Homiliarum in Evangelia/I-X

E Wikisource
 I-IX I-XI 

HOMILIA X

Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, in die Epiphaniae.

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. II, 1-12.

Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens, adorem eum. Qui, cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. Et, intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus; et, procidentes, adoraverunt eum. Et, apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Et, responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

1. Sicut in lectione evangelica, fratres charissimi, audistis, coeli Rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celsitudo coelestis aperitur. Sed quaerendum nobis est quidnam sit quod, Redemptore nato, pastoribus in Judaea angelus apparuit, atque ad adorandum hunc ab Oriente magos non angelus, sed stella perduxit? Quia videlicet Judaeis, tanquam ratione utentibus, rationale animal, id est angelus, praedicare debuit; gentiles vero, quia uti ratione nesciebant, ad cognoscendum Dominum non per vocem, sed per signa perducuntur. Unde etiam per Paulum dicitur: Prophetiae fidelibus datae sunt, non in fidelibus; signa autem infidelibus, non fidelibus (I Cor. XIV, 22); quia et illis prophetiae tanquam fidelibus, non infidelibus; et istis signa tanquam infidelibus, non fidelibus data sunt. Et notandum quod Redemptorem nostrum, cum jam perfectae esset aetatis, eisdem gentilibus apostoli praedicant, eumque parvulum, et necdum per humani corporis officium loquentem, stella gentibus denuntiat, quia nimirum rationis ordo poscebat ut et loquentem jam Dominum loquentes nobis praedicatores innotescecent, et necdum loquentem elementa muta praedicarent.

2. Sed in omnibus signis quae vel nascente Domino vel moriente monstrata sunt, considerandum nobis est quanta fuerit in quorumdam Judaeorum corde duritia, quae hunc nec per prophetiae donum, nec per miracula agnovit. Omnia quippe elementa auctorem suum venisse testata sunt. Ut enim de eis quiddam usu humano loquar, Deum hunc coeli esse cognoverunt, quia protinus stellam miserunt. Mare cognovit, quia sub plantis ejus se calcabile praebuit. Terra cognovit, quia eo moriente contremuit. Sol cognovit, quia lucis suae radios abscondit. Saxa et parietes cognoverunt, quia tempore mortis ejus scissa sunt. Infernus agnovit, quia hos quos tenebat mortuos reddidit. Et tamen hunc, quem Dominum omnia insensibilia elementa senserunt, adhuc infidelium Judaeorum corda Deum esse minime cognoscunt, et, duriora saxis, scindi ad poenitendum nolunt, eumque confiteri abnegant, quem elementa, ut diximus, aut signis aut scissionibus Deum clamabant. Qui etiam ad damnationis suae cumulum, eum quem natum despiciunt, nasciturum longe ante praesciverunt. Et non solum quia nasceretur, noverant, sed etiam ubi nasceretur. Nam ab Herode requisiti, locum nativitatis ejus exprimunt, quem Scripturae auctoritate didicerunt. Et testimonium proferunt, quod Bethlehem honorari nativitate novi ducis ostenditur, ut ipsa eorum scientia et illis fieret ad testimonium damnationis, et nobis ad adjutorium credulitatis. Quos profecto bene Isaac, cum Jacob filium suum benediceret, designavit (Genes. XXVII, 28, seq.); qui et caligans oculis et prophetans, in praesenti filium non vidit, cui tam multa in posterum praevidit, quia nimirum Judaicus populus prophetiae spiritu plenus et caecus eum de quo multa in futurum praedixit in praesenti positum non agnovit.

3. Sed nativitate Regis nostri cognita, Herodes ad callida argumenta convertitur, ne terreno regno privaretur. Renuntiari sibi ubi puer inveniretur postulat, adorare eum velle se simulat, ut (quasi hunc invenire possit) exstinguat. Sed quanta est humana malitia contra consilium divinitatis? Scriptum quippe est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. XXI, 30). Nam ea quae apparuit stella magos perducit; natum Regem reperiunt, munera deferunt, et ne redire ad Herodem debeant in somnis admonentur; sicque fit ut Jesum, quem quaerit Herodes, invenire non possit. Cujus persona qui alii quam hypocritae designantur, qui dum ficte quaerunt, invenire Dominum nunquam merentur?

4. Sed inter haec sciendum quod Priscillianistae haeretici nasci unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum putant; et hoc in adjutorium sui erroris assumunt, quod nova stella exiit cum Dominus in carne apparuit, cujus fuisse fatum eamdem quae apparuit stellam putant. Sed si Evangelii verba pensamus, quibus

49

de eadem stella dicitur: Usque dum veniens staret supra ubi erat puer, dum non puer ad stellam, sed stella ad puerum cucurrit, si dici liceat, non stella fatum pueri, sed fatum stellae is qui apparuit puer fuit. Sed a fidelium cordibus absit ut aliquid esse fatum dicant. Vitam quippe hominum solus hanc conditor qui creavit administrat. Neque enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt. Et si stella fatum hominis dicitur, ipsis suis ministeriis subesse homo perhibetur. Certe cum Jacob, de utero egrediens, prioris fratris plantam teneret manu (Genes. XXV, 25), prior perfecte nequaquam egredi potuit, nisi et subsequens inchoasset; et tamen cum uno tempore, eodemque momento utrumque mater fuderit, non una utriusque vitae qualitas fuit.

5. Sed ad hoc solent mathematici respondere, quia virtus constellationis in ictu puncti est. Quibus e diverso nos dicimus quia magna est mora nativitatis. Si igitur in ictu puncti constellatio permutatur, necesse jam erit ut tot dicant fata, quot sunt membra nascentium. Fateri etiam mathematici solent quod quisquis in signo Aquarii nascitur, in hac vita piscatoris ministerium sortiatur. Piscatores vero, ut fertur, Getulia non habet. Quis ergo dicat quia nemo illic in stella Aquarii nascitur, ubi piscator omnimodo non habetur? Rursum quos nasci sub signo Librae asserunt, trapezitas futuros dicunt; et trapezitas multarum Gentium provinciae ignorant. Fateantur ergo necesse est, aut hoc in eis signum deesse, aut effectum fatalem nullo modo habere. In Persarum quoque, Francorumque terra Reges ex genere prodeunt; quibus profecto nascentibus quis aestimet quanti eisdem momentis horarum ac temporum ex servili conditione nascuntur? et tamen regum filii uno eodemque sidere cum servis nati, ad regnum proficiunt, cum servi qui secum fuerant geniti, in servitute moriantur. Haec de stella breviter diximus, ne Mathematicorum stultitiam indiscussam praeterisse videamur.

6. Magi vero aurum, thus et myrrham deterunt. Aurum quippe regi congruit, thus vero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. Eum ergo magi quem adorant etiam mysticis muneribus praedicant, auro regem, thure Deum, myrrha mortalem. Sunt vero nonnulli baeretici qui hunc Deum credunt, sed ubique regnare nequaquam credunt. Hi profecto ei thus offerunt, sed offerre etiam aurum nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc regem existimant, sed Deum negant. Hi videlicet ei aurum offerunt, sed offerre thus nolunt. Et sunt nonnulli qui hunc et Deum et regem fatentur, sed assumpsisse carnem mortalem negant. Hi nimirum ei aurum et thus offerunt, sed offerre myrrham assumptae mortalitatis nolunt. Nos itaque nato Domino offeramus aurum, ut hunc ubique regnare fateamur; offeramus thus, ut credamus quod is qui in tempore apparuit Deus ante tempora exstitit; offeramus myrrham, ut eum quem credimus in sua divinitate impassibilem credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem. Quamvis in auro, thure et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque sapientia designatur, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20, sec. LXX). Thure autem quod Deo incenditur virtus orationis exprimitur, Psalmista testante, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Per myrrham vero carnis nostrae mortificatio figuratur; unde sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certantibus dicit: Manus meae distillaverunt myrrham (Cant. V, 5). Nato ergo Regi aurum offerimus, si in conspectu illius claritate supernae sapientiae resplendemus. Thus offerimus, si cogitationes carnis per sancta orationum studia in ara cordis incendimus, ut suave aliquid Deo per coeleste desiderium redolere valeamus. Myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. Per myrrham namque, ut diximus, agitur ne mortua caro putrefiat. Mortuam vero carnem putrescere, est hoc mortale corpus fluxui luxuriae deservire, sicut de quibusdam per prophetam dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. I, 17). Jumenta quippe in stercore suo putrescere est carnales homines in fetore luxuriae vitam finire. Myrrham ergo Deo offerimus, quando hoc mortale corpus a luxuriae putredine per condimentum continentiae custodimus.

7. Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam revertuntur. In eo namque quod admoniti faciunt, nobis profecto insinuant quid faciamus. Regio quippe nostra paradisus est, ad quam, Jesu cognito, redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando, discessimus; sed ad eam necesse est, ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando, redeamus. Per aliam ergo viam ad regionem nostram regredimur, quoniam qui a paradisi gaudiis per delectamenta discessimus, ad haec per lamenta revocamur. Unde necesse est, fratres charissimi, ut semper pavidi semperque suspecti ponamus ante oculos cordis hinc culpas operis, illinc judicium extremae districtionis. Pensemus quam districtus judex veniat, qui judicium minatur et latet; terrores peccatoribus intentat, et tamen adhuc sustinet; et idcirco venire citius differt, ut minus inveniat quos condemnet. Puniamus fletibus culpas, et cum Psalmistae voce praeveniamus faciem ejus in confessione (Psal. XCIV, 2). Voluptatum nos ergo fallacia nulla decipiat, nulla vana laetitia seducat. In proximo namque est judex qui dixit: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI, 25). Hinc etenim Salomon ait: Risus dolori miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13). Hinc iterum dicit: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Eccle. II, 2.) Hinc rursus ait: Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia (Ibid., 75). Pertimescamus ergo praecepta Dei, si celebramus veraciter solemnitatem Dei. Gratum namque Deo sacrificium est afflictio contra peccatum, Psalmista testante, qui ait: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19). Peccata nostra praeterita in baptismatis perceptione laxata sunt, et tamen post baptisma multa commisimus, sed lavari iterum baptismatis aqua non possumus. Quia ergo et post baptisma inquinavimus vitam, baptizemus lacrymis conscientiam, quatenus regionem nostram per viam aliam repetentes, qui ex ea bonis delectati discessimus, ad eam malis amaricati redeamus, praestante Domino nostro, etc.