vermibus scatere coeperant; et cum adhuc haberet spem vivendi, deportatus est in Jerichum: accepto vero consilio medicorum utebatur aquis calidis, et introivit in oleum calidum; unde adeo sunt resoluta omnia membra illius, ut etiam ipsi oculi a propriis sedibus expelli viderentur, et tanta aviditas manducandi in illo fuit, ut omnes pene coqui ejus vix possent tanta praeparare, quanta ipse manducare, et cum jam desperatus esset de salute corporis sui, jussit colligi ad se omnes nobiliores et primarios de vicis, castellis et civitatibus totius Judaeae, et jussit eos recludi in loco qui dicitur hippodromus; et cum videret sibi imminere diem mortis suae, vocavit sororem suam Salome, et virum 131.0898B| ejus Alexandrum, et dixit illis: Scio quidem Judaeos gavisuros de morte mea, sed potero habere multos lugentes, et nobiles exsequias funeris, si meis volueritis praeceptis obedire, cumque me audieritis mortuum, praeparatis militibus, interficite omnes, quos ego habeo reclusos in custodia, ut omnis domus, et omnis Judaea etiam invita defleat obitum meum. Habebat is praeterea consuetudinem ut post omnem cibum purgaret ipse malum et comederet; quod cum fecisset quadam die aspexit huc et illuc ut videret si esset aliquis qui eum prohiberet; cumque neminem vidisset, vibrato cultello percussit pectus suum et cecidit mortuus. Hoc facto occisi sunt omnes qui tenebantur in custodia, et sic factum est ut subito exstinguerentur omnes qui quaesierunt animam pueri. In eo quod dicit sanctus evangelista 131.0898C| animam pueri, destruuntur haeretici qui dixerunt Christum non sumpsisse animam, sed loco animae habuisse divinitatem. Sed quia totus homo perierat, idcirco Dei Filius totum suscepit ut utrumque redimeret, id est animam et carnem. Et quod ille veram animam habuerit, ipse manifestat cum ait: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. » Et item: « Nemo tollet animam meam a me. » Et iterum: « Tristis est anima mea usque ad mortem. » Et evangelista: « Inclinato capite, Jesus tradidit spiritum. » Sequitur: « Qui consurgens accepit puerum. » Per hoc quod Joseph exstincto Herode reversus est in terram Israel significabatur, quia postquam 131.0898D| exstincta fuerit invidia in cordibus Judaeorum circa finem saeculi, praedicantibus Elia et Henoc, Dominus visitabit Judaeam in suis praedicatoribus. Sequitur: « Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea. » Archelaus interpretatur agnoscens leo; et significat illum leonem de quo Petrus ait: « Solliciti estote et vigilate quia adversarius vester tanquam leo rugiens circuit. » Per illam partem populi in qua non ausus fuerit habitare Joseph, designantur illi qui circa finem saeculi suscipient Antichristum, in quibus habitabit Archelaus, id est diabolus; per illam vero partem in qua secure habitabat Joseph, designantur qui circa finem saeculi, praedicantibus Elia et Henoc, suscipient Christum, 131.0899A| in quibus secure habitabit Joseph, ordo scilicet praedicatorum; unde bene Galilaea transmigratio, sive revelatio facta interpretatur. Nazareth dicitur flos, sive mundus, nam sancta Ecclesia quanto magis de visibilibus ad invisibilia, de terrenis ad coelestia transit, tanto magis abundat floribus virtutum. Sequitur: « Ut adimpleretur quod dictum est per prophetas. » Dicit beatus Hieronymus quia si fixum testimonium posuisset evangelista de Scripturis, non diceretur hic pluraliter per prophetas. sed per prophetam, et quia fixum testimonium non reperit, ideo dixit per prophetas; omnes enim prophetae Christum Nazarenum, hoc est sanctum, justum, et mundum praedixerunt venturum. Nam invenitur aliquid simile huic in verbis Isaiae prophetae in Hebraica veritate. Ait enim: « Exiet virga 131.0899B| de radice Jesse, et Nazareus de radice ejus ascendet. » Dictus est Jesus Nazarenus a loco, id est a parva civitate in qua conceptus est et nutritus. Dicitur etiam Nazareus ab officio; omnes enim illi Nazareni dicebantur qui vota Domino vovebant, et se ipsos castos se custodiebant, et super quorum capita novacula non ascendebat usque ad tempus constitutum. Et iste pulchre Nazareus dictus est, quia de eo scriptum est: « Votum vovit Deo Jacob. » Votum vovit Deo Patri ut veniret, et redimeret genus humanum: venit et redemit. Ipse etiam de se ipso dicit: « Caput meum plenum rore, et crines mei guttis noctium, » in quo ab ipso habitu capitis ostendit se verum Nazareum. Et hoc sciendum quia 131.0899C| omnes illi Nazareni in Veteri Testamento figuram istius veri Nazareni gerebant, qui est Nazareus Nazarenorum, id est Sanctus sanctorum, et maxime ille fortissimus Samson pene in omnibus actibus suis figuram istius gessit. Nam sicut ille habuit septem crines, ita et iste habuit septiformem spiritum; et sicut ille occidit leonem, et mel de ore ipsius abstraxit et comedit, sic et iste interfecit diabolum, et sanctam Ecclesiam de ore ejus rapuit, cujus dulcedine bonorum delectatur. Et sicut ille clausus in Gaza media nocte surgens portas ipsius civitatis abstulit, et verticem montis conscendit, sic et Dominus clausus in sepulcro mortis imperium destruxit, et tertia die resurrexit, ac coelum conscendit: et sicut ille plures interfecit moriens 131.0899D| quam vivens, sic et iste plures occidit post passionem quam ante, id est plures fecit converti ad fidem, ut inciperent esse quod non erant, et desinerent esse quod erant.
HOMILIA VII. IN ILLUD MATTHAEI:Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, etc.
Usus est sacrarum Scripturarum in principio rei narrandae tria ponere, personam scilicet, locum et tempus; et secundum hunc usum et consuetudinem sanctus evangelista in principio hujus evangelicae lectionis haec tria posuit. Personam posuit cum dixit: « Cum natus esset Jesus, » locum cum ait: « in Bethlehem Judae, » tempus ostendit cum addidit: 131.0900A| « in diebus Herodis regis, » et haec tria ad confirmationem narrandae rei ponuntur. Bethlehem prius dicta est Euphrata, sed postquam Jacob patriarcha pavit ibi pecora sua, videns per Spiritum sanctum quod ibi nasciturus esset Dominus, mutavit nomen illius, et vocavit Bethlehem, id est domum panis: et bene domus panis dicta est, quia ibi nasciturus erat ille qui de se ipso ait: « Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. » Dicit enim beatus Hieronymus « Judae » legendum esse, non « Judaeae, » quoniam nulla est aliarum gentium Bethlehem, ad cujus distinctionem sanctus evangelista dixisset Judaeae. Verumtamen est altera Bethlehem in Galilaea, ob cujus distinctionem dixit Judae, ut demonstraret quod in illa Bethlehem natus esset Dominus, quae 131.0900B| est in tribu Juda. « In diebus Herodis, » sanctus evangelista Matthaeus hujus alienigenae regis, Herodis scilicet mentionem ideo fecit, ut ostenderet impletam illam prophetiam Jacob qua dicitur: « Non auferetur sceptrum de Juda. » Iste Herodes alienigena fuit, patre Idumaeo, et matre Philistaea. Hunc nutrivit Hircanus, qui fuit ultimus princeps Judaeorum, qui cum frequenter mitteret eum Romam ad Caesarem, accepto consilio a Caesare, et consiliariis ejus, callide occidit eum, et regnum suscepit. Hujus itaque tricesimo primo regni anno natus est Christus. Sed forte quaeret aliquis quomodo dicitur « donec veniat » cum non mox sublato sceptro venerit; sed sciendum quod cum aliquoties donec ponitur, aliquod intervallum intelligitur. Nulla est ergo contrarietas, quia 131.0900C| jam jamque imminebat ut veniret qui mittendus erat. Ut igitur impleretur, divinitus procuratum est ut ille Hircanus moreretur, et succederet ei Herodes alienigena. Sequitur: « Ecce magi venerunt ab Oriente. » Quaerendum nunc ergo est qui fuerint isti magi, vel unde venerint; sciendum est autem quia varia est opinio magorum apud doctores. Nam alii dicunt illos fuisse Chaldaeos, Chaldaei enim stellam pro Deo colebant, et idcirco dixerunt quod nuncupativus deus eorum ostenderit verum Deum natum. Alii dicunt Persas fuisse propter illum Metrocarii versum: Tunc jubet et Persas celerem protendere gressum.
Nonnulli dicunt illos de ultimis finibus terrae fuisse, sed quaerendum est si Chaldaei, vel Persae aut de ultimis finibus terrae fuerunt, quomodo in tam brevi 131.0900D| spatio Hierosolymam venire potuerunt, cum multa maria, multi montes, et multae regiones sint intermediae. Sciendum est autem quia illi qui hoc dicunt solent objicere, quia tunc talis natus est puer, qualis nec ante, nec post; et idcirco facile eos potuit in tam brevi spatio etiam de ultimis finibus terrae ad se perducere; legimus enim breve iter prolongatum, et longum breviatum. Breve iter est de Aegypto in terram repromissionis, quadraginta scilicet dierum, et tamen prolongatum fuit quadraginta annis. Longum iter est de Judaea in Babylonem, breviatum vero fuit; legitur enim quod in momento unius horae deportatus sit Habacuc propheta ab angelo de Judaea illuc. Alii dicunt eos fuisse nepotes Balaam, quod 131.0901A| magis est credendum; Balaam enim multa prophetavit de Christo, et inter caetera dixit: « Orietur stella ex Jacob. » Illi vero habentes hanc prophetiam, mox ut viderunt stellam novam, intellexerunt regem natum, et venerunt. Et quia regio istorum non longe distat a terra repromissionis filiorum Israel, idcirco in tam brevi spatio temporis Hierusalem venire potuerunt: legitur enim quia postquam filii Israel venerunt ad terminos Ammonitarum non longum post tempus ingressi sunt in terram repromissionis. Sed si nepotes Balaam fuerunt, quaerendum est quare dicat sanctus evangelista illos venisse ab Oriente. Et sciendum quia quicunque ab illa regione venit, quae in orientali parte posita est, bene ab Oriente venire dicitur. Et ob hoc magis credendum 131.0901B| est quod nepotes fuissent Balaam, quia regio Ammonitarum vicina erat terrae Judaeorum. Spiritualiter vero pulchre isti magi ab Oriente dicuntur advenisse, quia omnes qui ad Deum veniunt, ab ipso et per ipsum veniunt, ipse est enim oriens, ut illud: « Ecce vir oriens nomen ejus; » et: « Vobis qui timetis Deum orietur Sol justitiae. » Ergo ad hunc Orientem nemo potest pervenire, nisi veniat ab Oriente, quia sicut ipse dicit: « Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum; » et item: « Nemo venit ad Patrem nisi per me. » Sequitur: « Venerunt Hierosolymam. » Hanc urbem tradunt Hebraei Sem primitivum Noe, qui et alio nomine dicebatur Salem, primum in Assyria post diluvium condidisse, et eam a suo nomine Salem vocasse. 131.0901C| Ipse est etiam Melchisedech. Postea vero habitaverunt ibi Jebusaei, et a suo nomine appellaverunt eam Jebus, ac per hoc junctis his nominibus Jebus et Salem, et eb versa in er, dicta est Hierusalem. Deinde aedificavit in ea Salomon famosissimum templum, et eam multis ornamentis decoravit, et ab ejus nomine vocata est Hierosolyma, quasi civitas Salomonis. Post haec destructa est a Chaldaeis, et reaedificata est ab Esdra sacerdote, et Zorobabel; deinde destructa fuit a Vespasiano et Tito principibus Romanorum, et reaedificata est ab Adriano imperatore, qui et alio nomine vocabatur Helius, et ea de causa dicta est Helia, unde et in Canonibus legitur de episcopis Heliae civitatis. Praeterea quaerendum est quare magi Hierosolymam venerunt, cum Dominus 131.0901D| ibi natus non sit. Multis vero de causis id factum fuisse constat. Isti enim agnoverunt tempus nativitatis, sed tamen locum non cognoverunt. Hierusalem regia civitas erat, et metropolis illius provinciae. Ibi erant rex et summi sacerdotes; ibi Scribae et Pharisaei; ibi arca Domini et famosissimum templum, et ideo Hierusalem venerunt, quoniam crediderunt, quod talis puer non alibi, nisi in egregia urbe nasci debuisset. Sive ideo venerunt ut locum nativitatis citius discere potuissent, sive ideo venerunt ut adimpleretur quod scriptum est: « De Sion exibit lex, et Verbum Domini de Hierusalem. » Verbum Domini de Hierusalem exivit, quia inde primus annuntiatus est Christus natus; sive ideo venerunt ne Judaei inexcusabiles 131.0902A| manerent. Poterant ipsi dicere: novimus locum nativitatis, tempus vero non cognovimus, et ideo non credimus; sive ideo ut studio magorum damnaretur pigritia Judaeorum; isti enim crediderunt uni, illi plurimis credere noluerunt; isti venerunt e longinquo, ipsi remanserunt ex vicino; isti quaesierunt alienum, illi reliquerunt proprium: unde bene lapideis milliariis assimilantur, quia viam ostenderunt, sed tamen ipsi remanserunt. In eo quod dicit evangelista eos venisse ab Oriente, id mystice designatur quia nemo venit ad Orientem nisi ab Oriente, id est nemo venit ad Dominum nisi ab ipso, et per ipsum. Sequitur: « Ubi est qui natus est? » Pulchre dicunt ubi est qui natus est, quia scriptum est: « Puer natus est nobis. » Cum dicunt: « Rex Judaeorum, » 131.0902B| intelligitur Rex confessorum, id est sanctorum, quia Judas confessor interpretatur. Et quasi interrogasset eos aliquis, unde scitis vos Regem Judaeorum natum? responderunt: « Vidimus stellam ejus in Oriente. » Vana est opinio de stella, sicuti de magis. Nonnulli enim dicunt fuisse Spiritum sanctum, ut ipse qui postea super baptizatum Dominum descendit in specie columbae, ita et nunc in specie stellae apparuerit magis: alii dicunt fuisse angelum, ut ipse qui apparuit pastoribus apparuerit etiam magis; alii dicunt fuisse stellam novam, quod magis est credendum, quia talis puer natus est tunc, qualis nec ante, nec postea, et ideo talis stella apparere debuit, qualis nec antea, nec postea apparuit. Et animadvertendum est quia non dicant stellam nostram, aut stellam coeli, sed « ejus, » 131.0902C| id est novam. Sed quaeri potest quare Domino nato Judaeis pastoribus angelus; magis autem gentilibus non angelus, sed stella apparuit. Decebat namque ut Judaeis ratione utentibus rationabile animal, id est angelus appareret, et natum Dominum praedicaret; magis autem gentilibus, tanquam irrationabilibus, irrationabilis creatura, id est stella apparere debuit, quae Deum in carne apparuisse annuntiaret. Sciendum est praeterea quia mathematici unumquemque sub fato nasci putabant, et hoc in adjutorium sui erroris assumpsere, quod quando Dominus natus est, nova stella apparuit. Sed absit a fidelium cordibus ut fatum aliquod esse dicant; dum enim non puer ad stellam, sed stella ad puerum cucurrit, aperte demonstratur, quia non stella fatum pueri, 131.0902D| sed potius, si dicere liceret, his qui apparuit puer, fuit fatum stellae; quam non ei ad imperium dominabatur, sed magis ad obsequium famulabatur. Quod vero dicitur « in Oriente, » duobus modis intelligi potest, id est; positi nos in orientali parte, vidimus stellam supra Judaeam, et intelleximus regem ibi natum; sive positi nos in quacunque regione nostra vidimus stellam in orientali parte, et intelleximus regem natum in Judaea. Sequitur: « Venimus adorare eum. » His verbis magi verum hominem, verum regem, et verum Deum confessi sunt. Verum hominem cum dixerunt: « Ubi est qui natus est; » verum regem cum aiunt: « Rex Judaeorum, » verum Deum cum subjungunt: « Venimus adorare eum; » 131.0903A| quia praeceptum fuit in lege ut nullus adoretur nisi Deus. Herodes interpretatur pellicius, sive pellis gloria, et significat diabolum, qui bene pellicius dicitur, quia protoplastos spoliavit stola immortalitatis, et fecit eos indui tunicas pelliceas, et quia gloriabatur se vicisse eos, ideo ab ipsa victoria accepit nomen pellis gloria. Regnante igitur Herode, id est regnante diabolo in mundo, natus est Christus in Bethlehem, quae panis domus interpretatur, et sanctam Ecclesiam significat, in qua quotidie notitia Christi invenitur. Moraliter Bethlehem significat unamquamque animam fidelem, quae est domus panis, scilicet Dei, secundum hoc quod scriptum est: « Anima justi sedes est sapientiae, » sapientia vero Dei Patris Christus est. Ergo si anima justi sedes 131.0903B| est sapientiae, sedes est Christi, est habitaculum Dei, secundum hoc quod Paulus ait: « Templum Dei sanctum est, quod estis vos. » Nam si aliquis de vitiis ad virtutes, de infidelitate transit ad fidem, in Bethlehem nascitur Christus, id est in anima fideli quotidie formatur Christus, quotidie nascitur per bonas cogitationes et operationes, et quotidie lapidatur et exstinguitur per malas cogitationes et operationes. Nam quotquot malas cogitationes homo in se suscipit, quasi tot lapides in Jesum jactat; et si ipsas malas cogitationes ad deliberationem vel ad effectum perduxerit, tunc Christum in se exstinguit, id est gratiam Christi. Paulus apostolus manifeste loquens ad Galatas ait: « Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis. » Parturierat 131.0903C| eos prius per praedicationem, et formaverat Christum in eorum cordibus per fidem; sed exstinctus fuerat in eis Christus per praedicationem pseudoapostolorum, et ideo laborabat egregius praedicator ut iterum eos parturiret, et formaret Christum in cordibus eorum. Hierusalem interpretatur etiam visio pacis, et significat primitivam Ecclesiam; magi vero significant primitias gentium; nam sicut magi docti sunt locum nativitatis Domini a Judaeis, sic et primitiae gentium didicerunt fidem a primitiva Ecclesia, id est ab apostolis. Sequitur: « Audiens autem Herodes rex turbatus est. » Dicit beatus Gregorius: Rege coeli nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum altitudo terrena confunditur, cum celsitudo coelestis aperitur: tanto enim humana potestas 131.0903D| et terrena superbia comprimitur, quanto magis dignitatis potentia agnoscitur, et comprehenditur. Quare turbatus est Herodes? pro duabus causis. Turbatus est quia timebat privari regno terreno; sive turbatus est, id est iratus et indignatus quare ausus fuisset aliquis appellari rex absque jussione Caesaris. Quaeri potest quare dicat totam Hierosolymam turbatam. Nunquid turbatus est Simeon et Anna, aut caeteri fideles qui ibi erant? Non; sed solvitur haec quaestio per synecdochen speciem grammaticae artis, quando a parte totum, vel totum intelligitur a parte; et quia major pars turbata est, ideo dixit evangelista totam turbatam; sive ideo totam turbatam dicit, quia perturbatio regis solet 131.0904A| esse turbatio totius populi, et secundum hanc consuetudinem dixit omnem Hierosolymam turbatam; alii enim turbabantur veraciter, alii vero simulate. Sequitur: « Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. » His verbis demonstratur Herodem alienigenam fuisse; nam si Judaeus fuisset prophetiam haberet notam, et locum nativitatis non ignorasset. Scribae dicti sunt non tantum ab officio scribendi, sed potius ab interpretatione Scripturarum; erant enim legis doctores. Animadvertendum praeterea quia non dixit: ubi Christus natus est, sed ubi nasceretur; callide enim interrogavit eos ut posset cognoscere si ipsi laetarentur de suo rege nato, an non; at ipsi ostenderunt locum, et testimonio 131.0904B| prophetae affirmaverunt dicentes: « Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda. » Hic reprehenduntur Judaei de ignorantia, quoniam propheta dixit: « Tu Bethlehem Euphrata, » illi vero dixerunt solummodo tu Bethlehem terra Juda, praetermittentes Euphrata. Quod vero dicit: Nequaquam nimina es in principibus Juda, talis est sensus: quamvis minima videaris inter urbes principatum habentes, tamen non es minima, « quia ex te exiet dux, qui regat populum meum Israel. » Dux iste David, sive Christus intelligendus est. Si David intelligatur, ipse quidem jubente pariter, et juvante Domino nobiliter rexit populum Israeliticum, quamvis temporaliter; sed quia propheta futura praedicabat, dux iste magis 131.0904C| intelligendus est Christus, quia una cum Patre et Spiritu sancto populum suum fidelem in se credentem aeternaliter regit, atque gubernat, et ad visionem perpetuae patriae introducit. Sequitur: « Tunc Herodes, clam vocatis magis. » Tunc quod dicit, ad superiora refertur, id est postquam locum nativitatis didicit a Scribis et Pharisaeis. In hoc loco defici historia, quoniam non narrat sanctus evangelista quantum tempus ostenderint magi ex quo stella apparuit, et idcirco varia est opinio de adventu magorum. Quidam vero dicunt illos venisse tertio decimo die ab ejus nativitate; quidam autem tertio decimo die post unum annum; quidam videlicet post duos annos, et non in Bethlehem, sed in Aegypto peperisse. Sed magis credendum est quod isti 131.0904D| fuerint nepotes Balaam, sicut supradiximus, et tertio decimo die ad eum venisse, et non in Aegypto, sed cum in Bethlehem reperisse: « Didicit diligenter ab eis tempus stellae. » Et quare diligenter? Idcirco quia callidus erat Herodes; timebat enim ne ipsi reverterentur ad eum; et ideo diligenter didicit tempus stellae, ut si non reverterentur, ille sciret quid ageret, id est interficeret omnes pueros qui erant in Bethelehem, et in omnibus finibus ejus, « Et mittens illos in Bethlehem dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. » Callide quoniam Herodes Dominum quaerere, et eum simulate se velle adorare dixit, idcirco invenire nunquam 131.0905A| promeruit. Significat enim Herodes in hoc loco hypocritas, qui quoniam Dominum simulate quaerunt, invenire nunquam merentur. De talibus scriptum est: « Non apparebit in conspectu Dei omnis hypocrita. » Et item: « Tollatur impius ne videat majestatem Domini. » Et Job dixit: « Callidi et simulatores provocant iram Dei. » Et hoc sciendum quia deteriores sunt illi qui provocant iram Dei, quam qui eam merentur; illi enim merentur qui aperta mala faciunt; illi vero provocant qui sub habitu sanctitatis mala operantur. « Qui cum audissent abierunt. » Isti enim audierunt Herodem ut quaererent Dominum, verumtamen non audierunt ut ad eum reverterentur. Significat Herodes in hoc loco malos praedicatores qui bona quidem praedicant, sed mala operantur; 131.0905B| Magi vero significant bonos auditores, qui bona quidem quae audiunt a malis praedicatoribus faciunt, sed tamen opera illorum non imitantur, de quibus scriptum est: « Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; omnia ergo quaecunque dixerint vobis servate et facite; secundum vero opera illorum nolite facere; dicunt enim et non faciunt. » Sequitur: « Et ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos, donec veniens staret supra ubi erat puer. » Illud autem sciendum quia Magi mox ut ingressi sunt ad Herodem perdiderunt stellam; cum vero egressi sunt promeruerunt stellam rursus invenire; significat enim Herodes in hoc loco diabolum, stella vero significat gratiam Dei; quicunque ergo intrat ad Herodem, id est ad diabolum, et ei se subdit per aliquod 131.0905C| peccatum, mox perdit stellam, id est gratiam Dei; quod si quis divina gratia adjutus per poenitentiam recesserit ab Herode, id est a diabolo, mox invenit stellam, scilicet Dei gratiam. Et pulchre dicit sanctus evangelista: donec veniens staret supra ubi erat puer, quia stella non deseruit Magos, donec perduxit eos usque ad domum pueri; et significat quod quia gratiam Dei quos semel suscipit, non dimittit donec perducat ad domum pueri, id est ad sanctam Ecclesiam, ut ejus unitati conjungat. « Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. » Et sciendum quod non satis fuit dicere evangelistae gavisi sunt, sed addidit gaudio, et non solum gaudio, sed magno; et quasi neque illud sufficeret, addidit, valde. Quid vero per exaggerationem istorum verborum 131.0905D| voluit sanctus evangelista demonstrare, nisi quia majus gaudium habent homines de rebus perditis et iterum inventis, quam de semper possessis? Verbi gratia habet homo bonum castitatis, sed fraude diaboli deceptus incidit in fornicationem, et involvitur in ipso peccato in tantum ut desperet se ultra castitatem servare posse. Sed si gratia Dei adjutus surrexerit per poenitentiam, et bonum castitatis servare coeperit, majus gaudium habebit, quam si semper castus fuisset. Item habet homo spiritum prophetiae, sed fraude diaboli deceptus perdit eumdem spiritum, sed si gratia Dei adjutus surrexerit per poenitentiam, et eumdem spiritum susceperit, majus gaudium habebit, quam si semper habuisset. Hinc est quod David 131.0906A| ardenter orabat dicens: « Redde mihi laetitiam salutaris tui. » Laetitiam salutaris appellat spiritum prophetiae, quo viderat Christum nasciturum de semine suo. Habuit enim is spiritum prophetiae, sed fraude diaboli deceptus incidit in adulterium, et perdidit eumdem Spiritum prophetiae; sed postquam surrexit per poenitentiam, et suscepit eumdem spiritum, majus gaudium habuit, quam si semper habuisset. Sequitur: « Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus. » Bene puer praefertur matri, quia ante fuit puer quam mater. « Et apertis thesauris suis. » Traditio antiquorum fuit ut nullus ad Dominum, ad regem vacuus intraret, et quia isti verum regem et verum Dominum existimaverunt, ideo non vacui venerunt. Miranda et stupenda sunt opera Dei. 131.0906B| Ecce angelus alloquitur Zachariam, et Elisabeth parituram nuntiat, sacerdos non credens mutus efficitur. Angelus alloquitur pastores, stella de remotis partibus Magos ad Dominum adducit: Magi parvulum vident, magnum credunt: hominem vident, Deum adorant: in praesepio ponebatur, qui mundo non capiebatur, in manibus portabatur, qui totum mundum sustentabat. Et quare hoc? quia ipse erat de quo scriptum est: « Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus. » Principatus ejus factus est super humerum ejus quia humeris gestavit crucem per quam redemit Ecclesiam, in qua nunc principatur per gratiam. Et sciendum quia isti Magi tres reges fuerunt, et quod ipsi ad Dominum venturi essent, et munera 131.0906C| oblaturi, longe ante praedixerat Psalmista cum ait: « Reges Tharsis et insulae munera offerent; » et quod aurum oblaturi essent ipse Psalmista praedixit cum ait: « Dabitur ei de auro Arabiae. » Et quod aurum et thus delaturi essent Isaias praedixit cum ait: « Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes. » De his etiam Psalmista dicit: « Venient legati ex Aegypto; » et sciendum quia isti Magi primitiae gentium fuerunt, et quasi de latitudine totius gentilitatis ad impetrandam pacem missi sunt; recesserat enim gentilitas a Creatore suo per culturam idolorum, et ideo istos tres legatos misit ut impetrarent pacem. Et sciendum quia isti non singuli singula, sed singuli tria, id est unusquisque eorum obtulit aurum, thus, et myrrham, et his sacris muneribus quae obtulerunt, 131.0906D| verum regem verum Deum, et verum hominem eum praedicaverunt; auro regem, thure Deum, myrrha mortalem. Aurum enim solet esse pretiosius in regalibus donis: thus in Dei sacrificio ponebatur; myrrha vero mortuorum corpora condiebantur, ut diutius illaesa servari possent; et haec tria quotidie offert ei sancta Ecclesia, quia verum regem, verum Deum, et verum hominem confitetur. Sed fuerunt haeretici qui obtulerunt ei thus et non aurum, quia crediderunt eum Deum, sed non semper cum Patre regnasse; et fuerunt qui obtulerunt ei aurum et non thus, quia crediderunt eum regem et non Deum; item fuerunt qui obtulerunt ei myrrham et non aurum, neque thus, quia purum hominem eum crediderunt. 131.0907A| Nos ergo regi nostro Christo offeramus aurum, id est verum regem credamus, offeramus ei thus, id est verum Deum adoremus; offeramus ei myrrham, id est verum hominem veneremur. Aliter per aurum designatur coelestis sapientia, unde Salomon ait: « Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; » per thus intelligitur oratio munda, ut illud: « Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; » per myrrham mortificatio carnis; unde Ecclesiae in Canticis canticorum de suis fidelibus pro Deo usque ad mortem certantibus dicit: « Manus meae distillaverunt myrrham; » et item: Messui myrrham meam cum aromatibus, » et alibi: « Quae est quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi 131.0907B| pulveris pigmentario? » Tunc ergo ei aurum offerimus cum in conspectu ejus luce coelestis sapientiae resplendemus; tunc thus, cum mundam ad eum orationem dirigimus; tunc tandem myrrham, quando per abstinentiam carnem nostram a vitiis mortificamus. Sequitur: « Et admoniti in somnis. » Nam quod isti ad Deum venturi essent, et munera oblaturi, et ad Herodem ultra non reversuri, Isaias propheta una sententia comprehendit dicens: « Antequam sciat puer vocare patrem aut matrem, suscipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum. » Virtutes Damasci appellat istos tres reges, spolia Samariae munera quae obtulerunt, regem Assyriorum appellat Herodem. Iste puer antequam scivisset vocare patrem aut matrem, secundum 131.0907C| humanitatem, suscepit virtutem Damasci, quia istos tres reges de longinquis finibus ad se venire fecit, et suscepit spolia Samariae, quia suscepit munera quae obtulerunt contra regem Assyriorum, quia contra voluntatem Herodis fecerunt ut ad eum non reverterentur. Sequitur: « Per aliam viam reversi sunt in regionem suam. » Spiritualiter debemus imitari istos Magos, et per aliam viam reverti in regionem nostram. Regio quippe nostra paradisus est a qua discessimus per peccatum primi hominis; discessimus enim ab illa regione superbiendo, vetitum cibum comedendo; necesse est ergo ut per aliam viam revertamur ad eam, id est humiliando, praeceptis Dei obediendo, et visibilia contemnendo.
HOMILIA VIII. IN ILLUD MATTHAEI: Cum descendisset Jesus de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 131.0907D|
Mons iste de quo sanctus evangelista narrat Dominum descendisse, quis fuerit, aut ubi fuerit, sicut quidam sancti doctores autumant, jam notum est. Spiritualiter mons iste significat coelum; descensio Domini de monte incarnationem ipsius, quia semetipsum exinanivit factus obediens usque ad mortem: tunc quippe Dominus de monte descendit, quando carnem nostrae mortalitatis suscepit. Et pulchre postquam narrat sanctus evangelista Dominum descendisse de monte subjunxit: « Secutae sunt eum 131.0908A| turbae multae; » quia ille qui solus prius in Judaea tantum notus erat, et cujus nomen magnum solummodo in Israel habebatur; postquam « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, » admirabilis factus est in universo orbe, et secutae sunt eum turbae multae, quia omnes gentes, omnes linguae, omnes sexus, omnesque aetates credentes in eum imitatae sunt vestigia ipsius. « Et ecce leprosus veniens adorabat eum. » Iste sane leprosus non poterat montem ascendere; nec enim poterat plenus lepra tam multiplicem Domini audire sermonem. Et sciendum quia iste primus post Magos Dominum adoravit, et postquam Dominus de monte descendit primus iste legitur sanatus, deinde puer centurionis, tertio vero loco socrus Petri. Iste nimirum leprosus magnae 131.0908B| fuit fidei, humilitatis atque constantiae. Exclusus namque erat praecepto legis a castris, et intelligebat se lege non posse salvari; judicavit autem gratiam Dei non esse sub lege, sed supra legem, et idcirco credidit se gratia Domini posse salvari, et propterea accessit ut sanaretur. Nam sicut in Domino creditur potestas curandi, sic et in isto est inspicienda fidei constantia. Et qualiter adoraverit, caeteri evangelistae narrant, dicunt enim quia procidens adoravit eum, sive genu flexo. In eo vero qui adoravit, verum Deum ostendit se credere, quoniam praeceptum erat in lege ut nullus adoraretur nisi Deus. Procidere itaque sive genuflectere signum est humilitatis et verecundiae, sed et ipse verecundia non repressit bonum confessionis; nam humiliter accessit, vulnus 131.0908C| ostendit, et remedium postulavit. Et ipsa confessio plena fuit fidei, religionis atque magnae honestatis: ait enim: « Domine, si vis, potes me mundare. » In voluntate Domini tribuit potestatem, ille quippe qui voluntate Domini postulabat, de potestate non dubitabat, et de voluntate Domini non quasi incredulus pietatis dubitavit, sed memor suae fragilitatis, et conscius suae colluvionis non praesumpsit; et est sensus: Adest potestas, adsit voluntas tantum. « Et extendens Jesus manum tetigit eum dicens: Volo, mundare. » Quaerendum est quare Dominus manum extendit, et tetigit. Nunquid non poterat absque tactu curare? Certe poterat etiam solo verbo, juxta praeceptum tamen legis si quis tangebat leprosum coinquinabatur. Dominus ergo ut ostenderet se non esse subditum legi, 131.0908D| sed supra legem, idcirco manum extendit et tetigit, et qui tactu leprae coinquinari non poterat, suo ipse tactu alios curare volebat. O miranda Domini humilitas et mansuetudo! Eo quippe genere et ordine quo fuerat obsecratus contulit sanitatem. Ait namque leprosus: « Si vis, » et Dominus respondit: « Volo, » et leprosus subjunxit: « Potes me mundare, » et ipse addidit imperando: « Mundare. » Haec siquidem duo verba, sicut dicit beatus Hieronymus, non sunt conjunctim proferenda, ut quidam Latinorum autumant, sed separatim ut prius dicatur: « Volo, » deinde imperando subjungatur: « Mundare. » Volo enim dixit propter Photinum qui eum veram animam sumpsisse negabat, et loco animae Divinitatem 131.0909A| habuisse dicebat, et ideo Dominus dixit: « Volo, » ut ostenderet se veram animam sumpsisse; et quia voluntas ex animo procedit, imperavit propter Arium qui dicebat eum minorem esse Patre, et idcirco extendit ut ostenderet se aequalem esse Deo Patri. Manum autem extendit et tetigit propter Manichaeum qui negabat eum veram carnem sumpsisse, et ideo tetigit ut se veram carnem habere demonstraret. Et pulchre postquam Dominus dixit: « Mundare, » sanctus evangelista subjunxit: « Et statim mundata est lepra ejus. » Ostendit itaque his verbis quia haec curatio non fuit fortuita, neque more medicorum per intervalla temporis restituta, sed Dei potestate absque ulla mora est collata. Et sciendum quia in eo quod Dominus ait: « Mundare, » confestim mundata est 131.0909B| lepra ejus, ostendens sanctus evangelista, qui haec de suo addidit, nihil esse medium inter voluntatem Dei et opus, quia scriptum est: « Ipse dixit, et omnia facta sunt; mandavit et creata sunt, » ac per hoc voluntas manet in operibus, et opera in voluntate, et voluntas manet in potestate, et potestas in voluntate. « Et ait illi Jesus, vide nemini dixeris. » Quare Dominus praecepit ei ut nemini diceret? Quid enim necesse fuerat occultare sermonem quod manifestabat corpore? Idcirco praecepit ei nemini dicere, ut nobis relinqueret exemplum, quatenus nostra bona opera et beneficia non velimus publicare et manifestare, sed magis reprimere et occultare, et non solum abstineamus nos a mercede pecuniae et muneris, sed etiam a mercede gratiae et laudis humanae. 131.0909C| Sequitur: « Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium. » Et notandum quia multos legitur Dominus curasse, sed nullum ad sacerdotes misit, nisi solos leprosos. Et varias ob causas ad sacerdotes misit, deferens debitum honorem sacerdotibus, ut nobis relinqueret exemplum humilitatis, quatenus debitum honorem sacerdotibus semper impendere studeamus; sive ideo misit ut dum viderent eum purgatum intelligerent Dominum non esse sub lege, sed super legem, et crederent eum non per legem esse sanatum, sed per gratiam Dei quae est supra legem. Aliter ut dum viderent eum mundatum, si credere vellent, salvarentur, alioquin inexcusabiles manerent. Alio modo quia praeceptum erat in lege, ut ad aspectum sacerdotum 131.0909D| indicarentur utrum essent mundi, an immundi: sive ideo misit ne videretur esse transgressor legis, quod ipsi frequenter in eo calumniabantur. Forte dicet aliquis; quare non retinet adhuc sancta Ecclesia illud Mosaicum sacrificium, quod Dominus videtur approbasse? Sciendum tamen quia illa sacrificia figuram gestabant istius veri sacrificii quod est Sanctum sanctorum, nondum quippe fuerat hoc verum sacrificium manifestatum, hoc est sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quia nec dum corpus suum obtulerat Deo Patri in ara crucis pro salute generis humani; et ideo non decebat ut illa significantia sacrificia prius tollerentur, quia hoc verum sacrificium manifestaretur; 131.0910A| nec etiam decebat ut typus et umbra recederent priusquam veritas et lux appareret. Quod autem dicit in testimonium illis, talis est sensus: Si in Domino credant, si lepra impietatis ab illis abscedat; sive ut sis in testimonium illis, quoniam omnipotens sum, et eos salvare possum, si in me crediderint, sicut et te vident sanatum. Spiritaliter mons iste significat coelum, sicut supra diximus; Dominus de monte descendit, quia Dei Filius cum esset invisibilis et immortalis, pro salute humani generis factus est visibilis atque mortalis; unde dicit Psalmista: « A summo coelo egressio ejus. » Postquam autem descendit Dominus de monte « secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus veniens adorabat eum. » Vir iste typice universum 131.0910B| genus humanum significat peccatis languidum, unde bene non solum leprosus dicitur, sed etiam, secundum Evangelium Lucae, plenus fuisse lepra describitur; quia universum genus humanum lepra infidelitatis, et maculis omnium vitiorum erat corruptum et foedatum: unde dicit Apostolus: « Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei. » Qua gratia? Extensione manus Jesu; omnes enim indigebant ut Dei filius fieret filius hominis; ut incarnato Dei Verbo ipsi a lepra infidelitatis et maculis omnium vitiorum purgarentur. In eo vero quod procidens adoravit eum, et subjunxit dicens: « Domine, si vis, potes me mundare; » fides Ecclesiastici populi designatur, qui Filium Dei et omnipotentem credidit, et omnem copiam suae salvationis in voluntate 131.0910C| ipsius collocavit; nam nihil est aliud dicere: Domine, si vis, potes me mundare, nisi omnipotentem eum credere. « Et extendens Jesus manum tetigit eum. » Per extensionem manus Jesu ipsius incarnatio designatur; tunc nam Dominus manum extendit et leprosum tetigit, quando misericorditer nostram naturam suscepit, et lepram infidelitatis, et maculas omnium vitiorum potenter purgavit. Et ad hoc respicit quod ait: « Volo, » quia « voluntarie nos genuit verbo veritatis; » quod autem ad illud « mundare, » ad illud profecto respicit quod alibi dicit: « Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. » In eo vero quod evangelista subjungit: et « confestim mundata est lepra ejus, » ad hoc refertur quod illic subditur: 131.0910D| « Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. » Et cum ait illi Jesus: « Nemini dixeris, » docetur his verbis ecclesiasticus populus ut mysteria suae salutis et fidei suae sacramenta non passim obtrectatoribus et oppugnatoribus sanctae Ecclesiae committant, quod alibi aperte Dominus docet dicens: « Nolite Sanctum dare canibus, neque margaritas vestras mittatis ante porcos. » Sequitur: « Sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. » Sacerdos iste cui jubetur leprosus offerre, ille est intelligendus de quo Psalmista ait: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; » monetur namque his verbis populus ecclesiasticus ut illud legale sacrificium 131.0911A| quotidie recolat, et jugiter Deo Patri offerat, quod pro emundatione leprosi in figura offerebatur, et postea veraciter pro salute totius generis humani est oblatum. Praeceptum namque fuit in lege ut leprosus pro emundatione sua duos passeres offerret sacerdoti, quos sacerdos accipiens, utrosque Domino offerret, et unum immolaret cum ligno cedrino et cocco, et fasciculo hyssopi in vase fictili super aquas, alterum vero intingeret in sanguine immolati passeris, et dimitteret eum liberum avolare in agro; leprosus vero septies aspergeretur cum fasciculo hyssopi de sanguine immolati passeris, et septimo die raderet omnes pilos capitis sui, et barbae, et totius corporis, ut octavo die mundus redderetur castris. Per hoc sacrificium nonnulli intelligunt passionem 131.0911B| Domini nostri Jesu Christi, per quam universum genus humanum a lepra infidelitatis et maculis vitiorum est ereptum. Per duos passeres intelligunt duas Domini substantias, animae scilicet et carnis, quas ex sancta Virgine sumpsit. Per lignum cedrinum, lignum sanctae crucis significatur; per coccum, qui est rubei coloris, effusio sanguinis Domini; per unum passerem, qui immolabatur, designatur quia Dominus noster Jesus Christus solummodo corpus suum in ara crucis pro salute totius generis humani Deo Patri obtulit; per alterum qui intingebatur in sanguine immolati passeris, significatur quia dolor passionis ad animam refertur, et per animam dolorem passionis sensit. Per hoc vero, quod liber dimittebatur avolare in agro, designatur 131.0911C| quia, peracto Dominicae Passionis mysterio, Dominus noster Jesus Christus tertia die resurgens a mortuis, de agro, id est de hoc mundo, quadragesimo die in coelum ascendit; unde dicit Psalmista: « Et occursus ejus usque ad summum ejus, » et item: « Ascendit super Cherubim, et volavit super pennas ventorum. » Per fasciculum hyssopi sancti designantur apostoli: per aquas, aquae sacri baptismatis; per hoc quod leprosus septies aspergebatur cum fasciculo hyssopi de sanguine immolati passeris, septem dona sancti Spiritus. Mystice quidem significabatur quia universum genus humanum redemptum sanguine Christi per praedicationes sanctorum apostolorum, et per aquam sacri baptismatis et septem dona Spiritus sancti, consecutum est 131.0911D| remissionem omnium peccatorum; unde Psalmista ait: « Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor. » Per septenarium numerum omnis status istius vitae praesentis designatur, quae septem diebus volvitur; per diem octavum, dies Resurrectionis; et per hoc quod leprosus septimo die radebat omnes pilos capitis sui, et barbae, et totius corporis, ut octavo die mundus redderetur castris, significabat quia in hac praesenti vita abscindenda sunt vitia, et purganda sunt peccata, quatenus octavo die Resurrectionis illi qui prius erant leprosi et immundi, purgati et mundati a lepra infidelitatis et maculis vitiorum, mereantur aggregari coetibus sanctorum. Moraliter per hunc leprosum non incongrue designatur peccator; 131.0912A| quid enim aliud sunt peccata, nisi lepra? Nam si lepra immundam, et variam, et maculosam reddit cutem; sic et peccata immundam et variam et miseram faciunt animam. Iste nunquam leprosus in montem ascendere non potest, quia peccator coelestia contemplari non valet. Et quid illi agendum est? Nunquid desperandum? Non, inquam, sed quoniam ad montem ascendere non potest, necesse est illi ut Jesum de monte descendere videat. Toties itaque leprosus Jesum de monte descendere videt, quoties peccator reminiscitur quia Dominus pro salute peccatorum de coelis descendit ad terras. Tunc enim leprosus procidens adorat Jesum, quando peccator de pristinis confunditur, et tunc in facie cadit, quando in recordatione scelerum suorum peccator 131.0912B| erubescit; unde beatus Paulus apostolus quibusdam peccatoribus jam conversis, sed adhuc in facie jacentibus dicebat: « Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? » Attamen ipsa confusio non debet reprimere medicamentum poenitentiae; nam leprosus vulnus ostendit, et remedium postulavit. Similiter peccator debet confiteri scelera sua, et remedium poenitentiae postulare, dicens: Domine, si vis, potes me mundare, quasi dicat aliis verbis: multa sunt peccata mea, Domine, sed multo major est tuae pietatis miseratio: meum est rogare ut velis, sed tuum est peccata mea velut nebulam delere. Et extendens Jesus manum tetigit eum dicens: « Volo. » Per extensionem manus Jesu adjutorium divinae miserationis 131.0912C| designatur; tunc enim Jesus manum extendit, quando auxilium divinae miserationis peccatori impendit; et tunc leprosus manu Jesu tangitur; quando per occultam miserationem peccator reviviscit. In eo vero quod ait: Volo, affectus divinae pietatis demonstratur, quem habuit erga salutem peccantium, quasi diceret: O peccator, sollicitus es utrum velim tibi dimittere peccata an non, sed noveris quia volo; et hoc est quod per prophetam dicit: « Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. » Per hoc quidem quod Dominus imperando ait: « Mundare, » et sanctus evangelista subjunxit: et confestim mundata est lepra ejus, demonstratur quia mox ut Dominus misericorditer dignatur respicere peccatorem, sicut respexit 131.0912D| Petrum lacrymantem. Et ait illi Jesus: « Vide nemini dixeris, sed vade ostende te sacerdoti. » His verbis monetur peccator jam conversus ut mysteria suae salutis, et quaelibet sacramenta divina non passim quibuscunque committat. Per hoc itaque quod tam sacra lex est ut et Dominus leprosos ad sacerdotes direxerit, designatur quia cum aliquis de gentili errore, aut Judaismo, seu haeretica pravitate vult reverti ad societatem sanctae Ecclesiae, non debet suscipi priusquam se offerat sacerdoti, quatenus fides ipsius judicio sacerdotis approbetur. Similiter cum pro aliquo peccato quis repellitur de Ecclesia, non aliter debet reconciliari, nisi sacerdotis judicio. Quod de capitalibus et criminalibus peccatis 131.0913A| est intelligendum, pro quibus homines a societate sanctae Ecclesiae repelluntur; caeterum nam minores culpae, id est minuta et levia peccata quotidiana fratrum confessione purgantur, juxta illud Jacobi apostoli: « Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. » Sacerdos iste Dominus Jesus Christus, sicut supra diximus, est; templum enim est homo, id est anima, unde dicit Apostolus: « Templum enim sanctum est, quod estis vos. » Sed ubi debet peccator quaerere hoc sacrificium, quod offerat sacerdoti? Intrinsecus quidem juxta illud Psalmistae: « In me sunt, Deus, vota tua quae reddam, laudationes tibi. » Et item: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus; » et alibi: « Holocausta medullata offeram tibi. » Et Apostolus: 131.0913B| « Obsecro vos per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. » Debet quippe peccator illud legale sacrificium quotidie offerre sacerdoti, id est duos passeres. Per duos passeres nonnulli intelligunt duas substantias hominis, hoc est corpus et animam, hos namque utrosque passeres debet leprosus offerre sacerdoti, quia peccator totum se debet libare Deo. Tunc enim unus passer immolatur, quando corpus affligitur, et vitia carnis mortificantur, nam quanto magis unus passer immolatur, tanto magis alter liber dimittitur ad volandum in agrum, quia quo magis corpus affligitur, et vitia carnis mortificantur, eo magis anima redditur libera ad contemplanda coelestia. Et 131.0913C| hoc ipsum cum ligno cedrino, quia peccator ad imitationem Dominicae passionis se Deo offerre debet; et cum fasciculo hyssopi; hyssopus enim est herba humilis, purgans, pectus, cujus radix scindit saxa; unde bene per hyssopum virtus humilitatis designatur, quae saxeum pectus scindit et purgat. Per vas fictile potest intelligi corpus, quia peccator in ipso corpore agere debet in quo manet. Per aquas vivas designantur Scripturae, et oportet ut peccator haec omnia ad exemplum sacrarum Scripturarum agat.
HOMILIA IX IN ILLUD MATTHAEI: Ascendente Jesu in naviculam secuti sunt eum discipuli ejus, et motus magnus factus est in mari. 131.0913D| In hac quoque navigatione duae substantiae unius ejusdemque personae Domini nostri Jesu Christi demonstrantur, divinitatis scilicet et humanitatis. In eo autem quod dormivit ostenditur substantia humanitatis. In hoc vero quod surgens imperavit ventis et mari, et reddidit tranquillitatem, substantia divinitatis demonstratur. Sunt namque opera quae tantum ad substantiam humanitatis pertinent, et item sunt alia quae solummodo ad substantiam divinitatis referuntur. Nam dormitio tantum humanitati congruit, et non divinitati; surgere autem et ventis imperare, et mare pacificare, solius divinitatis est: in hoc quippe loco destruuntur errores illorum qui dixerunt unam esse Domini nostri Jesu Christi substantiam, quemadmodum una et persona. 131.0914A| Sed valde admirandum est quoniam ille dignatus est ascendere in parvum lembum, qui sua virtute omnia quae subsistunt continet, regit et gubernat. Ille ascendit navim quia omnia ex nihilo creavit; ille autem dormivit in navi, de quo scriptum est: « Qui non dormitat, neque dormiet custodiens Israel. » His nempe verbis aperte ostenditur, quia creaturae sentiunt imperium sui Creatoris; attamen in eo quod elementa sentiunt imperium sui Creatoris, non est intelligendum juxta opinionem haereticorum, qui dixerunt omnia esse animantia, sed sciendum quod ea quae nobis sunt insensibilia, Deo omnium rerum conditori sunt sensibilia. Et quia futurum erat quod Dominus Jesus Christus dormiret, et discipuli ejus illum suscitarent, idcirco 131.0914B| David longe ante prophetando praedixit in persona apostolorum dicens: « Exsurge quare obdormis, Domine? » Et quod ille nihilominus imperaturus esset mari, id est « turbatae sunt abyssi, multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes Altissimo, » nubes siquidem in hoc loco sancti apostoli sunt intelligendi; tunc itaque dederunt nubes vocem Altissimo, quando sancti apostoli valida voce clamaverunt dicentes: « Domine, salva nos, perimus. » Et tunc futurum erat quod imperaret ventis; idem enim propheta David antea ostendit dicens: « Dixit et stetit spiritus procellae. » Et quod ipse Dominus Jesus Christus tantam tranquillitatem facturus esset, ut homines admirarentur dicentes: « Qualis hic est, quia venti et mare obediunt ei? » Item Propheta 131.0914C| loquitur dicens: « Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis; ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. » Sequitur deinde: « Porro homines mirati sunt dicentes, qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? » Homines qui mirati sunt, sicut placet beato Hieronymo, non sunt intelligendi sancti apostoli, sed nautae, vel caeteri qui cum ipso erant in navi. Et bene admirati fuisse dicuntur quia homines erant, id est carnales. Sed si quis contentiose voluerit dicere quia sanctus evangelista homines apostolos appellat, respondendum est quoniam et ipsi bene homines dicti sunt, quia nondum habebant illam perfectam fidem, quae grano sinapis assimilatur, unde alius evangelista dicit: « nondum perfectae erat 131.0914D| fidei; » si enim perfectam fidem habuissent, intelligerent quia nullus praesente Domino perire potuisset. Allegorice per noc mare quod Dominus cum discipulis suis transire cupiebat, recte hujus mundi amarus et tenebrosus aestus designatur; et quod mare praesens saeculum designet, Psalmista manifestat dicens: « Hoc mare magnum et spatiosum, ibi reptilia quorum non est numerus; animalia pusilla cum majoribus. » Et qualiter Dominus hoc mare transierit manifestat evangelista cum ait: « Ascendente eo in naviculam secuti sunt eum discipuli ejus. » Navicula haec nulla melius intelligi potest quam arbor sacratissimae passionis, cujus adminiculo et beneficio quique fidelium fulti mente, hoc 131.0915A| mare tenebrosum et amarum calcant et despiciunt, et quasi ad soliditatem securi littoris, id est ad requiem beatam tendunt. Tunc Dominus in navim ascendit dormiturus cum in cruce elevatus est moriturus; et tunc in navi dormivit, cum in cruce positus inclinato capite spiritum emisit. Quod autem sequitur: « secuti sunt eum discipuli ejus, » mystice designatur quia sancti apostoli secuti sunt vestigia passionis ejus; nam quid est Dominum sequi, nisi vestigia passionis ejus imitari? Hinc est quod ipse exponit, ubi praedicans mysteria suae Passionis et Resurrectionis, coarctando subjunxit dicens: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. » Multi enim videntur tollere crucem suam, sed non illis prodest, 131.0915B| quia non sequuntur Christum, id est vestigia passionis ejus non imitantur. Oportet ergo ut quicunque vult hoc mare amarum et tenebrosum transire tollat crucem suam, et Christum sequatur, id est vestigia passionis ejus imitetur. Navigantibus discipulis obdormivit Jesus, quia sanctis apostolis, ac singulis quibusque fidelibus, mente hoc praesens saeculum calcantibus ac despicientibus, vel secundo flatu sancti Spiritus, vel remigio proprio certatim spe ad littus perpetuae felicitatis tendentibus, mox appropinquat tempus passionis Domini. Unde beatus Marcus pulchre vespere hoc narrat factum fuisse, id est post solis occasum, ut non solum ipsa dormitio, sed etiam hora decidentis lucis occubitum veri solis, id est mortem Domini Salvatoris, 131.0915C| ostenderet. Dormiente Domino in navi motus magnus factus est in mari, quia capiente eo somnum mortis supra puppim sanctae crucis, flantibus ventis, id est instigantibus immundis spiritibus, et suggerentibus daemonibus, coeperunt insurgere fluctus blasphemantium Judaeorum, et commota sunt corda eorum ad persequendos sanctos apostolos. His etenim procellis patientia Domini non perturbabatur, sed imbecillitas apostolorum concutiebatur, trepidabat, et periclitabatur, adeo namque motus magnus factus est in mari ut navicula operiretur fluctibus, quia adeo commota sunt Judaeorum corda ad persequendos apostolos, ut pene fides in illis periclitaretur; nam unus eorum ter Dominum negavit, caeteri vero relicto eo fugerunt. Sed quid fecerunt sancti 131.0915D| apostoli? accesserunt non corpore, sed mente et devotione, quia cujus viderant mortem, omnibus votis et mentis affectionibus ejus postulabant resurrectionem dicentes cum Psalmista: « Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge, et ne repellas nos usque in finem; » si enim Dominus diutius somno mortis sopiretur, mentes apostolorum aeterna morte damnarentur. Suscitantibus discipulis surrexit Jesus, et ipse stans increpavit ventum et mare. Tunc ventum increpavit quando resurgendo superbiam diaboli prostravit, et moriendo eum destruxit, qui mortis imperium habebat. Imperavit et ventis quia potestatem daemonum cohibuit et compressit. Imperavit etiam mari quia vesanam perfidiam Judaeorum, 131.0916A| et rabiem destruxit blasphemantium et quassantium caput ac dicentium: « Si Filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credemus ei; majus enim fuit de sepulcro surgere, quam de cruce descendere. Quod autem sequitur: « Quid timidi estis modicae fidei? » illud significat quod resurgens a mortuis et apparens eis « exprobravit incredulitatem et duritiam cordis illorum, quoniam iis qui viderant eum resurrexisse a mortuis non crediderunt. » Sequitur: « Et facta est tranquillitas magna. » Tranquillitas magna facta est, quia resurgente Domino, et apparente post resurrectionem, ac dicente discipulis suis: « Pax vobis, ego sum, nolite timere, » solidata est fides in apostolis, et in tantum solidata est fides in eis, ut qui ante clausis 131.0916B| januis propter metum Judaeorum intus residebant, postea corroborati, libera voce coram principibus et potestatibus fiducialiter eum confitebantur. Aliter per naviculam significatur sancta Ecclesia, cujus gubernator est Dominus noster Jesus Christus, remiges autem sunt sancti apostoli. Tunc Dominus hanc naviculam ascendit, quando per gratiam in sancta Ecclesia habitare coepit. Et quod per naviculam sancta Ecclesia designetur ostendit Salomon qui loquitur sub specie feminae dicens: « Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum, » sive pretium. Institor, hoc est negotiator, est Dominus noster Jesus Christus; sancta etenim Ecclesia facta est velut navis institoris, scilicet Domini Salvatoris. Per panem designatur sacramentum corporis 131.0916C| et sanguinis Domini nostri Jesu Christi; sancta namque Ecclesia de longe portat panem suum, quia etiam ab ultimis finibus veniens sacramentum corporis et sanguinis Domini portat, id est celebrat. Hoc est tam magnum pretium, quo redemptum est genus humanum, et idem Salomon ait: « Vestigium navis in mari non invenitur, » quia conversatio sanctae Ecclesiae non est terrena, sed coelestis; et unus idcirco remex ejus dicebat: « nostra autem conversatio in coelis est. » Et quamvis sanctae Ecclesiae terrena officia exercere videatur, verumtamen ejus intentio spiritalis est et coelestis. Navigantibus discipulis obdormivit Christus, quia fidelibus spe tendentibus ad coelestem patriam frequenter solet evenire, ut dormiat Jesus in hac navicula, id est ut 131.0916D| solatium miserationis a sancta Ecclesia abstrahat. Tunc Dominus in navicula hac dormivit, quia vel principes hujus saeculi, vel haeresiarchas, vel aliquos pravos homines permittit suam sanctam persequi Ecclesiam, ut ii qui probati sunt manifesti fiant in nobis, unde ipse Dominus dicit: « Necesse est ut veniant scandala; » et Paulus apostolus ait: « Oportet enim fieri haereses, ut hi qui probati sunt manifesti fiant. » Multoties autem principes hujus saeculi comminati sunt et devastare sanctam Ecclesiam, et perdere filios ejus; nam dormiente Domino in navi, motus magnus factus est in mari, quia abstrahente eo auxilium suae miserationis a suis fidelibus, adeo permisit malos persequi sanctam Ecclesiam, ut pene 131.0917A| annihilari videretur. Sed quid fecerunt fideles? accesserunt mente et devotione, et ejus auxilium imploraverunt dicentes cum Psalmista: « A finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum; » et item: « Exsurge, Domine, adjuva nos, et libera nos propter nomen tuum. » Nam clamor apostolorum devotio est fidelium populorum. Suscitantibus discipulis surrexit Jesus, quia suis fidelibus solatium divinae miserationis impendit, unde ait: « Et surgens imperavit ventis et mari. » Venit, imperavit quia audaces adversarios sanctae Ecclesiae evanescere facit, et vota pravorum hominum ut effectum obtinere non possent perturbavit. Imperavit mari, quia per syllogismos suorum praedicatorum versutiam haereticorum denudavit, ne reciperentur a fidelibus. « Et 131.0917B| facta est tranquillitas magna; » a Deo namque tranquillitas magna facta est ut homines admirarentur quomodo sancta Ecclesia de tanta persecutione et tribulatione, continuo ad tam optatam pristinam rediret pacem. Moraliter per naviculam designatur unaquaeque anima fidelis, de quo testis est Salomon qui dicit: « Anima justi sedes est sapientiae. » Si ergo anima justi sedes est sapientiae, sedes est Christi, ac per hoc navicula est Domini. Hanc naviculam tunc Dominus conscendit, quando per gratiam in ea habitare incipit. Navigante quolibet fideli, id est spe tendente ad patriam coelestem, frequenter solet evenire ut dormiat Jesus in hac navicula. Tunc enim dormit Jesus, quando permittit insurgere adversus animam fidelem vel immundorum 131.0917C| spirituum tentationes, vel impetus malarum cogitationum, vel propriae carnis delectationes, vel pravorum hominum persecutiones; his namque procellis solent concuti illae virtutes, in quibus maxime salus humani generis consistit, id est fides, spes, charitas; sed has procellas adeo permisit Dominus insurgere adversus naviculam, ut pene operiretur fluctibus, quia adeo permittit animam fidelem tentari, ut pene videatur mergi, scilicet ut splendor fidei obtenebrescat, spei celsitudo contabescat, et flamma charitatis refrigescat. Sed quid illi agendum est? nunquid desperandum? non, sed juxta exempla apostolorum est accedendum, et totis viribus proclamandum ad Deum. Nobis vero proclamantibus, ille qui non dormitat, neque dormitabit custodiens 131.0917D| Israel, quasi exercitus surget, tempestatem sedabit, tranquillitatem reddet, et portum salutis indulgebit, gratiam donante illo qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
HOMILIA X. IN ILLUD MATTHAEI: Respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Hujus confessionis etiam beatus Lucas facit mentionem dicens: « In ipsa hora exsultavit in Spiritu sancto et dixit: Confiteor tibi, Pater. » Sed non debet videri contrarium, quia beatus Matthaeus ait « in illo tempore, » id quod ideo praemisit, ut daret 131.0918A| locum Lucae evangelistae quatenus ea insereret quae gesta sunt inter exprobrationem civitatum, et istam confessionem; quae adeo pauca sunt, ut si beatus Matthaeus dixisset in ipsa hora, nulla videretur contrarietas. Ex occasione ergo infidelitatis civitatum quae noluerunt sermonem Domini recipere, neque in eum credere, respondens Dominus causam retulit, laudem scilicet et gratiam Deo Patri pro iis quibus arcanum suae Incarnationis revelaverat. Solerter etiam indagandus est ordo verborum, quia non ait tantum: « Confiteor tibi, Pater » , sed addidit: « Domine coeli et terrae; » his namque verbis Dominus Jesus illum ostendit esse suum Patrem, qui est Dominus coeli et terrae. In hoc loco destruuntur haeretici qui dixerunt Dominum Jesum creaturam 131.0918B| esse, et non creatorem; si enim creatura esset, et creatura etiam Dominum suum patrem appellare posset, non specialiter diceret: « Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae; » sed tamen diceret: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae, aut, confiteor tibi, Domine coeli et terrae; sciendum est enim quia confessio non significat semper poenitentiam et accusationem peccatorum, sed laudem et gratiarum actionem, unde est illud: « Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; » et item: « Confitemini Domino quoniam bonus; » et in libro Ecclesiastici scriptum est: « Haec dicetis Domino Deo vestro in confessione, quoniam universa opera ejus bona valde. » Ubi notandum est quia confessio non significat poenitentiam, aut confessionem peccatorum, 131.0918C| sed laudem, sicut et in hoc loco. Hoc similiter aperte ostendit et beatus Lucas evangelista cum dicit: « In ipsa hora » exsultavit Jesus in Spiritu sancto. Si enim verba Domini diligenter investigemus, cognoscemus profecto quod Filius Dei confitetur Deo Patri, et ei gratiam, et laudem refert, quasi jam passus et glorificatus sit non pro se, sed pro nobis. In qua confessione etiam suae miserationis munus, et gratia nostrae reconciliationis ostenditur. Quare autem Dei Filius confiteatur Deo Patri, et ei laudem referat, manifestat cum subjungit: « Quia abscondisti haec a sapientibus. » Quae vero sunt quae abscondit? Illa scilicet de quibus dicit Apostolus: « Revelatum est mihi sacramentum, quod aliis generationibus non fuit manifestum filiis hominum, 131.0918D| sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis et prophetis, in spiritu esse gentes cohaeredes et comparticipes promissionis in Christo. » Hoc est mysterium Incarnationis, id est quia ille qui ante omnia saecula ineffabiliter genitus est a Deo Patre; et in fine saeculorum carnem assumpsit ex Virgine matre, hoc profecto abscondit. Quibus vero absconderit manifestat cum subjungit: « Sapientibus et prudentibus. » Sed non vere sapientibus; sapientibus vero suae stultitiae praesumptione, et non verae sapientiae acumine; sapientibus temeritate, et non veritate; sapientibus fastu et non sensu, de quibus ait propheta: « Vae vobis qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. » Et item: « Perdam sapientiam 131.0919A| [sapientium], et prudentiam prudentium reprobabo. » Quorum testimoniorum sensum beatus Paulus apostolus exponens ait: « Ubi sapiens, ubi scriba, ubi legis verba ponderans? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? » Et quia mundus non potuit cognoscere Deum per sapientiam, placuit ei per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. De hac mundiali sapientia idem apostolus alibi dicit: « Sapientia hujus mundi inimica est Deo, et legi Dei non subjicitur, » neque enim potest. Sed quinam fuerunt isti sapientes? Certe vel illius temporis legis doctores, Scribae scilicet et Pharisaei, qui cum essent stulti, sapientes se esse jactabant; vel modo haeretici sive philosophi, qui propter suam tumidam sapientiam, humilem Domini doctrinam et 131.0919B| praedicationem recipere non valent. Sed quibus revelavit? manifestat statim dicens: « parvulis, » id est humilibus corde. Illos Dominus appellat parvulos, qui se parvulos et humiles recognoscunt; arcana namque, et virtutes coelestium mysteriorum parvulis, id est sanctis apostolis revelavit, qui vere parvuli erant non sensu, sed malitia, de quibus Psalmista dicit: « Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. » Et etiam: « Testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis. » Et iterum: « Declaratio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis. » Causas et aequitates hujus facti paternae voluntatis judicio Dominus confirmavit, ut illi qui dedignantur parvuli fieri, in Deum stulti fiant in sua sapientia. Et ut ostenderet Dominus quia non acumen 131.0919C| ingenii, et sapientiae sensum condemnavit, sed tumorem superbiae, ideo pulchre subjunxit dicens: « Ita, Pater, sic enim placitum fuit ante te. » Blandientis affectu alloquitur Filius Patrem ut coeptum beneficium et gratia confirmetur, et compleatur in parvulis, id est in sanctis apostolis. Et pulchre ait: « Sic placitum fuit ante te, » ac si patenter diceret aliis verbis: Tibi justo injusta placere non possunt, et ideo sic beneplacitum fuit ante te, et juste omnia disposuisti, quod haec sapientibus et prudentibus abscondisti et parvulis revelasti. His ergo verbis redarguuntur illi qui querelas solent objicere et murmurare quare alii eligantur, alii ejiciantur, et alii salventur, alii pereant, cum ipse Dei Filius paternam voluntatem, et justam ejus dispositionem laudibus 131.0919D| efferat. Hanc enim sententiam divinae dispositionis occulto Dei judicio, sed tamen justo, factam considerans beatus Paulus apostolus, non valens comprehendere prorupit in admirationem dicens: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus. » Sequitur: « omnia mihi tradita sunt a Patre meo. » Haec enim verba divinitatis non carnaliter, sed spiritualiter accipienda sunt; nam et Patrem tradentem, et Filium accipientem spiritualiter accipere debemus. Si enim secundum humanam consuetudinem essent intelligenda, mox ut ille incipit possidere qui accipit, desinit ille habere qui tradidit. Sed Deus Pater non sic omnia tradidit Filio 131.0920A| suo, ut desierit habere quae tradidit, quia omnia sine tempore simul cum Filio possidet. Dei ergo Filius, quantum ad divinitatem attinet, nihil ex tempore accepit a Patre, quia sicut evangelista dicit, omnia quae habet Pater ejus etiam sunt, quia « Filius et Pater unum sunt. » In hoc vero quod homo factus est, omnia ex tempore accepit a Patre, unde Pater dicit ei: « Pete a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam. » Et item Filius in Evangelio: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. » Ergo quod dicit: « Tradita mihi sunt omnia a Patre meo, » non debemus intelligere ei fuisse tradita coelum et terram, mare et caetera elementa, quae simul cum Patre condidit, et creavit, sed traditi ei sunt sancti et electi viri, et parvuli ex omnibus 131.0920B| gentibus, pro quibus ipse supplicans Deo Patri gratias egit. « Et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius? » Haec enim verba sic videntur sonare ut nullus possit agnoscere Patrem nisi Filius, et rursus nullus possit agnoscere Filium nisi Pater. Quod non est ita sentiendum, sed sic est accipiendum quia Pater et Filius per ipsum revelatur. Et est sensus: nemo novit quod sit in Filio nisi Pater, et nemo novit quod sit in Patre nisi Filius, et cui ipse voluerit revelare; quia aliud est nosse quod novit aequalitate naturae, et aliud est nosse quod novit revelantis dignatione; ipse est enim lumen mentium nostrarum. Deus ergo potens revelat se Verbo, id est Filio suo; Verbum autem id est Filius et se, et Patrem revelat, et dum se revelat et Pater 131.0920C| eum revelat, quia ipse et Pater unum sunt. Ergo quod sequitur, « et cui voluerit Filius revelare, » ad utrumque referendum est, scilicet ad Patrem et Filium. Et quod Pater eum revelet manifestat Apostolus cum dicit: « Cum autem complacuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam ut revelaret Filium suum in me, ut annuntiem eum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini. » Sequitur autem: « Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. » His verbis Dominus genus humanum alloquitur, et eos ad se vocat qui in difficultatibus legis laborant, vel idololatriae, seu saeculi peccatis onerati erant, sed maxime illos qui vocem Domini audire et sequi meruerunt. Ait enim: Venite, 131.0920D| non pedibus sed moribus, non corpore sed fide, iste est namque spiritualis accessus, quo quisque valet apparere Deo, de quo Psalmista ait: « Accedite ad eum et illuminamini. » Ad me, id est non ad hominem, non ad extraneum, non ad deceptorem, sed ad Salvatorem. Pulchre quidem subjunxit: « omnes, » quia sicut Apostolus dicit: « Ipse omnes vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis pervenire. » Et ideo nulla est apud eum distantia inter gentem et gentem, sexum et sexum, linguam et linguam, aetatem et conditionem. « Qui laboratis » saecularibus negotiis, seu laboratis gravia legis pondera ferentes, « et onerati estis » diversis sceleribus atque peccatis. A deceptione namque primi hominis 131.0921A| humanum genus sub conditione diaboli laborabat, exceptis illis qui sola Dei gratia liberari meruerunt, unde Psalmista aiebat: « Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. » Et pulchre Dominus subjunxit: « Ego vos reficiam, » quia ipse est panis angelorum, et summa refectio atque satietas beatorum spirituum, unde propheta mente conspiciens dicebat: « Satiabor cum apparuerit gloria tua. » Refectionis deinde modum ostendit cum dicit: « Tollite jugum meum super vos, » ac si diceret: Deponite jugum legis et sumite meum, id est non interemptoris sed Redemptoris. Multum quippe distat inter jugum diaboli et Christi, et inter jugum legis et Evangelii. Jugum diaboli peccatores deprimit, 131.0921B| illud Christi vero erigit. Jugum legis severitatis pondere peccatores aggravat, jugum evangelicae gratiae spem veniae promittendo sublevat. Et quod hoc jugum Christi genus humanum suscepturum esset, longe ante praedixit Sophonias propheta cum ait: « Et vocent omnes in nomine Domini, et servient ei humero uno ultra flumen Ethiopiae; inde supplices mei venient filii dispersorum meorum deferentes murum mihi. » Servient ei humero uno, id est una fidei devotione, quasi sub uno jugo. « Et discite a me. » Quid sit discendum manifestat cum subjungit: « quia mitis sum et humilis corde, » ac si diceret: Vos aliquando eratis immites et superbi, a me ergo et in me discite humilitatem et mansuetudinem, « et invenietis requiem animabus 131.0921C| vestris, » quasi diceret: Jam fatigati estis quia requiem quaesivistis et invenire non potuistis, quia non invenitur vita in provincia mortis, neque gaudium in patria moeroris, neque requies in regione laboris. Ad me ergo venite quia ego sum totum quod quaeritis. Et ne forte homines audientes jugum expavescerent, idcirco subjunxit: « Jugum enim meum suave est, et onus meum leve, » scilicet ne paveatis cum jugum audistis, quoniam suave et leve est. Sed quaerendum est quare Dominus dicat jugum suum suave et onus leve cum Psalmista dicat: « Ego custodivi vias duras; » et ipse in Evangelio: quam angusta porta est, et arcta via. » Haec tamen non debent videri inter se contraria. Jugum enim suum volentibus leve est, sed grave nolentibus: 131.0921D| grave est inchoantibus, sed leve est proficientibus, et usque ad perfectionis calcem pervenientibus. Durum et asperum est quia a multis quaeritur, sed a paucis invenitur. Sive jugum suum leve dicit ut ostenderet jugum legis grave; jugum enim legis grave erat, quia suae severitatis pondere mortificabat; jugum vero Christi leve est quia peccatores spe veniae et coelestium promissionum vivificat. Et quod jugum legis grave sit, manifestat Petrus apostolus cum ait: « Ut quid denuo vultis imponere jugum legis? » Quid suavius vero jugo Christi, aut quid levius onere gratiae evangelicae? Et vere leve est sceleribus non acquiescere, probabilem fieri inimicis propter Dominum, amicos in Domino diligere, 131.0922A| omnes amare, neminem odisse, bonum velle, malum nolle, et quod sibi non vult fieri, aliis non inferre.
HOMILIA XI. IN ILLUD MATTHAEI: Ascendens Jesus Hierosolymam assumpsit duodecim discipulos suos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, etc.
Praevidens Dominus animos discipulorum ex sua passione perturbandos, idcirco et ejusdem passionis poenam, et suae resurrectionis gloriam praedixit, ut cum cernerent eum morientem, sicut praedixit, non dubitarent eum resurrecturum sicut promisit. Armavit quippe eos cum praedixit eis mala quae erat 131.0922B| passurus, quoniam levius feruntur mala praescita, quam ea quae subito accidunt. Destruitur his verbis error infidelium, et dementia illorum qui solent Dominum deridere, et dicere quod ipse coactus ductus fuerit ad passionem; nam sicut hic manifestatur, ipse et tempus passionis praescivit, et locum ejusdem passionis intrepidus adiit. Monentur etiam sancti praedicatores in hoc facto ut suis auditoribus antiqui hostis insidias et mala quaeque evenire possunt praenuntient, quatenus fortiter adversus antiqui hostis insidias superare, et adversa quae illis accidunt levius ferre possint. Sequitur: « Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo » Quod dicit « Tunc » ad superiora respicit, id est quando suae 131.0922C| passionis poenam et resurrectionis gloriam discipulis praedixit. Sed quaerendum est unde sumpsit ista mater filiorum Zebedaei occasionem accedendi ad Dominum, et postulandi aliquid ab eo. Dominus enim discipulis tristitiam praenuntiavit, id est praedixit ignominiam passionis; unde ergo sumpsit occasionem accedendi ad Dominum, ut postularet ab eo gloriam regnandi? Recordabatur illa quia Dominus superius promisit discipulis suis dicens: « Vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel. » Et quia Dominus post omnia dixerat: « et tertia die resurget, » putavit eum statim post resurrectionem venturum esse ad regnandum, 131.0922D| et quod in primo adventu complendum esset, quod complendum erat in secundo. Idcirco feminea aviditate immemor futurorum tantum praesentia desideravit. « Qui dixit ei quid vis? » Dominus enim non quasi nescius interrogavit ut audiret quid ipsa vellet, sed ut illa exponente, ipse irrationabilem et reprehensibilem esse ostenderet petitionem illius et filiorum ejus; petebant enim quasi religiosi et amatores coelestis patriae, sed non quasi sententiam habentes utilium et innoxiarum petitionum. Saepe namque permisit Dominus discipulos suos non recte cogitare aliquid, aut dicere, vel etiam facere, ut ex eorum culpa sumeret occasionem docendi et exponendi regulam pietatis; sciebat enim quia ipse eorum 131.0923A| error nihil eis nocebat praesente magistro, et ejus doctrina omnes aedificaret non solum in praesenti, sed etiam in futuro. At illa dixit: « Ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram tuam in regno tuo. » Postulavit haec mater muliebri errore, et pietatis affectu nesciens quid diceret. Et quid mirum si ista redarguatur imperitiae et ignorantiae, cum superius dictum sit de Petro, quando is voluit facere tria tabernacula nesciens quid diceret? Sed quaerendum est quare dicat beatus Matthaeus istam mulierem accessisse ad Dominum, cum Marcus dicat filios ejus accessisse: sed sciendum est quia mater ad Dominum suggerentibus filiis accessit; sciebant enim matrem suam dilectam 131.0923B| esse a Domino, et idcirco affectum et voluntatem propriam per eam Domino manifestare voluerunt. Et propterea beatus Marcus ut eorum desiderium et consilium legentibus notum faceret, tacuit de interveniente matre, et illos solos narrat accessisse, quibus suggerentibus mater accessit. Unde et Dominus secundum utrumque evangelistam non matri, sed filiis respondit dicens: « Nescitis quid petatis; » nesciebant enim quid peterent, quia sedem gloriae quam non merebantur petebant; vel nesciebant etiam quid peterent, quia putabant quod aliquis sedere posset in illo regno ad sinistram, cum in die ultimi examinis omnes fideles statuendi sint ad dexteram summi Regis et Judicis, cum illius 131.0923C| regnum nihil habeat sinistrum, et illa felicitas nihil habeat reprobum. Isti enim quamvis non deberent accipere quod quaerebant, verumtamen eorum simplicitas non merebatur confundi, quia ex amore Domini nata erat. Et quia simpliciter postulaverunt, idcirco Dominus eorum affectum aut simplicitatem non reprehendit, sed ignorantiam et imperitiam culpavit dicens: « Nescitis quid petatis, » ac si aliis verbis diceret: bonum quidem est vestrum desiderium, sed inconsiderata petitio; rem honestam postulatis, quia mihi vultis conjungi in regno; delectat vos culmen honoris, sed tamen necesse est ut prius vos exerceat via laboris. Sequitur: « potestis 131.0923D| bibere calicem quem ego bibiturus sum? » Calicem appellat amarissimam passionem; nomine namque calicis vult intelligi passionem martyrii per quam necesse erat ut ipse et illi consummarentur. Hinc est quod Dominus appropinquans passioni dicebat: « Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. » Et Psalmista: « Calicem salutaris accipiam, » Sed quaerendum est quare Dominus istos interrogavit: « potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? » An ignorabat ipse si cum possent imitari per passionem? Non, sed ideo interrogare voluit ut illo interrogante, et ipsis respondentibus « possumus, » nos quidem audiremus et intelligeremus, quia nullus valet cum Christo regnare in coelis, nisi studeat cum 131.0924A| imitari per passionem; nullus etenim sublimiter valet regnare cum Christo, nisi prius humiliter studuerit pati pro ipso. Unde Apostolus dicit: « Si complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis ejus erimus. » Et item. « Si compatimur et conregnabimus; et si socii fuerimus passionis, erimus et consolationis. » Attamen isti responderunt « possumus » non tantum ex confidentia cordis et fiducia suae fortitudinis, quantum potius ex ignorantia, nescientibus quidem illud; desiderabile est bellum scientibus, valde vero formidabile. Similiter et inexpertis levis videtur tentatio passionis et mortis. Si enim Dominus appropinquans passioni orabat: « Pater, si fieri potest, transeat a me 131.0924B| calix iste; » multo minus isti respondissent « possumus, » si scirent qualis esset in praesenti dolor passionis, et timor mortis; habet enim passio magnum dolorem, et mors magnum timorem. Sequitur: « Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. » Pulchre autem dicit « meum, » id est sive me imitando, sive pro confessione nominis mei. Sed quaerendum est quare dicat Dominus calicem meum bibetis, cum unus quidem eorum, id est Jacobus, per effusionem sanguinis vitam finierit, alter vero, id est Joannes, in pace Ecclesiae quieverit. De passione namque Jacobi Lucas apertissime in Actibus apostolorum 131.0924C| manifestat cum dicit: « Misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de Ecclesia; occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. » Joannes vero, sicut in Patrum litteris legitur, et sicut fideles historiae referunt, cum jam longo confectus senio sciret sibi imminere diem mortis, convocatis fidelibus post missarum celebrationem, et monita exhortationis, ultimum eis valefecit, ac deinde descendens in defossum sepulturae suae locum, facta oratione appositus est ad patres suos, et sic a dolore mortis extraneus fuit, sicut alienus fuerat a corruptione carnis. Quomodo ergo Joannes calicem Domini bibit, qui absque dolore mortis migravit de mundo? Sed sciendum quia duobus modis 131.0924D| calix Domini bibitur. Uno modo cum mors illata a persecutore patienter suscipitur; altero vero cum animus paratus est ad perferendam mortem, et vita digna geritur martyrio. Joannes ergo calicem Domini bibit, quia paratus fuit ad perferendam mortem, et vita ejus digna erat martyrio. Nam duo sunt genera martyrii, unum in aperta persecutione, alterum vero in occulta carnis maceratione. Joannes ergo calicem Domini bibit, et si non bibit in aperta persecutione, bibit in occulta carnis maceratione. Verumtamen bibit Joannes calicem Domini etiam per passionem; nam, sicut in Actibus apostolorum legitur, cum caeteris apostolis carcerem et verbera sustinuit: « Ibant enim gaudentes a conspectu concilii, quoniam 131.0925A| digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. » Et ob insuperabilem praedicationem Evangelii a Domitiano impiissimo principe missus est in ferventissimo olei dolio, de quo ita illaesus exivit a dolore passionis, quemadmodum extraneus fuerat a corruptione carnis, et relegatus est exsilio in Pathmos insula. Joannes ergo cum fratre suo calicem Domini bibit, quia qui talia ac tanta sustinuit, aperte demonstratur quia paratus erat ad perferendam mortem etiam, si ei a persecutore inferretur. Sed quaerendum est quomodo verax magister dicat: « Sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, » cum ipse alibi dicat: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; » et item: « Omnia quaecunque facit 131.0925B| Pater, haec eadem et Filius facit. » Si enim Filius similiter facit omnia quae et Pater, quid est ergo quod dicit: Sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis? Tribus namque modis intelligi potest. Non est meum dare dicit, quia regnum coelorum non est dantis, sed accipientis; apud Dominum namque non est personarum acceptio, et ideo regnum coelorum non tribuitur juxta personarum acceptionem, sed juxta qualitatem meritorum, non enim praeparatum est illud regnum personae sed vitae. Qui ergo talem se exhibuerit ut dignus sit percipere, continuo accipiet; et vos itaque si tales exstiteritis ut digni sitis consequi, continuo percipietis regnum quod Pater meus non paravit torpentibus, sed victoribus et triumphantibus. Aliter non est meum dare vobis, id est superbis 131.0925C| talibus, quales vos estis qui exaltari cupitis, sed humilibus corde, quibus paratum est a Patre meo. Ergo si vultis illud accipere, nolite esse quod estis, aliis enim praeparatum est; et vos ideo alii estote, et vobis etiam praeparatum est. Quid est alii? id est prius humiliamini qui exaltari cupitis. Aliter, sicut dicit Beda: Sinistra Domini quando in bona parte ponitur, hanc praesentem vitam sanctae Ecclesiae designat, dextera namque ipsius beatitudinem superni regni significat. Unde dicit Salomon: « Longitudo dierum in dextera ejus, gloria et divitiae in sinistra ipsius. » Quippe vero in dextera ipsius longitudo constat dierum? quia in illa vita beata indefectiva lux sanctis tribuitur; in sinistra vero 131.0925D| gloria et divitiae, quoniam in hujus vitae peregrinatione gloria fidei et divitiis virtutum reficimur. Accipit quis sedere ad dexteram cum in coelestis beatitudinis regno de praesenti sui Conditoris visione laetatur; percipit et sedere ad sinistram cum in hujus peregrinatione vitae aliis praesidere suscipit regimine sacerdotii. Constat ergo notissimum esse quia hi duo filii Zebedaei non unus ad dexteram, et alter ad sinistram Domini sedere perceperunt, sed ambo ad tempus ad sinistram, quoniam apostolatus officio aliis praesederunt; nunc vero ambo ad dexteram sedent, quia de praesenti sui Conditoris visione laetantur. Quod vero Christus dicat: « Sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, » sciendum est quia Dominus in Evangelio 131.0926A| aliquando ex substantia humanitatis, aliquando ex illa divinitatis loquitur. Et quia haec mater filiorum Zebedaei honorem ad substantiam humanitatis retulit, et gloriam regnandi in corporali ejus praesentia collocaverat, idcirco Dominus secundum eamdem substantiam eis respondit ac si diceret: Secundum hanc substantiam, qua vobiscum bibiturus sum calicem, non est meum dare vobis: verumtamen meum est id tribuere secundum substantiam divinitatis, quia per omnia aequalis sum Deo Patri. Sequitur: « Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. » Indignati ergo sunt alii decem apostoli non matri filiorum Zebedaei, sed duobus fratribus, et audaciam petitionis non ad matrem, sed ad filios retulerunt, quibus suggerentibus accessit 131.0926B| mater, quia ignorantes propriam mensuram immoderata cupiditate exarserunt. Et hoc sciendum quod sicut illi duo carnaliter petierunt ut supra omnes essent, ita et isti decem carnaliter indignati sunt; si enim spiritualiter sapuissent, nullo modo petiissent ut supra omnes essent, et si isti spiritualiter intellexissent, nullo modo indignati essent super desiderio duorum. Nam sicut vituperabile est velle esse super omnes, ita et valde gloriosum est alios patienter supra se sustinere. Sed ille pius et mitis Magister nec istos duos immoderatae cupiditatis redarguit, nec illos decem indignationis et livoris reprehendit, sed omnes ad viam humilitatis revocavit, et ostendit eis exemplum quo doceret illum esse minorem qui est major omnium, et illum 131.0926C| esse Dominum qui est servus cunctorum, ait enim: « Nescitis quia principes gentium dominantur earum? » Ac si diceret: Qui enim principes sunt in gentibus imperant subjectis, et qui majores sunt potestatem exercent in minores; sed inter vos non erit ita, quia qui voluerit esse major, erit vester minister, et qui voluerit esse primus erit vester servus. Ostendit enim Dominus his verbis quia humilitate pervenitur ad regnum, simplicitate vero penetratur coelum; quisquis enim vestigia divinitatis tenere desiderat, necesse est ut exemplum humanitatis sequatur. Quicunque fratrem vult praevenire in regnando, necesse est ut praeveniat eum in obsequendo; et sicut ipsi terrenam similitudinem fortasse contemnerent, se ipsum proposuit eis exemplum, ut si dicta ipsius 131.0926D| parvipenderent, confunderentur ad opera. Dicit ergo: « Sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare, et dare animam suam pro multis. » Pro multis quidem dicit, pro illis scilicet qui in eum credere voluerunt; et cum dicit « animam, » destruitur error illorum qui dixerunt Dominum non veram animam sumpsisse.
HOMILIA XII. IN ILLUD MATTHAEI: Accesserunt ad Jesum Scribae et Pharisaei dicentes: Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum, non enim lavant manus suas cum panem manducant?
Mira quidem Scribarum et Pharisaeorum stultitia, qui Dominum quidem reprehendebant cur praecepta 131.0927A| et traditiones hominum non servaret! « Quare, » inquiunt, « discipuli tui transgrediuntur praecepta seniorum? » His namque verbis aperte demonstratur intentio Scribarum et Pharisaeorum quare venerint, videlicet non ad discendum, sed ad reprehendendum. Reprehendebant discipulos Domini non de ista lavatione, quae consueto more agitur, sed de illa superflua, quae superstitiosa traditione seniorum fuerat recepta. Quae autem ea fuerit manifestat Marcus cum ait: Pharisaei enim et omnes Judaei nisi crebro lavent manus suas non manducant panem, servantes traditionem seniorum, et a foro redeuntes, nisi baptizentur non comedunt, et multa alia sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum, et aeramentorum, et lectorum. Lavandae 131.0927B| ergo sunt manus non tam corporis quam totius cordis, id est purganda sunt opera, ut in illis impleatur verbum Dei. Dominus namque Scribarum et Pharisaeorum calumniam vera responsione confutavit, et reprehendit dicens: « Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? » Et est sensus: Quare cum vos praecepta Dei negligatis ut traditiones et praecepta hominum servetis, judicatis discipulos meos esse redarguendos qui traditiones et praecepta hominum contemnum, ut jussa Dei custodiant? In quo facto monstratur illud jam esse completum quod Isaias prophetaverat dicens: « Redarguit iniquitatem pro mansuetis terrae. » Et quasi ipsis interrogantibus, ubi transgredimur praecepta Dei? respondit: « Nam Deus dixit: 131.0927C| Honora patrem tuum et matrem, et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur: Vos autem dicitis quicunque dixerit patri vel matri munus quodcunque est ex me tibi proderit. » Honor in sacris Scripturis non semper significat subjectionem, aut capitis humiliationem in salutationibus, vel in quibusdam officiis deferendis, sed significat largitatem eleemosynarum et oblationem munerum, et quod ita sit, manifestat Apostolus cum ait: « Honora viduas, quae vere viduae sunt. » Hic enim honor donum significat, id est tribue viduis necessaria. Alibi vero presbyteros duplici honore admonet esse habendos; maxime tamen illos, qui in verbo et doctrina laborant, admonet esse remunerandos. Hinc praeceptum est in lege ut os bovi trituranti non claudatur; hinc et 131.0927D| Dominus in Evangelio ait: « Dignus est enim operarius mercede sua. » Providens namque Dominus imbecillitati parentum, et aetati eorum, et penuriae, praecepit in lege ut filii honorarent parentes suos, id est eorum penurias sustentarent. Hinc providentissimam Dei legem Scribae et Pharisaei volentes subvertere et violare, docebant filios ut ea quae ministranda erant parentibus consecrarent et voverent Deo, et dicerent: « Munus quodcunque est ex me tibi proderit, » ac si diceret: O pater et mater, ea quae vobis subministrare debui, Deo consecravi, et ideo munus, quod ex me est, non solum mihi proderit, sed etiam tibi. ut dum haec parentes audirent magis eligerent famis inopiam pati et penuria 131.0928A| affici, quam ea exigerent quae Deo consecrata audirent. Potest et aliter sic intelligi: munus quodcunque est ex me tibi proderit, id est quidquid habere possum, o pater et mater, in tuos usus consumo et cibos, et ob hoc non habeo quid Deo offeram; ut dum parentes haec audirent, similiter magis inopiam pati, et penuria affici optarent, quam ea subtraherent quae filii Deo offerre volebant. Agebant enim Scribae et Pharisaei callide, ut ea quae tribuenda erant parentibus converterent in usus sacerdotum, quatenus sub hac occasione terrena lucra sibi cumularent; et haec facientes sensum legis violabant: unde merito reprehenduntur a Domino dicente: « Et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. » Hypocritae, bene prophetavit 131.0928B| de vobis Isaias dicens: « Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. » Hypocrita dicitur simulator, qui aliud opere simulat, et aliud corde gestat. Isti ergo bene hypocritae dicuntur, quia sub honore Dei terrena lucra sibi accumulare cupiebant. Judaeorum namque populus labiis et ore appropinquare et eum honorare videbatur, quia unius Dei cultum se habere gloriabatur; sed corde longe ab eo recessit, quia visis signis atque miraculis, nec divinitatem ejus cognoscere, nec eum suscipere voluerunt. Potest etiam intelligi hoc dictum non solum de Judaico populo, sed et de nonnullis in Ecclesia; appropinquamus enim Domino non corpore sed mente. Sunt enim plurimi in Ecclesia, qui frontes suas signo crucis muniunt, 131.0928C| sed tamen longe ab eo recedunt, quia pravis operibus ei contradicunt. Sine causa enim colunt me docentes doctrinam meam. Sine causa, id est sine fructu salutis, et sine ulla utilitate et absque ulla mercede. Sequitur: « et convocatis ad se turbis dixit. » Turbas convocatas appellat turbas discipulorum, et credentium: « Non quod intrat in os coinquinat hominem. » Judaei enim summam et maximam religionem putabant esse in observatione ciborum, sed omnis eorum superstitiosa observatio his verbis destruitur, quibus Dominus ait: « Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quae de ore procedunt. » Ostendit enim Dominus his verbis quia per illa genera animalium, quae prohibita sunt in lege comedi, non creatura Dei condemnatur, neque immunda esse decernitur, sed 131.0928D| vitia hominum reprehenduntur. Praeceptum namque fuit in lege ut illa animalia non comederentur quae neque ruminant, neque ungulam dividunt, et illa quae ruminant et non dividunt ungulam, et illa quae dividunt ungulam, sed non ruminant. Per illa enim animalia quae nec ruminant, neque ungulas dividunt possunt intelligi infideles, qui bona a malis nesciunt separare, et praecepta Dei meditando, et memoriae commendando non ruminant. Per illa vero quae ruminant et non dividunt ungulam possunt intelligi Judaei, qui praecepta Dei meditando et memoriae commendando ruminare videntur, sed tamen ungulam non dividunt, quia bona a malis non separant. Per illa vero quae ungulam dividunt et non ruminant, possunt intelligi 131.0929A| mali catholici, qui bona a malis separare sciunt, sed tamen praecepta Dei meditando, et memoriae commendando non ruminant. Per corvum quoque illi possunt intelligi qui humanum sanguinem fundere gaudent; per cignos designantur elati; per accipitres et milvos illi qui aliena rapiunt; per pisces qui nec squamas, nec pinnulas habent, ac maxime in luto commorantur, immundi et impuri homines designantur, qui volutantur in coeno peccatorum. Sive per hujusmodi pisces possunt intelligi mali catholici qui non habent squamas bonorum operum, neque pennas virtutum, et ideo saltus super aquas dare non possunt, id est coelestia penetrare non valent. Sed forte quaeret aliquis cum Dominus dicat: « Non quod intrat in os 131.0929B| coinquinat hominem, » quare non sit licitum vesci de idolothitis, aut quare dicat Apostolus: « Non potestis bibere calicem Domini et calicem daemoniorum. » Sed sciendum est quia omnis creatura Dei per se bona et munda est, sed invocatio daemoniorum facit ea immunda, et ideo non est licitum comedere idolothita. Quicunque enim tantae fidei est ut intelligat creaturam Dei nullo modo coinquinari posse, sanctificetur per verbum Dei et orationem, et comedat quaecunque vult. Hinc est quod Apostolus praecepit esse comedendum quidquid in macello venundatur, nihilque interrogandum, quia si aliquis dixerit hoc idolothitum est, praecepit non esse comedendum propter conscientiam alterius, illius videlicet qui scandalizatur. 131.0929C| « Tunc accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt? » Pharisaei namque audito verbo quod Dominus ait « non quod intrat in os coinquinat hominem » scandalizati sunt, quia summam et maximam religionem putabant esse in observantia ciborum. Sed ista vos, id est scandalum, quamvis usitatissima sit, tamen videndum est quid significet. Scandalum est offendiculum, sive ruina, sive impactio pedum; quod ergo Dominus ait: « Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, » sic est intelligendum; qui suo dicto vel facto occasionem ruinae alicui ex minimis istis dederit. « Et ait illis: omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur. » 131.0929D| Et est sensus: Omnis falsa doctrina, et superstitiosa observatio cum suis auctoribus permanere non potest; et quia a Deo Patre non est, idcirco cum eisdem eradicabitur. Illa ergo sola permanebit quae a Deo Patre est. Videndum est ergo si illa plantatio quam Apostolus plantavit eradicanda sit, an non. Ait enim: « Ego plantavi, Apollo rigavit: » Haec namque apostolica plantatio, quia a Deo Patre est, idcirco permanebit; unde ipse mox subjungit: « Deus autem incrementum dedit. » Sequitur: « Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum. » Hoc est quod Apostolus dicit: « Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est hujusmodi, et a semetipso damnatus. » Juxta hunc sensum praecepit Dominus in hoc loco 131.0930A| ut omnes haeretici et quilibet pessimi doctores proprio arbitrio relinquantur, quoniam difficulter possunt trahi ad scientiam veritatis; et quia caeci erant, idcirco caecos populos ad errorem trahebant. Scribae enim et Pharisaei caeci erant quia scandalizabantur; duces caecorum erant, quia eos, quos docebant, ad errorem trahebant. Unde et pulchre subditur: « Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. » Potest hoc intelligi dictum non solum de Scribis et Pharisaeis, sed etiam de haereticis et quibuslibet prave docentibus; quoniam si haereticus haeretico, et peccator peccatori ducatum praestet, ambo praecipitantur in foveam aeternae damnationis. Sequitur: « Respondens autem Petrus dixit: Edissere nobis parabolam istam: » consueverat 131.0930B| quippe Dominus loqui parabolice, et ideo Petrus cum audisset eum dicere « non quod intrat per os coinquinat hominem, » illum parabolice fuisse locutum putavit, et ideo interrogavit; et quia sub persona et ore caeterorum hoc dixit, idcirco simul cum eis correctus et reprehensus est a Domino dicente: « Adhuc et vos sine intellectu estis? » His verbis aperte demonstratur quia vitiosus et reprehensibilis est auditor, qui simplicem sententiam parabolice, et quod parabolice dicitur, simpliciter vult intelligere. Sequitur: « Non intelligitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit, et in secessum emittitur? » Fuerunt enim haeretici qui dixerunt Dominum ignarum fuisse physicae disciplinae, quia dixit: Omne quod in os intrat in ventrem vadit 131.0930C| et in secessum emittitur. Physici enim dicunt quia mox ut escae et cibi sumuntur, virtus eorum et liquidus humor per artus, venas et nervos diffunditur; unde nonnulli post prandium aut coenam, quamvis vitio stomachi evomant ea quae sumpserunt, tamen rubicundiores et corpulentiores solent apparere. Illi enim, dum Domini imperitiam ostendere voluerunt, se imperitos et stultos demonstraverunt. Nam, quamvis virtus ciborum, et tenuissimus humor eorum per artus, venas et nervos eorum diffundatur, verumtamen per occultos meatus, quos Graeci poros vocant, ad inferiora descendunt, et in secessum emittuntur, ut iterum novos cibos sumant. Sequitur: « De corde enim exeunt cogitationes malae. » Destruitur his verbis error Platonicus, qui dixit principale 131.0930D| hominis, id est sensus et intellectus, esse in cerebro. Juxta Platonem ergo principale hominis est in cerebro, juxta Dominum vero in corde. Reprehenduntur etiam in hoc loco illi qui dicunt omnes malas cogitationes a diabolo immitti, et non propria voluntate nasci. Diabolus namque adjutor et incentor malarum cogitationum esse potest, sed auctor nullo modo potest existere. Cum enim diabolus aliquam levem scintillam malarum cogitationum fomite suae malitiae succendit et inflammat, non debemus intelligere quia ipse interiora cordis nostri valeat investigare, aut cogitationes intelligere, sed aliquando per habitum et motum exterioris hominis cognoscit interiora. Verbi gratia, si viderit nos intente inspicere vultum mulieris, intelligit 131.0931A| animum nostrum vulneratum jaculo amoris, et studet eumdem succendere flamma carnalis delectationis. De nominatis autem vitiis quae in divina lege prohibentur pulchre Dominus subjunxit: « Haec sunt quae coinquinant hominem, » id est immundum et impurum reddunt. Cum enim subjungit: « Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem, » aperte ostendit non corporalem, verum potius spiritualem lavationem sibi placere et gratissimam 131.0932A| esse. De qua lavatione Dominus per Prophetam dicit: « Lavamini, mundi estote. » Et, ne nos putaremus hanc lavationem corporalem esse, subjunxit: « Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. » Hinc enim dicit malas cogitationes exire de corde, illic vero praecipit eas auferre; fructus namque malarum cogitationum sunt vitia quae inde sequuntur.
(no apparatus)