I-VI | I-VIII |
HOMILIA VII.
[recensere]Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica quarta in Adventu Domini.
LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. I, 19-28.
In illo tempore, miserunt Judaei a Jerosolymis sacerdotes et levitas ad Joannem, ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus est, et non negavit. Et confessus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavecunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his, qui miserunt nos? Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
1. Ex hujus nobis lectionis verbis, fratres charissimi, Joannis humilitas commendatur, qui cum tantae virtutis esset ut Christus credi potuisset, elegit solide subsistere in se, ne humana opinione raperetur inaniter super se. Nam confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. Sed quia dixit Non sum, negavit plane quod non erat, sed non negavit quod erat, ut veritatem loquens, ejus membrum fieret cujus sibi nomen fallaciter non usurparet. Cum ergo non vult appetere nomen Christi, factus est membrum Christi, quia dum infirmitatem suam studuit humiliter agnoscere, illius celsitudinem meruit veraciter obtinere. Sed cum ex lectione alia Redemptoris nostri sententia ad mentem reducitur, ex hujus lectionis verbis nobis quaestio valde implexa generatur. Alio quippe in loco inquisitus a discipulis Dominus de Eliae adventu, respondit: Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quaecunque voluerunt. Et si vultis scire, Joannes ipse est Elias (Matth. XVII, 12). Requisitus autem Joannes, dicit: Non sum Elias. Quid est hoc, fratres charissimi, quia quod Veritas affirmat, hoc propheta Veritatis negat? Valde namque inter se diversa sunt Ipse est et Non sum. Quomodo ergo propheta Veritatis est, si ejusdem Veritatis sermonibus concors non est? Sed si subtiliter veritas ipsa requiratur, hoc quod inter se contrarium sonuit, quomodo contrarium non sit invenitur. Ad Zachariam namque de Joanne angelus dicit: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17). Qui idcirco venturus in spiritu et virtute Eliae dicitur, quia sicut Elias secundum Domini adventum praeveniet, ita Joannes praevenit primum. Sicut ille praecursor venturus est judicis, ita iste praecursor est factus Redemptoris. Joannes igitur in spiritu Elias erat, in persona Elias non erat. Quod ergo Dominus fatetur de spiritu, hoc Joannes denegat de persona, quia et justum sic erat, ut et discipulis Dominus spiritalem de Joanne sententiam diceret, et Joannes idem turbis carnalibus non de suo spiritu, sed de corpore responderet. Contrarium ergo veritati videtur esse quod Joannes sonuit, sed tamen a veritatis tramite non recessit.
2. Qui cum se etiam prophetam negat, quia videlicet non solum poterat Redemptorem praedicare, sed etiam demonstrare, quisnam sit continuo exprimit, dum subjungit: Ego vox clamantis in deserto. Scitis, fratres charissimi, quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, Joanne attestante, qui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et ex ipsa vestra locutione cognoscitis quia prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. Joannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit. Adventum itaque Dominicum praecurrens, vox dicitur, quia per ejus ministerium Patris Verbum ab hominibus auditur. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae destitutaeque Judaeae solatium Redemptoris annuntiat. Quid autem clamet insinuat cum subjungit: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta (Isai. XL, 3). Via Domini ad cor dirigitur cum veritatis sermo humiliter auditur. Via Domini ad cor dirigitur cum ad praeceptum vita praeparatur. Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quisquis ergo in superbiam mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se luxuriae inquinationibus polluit, cordis ostium contra veritatem claudit; et ne ad se Dominus veniat, claustra animi seris vitiorum damnat. 3. Sed adhuc qui missi sunt percontantur: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Quod quia non studio cognoscendae veritatis, sed malitia exercendae aemulationis dicitur, Evangelista tacite innotuit cum subjungit, dicens: Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis. Ac si aperte dicat: Illi Joannem de suis actibus requirunt, qui doctrinam nesciunt quaerere, sed invidere. Sed sanctus quisque etiam cum perversa mente requiritur, a bonitatis suae studio non mutatur. Unde Joannes quoque ad verba invidiae praedicamenta respondit vitae. Nam protinus adjungit: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Joannes non spiritu, sed aqua baptizat, quia, peccata solvere non valens, baptizatorum corpora per aquam lavat, sed tamen mentem per veniam non lavat. Cur ergo baptizat qui peccata per baptisma non relaxat, nisi ut, praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque Dominum baptizando praeveniret; et qui praedicando factus est praecursor Christi, baptizando etiam praecursor ejus fieret imitatione sacramenti? Qui inter haec mysterium annuntians, hunc in medio hominum et stetisse asserit, et nesciri, quia per carnem Dominus apparens, et visibilis exstitit corpore et invisibilis majestate. De quo etiam subdit: Qui post me venit, ante me factus est. Sic namque dicitur: Ante me factus, ac si dicatur, Ante me positus. Post me ergo venit, quia postmodum natus; ante me autem factus est, quia mihi praelatus. Sed haec paulo superius dicens, etiam praelationis ejus causas aperuit cum subjunxit quia prior me erat. Ac si aperte dicat: Inde me etiam post natus superat, quo eum nativitatis suae tempora non angustant. Nam qui per matrem in tempore nascitur, sine tempore est a Patre generatus. Cui quantae reverentiae humilitatem debeat subdendo manifestat: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Marc. I, 7). Mos apud veteres fuit ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. Quid igitur inter homines Christus, nisi sanctae Ecclesiae sponsus apparuit? De quo et idem Joannes dicit: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Sed quia Joannem homines Christum esse putaverunt, quod idem Joannes negat, recte se indignum esse ad solvendam corrigiam ejus calceamenti denuntiat. Ac si aperte dicat: Ego Redemptoris nostri vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi immerito non usurpo. Quod tamen intelligi et aliter potest. Quis enim nesciat quod calceamenta ex mortuis animalibus fiunt? Incarnatus vero Dominus veniens quasi calccatus apparuit, quia in divinitate sua morticina nostrae corruptionis assumpsit. Unde etiam per Prophetam dicit: In Idumaeam extendam calceamentum meum (Psal. LIX, 10). Per Idumaeam quippe gentilitas, per calceamentum vero assumpta mortalitas designatur. In Idumaeam ergo Dominus calceamentum suum se extendere asserit, quia dum per carnem gentibus innotuit, quasi calceata ad nos divinitas venit. Sed hujus incarnationis mysterium humanus oculus penetrare non sufficit. Investigari etenim nullatenus potest quomodo corporatur Verbum, quomodo summus et vivificator spiritus intra uterum matris animatur, quomodo is qui initium non habet, et existit, et concipitur. Corrigia ergo calceamenti est ligatura mysterii. Joannes itaque solvere corrigiam calceamenti ejus non valet, quia incarnationis ejus mysterium nec ipse investigare sufficit, qui hanc per prophetiae spiritum agnovit. Quid est ergo dicere: Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus, nisi aperte et humiliter suam ignorantiam profiteri? Ac si patenter dicat: Quid mirum si ille mihi praelatus est, quem post me quidem natum considero, sed nativitatis ejus mysterium non apprehendo? Ecce Joannes, prophetiae spiritu impletus, mira scientia emicat et tamen illud de se insinuat quod ignorat.
4. Qua in re pensandum nobis est, fratres charissimi, et tota intentione cogitandum quomodo sancti viri, ut humilitatis in se virtutem custodiant, cum quaedam mirabiliter sciunt, illud ante mentis oculos student revocare quod nesciunt, ut dum ex parte alia infirmitatem suam considerant, ex ea parte qua perfectus est eorum se animus non extollat. Scientia etenim virtus est, humilitas etiam custos virtutis. Restat ergo ut in omne quod scit sese mens deprimat ne quod virtus scientiae congregat ventus elationis tollat. Cum bona, fratres, agitis, semper ad memoriam male acta revocate, ut dum caute culpa conspicitur nunquam de bono opere incaute animus laetetur. Superiores invicem, eos maxime qui vobis commissi non sunt, proximos vestros attendite, quia et quos agere aliqua prava conspicitis, quia in eis lateant bona nescitis. Magnus ergo unusquisque esse studeat, sed tamen aliquo modo esse se nesciat, ne dum sibi magnitudinem arroganter tribuit, amittat. Hinc etenim per prophetam dicitur: Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isai. V, 21). Hinc Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). Hinc contra superbientem Saul dicitur: Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es (I Reg. XV, 17). Ac si aperte diceretur: Cum tu te parvulum conspiceres, ego te prae caeteris magnum feci. Quia vero tu te magnum conspicis, a me parvus aestimaris. Quo contra cum S. David regni sui potentiam coram arca foederis Domini saltando despiceret, dixit: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis (II Reg. VI, 22). Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum brachia dissipare, despectis prioribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungi, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita exstinctis allophylis numerosa praeputia reportare, regnum ex promissione percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla postmodum contradictione possidere? Et tamen in cunctis se despicit, qui in suis oculis se esse humilem confitetur. Si ergo sancti viri etiam cum agunt fortia, de semetipsis vilia sentiunt, quid in sua excusatione dicturi sunt qui sine opere virtutis intumescunt? Sed etsi quaelibet bona adsint opera, nulla sunt, nisi ex humilitate condiantur. Miranda quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat. Qui enim sine humilitate virtutes congregat, in ventum pulverem portat; et unde aliquid ferre cernitur, inde deterius caecatur. In cunctis ergo quae agitis, fratres mei, radicem boni operis humilitatem tenete; nec quibus jam superiores, sed quibus adhuc inferiores estis, aspicite, ut dum meliorum vobis exempla proponitis, ad majora semper ascendere ex humilitate valeatis .